Sive colis Delum, seu celsum Helicona frequentas,
Ambrosias orna pulcher Apollo comas.
Laurigerasque sacro deducens monte sorores,
Huc age cum citharis carminibusque veni.
Nunc vos alterno percurrere pectine chordas,
Nunc dare laetitiae carmina plena decet.
Qualia Thebarum vos nuntia fama per urbem,
Harmoniae sponso concinuisse, refert.
Nanque novus scandit templum cum virgine sponsus,
Fabricius vestri gloria rara chori.
Cuncta repurgato fugiant modo nubila caelo,
Non habeat madidus quas pluat Auster aquas.
Ut merito sponsi sponsaeque decorus honore,
Purpureo totus rideat ore dies.
Vix ea fatus eram, cum nubibus undique pulsis
Aspicio solito clarius ire diem.
Nec non Sidonio iuvenem velamine cinctum,
Ducentem doctas ex Helicone Deas.
Non illis facies mihi visa decentior umquam,
(Si formae iudex sum catus) ulla fuit.
Aureoli nivea crines cervice fluebant,
Velabant teneras laurea serta comas.
Cultus erat qualem nos est rubor esse Dearum:
Gestabat libros dextra, sinistra lyras.
Extemplo trepidos horror mihi praepedit artus,
Nullus et in gelido pectore sanguis inest.
Cum mihi (sensit enim) vellens Latoius aurem,
Quae tibi solliciti est caussa pavoris, ait?
Quin potius memori quae dico percipe mente
Percipe, quod certo cognitus ore fero.
Qui toties mea castra fuit, qui signa secutus,
Et studii consors et comes usque viae:
Seu claram peterem Trioani Antenoris urbem,
Seu Romam, Roma Parthenopenve meam:
Nunc primum castrisque meis, signisque relictis,
Alterius mavult principis arma sequi.
Pro Phoeboque sua nunc virginis ardet amore
Securos ipsi quae vetat ire dies.
Et quid ego hunc victum crudeli miror amore,
Qui me pastoris fecit obire vicem?
Tunc ego nec cithara poteram depellere curas,
Vulnera nec medica nostra levare manu.
Sed citharam agrestis rumpebant sibila cannae,
Et quod erat medicae, vicerat, artis amor.
At nunc illius simul huc advenimus ergo,
Quotquot in Aonio numina monte sumus:
Ut duo cum parili iungentur corpora lecto,
Cantemus fausto carmina digna toro.
Sic ait et plectro pariter modulatus eburno,
Felices cantus voce favente dedit.
Nec mora, turba suum studiosa secuta magistrum
Hos similes chordis reddidit ore sonos.
Quantum purpureo cum fulget rosidus ore
Lucifer, astra suo cuncta nitore premit:
Tantum Pieridum lumen, memorande Georgi
Ingenio doctos vincis et arte viros.
Si te non veterum commendat nomen avorum,
Nec dominus innumeris invidiosa bonis:
At Phoebus faciunt, Heliconiadesque puellae.
Nec non sincerae religionis amor.
Salve cura Deum, salve venerande Poeta,
Eveniant lecto prospera cuncta tuo.
Saepius evolvo veterum monumenta Georgi,
Sed tua non illis scripta minora puto.
Quae legis Hesperius , manibus quae volvit Eous,
Ingenii mirans flumina magna tui.
Perge precor Latiis nomen tibi quaerere Musis,
Sic tua post obitum fama superstes erit.
Detrahat et quamvis praesenti plurima livor,
Mens tamen aqua magis posteritatis erit.
At te feliciter credo sidere natam
Virgo, viri tanti digna reperta toro.
Intueor quoties faciem, moresque venustos,
Candida virgo tuam, virgo pudica tuos:
Esse satam miror talem de stirpe caduca,
Mortalis miror tale parentis opus.
Nam Iunonis habes mores, Cythereidos ora,
Clara pudore simul, clara decore simul.
Vive Sibylinos cum coniuge, vive per annos:
Una dies ambos auferat, una fides.
Magdalena tuum potius cantemne parentem,
An matrem, dubium me modo mentis habet.
Non illa certe reverentior ulla mariti
Uxor erat, nec plus religionis amans.
Numinis haud illo facile metuentior ullus.
Aut doctos servans plus in honore viros.
Tam felix utinam, quam moribus integer esset,
Nec dispar vitae sors malefida foret.
At te tam claris virgo maioribus ortam,
Per generis laudes graviter ire decet.
Ut simili pietate Deum, probitate maritum,
Dum reget hos artus spiritus, usque colas.
Sic nomen sanctas Heroidas inter habebis,
Non dispar matri filia, digna patre.
Quae satis apta toro modulabor carmina vestro,
Carminibus digni femina virique meis?
