13 September 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete- semantic tagging complete-no spell-check
May 2004 Martin Tavakolian
Morpheus spell-check performed


page 1, image: s001

POEMATA GREGORII BERSMANI ANNAEBERGENSIS, IN LIBROS DUODECIM DIVISA. [Illustration: unclear ] LIPSIAE CUM PRIVILEGIO.


page 2a, image: s002

GR. [Abbr.: GREGORIUS] BERSMANUSANNAEB. V. clariss. [Abbr.: ANNAEBERGENSIS VIRO CLARISSIMO] ac poetae et Med. celeberr. [Abbr.: Medico celeberrimo] D. [Abbr.: Domino] IOHANNI POSTHIO, Reverendiss. Pr. [Abbr.: Reverendissimi Patris] ac Domini D. IULII EPISCOPI UVIRCEBUR. ET FRANC. ORIENT. [Abbr.: FRANCIAE ORIENTIS] DUCIS ILLUSTRISS. [Abbr.: ILLUSTRISSIMO] et Archiatro, amico S. [Abbr.: ?] observando S. D. [Abbr.: Salutem Dicit]

Compellaturo mihi te, Vir clarissime, in mentem veniebat versuum quorundam Euripidis,quibus Archelao respondisse scenicus ille philosophus perhibetur: ou) bou/lomai ploutou=nti dwrei=asqai pe/nhs, mh/ m) a)/frona kri/nh|s, h)\ didou\s ai)tei=n dokw=: id est:

Donare nolo pauper ipse diviti, Ne videar esse stolidus, aut dando petere.
Non enim carere solet stultitiae reprehensione, qui de sua inopia aliorum.


page 2b, image: s003

EPISTOLARUM locupletare studet copiam: et qui opulentis donando largitur aliquid, non donationem aut largitionem facere, sed iis, qui se mendicos profitentur mendicare callidius existimantur. Quid igitur me fiet, Posthi, qui (ut Nasonis huc accomodem versus,)

mel Aristaeo, qui Baccho vina falerna, Triptolemo fruges, poma fero Alcinoo,
id est, carminum tibi copia affluentissimo, versuum meorum exiguum offero munusculum, POETASTER ipse pauper et ieiunus, tibi Poetae luculento et copioso. Nisi me valde animus fallit, incurram profecto in aliquorum aculeos, vel ineptiae, vel saltem sinistrae libertatis criminatione. Verum enimvero, mi Posthi, ego non munere te afficere in praesentia constitui, missis ad te qualibuscumque; ingenii mei exercitiis: sed cum postulante ita consuetudine, cuius secundum Publicum gravissimum est imperium, ab initio quasi praefandum


page 3a

dum mihi esset aliquid, te potissimum delegi, apud quem animi mei cogitata expromerem liberius, et qui cum familiariter quasi garrirem. Qui enim est animi tui candor, quae benevolentiae erga me singularis affectio, prorsus mihi persuasum habeo, in optimam a te acceptum iri partem, quaecumque de studiis adolescentiae meae apud te exposuero. Ego me, Posthi, ab ineunte aetate optimarum artium disciplinis deditum fuisse, neque inficior, neque huius me cum Musis, id est, cum humanitate et doctrina commercii adeo paenitet, ut provecta iam non nihil aetate, in ista scholasticae humilitatis tenuitate atque obscuritate non conscendere malim. Quam si possim atque in promptu sit, nunc demum me quasi retexere, atque consectari incipiam vitae genus et splendidum magis et fructosum. Ceteros paenitet, qui vel ambitione turgidi, vel pecuniae cupiditate inescati, aliis quam sibi vivere malunt, id est,


page 3b, image: s004

id est, ea amplecti studia, quibus in honorum et dignitatis fulgore, et rei lautae fortunarum splendore, noti nimis omnibus, ignoti moriantur sibi secundum Senecam: imminentibus praesertim, in ista quae ante oculos interque manus est fatali rerum omnium conversione, maioribus indies periculis vitae honoratae et negotiosae. Neqque vero est quod suspicitur aliquis, me aut solitudinem ac desertionem humanae societatis approbare, aut illorum improbare institutum, qui sapientiam suam, prudentiam, intelligentiamque ad rei publicae utilitatem, et vitae communitatem conferunt: sed illorum hoc a me non dictum sed responsum est insolentiae, qui litteras humaniores despiciunt, ut exiles nimis et humano generi parum utiles: non advertentes in illa fastus fui ignorantia et arrogantiae caecitate, cum eos quibus his essent dediti erudisse multos, quo cives evaderent meliores, rebusque suis publicis


page 4a

utiliores: tum illos ipsos, qui se rationi civili totos addixere, quidquid ad rem publicam commodi attulerunt, id omne doctrinae liberalis institutioni ferre acceptum. Sed de his plura commemorati non esse necesse. Harum igitur artium, quae et sunt et appellantur ingenuae, cum amore et cupiditate a primis, (quod dici solet) unguiculis tenerer, poeticen prae omnibus complectebar, quod de praeceptorum meorum gravissima iudicii sententia persuasum mihi erat, neminem posse ullam eruditionis laudem consequi, neque in studiis doctrinae locum tueri ullum, qui non in hoc genere litterarum diligenter et ipso versatus fuisset. Atque amabam ego unice, et colebam quoscumque vatum titulo censeri, atque excellere in facultate tam praeclara acceperam: praecipue vero lectione poetarum veterum delectabar, deque eorum hortis uberrimis quotidie flosculos mihi fullegebam aliquos, ad copiam


page 4b, image: s005

supellectilis litterariae, id est, doctrinae elegantis. Acuebat hanc studii mei contentionem, et currenti (ut est in proverbio) calcar addebat praeceptor meus Georgius Fabricius, quo mihi, non absque; singulari Dei benignitate, uti contingit magistro ac informatore ineuntis adolescentiae meae. Qui cum omni liberali doctrina esset politissimus, et poeticae imprimis gnarus, non modo scientia me augere poterat, sed etiam exemplis. Incitabat praeterea me condiscipulum meorum in ludo illustri aemulatio, at quorum? Adolescentem solidae laudis cupidorum, et magna laboris ac diligentiae contentione in eodem curriculo sese exercentium. Et servabat enim opus, et concitatio quisque cursu palam appetebat Musicam: in qua consequenda, si non prima tenere potest, extremum saltem redire pudebat unumquemque. In illo igitur spatio cum decurrissem annos totos sex, quod erat


page 5a

tempus curriculo illi praescriptum constitutione illustris. Ac laudatis. Memoriae Pr. [Abbr.: ?] Electoris Divi Mauricii in Academiam Lipsensem missus sum tamquam ad mercaturam doctrinae luculentioris, faciente mihi sumptus illustriss. Munificentia summi et potentiss. Principis, quem cum gratis. Recordatione beneficiorum ipsius nomino, Pr. Electoris Augusti. Atque magna a mea felicitate evenit, ut non prius quam et veteris mei praeceptoris litteris, et commendatione quoque Philippi Camerarii, iuvenis ad omnia summa nati, quem Misenae et contubernii ac studiorum societate, et amicitiae nec necessitudine mihi habebam devinctissimum, conciliatus essem Magno illi Ioachimo, utriusque litteraturae atque adeo omnis humanitatis parenti. Quo cum et doctore uterer et e)rgodi()w/kth|, non modo non deserui cursum illum studiorum, quem Fabricio duce non infeliciter ingressus


page 5b, image: s006

eram , sed etiam acrius aliquanto eum persequi coepi, admovente mihi stimulos tanto viro, cuius et auctoritas apud me erat summa, et iudicium fiebat maximi. Et amabat ille ingenium meum, quod alii propter vehementiam carpebant, et fetus illius non improbant. Ac memini ego ipsum de me usurpare illud Themistoclis dictum, quod relatum est a Plutarcho: tou\s traxuta/tous pw/lous a)ri/sous i(/ppous gene/sqai, o(/tan h(=s prosh/kei tu/xwsi paidei/as kai\ katartu/sews: id est: ex pullis ferocissimis optimos evadere equos, si recte educentur et instituantur. Et si quid praeterea in me malevolorum notabat acerbitas, atque obtrectationis calumnia, (qua nescio quo fato vix in lucem editus laboravi) id ita excusabat, ut aetatem diceret, quidquid id esset, detrituram. Atque haud scio, an divinum illum virum, sui de me iudicii fefellerit opinio: cum ab invidis etiam num audire cogar, quod mihi obicitur de animi


page 6a

vehementia, ac tutum non effreni impotentia. Sed dicam tibi, Posthi, quid res sit, ac vere dicam, quam necessarii illi mei interpretentur animi vehementiam. Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt, ut Comici verbis utar: istos quia adorare ego detrecto, mandavi divini reverentia, quod vetat, Deos praeter unum alios habere ullos: ego sum ille ferox, agrestis, saevus, truculentus du/seri/s te kai\ a)su/witos. Atque hoc nomine non apud privatos modo, amicis istis meis falso me criminantibus, male audio, verum etiam hoc ipso crimine, iisdem deserentibus apud proceres non raro insimulor. Sed haec Deo scilicet committenda sunt, qui confundet aliquando os calumniantium, et meam proferet innocentiam: nunc eo revocetur oratio, unde paullulum abducta est. De illius igitur viri hortatu ac voluntate, ausus fui tum versiculos quosdam adolescentulus


page 6b, image: s007

famae committere, cumque semel alea iacta esset, amicis rogantibus, postea et alia quaedam meditari coepi, epithalamia, quibus inservirem honori eorum, quorum petitioni, quidquid id esset officii, dandum erat: Neque sane animus mihi fuit illa in unum libellum, ut nunc vides, collecta in publicum edere, quod hominum extimescerem iudicia, quorum a)/llos ti/s se kakw=s, allos a)/mfnon e)rei=, ut inquit Theognis: etsi non dederant amicorum instigationes, ut id facerem crebro me admonentium, mihique, sive pudorem illum sive metum eximere conantium. Et dicebant enim illi me quoque vatem, sed non ego credulus illis, ut cum Marone loquar: quod poemata mea neque nostrorum hominum scriptis meo quidem iudicio aequiparanda, multo minus elegantem illam vetustatem sapere videbantur. Et coepit tamen in hanc partem ultro operam dare


page 7a

suam iuvenis doctrina liberali eruditus, et optimarum artium magister, et tui quodque observantissimus Laurentius Finckelhusius colligendo ea quae inter chartas meas iacebant dispersa atque confusa, atque coniciendo in huius voluminis quasi fasciculum. Quorum etsi nonnulla informata magis, et parte duntaxat polita, quam perfecta atque penitus exacta a me erant, tamen cum et illa huius modi esse perhiberet, quae in vulgus edi recte possent, idque mihi omnino persuadere anniteretur: dedi sane hoc vel cupiditati ipsius, vel potius amoris et benevolentiae erga me propensioni, ut ea libenter crederem, quae maxime vera esse cupiebam. Atque dum ille totus est in carminibus istis congerendis atque componendis, forte fortuna accidit, ut litterae quoque ad me afferentur a viro et poeta optimo, doctrinaeque eruditae copia facultateque eximia praedito Adamo Sibero hortantes me, ut mea


page 7b, image: s008

colligerem, et uno volumine ederem in utilitatem eorum, qui student rei poeticae excultae et eleganti. Accepi ego, mi Posthi, statim omen illud, cumque praestantis poetae et antiquis vatibus comparandi iudicium, cum LAURENTII mei facto congruere perspicerem, eo libentius postea a me impetrari passus sum, quod ab amicis petebatur, ut typis informanda traderem poemata illa facta non facta, perfecta imperfecta. Quod autem de tua mihi constabat singulari erga me benevolentia, quam tu ex eo, quo me Ferrariae tuis ad V. clariss. [Abbr.: ?] eruditissimumque Conradum Dinerum, communem utriusque nostrum missis Bononia litteris salutari peramanter iussisti, et retinuisti constanter, et coluisti officiosa litterarum frequentium compellatione, cum neutri videre alterum licuerit: de hac igitur voluntatis tuae propensa in me affectione cum mihi constaret, opusculum istud ita publicandum duxi, ut


page 8a

praesentiae tuae hac epistolae meae nuncupatione quasi dedicatum ederetur. De quo rectius iudicium laturum sciebam, cum in hoc genere studiorum litterarumque iampridem magna cum laude et admiratione verseris, quam plerosque alios, qui aures habent ineruditas, et a Musarum cantu alienas atque abhorrens: quibus magis placet rudis infantia, quam copiose loquens sapientia, barbaries horrida et agrestis, quam culta et urbana eruditio. Et quotus iam quisque est ista saeculi huius kritikwta/tou perversitate, qui Midae auriculas non habeat, id est, iudicium sibi non arroget de iis, quae non didicit, non intelligit, ignorat? Etsi autem munusculum istud neque elaboratione dignum excellentis ingenii tui atque doctrinae praesentia: tamen cum ab homine amico et tui observantissimo proficiscatur, gratum id tibi (ut spero) accidere patieris, et ad alios, quorum censurae et animadversionis


page 8b, image: s009

severitati minus satisfaciet, ita defendes, ut in iis, quae adolescens lusi, iudicii maturitatem mihi defuisse dicas: ad ea, quae aetate paulo firmiore composui, otium ad elaborandum non concessum esse, respondeas. Et accessit ad haec maximum nostro saeculo liberalium ingeniorum, ac praecipue poeticae studiorum impedimentum, paenuria Maecenatum. De quo querelam instituere hoc loco, supervacaneum fuerit. Tu, mi Posthi et confidentiam compellationis meae, et quae tamquam garriens tecum perscripsi, in bonam accipies partem, meque quod facias amabis.

Vale feliciter. Lipsiae v. Id. Aprilis. Anno Christi Iesu M.D.LXXVI.


page 9a

EPIGRAMMA DE GREGORIO BERSMANO PROFESSORE IN ACADEMIA LIPSENSI ORDINARIO.

Eloquio teneros dum format, alitque poetas
Bersmanus Clarii fama, decusque chori:
Ipse pater vatum vatem admiratus, et alto
Ingenio, exclamat, par his, et arte mihi est.

ALIUD DE EODEM.

In nova migrarent anima si corpora, vatis
Cultum Tibulli spiritum
Pectori inesse tuo, Bersmanne diserte, putarem,
Elegos poliret qui tuos.

Iohan. Posthius M. D. F. [Abbr.: ?]
[Gap desc: toc]


page 1, image: s010

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS CARMINUM SACRORUM LIBER I.

ECLOGA I. IESUS CHRISTUS. NATALITIA IESU CHRISTI, FILII AETERNI Patris, et matris semper virginis Mariae, alternis canunt pastores Simeon et Iudas.

