Virginei prolem partus, summique parentis,
Versibus alternis Simeon
cum compare Iuda
Cantabant ante pecudes, prope culmina Bethle,
Mulcebantque suo colles et gramina cantu:
Ambo pastores, Hebrai sanguine ambo,
Et calamis certare pares, et dicere carmen.
Tu mihi, seu requiem tibi dat vexato morbi,
Seu te cura sint studii indefessa perennis,
Eloquii Ioachime parens Germane Pelasgi,
Annue conati, Siculae modulamine Musa
Pastorum regis cunabula condere versu.
Transierat nobis medium , pronisque petebat
Luna rotis instans, spatium declivis Olympi,
Cur sopor almus habet terris hominesque ferasque
Incepit Simeon, quem deinde secutus Iudas
Haec cecinis, recolens priscorum oscula vatum.
Si. Nascere, magne puer, fata virginis nascere proles
Pastorum spes certa, gregis fiducia nostri,
Nascere promissum credenti semen Abrahae,
Abrahaque simul nato, Abrahaeque nepoti:
Pascentes hac valle greges dum servat uterque,
Et potum pastos hanc fontis ducit ad undam.
Iu. Nascere vera Die suboles aequaeva parenti,
Omnia patris habens, verum de lumine lumen
Eque Deo genitus Deus, immemorabile verbum,
Quod fuit ante aevi primordia, condita per quod
Omnia sunt, passim quae condita cernis in orbe,
Nascere Davidi promissus, sceptrifer heros.
Si. Qualia succrescunt pingui plantaria terra,
Qua ferro abscindens, tenero de corpore matrum,
Spem subolis cultor genitalibus inserit arvis:
Talis Iessae surgit de stirpe propago,
Iustitiae germen, fidei flos, herba salutis,
Aeterni robur patris, sapientia, virtus.
Iu. Carmen Ephratei deductum dicite colles,
Et nemus omne sonet, motentque cacumina quercus:
Tuque, novos duc Bethla choros, vix cognita nuper
Ipsa tibi: nunc cive tuo notissima mundo,
Ante Palaestinas tanto sublimior urbes,
Iuniperus fragis quantum eminet, ulmus aristis.
Si. Salve nox precor, o talis nox conscia partus,
Pulchrior aurora, Solis formosior ortu:
Et tu nascenti quae praebes tecta puello,
Vix asino satis ampla domus, vaccaeque marito,
Et stipulis instrata, luto congestaque circum,
At nunc augustis regum praelata theatris.
Iu. Salve, virginei flos, intemerate pudoris,
Cuius fecundae miscens se spiritus alvo.
Ille Dei, implevit divino viscera fetu,
Auctorem paritura suum, paritura potentem
Isaidae solio regem, qui terminet astris
Imperium, dans iura polo, terraeque, marique.
Si. Quem non lata suo tellus complectitur orbe,
Non mare, nec caelum quod vastius exstat utrique,
Hunc capit impositum praesepi, ignobile foenum,
Fasciaque involvens tenui circumdat amictu,
Ubera ducentem matris, rerum omnium egenum,
Quo certum praebente cibum non esurit ales.
Iu. O miranda Die commercia, conditor ille
Immensus rerum, parvos confluxit in artos,
Humani factus generis pars, incipit esse
Qui fuit, atque suo qui lumine cuncta serenat,
Luciferi satus ante iubar. Solisque nitorem,
Lucis eget, mersus tenebris, Sol, Lucifer idem.
Si. At tibi mortales supra genus altius omnes,
Arguit insueto caelum splendore coruscum,
Discutiensque novo nocturnas igne tenebras,
Perque strepens sudum innocuis exercitus armis,
Carmine gratum et laetum Paeana canentum,
Gloria lausque Deo, sit pax et gratia terris.
Iu. At tibi ab orbe alio portantes munera reges
Aurique myrrhaeque et odori turis acerras,
Officiosa tuas in cunas stella ciebit
Prodigiis actos caeli, vatumque suorum,
Signabitque vias flammis, ac praevia ducet
Extremis procul aurorae venientis ab oris.
