13 September 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete- semantic tagging complete-no spell-check
May 2004 Martin Tavakolian
Morpheus spell-check performed


page 108, image: s064

GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM EPITHALAMIORUM LIBER I. ADOPTIVUS.

VIRTUTE PIA ET DOCTRINA ELEGANTE GREGORIO BERSMANO ANNABERGENSI SPONSO ADAMUS SIBERUS.

Et virumque bonum, et bonum poetam
Bersmanum, magis ac se amant puellae,
Quot sunt cumque Sioniae puellae,
Quot sunt cumque Heliconiae puellae,
Quot sunt cumque Patulciae puellae:
Cultu sidereo, aurei decorae,
Versu molliculo, aemulo canorae,
Cantu bellisono, entheo sonorae.
Nec vero minus has et has et illas
Bersmanus quoque deperit, colitque
Inhiantque stupetque vultu et usque
Quo se cumque ferunt inambulando
Affectatur et huc et huc et illuc:
Nec sese a latere uspiam recedens


page 109

Earum movet: Hinc fluunt diserta
Illi copia et elegante vena
Dulci carmina dulciora melle,
Puro carmina puriora fonte,
Culta carmina cultiora gemma.
Ac quidem decus ut perennet avo
Plus uno illius, est puellularum
Doctarum dare: sed genus propagant
Et nec haec, nec et ista et ista et illa:
Quod toros fugiunt, torique munus,
Ludum ludere, quem solent amantes,
Ignarae. Idalium ergo adit benignam
Bersmanus, dare quae solet, potestque
Liberos, et opem rogat: rogata
Magdalin Venus alma, virginem ecce
Floridam, teneram, venustulamque,
Et viroque bono, et bono poetae
Deducit, dat et in manum: Cupido ,
Atque ait, tibi mustulae, integellae
Huic fixit meus intimas medullas:
Haec pulchra faciet suum parentem
Bersmanum sobole: audiunt puellae
Quot sunt cumque Sioniae puellae,
Quot sunt cumque, Heliconiae puellae,
Quot sunt cumque, Patulciae puellae:
Et non invidulae, aut iniquiores
Pulchra Magdalidi, ac suo poetae
Applaudunt, pedibus solumque pellunt:
Voce carmina tinnula canuntque


page 110, image: s065

Nuptialia: Cum quibus precantur
Uno turba sodalis omnis ore.
Felix sponsula sis nova marita
Bersmanne et bone vir, bone et poeta,
Felix sponsula sis novo marito,
Magdali optima et optimo parente
Prognata. Ut socio toro iacentum
Post conserta labella cum labellis,
Et blanda oscula, morsiunculasque
Implicataque murmurilla mille,
Mille anfractibus, et leves susurros,
Amplexusque hedera tenaciores
Exactis aliquot tuae, tuoque
Lunis, ante pedes tenella ludat
Turba, qui patrias colantque Musas
Et virique boni et boni poetae,
Fundant ipsi etiam elegante vena
Dulci carmina dulciora melle,
Puro carmina puriora fonte,
Culta carmina cultiora gemma.

MICHAEL BARTH ANNABERGENSIS PHILOS. ET MEDIC. DOCTOR AC PROFESSOR GREGORIO BERSMANO SPONSO.

Dicebam: Amore victum
Bersmane te daturum
Vinctas manus puellae.


page 111

At tu ista pernegare,
Sancteque deierare,
Et gloriari in armis
Nuper tibi paratis:
Scutum tibi atque sclopos
Domi esse in id paratos,
Amoris ut sagittas
Repelleres et arcus,
Dixti: Nec hisce in armis
Tantum tibi placebas
Exempla te iuvabant
Tot celibum Dearum:
Primo novem sororum,
Addixeras quibus te:
Doctae dein Minervae,
Galeaque et ense cinctae:
Silvasque pervagantis
Noctu et diu Dianae.
At nunc ubi tua arma?
Nunc scutum ubi atque sclopi?
Exemplum ubi Dearum?
Disparuere cuncta,
Ab Amor praeliator
Victus, iacesque victus.
Puer ille plenus artis,
Victor Deum et Dearum,
In olorem, aquam, inque taurum
Mutare qui coegit
Sese Iovem: ipsus ille


page 112, image: s066

Cepit dolo novo te.
Nam Magdalenae ocellis,
Pulcherrimus ocellis
Insedit, inde saltu
Praeceps tuos petivit:
Et per cavos meatus
Irrepit in tuum cor,
Succendit et face illud.
Quid arma, quidve sclopi
Prosunt foris, dolo si
Bellum geratur intus?
Sed forte amore vinci
Plus proderit, quam Amorem
Vicisse, quod tibi opto
Res comprobent ut ipsae.
Faxit Deus, tu ut huius
Pugnae et subactionis,
Fructus feras perennes ,
Et uberes quot annis.
Ex coniuge euge primum
Dulcissimos lepores,
Bersmanulos deinde,
Qui patris arte docti
Rudes ferire possint,
Et Barbaros trudicent.