Virginei prolem partus, summique parentis,
Versibus alternis Simeon
cum compare Iuda
Cantabant ante pecudes, prope culmina Bethle,
Mulcebantque suo colles et gramina cantu:
Ambo pastores, Hebrai sanguine ambo,
Et calamis certare pares, et dicere carmen.
Tu mihi, seu requiem tibi dat vexato morbi,
Seu te cura sint studii indefessa perennis,
Eloquii Ioachime parens Germane Pelasgi,
Annue conati, Siculae modulamine Musa
Pastorum regis cunabula condere versu.
Transierat nobis medium , pronisque petebat
Luna rotis instans, spatium declivis Olympi,
Cur sopor almus habet terris hominesque ferasque


page 2, image: s011

Incepit Simeon, quem deinde secutus Iudas
Haec cecinis, recolens priscorum oscula vatum.
Si. Nascere, magne puer, fata virginis nascere proles
Pastorum spes certa, gregis fiducia nostri,
Nascere promissum credenti semen Abrahae,
Abrahaque simul nato, Abrahaeque nepoti:
Pascentes hac valle greges dum servat uterque,
Et potum pastos hanc fontis ducit ad undam.
Iu. Nascere vera Die suboles aequaeva parenti,
Omnia patris habens, verum de lumine lumen
Eque Deo genitus Deus, immemorabile verbum,
Quod fuit ante aevi primordia, condita per quod
Omnia sunt, passim quae condita cernis in orbe,
Nascere Davidi promissus, sceptrifer heros.
Si. Qualia succrescunt pingui plantaria terra,
Qua ferro abscindens, tenero de corpore matrum,
Spem subolis cultor genitalibus inserit arvis:
Talis Iessae surgit de stirpe propago,
Iustitiae germen, fidei flos, herba salutis,
Aeterni robur patris, sapientia, virtus.
Iu. Carmen Ephratei deductum dicite colles,
Et nemus omne sonet, motentque cacumina quercus:
Tuque, novos duc Bethla choros, vix cognita nuper
Ipsa tibi: nunc cive tuo notissima mundo,
Ante Palaestinas tanto sublimior urbes,
Iuniperus fragis quantum eminet, ulmus aristis.
Si. Salve nox precor, o talis nox conscia partus,
Pulchrior aurora, Solis formosior ortu:
Et tu nascenti quae praebes tecta puello,


page 3

Vix asino satis ampla domus, vaccaeque marito,
Et stipulis instrata, luto congestaque circum,
At nunc augustis regum praelata theatris.
Iu. Salve, virginei flos, intemerate pudoris,
Cuius fecundae miscens se spiritus alvo.
Ille Dei, implevit divino viscera fetu,
Auctorem paritura suum, paritura potentem
Isaidae solio regem, qui terminet astris
Imperium, dans iura polo, terraeque, marique.
Si. Quem non lata suo tellus complectitur orbe,
Non mare, nec caelum quod vastius exstat utrique,
Hunc capit impositum praesepi, ignobile foenum,
Fasciaque involvens tenui circumdat amictu,
Ubera ducentem matris, rerum omnium egenum,
Quo certum praebente cibum non esurit ales.
Iu. O miranda Die commercia, conditor ille
Immensus rerum, parvos confluxit in artos,
Humani factus generis pars, incipit esse
Qui fuit, atque suo qui lumine cuncta serenat,
Luciferi satus ante iubar. Solisque nitorem,
Lucis eget, mersus tenebris, Sol, Lucifer idem.
Si. At tibi mortales supra genus altius omnes,
Arguit insueto caelum splendore coruscum,
Discutiensque novo nocturnas igne tenebras,
Perque strepens sudum innocuis exercitus armis,
Carmine gratum et laetum Paeana canentum,
Gloria lausque Deo, sit pax et gratia terris.
Iu. At tibi ab orbe alio portantes munera reges
Aurique myrrhaeque et odori turis acerras,


page 4, image: s012

Officiosa tuas in cunas stella ciebit
Prodigiis actos caeli, vatumque suorum,
Signabitque vias flammis, ac praevia ducet
Extremis procul aurorae venientis ab oris.
Si. Nunc alacris teneat silvas et rura voluptas,
Nunc tandem laetantur oves, oviumque magistri,
Adventu pastoris io , Pastoris ovantes,
Dispersas qui per saltus et pascua campi,
Per saltus Carmele tuos, per pascua Thabor,
Cogere venit oves, oviumque vocare magistros.
Iu. En ut laetitia valles, collesque supini
Exultant, plausuque ferunt ad sidera voces,
Et Deus, ille Deus, respondent undique montes,
Qui mortale genus de faucibus eruit Orci
Vindicis assertum dextrae victricibus armis,
Atque Erebi domitor, secum in sua regna reponet.
Si. Nuper dira lues infecerat omnia tabo,
Non amnem libabat ovis, non graminis herbam
Impune attingebat, agros mors saeva per omnes
Huc illuc errans, herbas vitiarat et amnes:
Nunc simul et necis est est compressa licentia crudae,
Nec lacus exitium pecori, nec pabula praestant.
Iu. Quid fraus caeca tibi, deceptaque femina furto,
Immitis prodest coluber, victorque triumphas
Infelix, frustraque animis elate superbis?
Haec misera tibi parta venit victoria clade,
Iam tibi prostratum victoris calce potentis,
Contritumque caput cerno, dux femina facti.
Si Non lupus insidias clauso meditatur ovili,


page 5

Non vespertinus stabulum circumgemit ursus,
Nec secura timent rabidos armenta leones:
Atque impune leo vitulo, lupus accubat agno,
Mirus amor: pardo misceri nec fugit haedus,
Cumque viris ultro veniunt ad pocula vaccae.
Iu. Victorem Solymae sertis orante puellae,
Sternite humum foliis venienti et spargite flores,
Omnis in occursum palmis: placidi iuvet ora tueri
Principis, et patrium acclamare Osanna frequentes,
Victor io, Dux noster io, per compita currat.
Si. Nunc secura quies, tutique sub arbore somni,
Expertesque metus errant in montibus agnae,
Non pecori infestus praedo, custodibus anguis:
Ipsae mella ferunt quercus, paliurus olivam,
Balsama corticibus sudant pretiosa myricae,
Balantumque greges distentant ubera lacte.
Iu. Nunc gressus firmant claudi, caeloque fruuntur
Oppressi caeca longum caligine noctis.
Aure bibunt surdi voces, mutique loquuntur,
Perrumpunt manes tumulos, vitamque capessunt.
Nunc unum videas Pastorem, unius olivis,
Secernentem hircos agnis, ignobile vulgus.
Haec illi alterno referebant condita versu,
Audiit applaudens resonis concentibus aether,
Caelestiumque chori magnum per inane volantes,
Audivere ambos pacata silentia noctis,
Donec sideribus pulsis, processit Olympo
Lucifer et cunctis revenientibus extulit ora.


page 6, image: s013

ECLOGA II. IESUS CHRISTUS. DE MERITO SALUTIFERRAE MORTIS, AC GLORIOSAE resurrectionis Domini ac Servatoris nostri Iesu Christi canentes introducuntur Ioach. Camerarius, et alis quidam pastor. Iosias, Banaias.

Cur non Banaia sollemnis luce diei, 10.)
Hanc ad fontis aquam, quoniam convenimus ambo,
Alterno canimus deducta poemata versu?
Ba. Non ingrata mones: foliis en ipsa canoris
Leniter aspirans, placidi favet aura Favonii,
Et blandi Soles, et cantu invitat Aedon.
Sed maior tu Iosia incipe carmen.
Io. Cui tua pastorum non certata fistula cantu?
Ba. Quite, quique tuae Musam fastidit avenae,
Herbae huic Sardoae sapiant, et sordeat Hybla.
Io. Quid tum Mygdonii indutum si iudicis aures
Nunc aliquem, iuvat arguto plus anser olore?
Sed tu parcius ista: trahit sua quemque voluptas.
Ba. Incipe Iosia, si quae praecepta decori,
Aut illi genitoris habes, aut seria Batti:
Incipe, fida greges servabat cura Saaphas.
Io. Immo haec quod poscunt sollemnia agamus uterque


page 7

Ac ducis heu tristis obitus, ac vulnere nostri,
Et vitae partam superata morte salutem
Dicamus, meritumque eius tollamus ad astra:
Munus ad astra feramus adeptae grande salutis.
Ba. Et iuvat, et fas est: nec gratior ulla supremo.
Quam nati memorans bene facta, Camena parenti.
Da tua Iosia, reddentur nostra vicissim
Carmina, quae nuper descripsi in cortice fagi:
Carmina victori celebrem gratantia palmam.
Io. Dicite Sinoides carmen mihi flebile Musae.
Sublatum immitis crudeli funere leti,
Aeterni Christum decus et solacia patris,
Flebant pastores, ante omnes ora rigebat
Mater, inexpletum lacrimans, complexa perempti
(Ah immane nefas) corpus miserabile nati,
Perfossasque manus traiectaque pectora ferro,
Atque cruentatum spinis caput, oraque pugnis
Livida, tum clavi terebratas cuspide plantas.
Ergo suis caelumque et sidera questibus implens,
Quem te, inquit, nate aspicio, quam dira nocentum
Supplicia? Ad scelerata tuae ludibria gentis.
Dicite Sionides carmen mihi flebile Musae.
Illum etiam montes flevere, et saxa iacentem,
Disrupti montes, divulsaque saxa dolore,
Ista parens frugum tremescit motibus orbem,
Horrendoque urbes patefacta absorpsit hiatu,
Et caelo tenebras ostendit et antra silentum:
Tum factis manes tumulis exire piorum,
Atque urbem ingressi sacram se ostendere multis


page 8, image: s014

Dicite Sionides carmen mihi flebile Musae.
Sol quoque, praetexens atra ferrugine frontem,
Signa dedit luctus et lurida lucis imago.
Tunc etiam Nereus perculsis inhorruit undis.
Et pelagi rabies attollens undique fluctus,
Incubuit terrae, angusto indignata teneri
Litoris obiectu, caelum mistura profundo.
Dicite Sionides carmen mihi flebile Musa.
Quid moror? Ipsa labat iusto sine pondere Olympi
Celsa domus, quaeruntque suum solia ardua regem,
In cruce quem nostro pro crimine funera passum,
Nec divinae aliquid iam maiestatis habentem,
Nec propriae nitidum formae splendore, sed omnes
Infra mortales abiectum, sontibus aequum,
Terra tegit, lacerosque sinu complectitur artus.
Claudite Sionides carmen lacrimabile Musae.
Sic summo placitum patri, caeloque sedebat,
Qui morti auctorem vitae, culpaque carentem
Deberi poenae voluit, sub pondere labis
Demersum nostrae, sub avitae pondere noxae,
Redderet ut vitam cunctis poenam levaret.
Tantae molis erat lapsam instaurare salutem.
Claudite Sionides carmen flebile Musae.
Ba. O mihi lacte tuum, Iosia o melle poema
Dulcius, Ergo tuis in labris cerea tecta
Mellificum legit vulgus, tibi flumina linguae,
Flumina Cecropium manant spirantia nectar.
Stridula nunc tecum contendat canna Nachoris.
Sed tamen et tibi nostra tuis cedentia tamen


page 9

Quantum hederae et lauris concedunt, vitibus ulmi,
Nostra tibi modulemur, avent et nostra referri
Carmina, nec mihi promissis te ludere pulchrum.
Io. Sic pecudes non ulla tuas contagia laudant,
Nec segetem grando, nec praedia infestet agellos:
Perge tuos nobis, , Banaia, dicere versus.
Ba. Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Ecce redit vitae ductor redivivus ab Orco,
Quem non, umbrarum regis manus omnis in unum
Agglomerans agmen, non vincla adamantia leti,
Nec scelerum tetrae facies, non obice saxi
In tumuli stabulans foribus custodia, victum
Perdomuit: quin ipse domos populatus Averni,
Claustraque perrumpens tumuli, supra alta revisit.
Devicto raptans hostes post terga revinctos.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Qualis ubi alternam reparavit funere vitam,
Pubescens obitu (mirum) Titanius ales,
Mox Indos repetit, nec tam reminiscitur aevum
Quod flammis posuit, laetus viridante iuventa:
Quem pone innumerae volucres comitantur euntem,
Aera mulcentes cantu, et stridentibus alis:
Talem Orco reducem, nova per compendia vitae,
Clarum luce magis, liquido magis aethere clarum,
Morte redemptorum sequitur chorus, ordine longo,
Gratantum simul, et regi Paeana canentum.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Nunc alacris silvas incessit, et arva voluptas,
Fronde virescentes silvas et floribus arva.


page 10, image: s015

Nunc meliorque diem Sol promit, et aequore toto
Arrident placidi tranquilla silentia Ponti.
Nunc etiam terris clementior annuit aether,
Et genus in nostrum longam obliviscitur iram,
Placatus nati precibus, Deus arbiter orbis.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens.
Et sacer hic agnus, iusso mactandus honore,
In trabe qui nostrae tostus pro crimine culpae,
Victima, morte obita, mundi delicta piavit:
Diluit atque suo insertum scelus omne cruore,
Concretam purgans labem, purumque reliquens
Iustitiae sensum, caelestis semina mentis.
Victor io, mea, victor io, cane tibia plaudens
Nunc et morte iacet, mors effera, dedita morti,
Nec stimulis furit usque suis, nec falce cruenta,
Peccati postquam legisque potentia cessit.
Anguis et ipse iacens calcem victoris adorat,
Quem penes est omnis terraeque, marisque potestas,
Quem caelum supplex veneratur, Tartaraque horrent,
Cum patre, maiestate pari, cum flamine sacro.

ECLOGA III. IOSIAS. DE MIRACULIS SANCTI SPIRITUS, QUI EST Paracletus, et dux ad omnem veritatem, canit sub Iosiae persona Ioachimus Camerarius.


page 11

Sionides Musae paullo maioribus ire
Nunc velis lubet, ac primam legere aequoris ora,
Nec omnes ripaeque iuvant, alnique cavatae,
Omnia nec pariter rerum sunt omnibus apta.
Dicite Iosiae nobis modulamina Musae
Pastoris, quibus ille agros mulcebat et amnes:
Iosiae cuius stupefactus carmine cursum
Oblitus suppressit aquas Philyraeus Elister,
Et motare graves coepere cacumina quercus,
Et foliis nemorum silvae assonuere canoris,
Et responsa cavis e rupibus antra dederunt.
Qualem pratorum assensu Libethria tempe
Ingeminant vocem Phoebo cantante, per agros:
Qualis et Orpheam Rhodope mirata Camenam.
Namque canebat, uti rudis ante exordia mundi,
Ante Deus quam congestas caelo abscidit undas,
Atque interfuso divulsit ab aequore terram:
Ante novum quam viderunt lucescere Solem
Saecula, quam Lunae viderunt cornua noctes:
Quam stellas aether, volucres agitabilis aer,
Silva feras cepit, cesserunt piscibus undae:
Spiritus ipse Die, natique patrisque potestas,
Par ab utroque, Deus procedens, numine numen;
Vectus aquas super, ipse suas libraverit alas,
Omnia vivifici praemulcens flaminis aura.
His addit, postquam caeli producere orbes
Aeternus mundi sator, et sator unicus aevi,
Terrasque, tractusque maris camposque liquentes:
Spiritus ille, Patris virtus et dextra nati,


page 12, image: s016

Hoc quodcumque vides, nullo fulcimine nixum
Stare opus, ut fuso suspenderat aere circum,
Concordi socians discordia corpora nexu.
Tum dare frugifero rebus nascentibus auctus
Coeperit, ut calor hoc omnis de fonte redundet,
Fecundansque solum spatiosaque flumina Ponti,
Atque hominum pecudumque genus vitasque natantum,
Et quae per medium labuntur inane volantes,
Et quae magna parens tegit intra viscera tellus.
Hinc canit, ut mundi vigor hic convexa supremi
Impellens, rotet assiduas vertigine caelum,
Et contra obliquo tendentia sidera nisu,
Quae licet urgenti vis saeva volumine retro
Convertat, tamen adversi non victa repulsu
Turbinis, audacem gaudent evincere metam.
Hinc culpae mersos immani pondere patres,
Adamumque, Evamque atque horum a stirpe nepotes
Alloquio levat, et nutantia pectora firmat,
seminis instaurans promissi speque fideque.
Nec silet ignivomo raptum super aethera curru
Iariden: nec te tacitum sine honore relinquit,
Isacidum Amramide ductor fortissime gentis.
Quam rubri incolumem sistit trans marmoris undas,
Ante tui moderata vias fax lumini, alme
Spiritus, aggestos alte maris inter acervos,
Cum se devisit pelagus cumulante profundo,
Et pedibus stravit stagnosa per invia cursum.
Tum Pelusiaci fastum furiasque tyranni
Increpat, ore minas torvo spirantis atroces,


page 13

Ah rex infelix, quae te vesania cepit,
Implerunt pavidam miracula plurima Memphin:
At non ulla tuae rabiem compescere mentis,
Non ausus potuere trunces, non tristia facta
Quamvis ira Die pecudum diffusa per omne;
Atque hominum grassata caput, demiserit Orco
Primitias subolis, miseranda morte peremptis.
Ah rex infelix: tu nunc refluentibus undis,
Debes ludibrium ventis et piscibus escam,
Tuque, ducesque tui, peditumque equitumque manipli.
Abrahamidum duce salva Deo gens, litora calcat,
Post exhausta sali discrimina. Discite reges,
Iustitiam, summum revereri discite regem.
Hinc Solymos memorat vates, praesaga futuri
Pectora et afflatu sacri spiraminis armat,
Amosidem ante omnes, tali qui numine plenus,
Veridica populis oracula voce profundit,
Fata canens, Iessae nascendum germine ramum;
Iustitiae stirpem, pacis floremque perennis.
His gravidam adiungit (mirabile) virginis alvum,
Arcano fetam verbo, sine seminis auctu,
Ut sacer implerit fecundis flatibus, alto
Descendens vigor, omnipotens vigor, omnia firmans:
Quo te utero intactae et penitus miscente puellae,
Intemerata novo turgescunt viscera partu,
Auctorem paritura suum, matrisque parentem,
Vere hominem, vereque Deum, non nomine tantum,
Principium sine principio, sine legibus aevi.
Te quoque collectum volucres in praepetis alis,


page 14, image: s017

Oraque, gestantem candentis pura columbae,
Spiritus alme, suo deducit ab aethere cantu,
Hinc referens, Christum infuso cum proluit amne
Zacharides, caelique domus patefacta fragore,
Et patris resonam vox est audita per aethram,
In natum cunctis dulcem testantis amorem:
Ut super amborum cervice pependeris alis,
Desuper irradians divum felicibus auris.
Tum socios Christi bissenos, igne coruscis
Circumdat linguis, memorans ut turbidine saevo
Intonuit domus, inclusos quae ceperat intus,
Ah desiderio contactos corda magistri.
Cum Deus ipse palam manifesto in lumine visus
Delabi caelo, cunctisque innoxius linguas.
Quid loquar, afflati propiore ut numinis aura
Ardescunt animi, novus et praecordia motus
Intus agit, positaque alacres formidine leti,
In cruce mactati peragunt praeconia Christi ,
Et vario gentes imitantur munere linguae?
Audit Arabs patriae miratus verba loquelae,
Audit Elamites, audit gens effera Parthus,
Sermonesque suos agnoscit Medus et Afer,
Cumque Palaestinis Cretum de gente profecti,
Et septemgemini non iam novus accola Nile,
Et geniti Ausonia Mavortis in urbe Quirites.
Audit quisque suae commercia cognita linguae,
Et laudes, et facta Die parata per orbem


page 15

Omnia quae senior, silvis discentibus, ore
Edidit ambrosio, factoque ibi fine quievit,
Haud studii fractus cura, sed mole senectae
Iam gravior, longique simul tentamine morbi.