Si. Nunc alacris teneat silvas et rura voluptas,
Nunc tandem laetantur oves, oviumque magistri,
Adventu pastoris io , Pastoris ovantes,
Dispersas qui per saltus et pascua campi,
Per saltus Carmele tuos, per pascua Thabor,
Cogere venit oves, oviumque vocare magistros.
Iu. En ut laetitia valles, collesque supini
Exultant, plausuque ferunt ad sidera voces,
Et Deus, ille Deus, respondent undique montes,
Qui mortale genus de faucibus eruit Orci
Vindicis assertum dextrae victricibus armis,
Atque Erebi domitor, secum in sua regna reponet.
Si. Nuper dira lues infecerat omnia tabo,
Non amnem libabat ovis, non graminis herbam
Impune attingebat, agros mors saeva per omnes
Huc illuc errans, herbas vitiarat et amnes:
Nunc simul et necis est est compressa licentia crudae,
Nec lacus exitium pecori, nec pabula praestant.
Iu. Quid fraus caeca tibi, deceptaque femina furto,
Immitis prodest coluber, victorque triumphas
Infelix, frustraque animis elate superbis?
Haec misera tibi parta venit victoria clade,
Iam tibi prostratum victoris calce potentis,
Contritumque caput cerno, dux femina facti.
Si Non lupus insidias clauso meditatur ovili,
Non vespertinus stabulum circumgemit ursus,
Nec secura timent rabidos armenta leones:
Atque impune leo vitulo, lupus accubat agno,
Mirus amor: pardo misceri nec fugit haedus,
Cumque viris ultro veniunt ad pocula vaccae.
Iu. Victorem Solymae sertis orante puellae,
Sternite humum foliis venienti et spargite flores,
Omnis in occursum palmis: placidi iuvet ora tueri
Principis, et patrium acclamare Osanna frequentes,
Victor io, Dux noster io, per compita currat.
Si. Nunc secura quies, tutique sub arbore somni,
Expertesque metus errant in montibus agnae,
Non pecori infestus praedo, custodibus anguis:
Ipsae mella ferunt quercus, paliurus olivam,
Balsama corticibus sudant pretiosa myricae,
Balantumque greges distentant ubera lacte.
Iu. Nunc gressus firmant claudi, caeloque fruuntur
Oppressi caeca longum caligine noctis.
Aure bibunt surdi voces, mutique loquuntur,
Perrumpunt manes tumulos, vitamque capessunt.
Nunc unum videas Pastorem, unius olivis,
Secernentem hircos agnis, ignobile vulgus.
Haec illi alterno referebant condita versu,
Audiit applaudens resonis concentibus aether,
Caelestiumque chori magnum per inane volantes,
Audivere ambos pacata silentia noctis,
Donec sideribus pulsis, processit Olympo
Lucifer et cunctis revenientibus extulit ora.
Cur non Banaia sollemnis luce diei, 10.)
Hanc ad fontis aquam, quoniam convenimus ambo,
Alterno canimus deducta poemata versu?
Ba. Non ingrata mones: foliis en ipsa canoris
Leniter aspirans, placidi favet aura Favonii,
Et blandi Soles, et cantu invitat Aedon.
Sed maior tu Iosia incipe carmen.
Io. Cui tua pastorum non certata fistula cantu?
Ba. Quite, quique tuae Musam fastidit avenae,
Herbae huic Sardoae sapiant, et sordeat Hybla.
Io. Quid tum Mygdonii indutum si iudicis aures
Nunc aliquem, iuvat arguto plus anser olore?
Sed tu parcius ista: trahit sua quemque voluptas.
Ba. Incipe Iosia, si quae praecepta decori,
Aut illi genitoris habes, aut seria Batti:
Incipe, fida greges servabat cura Saaphas.
Io. Immo haec quod poscunt sollemnia agamus uterque
Ac ducis heu tristis obitus, ac vulnere nostri,
Et vitae partam superata morte salutem
Dicamus, meritumque eius tollamus ad astra:
Munus ad astra feramus adeptae grande salutis.
Ba. Et iuvat, et fas est: nec gratior ulla supremo.
Quam nati memorans bene facta, Camena parenti.