Altera virginei flos exemplumque pudoris,
Alter Pierii fama decusque chori.
Longa precor tribuant ambobus fila sorores,
Quae nent fatali stamina nigra colo.
Candida tranquillo sedeat concordia lecto,
Tamque pari semper sit Venus aequa iungo.
Diligat illa suum non ficto corde maritum,
Nec minus uxorem diligat ille suam.
Quas non Fabricii veteris laus venit in oras?
Sed te vix dignum sponse minore puto.
Sive tuos mores, seu utinam labe carentem,
Ingenii spectem nobile sive decus
Quas non Penelopes castae laus venit in oras?
Sed te vix dignam sponsa minore puto.
Seu spectem verae dulcem pietatis amorem,
Ingenuo pictas sive rubore genas.
O felix animo, felix o sponse marita,
Insignes inter gloria rara viros.
O felix animo, felix o sponsa marito,
Teutonicas inter gloria rara nurus.
Par bene compositum, vos tangat mutuus ardor,
Mutua cura duos, mutuus urat amor.
Ille prius Libycae numerum subducat arenae,
Et dicat pisces quot vehit unda maris:
Qui vestrae cupiat summam comprendere prolis,
Singula qui vestrae membra referre domus.
Quam multus gravidae succrescit palmes olivae,
Sic soboles crescat vestra favente Deo.
Quae vultu referat virtutis signa paternae,
Et matris mores indicet ore suo.
Quae solamen avo praestet, requiemque senectae,
Illius quando repserit ante pedes.
Si modo non fallunt sidera caeli,
Astrorum constans si solet esse fides:
Coniugium vobis spondet Venus aurea faustum,
Nec non aetherei stella benigna Iovis:
Altera vecta suis per Tauri signa columbis,
Altera per Cancri brachia curva means.
Et iam tempus erit, quo tanquam semen in arvis,
Cernetis vestra surgere stirpe genus.
Natorumque pater claros spectabit honores,
Et referet pueris tempora prisca senex.
Ad sponsum charam rapiens Hymenaee puellam,
Ac iunges socio pectora bina toro:
Huc ades, atque tuo connubia numine firma,
Huc ades ad thalamos o Hymenaee pios.
Nanque tua non est opera vit dignior ullus,
Dignior officio nulla puella tuo.
Sic tibi serta ferant iuvenes pariterque puellae,
Albiadum nectat sic tibi serta chorus.
Sic grates memori pro factis mente rependant,
Auxilio lati femina viro tuo.
Quam sacris voluit pater ipse praeesse maritis.
Ad tedas propera pronuba Diva novas.
Ut vinclo iungas sponsum sponsamque iugali,
Quod, nisi mors, hominem solvere nemo queat.
Par ut in ambobus sit amor, similisque voluntas,
Vivat et in duplici corpore pectus idem.
Ut dent felicis felicia pignora lecti,
Quae patrium geminent per sua facta decus.
Quae patriae prosint, simili venerentur honore.
Dum Solis cernent lumina clara, Deum.
Talia Pieriae Phoebo cum fratre sorores,
Carmina dulcisona personuere lyra.
Quae, vir clare, tibi pergratae pignora mentis,
Mittere me pietas, mittere iussit amor,
Tu me Pegaseos duxisti primus ad amnes,
Primitias igitur me tibi ferre decet.
Si tamen et mea vota Deum, si numina tangunt,
Fortunet vestrum comprecor ille torum.
Ille duo stringat sociali corpora vinclo,
Cordaque succendat bina calore pari.
Absque Deo nulli bene coniunguntur amantes,
Absque Deo nullus stat diuturnus amor.
Seu vultus illis monstret fortuna serenos.
Seu rugas eadem fronte, maligna trahat.
Neve morer patrum gestis: quae cuncta referre
Carmine si coner, non satis oris erit:
Scilicet id loquitur Sara cum coniuge nobis
Thariades, casti cultor uterque tori.
Vix ullis socio similes in amore fuere,
Dum volucres aer vexit et amnis aquas.
Gaudebant pariter, pariter mala cuncta ferebant,
Difficilemque famem, difficilemque fugam.
Sic Deus aequalem vobis precor afflet amorem,
Qui stabilis mortis duret ad usque diem.
Longaque concedat felicis tempora vitae,
Ac vestram faciat crescere prole domum.
Cumque suprema ferent ambobus fata quietem,
Auferat ex istis in meliora locis.
Hic ubi nulla dies flammas extinguit amantum,
Nullus ubi turbat pectora dolor
Hanc etiam nobis spectacula laeta ferentem
Lucifer Eoo portat ab orbe diem.
Ardua Pegasei fontis fama Siberus,
Egregio natam tradit habere viro.
Inclitus Aonidum qua Schnellenbergus alumnus,
Foedera cum docta virgine sponsus init.
