Siste pedem, quamvis properas, et marmore caesa
Hospes lustra oculis haec monumenta tuis.
Quae Iohanni posuit Guiliemi nomine dicto,
Si quid aves, fama scire loquente potes.
Defuit haud illi Germano gloria digna
Principe, parta domi gloria , patre foris.
Dum sacro probat imperio dextramque fidemque,
Aeternoque simul mentem animumque Deo.
Defuit his aetas solum non congrua factis,
Nanque diem, ante diem funere raptus, obit.
ALIUD
Et tibi dat virtus Dux ian Ian Guilielme sepulcrum,
Et titulum Pietas, quae tibi culta fuit.
Hic Princeps laudate iaces: tua continet ossa,
quae meriti retinet munera terra tui.
Non tu corpus eras sine pectore: vis tibi mentis
Provida consiliis, nec pigra rebus erat.
Simplicis et studium probitatis et ardor honesti,
Iustitiaeque tenax cura, timorque Dei:
Et gentis decus haud tantis virtutibus impar,
Nec te merito Germania luget ademptum,
Cuius praesidium grande superstes eras.
ET RURSUS
Teutoniae decus, et dubiis fiducia rebus,
Hic tumulum Princeps Ian. Guilielmus habet.
Qui genus illustri ducens a stirpe parentum,
Auxit honoratum per sua facta genus:
Imperio navans operam quam debuit omnem,
Atque Deo tribuens quae tribuenda Deo.
Assertor iuris, rigidi servator honesti,
Nequitiae vindex impiger, atque doli.
Pacis honos, duris patriae tutamen in armis,
Spes Tyringorum, Saxoniaeque nitor.
O vanas hominum curas: en occidit aevi
In medio, dignus perpete luce frui.
Qui cumulo implevit meritorum Teutonis oram,
Qua patet Arctoi litus ad usque maris,
Clauditur hic arcta tumuli sub mole Philippus
Artis et ingenii terminat aethra decus.
Non aetas huic prisca parem melioribus annis
Extulit, at mundi effoeta senecta ferat?
Hoc uno meruit tantum Germania laudis,
Quantum cum Latio Graeca tota dedit.
Mollere o Parcas molliture, sub isto
Corpus habes tumulo, sidera mente colis.
Quod si maturae complesses tempora vitae,
Tu iuris lumen grande futurus eras.
Scilicet haec tandem longis erroribus actum
Gyncerum stabili sede recepit humus.
Cui mentem pater, eloquium Cyllenius heros,
Aonides dotes contribuere suas.
Sed neque Pierides iuveni, nec Atlantide natus,
Nec pater instantem depulit ipse necem.
Omnia sic fatum superat, sic omnibus aevi
Stat sua, muneribus non redimenda, dies.
Martha puellarum decus, exemplumque pudoris,
Martha sub hac tumuli mole sepulta iacet.
Quae Camerariadum generoso sanguine nata,
Ornavit morum nobilitate genus.
Quod dederat, corpus mater sibi terra recepit,
Spiritus in caelum, venerat unde, redit.
Haec Pfeffingerus posuit monumenta maritae,
Orbus parte fui nobiliore tori.
Quod morte Deus mortem pensare dedisset,
Alterno mallet funere fata pati.
Nunc quia celicolis potior fuit ista voluntas,
Iret ut hospitium nupta parare viro:
Ipsa quidam terras Christo rapiente reliquit,
Sed virtute sua vivit in ore viri.
Wendleri hic non est tumulus: nec conditur ista
Clausus humo, celo venerat, astra adiit.
Sed quid erat terrae corpus, sibi terra recepit.
Terra fuit, terrae debita iura subit.
Celum animus repetit, doctrinae conscia, testis
Virtutis, volitat fama per ora virum.
Hoc ego Gregorius Peucerus marmore claudor,
Et patris, et magni nomine carus avi.
Hoc satis: ingenuum nec de se plura decebant,
Te tamen o hospes pluscula scire velim.
Flos mea vita fuit, brevis est ceu floribus aetas,
Quos pubescentes iuncta senecta premit:
Sic modo nascentem vernus quam vidit Eous,
Autumnus cassum lumine, condit humo.