Da tua Iosia, reddentur nostra vicissim
Carmina, quae nuper descripsi in cortice fagi:
Carmina victori celebrem gratantia palmam.
Io. Dicite Sinoides carmen mihi flebile Musae.
Sublatum immitis crudeli funere leti,
Aeterni Christum decus et solacia patris,
Flebant pastores, ante omnes ora rigebat
Mater, inexpletum lacrimans, complexa perempti
(Ah immane nefas) corpus miserabile nati,
Perfossasque manus traiectaque pectora ferro,
Atque cruentatum spinis caput, oraque pugnis
Livida, tum clavi terebratas cuspide plantas.
Ergo suis caelumque et sidera questibus implens,
Quem te, inquit, nate aspicio, quam dira nocentum
Supplicia? Ad scelerata tuae ludibria gentis.
Dicite Sionides carmen mihi flebile Musae.
Illum etiam montes flevere, et saxa iacentem,
Disrupti montes, divulsaque saxa dolore,
Ista parens frugum tremescit motibus orbem,
Horrendoque urbes patefacta absorpsit hiatu,
Et caelo tenebras ostendit et antra silentum:
Tum factis manes tumulis exire piorum,
Atque urbem ingressi sacram se ostendere multis
Dicite Sionides carmen mihi flebile Musae.
Sol quoque, praetexens atra ferrugine frontem,
Signa dedit luctus et lurida lucis imago.
Tunc etiam Nereus perculsis inhorruit undis.
Et pelagi rabies attollens undique fluctus,
Incubuit terrae, angusto indignata teneri
Litoris obiectu, caelum mistura profundo.
Dicite Sionides carmen mihi flebile Musa.
Quid moror? Ipsa labat iusto sine pondere Olympi
Celsa domus, quaeruntque suum solia ardua regem,
In cruce quem nostro pro crimine funera passum,
Nec divinae aliquid iam maiestatis habentem,
Nec propriae nitidum formae splendore, sed omnes
Infra mortales abiectum, sontibus aequum,
Terra tegit, lacerosque sinu complectitur artus.
Claudite Sionides carmen lacrimabile Musae.
Sic summo placitum patri, caeloque sedebat,
Qui morti auctorem vitae, culpaque carentem
Deberi poenae voluit, sub pondere labis
Demersum nostrae, sub avitae pondere noxae,
Redderet ut vitam cunctis poenam levaret.
Tantae molis erat lapsam instaurare salutem.
Claudite Sionides carmen flebile Musae.
Ba. O mihi lacte tuum, Iosia o melle poema
Dulcius, Ergo tuis in labris cerea tecta
Mellificum legit vulgus, tibi flumina linguae,
Flumina Cecropium manant spirantia nectar.
Stridula nunc tecum contendat canna Nachoris.
Sed tamen et tibi nostra tuis cedentia tamen
Quantum hederae et lauris concedunt, vitibus ulmi,
Nostra tibi modulemur, avent et nostra referri
Carmina, nec mihi promissis te ludere pulchrum.
Io. Sic pecudes non ulla tuas contagia laudant,
Nec segetem grando, nec praedia infestet agellos:
Perge tuos nobis, , Banaia, dicere versus.
Ba. Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Ecce redit vitae ductor redivivus ab Orco,
Quem non, umbrarum regis manus omnis in unum
Agglomerans agmen, non vincla adamantia leti,
Nec scelerum tetrae facies, non obice saxi
In tumuli stabulans foribus custodia, victum
Perdomuit: quin ipse domos populatus Averni,
Claustraque perrumpens tumuli, supra alta revisit.
Devicto raptans hostes post terga revinctos.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Qualis ubi alternam reparavit funere vitam,
Pubescens obitu (mirum) Titanius ales,
Mox Indos repetit, nec tam reminiscitur aevum
Quod flammis posuit, laetus viridante iuventa:
Quem pone innumerae volucres comitantur euntem,
Aera mulcentes cantu, et stridentibus alis:
Talem Orco reducem, nova per compendia vitae,
Clarum luce magis, liquido magis aethere clarum,
Morte redemptorum sequitur chorus, ordine longo,
Gratantum simul, et regi Paeana canentum.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Nunc alacris silvas incessit, et arva voluptas,
Fronde virescentes silvas et floribus arva.