Tam bene Palladiae vites iunguntur olivae.
Tam bene litoribus myrtus et alnus aquis.
Nec melius gemini veniunt ad aratra iuvenci,
Nec melius vitam cum pare turtur agit.
Quid solito citius, nitido recludis ab ortu,
Purpureas , mater Memnonis abna, fores?
Quo properas aurora? Senis pertaesa mariti,
Limina num thalami desidiosa fugis?
An potius ne festa rotis Hymenaeia moreris,
Maturum roseo tollis ab axe iubar?
Sic est: haec habuit pariter Titania voluntas,
Iamdudum volucres curribus addit equos.
Et iam frena volunt, pedibusque repagula pulsant.
Aethon, nec iaculis segnior ire Phlegon.
Et iam quae prono radiabant sidera caelo,
Vanescunt radiis lampadis icta novae.
Sola, sub adventum Solis sua lumina condi,
Ferte male, propitii stella benigna Iovis.
Quam vestros avide sponsi honores,
Occiduas lento quam subit axe plagas.
Ne tamen orba suis careant connubia vestra
Muneribus, natis illa ferenda dedit.
Phoebe veni, cupidis lucem mortalibus affer.
Grimma rogat, curru Phoebe volante veni.
Sed nitidus pulcherque veni, iam nubila caelo
Distice, ne pluvias contrahat Auster aquas.
Laeta repurgatae facies ut rideat athrae,
Induat et populi candidus ora dies.
Dum loquor, auratum produxit Cynthius orbem,
Ac nivea mediam lampade lustrat humum.
Nunc certat studiis alacri nunc Grimma labore,
In sponsi thalamos officiosa sui.
Parva quidem censui, nec pictis ampla columnis,
Ast Heliconiadum nobilis hospitio.
In qua facundo vitam ducente Sibero,
Castalius sedem gaudet habere chorus.
Arboribus viden ut tectorum limina velet,
Ut florum effuso contegat imbre solum.
Insigni splendent intus penetralia cultu,
Artificique nitent picta tapeta manu.
Ridet humus foliis, collucent pocula mensis,
Totaque iucundo fragrat odore domus.
At Iovis interea monitu demissus Olympo,
Mercurius donis conspiciendus adest.
Impressum portans priscis cratera figuris,
Divini praestans arte Myronis opus.
Hunc quondam Semeles in magno munere natus,
Ferre Iovi grato victus amore dedit.
In quo caelaret veteres manus aemula vates,
Digna Medusaeo qui cecinere choro.
Hic et Threicius longa cum veste sacerdos,
Increpat auratae pectine fila lyrae.
Collis adest, medium campi super area collem,
In quo dissimili flore renidet humus.
Illic dum patulae recubans sub tegmine fagi,
Ad citharae numeros ora sonora movet,
Umbrosus (mirum) saltus, cum saltibus ornos,
Duraque cum scopulis carmine saxa trahit.
Advolat omne genus volucrum, genus omne ferarum
Et sedet horrendis agna propinqua lupis.
Armiger his Divum regis supper additus ales,
Chaoniae pennis imminet acer avi.
Et iam iamque tenet, dulcis sed gratia cantus
Unguibus huic praedam surripit ante suis.
Parte sed ex alia, Musaeum plurima vatum,
Obstupefacta sacro carmine, turba premit.
Melle lyrae circum, vocum discrimina mille
Concentu replent sidera laeta suo.
Nec minus interea fratris comitate iugales,
Splendida muneribus mater Amoris adest.
Atque novae tedas his ornatura maritae,
Illita Sidonio murice texta gerit.
Quae facie praestans operumque perita Minervae.
Arguta Pholoe Gnosia pinxit acu.
Haec vestis vario passim distincta colore,
Coniugii mira subicit arte fidem.
Nam matronum catum genus Herionae,
Intextae cultu simpliciore nitent.
Ipsaque cum famulis posita Lucretia stamma,
Deducis plena stamina longa colo.
Et mox pugnantis reminiscens aegra mariti,
Desinit in lacrimas, atque remittit opus.
Quam post cadentes avido bibit ore favillas,
Coniugis audita Portia maesta nece.
Consortesque tori peragunt certamina leti,
Debeant ardenti qua comes ire viro .
Utuntur fictis victricum pectora flammis,
Sed pudor est aliis non licuisse mori.
Quid moror? Haec oculis quando nunc rectius ipsis
Pellegitis, verbis quam simulata meis.
Ad propiora vocor, nec enim peregrina referre,
Sed cumulare meo munere, dona decet.
Nunc ergo, sponsus mihi quo donetur honore,
Dicite concordes, numina trina, Deae.
Mutua nanque licet Danaum sit gratia rara,
Atque vicem meritis reddere nullus amet.
