13 September 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete- semantic tagging complete-no spell-check
May 2004 Martin Tavakolian
Morpheus spell-check performed


page 269

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ELEGIARUM LIBER I.

ELEGIA I. IN REDITUM PHILIPPI IOACHIMI V. CLARISS. F. CAMERARII, POSTQUAM LIBERATUS ESSET E CUSTODIA PII IV. PONTIF. MAXIMI.

Ereptum dubiae tandem discrimine vitae,
Quod tibi Romulea casus in urbe tulit:
Gratulor incolumi patriam tetigisse recursu,
Ocurae pretium dulce Philippe meae.
Teutonicas late volitabat fama per urbes,
Flebilis et meritis inficianda tuis:
Quem non Adriaci furor implacabilis aestus,
Antiphatae -que domus laeserat hospes atrox.
Haud Laestrygonis humanior ille colonis,
Litoris hos Thusci qui tenuere sinus,
Non Alpes crudae, non invia saxa feraeque,
Huic dura innocuo vincla parasse Pium.
Quod scelus ut nostras allatum perculit aures,
Muta metus subiti lingua pavore stetit.
Ac longum post ausa loqui, Meliora precemur,
Alme parens (inquit) tu meliora feras.


page 270, image: s145

Hinc tamen ut retegens animum nubecula cessit,
Non fuit haec penitus credita fama mihi.
Vel quia iura vetant externo sanguine quemquam,
Impia non facto crimine vincla pati:
Atque Philippe tuae longo mihi cognitus usu,
Ille tenor vitae labe carentis, erat.
Vel quia tarda fides gestis, quae credita laedunt,
Quod perhorrescit mens, negat esse ratum.
Credere quae iubent locus est, didita terris
Romanae Sphingis perfidia, atque dolus.
Illa sinistra animum mihi per praesagia versant,
Alternante meam speque metuque fidem.
At postquam de te mihi certior adfuit auctor,
Maesta tui digitis charta notata patris,
Tum vero attonitum praesentis imagine casus,
Occupat insuetus attonitum frigida membra tremor.
Et mecum: En tua mendaci quam nomine iactas,
Falsipie, en pietas, en tua sancta fides.
Hospita sic praebes Germanis tecta, laresque
Haec sunt hospiti iura sacrata tui?
O numquam nostris felix Saturnia tellus,
Saecli pernicies , Teutoniaeque lues.
Ergo te propter natalia linquimus arva,
Tu longae nobis anxia caussa viae?
Quis furor est, certo non limite malle teneri
Telluris, vitam quae sibi prima dedit:
Quam nive inaccessas pedibus transcendere rupes,
Atque aestu solvi, frigoribusque premi?
Quam satius fuerat patriae sub tegmine villae


page 271

Ducere securos spe comitante dies.
Aut umbras inter nemorum reptare salubres,
Intentum studiis Pieridumque morae?
Quam per tot casus, per tot discrimina rerum,
Divisum patrio te procul orbe sequi.
Tu maris emensum longos terraeque labores,
Immiti Cordum tollis acerba nece.
Quo non Paeonias alter perfectius herbas,
Ac totum medicae noverat artis opus.
Nam dum te sequitur, iuvenilibus excidit annis,
Et nova terrenis vermibus esca iacet.
Nec tumulo potuit supremum mater honorem,
Debita nec cineri solvere iusta pio.
Mitto alios, quos tu nostrae commune sepulcrum
Gentis inexpleto condis avara solo.
Tu quoque (noxa recens) Musarum castra secutum,
Omnis et immunem criminis atque doli,
Antiqua Camariadum de stirpe Philippum ,
Quo mihi sublato vivere poena foret,
Heu quantis mersas, insontem criminis, undis,
Heu quantis cumulas insidio malis?
Nanque vitam relegens Campanis nuper ab oris,
Dum petit hospitii munera Roma tui:
Quam diversa suis tulit isthic munera votis,
Oentori captus proditione viri?
Aonidum sacer ille comes, legumque sacerdos,
Scilicet hoc illi culpa luenda dedit.
Infelix iuvenis, crimenque perenne Quiritum,
Nunc etiam audaci timor esse potes:


page 272, image: s146

Quid conscire nihil casto tibi pectore gaudes,
Quid causae fidis fortiter ipse tuae?
Vana tuae vitae est, vana est fiducia caussae:
Crede mihi, tellus non habet ista Deum.
Exulat Ausonia probitas extorris ab urbe,
Et pudor et recti non simulatus amor.
Iura docet Latium, sed iuris nulla facessit
Dogmata , quid leges moribus absque iuvant?
Dic tamen o tantis fortunae erepte procellis,
Quo mihi nunc vivo est vivere dulce magis:
Si tibi cura sumus nos mutua, nec tibi nostri
Mutato patriae Sole recessit amor,
Quid tibi tunc animi, trepido quis pectore sensus,
Quis color in tantis fluctibus oris erat?
Cum te securumque mali, nec tale tumentem,
Atque regressurum luce sequente vias:
Urbicus aggreditur turba stipante satelles,
Ac tumido tales increpat ore minas.
Huc tibi me Praetor legavit idoneus auctor,
Et iubet imperii iussa sequare sui,
Tuque; comesque tuus: (communis nanque pericli,
Tum socium dederat sors inimica tibi,
Spectata iuvenem virtute, fideque probatum
Ritterum, quem nunc Norica iactat humus.)
Quid tibi mentis erat, tristi cum carcere clausus,
Haerebas culpae nescius ipse tuae?
Mentior, anne subit potior tibi cura parentum?
Quos metuis fatis exanimare tuis.
Et minus Ausonias iam divulgata per oras,