Nunc meliorque diem Sol promit, et aequore toto
Arrident placidi tranquilla silentia Ponti.
Nunc etiam terris clementior annuit aether,
Et genus in nostrum longam obliviscitur iram,
Placatus nati precibus, Deus arbiter orbis.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Et sacer hic agnus, iusso mactandus honore,
In trabe qui nostrae tostus pro crimine culpae,
Victima, morte obita, mundi delicta piavit:
Diluit atque suo insertum scelus omne cruore,
Concretam purgans labem, purumque reliquens
Iustitiae sensum, caelestis semina mentis.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens
Nunc et morte iacet, mors effera, dedita morti,
Nec stimulis furit usque suis, nec falce cruenta,
Peccati postquam legisque potentia cessit.
Anguis et ipse iacens calcem victoris adorat,
Quem penes est omnis terraeque, marisque potestas,
Quem caelum supplex veneratur, Tartaraque horrent,
Cum patre, maiestate pari, cum flamine sacro.
Sionides Musae paullo maioribus ire
Nunc velis lubet, ac primam legere aequoris ora,
Nec omnes ripaeque iuvant, alnique cavatae,
Omnia nec pariter rerum sunt omnibus apta.
Dicite Iosiae nobis modulamina Musae
Pastoris, quibus ille agros mulcebat et amnes:
Iosiae cuius stupefactus carmine cursum
Oblitus suppressit aquas Philyraeus Elister,
Et motare graves coepere cacumina quercus,
Et foliis nemorum silvae assonuere canoris,
Et responsa cavis e rupibus antra dederunt.
Qualem pratorum assensu Libethria tempe
Ingeminant vocem Phoebo cantante, per agros:
Qualis et Orpheam Rhodope mirata Camenam.
Namque canebat, uti rudis ante exordia mundi,
Ante Deus quam congestas caelo abscidit undas,
Atque interfuso divulsit ab aequore terram:
Ante novum quam viderunt lucescere Solem
Saecula, quam Lunae viderunt cornua noctes:
Quam stellas aether, volucres agitabilis aer,
Silva feras cepit, cesserunt piscibus undae:
Spiritus ipse Die, natique patrisque potestas,
Par ab utroque, Deus procedens, numine numen;
Vectus aquas super, ipse suas libraverit alas,
Omnia vivifici praemulcens flaminis aura.
His addit, postquam caeli producere orbes
Aeternus mundi sator, et sator unicus aevi,
Terrasque, tractusque maris camposque liquentes:
Spiritus ille, Patris virtus et dextra nati,
Hoc quodcumque vides, nullo fulcimine nixum
Stare opus, ut fuso suspenderat aere circum,
Concordi socians discordia corpora nexu.
Tum dare frugifero rebus nascentibus auctus
Coeperit, ut calor hoc omnis de fonte redundet,
Fecundansque solum spatiosaque flumina Ponti,
Atque hominum pecudumque genus vitasque natantum,
Et quae per medium labuntur inane volantes,
Et quae magna parens tegit intra viscera tellus.
Hinc canit, ut mundi vigor hic convexa supremi
Impellens, rotet assiduas vertigine caelum,
Et contra obliquo tendentia sidera nisu,
Quae licet urgenti vis saeva volumine retro
Convertat, tamen adversi non victa repulsu
Turbinis, audacem gaudent evincere metam.
Hinc culpae mersos immani pondere patres,
Adamumque, Evamque atque horum a stirpe nepotes
Alloquio levat, et nutantia pectora firmat,
seminis instaurans promissi speque fideque.
Nec silet ignivomo raptum super aethera curru
Iariden: nec te tacitum sine honore relinquit,
Isacidum Amramide ductor fortissime gentis.
Quam rubri incolumem sistit trans marmoris undas,
Ante tui moderata vias fax lumini, alme
Spiritus, aggestos alte maris inter acervos,
Cum se devisit pelagus cumulante profundo,
Et pedibus stravit stagnosa per invia cursum.