DEO SWTHRI

PRO SALUTE VIRI PIETATE eruditioneque celeberr. Amici summa observantia colendi vota facta, nuncupatione Psalmorum aliquot Davidicorum.

TYPOGRAPHUS LECTORI.

Cum superioribus annis edendi essent Psalmi sequentes quatuor, tamquam prosektikoi sive votivi pro salute Ioachimi Camerarii, morbo gravis. Tum liberati, qua erat modestia reverendus ille vir et singularis exempli, ita editionem versuum illorum approbat, ut ne qua fui in iis nominatim fieret mentio. Quam voluntatis suae affectionem et consilii deliberationem, carmine hoc hendecasyllabo auctori Psalmorum illorum significant, quod propter singularem elegantiam visum fuit hoc loco insererer una cum auctoris ad illud responso.


page 16, image: s018

GREGORIO BERSMANO S. IOACH. CAMER.

Pulso quod mihi gratulare morbo
Perquam deposito periculose,
Nuper restituisse sanitatem
Illum, carmine quam tuo celebras,
Aeternum Dominum, Deumque nostrum,
Auctoremque homini unicum salutis,
Quam possum tibi maximas agendo,
Bersmanne optime, gratias rependo,
Teque hos edere tam bonos piosque
In lucem cupio et opto versus.
Sed sic, mentio ne qua nominatim
In quacumque ibi pagina legatur
Nostri, quotquot habebit hic libellus
Multo in fronte minus, locoque primo.
Hoc nam saeculo inepto et invenusto,
Quid passim modo fiat, haud fugite te,
In quo pabula quaerit invidiorum
Probri et convicii cohors ubique,
Exultatque animo suo, his repertis,
Inque hac delicias facit fagina,
Arrodendo aliquos furente morsu,
Arreptoque etiam insolenter ista
Ne nostrum petulantiae libido
Mox obtrectet utria providendum.
Haec nos admonuisse amice amicum
In partem accipies bonam, Et valebis.


page 17

AD IOCHIMUM CAMERARIUM PRAECEPTOREM S. summa observantia colendum.

Disertissime Teutonis nepotum,
Quot praesens videt, aut quot acta priscis
Aetas extulit, aut feret futura.
Cur parere tuis recuso iussis,
Quae me, seu patris editos ab ore
Sermones, fuerat pium tueri?
Ne carus tibi sim parens colende,
Ni versus doluit tuos latere,
Illos aureolos et eruditos
Dignos ire virum per ora passim:
O dulci mihi melle dulciores,
Quis testes habeam tui favoris,
Conatusque mei approbationis.
At tu da veniam mihi benigne,
Quod cum te rear alterum parentem,
Non obtempero seu decet parenti,
Ausus prodere propalam legenda,
Quae tu clam retinere me volebas.
Vicit nempe cupiditas et ardor,
Rumores hominum severiorum
Omnes unius aestimarem ut assis.
Nam cur invidiae morarer iras,
Virtutem invidiae furor lacessit.
Sic est, sic fuit, atque erit deinceps,


page 18, image: s019

Nec vesania nostra saeculi procacis
Cum pilis animum exuet malignum.
Ergo simplicitas quod ausa nostra est.
In partem accipies benignorum:
In re nam tibi moriger parum una.
queis possum modo ceteris placebo.

PSALMUS CXVI. Gratias agit Deo magnis et corporis et vitae periculis ereptus.

Nunc meus ardor erit Deus, et mea sola voluptas
Orantis patula cum bibit aure preces.
Qui mihi non duras oranti commodat aures,
Huic ego cum votis tuta precesque feram.
Iam laqueo retinente pedem me Parca trahebat,
Iam pavor ante oculos undique mortis erat.
Iam dolor et facies urgentis tetra pericli
Pulsabant trepido cor mihi triste metu:
Cum tendens humiles cum voce ad sidera palmas,
Numinis imploro caeli potentis opem.
O Deus, o vitae spes, inquam, fonsque salutis.
Ne cassum auxilio me patiare tuo.
Haec ego: nec mora flexamus, veniaeque paratus.
Auxiliatricem protulit ille manum.
Meque tenebrosi de gurgite sustulit Orci,
Restituens luci lumina caeca nece.
Ergo anima tandem tibi reddita, siste timorem.
Post cumulata tibi tot beneficia Die


page 19

Qui redivivam avida mortis de fauce recepit,
A lapsuque pedes a lacrimisque oculos.
Ut coetus inter vivorum luce perenni
Sospes agas, iam nunc praeside tuta Deo.
Hic Spes una tibi et dubiis fiducia rebus:
Vana salus hominum est, indubitata Dei.
Fide Deo, confide Deo, nam fidere mundo
Orba fide spes est, fidere certa Deo.
Ast ego quae vitae custodi, munere tanto
Digna, reus voti, vota subinde luam.
Quod licet, effuso cumulans libramine flammas,
Dona litabo sacris intemerata focis.
Illiusque feram cantu super aethera laudes,
Perpetuusque animae debitor huius ero.
Funera cum tanti faciat pretiosa suorum.
Ut magis atroci penset in hoste nece.
En servum rex alme tuum, rex arbiter orbis:
En servum, famulae progeniemque tuae.
Tu mea per praevalida rupisti vincula dextra,
Ter quater hostili vincula nexa manu.
Quo merito, tibi grata meo cadet hostia ferro,
Et tua carmen erunt facta perenne mihi.
Te prece sollicita dubiis ambibo periclis,
Cum letum ostentant omnia, nulla fugam.
Thuricremas solito tibi munere fungar ad aras,
Testis erit sacris urbs Solymaea meis.

PSALMUS CVIII. Deo re bene gesta vota solvit.


page 20, image: s020

Totis fert animi vigor medullis,
Carmen promere laudibus Tonantis,
Expergiscere barbitos canora,
Expergiscere: feriata longum,
Et tecum arma resuscita Camenae.
Tuque, o macte tuis lyra esto chordis,
Dum curis animus favet solutis,
O Solaciolum meum, decusque
Expergiscere barbitos, lyraeque.
Aurorae ipse ego praemium antevertentes,
Et cantus volucrum diem evocantium,
Rudem carmine provocabo lucem,
Ac tuas Deus ora per virorum
Laudes feram ora nationum.
Cuius sidereos benignitas
Apex terminat atheris recessus:
Et tractus supereminet remotos
Nubium, rata veritas, fidesque.
Exaltare Deus superque celos.
Et terras super arduus refulge:
Ut servetur ab imminente mortis
Fato, turba tuis dicata sacris.
Da dextram mihi, da benignus aurem
Exposcentis opem tuam querelis:
Et dextram dedit et benignus aurem,
Pandens ex adyto viam salutis,
Rerum ille arbiter, et creator orbis.


page 21

Iam nunc Sichemios ovans agellos
Victori dabo militi premendos,
Et vallem Suchoti beatiorem.
Est meus Galaadus est Manasses,
Et fiducia grandis Ephraimus
Et sceptri columen caputque Iudas.
Huc adde sub pedibus mihi iacentis
Moabi populos, opes Idumi,
Et fastum domite Ascalonis armis.
Quis me sistet in urbe bellicosa,
Idumenque per ultima sequetur,
Cum dextram retrahas Deus, maniplis
Nec nostris praeeas in arma ductor.
Placatus miseris redi, sereno
Ac post nubila nos revise vultu:
Nam spes est hominum caduca in armis,
Vana heu vanior illa vanitate.
Immanesque duceres Deo geremus,
Hoc nostros minuente perduelles.

PSALMUS CXII. Promittit felicitatem piis etiam in hac vita.

O nimium felix, o terque quaterque beatus,
Qui reverens merito numen honore colit.
Quique Die leges amplexus, pectore toto
Has armat, has vitae gaudia sola vocat.
Scilicet illius soboles caelestibus aequis


page 22, image: s021

Ipsa potens, fato semine germen aget.
Non illum uber agri, non copia deferet auri,
Iustitiaeque suae fama perennis erit.
Lux iustis oritur, cum nox terra incubat atra,
Clementis patria pro bonitate Die.
Haec bona nempe feret, quisquis non durus, egenis
Adverso facilem tempore praestat opem.
Nec sibi credenti fraudem meditatur iniquam.
Admissi censor tetricus ipse sui.
Non hunc mente quatit solida sors turbine caeco.
In dubiis iustos respiciente Deo.
Horrida non refugit ventura nuntia cladis,
Pectora firmatus speque, fideque pari.
Qua fretus, fluctum fortunae sustinet omnem,
Dum ruat in casses hostica turba suos.
Non ab eo voti redit exors dextra rogantis,
Nec sua surda inopi ianua limen amat.
Adde quod ipsius peragunt praeconia gentes,
Et meriti testis funera vincit honor.
Quae livor non grata tuens ardescet in iras,
Ac morsu carpet pectora, mentis inops.
Opponit votis sua numina nanque malorum,
Et iubet haec haec ventos irrita ferre Deus.

PSALMUS CXLI.Vota facit pro Ecclesia contra insectantes eam.


page 23

Ad te clamavi dubio discrimen rerum,
Tu mea clamantis suscipe vota Deus.
Illa tuas suavi perflent suffimine nares.
Seu matutinus tura cremata focis.
Nec sint grata magis sero tibi vespere sacra,
Quam venerans humili te pia dextra prece.
Intemerata meam servet custodia linguam,
Oris et ante cubat limina cura vigil.
Ne scelus esse negem, quae patrant facta maligni.
Neu me praecipitem lubricus error agat.
Sed pertendam animo contra mea saecula recto.
Nec mensa vesci munere sontis amem.
Vir bonus errantem dictis incessat amicis.
Surda nec officii gratia talis erit.
Aut etiam merita ingeminet mihi verbera sancta meo.
Interea improbitas vulgi se venditet aura,
Me iuvet intrepidae spes animosa precis.
Hac fruar, illa gravi dones convulsa ruina
Cum ducibus, celsa rupis ab arce ruat.
Tum mea non etiam profectu verba carebunt,
Quae nunc pro nullo pondere iacta cadunt.
Qualia finduntur purgata ligonibus arva,
Sic raptata solo funera nostra iacent.
At tu iustitiae moderator et arbiter aequi,
Victa patrocinio iura tuere tuo.
Tu spes una tuis: ad te convertimus ora,
Ne praedae, ne nos hostibus esse sinas.
Nil illis in nos fraudes, nil retia prosint.


page 24, image: s022

Decidat in laqueos turba profana suos.
Ast ego praeteriens cinctos indagine saltus,
Despiciam fraudes, despiciam plagas.

DE NATALI SERVATORIS nostri Iesu Christi meditatio.

Quo te vera Die soboles et imago parentis,
Humanum potuit promeruisse genus,
Ut sceptri, superum rector, gravitate relicta, Indueres humilis debile carnis opus?
Ecquid primorum merito facis ista parentum,
Qui Satanae iussis posthabuere Deum?
Non reor haec: patrio sed quod descendis Olympo,
Te supra noster sede revellit amor.
Scilicet ut lapsam possis reparare salutem,
Neve patrum natis culpa luenda foret.
Ergo nec Ebraeae fastidis virginis alvum,
Nec pecudum sordet putre cubile tibi.
Nec dedignaris patriae mapalia Bethlae,
Bethla Iebusaea sit licet urbe minor.
Acria non horres mordacis frigora brumae,
Nec paupertatis ferre gravaris onus.
Quid tibi parve puer, quid summi nate tonantis,
Pro meritis reddet turba redempta tuis?
Nil faciunt costum, nil blandi thuris honores,
Instar erit grati noster odoris amor.


page 25

PRO CONSERVANDA EVANGELI LUCE AD Christum precatio.

Utilius quid aqua, quid fulvo pulchris auro,
Opes quod inter ignis instar splendidas
Effulget, lumen spargentis nocte serenum?
Sed Sole nec fidus videre est pulchrius,
Qui nitidam radiis frontem vallatus acutis.
Accendit aethera emicans interdiu:
Nec verbi luce est divini clarior ulla,
Quae caecitatem tollat atram mentibus,
Errorumque fugat tenebras et noctis opaca.
Caliginosae sola vincit nubila.
Hanc o Christe patris splendor, de lumine lumen,
Ne ne precamur opprimi sophismatum
Sentibus atque Papae nebulis patiare malignis,
Nunc ingruente cominus caligne.
Vespera iam venit, ne nos o Christe relinquas,
Tuam benignus lampadem sed praeferas,
In salebras noctu caeca, ne fraude viarum,
Fossasque devios pedes error ferat.
Sic meriti sic fama tui, nomenque manebunt,
Silenda nullis posterorum saeculis.

HYMNUS DE ANGELIS

Quas conditor rerum tibi
Grates agamus, flammeos


page 26, image: s023

Quod Angelorum spiritus
Virtute verbi feceris?
Quam saepe Daemon in pios
Belli tumultibus ruit,
Et in bonorum turbulam
Potens inermem nil potest?
Nos a Draconis Gabriel
Defendit ira fervidi:
Praesente quo, quid efferus
Valebit hostis viribus?
Lothus ducem per angelum
Evadit ex incendio:
Regis nec horret plurimas
Die propheta copias.
Deus ministris nos tuis
Et hoc tuere tempore
Ut lingua, vox, praecordia,
Cunctis canant te saeculis.

ODE MONOCOLOS AD DEUM PAREM.

Indulsit patriae iam lacrimis fatis
Noster Musa labor: iam cineri satis
Nostri luctifico principis est datum.
Nunc rursus citharam, nunc cape pectinem
Et rerum domino Calliope suis
Carmen pro meritis dic age debitum
Sed laudum unde petes principium illius?


page 27

Quo grates referes carmine idoneas
Illi, cuius honor, laus, bonitas, fides,
Et terram atque poli sidera terminat?
Quidquid nos sumus, aut nos quoque possumus,
(Si quid posse modo credimur heu mali)
Illius meritis hoc sumus, illius
Omne hoc auxiliis atque ope possumus.
Fons est ille bonorum omnibus omnium,
Nec cuiquam sine eo proveniunt bona
Largitore: ab eo est, quidquid habet fretum;
Quidquid terra capax, atque capacior
Aether. Huic igitur Calliope refer
Acceptus pariter carmina debita,
His rerum dominus gaudet honoribus

FINIS.

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER I.