Non tamen arcta mihi natalis vincula terrae,
Iuraque sunt animo dissimulanda meo.
Sic ego, sic comitum decus Aglaia suarum,
Ante sed averso retullit ore mihi.
Carminibus docti, pretio capiuntur avari,
Gaudeat ut par est versibus ille tuis.
Muneribus placeant, quibus est haud curta supellex,
Cum dare non possis munera, verba dabis.
Non semper superum cadit hostia taurus ad aras.
Quos levis interdum flectere mica solet.
Vix ita finierat, cum sumens plectra lyramque
Auxilium posco Calliopea tuum.
Nec mora de lauro, (lauro nam vincta capillos
Astiterat) solium porrigit illa mihi.
Praescribensque modos et iungens carmina nervis.
Sic prior ad citharam, concinit ore melos.
Gaude virginei decus et flos Anna pudoris,
Conspicuum fama laudis adepta virum.
Quem multae votis toties periere puellae,
Cui multae laqueos disposuere suos.
Sed mille votis illum tetigere puellae.
Ullius in casses praeda nec ille ruit.
Una capis votum multarum, solus et illi,
Certa tuus nimium retia struxit amor.
Gaude virginei decus et flos Anna pudoris,
Conspicuum fama laudis adepta virum.
Quidquid in egregio laudaris pectore fas est,
Contulit huic largi dextra benigna Die.
Si genus excutias: quamvis iactare capaci
Non possit tabula, stemmata longa parum:
Non tamen est illi genitor vel labe pudendus.
Crimine vel genetrix inficianda malo,
Adde quod ipse suis addidit virtute nitorem,
Et vivit nati nobilitate parens.
Quid Cyprio prodest at avus formatus in aere,
Atria quid cera tota referta iuvant?
Ni claris morum laudem natalibus addas,
Ac patrium gemines per tua facta decus.
Nil Catilina tuo vidit sublimius ortu,
Roma triumphanti dum caput orbis erat.
Nec tamen illustris movit te sanguis avorum,
In patriam ferres quo minus arma ferox.
At vigilat media natus de plebe Quirites,
Ardorem cohibens sanguinolente tuum.
Non stirpis comes est probitas, non ardua virtus,
Mentis et arbitrii recta tenentis opus.
Ergo tuum si non commendat origo maritum,
Si fuit, illius sanguinis auctor, inops:
At pictas facit et nostro rarissimus avo
Herculeae pulcher simplicitas amor.
At Phoebus facit et doctarum turba sororum,
Quarum non segni pectore sacra colit.
Quo fessam rapitis cantu, (quin parcite fessa,)
Vos o ingenii, pectoris atque bona?
Cur nulli dubiam, nostra nec vocis egentem,
Carmine me vultu rem celebrare meo?
Testis erit vobis, vita gravis auctor et annis,
Fabricius scripti dexter in omne genus.
Vestra cui tota trieteride, sede sub una,
Non sine laude fuit saepe probata fides.
Testis erit vobis Latia facundia linguae,
Ille tui coetus, Phoebe, Siberus honor.
Cum quo dividitis curae puerilis habenas,
Illustris pariter sceptra tenendo scholae.
Quae vestris ultra praeconia laudibus adet,
Qui dicet tantis vos placuisse viris?
Si tamen est Schelnberge, tuam qui nesciat artem,
Evolvat Clario carmina digna choro.
Protinus et prima perspecta fronte libelli,
Lector in hos solvet candidus ora sonos.
Aemula quam veterum sunt ista poemata scriptis,
Quam sapiunt elegos Naso poeta tuos.
Selectis quam dives inest hic copia verbis,
Ut numeri, lenis fluminis instar eunt.
Vos modo lanificae faciles huic este puellae,
Sumet ab ingenio cetera nanque suo.
Gaude virginei flos et decus, Anna, pudoris,
Conspicuum fama laudis adepta virum.
Tu quoque sponse nova tot gaudia percipe nupta,
Quot baccas frondens Palladis arbor, habet,
Illa tibi socerum vena dat divite vatem.
Cui par Pegasidum, par pietatis amor.
Ad cuius citheram praecinctus arudine Mulda,
Mirantes medio gurgite sistit aquas.
Aeterno non alter enim propiora Tibullo,
Nec magis aqua tuis docte Catulle canit.
Eruta seu sacris orantia verba libellis,
Seu patrum grates, debita vota, refert.
Seu gravibus dicit victricia carmina Musis,
Seu vario iungit divina poemata versu,
Seu sua iucundo carmina melle linit.
Sive Palaestino modulatos pectine cantus.
Ad Latinam recinit non sine laude chelyn.
Hic facit in paucis, ne prisci temporis aetas,
Ingenii fama saecula nostra premat.
Fabricii faciunt, ac proxima palma Siberi
Certet ut Ausonio Misnidos ora solo.