page 273

Esse tui velles nomina clara patris.
Si bene te novi, tibi carcere tristior ipso est
Materni luctus pectoris, atque dolor.
Quid vero tibi mentis inest, nunc fare roganti,
Cardineos quando sisteris ante patres?
Doctrinae censura quibus commissa profanae est,
Bis toto lectos quattuor orbe viros.
Cum te, cui falsum dederat Clementia nomen,
Et Pietas, verbis insidiosus adit.
Quaesitumque diu de relligione, fideque;
Haeretici asseclam dogmatis esse refert.
Et tua nunc blandis pertentat pectora dictis,
Nunc vim pollicitis adicit atque minas.
O cordis quoties tollens haec inter ocellos,
Sollicitas arcta celica templa prece.
O quoties tanto iactatus turbine rerum,
Flaminis imploras cuncta regentis opem:
Quo sacer illius te fulciat halitus aurae,
In vera ut perstes agnitione Die.
Nec formido tuam labefactet languida mentem,
Neu capiat blandis subdola lingua sonis.
Vota precesque; Deum tangunt: en ille piorum
Pro te vota, tuas audiit ille preces.
Ac tibi blasphemae contra mendacia linguae,
Et quae mellito pectora felle madent,
Astiti et mediis revocatum faucibus Orci,
Praevalida retrahens extulit ipse manu.
Nec tibi terrifico Canis ille triformis hiatu,
Impresso potuit figere dente notas.


page 274, image: s147

Nec tibi Clementis mentem inclementia fregit,
Nec quinti pietas heu truculenta Pii.
Non petasatorum subsellia tetrica Patrum,
Qui Petrum vultu, Daemona corde gerunt.
Non vis aestivo contracti tempore morbi,
Dum flagrans miseros aestus hiulcat agros.
Victor abis, seque ipse tui Papa carceris ullum
(Credere si fas est) crimen habere negat.
Nec minus atrocius Clementem poenitet ausi,
In te cui structi non valuere doli.
Consors turba Patres, praetexunt nomine culpam,
Arbitrioque negant ista peracta suo.
Poeniteat Clementem ausi, socioque malignos:
Hic solet iniustus exitus esse dolis.
At plus ista tibi nunc vexatio laudis
Confert, quam damni fraus inimica dedit.
Carceris infamat nec enim custodia quemquam,
Carceris infamem reddere culpa solet.
Quae te nulla premit, nisi quis pro crimine vertat,
Non facti noxa criminis esse reum.
Innocuae testis vitae est tibi, turba sodalis,
Quae septemgemina traxit in urbe moram.
Et fatum miserata tuum, insanabile linguae
Alterius doluit virus obesse tibi.
Nec plus in caussam morum valuisse tuorum
Candorem et meritum pectoris omne tui:
Quam non assinis nocuit contagio culpae,
Quae versu non est norificanda meo.
Quod vertet officiis reverentia debita multis,


page 275

Nec tua me probitas, si ferat ista, sinat.
Et facilis cunctis animus, veniaeque paratus,
Haud patris ingenio degener ille tui.
Quid moror? Illa tibi famam fortuna perennem,
Victurumque dedit post tua fata decus.
Ac praeter meritos antiquae gentis honores,
Quam tuus ingenio vexit ad astra parens,
Notus et Hesperiis, et terris notus Eois,
Sublimen tituli contulit ipsa locum.
Sic Ithaco aeternum tribuit Patientia nomen,
Ille ortu quamvis inclitus esset avi.
Anchisaque sato patriae pietatis honore,
Altera nobilitas accumulata fuit.
Et tua difficili virtus excercita casu,
Ac spectata, tenax hoste probante fides,
Addidit insignem merita tibi laude nitorem,
Maiorum geminans per tua facta decus.
Quem nec livor edax famae, laudisque bonorum,
Vulnifico poterit carpere dente malus.
Non hominum innocuis infesta calumnia factis,
Tartarei cerebro progenerata Iovis.
Quae fidens animi, patriae non degener artis,
Mille solet fraudes nectere, mille modis.
Mendacesque virum diffundit in ora susurros,
Criminibus gaudens insimulare probos.
Virtutem vitiis invertens, rectaque pravis,
Aspergens maculis candida quaeque suis.
In laudes muta, ad convicia prodiga linguae,
Aure bibens avida pessima, surda bonis.


page 276, image: s148

Nulli inimica palam, nec aperto cominus ullum
Matre petens, blandis insidiosa modis.
Haec si forte tuas in probrum vertere laudes
Audebit meritis non satis aqua tuis:
Non tamen (hoc ausu quamvis conetur iniquo,)
Fulgorem famae polluet illa tuae.
Dum clypei te mole teget mens conscia recti,
Cumque sorore sua non temerata fides.
Ne te proluvies Stygiae conspurcet alumnae,
Gestiat aut famae labe superba tuae.
Quin age securus vanae sine viribus irae
Livorisque mali Ditigenae luis,
Solve Deo meritas solemni munere grates,
Debitor et voti, debita vota refer.
Non mollis costi, nec blandi thuris honores,
Quaeque aris libat dives odoris Arabs:
Sed meritis grati tantis libamina cordis,
Oris et hymnisoni carmina grata Deo.
Ipse ego votiva decorabo templa corona,
Quam super hos versus scripta tabella geret.
Praesulis erepto manibus, Patrumque Philippo:
Damnatus votis haec tibi Christe tulit.

ELEGIA II. AD MICHAELEM BARTH POPULAREM SUUM.