page 113

IN NUPTIAS DOCTISS: ET OPT: VIRI GREGORII Bersmani, Lipsensis Academiae Professoris, et Poetae excellentis, civis et affinis sui, sponsi, et HONESTISS. OPTIMEQUE moratae puellae Lipsensis, Magdalenae, Petri Helbroni sacrae Theologiae Doctoris et Professoris, pie defuncti, Filiae, sponsae, ELEGIA CHRISTOPHERI SCHNELLENBERGII Annaebergensis.

Cum Deus optatum mihi fortunasset amorem,
Isset et in thalamos Anna Sibera meos:
Certatim cecinere pii mea gaudia vates,
Et Bersmanus in his maximus unus erat.
Bersmanus priscis cedens nihil arte poetis,
Vatibus antiquis et pietate prior.
Qui si alius sit cum Nasone Tibullus,
Albius, et nostro tempore Naso foret.
Quem varios docuit numeros Polyhymnia Flacci,
Atque Catullea dulce sonare lyra.
Cuius dulci fluas cum volvo, revolvo Camenas ,
Quas mihi sponso annos ante bis octo dedit:
Non ego facundi desidero mella Propertii ,
Non ego blande tuos Galle requiro favos.


page 114, image: s067

Ille sacro excitas ter tres Helicone sorores,
Ad thalamum misit, venit et ipse meum.
Ille Hymeneia meo praeconia fecit honori,
Ille fuit famae buccina clara meae.
Et pro me sponso ferax oracula vates,
Faustaque quae cecinit vota, fuere rata.
Ergo pari referam par et cuiusque meique
Affinis praeco coniuga vincla canam:
Non vate ut certem cum tanto viribus impar,
Haud mea sunt tanti, non ita memet amo:
Ponderibus magnis sentit non esse ferundis,
Metitur suo se mea Musa pede:
Sed bene sim merito gratus, referamque Poetae,
Cui cognomentum percaque virque dedit.
Mons Annae patriam, pater inculpabilis ortum,
Ingenium et docti vatis Apollo decus.
Qui pia Percandri tunc fecit vota valere,
Nunc etiam votis annuat ille meis.
Quique meis taedis tunc adfuit optimus auspex,
Auspicio bis sponsis sit bonus ille suo.
Februus aurorae septem cum viderit ortus,
Ad sua pomposus sacra praeibit Hymen,
Et comes huic Phoebus, Phoeboque simillimus ille,
Magnificum praeeunt quem duo sceptra virum.
Quem regni Aonii proceres comitantur, Elistri
Qua vaga Lipsiacas praeterit unda domos.
Cetera sectatur quem turba pedisse qua Phoebi ,
Quos et habet doctos urbs Philyrea viros.
Pro pietate sua quibus est cura omnibus una,


page 115

Supplice propitium numen adire prece,
Ut modo Bersmanus quod agit, bene cedat, et optent
Gratati sponsis omnia fausta novis.
Tum thalami de more sacris, ac rite peractis,
Gaudia convivas inter amoena colant,
Salque nigro lautas epulas sine dente facetus,
Et Fescenninis condiat absque iocis,
Et longas alterna horas oratio fallat,
Non sine laude Die, non sine laude tori.
Mentio prima Die, taedae altera, tertia sponsis
Debetur: suus est cuique ferendus honor.
Laus sua quemque manet: taceant praeconia quamvis,
Elucet virtus conspicienda palam.
Ut taceant alii, tacitus Bersmanus abibit
Neutiquam, indictus carminibusque meis.
Quae si non dedero iam talia, qualia sponsus
Sperat et ipsius qualia poscat honor
Excusant, hoc quae me exercent tempore curae,
Et quae proposito deficit hora meo.
Vos quibus Aonius bibitur felicius humor,
Et quorum ingenium divite fonte fluit,
Per secura bonum qui funditis otia carmen,
Et quorum nullus pectora turbo ferit:
GREGORII vobis Bersmani encomia mando,
Area equis vestris hic spatiosa patet.
Dicite qui fuerit, qui sit, quantusque futurus,
Cum fieri dederint fata, quod opto, senem.
In teneris quantam de se spem fecerit annis,
Cunctorum utque spei fecerit ipse fatis.