IN NUPTIAS GEORGII FABRICII ET MAGDALENAE FAUSTAE.


page 28, image: s024

Sive colis Delum, seu celsum Helicona frequentas,
Ambrosias orna pulcher Apollo comas.
Laurigerasque sacro deducens monte sorores,
Huc age cum citharis carminibusque veni.
Nunc vos alterno percurrere pectine chordas,
Nunc dare laetitiae carmina plena decet.
Qualia Thebarum vos nuntia fama per urbem,
Harmoniae sponso concinuisse, refert.
Nanque novus scandit templum cum virgine sponsus,
Fabricius vestri gloria rara chori.
Cuncta repurgato fugiant modo nubila caelo,
Non habeat madidus quas pluat Auster aquas.
Ut merito sponsi sponsaeque decorus honore,
Purpureo totus rideat ore dies.
Vix ea fatus eram, cum nubibus undique pulsis
Aspicio solito clarius ire diem.
Nec non Sidonio iuvenem velamine cinctum,
Ducentem doctas ex Helicone Deas.
Non illis facies mihi visa decentior umquam,
(Si formae iudex sum catus) ulla fuit.
Aureoli nivea crines cervice fluebant,
Velabant teneras laurea serta comas.
Cultus erat qualem nos est rubor esse Dearum:
Gestabat libros dextra, sinistra lyras.
Extemplo trepidos horror mihi praepedit artus,
Nullus et in gelido pectore sanguis inest.
Cum mihi (sensit enim) vellens Latoius aurem,
Quae tibi solliciti est caussa pavoris, ait?
Quin potius memori quae dico percipe mente


page 29

Percipe, quod certo cognitus ore fero.
Qui toties mea castra fuit, qui signa secutus,
Et studii consors et comes usque viae:
Seu claram peterem Trioani Antenoris urbem,
Seu Romam, Roma Parthenopenve meam:
Nunc primum castrisque meis, signisque relictis,
Alterius mavult principis arma sequi.
Pro Phoeboque sua nunc virginis ardet amore
Securos ipsi quae vetat ire dies.
Et quid ego hunc victum crudeli miror amore,
Qui me pastoris fecit obire vicem?
Tunc ego nec cithara poteram depellere curas,
Vulnera nec medica nostra levare manu.
Sed citharam agrestis rumpebant sibila cannae,
Et quod erat medicae, vicerat, artis amor.
At nunc illius simul huc advenimus ergo,
Quotquot in Aonio numina monte sumus:
Ut duo cum parili iungentur corpora lecto,
Cantemus fausto carmina digna toro.
Sic ait et plectro pariter modulatus eburno,
Felices cantus voce favente dedit.
Nec mora, turba suum studiosa secuta magistrum
Hos similes chordis reddidit ore sonos.

Apollo.

Quantum purpureo cum fulget rosidus ore
Lucifer, astra suo cuncta nitore premit:
Tantum Pieridum lumen, memorande Georgi


page 30, image: s025

Ingenio doctos vincis et arte viros.
Si te non veterum commendat nomen avorum,
Nec dominus innumeris invidiosa bonis:
At Phoebus faciunt, Heliconiadesque puellae.
Nec non sincerae religionis amor.
Salve cura Deum, salve venerande Poeta,
Eveniant lecto prospera cuncta tuo.

Calliope.

Saepius evolvo veterum monumenta Georgi,
Sed tua non illis scripta minora puto.
Quae legis Hesperius , manibus quae volvit Eous,
Ingenii mirans flumina magna tui.
Perge precor Latiis nomen tibi quaerere Musis,
Sic tua post obitum fama superstes erit.
Detrahat et quamvis praesenti plurima livor,
Mens tamen aqua magis posteritatis erit.
At te feliciter credo sidere natam
Virgo, viri tanti digna reperta toro.

Polymnia.

Intueor quoties faciem, moresque venustos,
Candida virgo tuam, virgo pudica tuos:
Esse satam miror talem de stirpe caduca,
Mortalis miror tale parentis opus.
Nam Iunonis habes mores, Cythereidos ora,
Clara pudore simul, clara decore simul.


page 31

Vive Sibylinos cum coniuge, vive per annos:
Una dies ambos auferat, una fides.

Thalia.

Magdalena tuum potius cantemne parentem,
An matrem, dubium me modo mentis habet.
Non illa certe reverentior ulla mariti
Uxor erat, nec plus religionis amans.
Numinis haud illo facile metuentior ullus.
Aut doctos servans plus in honore viros.
Tam felix utinam, quam moribus integer esset,
Nec dispar vitae sors malefida foret.
At te tam claris virgo maioribus ortam,
Per generis laudes graviter ire decet.
Ut simili pietate Deum, probitate maritum,
Dum reget hos artus spiritus, usque colas.
Sic nomen sanctas Heroidas inter habebis,
Non dispar matri filia, digna patre.

Melpomene.

Quae satis apta toro modulabor carmina vestro,
Carminibus digni femina virique meis?
Altera virginei flos exemplumque pudoris,
Alter Pierii fama decusque chori.
Longa precor tribuant ambobus fila sorores,
Quae nent fatali stamina nigra colo.
Candida tranquillo sedeat concordia lecto,


page 32, image: s026

Tamque pari semper sit Venus aequa iungo.
Diligat illa suum non ficto corde maritum,
Nec minus uxorem diligat ille suam.

Clio.

Quas non Fabricii veteris laus venit in oras?
Sed te vix dignum sponse minore puto.
Sive tuos mores, seu utinam labe carentem,
Ingenii spectem nobile sive decus
Quas non Penelopes castae laus venit in oras?
Sed te vix dignam sponsa minore puto.
Seu spectem verae dulcem pietatis amorem,
Ingenuo pictas sive rubore genas.
O felix animo, felix o sponse marita,
Insignes inter gloria rara viros.
O felix animo, felix o sponsa marito,
Teutonicas inter gloria rara nurus.
Par bene compositum, vos tangat mutuus ardor,
Mutua cura duos, mutuus urat amor.

Euterpe.

Ille prius Libycae numerum subducat arenae,
Et dicat pisces quot vehit unda maris:
Qui vestrae cupiat summam comprendere prolis,
Singula qui vestrae membra referre domus.
Quam multus gravidae succrescit palmes olivae,
Sic soboles crescat vestra favente Deo.


page 33

Quae vultu referat virtutis signa paternae,
Et matris mores indicet ore suo.
Quae solamen avo praestet, requiemque senectae,
Illius quando repserit ante pedes.

Uranie.

Si modo non fallunt sidera caeli,
Astrorum constans si solet esse fides:
Coniugium vobis spondet Venus aurea faustum,
Nec non aetherei stella benigna Iovis:
Altera vecta suis per Tauri signa columbis,
Altera per Cancri brachia curva means.
Et iam tempus erit, quo tanquam semen in arvis,
Cernetis vestra surgere stirpe genus.
Natorumque pater claros spectabit honores,
Et referet pueris tempora prisca senex.

Erato.

Ad sponsum charam rapiens Hymenaee puellam,
Ac iunges socio pectora bina toro:
Huc ades, atque tuo connubia numine firma,
Huc ades ad thalamos o Hymenaee pios.
Nanque tua non est opera vit dignior ullus,
Dignior officio nulla puella tuo.
Sic tibi serta ferant iuvenes pariterque puellae,
Albiadum nectat sic tibi serta chorus.
Sic grates memori pro factis mente rependant,
Auxilio lati femina viro tuo.


page 34, image: s027

Terpsichore.

Quam sacris voluit pater ipse praeesse maritis.
Ad tedas propera pronuba Diva novas.
Ut vinclo iungas sponsum sponsamque iugali,
Quod, nisi mors, hominem solvere nemo queat.
Par ut in ambobus sit amor, similisque voluntas,
Vivat et in duplici corpore pectus idem.
Ut dent felicis felicia pignora lecti,
Quae patrium geminent per sua facta decus.
Quae patriae prosint, simili venerentur honore.
Dum Solis cernent lumina clara, Deum.

Talia Pieriae Phoebo cum fratre sorores,
Carmina dulcisona personuere lyra.
Quae, vir clare, tibi pergratae pignora mentis,
Mittere me pietas, mittere iussit amor,
Tu me Pegaseos duxisti primus ad amnes,
Primitias igitur me tibi ferre decet.
Si tamen et mea vota Deum, si numina tangunt,
Fortunet vestrum comprecor ille torum.
Ille duo stringat sociali corpora vinclo,
Cordaque succendat bina calore pari.
Absque Deo nulli bene coniunguntur amantes,
Absque Deo nullus stat diuturnus amor.
Seu vultus illis monstret fortuna serenos.
Seu rugas eadem fronte, maligna trahat.


page 35

Neve morer patrum gestis: quae cuncta referre
Carmine si coner, non satis oris erit:
Scilicet id loquitur Sara cum coniuge nobis
Thariades, casti cultor uterque tori.
Vix ullis socio similes in amore fuere,
Dum volucres aer vexit et amnis aquas.
Gaudebant pariter, pariter mala cuncta ferebant,
Difficilemque famem, difficilemque fugam.
Sic Deus aequalem vobis precor afflet amorem,
Qui stabilis mortis duret ad usque diem.
Longaque concedat felicis tempora vitae,
Ac vestram faciat crescere prole domum.
Cumque suprema ferent ambobus fata quietem,
Auferat ex istis in meliora locis.
Hic ubi nulla dies flammas extinguit amantum,
Nullus ubi turbat pectora dolor

II. IN NUPTIAS CHRISTOPHORI SCHNELLENBERGII, ET ANNAE SIBERAE.

Hanc etiam nobis spectacula laeta ferentem
Lucifer Eoo portat ab orbe diem.
Ardua Pegasei fontis fama Siberus,
Egregio natam tradit habere viro.
Inclitus Aonidum qua Schnellenbergus alumnus,
Foedera cum docta virgine sponsus init.
Tam bene Palladiae vites iunguntur olivae.


page 36, image: s028

Tam bene litoribus myrtus et alnus aquis.
Nec melius gemini veniunt ad aratra iuvenci,
Nec melius vitam cum pare turtur agit.
Quid solito citius, nitido recludis ab ortu,
Purpureas , mater Memnonis abna, fores?
Quo properas aurora? Senis pertaesa mariti,
Limina num thalami desidiosa fugis?
An potius ne festa rotis Hymenaeia moreris,
Maturum roseo tollis ab axe iubar?
Sic est: haec habuit pariter Titania voluntas,
Iamdudum volucres curribus addit equos.
Et iam frena volunt, pedibusque repagula pulsant.
Aethon, nec iaculis segnior ire Phlegon.
Et iam quae prono radiabant sidera caelo,
Vanescunt radiis lampadis icta novae.
Sola, sub adventum Solis sua lumina condi,
Ferte male, propitii stella benigna Iovis.
Quam vestros avide sponsi honores,
Occiduas lento quam subit axe plagas.
Ne tamen orba suis careant connubia vestra
Muneribus, natis illa ferenda dedit.
Phoebe veni, cupidis lucem mortalibus affer.
Grimma rogat, curru Phoebe volante veni.
Sed nitidus pulcherque veni, iam nubila caelo
Distice, ne pluvias contrahat Auster aquas.
Laeta repurgatae facies ut rideat athrae,
Induat et populi candidus ora dies.
Dum loquor, auratum produxit Cynthius orbem,
Ac nivea mediam lampade lustrat humum.


page 37

Nunc certat studiis alacri nunc Grimma labore,
In sponsi thalamos officiosa sui.
Parva quidem censui, nec pictis ampla columnis,
Ast Heliconiadum nobilis hospitio.
In qua facundo vitam ducente Sibero,
Castalius sedem gaudet habere chorus.
Arboribus viden ut tectorum limina velet,
Ut florum effuso contegat imbre solum.
Insigni splendent intus penetralia cultu,
Artificique nitent picta tapeta manu.
Ridet humus foliis, collucent pocula mensis,
Totaque iucundo fragrat odore domus.
At Iovis interea monitu demissus Olympo,
Mercurius donis conspiciendus adest.
Impressum portans priscis cratera figuris,
Divini praestans arte Myronis opus.
Hunc quondam Semeles in magno munere natus,
Ferre Iovi grato victus amore dedit.
In quo caelaret veteres manus aemula vates,
Digna Medusaeo qui cecinere choro.
Hic et Threicius longa cum veste sacerdos,
Increpat auratae pectine fila lyrae.
Collis adest, medium campi super area collem,
In quo dissimili flore renidet humus.
Illic dum patulae recubans sub tegmine fagi,
Ad citharae numeros ora sonora movet,
Umbrosus (mirum) saltus, cum saltibus ornos,
Duraque cum scopulis carmine saxa trahit.
Advolat omne genus volucrum, genus omne ferarum


page 38, image: s029

Et sedet horrendis agna propinqua lupis.
Armiger his Divum regis supper additus ales,
Chaoniae pennis imminet acer avi.
Et iam iamque tenet, dulcis sed gratia cantus
Unguibus huic praedam surripit ante suis.
Parte sed ex alia, Musaeum plurima vatum,
Obstupefacta sacro carmine, turba premit.
Melle lyrae circum, vocum discrimina mille
Concentu replent sidera laeta suo.
Nec minus interea fratris comitate iugales,
Splendida muneribus mater Amoris adest.
Atque novae tedas his ornatura maritae,
Illita Sidonio murice texta gerit.
Quae facie praestans operumque perita Minervae.
Arguta Pholoe Gnosia pinxit acu.
Haec vestis vario passim distincta colore,
Coniugii mira subicit arte fidem.
Nam matronum catum genus Herionae,
Intextae cultu simpliciore nitent.
Ipsaque cum famulis posita Lucretia stamma,
Deducis plena stamina longa colo.
Et mox pugnantis reminiscens aegra mariti,
Desinit in lacrimas, atque remittit opus.
Quam post cadentes avido bibit ore favillas,
Coniugis audita Portia maesta nece.
Consortesque tori peragunt certamina leti,
Debeant ardenti qua comes ire viro .
Utuntur fictis victricum pectora flammis,
Sed pudor est aliis non licuisse mori.


page 39

Quid moror? Haec oculis quando nunc rectius ipsis
Pellegitis, verbis quam simulata meis.
Ad propiora vocor, nec enim peregrina referre,
Sed cumulare meo munere, dona decet.
Nunc ergo, sponsus mihi quo donetur honore,
Dicite concordes, numina trina, Deae.
Mutua nanque licet Danaum sit gratia rara,
Atque vicem meritis reddere nullus amet.
Non tamen arcta mihi natalis vincula terrae,
Iuraque sunt animo dissimulanda meo.
Sic ego, sic comitum decus Aglaia suarum,
Ante sed averso retullit ore mihi.
Carminibus docti, pretio capiuntur avari,
Gaudeat ut par est versibus ille tuis.
Muneribus placeant, quibus est haud curta supellex,
Cum dare non possis munera, verba dabis.
Non semper superum cadit hostia taurus ad aras.
Quos levis interdum flectere mica solet.
Vix ita finierat, cum sumens plectra lyramque
Auxilium posco Calliopea tuum.
Nec mora de lauro, (lauro nam vincta capillos
Astiterat) solium porrigit illa mihi.
Praescribensque modos et iungens carmina nervis.
Sic prior ad citharam, concinit ore melos.
Gaude virginei decus et flos Anna pudoris,
Conspicuum fama laudis adepta virum.
Quem multae votis toties periere puellae,
Cui multae laqueos disposuere suos.
Sed mille votis illum tetigere puellae.


page 40, image: s030

Ullius in casses praeda nec ille ruit.
Una capis votum multarum, solus et illi,
Certa tuus nimium retia struxit amor.
Gaude virginei decus et flos Anna pudoris,
Conspicuum fama laudis adepta virum.
Quidquid in egregio laudaris pectore fas est,
Contulit huic largi dextra benigna Die.
Si genus excutias: quamvis iactare capaci
Non possit tabula, stemmata longa parum:
Non tamen est illi genitor vel labe pudendus.
Crimine vel genetrix inficianda malo,
Adde quod ipse suis addidit virtute nitorem,
Et vivit nati nobilitate parens.
Quid Cyprio prodest at avus formatus in aere,
Atria quid cera tota referta iuvant?
Ni claris morum laudem natalibus addas,
Ac patrium gemines per tua facta decus.
Nil Catilina tuo vidit sublimius ortu,
Roma triumphanti dum caput orbis erat.
Nec tamen illustris movit te sanguis avorum,
In patriam ferres quo minus arma ferox.
At vigilat media natus de plebe Quirites,
Ardorem cohibens sanguinolente tuum.
Non stirpis comes est probitas, non ardua virtus,
Mentis et arbitrii recta tenentis opus.
Ergo tuum si non commendat origo maritum,
Si fuit, illius sanguinis auctor, inops:
At pictas facit et nostro rarissimus avo
Herculeae pulcher simplicitas amor.