At bene habet, damnum est nobis reparabile, flori
Vere decus, summo sed mihi vita die.
Ergo tuam curae carpserunt Curio vitam,
Saecula qui Pylii vivere dignus eras.
Sudantem Augusta vidit te Christus in aula,
Vidit et haec pariter commiseratus ait:
Quam tibi dura negat Res publica, grata quietem
Mors feret: haec merces summa laboris erit.
Grosius exemplum rara hac aetate senectae,
Cui mensura suis nomen erat meritis:
Supremo iacet hic cinerum sacratus honore,
Colloquio fruitur mens propiore Die.
Orba suo, squallet luctu Friberga parente:
Consiliis illi non habitura parem.
Auratis digna loculis, et marmore dignae
Hic Margaritae continet ossa lapis.
Quae fata non humili geminorum stirpe parentum,
Moribus ornavit nomen utrumque suis.
Obsequi venerata Deum, iucunda marito
Officiis, domini nutibus apta regi.
Bis quater egregio quem fecit pignore patrem,
Militia in sexus femina gnava sui.
Vivit in ingenio natorum, reddita terrae:
Vivit in ore viri, mente recepta polo.
Si quis et ingenio simul et florente iuventa
Vivere dignus erat, vivere dignus eras,
Musarum decus Ostraci iuvenilibus annis
Czechiadum novo gloria flore virens.
Nunc cadis, ut tepidis vaccinia marcida ventis,
Ac tecum patriae concidit omnis honor.
Quid fraudare iuvat primae lanuginis annos?
In veteres esto mors truculenta senes.
Hic uxor sita sum Simonia: cetera norunt
Ausoniae matres, Allobrogum nurus.
Nam vitam mihi Luca dedit, tumulumque Geneva,
Coniugis amplexu sustulit atra lues.
Et quae sola duos poterat disiungere amantes,
Vix etiam potuit vis inimica necis
Angela nomen erat, mirari parce Marite,
Si missam celo, rursus Olympus habet.
Pignora consortis thalami tibi bina reliqui:
Vivo quibus tecum, reddita celitibus.
Ingenium, virtus, sapientia, gratia, splendor,
Urbis honos, Aulae gloriae, Fama scholae,
Cuncta Modestini lugent Pistoris ad urnam:
Lipsia sed cunctis tristior, orba gemit.
Et merito: quoniam iuris consultior illo
Consule nullus erat, nec magis urbis amans.
Non mors hunc rapuit, terras Astraea perosa,
Noluit hunc terris longius esse super.
Quam non barbaries morum foedaverat ulla,
Barbara clausa sub hac Wolfia mole iacet.
Fachsia materno, patrio Pistorias ortu,
In gemini Consul stirpe parentis erat.
Sed generis titulos virtus superabat in ipsa,
Inque virum, inque tori pignora fidus amor.
Grata viri pietas, hanc natae miscuit umbris,
Cuius natalem praecipit atra dies.
Wolfius haec renovat carae monumenta parenti,
Cui Catherinae simul nomen et omen erat.
Casta lares servans, casta cubile viri.
Hoc erat ingenium titulis, aequare paternis,
Rauscheraeque domus non hebetare decus,
Heu breve vita bonum: Flos aruit ille pudoris
Ante diem, aeternae dignus honore comae.
Pax nomen vivo dederat, qua lumine cassus,
Alme furor mortis munere Christe tuae.
Pace mihi parta iubeas gaudere parentes,
Quos dolor excruciat funere Christe meo.
Fabricii condit moles haec ossa Iacobi,
Cui bene Halensis erant tradita sceptra scholae.
Simplicitas, candor, placidique modestia vultus,
Ars quod promerita est, huic minuere decus.
Sic doctum esse minus nunc est, quam posse videri,
Dum specie falli credulus orbis amat.
Undeno felix partu, geminisque hymenaeis,
Anna sub hoc tumuli marmore clausa iacet.
Quem maerens statuit Petraeus, amansque maritae,
Et desiderium huic intulit et lacrumas.
Nunc pudor, et probitas servant pietasque sepulcrum,
Ne sopita Deo suscitet ossa furor.
Corpus Apolloniae tumulo servatur in isto:
In Christo vivens spiritus, astra colit.