page 116, image: s068

Dicite quam fuerit docili puer indole praestans,
Pectore salvantis quam metuente Die.
Observansque domi patris matrisque, forisque
Alterius cultor Fabricii usque patris:
Quam tantum poterit si quisquam aequare magistrum,
Bersmanus studii per genus omne potest.
Maior humanti esset Fabrici iactura , superstes
Magnum huius iuvenis ni foret ingenium.
Cuius nostra aetas legit admirata Camenas ,
Admirata magis postera secla legent.
Postera secla legent nostri monumenta poetae,
Et vatem optabunt temporis esse sui.
Dicite tum, reliquae cursumque, attexite vitae,
Illius ut iuvenis creverit auctus honor,
Quam peregrinatus fuerit, quam clarus ubique
In patriam quanta laude reversus humum.
Alsatiis ut se primum demiserit oris,
Rhenus ubi fluctus accipit Elle tuos:
Flos ubi et Ausoniae facundia maxima linguae,
Sturmius eloquio culta Lycea replet.
Quem simul adiuvit Bersmanus, quoque monente,
Dicite, ut ulterius continuarit iter.
Praeterito ut Vogesi celsique cacumine Iurae ,
Venerit ad fines Celtica terra tuos,
Findit ubi planos Catalauni Matrona campos,
A Gallo dirimens Belgica rura solo.
Protinus hinc regis populosam ut audierit urbem,
Sequana quam bifida spumifer ambit aqua.
Inde tuae Biturix ut se commiserit urbi,


page 117

Et tulerit vitae certa pericla suae,
Dum circumvolitans telis Bellona cruentis
Impia Guisiaci concitat arma Ducis.
Dicite bella, notas scelerato et inurite Marti,
Qui vos, qui Phoebum, Pieridesque fugat.
Dicite Bersmanum Marti cessisse furenti,
Posset ad occiduum ne penetrare fretum:
Isse illac, Rhodani torrens ubi murmurat extra,
Nobile Lugdunum qua piger intrat Arar.
Inde per Allobrogas stagnum accessisse Lemani ,
Et lustrasse tuum pulchra Geneva situm.
Gressibus aerias transisse virilibus Alpes
Ad populos, Ticinus quos Athensisque rigat,
Quos electrifera Phaethontius alluit unda
Amnis et Adriacis qui dominantur aquis.
Dicite quo studio Bersmanus adhaeserit illic
Ingenio magnis eloquioque viris.
Robotelle tibi, Picolominee tibique,
Qui studium arguti grande Platonis alunt:
Et vobis medicis, Capivacci Hieronyme . Victor
Trincavela , Crassi Paulleque nomen habens:
queis Antenorea Bersmanus in urbe moratus,
Dum dociles aures commodat, annus abit.
Alter et annus abit, dum doctos sedulus audit,
Quos urbs de ferri nomine dicta fovet,
Dignus doctrina vestra Baptista Canane,
Vincentique tuo dignus amore Madi.
Nec non Aemylio perfusa Bononia Rheno,
Fons doctrinarum, Pieridumque parens,


page 118, image: s069

Misniaco iuveni pretiosa magistra, Sigoni
Tuque admirandus Carole doctor eras.
Qui tibi, Fabricio quoque commendante placebat,
Commendabilior laudibus ipse suis.
Hoc iter emensus non sat, se iudice, longum,
Longius ad Romam Parthenope parat.
Apenninicolas sed non transcendere gentes
Bersmanum ille sinit, qui comes aeger erat.
Ergo vias alacri relegit conamine coeptas,
Invitumque refert Tybridis orbe pedem.
Hactenus ut Gallus, rumore Italusque secundo,
Germano vati sit peragratus ager,
Dicite facundo praestantes ore poetae,
Per laudesque huius latius ite viri.
Qui simul in patriam rediit cumulatior arte
Attulerit clario commoda quanta gregi,
Porta scit ad Salam, novit mons albus ad Albim,
Et nunc hoc ipsum testis Elister ait:
In castris ubi Phoebe tuis rem Palladis armis,
Non humilis medio de grege miles agit,
Sed summos primi ductores ordinis inter,
Signifero maior, centurione prior,
Pro Musis pugnat linguaque, styloque, suaque
Excubat invictus pro statione vigil.
Fortis et it contra Nymphae Pimpleidos hostes,
Teque facit parui Zoile teque Bavi.
Et veluti dorso vim perca repellit acuto,
Sic, se Percander quo tueatur, habet.
Haec ubi dixeritis pro sponso, dicite sponsam,