Tum Pelusiaci fastum furiasque tyranni
Increpat, ore minas torvo spirantis atroces,
Ah rex infelix, quae te vesania cepit,
Implerunt pavidam miracula plurima Memphin:
At non ulla tuae rabiem compescere mentis,
Non ausus potuere trunces, non tristia facta
Quamvis ira Die pecudum diffusa per omne;
Atque hominum grassata caput, demiserit Orco
Primitias subolis, miseranda morte peremptis.
Ah rex infelix: tu nunc refluentibus undis,
Debes ludibrium ventis et piscibus escam,
Tuque, ducesque tui, peditumque equitumque manipli.
Abrahamidum duce salva Deo gens, litora calcat,
Post exhausta sali discrimina. Discite reges,
Iustitiam, summum revereri discite regem.
Hinc Solymos memorat vates, praesaga futuri
Pectora et afflatu sacri spiraminis armat,
Amosidem ante omnes, tali qui numine plenus,
Veridica populis oracula voce profundit,
Fata canens, Iessae nascendum germine ramum;
Iustitiae stirpem, pacis floremque perennis.
His gravidam adiungit (mirabile) virginis alvum,
Arcano fetam verbo, sine seminis auctu,
Ut sacer implerit fecundis flatibus, alto
Descendens vigor, omnipotens vigor, omnia firmans:
Quo te utero intactae et penitus miscente puellae,
Intemerata novo turgescunt viscera partu,
Auctorem paritura suum, matrisque parentem,
Vere hominem, vereque Deum, non nomine tantum,
Principium sine principio, sine legibus aevi.
Te quoque collectum volucres in praepetis alis,
Oraque, gestantem candentis pura columbae,
Spiritus alme, suo deducit ab aethere cantu,
Hinc referens, Christum infuso cum proluit amne
Zacharides, caelique domus patefacta fragore,
Et patris resonam vox est audita per aethram,
In natum cunctis dulcem testantis amorem:
Ut super amborum cervice pependeris alis,
Desuper irradians divum felicibus auris.
Tum socios Christi bissenos, igne coruscis
Circumdat linguis, memorans ut turbidine saevo
Intonuit domus, inclusos quae ceperat intus,
Ah desiderio contactos corda magistri.
Cum Deus ipse palam manifesto in lumine visus
Delabi caelo, cunctisque innoxius linguas.
Quid loquar, afflati propiore ut numinis aura
Ardescunt animi, novus et praecordia motus
Intus agit, positaque alacres formidine leti,
In cruce mactati peragunt praeconia Christi ,
Et vario gentes imitantur munere linguae?
Audit Arabs patriae miratus verba loquelae,
Audit Elamites, audit gens effera Parthus,
Sermonesque suos agnoscit Medus et Afer,
Cumque Palaestinis Cretum de gente profecti,
Et septemgemini non iam novus accola Nile,
Et geniti Ausonia Mavortis in urbe Quirites.
Audit quisque suae commercia cognita linguae,
Et laudes, et facta Die parata per orbem
Omnia quae senior, silvis discentibus, ore
Edidit ambrosio, factoque ibi fine quievit,
Haud studii fractus cura, sed mole senectae
Iam gravior, longique simul tentamine morbi.
PRO SALUTE VIRI PIETATE eruditioneque celeberr. Amici summa observantia colendi vota facta, nuncupatione Psalmorum aliquot Davidicorum.
Cum superioribus annis edendi essent Psalmi sequentes quatuor, tamquam prosektikoi sive votivi pro salute Ioachimi Camerarii, morbo gravis. Tum liberati, qua erat modestia reverendus ille vir et singularis exempli, ita editionem versuum illorum approbat, ut ne qua fui in iis nominatim fieret mentio. Quam voluntatis suae affectionem et consilii deliberationem, carmine hoc hendecasyllabo auctori Psalmorum illorum significant, quod propter singularem elegantiam visum fuit hoc loco insererer una cum auctoris ad illud responso.
Pulso quod mihi gratulare morbo
Perquam deposito periculose,
Nuper restituisse sanitatem
Illum, carmine quam tuo celebras,
Aeternum Dominum, Deumque nostrum,
Auctoremque homini unicum salutis,
Quam possum tibi maximas agendo,
Bersmanne optime, gratias rependo,
Teque hos edere tam bonos piosque
In lucem cupio et opto versus.