page 41

At Phoebus facit et doctarum turba sororum,
Quarum non segni pectore sacra colit.
Quo fessam rapitis cantu, (quin parcite fessa,)
Vos o ingenii, pectoris atque bona?
Cur nulli dubiam, nostra nec vocis egentem,
Carmine me vultu rem celebrare meo?
Testis erit vobis, vita gravis auctor et annis,
Fabricius scripti dexter in omne genus.
Vestra cui tota trieteride, sede sub una,
Non sine laude fuit saepe probata fides.
Testis erit vobis Latia facundia linguae,
Ille tui coetus, Phoebe, Siberus honor.
Cum quo dividitis curae puerilis habenas,
Illustris pariter sceptra tenendo scholae.
Quae vestris ultra praeconia laudibus adet,
Qui dicet tantis vos placuisse viris?
Si tamen est Schelnberge, tuam qui nesciat artem,
Evolvat Clario carmina digna choro.
Protinus et prima perspecta fronte libelli,
Lector in hos solvet candidus ora sonos.
Aemula quam veterum sunt ista poemata scriptis,
Quam sapiunt elegos Naso poeta tuos.
Selectis quam dives inest hic copia verbis,
Ut numeri, lenis fluminis instar eunt.
Vos modo lanificae faciles huic este puellae,
Sumet ab ingenio cetera nanque suo.
Gaude virginei flos et decus, Anna, pudoris,
Conspicuum fama laudis adepta virum.
Tu quoque sponse nova tot gaudia percipe nupta,


page 42, image: s031

Quot baccas frondens Palladis arbor, habet,
Illa tibi socerum vena dat divite vatem.
Cui par Pegasidum, par pietatis amor.
Ad cuius citheram praecinctus arudine Mulda,
Mirantes medio gurgite sistit aquas.
Aeterno non alter enim propiora Tibullo,
Nec magis aqua tuis docte Catulle canit.
Eruta seu sacris orantia verba libellis,
Seu patrum grates, debita vota, refert.
Seu gravibus dicit victricia carmina Musis,
Seu vario iungit divina poemata versu,
Seu sua iucundo carmina melle linit.
Sive Palaestino modulatos pectine cantus.
Ad Latinam recinit non sine laude chelyn.
Hic facit in paucis, ne prisci temporis aetas,
Ingenii fama saecula nostra premat.
Fabricii faciunt, ac proxima palma Siberi
Certet ut Ausonio Misnidos ora solo.
Quid tibi nunc alios, quorum me turba fatigat,
Schnellenberge modis commemorabo meis?
Quos tibi coniungunt affinis vinculae tedae,
Insignes meritis et pietate viros.
Praetereo morum decus admirabile matrem,
In tumulo cuis iam quoque vivit honos.
Vivet honos, ullo nec tempore fama peribit,
Dum probitatis erit nomen in orbe super.
Gloria laudatae non est in origine nuptae,
Laudis in hac quamvis pars quoque magna nitet.


page 43

Commendat probitas et vita pudica maritam,
Obscura quamvis orta sit ipsa domo.
His tua cum reliquis praecellat sponsa puellis,
Quantum Pleiadum Sirius ante choros:
Iam tenet illa suam victrix, me iudice, causam,
Arbitrio punctum iam tulit omne meo.
Quid referam, caros quanto candore parentes
Diligat, aut quanto numen honore colat?
Vidimus hanc flentem defunctae funera matris,
Nec lacrimis nostrae tunc caruere genae.
A quoties rumpensque comas et pectora plangens,
Clamabat sine me, me sine mater abis.
Quae tibi me comitem sors invidiosa negavit,
Quam vellem pro te mater obire necem?
Haec quoque dum multae damnosa per otia vitam,
Lascivisque terunt tempora cara iocis:
More piis solito, versat sacra Biblia palmis,
Atque humiles casto fundit ab ore preces.
At affixa colo, famulasque laboribus urgens,
Vix ardens somno fessa remittit opus.
Non ego nunc teretes vultus , aut candida lacte,
Oraque nativo tincta rubore loquar:
Non oculos, verno non labra nitente flore,
queis tibi mille dedit basia, mille dabit.
Nec queis grata tuo pendebit sacrina collo,
Bracchia Bistonia candidiora nive.
Non mens, per vestri praeconis nominis ire,
Nostra fuit: quamvis mens quoque nostra fuit.
Ut canerem meritis gratantia carmina taedis,


page 44, image: s032

Prima fuit sumptae causa, caputque lyrae.
Quod superest ergo, concordis gaudia lecti,
Optabunt vestro carmina nostra toro.
Huc ades orantis Cypria pulchra comis.
Crede mihi propera, nec te Venus alma pigebit,
Officiisque ambos promeruisse tuis.
Effice ne placidum turbet discordia lectum,
Neu ludat versa sors inimica vice.
Et quaecumque piis sunt formidanda maritis,
Irrita Carpathium per mare ventus agat.
Laeta veni, mitisque simul concordia tecum,
Et Charites adsint et socialis Amor.
Neu longum remorata tene cum virgine sponsum,
Pro thalamo faciunt qui modo vota suo.
Iamque vovent, iam quod secura moreris amantum,
Incusant longas corde micante moras.
Pellite sollicitos ambo de corde dolores,
Exaudit vestras Diva rogata preces.
Tu modo dilectam complectere sponse maritam,
Non secus ac carnem diligis ipse tuam.
Tu modo dilectum complectere sponsa maritum,
Ad domini nutus officiosa tui.
Sic veniet vobis cum dulci vita salute,
Sic domus adversae libera cladis erit.
Portabunt thalamis sic Pax et Gratia vestris
Vincula non ipsi dissolvenda neci.
Sic secundia tenens Cythereis femina rerum,
Augebit vestri pignora foeta tori.


page 45

Sic coniunx Pylii superabit Nestoris annos,
Euboicaeque uxor saecula vatis aget.
Desine Pierios tandem lyra, desine cantus,
Haec satis est sponsis nos cecinisse piis.
Cetera quae simul est amborum ingressa cubile,
Praesenti monitu suggeret ipsa Venus

IN NUPTIAS HIERONYMI GARISII ET ANNAE STUMPHELIAE.

Quisquis adest, faveat: castos Hymenaeon ad ignes
Dicimus et thalami concelebramus opus.
Iuno veni, faustum thalamis coeuntibus omen,
Nec tu purpurei mater amoris abes.
Vester honos agitur, cum sacra iugalia fervent,
Vester honos agitur, cum celebratur Hymen.
Este Deae sponso faciles, pariterque pullae,
Sive tuae Iuno, seu Venus alma tuae.
Ne dolor unanimos hodierna luce maritos,
Neu morsu rodat postmodo cura gravi.
Luce sacra valeatque dolor, valeantque labores,
Et durum curae sollicitum genus.
Ipse etiam, ne quid hymeneia gaudia turbet,
Purpureo Titan vestiat ore diem.
Nubila diffugiant, Austros includat antris
Aeolus et vinclis carceribusque premat.
Omnia sint operata iocis, expertia luctus
Numina, amant hilari religione coli.


page 46, image: s033

Sic ego, cum subitis collucens ignibus aether,
Adventum prodit numinis ecce mihi.
Numen adest, nosco Comites, risere tenellae
Blanditiae, et Veneris turba ministra Ioci.
Pande fores, te sponse petunt, tibi gaudia portant,
Surge et praesentes devenerare Deos.
Vota diem celebrent, facili iam numina vultu
Suspiciuntque tuas efficiuntque preces.
Dicamus bona verba: novis gratantia sponsis
Carmina Pierides pangite, tuque prior
Calliope inveni gratare, Thalia puellae,
Quis vetat alterna plectra movere vice?
Alterno gaudent elegi modulamine cantus,
Maior et alternis gratia rebus inest.
Cal.Gratulor optatae taedas tibi sponse puellae.
O utinam tali sis in amore potens.
Tha. Grator et ipsa tibi delectum sponsa maritum,
Sic faveat votis saepe Diona tuis.
Cal. Si genus excutias et claros virginis ortus,
In thalamos infert nomina magna tuos.
Tha. Miretur viles ignobile vulgus amores,
Non erit ille tibi sponsa pudendus amor.
Cal. Cui non Stumphelidum sunt nota insignia gentis,
Mysia sublimen qua videt alta polum?
Tha. Patria Garysio tellus te iactat alumno,
En ut laeta suum vix capit ipsa bonum.
Cal. Stumphelidis meritas debet res publica grates
Consiliis quorum saepius usa fuit.
Tha. At sua Garysium propter benefacta, fidemque


page 47

Ponica, Teutoniae nobile fidus, amat.
Cal. Est aliquid patriam meritis implere, nec ullus
Dignior est titulis muneribusque locus.
Tha. Laudatis placuisse viris, laus ultima non est.
Iudiciis numquam talibus error inest.
Cal. Gaude sponse tibi, tali laetare marita,
Quam decorat probitas, gratia, forma, pudor.
Tha. Gaude sponsa tibi, tali laetare marito,
Quem suus ex merito nobilitavit honor.
Cal. Haec alias tantum superat pietate puellas,
Quantum Pleiadum Gnosia stella faces .
Tha illius at tantum Virtus supereminet, inter
Astrorum quantum Lucifer ille choros.
Cal. Si forma spectes, nihil hic inamabile cernis,
Sic facies animo congruit usque suo.
Tha. Est enim sua forma viris, en aspice sponsum,
Quam cumulet morum, frontis honore decus.
Cal. Aspice lacteolo radiantia lumina vultu,
En rubor ut niveas inficit igne genas.
Tha. En age, quam comi vultu gravitate serenet,
Condiat et lepidis quam sua dicta iocis.
Cal. Colla rosas, humeri candentia illia vincunt,
Nativa gaudent brachia tincta nive.
Tha. Gratior est pulchro nascens in corpore virtus,
Virtutis vacuus non iuvat oris honor.
Cal. Oscula iunge tua, quid cessas sponse, puella,
Quin age, iamdudum quod cupis ipse, capias.
Tha. Tu quoque, ne pugna virgo, sed grata marito,
Basia basiolis, oribus ora refer


page 48, image: s034

Cal. Ille prius Libycae numerum subducat arenae,
Amplexus ausit qui numerare tuos.
Tha. Qui tua scire velit, qui dicere redita contra
Oscula sidereas exigat ille faces.
Cal. Ludite, sed casti fines servate pudoris,
Nec dare fecundi pignora sera tori.
Tha. Ludite, dum floret iuvenilis temporis aetas,
Cessandi tempus curva se'necta dabit.
Cal. Quam multus gravida turgescit in ilice foetus,
Tam multo vireat germine vestra domus.
Tha. Vilescit sine fruge solum, sine frondibus arbos,
Et sine luce focus et sine prole torus.
Cal. Assideat vestro mitis concordia lecto,
Et tecti custos lumina servet amor.
Tha. Aspiret vestro facilis fortuna labori.
Nec parcas vobis arca minister opes.
Cal. Fallimur? An taedas pueros praeferre iugales
Cernimus? ecce faces cominus, ecce faces.
Tha. Flammea num videor mihi cernere? Flammea certe,
Ad thalamos Hymen tempora cinctus adest.
Cal. Hymen adest, sacros mea tibia desine cantus,
Cetera praesenti voce monebit Hymen.
Tha. Desine Pierios mecum lyra, desine cantus,
At vos Nelidae ducite secla senis.

IN NUPTIAS M. MICHAELIS SCHULTESII ET URSULAE STRASBURGIAE.


page 49

Non ego nunc sacrum Musis Helicona movebo.
Non ipsas votis sollicitabo meis.
Nec vos orabo faciles in carmina vires,
Seu te Phoebe tuas, sive Lyaee tuas.
Ite procul, poscunt alios haec carmina coetus:
Ite mihi vestri numinis aura valet.
Vos quoque abesse volo, thalamis discendite castis,
Et Venus et parilis pronuba Iuno tori
Sacra cano, sponsique sacros et virginis ignes,
Omnia caelesti sunt operata Deo.
Casta placent huic, casta deo: vos uritis igne
Illicito nuptas, illicitoque viros.
At tu Christe veni, sancti qui sponsor amoris,
Legitimo stringis pectora bina toro.
Sed facilis mitisque veni, nunc indue vultus
Pacatos, votis annue iamque piis.
Qualem te memorant fratrum comitante caterva,
In Cana parvae tecta subisse casae:
Et sponsi duxisse bonos Hymenaeon ad ignes,
Ac donasse novo munere sacra tori.
Tu divina probas socialis foedera lecti,
Quaeque probas pariter foedera tute beas.
Tu seiuncta locis concordia iungis amore
Corde, coit nutu gratia sarta tuo.
Per te sumit amor flammas: tibi deditus uni
Sponsus coniugii non grave sentit onus.
Christe tuas aras castos sine tangere sponsos.
Quodque rogent, solita pro bonitate mone.
Vota cadunt, utinam claro labatur Olympo


page 50, image: s035

Angelus et thalamis vincula portet ovans.
Vincula, quae nullae valeant dissolvere vires:
Quae nisi mors, hominum rumpere nemo queat.
Pondus inest votis: templum fulgore coruscans,
Ecce penetrali spargit spargit ab aede iubar.
Divinoque praeit iuvenis splendore decorus,
Et gerit insigni vincula bina manu.
Quem post caelicolum succedunt mille catervae,
Agmina cantanti conspicienda choro.
Quarum pars faculas praefert, pars magna sagittas
Cernitur et nivea flammea ferre manu.
Non his nostra videt quicquam formosius aetas,
Non cadit in nostrum talis imago genus.
Corpora caelestium sic depinguntur Amorum,
Hoc Raphael vultu pictus et ore nitet.
Nec mentem malus error habet, nec lumina fallunt:
Hic Raphael, Veneris turba sed ista sacrae.
Felices quibus illa cohors in amore secunda,
Spicula depromit, ventilat atque facem.
Non levis illorum serpit per viscera flamma,
Nec cupido caecum pectore vulnus alunt.
Non lites intrant thalamos, nec iurgia linguae:
Sed Pax ad placidum blanda cubile sedet,
Atque suas iuxta ponens Concordia sedes,
Mulcet amabilibus tempora dura iocis.
Nec sinit occurat quicquam, quod solvat amantum
Pectora, quod turbet gaudia laeta tori.
Adde quod illorum dat pignora dulcia lectus,
Quae mensas ornent, exhilarentque domum.


page 51

Quos tua cum videam nunc ad connubia coetus
Schultesi: quid non ominer ipse boni?
Quaeve tuis ultra gratantia carmina taedis
Adiciam, quid non augurer ante boni?
Non haec unanimis coeunt male foedera sponsis.
Quae Divum sociat conciliatque chorus.
Non infelici lucent hae lumine taedae,
Quas sacer infuso nectare pascit Amor.
Caelestesque ioci, quas guttis pinguis olivae,
Quas succis nutrit Gratia Dia suis.
Ergo tuae gaude thalamis nove sponse puellae,
Quae tibi sollicitos non sinet ire dies.
Cuius in amplexu, quamvis te multa fatigent.
Omnis amaricies et tibi cura cadet.
Invida non illi faciem natura negavit,
Non illi formae Parca ministra fuit.
Illi lacteolo pellucent ora rubore,
Et fulgore micant labra serena suo.
Thracia seu quando minio nix certat Ibero,
Iunctaque puniceis candida mala rosis.
Illi pulchra fluunt flavi per colla capilli,
Et referunt geminas lumina bina faces.
Quis super accedit iucundis gratia verbis,
Et lepor et blandis lusibus aptus amor.
Si genus excutias, quamvis nec nomen avorum,
Nec tonet augusti facta superba patris:
Non tamen e media stirpis primordia plebe,
Non habet impura femina nata domo.
Est illi genitor clarus probitate fideque,


page 52, image: s036

Est illi genetrix nota pudore suo.
Ille cavernosae dum scandit in abdita terrae
Viscera, Iurati nobile munus habens:
Ipsa domi natas inter, sobolemque tenellam
Assidua ducit stamina torta manu.
Et castae referens illis exempla Rebeccae,
Fataque Susanna vix habitura fidem:
His (ait,) o nata, teneras quae vita puellas,
Quae nuptas ornent, discite, facta pias.
Sic ait, atque sui simul haud oblita mariti,
Surgit et huic epulas ipsa ministra parat.
At vir membra domum referens exhausta labore,
Urgentem dapibus non levat ante famem.
Nec prius apponit languentia corpora stratis,
Quam cum proles pias fuderit ipse preces.
Et quam praeteriti reputaverit acta diei,
Percurrens animo gesta diurna suo.
Quid tali potius socero socrumque requiras,
Clarius hac ipsa virgine quidve petas?
Talibus exemplis, tali quae docta magistra,
Virtutum didicit omne tenetque genus.
Tu nunc cinge caput sertis: tua ni bona nescis:
Nec tacito cohibe gaudia clausa sinu.
Et tu gaudentem coniunx imitata maritum,
Sparge rosas hilariter pede plange solum.
Non tua vulgares veniunt in colla lacertis,
Non intrat thalamum vir sine laude tuum.
Huic dare complexus, huic basia figere labris
Optavit votis multa a puella suis.