Si vacat et nostris non obdit versibus aures,
Grande Decanatus quod tibi fertur onus:


page 277

Accipe non venam portantia verba salutem,
Ardua Pierii gloria Barthe chori.
Nec quia siccasti largo Permessida potu,
Ingeniique sonant flumina lata tui:
(Dum sacros sacro sermones fundis ab ore,
Vel patriae, triplici carmine, facta refers:
Dum vel in Andini surgis praeconia vatis,
Vel meritos celi tollis ad astra viros:
Filia dum per te Lycomedis scribit Achilli,
Et quae cuncta foret commemorare labor
Argue Lenaeo me frustra vina parenti,
Aut Corcyraeo mittere poma seni.
Sic etiam (si nostra decet componere priscis,
Si licet et tuto nomina tanta sequi)
Veronae doctus non detrectavit alumnus,
Virgillium salibus detinuisse suis.
Sic olim culto Nasonis charta Severo,
Attulit imparibus condita verba modis.
Quamvis ille gravem cantu praestaret Homerum,
Huic foret Aoniis fertile pectus aquis.
Finge sed esse nefas, carmen misisse Poetae:
Hoc modo cui mittam rectius, ecquis erit?
Usque adeo cunctis Musarum munera sordent,
Ac praeter vates carmina nullus amat.
Quae domus ergo tibi crescentis pignora Musae v,
His facilem laeta porrige fronte manum.
Non haec ambitio, perfusaque gloria fuco,
Nec me sacra fames scribere iussit opum.
Sed potius cernens venturi iudicis iram,


page 278, image: s149

Cuius signorum, dant documenta, minae:
Obuius his volui summo prodire tonanti,
Delictis frenos his inhibere suos.
Sit tamen et nostrae fuerit quae caussa Thaliae,
Haec tibi cur ferret, certior esse cupis:
Forte tibi meritas meditabar pectore grates,
Sed nec ego in curas has satis unus eram:
Donec Musa mei, praesens medicina, doloris,
Iucundis mulcet cor mihi triste sonis.
Pelle metus, dubios animo depone timores,
Ipsa tuum pro te munus obire volo.
Officiis alii pretium gemmasque rependant,
Gemmarum et precii carmina pondus habent.
Quas igitur nostro reddit tibi nomine grates,
Accipe, iudiciis Vir venerande meis.
Poscit idem, medicas tibi qui non invidet artes,
Ac pariter sacri praeses Apollo chori.
Ille quidem semper te gaudia carpat alumno,
Consortem patriae gratulor ipse mihi.
Sed licet haec misisse pudet, quia parva videntur
Dona, tamen parvis gratia rebus inest.
Sic Deus agnorum cum gaudet sanguine centum,
Non spernit tenues cum pietate focos.

ELEGIA III. DE COMETA, QUI ANNO MDLVIII IN PLAGA OCCIDENTIS, SUPRA LEONIS, INFRA HELICES SIGNUM, AD COMAM BERONICES, VESPERI APPARUIT.


page 279

Ecquid in humanam conspirant sidera cladem,
Sidera venturi nuncia signa mali?
Mutua non certe coeunt in foedera frustra,
Nec novus hic casu conciliatur amor.
Fallor? an interitu ut quondam Phoenicidos urbis,
Quae vetus, Herculeo vulnere, nomen habet,
Divinae natura potens inservit irae,
Flagitiis poenas constituente Deo:
Cum patefacta bibit caesorum terra cruorum,
Vertit et in cineres fervida flamma domos,
Quando coloratum removentia nubila celum,
Optatum miseris eripuere diem,
Et simul assurgens immani murmure Pontus,
Quaesitam clausit per freta saeva fugam:
Sic nunc caelivagae iungunt socia agmina turmae,
Ut iunctis in nos viribus, arma ferant?
Vix sibi falciferum Mavors sociavit amore,
Expleret rabidam quo magis ille sitim.
Vix lumen Titan, vix lucem Luna recepit,
Dum soror hunc, illam densior umbra tegit.
Ecce novas iterum fraudes, nova foedera nectit,
Gradivus dirum pectore virus alens.
Torvaque dum lustrat Nemeaei signa leonis,
Non procul a curru, Phoebe corusce, tuo:
Blanditiis ad se Tegees invitat alumnum,
Quem peperit summo lucida Maia Iovi .
Quid nunc amborum concordia linquet inausum,
Vi quando Mavors pollet, at iste dolo?
Scilicet invenient perdendi mille figuras,


page 280, image: s150

Astrorum tantum vis geminata nocet.
Nec verbis opus est: en quantum possit uterque
Aerea rutilans fax regione docet.
Quid vult supremas vapor hic extractus in auras,
Quid nova barbati sideris effigies?
Hic ubi declivi Phoebus se mergit olympo,
Ac iuga defessis gemmea demit equis.
Et sub Parrhasiae qua sidere cernitur ursae,
E Beroniceo vertice rapta coma.
An ne novas iterum strages, nova praelia cerno,
Nec nostri fusum sanguinis ante satis?
Fallor? an Ausoniis tantum, Gallisque superbis,
Incutiet adverso fax ea crine minas?
Nostraque securam ducens Germania vitam,
Tota secutura libera cladis erit?
Hoc Deus o iubens vanescat ut omen in auras,
Quod praesaga mali pectora nostra timent.
Eheu, nam paries veluti cum proximus ardet,
Contactu flammas concipit inde tuus:
Sic Antenoreis, contermina Teutonis, oris,
Vicinam metuo ne trahat inde luem.
Quis spectavit enim terris impune Cometen,
Terrifici hunc plenum, quem latet, esse metus?
Si licet in dubiis, exemplis testibus uti,
Quid dictis testes addere pauca vetat?
Iam bis complerat Saturnus cursibus orbem,
Alter iamque illis addita messis erat:
Ex quo descendens mundo Servator ab alto,
Purus erat pura virgine natus homo.