Sed sic, mentio ne qua nominatim
In quacumque ibi pagina legatur
Nostri, quotquot habebit hic libellus
Multo in fronte minus, locoque primo.
Hoc nam saeculo inepto et invenusto,
Quid passim modo fiat, haud fugite te,
In quo pabula quaerit invidiorum
Probri et convicii cohors ubique,
Exultatque animo suo, his repertis,
Inque hac delicias facit fagina,
Arrodendo aliquos furente morsu,
Arreptoque etiam insolenter ista
Ne nostrum petulantiae libido
Mox obtrectet utria providendum.
Haec nos admonuisse amice amicum
In partem accipies bonam, Et valebis.
Disertissime Teutonis nepotum,
Quot praesens videt, aut quot acta priscis
Aetas extulit, aut feret futura.
Cur parere tuis recuso iussis,
Quae me, seu patris editos ab ore
Sermones, fuerat pium tueri?
Ne carus tibi sim parens colende,
Ni versus doluit tuos latere,
Illos aureolos et eruditos
Dignos ire virum per ora passim:
O dulci mihi melle dulciores,
Quis testes habeam tui favoris,
Conatusque mei approbationis.
At tu da veniam mihi benigne,
Quod cum te rear alterum parentem,
Non obtempero seu decet parenti,
Ausus prodere propalam legenda,
Quae tu clam retinere me volebas.
Vicit nempe cupiditas et ardor,
Rumores hominum severiorum
Omnes unius aestimarem ut assis.
Nam cur invidiae morarer iras,
Virtutem invidiae furor lacessit.
Sic est, sic fuit, atque erit deinceps,
Nec vesania nostra saeculi procacis
Cum pilis animum exuet malignum.
Ergo simplicitas quod ausa nostra est.
In partem accipies benignorum:
In re nam tibi moriger parum una.
queis possum modo ceteris placebo.
Nunc meus ardor erit Deus, et mea sola voluptas
Orantis patula cum bibit aure preces.
Qui mihi non duras oranti commodat aures,
Huic ego cum votis tuta precesque feram.
Iam laqueo retinente pedem me Parca trahebat,
Iam pavor ante oculos undique mortis erat.
Iam dolor et facies urgentis tetra pericli
Pulsabant trepido cor mihi triste metu:
Cum tendens humiles cum voce ad sidera palmas,
Numinis imploro caeli potentis opem.
O Deus, o vitae spes, inquam, fonsque salutis.
Ne cassum auxilio me patiare tuo.
Haec ego: nec mora flexamus, veniaeque paratus.
Auxiliatricem protulit ille manum.
Meque tenebrosi de gurgite sustulit Orci,
Restituens luci lumina caeca nece.
Ergo anima tandem tibi reddita, siste timorem.
Post cumulata tibi tot beneficia Die
Qui redivivam avida mortis de fauce recepit,
A lapsuque pedes a lacrimisque oculos.
Ut coetus inter vivorum luce perenni
Sospes agas, iam nunc praeside tuta Deo.
Hic Spes una tibi et dubiis fiducia rebus:
Vana salus hominum est, indubitata Dei.
Fide Deo, confide Deo, nam fidere mundo
Orba fide spes est, fidere certa Deo.
Ast ego quae vitae custodi, munere tanto
Digna, reus voti, vota subinde luam.
Quod licet, effuso cumulans libramine flammas,
Dona litabo sacris intemerata focis.
Illiusque feram cantu super aethera laudes,
Perpetuusque animae debitor huius ero.
Funera cum tanti faciat pretiosa suorum.
Ut magis atroci penset in hoste nece.
En servum rex alme tuum, rex arbiter orbis:
En servum, famulae progeniemque tuae.
Tu mea per praevalida rupisti vincula dextra,
Ter quater hostili vincula nexa manu.
Quo merito, tibi grata meo cadet hostia ferro,
Et tua carmen erunt facta perenne mihi.
Te prece sollicita dubiis ambibo periclis,
Cum letum ostentant omnia, nulla fugam.
Thuricremas solito tibi munere fungar ad aras,
Testis erit sacris urbs Solymaea meis.