page 53

Sed neque complecti, nec basia figere labris,
Huic meruit votis ulla puella suis.
Huic permulta nimis voluit formosa videri,
Pexuit et crines plurima virgo suos:
Sed neque sic potuit satis huic formosa videri,
Et frustra crines eruit ipsa suos.
Omnes ille tui nuptas fastidit amore,
Ursula Schultesio sola placere potes.
Te te quidquid agis, quoque vestigia torques,
Illius haud segnis mox comitatur amor.
Sive colis crines, cultis te crinibus ardet:
Seu fundis, fusis es veranda comis.
Uris, seu lanas assueta ducis ab arte,
Uris, seu tereti pollice fila trahis.
Ure ferrum, ne me posthac illudat amantem,
Horrida nunc illi, si pote, verba doma.
Parce tamen, tali nec sponso dura repugna,
Quo nunc vel Coa Battide maior eris.
Hic est cui doctae sua dona dedere sorores,
Cui dedit Aoniam Calliope lyram.
Munere quo, larga felicia carmina vena,
Et varias culto pectore promit opes.
Nanque novus quondam tiro, puerilibus annis,
Dum sequitur cupido Musica signa pede.
Daphneae recubans hunc forte sub arboris umbra,
Per iuga currentem Calliopea videt.
Corporis et gracilis tantum mirata vigorem,
Et nulla faciles arte volare pedes:
Siste tuos, inquit, puer o dulcissime cursus,


page 54, image: s037

Et vagus in nostros via reflecte sinus.
Ipsa tibi sacri nemoris monstrabo recessus,
Teque comes montis per iuga celsa regam.
Ipsa tibi pandam Clarias, quas tradimus, artes:
Ut doctos surgas inter honore viros.
Tu modo difficili segnis ne cede labori,
Exigui merces magna laboris erit.
Dixerat et sacro lymphis e fonte petitis,
Aonio pueri labra liquore rigat.
Ille bibens, simul acceptum sub pectore numen
Sentit et ingenium promptius esse suum.
Nec mora Pierias ardescit totus in artes,
Seu facula admoto cominus igne flagrat.
Immensumque aliis superans tolerando laborem,
Non oneri, non se subtrahit ipse iugo.
Nunc facili gestit carmen deducere versu,
Scribere nunc numeris verba soluta suis.
Nunc linguae sequitur studium, (mirabile dictu)
Ut triplices uno fundat ab ore sonos.
Nunc tenerae paulum firmatus robore mentis,
Iudicio constans et magis ipse sibi ,
Arcanas audet naturae quaerere causas,
Audet et aetherias scandere mente domos.
Quis Deus hunc mundi spatiosum temperet orbem,
Annua quis certa torqueat astra vice.
Quis furor Aeolios tanto luctamine fratres
In fera proturbet proelia Marte pari.
Unde cavis veniat, qui nubibus exilit ignis,
Unde sit in pluvias hausta perennis aqua.


page 55

Cornua quid moveant hirci, quid brachia cancri,
Et dux astrorum corniger, atque bilanx.
Hinc scriptis animum iuvat emendare Platonis,
Quoque regi possit, discere, vita modo.
Donec Calliope duros miserata labores,
En promissa diu praemia, dixit, habe.
Ac iuveni nitida praecingens tempora lauro,
Grande magisterque nomen habere iubet.
Ille novis tandem titulis et honoribus auctus,
Non segni coeptum mente remittit opus.
Quin memor errorisque sui veterumque laborum
Quos puer infracto pectore saepe tulit.
Cunctis esse cupit notam tironibus, illam
Quam sibi monstrarat praevia Musa viam.
Quid non rursus adit generoso corde laborum,
Scrupea dum mollem ducit ad antra gregem.
Scit bene maiorum Vitzlebius inclitus ortu,
Cuius sceptra scholae, non sine laude gerit.
Scit bene Pegasidum sacris operata iuventus,
Cuius Castaliis ora rigavit aquis.
Vox erat in cursu, rauco cum bucina cantu
Obstrepit et sponsos linquere templa iubet.
Ite pares animis, vobis per compita mille
Sparguntur flore, votaque mille sonant.
Ite, nec obliti summi praecepta Tonantis,
Servate astrictam numine teste fidem.
Si quaecumque toros possunt ornare beatos,
In vestros cumulet iugiter ille toros.


page 56, image: s038

GREG: BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER II.

I. IN NUPTIAS M. MATTHIAE HABERCORNII ET URSULAE HENRICAE.

Intrat templa novus tenera cum virgine sponsus,
Ut thalami firmet foedera, teste Deo.
Alme pater, primos thalamo qui iungis amores,
Unanimique facis vivere carne duos:
Sponsor ades, sociamque viro coniunge puellam,
Ut rata confirmet, foedera pacta, fides.
Tuque Cananaeos non aspernate iugales
Christe, meri mutans nectare, fontis aquam:
En age coepta tuo scrata favore secunda,
Auspice te iunctus sit sine labe torus.
Et tu sancte Patris Flatus, Natique potestas,
Cuius inextinctus flamine spirat amor:
Amborum pariles affla sub pectore flammas,
Arsuramque animis tempus in omne facem.
Dum loquor, en signum sub turribus aera dederunt,
Nunc tuba, nunc rauca tympana voce sonant.
Incedensque novo sponsus sublimis honore,
Per vicos vulgi lumina prona trahit.


page 57

Cui dextram virtus ambit, Doctrina sinistram,
Ast amor ignivomam ventilat ante facem.
Inde novem ingreditur Phoebe duce, turba sororum
Mnemosyne fertur quas peperisse Iovi.
Pone virum graditur demissi lumine virgo,
Virgo nativo picta rubore genas.
Quam Venus ac triplici comitatur Gratia nexu,
Et Decor et Tyria sidone cultus Honor.
Ite bonis avibus, tali Vir digne puella,
Nec minus et tali digna puella viro.
Numine placato socialia sacra parate,
Cum precibus manui iungite rite manum.
Auspicio quodcumque Die primordia sumit,
Non hoc infausto sidere cedit opus.
Vota cadunt, positas ambo volvuntur ad aras,
Quisquis ades, votis lingua animoque fave.
At vos divini mandata capessite verbi,
Et non oblito corde referte domum.
Ut subiectam tuum venereris sponsa maritum,
Quem Deus uxoris praecipit esse caput.
Ut Sponsae casto tenearis amore marite,
Quae surrepta tuis ossibus ossa gerit.
Sed neque solliciti facies inamoena laboris,
Coniugi comitem quem iubet esse Deus.
Territet ignava vestrum formidine pectus,
Et labor et merces digna laboris erit.
Haud consortis homo sanxit connubia taedae,
Hoc Deus ipse sibi vendicat auctor opus.
Vana fides homini, sed qui semel editus ore


page 58, image: s039

Sermo Dei est, dubiam nescit habere fidem.
Ille suam promittit opem nubentibus, ille
Quam promittit eis, fert quoque fidus opem.
Caste Deus, castos inspirans cordibus ignes,
Summittensque pari corpora bina iugo.
Sint rata nexa tuo de numine vincula lecti,
Sint rata coniugii te data teste fides.
Illa coit firma thalami iunctura cathena,
Quae dominae iuvenem te sociante coit.
Sic quondam Isaco te conciliante Rebeccam,
Dissociata locis pectora iunxit amor.
Nec secus Isaco genitum, natamque Labane,
Arctior astrinxit te sociante fides.
Aspicis o, nec te volitantia spicula fallunt,
Coniugibus Satanas quae iacit, arte potens.
Irarumque faces et atrocis foemine rixae,
Ne vir sit nuptae, nupta sit aequa viro.
Huc ergo certam ne dirigat iste sagitam,
Hos clypei obiectu protege quaeso tui.
Quos non Idaliae coniunxit bruta libido,
Sed quaesitus honos numinis, alme, tui.
Ambiat unanimem felix concordia lectum,
Incidat et fausto nulla querela toro.
Si quid et inciderit, (nec enim ferus ille facesset)
In nova conversus gaudia luctus eat.
Quaeque virum fecit, faciat quoque nupta parentem,
Nec tardum tribuat filia nomen avi.
Ut cito succrescant amborum prole nepotes,
Per quos divinus multiplicetur honos.


page 59

Et bene habet, iunxere manus, precibusque peractis,
Pompa decens sacra iam redit aede domum.
Atria iam sponsi, conventu tota frequentat,
Atria laetanti vix satis ampla choro.
Molle lyrae festumque canunt, solemnia verba
Omnis io Hymen, o Hymenaee sonat.
Gratantumque vomit resonis penetralibus undam,
Intentior cultu splendidiore domus.
Nunc sponsum nostris fas compellare Camenis,
Et dare laetitiae pignora certa mea.
Ergo age quae longum iacuerunt fila, retenta,
Et desueta Erato plectra capesse manu.
Nam varios inter plausus, vocesque sonorum,
Crimen erit citharam conticuisse meam.
Crimen erit veteri non impendisse sodali,
Saepe aliis operam quam mea Musa dedit.
Ecquis eo longo magis est mihi cognitus usu,
Quem consors studium, quemque revinxit amor?
Certus amor, quem nec seiuncto mutua solvit ,
Diverso, patria dum procul, orbe vagor.
Dum nos civili fugat irretita tumultu
Gallia, felici non mihi tacta pede.
Dum mox Ausoniae pacatior excipit ora,
Hospita sed studiis haud satis aequa meis
Quid tanta dignum tibi, quid pietate rependam?
Qui memori absentem pectore semper habes.
Fallis et interea de me sermonibus horas,
Si qua pares inter mento facta mei est.
Dii tibi dent quaecumque tuo candore mereris,


page 60, image: s040

Matthia o patriae fama, decusque meum.
Sed numeros mutare decet, prospexit Olympo
Hesperus et noctis praevius urget equos.
Hesperus in caelo quo non formosius ullum
Accendit tenebras sidus, agitque diem.
Hesperus igne suo qui tantum sidera vincit,
Quantum germanae Cynthius axe rotas.
advenit, iuvenes consurgite mensis,
Quis scit, an ad thalamos nunc Hymenaeus adest?
Fallimur? An prope flammeolum vibrare coruscum
Cernimus et digitos quod terit orbe, iubar,
Coccineaeque simul fulgentem vestis honorem?
Sic est, en Hymen en Hymenaeus adest.
Dicere nunc socii, nunc respondere iuvabit,
O Hymenaee Hymen, o Hymenaee Hymen.
Mitis Hymen, praedulcis Hymen, tu pectora frangis.
Atque animos iuvenum deicis ipse feros.
Victa maritali subdant ut colla capistro,
Et dicant fastu verba minora suo.
Suavis Hymen, permollis Hymen, tu corda puellis
Mulces, ut veniant ad nova iura viri.
Neve tenax illas tollat fiducia formae,
Quantula sit verni temporis hora, mones.
Pulcher Hymen, genialis Hymen, tibi vincla pudoris
Curae vincla data non temerande fide.
Tuque vagos ignes, veritaque libidinis aestus,
Furtivique inhibes gaudia caeca tori.


page 61

Tu facis, ut non cura virum, pietasque parentis,
Dilectae teneat non genetricis amor.
Quin patris oblitus, matris securus amorum,
Amplexu malit coniugis usque frui.
Acer Hymen, socialis Hymen, quis carmine laudes?
Aequiparante tuas praeco per ora ferat?
Tu vulsam matriaque sinu, colloque sororum,
Deducis iuveni nocte silente parem.
Cunctantemque gradus et fletibus ora rigantem,
Hortatu firmas dux animose tuo.
Non ut inexpertae dubitet se credere pugnae,
Iam miscente novo praelia torva viro.
Hymen o Hymenaee, tuo quod munere maius
Comparibus, taedae queis praeiere tuae?
Tu bonus amborum fecundas prole cubile.
Audiat ut mater femina, virque parens.
Te sine nulla domus natos dare, nulla nepotes
Ferre potest: friget te sine pigra Venus.
Si qua tuas exosa faces, coniugis usum,
Affectet vita celibe terra frui:
Non haec sacrificos aris, regnisque Monarchas.
Non patres habeat civibus, unde legat.
Poscit opem mundi triplex te machina, per te
Vitae hominum, vitae sunt aliment suae.
Hymen o Hymenaee, tuo quid munere maius,
Instaurante urbes munere, rura, lares?
Sed nox atra ruit, nos cantu ducimus horas.
Cetera per terras muta sopore silent.
Tu tamen o ingrata viro, ingrata Thalassio.


page 62, image: s041

Virgo trahis segnes, tarda pudore, moras.
Pronubus intravit thalamos Hymenaeus et ipse
In lecto residens, Nupta, vir inquit ades.
Ursula tolle pedem, neu sis immitior ursa,
Haesitat ad primas cur tibi planta fores?
Ne dubita, te laeta manent hac gaudia taeda,
Felix et natis atque futura viro.
Ne pugna, lacrimis neu spargere cadentibus ora,
Quid frustra madidos proluis imbre sinus?
Non iter ad rixas non est ad proelia Martis.
Ad Veneris lusus blanditiasque venis.
Non tua crudeles innectent colla lacerti,
Exuccus lambet nec tibi labra senex.
Sed iuvenis, prae te cui sordeat aurifer Hermus,
Undaque gemmarum quicquid Eoa vehit.
Sed coniunx, quo non multarum laude secundum
Momen ab incana posteritate feres.
Quem neque Pierides, nec dedignatus Apollo,
Nec dator eloquii, natus Atlante, fuit.
Quem par ingenio probitas, virtutibus aequus
Artis honor, carum conspicuumque facit
Quem Philyreae oculus Camerarius urbis et orbis,
Discipulos inter gaudet habere suos.
Cuius, quot pubis quondam delecta Pelasgae
Pectora, Durantes ventre reclusit equus:
Docta tot illustres animas schola protulit orbi,
Ingeniis, famae nomina nota, suis.
Sed iam nupta venit, iuvenem miserata gementem,
Cui blanda aureolo spirat ab ore Charis.


page 63

Non oculos attollit humo, geminoque coruscas
Inficit huic igni taeda pudorque genas.
Non intertextis onerosa monilia baccis,
Non auro saturos ipsa crepante sinus,
Nec gravidam gestat peregrino munere vestem,
Perfusum myrrha non redolente caput.
In propriis sed pulchra bonis ac simplice vultu,
Naturae praefert ore nitente decus.
Labra rosas aequant nullis obnoxia gemmis,
Colla nivem, geminas lumina bina faces.
O felix virtute sua, virtute parentum,
Docta pudicitiam, docta laboris opus.
Ostia clauduntur, iam lectus cepit amantes,
Et nunc quod cupiit, laetus uterque capit.
Mutua quid testes amborum vota moramur?
Haec illis Erato nos cecinisse sat est.
Cetera nox, Hymen genialis, amorque monebit,
Tu Dea consueta Phocidos arva redi.
At vos par bene compositum, bene vivite, segnes
Nec sua prolifero dona negate toro.
Servet amor iunctos, pariter qui nexuit ambos,
Qui vinxit iuvenes, alliget ille senes.