page 281

Cum dirus fulget ferali crine Cometes,
Bis tria dum titan signa recenset equis.
Quid non portendit, sidus fatale, malorum,
Quid non horrendis, cauda nefanda, pilis?
Imperii mundique; Nero communis Erinnys,
Quas meruit poenas crimine, morte luit.
Noxia Romanos agitat discordia cives,
Iura iacent, sceptrum quidlibet ense rapit.
Quis tum disiectam Solymorum funditus urbem,
Quis dicat siccis moenia versa genis?
Sanguis abit, quoties subit eius lucis imago,
Qua res Isacidum procubuere solo.
Horresco referens ingentes stragis acervos,
Quos dedit Aeneadum dextra Marte potens.
Horresco referens spumantes sanguine fossas,
Ac proiecta solo tabida membra fame.
Et quis adhuc portenta leves dispergit in auras,
Stellarumque negat pondus inesse minis?
Quos ego vel Lybicae nutritos lacte leaenae,
Vel silices circa pectus habere reor.
Non sic experti, praestantes teutones armis,
Non sic Martigenae, fortia corda, viri:
Quando Pannonias adducens Attila vires,
Non leve Germanis Romulidisque malum,
Undique subversas nudavit civibus urbes,
Ac vastos late caede replevit agros.
Tunc lugubre rubens terrestris in aere moles,
Visus et ardenti totus in igne polus:
Quam non fallacis fati documenta dederunt,


page 282, image: s151

Quam bene venturum praemonuere nefas.
Neve morer priscis, exempla recentia nobis,
Cum dare vel praesens tempus, et hora queat.
Quos praedicat iis luctus, pariterque dolores,
Flamma quibus diris innuit ista comis:
Varnensi monstras rex Vladislae ruina,
Triste luens ruptis foederis exitium.
Hei mihi tum quantis infelix excidit ausis,
Obicit heu quantae seque suosque neci.
Quae tamen ut fugeret, (si mens non laeva fuisset)
Prodigiis poterat cautior esse poli,
Viscosam cernens flagrare sub aethere massam,
Dum calor Icarii finderet arva canis.
Sed placide nescit sortem mens ferre secundam,
Ut neque constanti robore, dura pati
At cur in veterum feror acer crimina iudex,
Non minus haec atrox tempora culpa premit.
Nondum ter gelido concrevit frigore Pontus,
Terque suis Caprum Phoebus adivit equis:
Arctoos cum terra iacens Aquilonis ad ortus,
Conspexit similem crine rubere facem.
Quae primum roseo procedens Solis ab ortu,
Qua micat Erigones spica retenta manu:
Astrorum comitata suo vestigia cursu,
Hesperiis pariter se quoque tinxit aquis.
Inde Lycaoniam postquam se movit ad Ursam,
Sicca diu, nostris est minitata plagis,
Sentit adhuc Vesper bellax Germania sentit,
Quid ferat ingentis conscia cauda mali.


page 283

Quis tamen emendat vitae delicta prioris,
Quis vitiorum aliquem novit habere modum?
Ipse licet verbo moneat Deus, ipse minetur,
Nil tamen aut monitis, aut movet ille minis.
Securas adeo cepit dementia mentes,
quae ruit in quodvis, lumine capta, scelus.
Si tamen admonitus, si quid moderamina possunt,
Si quid commoti nuncia signa Die:
Iam tamen vitiis Germania supprime frenos,
Sit satis admissi criminis esse ream.
Iam furor in cursu est, iam sacro cede furori,
Iam lacrumis illum, iam revocato prece.
Cedat in exemplum Solymae tibi triste sepulcrum,
Illius luctu disce carcere tuo.
Desine sacrati contemnere munera verbi,
Quosque iubet verbi dogmata ferre Deus.
Sic tibi quas tellus poenas, quas astra minantur,
Effugies, iuncta cum pietate, prece.

ELEGIA IV. AD VINCENTIUM MADIUM SUMMUM ITALIAE PHILOSOPHUM.

Docte vir, Ausonias multum celebrate per oras,
Ingenio praestans eloquioque potens.
Quae legis, unde ferant, miraris forte salutem,
Carmina barbarica non bene iuncta manu.
Haec tibi qui mittit, quamvis inculta, nec aures


page 284, image: s152

Digna, nec arbitrii iura subire tui.
(Da veniam fasso, nec respue verba precantis,)
Notitiae laudem gestit habere tuae.
Divisus vestro penitus Bersmanus ab orbe,
Qua surgit gravidis aere Misena iugis.
Non huc me regione viae, nec sidere falsum
Terra, vel adversis fluctibus unda tulit.
Nec caris patriae depulsum finibus urbis,
Veteres natalem culpa coegit humum.
Non iussere meis contraria numina votis:
Haec animo intrata est terra volente mihi.
Haec quaesita meis fuit, haec inventa Camenis:
Dii faciant fausto sit mihi tacta pede.
Nanque tuae dum clara sequor praeconia laudis,
Eugeneae liqui culta Lyea scholae.
Isthic fama meas haud mendax venit ad aures,
Quanta sit eloquii gratia, visque tui.
Crede mihi de te rumor praeconia fecit
Magna, sed ingenio non tamen aequa tuo.
Plus hic invenio, quam quod mihi rettulit istic,
Tantas divino pectore promis opes.
Sed quid onus tenui dispar committo Thaliae?
Non facit ad vires sarcina magna meas.
Quod si pauca tui dederis mihi signa favoris,
Addideris nervos forsitan ipse mihi,
Da mihi te placidum, qualem te saepe dedisti
Hospitibus: non est res onerosa favor.