page 119

Quam, velut et titulum, Lipsia grata dedit.
Dicite quam mores pia Magdalena venustos,
Quam decus integrae virginitatis amet,
Pulchra habitu, pulchra ore magis , pulcherrima mente,
Quasque gerit culto pectore, dives opum,
Illis dissimilis, quis si grave demersis aurum,
Deformes pluma plus levitatis habent.
Sed similis mariti, vestigia cuius honestae
Coniugis exemplis Magdalenis usa, tenet.
Nec patris Heilborni immemores estote poetae
Hunc etiam digne carmina vestra sonent.
Ille sacra explanans interpres Biblia Doctor,
De claro nomen quam bene fonte tulit.
Namque per Israelis rimatus tesqua scatebras,
Salvificam vivis fontibus hausit aquam,
Qua per rivorum divortia plura cadente
Potavit sacras et bene pavit oves.
Nomine qui divum referens et dogmate Petrum ,
Hebraea docuit voce loqui.
Cui bene promerito, bene sub tumulo esse precantur,
Et bona prosequitur nunc quoque fama virum.
Vos igitur vates, quorum facundia maior,
Haec et plura, meis et meliora date.
Quaeque dat et Pallas vobis et amicus Apollo,
Bersmani donis accumulate torum.
Hic indonatus iam ne mihi prorsus ut esset,
Haec studio magno munera parva fero.
Quae vero nec ego, nec vos praestare potestis,
Praestet, cui facile est omnia posse, Deus.


page 120, image: s070

Ergo fave sponsis Deus amorumque calorem
Excitet aequalem flammis aura tui.
Da, qui fervet amor modo, ne deferveat umquam,
Da laetum, placidum, coniugiumque ferax.
Utque mihi iam nunc, pro qua te gratus honoro,
Vagit dulce recens Evula nata melos:
Sic fac Bersmano carmen tenero accinat infans
Ore novum atque aliud, quam pater ipse canit.
Atque studere suae virtuti ubi viderit olim
Filiolam mater, filiolumque pater:
Candida mille ferant, et talia gaudia propter
Mathusalam cupiant se superare senem.

VERSUS EPITHALAMII SCRIPTI DEBITAE OBSERVANTIAE STUDIO A. M. LAURENTIO FINCKELTHUSIO LIPSENSI.

Sic tibi coniugium video, nuptamque paratam,
Clare vir et clarii gloria, sponse, chori.
Sic taedas et te socialia sacra parantem
Conspicior ac parilis mutua vincla tori.
Vincula, quae maneant semper dum cana senectus
Incubet et vacua stet tibi Parca colo.
Quam miranda tuis Bersmane sodalibus audes,
Moribus et vitae nec satis aequa tuae?
Asper eras, vacuo gaudebas vivere lecto,
Nunc horres vacuum mitis inire torum.
Te Cypriae laqueis vinciri posse negabas,


page 121

Haesisti: in collo iam tibi nodus inest.
Quae domitum aiebas me flectat femina? Flexit
Magdalis: en longe gloria fortis abest.
Quae te, quae nova mens Bersmane incessit? Et o quis
Mutatum subito te novus ardor agit?
Ipse ego cum silices te ferre oin corde putarem,
Aut ferro clausum pectus habere truci:
Ad fontes, dixi, prius Albidos unda recurret,
Et Rhodanum tardus praecipitabit Arar:
Quam Cytherea tuis Venus ossibus ingerat ignem,
Teque sub imperium pertrahat acer Amor.
Albi retro propera, versisque relabere lymphis,
Et Rhodanum cursu vince volucris Arar:
Quem non mille mari, non mille pericula terris,
Non potuit studium vincere, vincit Amor.
O fortuna meis semper contraria votis,
Et numquam coeptis non inimica bonis:
Cur mihi tam tristes offers nunc invidia vultus,
Nec, quo par fuerat, fixa tenore manes?
Quid tibi, officii dona inhibere pii.
Quam vellem sponsi taedas celebrare Camenis,
Et nuptae meritum voce sonare decus:
Non ego curarem perversi scommata vulgi,
Aurea clamantis me dare dona Midae.
Nam dare Bersmano versus, est vina Lyaeo,
Et mel Aristaeus mittere, far Cereri.
At tu non aequas mihi sufficis improba viros,
O sors, ingenii parca ministra mei.


page 122, image: s071

Otia cumque sibi quaerant tranquilla poetae,
Otia cantanti tu mihi grata negas.
Sed quid agam? Numquid, seu squamea turba sub undis
Ad pia coniugii gaudia mutus ero?
Debita non sinit hoc benefactis gratia multis,
Non sinit hoc, nostro carmine dignus amor.
Dignus amor certe, qui sponsum voce fateri
Uror io et sponsam ducere iussit, Amo.
Grande morae pretium, talem fers nacte puellam
Bersmane Aonii fama decusque chori.
Quae non Magdalidos spirat e pectore dotes?
Magdalidos quae non munera corpus habet?
Magdalis Heraeo fertur sermone notare,
Quam Latium appellat nomine magnificam.
Ergo cum variis incedat dotibus ampla,
Conveniens rebus quam bene nomen habet?
Cedite vos Divae, pastor quas Dardanus olim
Idaeis tunicam ponere vidit agris.
Magdalis ore suo vos anteit: cedite divae,
Non ea vos formae nomen habere sinit.
Sive illi ad frontem sparsos errare capillos,
Mollicie superant serica fila comae:
Sive oculos videas, suffusaque labra rubore,
Bina vides oculis sidera, melle labris.
Aspice ridentem, gemino gelasinus hiatu
Iucundum blando pandit in ore decus.
Rumpentem teneris adverte silentia dictis,
Qui iuvet, aureolo personat ore lepor,
Quid moror? Est nullis facies obnoxia gemmis,