Totis fert animi vigor medullis,
Carmen promere laudibus Tonantis,
Expergiscere barbitos canora,
Expergiscere: feriata longum,
Et tecum arma resuscita Camenae.
Tuque, o macte tuis lyra esto chordis,
Dum curis animus favet solutis,
O Solaciolum meum, decusque
Expergiscere barbitos, lyraeque.
Aurorae ipse ego praemium antevertentes,
Et cantus volucrum diem evocantium,
Rudem carmine provocabo lucem,
Ac tuas Deus ora per virorum
Laudes feram ora nationum.
Cuius sidereos benignitas
Apex terminat atheris recessus:
Et tractus supereminet remotos
Nubium, rata veritas, fidesque.
Exaltare Deus superque celos.
Et terras super arduus refulge:
Ut servetur ab imminente mortis
Fato, turba tuis dicata sacris.
Da dextram mihi, da benignus aurem
Exposcentis opem tuam querelis:
Et dextram dedit et benignus aurem,
Pandens ex adyto viam salutis,
Rerum ille arbiter, et creator orbis.
Iam nunc Sichemios ovans agellos
Victori dabo militi premendos,
Et vallem Suchoti beatiorem.
Est meus Galaadus est Manasses,
Et fiducia grandis Ephraimus
Et sceptri columen caputque Iudas.
Huc adde sub pedibus mihi iacentis
Moabi populos, opes Idumi,
Et fastum domite Ascalonis armis.
Quis me sistet in urbe bellicosa,
Idumenque per ultima sequetur,
Cum dextram retrahas Deus, maniplis
Nec nostris praeeas in arma ductor.
Placatus miseris redi, sereno
Ac post nubila nos revise vultu:
Nam spes est hominum caduca in armis,
Vana heu vanior illa vanitate.
Immanesque duceres Deo geremus,
Hoc nostros minuente perduelles.
O nimium felix, o terque quaterque beatus,
Qui reverens merito numen honore colit.
Quique Die leges amplexus, pectore toto
Has armat, has vitae gaudia sola vocat.
Scilicet illius soboles caelestibus aequis
Ipsa potens, fato semine germen aget.
Non illum uber agri, non copia deferet auri,
Iustitiaeque suae fama perennis erit.
Lux iustis oritur, cum nox terra incubat atra,
Clementis patria pro bonitate Die.
Haec bona nempe feret, quisquis non durus, egenis
Adverso facilem tempore praestat opem.
Nec sibi credenti fraudem meditatur iniquam.
Admissi censor tetricus ipse sui.
Non hunc mente quatit solida sors turbine caeco.
In dubiis iustos respiciente Deo.
Horrida non refugit ventura nuntia cladis,
Pectora firmatus speque, fideque pari.
Qua fretus, fluctum fortunae sustinet omnem,
Dum ruat in casses hostica turba suos.
Non ab eo voti redit exors dextra rogantis,
Nec sua surda inopi ianua limen amat.
Adde quod ipsius peragunt praeconia gentes,
Et meriti testis funera vincit honor.
Quae livor non grata tuens ardescet in iras,
Ac morsu carpet pectora, mentis inops.
Opponit votis sua numina nanque malorum,
Et iubet haec haec ventos irrita ferre Deus.
Ad te clamavi dubio discrimen rerum,
Tu mea clamantis suscipe vota Deus.
Illa tuas suavi perflent suffimine nares.
Seu matutinus tura cremata focis.
Nec sint grata magis sero tibi vespere sacra,
Quam venerans humili te pia dextra prece.
Intemerata meam servet custodia linguam,
Oris et ante cubat limina cura vigil.
Ne scelus esse negem, quae patrant facta maligni.
Neu me praecipitem lubricus error agat.
Sed pertendam animo contra mea saecula recto.
Nec mensa vesci munere sontis amem.
Vir bonus errantem dictis incessat amicis.
Surda nec officii gratia talis erit.
Aut etiam merita ingeminet mihi verbera sancta meo.
Interea improbitas vulgi se venditet aura,
Me iuvet intrepidae spes animosa precis.
Hac fruar, illa gravi dones convulsa ruina
Cum ducibus, celsa rupis ab arce ruat.