ELEGIA V. VALEDICTORIA AD AMICOS.


page 285

Cum subit illius facies mihi maesta diei,
Digressus vestra quo procul urbe fui.
Dimidiumque mei repeto cum mente sodales,
Tunc etiam in lacrimis me iubet ire dolor.
Ecquis enim siccis meminisse haec possit ocellis,
Ac desideriis firmior esse suis?
Non ego fortis in hoc, non haec constantia nostro
Ingenio (quid enim vera negemus?) adest.
Iam prope tempus erat, quo me fortuna iubebat
Dulcia Elistraei linquere rura soli.
Celtarumque procul qua Sequana terminat oras,
Hospitium Musis quaerere dulce meis.
Ingressurus iter gladio latus ense recingo,
Et festinatas dum licet apto vias.
Vera loquor: nec mens aderat, studiumque parandi,
Nec fatis ad caeptum pes mihi promptus iter.
Non mihi tunc libros, non vestes cura legendi,
Auxiliumque meae praesidiumque viae.
Facta paro, facienda sino, mox limite tacto
Egressos redeo nescius ipse lares.
Nunc haec suspicio, nunc haec suscepta relinquo,
Missaque nunc repeto, nunc repetita sino.
Tunc mihi forte aliquis longo convinctus ab usu,
Hoc eia inquit agas, nec tamen illud ago.
Ac velut in somnis, cum primum lumina pressit
Alta quies et iam membra sopore iacent:
Saepe avidos cursus extendere, saepe paramus


page 286, image: s153

Fortia diductis edere verba labris,
Sed neque lingua valet cupidas expromere voces,
Et genua in mediis cursibus aegra labant:
Sic iter accelerans studio festinus inerti,
Accelerando meas ipse retardo vias.
Cogimur ire tamen, comitumque accincta caterva
Ulterius spatium non sinit esse morae.
Ergo parans abitum, supremum maestus amicos
Alloquor, et tenui vix ea reddo sono.
O mihi fraterno dilecti more sodales,
queis sine dulce mihi nil fuit, est et erit:
Este salutati, memores et vivite nostri,
Vos ego, quod superest temporis, usque colam.
His dictis (nec enim dolor illis plura ferebat)
Tardanti subdo calcar iturus equo.
Dividimur, vox una vale vale inquit amice,
Atque bonis avibus mox rediturus, abi.
Quis mihi tunc, fieri cernenti talia, sensus,
Quosve dabam gemitus pectore, quotque meo?
Ah quoties udis abeuntes maestus amicos
Respiciens oculis, lata per arva sequor.
Ah quoties aliquis comitum, dum lumina flecto,
Istic an quod te retrahat, inquit, habes?
Provehimur, multa cum nubilus arbore lucus,
Eripit ex oculis pectora cara meis.
Quae licet haud poteram. Poteram tamen alta videre.
Moenia, quae placida lambit Elister aqua,
Et loca dum licuit nostris habitata Camenis,
Nec raro studiis facta beata meis.


page 287

Quae tum suprema compellans voce saluto,
Silvicolas Deas, Naiadumque choros.
O mea cura Deae, mea spes, mea gaudia Nympha,
Saepe quibus violas, lilia saepe tuli.
Et liquidi fontes et silvae et frigida Tempe,
Saepe mihi medio dulce cubile die.
Tuque o communis studiorum Lipsia mater,
Semper amata mihi, semper amanda vale.
Si reducem vestris sistent me numina terris,
Et mihi luce dies fulserit ista bona.
His vobis gratus suspendam munera ripis,
Atque hoc in tiliae cortice carmen erit:
Haec patriae caris Bersmanus redditus oris.
Vos dare nunc precibus muneribusque locum.

ELEGIA VI. AD MATTHAEUM RHESCHUCHIUM,

Dum Matthaee careo suavissime vultu,
Terna suis Titan signa peregit equis.
At mihi ni patria videor procul esse, per annum,
Aura ferat reditus irrita vota mei.
Fallor? an assuetos inhibent vaga sidera cursus,
Et peragit solito tardius annus iter?
Fallor: nanque ratos observant sidera motus,
Passibus et certis digerit annus iter.
Sed pavor et series non intermissa malorum,
Ille mihi noctes porrigit, ista dies.


page 288, image: s154

Si tamen interea quid agam carissime quaeris,
Pieridumque choris ecquid ut ante vacem.
Scilicet hos inter strepitus bellique tumultus,
Otia Thespiadum liberiora sequar.
Dum pax omnis abest et cedere nescius hostis
Me vetat oblitum pectus habere metus.
Apta magis Marti quam sunt haec tempora Musis,
Plectra tacent, raucum classica pulsa fremunt.
Obstrepit Aonidum citharae nervisque canoris,
Horribilem fundens buccina torva sonum.
Arma manu cives poscunt, fremit arma iuventus,
Et cursu in muros praecipitante ruit.
Iamque faces et tela volant: quatit impete crebro
Moenia sulphureo concitus igne globus.
Flent pueri, tremulique senes, trepidaeque puellae,
Et matrum lacrumas angulus omnis habet.
Lamentis planctuque fragor se tollit ad auras,
Hibernis qualem fluctibus unda refert.
I nunc, et tantis quassum Matthaee procellis,
Pieridum sacris invigilare iube.
Dum Mavors furit et tenui discrimine porta
Horrida ferratis summovet arma seris.
Da mihi Maeoniden et tot simul adice casus,
Maeonides isto tempore mutus erit.
Et frustra facilem tentabit condere versum,
Ingenio vires eripiente metu.
Sed nec amice iubes: nec pugnas inter et enses,
Ad faciles numeros Musa vocata venit.
Aoniae pacem venerantur, amantque puellae,


page 289

Carmina tranquillae pacis habentur opus.
Pax hederas laurosque fovet pax candida venam
Ingeniumque sacri fertile Vatis alit.
Pace lyrae cantusque sonant, ducuntque per herbas
Alternos Charites et Cytherea choros.
At iuvenum innocuo fervent tum praelia bello,
Perque vias urbis praeli, perque domos.
Saucia tum queritur potorum ianua rixis,
Nocturnisque gemit trita fenestra dolis.
Humida tum certant pugnantibus oscula linguis,
Ludit et alternia gratia lisque iocis.
Pax ades, et nitido tandem post nubila vultu,
Moenia, templa, domos, oppida, rura vide.
Tunc ego laeta novo deducam carmina versu,
Virtutisque tuae praeco poeta ferar.
Tunc me non humilem laudabit Misnia vatem,
Nec multos nobis forsitan ante feret.
Interea dum me tenet ardens Gallia bellis,
Dimidium nostri, dulcis amice, Vale.