page 123

Qualis Apelleae pingitur arte manus.
Digna quidem facies, quam non violare senectus
Debeat, aut rugis carpere tempus edax.
Digna quidem, pro qua Nereius occubet heros,
Aut Priami in cineres arx ruat alta senis.
Quo minus admiror, si tantos inicit ignes
Sponse tibi, ac lento pectus amore coquit.
Post Helenam haec nostris visa est pulcherrima terris:
Non tu de nubilo blandus amator eras.
Nec tantum te forma potens, faciesque subegit:
Sunt maiora, quibus mens tibi capta flagrat.
Non annosa tuo pendebunt brachia collo,
Non tibi labra, ferens oscula, lambet anus.
Ipse puellaris splendor, flos atque iuventae,
Amplexusque tibi blanditiasque parat.
Ah furor, ah certe furor est, sibi iungere nuptam,
Et tenero iunctam posse fovere sinu,
Quae iam depulsis marcet melioribus annis,
Frigore quae torpet pigra, nec ore iuvat.
Quae non illa viro fastidia praebet amanto,
Moribus ingratis horrida, cassa iocis?
Imperiumque sui detractat torva mariti,
Nec raro dominum se facit ipsa domus.
Sponse, tuam melior traxit sententia mentem,
Cui placet aetatis flore puella vigens.
Scilicet Hesiodum celebras hac arte Magistrum.
Ille tibi thalami dogmata sana dedit.
Duc, ait, uxorem, vegeto quae floreat aevo,
Aetatis numeret quae tria lustra suae.


page 124, image: s072

Haec est apta iocis aetas, haec lusibus apta est,
Haec est ad nutum coniugis apta regi.
Ne metuas: cedet non adversata iubenti,
Grande nefas ducet spernere iussa viri.
Cedet, non metus est: ipsam nam cedere cogunt,
Quod gerit, ingenium mite, benignus amor.
En age quam comi vultum bonitate serenat?
Emicat ambrosis gratia quanta genis?
Nil oculi feritatis habent, praecordia fellis,
Rusticus in tetrico non sedet ore rigor.
Non suffusa tumet crudeli lingua veneno,
Illita non aloe verba, labella vomunt.
Quid loquar, ut devota Deum pietatis honore,
Et colat illius dogmata sancta fide?
Quam firmo caros observet amore parentes,
Hos curet, foveat, sedulitate iuvet?
Hanc ego Christicolas inter pia vota ferentem,
Vidi indefesso scandere templa pede.
Vidi et defuncti lugentem funera patris,
Pulsantem et tristi pectora maesta manu,
Patris, quo teneris illi praeeunte sub annis,
Sincerae didicit relligionis opus.
Quem nunc orba gemens Ecclesia quaerit ademptum,
Luget Elistrinae culta cathedra scholae.
O pietas, o dignus honos, laudanda virtus,
queis dotata bonis, culta puella sat est.
Ergo inter reliquas dotes, quibus eminet aucta,
Hoc cum possideat sponsa decora decus:
Credo equidem superos certatim fundere dona,


page 125

In solam hanc larga constituisse manu.
I nunc livor edax et veri prodiga fama,
I vulgi levitas, quae rationis eges.
I nunc et sponsi cum sponsa confer amores,
Irridens coepti foedera iuncta tori.
Dic, censu fuit haec, fuit illa potentior ortu,
Dignior haec tanto, dignior illa viro.
Despicit haec noster generoso pectore vates,
Datque citis vulgi verba ferenda Notis.
Despicit haec eadem sublimi Magdalis ore,
Candoris praebens signa probata sui.
O bene compositum par, o coniunctio dulcis,
Quae facit unanimi vivere carne duos.
Nota loquor, non si peragrem utraque limina mundi,
Quae curru Phoebus gaudet adire suo,
Inveniam cui se, tibi quam, doctissime vates,
Magdalidos castus dedere malit amor.
Nec si Dardanio gravior sim iudice iudex,
Quo censente Venus mala petita tulit:
Inveniam Nympham, cui malit dicere sponsus,
Quam nova nupta tibi, Tu mihi sola places.
Forsitan audito Bersmani nomine, quaeris
Huius qua laudes voce per ora feram.
Quam vellem, at res est impar iuvenibus ausis,
Ingenii et modico robore maius onus,
Vellem equidem celebrare viri praeconia versu,
Virtutisque nitens ingeniique decus.
Et merito: quoniam iam frugibus area trita
Est quater et fugiens quarta recurrit hiems:


page 126, image: s073

Bersmanus cum me tenerum suscepit alumnum,
Apta Medusaeo labra liquore rigans.
Eloquar, an taceam, quantum sudaverit ille,
Aonii collis dum mihi pandit iter?
Saxa per et sentes devia rura vagantem,
Dum certo docuit tramite ferre pedes.
Eloquar, et quanto puerum complexus amore
Foverit, ut sobolem cura paterna suam?
Quod mihi Thesipiadum frater placido annuit ore,
Bersmani agnosco munus, opusque lubens.
Quod mea vita viris non est invisa probatis,
Bersmani effecit recta docentis opus.
Ni me Bersmani labor erudisset inertem,
Nescirem superis qui sit habendus honos.
Sed numquid tali meritas pro munere grates,
Num sponso grates officiosus agam?
Non opis hoc nostrae est, non si mihi fluminis instar
Funderet irriguos lingua diserta sonos.
Quod licet, ac fas est, imis infixa medullis
Officii pietas haec mihi semper erit.
Imprecor: ante anima haec tenues vanescat in auras,
Et moriens membris dividar ipsa meis.
Aut canibus fiam fera praeda, volucribus esca:
Aut me vesani sorbeat unda maris:
Quam pectus meriti capiant oblivia tanti,
Et cadat officii gratia vana pii.
Hunc superi servate virum, quo sospite, multis
Certum ad Pieridum sacra patebit iter.
At quo delabor? Quod deinceps instat, agendum,


page 127

Ac dicenda bono sunt bona verba toro.
Quot caelum stellas, quot amoena rosaria flores,
Quot frutices silvae, gramina campus habet:
Quot pisces Pontus, quot volvit Elister arenas,
Quot vacuum pennis aera tranat avis:
Tot sine nube dies, totidem sine frigore noctes,
Bersmani exopto Magdalidosque toro.
Quantos Aetna suis eructat faucibus ignes,
Sirius et quanta lampade torret agros:
Tanta subinde imis adolescat flamma medullis,
Quam non Eridani deleat uber aquae.
Intemerata ambos inter Concordia regnet,
Et Pax et placida Pacis alumna Quies.
Morbis assuescat Bersmani Magdalis illum,
Obsequio discat vincere cauta suo.
Magdalidos parcat Bersmanus comiter
Quam partem novit corporis esse sui.
Plura referre libet, sed dicere plura volentem
Nox bigis cursum praecipitata vetat.
Illa monet cohibere modos et sistere carmen,
Dum sponsi thalamum nupta decora subit.
Ite pares animis, animis concordibus ite,
Atque optata diu carpite dona tori.
Pampineae veluti nectunt sua brachia vites,
Chaoniae ut consors basia iungit avi:
Serpite in amplexus ita vos et colla ligate,
Mellea libantes suavia suaviolis.
Ludite: nam lusu gaudet torus, ipse procaces
Delicias quaerit Pacis alumnus Amor.


page 128, image: s074

Ludite primitiasque toro persolvite gratas,
Ut placida vestros prole iuvetis avos.
Nascatur similis Bersmanulus ore parenti,
Ingenii clarus dexteritate puer.
Nascatur caram referens Magdalenula matrem,
Et forma et mores foemineumque decus.
Eventura precor: decies compleverit orbem
Cum Phoebe, decies cornibus aucta novis:
Tunc mea, quae vestri cecinit pia foedera lecti,
Musa Genethliacos accinet ore modos.

IN NUPTIIS PRAECEPTORIS SUI DOCTISS. GREGORII BERSMANI ANNEBERGENSIS SPONSI: ET HONESTIS. VIRGINIS MAGDALENAE HELBORNIAE SPONSAE. CHRISTOPHERUS FINCKELTHUSIUS F.