Tum mea non etiam profectu verba carebunt,
Quae nunc pro nullo pondere iacta cadunt.
Qualia finduntur purgata ligonibus arva,
Sic raptata solo funera nostra iacent.
At tu iustitiae moderator et arbiter aequi,
Victa patrocinio iura tuere tuo.
Tu spes una tuis: ad te convertimus ora,
Ne praedae, ne nos hostibus esse sinas.
Nil illis in nos fraudes, nil retia prosint.
Decidat in laqueos turba profana suos.
Ast ego praeteriens cinctos indagine saltus,
Despiciam fraudes, despiciam plagas.
Quo te vera Die soboles et imago parentis,
Humanum potuit promeruisse genus,
Ut sceptri, superum rector, gravitate relicta, Indueres humilis debile carnis opus?
Ecquid primorum merito facis ista parentum,
Qui Satanae iussis posthabuere Deum?
Non reor haec: patrio sed quod descendis Olympo,
Te supra noster sede revellit amor.
Scilicet ut lapsam possis reparare salutem,
Neve patrum natis culpa luenda foret.
Ergo nec Ebraeae fastidis virginis alvum,
Nec pecudum sordet putre cubile tibi.
Nec dedignaris patriae mapalia Bethlae,
Bethla Iebusaea sit licet urbe minor.
Acria non horres mordacis frigora brumae,
Nec paupertatis ferre gravaris onus.
Quid tibi parve puer, quid summi nate tonantis,
Pro meritis reddet turba redempta tuis?
Nil faciunt costum, nil blandi thuris honores,
Instar erit grati noster odoris amor.
Utilius quid aqua, quid fulvo pulchris auro,
Opes quod inter ignis instar splendidas
Effulget, lumen spargentis nocte serenum?
Sed Sole nec fidus videre est pulchrius,
Qui nitidam radiis frontem vallatus acutis.
Accendit aethera emicans interdiu:
Nec verbi luce est divini clarior ulla,
Quae caecitatem tollat atram mentibus,
Errorumque fugat tenebras et noctis opaca.
Caliginosae sola vincit nubila.
Hanc o Christe patris splendor, de lumine lumen,
Ne ne precamur opprimi sophismatum
Sentibus atque Papae nebulis patiare malignis,
Nunc ingruente cominus caligne.
Vespera iam venit, ne nos o Christe relinquas,
Tuam benignus lampadem sed praeferas,
In salebras noctu caeca, ne fraude viarum,
Fossasque devios pedes error ferat.
Sic meriti sic fama tui, nomenque manebunt,
Silenda nullis posterorum saeculis.
Quas conditor rerum tibi
Grates agamus, flammeos
Quod Angelorum spiritus
Virtute verbi feceris?
Quam saepe Daemon in pios
Belli tumultibus ruit,
Et in bonorum turbulam
Potens inermem nil potest?
Nos a Draconis Gabriel
Defendit ira fervidi:
Praesente quo, quid efferus
Valebit hostis viribus?
Lothus ducem per angelum
Evadit ex incendio:
Regis nec horret plurimas
Die propheta copias.
Deus ministris nos tuis
Et hoc tuere tempore
Ut lingua, vox, praecordia,
Cunctis canant te saeculis.
Indulsit patriae iam lacrimis fatis
Noster Musa labor: iam cineri satis
Nostri luctifico principis est datum.
Nunc rursus citharam, nunc cape pectinem
Et rerum domino Calliope suis
Carmen pro meritis dic age debitum
Sed laudum unde petes principium illius?
Quo grates referes carmine idoneas
Illi, cuius honor, laus, bonitas, fides,
Et terram atque poli sidera terminat?
Quidquid nos sumus, aut nos quoque possumus,
(Si quid posse modo credimur heu mali)
Illius meritis hoc sumus, illius
Omne hoc auxiliis atque ope possumus.
Fons est ille bonorum omnibus omnium,
Nec cuiquam sine eo proveniunt bona
Largitore: ab eo est, quidquid habet fretum;
Quidquid terra capax, atque capacior
Aether. Huic igitur Calliope refer
Acceptus pariter carmina debita,
His rerum dominus gaudet honoribus