ELEGIA VII. AD MICHAELEM BARTH.

Tu mihi tu certe (nunc sero Barthe recordor)
Dicebas iter hoc dulcis amice cave.
Atque graves belli motus instare canebas,
Et mala multa, meis cognita vera malis.
Tum mihi, parce tuae, memorabas, parce saluti,
Neu vitae tantum prodigus esse velis.


page 290, image: s155

Aspicis ut nondum discessit corpore languor,
Nec membris rediit, qui fugit ante vigor.
Et veteris superant iam nunc vestigia morbi,
In vultu remanens terris superingerit axem
Cynthius et prono sidere hiulcat agros.
Non caelum patiere satis, non aeris aestum:
Ad stomachum faciet nec cibus iste tuum.
Da modicum Solis spatium, morbique furori,
Grande morae pretium, vita superstes, erit.
Haec mihi dicebas, at non ego credere doctus,
Praeculsa aure, Notis verba ferenda dabam.
Acrior et contra moderamina vestra reluctans,
Urgebam coeptas in mea damna vias.
Me rapit his ergo merito fortuna procellis,
Admonitumque malis cogit habere fidem.
Nam quid ego memori decurram singula versu,
Seu perpessa mihi, seu metuenda super.
Sum miser et cari iactura temporis, exul,
Hoste metum nobis incutiente, vagor.
Haec brevis esto tibi multorum summa laborum,
Tu dictis, animo concipe, plura meis.
Quae tibi nunc refero, similem moniturus amicum,
Casibus ut discat cautior esse meis:
Consiliisque suas praebere fidelibus aures,
Quis furor est, monitis credere nolle piis?


page 291

ELEGIA IIX. AD EUSTACIUM A MINGUITZ IN LUDO ILLUSTRI MISENAE LITERIS OPERAM DANTEM.

Accipe Lipsiaca missum tibi carmen ab urbe,
Eustachi o animae flammula grata meae.
Si tibi cum vita concedunt fata salutem,
Parte meae sortis candidiore furor.
Est locus a Philyra non dissitus amplius urbe,
Quam solet ire quater concitus igne globus.
Non illi vestrum similis mihi visus ad Albim,
Dum studiis tecum tempora prima dedi.
Namque hunc parte sacer praecingit Elister ab una,
Irrigat ex alis flumine Pilsna suo. In medio campus variorum flore colorum,
Arbor et umbroso quae facit orbe nemus.
Hic ego dum patulae recubans sub tegmine frondis,
Disparibus necto condita verba modis:
Ecce iter ingrediens pernicibus ardua pennis,
Fama mihi de te nuncia laeta refert.
Cui tot erant aures, tot linguis ora sonabant:
In vasto plumae corpore vel quot erant.
Sed licet huic linguis diversis ora sonarent,
Vox tamen in linguis pluribus una fuit.
Ille tibi longo iunctus Minguitzius usu,
In studiis haeret Pieridumque mora.
Nunc manibus versans Peligni carmina vatis,
Nunc eius claudens verba ligata modis.


page 292, image: s156

Talibus adverto pronas sermonibus aures,
Pluraque nos de te qaerere cogit amor.
Singula quid referam, nil non laudabile de te,
Nil te non dignum nuntiat illa mihi.
O niveum dixi mihi gaudia tanta ferentem,
Signandumque nota candidiore diem.
Macte nova virtute puer, quo gloria ducit
Quo te Musarum nobilis ardor agit:
Perge precor celeri metam contingere cursu,
Perge nec inceptum desere segnis iter.
Sic te Phoebea cingentur tempora lauro,
Alter et in titulos sic tibi crescet honor.
Nec te pervertant vesani opprobria vulgi,
Quod Phoebum, steriles quod iubet ire Deas.
Divitas Claria quia nullas arte pararit,
Maeonides sacri gloria prima chori.
At bona post obitum quanto meliora reliquit,
Victurum famae tempus in omne decus.
Quod tibi nec Croesi largiri divitis aurum,
Nec poterit rubri dives arena maris.
Tu quoque si quid agam quaeris: (nam quaerere certum est)
Haec habeas: Phoebi quae prius arma sequor.
Cum quibus et varias rerum cognoscere caussas
Nitor, et in superas scandere mente domos.
Nec me conantem tantum labor obruit ingens,
Quantum paupertas invida mole premit.
Quae caput ardentem doctas effere per artes,
Non sinit ex humili scandere summa loco.
At tu, nascentem primis quem Musa diebus


page 293

Aspexit placidi luminis orbe magis,
En age difficili fractus ne cede labori,
Non sors ulla tuum rumpit euntis iter.
Quae praeceptorum cum discas pluribus ore,
Haec me sit paucis admonuisse satis.
Redde vicem, totas utque es mihi flamma medullas,
Sic meus usque tuo pectore flagret amor.

ELEGIA IX. AD IACOBUM STRASBURGUM.