Iam venit ergo dies, sociali vivere lecto
Qua gaudes, vatum nobile, sponse, decus?
Ergo venit tandem? Quam non tibi munera sortis
Propitiae, facilis sed tulit ipse Deus.
Ipse Deus, Deus ipse, a quo seu fonte perenni
Omnia promanat, hanc iubet ire diem.
Sed verbis quam non respondent praepetis istaec
Ah peri, de te quae dedit ille querens.
Nuper enim ad patrii spatians cum flumen Elistri,
Exigerem placidis pectore multa modis:


page 129

A tergo tantus subito ferit aethera clamor,
Tangeret ut sonitu sidera clara suo.
Sisto pedem, haec avidus ferrent quid monstra videre,
Alternant mentem spesque timorque meam.
Ecce Cupido volat, puer aliger ille Cupido,
Haec miscens lacrumis tristia dicta suis:
Lampadis ipse meae flagravit Iuppiter igne,
Neptunus medias arsit et inter aquas.
Ipsa Iovis coniunx sensit mea tela facesque,
Saucius est arcu factus Apollo meo.
Et iam Bersmano (pudet heu, pudet ista fateri,)
Nil mea flamma nocet, nil mea tela nocent.
Scilicet intentum studiis est pectus honestis
Semper ei, solet his cedere rebus Amor.
Forsan et huic sacras affert Epidaurius herbas,
Ictus ne possint laedere vulnifici.
Doctus at est, Musisque vacat quoque Phoebus Apollo,
Nil studium docto, profueruntque lyrae.
Vulnera nec poterat sanare salubribus herbis,
Quidquid erat medicae vicerat artis Amor.
Quid moror et variis mea macero pectora curis,
Quin matri pando haec nuncia maesta meae.
Sic fatus, tenues libravit corpus in auras,
Iratus Paphias hinc adiitque domos.
Acer Amor gaude, quantum est mutatus ab illo,
Ridebat nuper qui tua castra, viro?
Qui sibi non ullum dicebat posse nocere,
En arcu cecidit saucius ille tuo.
Non huic Pierides, non vatum spiritus, alto


page 130, image: s075

Qui venit, huic vulnus triste levare queunt.
Sed bene habet Bersmane: neque es tu tigride natus,
Nec silices circum pectora dura geris,
Ut vacuo semper possis requiescere lecto,
Dulcia nec Gnidiae praemia nosse Deae.
Urit amor gravius, quo serius urit amantem:
Differtur, sed non tollitur ullus amor.
Ergo tuis coeptis ut faustos comprecer annos,
Nunc pietas aurem vellit et admovit.
Plaudo tuis taedis, plaudo Bersmane beato
Coniugio bellae virginis atque probae.
Ingenio dignaeque tuo, virtuteque dignae,
Quae te plus oculis diligit ipsa suis.
Gaude sponsa tibi, talem venerare maritum,
Qui ingenio fertur maximus, arte valet.
Qui doctos inter fulget tantum arte Magistros,
Quantum astrorum inter Lucifer ipse choros.
Est Philyre testis, testis Philyraeus Elister,
Sunt testes, auro carmina pulchra magis.
Carmina, quae demto auctoris si nomine discas,
Andinum dicas composuisse senem.
Gaude sponse tibi, talem complectere nuptam,
Quam decorant probitas, gratia, forma, pudor.
Quae reliquas tantum superat pietate puellas,
Quantum nocturnas candida Luna faces.
Aspice stellatos oculos, mellitaque labra,
(Cernere formosam non onus esse puto,)
Haec illi natura dedit, sic recta figura est,
Si non viscato polline tincta nitet.


page 131

Ora iuvent alios peregrinis illita succis,
Sit tibi grata suis forma decora bonis.
O nimium felix, tali cum coniuge taedas
Bersmane egregias ut qui sociare paras.
Tu felix etiam, praeclari nupta mariti
Magdalis eximii muneris aucta bono.
Sed iam quod restat, quodque a me nunc peragendum est,
Et sponso, et sponsae prospera cuncta precor.
Vivite concordes ambo, sed vivite Christo,
Vivere enim mundo mortis habetur opus.
Nulla lares umquam vestros perturbet Erinnys,
Assistens Raphael arceat omne malum.
Suppeditque ferax vobis tot pignora lectus,
Quot pater ipse optat, mater ipsa cupit.
Tot sponsus numeret soles, quot litora conchas,
Tot numerat lunas sponsa, quot Hybla favos.

VOTUM NUPTIALE AUCTORE CHRISTOPHORO PROSIO SILESIO.

Quid sit turba frequens, quid vult concursus in urbe?
Quid sibi vult plausu, quae nova pompa venit?
Dic, age, quid varia certantes veste puellas,
Et tot praestantum cernimus ora virum.
Mentior, an nova festa parant? Connubia iungent
Ut reor, hoc Musa est visa referre mihi.