Si genus in pretio est, et habent natalia laudem
Non humili illa fuit progenerata domo.
Edita Brunorum sublimi stirpe parentum,
Quos memorat gelido terra rigata Pano.
Sed quamvis generosa foret fata Consule patre,
Adderet et titulos patruus, alter honos:
Haud contenta tamen praelustri sanguinis ortu,
Aequavit morum nobilitate genus.
Moribus et par forma suis, respondit in ipsa,
Non animi egregiis forma pudenda bonis.
Gratior est pulchro nascens in corpore virtus:
Commendat dotes pectoris, oris honor.
Ter quoque nupta, fuit spes invidiosa procorum,
Sed thalamum unus maluit illa sequi.
Quem probitare colens rara, studioque fideli,
Exemplum meruit coniugis esse bonae.
Ergo quae vitae sunt praemia puriter actae,
Grata viris, foetus non semel illa dedit.
Ex tribus aucta fuit bis quartum, prole maritis,
Quosque viros fecit, fecit et ipsa patres.
Heu quod nulla diu stant gaudia, nullaque vitae
Pars homini stabili certa tenore manet.
Et matronalis flos aruit ille iuventae,
Perpetui dignus verbis honore frui.
Et decus eximium lenta mors tabe peredit,
Cumaeos meruit quod superare dies.
Qui legis haec, lacrumis hospes conspergere sepulcrum,
Ut cineri veniant hinc alimenta pio.
Christopheri haec Lemmermani monumenta viator
Quae cernis, pietas fratris amorque dedit.
Sed tabulis victura magis, sibi signa paravit,
Pectoris aeternis ingeniique bonis.
Dum sacri voluit numerosa volumina iuris,
Et meret in castris Papiniane tuis.
Testis erit tantis praesul Nunburgius ausis,
Expertus fidan consiliantis opem.
Omnia fert genetrix annorum incana vetustas,
Ingenio partum nescit obire decus.
Haec tegit Helbornum moles superaddita saxi,
Nomine qui Petrum rettulit, atque fide.
Assertor Christi constans, verbique professor
Quod docuit, monstrans rite salutis iter.
Doctrinaeque decus virtutum dotibus auxit,
Ingenio praestans, nec pietate minor.
Ergo Doctorem schola Lipsidos orba requirit,
Et tumulo lacrumas datque dabitque suas:
Quem maerentis amor posuit pietasque maritae,
Flebile, sed gratum manibus officium.
Hac sub mole Paulus, quo tabe perempto
Et spes et gentis tabuit omne decus.
Spes Lowasserae gentis, decus huius et omne:
Cuius adhuc columen grande, superstes erat.
Hei nihil adverso fas quemquam fidere celo,
En cadit, ut marcens menion, ante diem.
Ac fratrem frater ne deserat, ossibus ossa
Alterius miscens alter, uterque iacent.
Hospes da flores tumulo: flos ecce pudoris
Virginei iacet hac intemeratus humo.
Nomen aves? Simona: Genus? Pistorias: anne
Hoc satis est, inquis? Dicere plura libet.
Populus ut ripae decus est nemorique cupressus:
Sic genus ornabat moribus illa probum,
Obsequio iucunda suis, pia, casta, pudica,
Da cineri fletus, atque viator abi.
Nupta Schelhamero consulto Barbara Iuris,
Post Scheveli thalamos Consulis, ecce iacet.
Quae matris celebrata satu Pistorias, ortus
Praedicat auctorem te Widemane sui.
Ferre negat tumulus titulos gentisque, virumque:
Membra solum, laudis terminat astra decus.
Hospes parce pios manes violare sepulti:
Qui nullum laesit, laedere grande nefas.
Si nescis, haec sunt Conradi marmora regis,
Spectati meritis, et probitate viri.
Cui se Pierides tantum debere fatentur,
Quantum Triptolemo debuit alma Ceres.
Nempe quod illarum merces distraxit, et artes,
Hinc dat ei tumulum Calliope, et titulum.
Johannes hac Unwerdus sub mole quiescit,
Spes patris, et generis gloria summa sui.
Quem mons Anna tuus genuit, Valentia fecit
Doctorem, leto Chemniciumque dedit.
Luceque nunc cassum Lipsensis curia luget.