O mihi praecipuos inter numerande sodales,
O mihi Phocaea iuncte Iacobe fide.
Si mea nunc tacita cohiberem gaudia mente,
Quae mihi fert, alter iam tibi partus honor:
Immemor aut veteris merito convincar amici,
Aut reus invidiae crimine turpis agar.
Nanque fides veluti rebus spectatur in arctis,
Sic est in laetis perspiciendus amor.
Damnati Magnus caussam defendit Iuli,
Insignem titulis quem tolerare nequit.
Quam multos habuit socios comitesque malorum,
Postmodo successu qui doluere meo.
Sed prius infelix caput a cervice recedat,
Perforet aut miserum Partha sagitta latus:
Quam ferar alterius marcescere rebus opimis,
Dicar et in dubiis deseruisse fidem.
Me licet ergo gravi consectum cura dolore,


page 294, image: s157

Vix sinat in maestos cogere verba pedes,
Aonidumque vetet dulces expromere foetus,
Qui vacuum curae pondere pectus amant:
Non tamen (hoc ausu quamvis conetur iniquo)
Laetitiam penitus supprimet illa meam.
Quid prohibet tristi risum componere vultu,
Veraque si nequeas gaudia ficta sequi?
Nunc age mille mihi plaususque iocosque ministra,
Euphrosyne factis nomen adepta tuis.
Altera nanque refert Strasburgus ab hoste trophaea,
Altera, iam circum tempora , serta gerit.
Astra suo nondum cursu bis sena peregit,
Eoo nobis qui vehit orbe diem:
Cum laudata sequens doctarum signa sororum,
In castris potuit aera merere sacris.
Daphneae primum cum cepit frondis honorem,
Ac tiro Clario iam duce dignus erat.
Scilicet et placidis sua sunt certamina Musis,
Sunt hostes, in quos arma movere decet.
Lernaei iactet caedem Tirynthius anguis,
Ac triplici victum corpore Geryonem,
Extollat Nemeae stratum sub rupe leonem,
Aut Erymanthe tuum vociferetur aprum:
Non illis Hydrae desunt per vulnera foetae,
Maenaliive sues, nubigenaeque truces.
Non labor Augiae stabuli, non ipse Typhoeus,
Non etiam solo monstra timenda sono.
Singula neu referam, quae si perscribere coner,
Vix caputurus erat nomina nuda liber:


page 295

Sit satis multis prolatum milibus unum,
Agminis immensi quod tamen instar erit.
Est quoddam, quicum longos diuturna per annos
Bella gerunt, nullo sanguine bella gerunt.
Non hoc fas igni cuiquam, nec sternere ferro,
Per sua sic adeo crescere damna solet.
Barbaries monstro nomen, sed saevis Hydra,
Saevius angue, notam Pythius unde tulit.
Forma duplex: tortum nam posteriora Draconem,
Setosum referunt anteriora suem.
Illud Gaetulis Persuasio mater in oris
Edidit, ast error femina dira dedit.
Illic inter agros desertaque lustra ferarum,
Imbuit immanis guttura lacte leae.
Donec laesa sui contemptu numinis, ipsas
Hoc urbes Pallas iussit adire malum.
Tunc grave servitium Musis cecinere sorores,
Quae nent lanifica stamina nigra manu.
Nempe quod assiduis vitam coguntur in armis
Degere, continuas hoste parante minas.
Non hic heroum vires, non clava trinodis,
Non lita vipereo spicula felle iuvant.
Mille gravem cernas telis, totidemque sagittis,
Cum nulla laesum cuspide pectus habet.
Quid faciant? Ausus rubor est tolerare superbos,
Nec metuenda illos ferre pericla sinunt.
Ergo animi totas opus est depromere vires,
Vertat ut in celerem tergora vasta fugam.
Cynthius has primus fraudes vidisse putatur,


page 296, image: s158

Cuncta suo primus lumine nanque videt.
Nec mora proposuit ferventi praemia pugnae,
Praemia degeneri non capienda manu.
Victori Tyrio distinctam murice mitram,
Ac gemmam digitis quam gerat ipse suis.
Unde cohors iuvenum stimulata cupidine laudis,
In fera non segni praelia mente ruit.
Omnibus ardor inest horrendum pellere monstrum,
Hos pudor, ast illos munera magna movent.
Artibus ingenium, pectus virtutibus ornant,
Nempe hac barbaries victa fatiscit ope.
Hic meus insignem meruit Iacobus honorem,
Musica non umquam miles ad arma piger.
Sedulus Aoniae dum tempora commodat arti,
Nec patitur vacuos praeterisse dies.
Rosida nunc lustrans nemerosae Phocidos arva,
Et quae Gorgoneus flumina fodit equus.
Nunc Oratorum tractans non segnius arma,
Facundo cupidus cum Cicerone loqui
Nunc manibus veterum versans monumenta sophorum,
Rectius ut mores instruat inde suos.
Nunc rerum varias exquirens ordine caussas,
Nunc intrans celsi lucida templa poli.
Salve Castalii iuvenis cupidissime fontis,
Salve Pegaseo non abigende choro.
Iam tua purpurea velantur tempora mitra,
Iam datur in digitos splendida gemma tuos.
Hoc tibi propitius munus concedit Apollo,
Hoc tibi Pieridum donat amica manus.


page 297

Sis felix, parto laetusque fruaris honore,
Ac laudem studeas ferre subinde novam.
Iam tibi contingit, quod votis ante petebas,
Quam facilem precibus nactus es ipse Deum?
Quod si rite memor mecum tua dicta revolvo,
Scilicet illa tui summa laboris erat:
Ut Christi primum celebras carmine laudes,
Prodesses studio pluribus inde tuo.
Seu tibi sollicitas curae puerilis habenas,
Seu quaecumque scholae frena regenda daret.
Nec minor Alcidae res est (mihi crede) labore,
Agminis imbelli sceptra tenere manu.
Arte gubernari vult per freta concita puppis,
Arte leves currus, indiget arte puer.
Quas tibi Fabrici solvemus pectore grates?
O bonus amborum Tiphys et Automedon.
Qui nostros studio mores componis et arte,
Dii faciant horum praemia ferre queas.
Cuius opus, gratis quod licet esse, reor.
Optime vir, placidam vitae tibi tangere metam
Det Deus et curis munera digna tuis.
At tu iuncte mihi tali candore Iacobe,
In fratrem quali Castora frater erat.
Accipe non segnem testantia carmina mentem,
Qualiacumque tui plena favore vides.
Non haec Calliope, non haec mihi dictat Apollo,
Ingenium faciens suggerit illa dolor.
Dum tamen ista probas, nigros vel Zoilus ungues


page 298, image: s159

Rodat, vel stricto me quoque dente premat.
Non possum (fateor) cunctis placuisse, nec umquam
Cura mihi, cunctis velle placere, fuit.