page 132, image: s076

Dixerat haec, (nec enim quaerenti plura locuta est,
Dilapsa ex oculis cum fugit ipsa meis.)
Sed gressum accelerens, quae dixerat obvia virgo,
Non dubiam his faciunt auribus hausta fidem.
Alloquor ignarus spectantes festa sodales,
Qui modo de multis unus et alter erant.
Ut sponsae memorent nomen, genus, atque parentes,
Quae facies, quae sit gratis quive color.
Hic quaerentem unus dictis castigat amicis,
Illudens passim cognita quod rogitem.
Magdalis haec nomen forsitan est, inquit, avorum
Exsuperans morum nobilitate genus.
Candoris patrii specimen praesentat imago,
Virtutumque nitens et pietatis amor.
Quam bene conveniant et in una sede morentur,
Quos Musae exornant et Cytherea Venus,
Testis erit (dixit) Bersmanus nobile flumen
Ingenii et roseis sponsa pudica labris.
Ut Bersmane tuae virtutis laude superbit,
Clarius et per te patria nomen habet:
Sic sponsam pulchro veniens in corpore virtus,
Et iuncta exornat forma pudicitiae.
Quid moror? Hanc etiam defuncti fama parentis,
Et pietas claram conspicuamque facit.
Leucoris atra sui seu planxit fata Philippi,
Lipsia sic querulos edidit orba sonos,
Ultima cum sponsae legissent fila parenti,
Quae nent fatali stamina trunca colo.
Sed cur infando turbamus gaudia luctu,


page 133

Iam bene sopitum sollicitando malum?
Castalias sponsus fuit enutritus ad undas,
Cuius in amplexus virgo puella datur.
Bella puella tuum Bersmane cubile salutat,
Quid cessas? Moto cardine pande fores.
Aspice floridulo qui candor ab ore relucet,
Non indigna tuo est illa puella toro.
Vos mecum egregio depromite carmina vati
Convivae et sponsis solvite vota novis.
Coniungant vestras adamantia vincula mentes,
Unanimem dirimant iurgia nulla torum.
Sit thalamus felix et ab omni parte beatus:
In gemmis sit mens una, sit unus amor.
Quali Thariades complexus amore Rebeccam est,
Amborum talis pectora stringat amor.
Vivite concordes, numerosa crescite prole,
Quae ludat vestros ante novella pedes.
Nam seu vitis opaca ulmi sub tegmine nata
Pampineo, fructus fronde virente tegit:
Sic o sponsa domum numerosa prole beabis,
Haud multo innumeris inferiore bonis.
Quae matris ludens vultum exhilarabit amicum,
Et risus patri grata iocosque dabit.
Hoc Deus ut fiat, qui regnas trinus et unus
Effice, sic gratus vota precesque dabo.


page 134, image: s1ber077

ufhmi/a HIERONYMI RHUDENI LUNAEBURGENSIS IN NUPTIAS CLARISS. ET ORANTISS. VIRI D. M. GREGORII BERSMANI PROFESSORIS POEMATUM IN CELEBERRIMA ACADEMIA LIPSICA. ANNO 1575. SEPTIMO DIE FEBRUAR.

Clare vir ingenio, studiis, pietate, labore,
Integritate, honoribus:
Dum lateri iam sponsa tuo, reverende Magister.
Puella pulchra iungitur.
Id tibi coniugium sincero pectore felix,
Tuaeque sponsae comprecor.
Plurima sint vobis felicis gaudia sortis,
Fatum procul sit asperum.
Sit sine lite torus: suavis concordia regnet,
Blandis oicis assuescite.
Saepius et pulchra faciat te prole parentem,
Uxor pia atque amabilis.
Inque domo vestra superi plantaria regni,
Plantetis ad laudem Die.
Haec rata vota velit totius conditor orbis,
lo/go/sque
patris unicus.
Qui costam exemit lateri stertentis Adami,
Et inde fecit virginem.


page 135

Adducensque viro primus paranymphus eandem
Sanxit sacrum connubium:
Ille piis sponsis quoque nunc volet hospes adesse,
Vocatus has ad nuptias .

EPIGRAMMA DE GREGORIO BERSMANO, POETICES IN ACADEMIA LIPSENSI PROFESSORE ORDINARIO.

Eloquio teneros dum format, alique poetas
Bersmanus Clarii fama, decusque chori,
Ipse pater vatum vatem admiratus et alto
Ingenio, exclamat, par hic et arte mihi est.

Aliud de eodem.

In nova migrarent animae si corpora , vatis
Cultum Tibulle spiritum
Pectori inesse tuo, Bersmane diserte, putarem,
Elegos poliret qui tuos.

Aliud de Magdalena Helbornia Eiusdem vatis coniuge honestiss.

Magdalin e puro genetrix pulcherrima fonte
Prognatam, sanctis moribus erudiit:
Hic ubi perpetuam dulces fixere Camenae
Sedem inter Nymphas, urbs Philyrea, tuas.
Illam animi donis insignem et honore figurae


page 136, image: s078

Bersmano Phoebus donat habere suo:
Atque, ait, digno celebrabis carmine vates,
Cui pura pleno gurgite vena fluit.

IOHANN. POSTHIUS M. D. F. Finis