II.IN NUPTIAS SECUNDAS BALTHASSARIS SCHELHAMMERI I. V. D. [Abbr.: ?] ET ANNA GRUNEWALDAE.


page 64, image: s042

Iussa Schelhammero properato carmina versu
Dum meditor, coeptis Musa benigna fave.
Dicite Pierides, solitos mihi dicite cantus,
Ut moduler fausto carmina digna toro.
Quo Philyre, coetu pariter gaudente sororum,
Alternos ducit festa per arva choros.
Et ruta thalamos, et gramine limina spargit,
Quale suo frondens margine Elister habet.
Dicite: nam teneris sponsum fovistis in ulnis,
Dum puer Aoniis labra rigaret aquis.
O tale illius celebret connubia carmen,
O tales resonent ad pia fulcra modi:
Quales Alcidae genitor cum traderet Heben,
Nec solae venistis ad haec solemnia Musae,
Adfuit Idalii Diva Gnidique potens,
Quam cirum Iocus atque cohors genialis Amorum
Puniceisque ibat Chloris amoena rosis.
Vernantique duas texebat flore corollas,
Flore maritales implicitura comas.
Ipsa Venus medica recludens pyxide succos,
Quos dederant docta gramina pressa manu:
Amborum placido permulsit amore medullas,
Quo perfusa Iovis risit odore domus.
Parte alia positis odiis, animoque novercae,
Ibat nubentum pronuba Iuno focis,
Non sine muneribus: lecti nam debita fatis,
Gestabat nivea gemmea vincla manu.
queis ubi forte pares animis astrinxit amantes,


page 65

Et dixit, Socii vincula necto tori:
Non longaeva dies illorum solvat amores,
Non fluxam alternans aura sinistra fidem.
His tum muneribus sese Dea laeta ferebat,
Praevius ante faces percutiebat Hymen.
Materna cinctus flaventia tempora lauro.
Stillabat Syrio tincta liquore coma.
Aspiceres longam talis illudere vestem,
Arctabant niveum lutea vincla pedem.
Ipsa parens oculis laetos afflabat honores,
Et sine labe genas, et sine labe comas.
Nunc quoque Iuno veni consortibus aequa duobus.
Nec tu pennigeri mater Amoris abes.
Este ambae sponso faciles, facilesque puellae
Sive Gabina tuae, Cypria sive tuae.
Ne dolor unanimos hodierna luce maritos,
Neu morsu rodat postmodo cura gravi.
Luce bona, valeatque dolor, cessenque labores,
Et dirum curae sollicitumque genus.
Ipse etiam ne quid sacra connubialia turbet,
Ridenti Phoebus vestiat ore diem.
Nubila diffugiant, Austroque coerceat intus
Aeolus et claustris imperiisque premat.
Omnia sint operata iocis, expertia luctus
Numina, amant hilari religione coli.
In prece totus eram: cum fulgens ignibus aether,
Adventum prodit numinis ecce mihi.
Numen adest, nosco comites, risere tenellae
Blanditiae et Veneris turba iocosa Sales.


page 66, image: s043

Pande fores, te sponse petunt, tibi gaudia portant:
Surge et festivos devenerare choros.
Vota diem celebrent, prono iam sidera vultu
Suspiciuntque tuas efficiuntque preces.
Dicamus bona verba, novis gratantia sponsis
Carmina, dum modulans Calliopea canit.
Clare Vir, haud imae decorate propagine gentis.
Sed maior genti gloria laude tua.
Accipe veriloquo fundam quae carmine fata,
Et mea conde tuo pectore dicta memor.
Quae tibi non fortes, non exta, nec omina penna,
Sed Phoebi tripodas, templaque crede loqui.
At vos fatorum pandentes abdita, versus
Currite iuncta simul verba sequente lyra.
Quid votis optas, vidui post taedia lecti,
Ducitur in thalamos nupta novella tuos.
Qualis Dulichios fertur subiisse penates,
Penelope multis sollicitata procis.
Qualis Thessalico virgo deducta cubili,
Intulit aureolos Laodamia pedes.
Qualis e accubuit coniunx Capanea marito,
Digna minus misero, non meliore toro.
Quaeque Pheretiaden animi spectata redemit,
Alterno instaurans funere, fata viri.
Si genus excutias et stemmata longa revolvas,
Non venit e media plebe puella tibi.
Illa tibi socerum dat Paeonis arte celebrem,
Mauricio quo vix carior alter erat:
Mauricio, tantum quo Misnidos superabit,


page 67

Aemathio quantum principe Pella tumet.
Ut nemori decus est viridanti vertice quercus,
Arboribusque comae, sic socer ille, tibi.
Ex re frondentis dictus cognomine silvae,
Perpetuo cuius germine fama viret.
Quid matris memorem laudes, probitate perenne
Quae meruit, pulchro quaeque pudore, decus?
Antestat probitas auro, flammisque Pyropi,
Praelucet pulchro gratus in ore pudor.
Ut sileam priscos Libenavae stirpis honores,
Unde suam ducit nobilis illa domum.
Quid referam dotem, fortunae rara benignae
Munera, nec fatua reicienda manu?
Gratior est virtus numerosa praedita dote.
Ac nummis, formae conciliatur amor.
Currite fatorum pandentes abdita versus,
Currite, iuncta simul verba sequente lyra.
Seu male, fortis equus lentis succedit habenis,
Iam primum expertos qui premit ore lupos:
Sic effrene pecus mulier, praefracta mariti
Usque reluctatur subdere colla iugo.
At non ista tuam traxit contagio nuptam,
Nec pessum vitiisque publica culpa dedit.
Nil oculi feritatis habent, nil pectora fellis,
Incubat ambrosiis gratia blanda genis.
Nec metus est, ne quando tuis offensa repugnet
Imperiis, dominum neu gerat illa domus.
Saepe tuum quando bilis iecur uret, amicis
Obsequiis iram leniet ipsa tuam.


page 68, image: s044

Demulcensque animos, placidae dulcidine vocis,
Quis te, quas lux, inquiet, ardor agit?
Sic referet, niveisque ligans tua colla laceris,
Libabit labris mellea labra suis.
Nec mora frigescens vanescet servor in auras,
Victaque blandit iis mollibus ira cadet.
Currite fatorum pandentes abdita versus,
Currite, iuncta simul verba sequente lyra.
Non semel illa faciet te prole parentem,
Nec semel ex nepti nomen habebis avi.
Nascetur vestra generosus origine gnatus,
Consimili referens nomine, fronte, patrem.
Sicut in apricis nitidum caput exerit hortis
Rosmaris, aut laeto gratus odore crocus:
In lusum quem pulchra suum, ornatumque puella
Educat et riguis sedula spargit aquis:
Uvidus ille suos paullatim pandit honores,
Ridet odoratis suavior aura comis:
Nec secus assurgens primis Balthassar ab annis,
Multa ferret matri gaudia, multa patri.
Mox ubi firmarit stabili vestigia planta,
Doctrinaeque simul coeperit esse capax:
Illum per saltus Cynthi , per amoena vireta,
Cataliae ducent in sua templa Deae.
Perfundentque sacris divinae Aganippidos undis,
Unde pater cupidam diluit ante sitim.
Ille Medusaei replens se nectaris haustu,
Imbuet omnigena pectus ab arte suum.
Maiorumque bibet virtutem ineunte iuventa,


page 69

Haud generi suboles inficianda bono.
Non indignus avi titulis meritisque paterni,
Qui Glaucham bis duo lustra regit.
Non genitore, sacri praeclaro antistite Iuris,
Curia patrorum quem probat atque forum.
Dum legum nodos cautus atque aenigmata solvit,
Civica pro trepidis et capit arma reis.
Gallia quem mirata fuit, sed Gallia nondum
Perfida, Christeicolae nec laniena gregis.
Currite fatorum pandentes abdita versus,
Currite iuncta simul verba sequente lyra.
Nunc age foemineam prolem, qua fila sequantur
Accipe, nec sati prodigus esto tui.
Qualis arenosas Cyprii prope litoris oras,
Myrtus honoratas explicat alta comas:
Quam Spio, quam Cymodoce , Panopesque virgo,
Florigenae certant spargere roris aqua:
Talis quae vestro prodibit germine matris
E gremio mittet nata tenella manum.
Maternum roseo spirans ex ore decorem,
Ut cum picta novo flore renidet humus.
Illi certatim fundent sua munera Divae,
Luna genas, flavam laeta Dione comam.
Sideribusque pares geminos Cythereis ocellos,
Quaque fluant liquido melle, labella Charis.
His aurora manus, humeros Latonia virgo,
Addet marmareos Nereis alba pedes.
At morum decus et rasas super omnia dotes,
Adicet prompta Pallas amica manu:


page 70, image: s045

Frontis ut eximium virtutibus aequet honorem.
Nec facies, morum fulgeat ante iubar.
Sistite: cum verbis desine chorda loqui.
Finierat Dea, cum sero prospexit Olympo
Hesperus, in caelo quo non formosius ullum,
Accendit tenebras sidus, agitque diem.
Hesperus igne suo, qui tantum sidera vincit.
Quantum Germanae Delius axe rotas.
Dicere nunc iuvenes, nunc respondere puellas
Tempus, io Hymen, io Hymenaee Hymen.
Dicite io Hymen et Hymen iterate canendo,
In numerum gaudet saepe vocatus Hymen.

III. IN NUPTIAS HIERONYMI PANTZMANI, ET MAGDALENAE BRAMBACHAE.

Sic ubi post varios ventique marisque labores,
Incolumi pressit litora grata pede,
Otia laetus agit, securo navita portu,
Et casus gestit commemorare suos:
Seu patriae tu nunc Hieronyme redditus oris,
Dulcia tranquilla gaudia mente foves.
Moribus et cultus, nec doctae nescius artis,
Morum dote places omnibus, arte places.
Teque sibi generum prae cunctis eligit unum


page 71

Brambachus , Phoebi cura decusque sui.
Et qui cum vitae iucundos exigat annos,
Te sibi consortem virgo puella petit.
Macte novis laudum titulis, animique probatis
Macte bonis, fortis munere macte novo:
Quod cupio, ecce capis: longarum meta viarum
Haec datur, in thalamo compare blanda quies.
Qua modo concessa post tot discrimina rerum,
Atque pericla solo multa, pericla salo:
Non te paeniteat posthac, duxisse sub orbe
Externo vitae tempora plura tuae.
Et nive inaccessas manibus reptasse per Alpes.
Adriaticique minas exsuperasse maris.
Nondum ter quinos aetas tua viderat anos,
Cum patrii linquis dulcia rura soli.
Ex illo qui te iactarint tempore casus,
Non facile est teneris enumerare modis.
Gallia puerum docuit, sed Gallia nondum
Perfida et sceleris crimine foeda mali,
Sed studiis exculta bonis, sed iuris aequi
Hospita, nequitiae nescia, cassa dolis.
Te gravis eloquio Duaremus cepit alumnum,
Cognitus extremas Solis ad usque plagas.
Et legum solvit nodos Cuiacius , ille
Maximus ingenii laude, nec arte minor.
Ut stileam tibi quos tribuit vel Dola magistros ,
Vel Taurinorum nobile gymnasium.
Neu Goveane rudi, neu te Cravetta Camenae
Aggrediar, Graia nomina digna tuba.


page 72, image: s046

Hinc te digressum Lombardorum ora recepit,
Formatrix studii non inhonora tui
Quid referam Torvelle tuum, quid Cepphale nomen,
Lumnia Iuridici clara, decusque chori?
Quos tibi doctores Ticini antiqua dederunt
Moenia, Gallorum nobilitat a nece.
Iam bene iudicium firmarat plenior artas,
Signabatque tuas lana tenella genas:
Excipit hospitio cum te Saturnia tellus,
O eadem Musis hospita grata meis.
Nomina, longa mora est, doctorum clara referre,
Quos urbis Patavi culta Lycea ferunt.
Promptius expediam, quot apes pascantur in hortis,
Singula quam numeris commemorabo meis.
Hic tibi Menochii docentis ab ore
Contingit sacrum discere iuris opus.
Doctrinaque, tuum Deciani pascere pectus,
Et liquido legum fonte rigare sitim.
Quo neque malueris, gemmarum quicquid et auri
Aequor habet, rutilis aut vehit Hermus aquis.
Praetereo morum doctrinarumque magistram,
Felsinam inexhaustum divitis uber agri.
Quae te continua trieteride fovit alumnum,
Sectantem Papio sub duce castra fori.
Quid loquar? Ausoniae reliquas ut videris urbes,
Et mores hominum, flumina, templa, vias?
Et caecos nemorum saltus et lustra ferarum,
Et loca mortalia vix adeunda pede?
Non ut mutares caelum, seu Styrmona tranans,


page 73

Strymona grusque fugit, Strymona grusque redit:
Sed rerum ut pareres usum, externisque notares
Exemplis, essent quae fugienda tibi.
Nomine quo, potius merito es celebrandus honore,
Et versu dignus splendidiore cani:
Quam si degenerem primo sub flore iuventae,
In patria, matris te tenuisset amor,
Haud bene confinis gnarum telluris et urbis,
Indocilem rerum, moribus atque rudem.
Quod genus hoc hominum, terrae natalis amore
Quod nimio, longas non amat ire vias?
Quos primis in qua olim reputavere sub annis,
Illa domus pueros novit et illa senes.
queis mundi limes, vicini terminus arvi
Creditur et Lybicum stagna propinqua fretum.
Idem promit ager soles, idemque recondit,
Signat et aestatem messis et umbra diem.
Non haec vita mihi contingat, gaudeat ista,
Quam iuvat ignavum delituisse domi.
At mihi longinquae gentesque urbesque petantur,
Et toto patria dividar orbe mea.
Notescamque peregrinis novus advena terris,
Me Tigris noscat, me vehat amne Liger.
Hoc iuvat, ante focos alius torpescat inertes,
Aut viridi recubat desidiosus humo.
Scilicet est hominum non omnibus una voluptas,
Scilicet est pulchrum velle cuique suum.
Velle cuique suum placet, sua quemque voluptas
Alliciat, blandis insidiosa modis:


page 74, image: s047

At tu laudata decora inter plurima stirpis,
Non minimum ducas hoc tibi sponse decus,
Quod mores hominum multorum et videris urbes,
Et lingua redeas cultus et arte domum.
Salve maternaeque domus gentisque paternae,
Virtutis titulis, fama secunda, tuae.
Gloria Pistoriae, Pantz mane gloria gentis,
Lipsia quam meritis praedicat aucta piis.
Sit Deus ipse tuo, quem diligis, aequus amori,
Et tibi coniugii, prosperet auctore, opus.
Magdalena tuis non ullos ignibus ignes
Permutet, nec te carior urat amor.
Illa suis oleae proventus partibus aequet,
Arboreis certes foetibus ipse parens.
Innumero proles mensam stet ut agmine circum,
Ludat avique nepos plurimus ante pedes.
Brambachum simili referens virtute, nec impar
Sporero proavo laudibus, ore patri.
Non lis ulla domum, non intrent iurgia lectum:
Pace domus constat, gaudia lectus amat.
Nec vos deficiant felicis commoda vitae,
Vester inextincto luceat igne focus.
Multo gratus ager reddat cum foenore fruges,
Horrea distendat messis et una lacus.
Mille greges, nemorum vobis in saltibus errent,
Mugitus discant aemula prata boum.
Numquam destituat corpus mens sana salubre,
Obsequiis homini grata, placensque Deo.
Haec vobis exopto, meis sed plura petitis,


page 75

Omnipotente Deus conferat ipse manu.
Ille Deus, Deus ille, a quo, seu fonte perenni,
Perpetuis manat copia cuncta bonis.

GLUKUPIKRON IN NUPTIAS LUDOVICI CAMERARII ET OTTILIAE UTHMANAE.

Sic olim, si prisca dest componere nostris,
Aptari et summis inferiora licet.
Abramides raptae suspirans matris amores,
Et longos condens voce gemente dies:
Suppressit lacrimasque dolens et gaudia cepit
Laetica instaurans pristina damna nova,
Cum thalami intravit, Christo comitante, Rebeccae,
Libavitque labris mellea labra suis:
Seu tu luctifico perculsus funere matris,
Et maerens vidui tempora dura patris,
Ottiliae Ludovice tuae meditaris amores
Sponsus, et amplexus blanditiasque paras.
Dulcis amaricies amor est: tibi tristia laetis
Alternans miscet dulcis amarus amor.
Scilicet haec vitae est species, quae perstat eodem
Rara statu, dubias fertque refertque vices.
Et modo blanditur, vultus modo sumit atroces,
Nec servat stabilem mox variando fidem.
Sic numquam caelo facies sua constat in orbe,
Sic numquam rerum forma subinde manet.


page 76, image: s048

Non annis similes producit Cynthius annos,
Sedque dies aliam postera quaeque videt.
Non horam agnoscit (tanta est discordia rerum,)
Quae modo decurrit, protinus hora sequens.
Desine perpetuum vitae sperare tenorem
Quisquis es et fortis nolle videre vices.
Usque adeo permixta bonis mala temperat, aevi
Arbiter et nutu versat agitque suo.
Dum bibimus, dum serta, iocos, unguenta, puellas
Poscimus, incautis cura, dolorque subit.
Praecipiti fugiunt cursu mortalibus anni,
Nec pietas rugis inicit ipsa moram.
Sic matre, Ludovice, tibi mors abstulit atra,
Insignem meritis, conspicuamque fide.
Qua vix nupta fuit reverentior ulla mariti,
Nec veri cultus clarior ulla Dei.
Sed moderans humana, tuo Deus aequus amori,
Compensat matris funera, matre nova.
Ut tibi maternum matercula praestet amorem,
Quae plus oculis diligat ipsa suis.
Illa tibi luctus et curas leniet arctas,
Illa tibi aerumnae dulce levamen erit.
Haec te dilectam faciet dediscere matrem,
Afflictique malum non meminisse patris:
Nec socrus decumbentis sentire dolorem,
Quae fati extremum sustinet aegra diem.
Eventura loquor, tu ne eventura loquentis
Addubita verbis certus habere fidem.
Haec tibi quae canerem placido Deus edidit ore,


page 77

Cuius tu nihili ducere verba cave.
Ille suam soboli (res est haud vana) piorum,
Propitio dextram numine spondet opem.
Et natis natorum et quod nascetur ab illis;
Saecula victurum saecula mille genus.
Quae te sanctorum prolem Ludovice parentum,
Consortemque tuam nunc quoque certa manet.
Non vos uber agri, non copia deseret auri,
Non res destituet parta labore domum.
Non lis ulla torum quatiet, non iurgia mensam,
Non vestros feriet proxima noxa lares.
Martia non vobis turbabunt classica somnos,
Nec clamor plateis hosticus, arma fremens.
Aemula certabunt generosis vitibus uxor,
Punicaque aequabit semine grana pater.
Qualia pubescunt pingui plantaria terra,
Quae matrum abscindens corpore cultor alit:
Talis ab amborum succrescet stirpe propago,
Quae ludat vestros ante novella pedes,
Exhilarans patrum iucundo examine curas,
O etiam luctum demere possit avo.