ELEGIA X. PRAECEPTA M. AURELII ANTONI VERI, QUAE FILIO COMMODO, UNA CUM IMPERIO TRADIDISSE FERTUR.

Non ego propter opes dignabar honore tyrannum,
Non ob pauperiem spretus egenus erat.
Oppressis datus est aditus, non munere dives
Iudicium potuit sollicitare meum.
Quaesivi numquam dicendo in iure favorem,
Inque reos etiam parcior ira fuit.
Ut decuit, iustis affeci crimina poenis,
Atque bonis tribui praemia digna viris.
Nullam sum passus caussam tractare propinquos,
In dubia iudex haud ego solus eram.
Aspera non, aequum poscenti , verba remisi,
Iudice me, pronam sentit egenus opem.
Non quemquam subita multavi concitus ira,
Promisi indignis dona nec ulla viris.
Non nimium rebus florens laetabar opimis,
Frangebant animum nulla pericla meum.
Non auri quicquam commisi captus amore,
Nec nocuit trepidis, fervida dextra, reis.
Non assentator nostram est admissus in aulam,
Nec detrectanti mens patefacta fuit.


page 299

Hoc erat in votis homines defendere iustos,
Et multare, decet qua ratione, malos.
Singula quid referam, miseros complexus amore
Sum patrio, oppressis frater et hospes eram.
Quod superest, studui doctisque bonisque probari ,
Maxima cura fuit posse placere Deo.

ELEGIA XI. QUARE VENTI EX ASTRAEO ET AURORA NATI FINGANTUR.

Est vetus Aeoliae vicinum rupibus antrum,
Munitum saxis praesidioque loci.
Non illic candente dies apparuit ortu,
Seu Sol, sive artis Hesperus iret equis.
Quas non intrat amor latebras? Coiisse feruntur,
Huc tamen Astraeus, Memnonis atque parens.
Et captasse gravi frigus narrantur in aestu,
Et iunctum lateri conseruisse latus.
Unde rapax Zephyrus, Zephyroque furentior Eurus.
Natus cum Borea creditur atque Notus.
Qui quamvis una ducant ab origine stirpem,
At tamen inter se praelia saeva gerunt.
Adde quod et tantas ipsos furor armat in iras,
Ut pugnis ausint sternere cuncta suis.
Saepe tremens illis horret coeuntibus aer,
Terrificosque suo mittit ab axe sonos.
Saepe coarctatis iaculatur nubibus ignes,


page 300, image: s160

Nec raro densa grandine pulsat humum.
Quid loquar? Haec montes discordia voluit aquarum,
Ac freta terribili murmure rauca quatit.
Haec motu finditque solum lapidesque profundis
Vallibus et rupta robora vellit humo.
Haec celsas verrit turres, haec fulmine tecta
Disicit et rapto praemia poscit hero.
Hanc olim metuens rabiem Saturnius heros,
Ne mare, ne terras vis animosa trahat:
Montibus impositis, speculis abdidit illos,
Includens rapidas in fera vincla manus.
Quin etiam ipsorum dedit his e sanguine regem,
Qui premat imperio corda superba suo.
Aeolon Hippotaden, qui solvere iussus habenas,
Et pariter iussus stringere frena sciat.
Ille sedens vasto ventorum rector in antro,
Luctantes precibus mitigat atque minis.
Adicit et poenas, sibi si parere recusent,
Nec tamen hos verbis verberibusque regit:
Quin animis odio saevaque tumentibus ira,
Horrisono circum claustra fragore fremant.
Narravi fratrumque genus moresque ducemque,
Nunc generis caussa est subicienda mihi.
Tithoni nuptam iunxisse cubile giganti,
Non est in vanum fabula ficta iocum.
Scilicet his voluit figmentis docta vetustas
Ventorum dubiam prodere materiam.
Est vapor ille gigas recubans immanis in antro,
Extortum ventis suggerit ille suum.


page 301

Ille latens gravida clausus telluris in alvo,
Sollicitat pulsu regna profunda suo.
Et subiecta ferens aegre sibi terga cavernis,
Furtivas quaerit, prodeat unde, vias.
Quod si nulla dolo datur hinc exire potestas,
Per medios montes rumpere tentat iter.
Indignansque Iovi crudelia vincla minatur,
Solvere ni laqueos claustraque dura velit.
Nec tamen ille pedum laqueos, nec claustra relaxat,
Expertae metuens fulmina saevitiae.
Donec ei iugens tacitos Pallantis amores,
Excutiat pedibus vincula, poste seram.
Hic tu Memnonia Solem pro matre notabis,
Nec mora quaesiti postmodo certus eris.
Nanque parens motus et motus creditur auctor,
Qui facit, ut vigeat, quicquid in orbe vides.
Hoc oriente, sibi capiunt vaga flamina vires,
Et vires perdunt hoc oriente suas.
Extrahit ipse cavo terrae de ventre vapores,
Et simul extractos ipse calore necat.
Caussa patet, varians sublati copia flatus,
Quae minor usta perit, maior in alta volat.
At postquam medias perrupit ad aeris oras,
Frigoris impulsu rursus ad ima redit.
Ne tamen assuetas repetat detrusa cavernas,
Et subeat halituum quae tendit in obvia moles,
Nec levitas, motu quae petit alta suo.


page 302, image: s161

Ergo dum calidis concurrunt frigida, siccis
Humida, supremis infima, bella movent:
In latus obliquum magno luctamine vergit.
Arctatur medium qui per inane vapor.
Unde vagus crebris ictus concursibus aer,
Raucisonos fundit vi quatiente sonos.

Finis.