Quid tibi nunc alios, quorum me turba fatigat,
Schnellenberge modis commemorabo meis?
Quos tibi coniungunt affinis vinculae tedae,
Insignes meritis et pietate viros.
Praetereo morum decus admirabile matrem,
In tumulo cuis iam quoque vivit honos.
Vivet honos, ullo nec tempore fama peribit,
Dum probitatis erit nomen in orbe super.
Gloria laudatae non est in origine nuptae,
Laudis in hac quamvis pars quoque magna nitet.
Commendat probitas et vita pudica maritam,
Obscura quamvis orta sit ipsa domo.
His tua cum reliquis praecellat sponsa puellis,
Quantum Pleiadum Sirius ante choros:
Iam tenet illa suam victrix, me iudice, causam,
Arbitrio punctum iam tulit omne meo.
Quid referam, caros quanto candore parentes
Diligat, aut quanto numen honore colat?
Vidimus hanc flentem defunctae funera matris,
Nec lacrimis nostrae tunc caruere genae.
A quoties rumpensque comas et pectora plangens,
Clamabat sine me, me sine mater abis.
Quae tibi me comitem sors invidiosa negavit,
Quam vellem pro te mater obire necem?
Haec quoque dum multae damnosa per otia vitam,
Lascivisque terunt tempora cara iocis:
More piis solito, versat sacra Biblia palmis,
Atque humiles casto fundit ab ore preces.
At affixa colo, famulasque laboribus urgens,
Vix ardens somno fessa remittit opus.
Non ego nunc teretes vultus , aut candida lacte,
Oraque nativo tincta rubore loquar:
Non oculos, verno non labra nitente flore,
queis tibi mille dedit basia, mille dabit.
Nec queis grata tuo pendebit sacrina collo,
Bracchia Bistonia candidiora nive.
Non mens, per vestri praeconis nominis ire,
Nostra fuit: quamvis mens quoque nostra fuit.
Ut canerem meritis gratantia carmina taedis,
Prima fuit sumptae causa, caputque lyrae.
Quod superest ergo, concordis gaudia lecti,
Optabunt vestro carmina nostra toro.
Huc ades orantis Cypria pulchra comis.
Crede mihi propera, nec te Venus alma pigebit,
Officiisque ambos promeruisse tuis.
Effice ne placidum turbet discordia lectum,
Neu ludat versa sors inimica vice.
Et quaecumque piis sunt formidanda maritis,
Irrita Carpathium per mare ventus agat.
Laeta veni, mitisque simul concordia tecum,
Et Charites adsint et socialis Amor.
Neu longum remorata tene cum virgine sponsum,
Pro thalamo faciunt qui modo vota suo.
Iamque vovent, iam quod secura moreris amantum,
Incusant longas corde micante moras.
Pellite sollicitos ambo de corde dolores,
Exaudit vestras Diva rogata preces.
Tu modo dilectam complectere sponse maritam,
Non secus ac carnem diligis ipse tuam.
Tu modo dilectum complectere sponsa maritum,
Ad domini nutus officiosa tui.
Sic veniet vobis cum dulci vita salute,
Sic domus adversae libera cladis erit.
Portabunt thalamis sic Pax et Gratia vestris
Vincula non ipsi dissolvenda neci.
Sic secundia tenens Cythereis femina rerum,
Augebit vestri pignora foeta tori.
Sic coniunx Pylii superabit Nestoris annos,
Euboicaeque uxor saecula vatis aget.
Desine Pierios tandem lyra, desine cantus,
Haec satis est sponsis nos cecinisse piis.
Cetera quae simul est amborum ingressa cubile,
Praesenti monitu suggeret ipsa Venus
Quisquis adest, faveat: castos Hymenaeon ad ignes
Dicimus et thalami concelebramus opus.
Iuno veni, faustum thalamis coeuntibus omen,
Nec tu purpurei mater amoris abes.
Vester honos agitur, cum sacra iugalia fervent,
Vester honos agitur, cum celebratur Hymen.
Este Deae sponso faciles, pariterque pullae,
Sive tuae Iuno, seu Venus alma tuae.
Ne dolor unanimos hodierna luce maritos,
Neu morsu rodat postmodo cura gravi.
Luce sacra valeatque dolor, valeantque labores,
Et durum curae sollicitum genus.
Ipse etiam, ne quid hymeneia gaudia turbet,
Purpureo Titan vestiat ore diem.
Nubila diffugiant, Austros includat antris
Aeolus et vinclis carceribusque premat.
Omnia sint operata iocis, expertia luctus
Numina, amant hilari religione coli.
Sic ego, cum subitis collucens ignibus aether,
Adventum prodit numinis ecce mihi.
Numen adest, nosco Comites, risere tenellae
Blanditiae, et Veneris turba ministra Ioci.