Quippe patrocinio praesidis orba boni.
Heu vitae quam summa brevis, quam rara senectus
Ingenio est, cui non fata dedere moram.
Ter denis vix dum ternos adiecerat annos,
Cum Lachesis iuveni stamina rupit atrox.
Ille tamen meliore sui post funera parte
Vivit: nam virtus morte perire nequit.
Qui Pfeffingeri similes in imagine vultus
Aspicis, hospes et haec pellege scripta memor.
Bavariae dedit hunc tellus in luminis oras.
Quem vita functum Lipsia condit humo.
Dicere longa mora est, per quot discrimina rerum
Hunc exercuerit daemonis ira trucis,
Finibus extorrem patriae, pressumque suorum
Invidia, atque odiis turba profana tuis.
Dum venale Papae celum, missamque perosus,
Mavult esse tui portio, Christe, gregis.
Cui se doctrinae studio, sanctoque labore,
Atque operae cura, consiliique fide
Addixit moderansque scholas, et templa gubernans,
Haud gravis imperii fulmine, pacis amans.
Testis erit iuveni, vitae sine labe peractae
Leucoris, et saecli fama Luthere tui.
Et tu relligionis apex, divine Melanchton:
Et tu, qui clarum de Cruce nomen habes.
Postque hos, consilii consors, sociusque laborum,
Tu quoque adhuc nostrae spes, Ioachime, scholae.
Orba sui luget Pastoris Lipsia fatum,
Amissumque gemit Misnidos ora patrem.
Salve sancte senex, decus o venerabile morum,
Salve caelestium consociate choris.
Te quoque tranquillae gaudentem nomine Pacis,
Illo Parca die Dux Friderici necat:
Quem fasti signant conversi nomine Paulli,
Atque futurorum pectora gnara notant.
Omen inest letoque tuo, letique diei:
Christe veta, quod mens augurat, esse ratum.
Da nos conversos posita respicere culpa,
Et Paullum fieri, qui modo Saulus erat.
Pax urbes, et templa colat: pax optima rerum:
Dispereat, quisquis bella necesque crepat.
Dispereant, quos spirantes immania facta,
Christicolarum animas morte necare iuvat.
At vos alta Deo recludite limina portae,
Regis in adventum pandite tecta fores.
Carmine Rheuschuchii tumulum manesque beatos,
Crimen erat, nullum nomen habere meo.
Quem iunxit longae mihi consuetudinis usus,
Cultorem studii participemque mei.
Quem lugent Musae, quem sanctae Suada loquelae,
Relligio passis et gemit orba comis,
Ereptum viridis primo sub flore iuventae,
Vix numerantem aevi bis tria lustra sui.
Ille tamen Christo fruitur, semperque fruetur,
Cuius salvifico gramine pavit oves.
Iusticiae pastor, mortis quae nititur uno
Christe tuae merito, munere cassa suo.
Rapta prius misero genetrix quam cognita nato,
Iniecere graves quae tibi fata manus?
Alterna si morte animas pensare liceret,
Pensarem hoc pro te sanguinis omne lubens.
At nunc, saeva licet quod per decreta sororum,
Te veniente die, te fugiente querar.
Donec ad aetheream celi septemplicis aulam,
Matura fas sit te mihi morte sequi.
Sed quibus agnoscam indicibus tua nescius ora?
Dux mihi fidus erit non simulatus amor.
Septemvir claro de stemmate natus avorum,
Inclutus augusto sanguine Mauricius,
Agmina qui toties Turcarum immania fudit,
Hostibus ex mediis capta trophaea ferens:
Gallia quique tuis fortissima notus in oris,
Pro patria pugnans fortiter oppetiit.
In medias dum nanque acies acerrimus heros
Irruit, hostili concidit ecce globo.
Principis ergo tui flebis Germania fatum,
Flebis et ipsa tuum Misnidos ora patrem.
Pannonias Victor notus virtute per urbes,
Mauricius Princeps fortiter occubuit
Aliter.
Mauricius Princeps augusto sanguine clarus,
Letali oppetiit fixus ab hoste globo.
Et nardo et violis amoeniorem,
Hymettique liquore dulciorem,
Tellus haec gremio fovet poetam,
Schelnbergum clariae decus Camenae.