Pande fores, te sponse petunt, tibi gaudia portant,
Surge et praesentes devenerare Deos.
Vota diem celebrent, facili iam numina vultu
Suspiciuntque tuas efficiuntque preces.
Dicamus bona verba: novis gratantia sponsis
Carmina Pierides pangite, tuque prior
Calliope inveni gratare, Thalia puellae,
Quis vetat alterna plectra movere vice?
Alterno gaudent elegi modulamine cantus,
Maior et alternis gratia rebus inest.
Cal.Gratulor optatae taedas tibi sponse puellae.
O utinam tali sis in amore potens.
Tha. Grator et ipsa tibi delectum sponsa maritum,
Sic faveat votis saepe Diona tuis.
Cal. Si genus excutias et claros virginis ortus,
In thalamos infert nomina magna tuos.
Tha. Miretur viles ignobile vulgus amores,
Non erit ille tibi sponsa pudendus amor.
Cal. Cui non Stumphelidum sunt nota insignia gentis,
Mysia sublimen qua videt alta polum?
Tha. Patria Garysio tellus te iactat alumno,
En ut laeta suum vix capit ipsa bonum.
Cal. Stumphelidis meritas debet res publica grates
Consiliis quorum saepius usa fuit.
Tha. At sua Garysium propter benefacta, fidemque
Ponica, Teutoniae nobile fidus, amat.
Cal. Est aliquid patriam meritis implere, nec ullus
Dignior est titulis muneribusque locus.
Tha. Laudatis placuisse viris, laus ultima non est.
Iudiciis numquam talibus error inest.
Cal. Gaude sponse tibi, tali laetare marita,
Quam decorat probitas, gratia, forma, pudor.
Tha. Gaude sponsa tibi, tali laetare marito,
Quem suus ex merito nobilitavit honor.
Cal. Haec alias tantum superat pietate puellas,
Quantum Pleiadum Gnosia stella faces .
Tha illius at tantum Virtus supereminet, inter
Astrorum quantum Lucifer ille choros.
Cal. Si forma spectes, nihil hic inamabile cernis,
Sic facies animo congruit usque suo.
Tha. Est enim sua forma viris, en aspice sponsum,
Quam cumulet morum, frontis honore decus.
Cal. Aspice lacteolo radiantia lumina vultu,
En rubor ut niveas inficit igne genas.
Tha. En age, quam comi vultu gravitate serenet,
Condiat et lepidis quam sua dicta iocis.
Cal. Colla rosas, humeri candentia illia vincunt,
Nativa gaudent brachia tincta nive.
Tha. Gratior est pulchro nascens in corpore virtus,
Virtutis vacuus non iuvat oris honor.
Cal. Oscula iunge tua, quid cessas sponse, puella,
Quin age, iamdudum quod cupis ipse, capias.
Tha. Tu quoque, ne pugna virgo, sed grata marito,
Basia basiolis, oribus ora refer
Cal. Ille prius Libycae numerum subducat arenae,
Amplexus ausit qui numerare tuos.
Tha. Qui tua scire velit, qui dicere redita contra
Oscula sidereas exigat ille faces.
Cal. Ludite, sed casti fines servate pudoris,
Nec dare fecundi pignora sera tori.
Tha. Ludite, dum floret iuvenilis temporis aetas,
Cessandi tempus curva se'necta dabit.
Cal. Quam multus gravida turgescit in ilice foetus,
Tam multo vireat germine vestra domus.
Tha. Vilescit sine fruge solum, sine frondibus arbos,
Et sine luce focus et sine prole torus.
Cal. Assideat vestro mitis concordia lecto,
Et tecti custos lumina servet amor.
Tha. Aspiret vestro facilis fortuna labori.
Nec parcas vobis arca minister opes.
Cal. Fallimur? An taedas pueros praeferre iugales
Cernimus? ecce faces cominus, ecce faces.
Tha. Flammea num videor mihi cernere? Flammea certe,
Ad thalamos Hymen tempora cinctus adest.
Cal. Hymen adest, sacros mea tibia desine cantus,
Cetera praesenti voce monebit Hymen.
Tha. Desine Pierios mecum lyra, desine cantus,
At vos Nelidae ducite secla senis.
Non ego nunc sacrum Musis Helicona movebo.
Non ipsas votis sollicitabo meis.
Nec vos orabo faciles in carmina vires,
Seu te Phoebe tuas, sive Lyaee tuas.
Ite procul, poscunt alios haec carmina coetus:
Ite mihi vestri numinis aura valet.
Vos quoque abesse volo, thalamis discendite castis,
Et Venus et parilis pronuba Iuno tori
Sacra cano, sponsique sacros et virginis ignes,
Omnia caelesti sunt operata Deo.
Casta placent huic, casta deo: vos uritis igne
Illicito nuptas, illicitoque viros.
At tu Christe veni, sancti qui sponsor amoris,
Legitimo stringis pectora bina toro.
Sed facilis mitisque veni, nunc indue vultus
Pacatos, votis annue iamque piis.
Qualem te memorant fratrum comitante caterva,
In Cana parvae tecta subisse casae:
Et sponsi duxisse bonos Hymenaeon ad ignes,
Ac donasse novo munere sacra tori.
Tu divina probas socialis foedera lecti,
Quaeque probas pariter foedera tute beas.
Tu seiuncta locis concordia iungis amore
Corde, coit nutu gratia sarta tuo.
Per te sumit amor flammas: tibi deditus uni
Sponsus coniugii non grave sentit onus.
Christe tuas aras castos sine tangere sponsos.
Quodque rogent, solita pro bonitate mone.
Vota cadunt, utinam claro labatur Olympo
Angelus et thalamis vincula portet ovans.
Vincula, quae nullae valeant dissolvere vires:
Quae nisi mors, hominum rumpere nemo queat.
Pondus inest votis: templum fulgore coruscans,
Ecce penetrali spargit spargit ab aede iubar.
Divinoque praeit iuvenis splendore decorus,
Et gerit insigni vincula bina manu.
Quem post caelicolum succedunt mille catervae,
Agmina cantanti conspicienda choro.
Quarum pars faculas praefert, pars magna sagittas
Cernitur et nivea flammea ferre manu.
Non his nostra videt quicquam formosius aetas,
Non cadit in nostrum talis imago genus.
Corpora caelestium sic depinguntur Amorum,
Hoc Raphael vultu pictus et ore nitet.
Nec mentem malus error habet, nec lumina fallunt:
Hic Raphael, Veneris turba sed ista sacrae.
Felices quibus illa cohors in amore secunda,
Spicula depromit, ventilat atque facem.
Non levis illorum serpit per viscera flamma,
Nec cupido caecum pectore vulnus alunt.
Non lites intrant thalamos, nec iurgia linguae:
Sed Pax ad placidum blanda cubile sedet,
Atque suas iuxta ponens Concordia sedes,
Mulcet amabilibus tempora dura iocis.
Nec sinit occurat quicquam, quod solvat amantum
Pectora, quod turbet gaudia laeta tori.
Adde quod illorum dat pignora dulcia lectus,
Quae mensas ornent, exhilarentque domum.
Quos tua cum videam nunc ad connubia coetus
Schultesi: quid non ominer ipse boni?
Quaeve tuis ultra gratantia carmina taedis
Adiciam, quid non augurer ante boni?
Non haec unanimis coeunt male foedera sponsis.
Quae Divum sociat conciliatque chorus.
Non infelici lucent hae lumine taedae,
Quas sacer infuso nectare pascit Amor.
Caelestesque ioci, quas guttis pinguis olivae,
Quas succis nutrit Gratia Dia suis.
Ergo tuae gaude thalamis nove sponse puellae,
Quae tibi sollicitos non sinet ire dies.
Cuius in amplexu, quamvis te multa fatigent.
Omnis amaricies et tibi cura cadet.
Invida non illi faciem natura negavit,
Non illi formae Parca ministra fuit.
Illi lacteolo pellucent ora rubore,
Et fulgore micant labra serena suo.
Thracia seu quando minio nix certat Ibero,
Iunctaque puniceis candida mala rosis.
Illi pulchra fluunt flavi per colla capilli,
Et referunt geminas lumina bina faces.
Quis super accedit iucundis gratia verbis,
Et lepor et blandis lusibus aptus amor.
Si genus excutias, quamvis nec nomen avorum,
Nec tonet augusti facta superba patris:
Non tamen e media stirpis primordia plebe,
Non habet impura femina nata domo.
Est illi genitor clarus probitate fideque,
Est illi genetrix nota pudore suo.
Ille cavernosae dum scandit in abdita terrae
Viscera, Iurati nobile munus habens:
Ipsa domi natas inter, sobolemque tenellam
Assidua ducit stamina torta manu.
Et castae referens illis exempla Rebeccae,
Fataque Susanna vix habitura fidem:
His (ait,) o nata, teneras quae vita puellas,
Quae nuptas ornent, discite, facta pias.
Sic ait, atque sui simul haud oblita mariti,
Surgit et huic epulas ipsa ministra parat.
At vir membra domum referens exhausta labore,
Urgentem dapibus non levat ante famem.
Nec prius apponit languentia corpora stratis,
Quam cum proles pias fuderit ipse preces.
Et quam praeteriti reputaverit acta diei,
Percurrens animo gesta diurna suo.
Quid tali potius socero socrumque requiras,
Clarius hac ipsa virgine quidve petas?