Quem lugent Veneres, Cupidinesque,
Et sanctae Charites, sacrique Amores:
Quos versu cecinit pio, ac venusto,
Cedro digna locutus, et cupresso.
Cur non melle fluat, nemusque florum
Tellus, quaeritis, haec sinu refundat,
Intus melle scatens, alensque flores?
Nempe adhuc nimium madet rigata
Multa aspergine, et imbre lacrumarum.
Quod si Phoebe tuis recocta flammis
Arescet modicum, imbibetque fletus,
Quos udae tumulo dedere Musae,
Tunc et melle fluet, geretque flores.
Quas Kolreuterus mallet sibi solvere nuptam
Inferias, viduus coniuge matre pater:
Has tumulo reddit, supremum maestus honorem,
Quem meruit pietas illius atque fides.
In prolem et studium bis quinam, animusque benignus,
Ac sibi commissae provida cura domus.
Nunc te terra rogat, quae servas ossa sepultae,
Ne super incumbens huic gravis esse velis.
Quem luget passis Ecclesia pulla capillis,
Quem patriae maerent atra Lycea meae:
Hic tumulum Pfentnerus habet, qui voce professus
Pectore credebat non dubitante Deum.
Istorum haud similis, qui falso invertere verum,
Et luci tenebras conciliare student:
Doctrinae quos ventus agit, velut Eurus aristas
Huc illuc flatu praecipitante rapit.
Ergo quem mundo coram est confessus Iesum,
Idem hunc in celis asserit, ante patrem.
Hoc grata extruxit Pfentnero Ecclesia bustum,
Pro cura vigili, pro pietate, suo.
Qua matronarum nitidus fuit unio sexus,
Margaris hac tumuli condita mole iacet.
Quae Blasebalgana referens ab origine nomen,
Nupsit honorato digna reperta viro,
Meurero, chorus assurgit cui Paeonis omnis,
Quem novies fecit pignore foeta patrem.
Viderat haec oculis Atropos non aequa malignis,
Abscindit et dira stamina trunca lue.
Et tamen illa satis vixit famaeque, sibique,
Quae caste vixit, vixit et illa diu.
Viator etsi urget te iter, gressum tamen
Morare paullum: nam viae dispendium
Haud tantulae fiet morae hic impendio.
Vides sepulcrum feminae lectissimae,
Bonisque morum laude cognitae omnibus,
In pauperum et gregem beneficentissimae.
Quae gentis edita de Truchesiae satu,
De nobili gentis satu Franconiae,
Vocata nomine quod relinquit se retro,
Deducta nupsit iure matrimonii
Numquam celebrato satis Camerario.
Quicum peregit quindecim trieteridas
Unamque messem, semper obsequens viro.
Gnatos creavit quinque gnatas quattor,
Nec has pudendas, nec suo illos sanguini.
Felix nepotum prole, felix liberum,
Servavit aedes, remque fecit sedulo.
Nunc obsita annis, atque vitai satur,
Quam tradidit, seu cursor amens lampada,
Hoc conditor solo maritum proxime,
Cui paratura hospitium antevorterat.
Sed mortuam viator hanc dicas cave,
Orbi loquentem tot suorum vocibus.
Hoc te volebam scire, nunc abi, vale.
Quae iacet hoc tumulo nunc Barbara, nupta marito
Qui tiliae claret nomine, quique viri:
Occiderit quamvis satur aevi, absolvere culpa
Fatorum illa tamen facta severa nequit.
Nam si quae meruit Parcarum vincere coniunx
Iura trium, meruit moribus illa suis.
Mota erat his Clotho, at Lachesin iam fila morantem
Non tulit, iniciens Atrops atra manum.
Vix aliud tanto iactat se nomine marmor,
Haec Nioben retulit prole, pudore Liam.
Quae potuit nuptae persolvere praemia morum
Ernestus, tristi funeris officio,
Omnia persolvit maerens, maiora daturus
Mortis parte suae, ni vetet orba domus.
Prolis cura domus octonae, matre sepulta
Omnis quae coepit nunc onus esse patris.
Materna vic fungentis, pariterque paterna,
O ambas iubeas huic Deus esse leves.