Talibus exemplis, tali quae docta magistra,
Virtutum didicit omne tenetque genus.
Tu nunc cinge caput sertis: tua ni bona nescis:
Nec tacito cohibe gaudia clausa sinu.
Et tu gaudentem coniunx imitata maritum,
Sparge rosas hilariter pede plange solum.
Non tua vulgares veniunt in colla lacertis,
Non intrat thalamum vir sine laude tuum.
Huic dare complexus, huic basia figere labris
Optavit votis multa a puella suis.
Sed neque complecti, nec basia figere labris,
Huic meruit votis ulla puella suis.
Huic permulta nimis voluit formosa videri,
Pexuit et crines plurima virgo suos:
Sed neque sic potuit satis huic formosa videri,
Et frustra crines eruit ipsa suos.
Omnes ille tui nuptas fastidit amore,
Ursula Schultesio sola placere potes.
Te te quidquid agis, quoque vestigia torques,
Illius haud segnis mox comitatur amor.
Sive colis crines, cultis te crinibus ardet:
Seu fundis, fusis es veranda comis.
Uris, seu lanas assueta ducis ab arte,
Uris, seu tereti pollice fila trahis.
Ure ferrum, ne me posthac illudat amantem,
Horrida nunc illi, si pote, verba doma.
Parce tamen, tali nec sponso dura repugna,
Quo nunc vel Coa Battide maior eris.
Hic est cui doctae sua dona dedere sorores,
Cui dedit Aoniam Calliope lyram.
Munere quo, larga felicia carmina vena,
Et varias culto pectore promit opes.
Nanque novus quondam tiro, puerilibus annis,
Dum sequitur cupido Musica signa pede.
Daphneae recubans hunc forte sub arboris umbra,
Per iuga currentem Calliopea videt.
Corporis et gracilis tantum mirata vigorem,
Et nulla faciles arte volare pedes:
Siste tuos, inquit, puer o dulcissime cursus,
Et vagus in nostros via reflecte sinus.
Ipsa tibi sacri nemoris monstrabo recessus,
Teque comes montis per iuga celsa regam.
Ipsa tibi pandam Clarias, quas tradimus, artes:
Ut doctos surgas inter honore viros.
Tu modo difficili segnis ne cede labori,
Exigui merces magna laboris erit.
Dixerat et sacro lymphis e fonte petitis,
Aonio pueri labra liquore rigat.
Ille bibens, simul acceptum sub pectore numen
Sentit et ingenium promptius esse suum.
Nec mora Pierias ardescit totus in artes,
Seu facula admoto cominus igne flagrat.
Immensumque aliis superans tolerando laborem,
Non oneri, non se subtrahit ipse iugo.
Nunc facili gestit carmen deducere versu,
Scribere nunc numeris verba soluta suis.
Nunc linguae sequitur studium, (mirabile dictu)
Ut triplices uno fundat ab ore sonos.
Nunc tenerae paulum firmatus robore mentis,
Iudicio constans et magis ipse sibi ,
Arcanas audet naturae quaerere causas,
Audet et aetherias scandere mente domos.
Quis Deus hunc mundi spatiosum temperet orbem,
Annua quis certa torqueat astra vice.
Quis furor Aeolios tanto luctamine fratres
In fera proturbet proelia Marte pari.
Unde cavis veniat, qui nubibus exilit ignis,
Unde sit in pluvias hausta perennis aqua.
Cornua quid moveant hirci, quid brachia cancri,
Et dux astrorum corniger, atque bilanx.
Hinc scriptis animum iuvat emendare Platonis,
Quoque regi possit, discere, vita modo.
Donec Calliope duros miserata labores,
En promissa diu praemia, dixit, habe.
Ac iuveni nitida praecingens tempora lauro,
Grande magisterque nomen habere iubet.
Ille novis tandem titulis et honoribus auctus,
Non segni coeptum mente remittit opus.
Quin memor errorisque sui veterumque laborum
Quos puer infracto pectore saepe tulit.
Cunctis esse cupit notam tironibus, illam
Quam sibi monstrarat praevia Musa viam.
Quid non rursus adit generoso corde laborum,
Scrupea dum mollem ducit ad antra gregem.
Scit bene maiorum Vitzlebius inclitus ortu,
Cuius sceptra scholae, non sine laude gerit.
Scit bene Pegasidum sacris operata iuventus,
Cuius Castaliis ora rigavit aquis.
Vox erat in cursu, rauco cum bucina cantu
Obstrepit et sponsos linquere templa iubet.
Ite pares animis, vobis per compita mille
Sparguntur flore, votaque mille sonant.
Ite, nec obliti summi praecepta Tonantis,
Servate astrictam numine teste fidem.
Si quaecumque toros possunt ornare beatos,
In vestros cumulet iugiter ille toros.