HYMENAEUS SIVE EIDYLLION EPITHALAMION, IN NUPTIAS PAULI VETZERI ET ANNAE STROMERIAE.


page 78, image: s049

Dicabam Vetzere tibi contemptor amoris,
Arsurum tenero pectus amore tuum.
En ardes, flamma molles urente medullas,
Iam tibi Dodona verior augur ero.
I nunc, atque iter externas molire per oras,
Ut redeas animo cultus et ore domum.
Quo fugis, ab ignota petens procul arva, virosque?
Non pueri, non est praepetis ulla fuga,
Non si Gallorum properes modo rursus ad urbes,
Hospitium studiis quae tribuere tuis:
Atque iterum incipias pendere docentis ab ore
Donelli, cuius labra Thalia rigat.
Non si Troiani subeas Antenoris urbem:
Quo te cumque loco siste, sequetur Amor.
Quid tibi nunc prodest leges didicisse sacratas,
Et iuris studiis implicuisse manus?
Nescit amor leges, et iuris spernit habenas,
Non est ulla tuis gratia Balde libris.
At bene habet: te nanque suis quae cepit ocellus,
Incidit in casses praeda puella tuos.
Vulnus alit venis, vulnus quae fecit amanti:
Et flagrat, flammas quae tibi prima dedit.
O factum Vetzere probe, dignumque faceto
Carmine, gratantis laeticique chori.
Omnis amor magnus, sed compare maior in igne:
Hunc Deus, ut vivat, flamine lenis alit.
Cur non ergo tibi pariter gratemur amici,
Turba sodalitii foedere iuncta tibi?
Cur tua non lepido celebret connubia versu,


page 79

In taedas Erato nostra diserta tuas?
Accinat et laudes alternae voce Camenae ,
In laudes Clio non pigra, sponse, tuas?
Sic eat: alterno gaudent modulamine Musae,
Nec levis alternis gratia rebus inest.
Dic Erato versus, dic carmen amabile Clio,
Quod nova cum sponso discere nupta velit.
Er. Nempe tibi primis nascenti Paule diebus,
Fausta renidenti sternuit ore Venus:
Cui datur in dextram claro sata semine virgo,
Edita Stromeria virgo pudica domo.
Cl. At tibi vitales productae in luminis oras
Arrisit vultu suaviter, Anna, Lepor:
Gaudia cui iuvenis materna stirpe celebris,
Et patris egregius stemmate, blanda parat.
Er. Inter Elistinas facie pulcherrima Nymphas.
Et morum raris condecorata bonis,
Mille procis placuit frustra: tu mille procorum
Unus habes lecto votaque spemque tuo.
Cl. Et sponso non una tuo dum pulchra videri
Virgo cupit, crines pexuit aegra suos.
Sed neque sic potuit satis illi pulchra videri,
Et frustra crines pexuit aegra suos.
Er. Qualiter irriguo pubescit amaracus horto,
Qualiter in pratis lilia picta virent:
Haud aliter laeto vernantis flore iuventae
Enitet et roseum possidet, Anna, decus.
Cl. Qualis ab Eois nitidum caput exerit undis
Lucifer et noctis nubila mane fugat:


page 80, image: s050

Tali fronte micat iuvenis, comique serenat
Lumine, tristitiae si quid in ore sedet.
Er. Dulce rubet flammas imitans fulgore Pyropus :
Dulce rubet, quem dat purpura fauce liquor.
Flammeolos spectans oculos, est gratia dices,
Nulla Pyrope tibi, purpura nulla tibi.
Cl. Suave manus addunt ebori decus, insitus auro
Suave viret Scythico qui venit axe lapis.
Gratior est pulchro splendens in corpore virtus,
Qui virtutis eget, nil iuvat oris honor.
Er. Non est Anna rudis deducere stamina fuso,
Nec digitis plenas exornare colos.
Vel Babylonis acum germanis vincere textis,
Virginis Idmoniae vel superare manum.
Cl. Qui legum auscultat solventem aenigmata Paullum, tuae.
Et dantem pleno verba diserta foro:
Hunc disciplinae non falso agnoscet alumnum,
Seu Donnelli tuae, seu Wesebece.
Er. Montibus est ornus decori, nemorique cupressus,
Litoribus myrtus, fluminibus salix:
Tu decus omne tuis, patriae tu gloria terrae,
Tu comitum, sponsi tu nitor, Anna, tui.
Cl. Arboribus vitis speciem dat, vitibus uvae,
Et segetes arvis, ilicibusque nuces:
Tu proprio geminas maiorum laudis honorem,
Et genus exornas nomine, Paulle, tuo.
Er. Munera quid memore fortunae rara benignae,
In freta non fatua proicienda manu?
Gratior est virtus numerosa praedita dote,


page 81

Ac numinis, formae conciliatur honos.
Cl. Parta cui iusto sordent patrimonia censu,
Quisquis es emunctae munere naris eges.
Divitiae genus et titulos et iugera donant.
Scilicet hoc cornu Copia dives habet.
Er. Deum canimus, sero prospexit vesper Olympo,
Accendens tenebras luce, fugansque diem.
Cl. Vesper adest secum terrisque crepuscula portat,
Nox ruit et Veneris cominus hora venit.
Er. Noctifer o quis te caelo crudelior ignis,
Lumine collustrat noctis opaca suo?
Tu matris natam complexu avellis ab arcto,
Quas bene concordi pace ligarat amor.
Cumque viro ferus armato committis inermem:
Quid gravius capto miles in hoste paret?
Dicite io Hymen, Hymen iterate frequentes,
In nunerum gaudet saepe citatus Hymen.
Cl. Noctifer o quis te caelo iucundior ignis,
Lumine collustrat noctis opaca suo?
Tu iuvenis firmas, cupidae te vota puellae,
Praetulit in thalamum cum tua flamma faces.
Iungis et amplexu pariles et gaudia praebes:
Quid tali potius munere poscat amans?
Dicimus o Hymenae hymen, ades o Hymenae,
Ad taedas properat rite citatus Hymen.
Er. Hesperus a vobis innuptae subtrahit unam,
Quam retines gremio sponsus abire vetat.
Vosque revisurae circumdat bracchia collo,
Iniciens avidas in sua iura manus.


page 82, image: s051

Ne saevi iuvenis, tecum post exigit aevum:
Nunc illi comitem fas sit adire choros.
Quod det iis, petit haud longi sibi temporis usum,
Noctes atque dies inde datura tibi.
Sed nil proficimus, sera claudit inhospita postes,
Dicite io Hymen o Hymenae veni.
Cl. Hesperus in lecto geminos coniungit amantes,
En quod uterque cupit, laetus uterque capit.
Et iuvat innuptas tamen hunc incessere dictis,
Eius et irata capere voce iubar?
Sed facile est ipsis verba et componere questus,
Et iusso madidas imbre lavare genas.
Ah quoties tristi praetexunt gaudia vultu,
Et quod amant penitis mentibus, ore negant.
Quid tum ,si quod avent animis, sermone refutant?
Dicimus o Hymen o Hymenae veni.
Er. Qualis purpureo species est flore comanti
Narcisso, quem Sol prolicit, aura fovet:
In lusus curaque suos solerte puella
Educat et riguis sedula spargit aquis:
Talis virginae decor est et gratia frontis,
Talis virgineo lucet ab ore nitor.
Donec sincerum tenet intemerata pudorem,
Nec vitiis formae polluit atra decus.
Quae sapis, intactam custodi virgo corollam,
Dicite io Hymen o Hymenae veni.
Cl. At nisi deciderint maturo tempore flores,
Non arbor fructus, non feret herba suos.
Nullus honor viti, tumeat nisi foeta racemis,


page 83

Nec steriles quisquam vomere sulcat agros.
Sic consorte carens virgo atque inculta senescens,
Est risus pueris, despicitur suis.
At quae iuncta toro, prolem dat culta marito,
Est iucunda viro, diligitur suis.
Quae sapis, haud differ tua gaudia, labitur aetas,
Dicimus o Hymen o Hymenae veni.
Er. Flammea num videor mihi cernere? flammea certe:
Fallor, an ad thalami munia venit Hymen?
Venit Hymen, coetusque suos invisit et omen
Dat sponsis, pellens ter pede laetus humum:
Dulcis Hymen, genialis Hymen, qui iungit amantes,
Et Veneris lusus blanditiasque docet.
Desine festivos mecum lyra, desine cantus,
Qui thalamos intrat, cetera pandet Hymen.
Cl. Quod iubar hoc? Hymenaeus adest: procul este profani
Ecce fasces praeeunt cominus, ecce faces,
Ipse suas spargitque rosas funditque liquores:
queis bonus amborum pectora mulcet Hymen:
Suavis Hymen, socialis hymen, cui zonula curae,
Quam nuptae prima nocte resolvit amans.
Iam pariter cum voce loqui mea tibia cessa:
Quod superest, ambos rite monebit amor.
At vos optato quos iungit lumine vesper,
Vivite concordi pectora bina toro,
Vivite, nec segnes validam exercete iuventam,
Quod sibi poscit Hymen munere, monstrat amor:
Quod iuvat, implentes numerosa prole penates,
Quae matrem referat moribus, ore patrem.


page 84, image: s052

Non arvum sine fruge iuvat, sine frondibus arbos,
Et sine Sole dies et sine prole torus.
Qui probitate parem tulerit matrique patrique,
Haud partus vobis dissimulandus erit.
Materno nec turpis avo, indignusque paterno,
Quorum virtutis nunc quoque fama viget.
Quos nec tempus edax rerum, nec cana vetustas,
Nec crudo poterit morsu abolere situs.
Sic generis series longa retro laude celebris.
Perpetuum vestro semine germen aget.
Huc addat, si quae vitae sibi postulat usus,
Accumulans vobis commoda cuncta Deus.
Ite, satis lusum est aequales, ite puellae:
Scilicet officiis convenit esse modum.
Arbiter haud opus est sponsis, cur gaudia testes
Differimus? Lecto femina virque cubant.
Dumque ambo spirant somnos, inspirat amorem
Alter in alterius iugiter ore sinus.
Carpite iucundam Paulle et tua vita quietem,
Dum redeunte fuget Lucifer astra die.

VI. IN NUPTIAS LUDOVICI D. MODESTINI F. PISTORIS, ET MARTHAE LINDAMANAE D. LAURENTII V. MAGNIF. F.


page 85

Vesper adest, sua declivi iam Vesper Olympo
Lumina, formoso cum sidere tollit ab undis.
O decus Albiadum nymphae, consurgite nymphae,
Et vos o iuvenes contra, consurgite contra:
Laeta dedit sponsae venientis tibia signum,
Increpuitque sonum gratanti buccina cantu,
Iamque fasces praeeunt, et adest en cominus ipsa.
Dicite io hymen, et Hymen geminate canendo.
Dulcis Hymen, genialis Hymen, ades o Hymenae.
Huc ades, et ruris on sperne fragrantis honorem:
Rura tuas primum taedas festiva tulerunt,
Rura tuos Hymenae iocos et gaudia primum
Senserunt, experta iocos, et gaudia primum.
Rure Cupido faces, sibi sumpsit rure sagittas,
Seque inter pecudes indocto exercuit arcu:
Tunc pecudes, tunc telis armenta lacessens,
Qui face nunc iuvenes, nunc ustulat igne puellas.
Dicite io Hymen et Hymen iterate canendo.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenae.
Huc aditum fer Dive, nec est quod rura recuses,
Rura etiam Fauni coluerunt, rura Napaeae,
Rura Pheretiadae pastor formosus Apollo,
Et genus heroum, nati melioribus annis:
Huc ades, ipsa suas Tritonia diligat arces,
Rura tibi et virides placeant in collibus agri.
Dicite io Hymen, et Hymen geminate frequentes.
Suavis Hymen, socialis Hymen, ades o Hymenaee.
En omnis tibi dona parat silvestria pubes,
Verbenas apiumque legens et germen acanthi,


page 86, image: s053

Atque ederae frondes et Eryngion utile nuptis,
Et bullos et Acidalios tua munera flores.
En tibi culta domus, tibi strata cubila rident,
En tibi delitias parat obvia turba puellae,
Pellentesque solum pede teque Hymenaee citantes.
Dicite io Hymen et Hymen iterate frequentes.
Pulcher Hymen, Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee .
Te procerum delecta manus, longa ordine pompa
Exspectat, procerum Augusti manus inclita bello,
Consiliisque potens, et magnis debita fatis:
Principis Augusti procerum quo sospite, numquam
Imperii victas res, accisasque fatebor.
Quid cessa Hymenaee? Vocat te sponsus et imis
Opperiens te suspirat nova nupta medullis.
Dicite io hymen, et Hymen geminate vicissim.
Mitis Hymen, Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Ut messem fator exspectat, frugemque colonus,
Ut vernum tellus Solem, egelidos tepores,
Seu prata irriguum sitiunt arentia fontem,
Cum Cane tostus ager morientibus aestuat herbis:
Sic cupidos sitit amplexus, roremque labelli
Virginis optatae iuvenis, iuvenisque puellae.
Dicite io Hymen, et Hymen iterate vicissim.
Mollis Hymen, Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
Turture gaudet amans turtur, parilique columbus
Chaoniae gaudet devinctus amore columbae:
Martha suo fruitur Ludovico, nec Iovis illi
Praeponat thalamos, Marthae Ludovicus amore
Gestit ovans, Helena nec eam, mutetve Diona:


page 87

Mutua sic urunt aequales pectora flammae.
Dicite io Hymen, et Hymen Hymenaee canentes.
Sponsor Hymen, Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
O bene compositum par, quo vix arctius ullum
Convenit, generisque satu vix clarius ullum:
Ingenua iuvenis facie, vultuque sereno
Dans clarum mentis specimen, manifestaque prodens
Gentis signa suae, virtutis signa paternae:
At virgo suffusa genas utrasque rubore,
Fronte nitens rosea , comites natalibus una
Aut superans omnes, aut morum dotibus aequans.
Dicite io Hymen et Hymen Hymenae sonantes.
Pronube Hymen, Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee.
O digna iungenda viro, lectissima virgo:
Quis Pistoriadum gentis, quis nomina nescit,
Nomina Lipsiacas inter fulgentia stirpes?
Inclita doctrinae titulis et fascibus ampla,
Et meritis praeclara suis et iuris et artis
Artis Paeoniae titulis et honoribus aucta.
Quis te Nicoleos digna celebrare Camena
Laude Machaonia clarum, titulis superbum
Consulis, aut merito possit super aethera cantu
Tollere, teque Simo Medicum, te nomine eodem
Insignem, legum custodem et iuris amussim?
Quam schola Ticini docuit, quam Lipsia summis
Ornavit titulis, quem Saxonis aula recepit
Munere functa amplo, duo ter quinquennia vitae.
Quis te maiorum nulli virtute secundum
Exaequabit avis, meritum exaequante Thalia


page 88, image: s054

Magne Modestine, eloquio ingenioque celebris?
Iuridicae tu summa scholae laus, tu decus aulae
Eximium, tu natalis spes ardua terrae.
Quid loquar Hartmanum, doctu exercere togatae
Munera militiae, doctum sine sanguinis haustu,
Mitia pacato sub iudice bella movere?
Si non vana meam fallunt praesagia mentem,
Tu super et titulos et avitae laudis honores
Ascendes, patrioque tuis geminabis honores.
O digno iungenda viro lectissima virgo:
Quid Fachso genitore satam, quid consule Fachso
Conspicuam memorem matrem, prudentia sexu
Cui maior fuit et sexu constantia maior.
Quae gentis decus ipsa suis virtutibus auxit,
Tam decus ipsa suis, quam laude ornata suorum.
Nam Fachsi cui non evectum ad sidera nomen,
Egregium Fachsi nomen pervenit ad aures,
Atque ministeriis heroum didita fama,
Saxoniae ducum, atque tuis o Carole quinte
Servitiis spectata fides et cognita virtus?
Cuius Nestorei manabat mellis ab ore
Gratia et eloquii nectar, Suadaeque medulla.
Nunc animo metire tuum, lectissima virgo,
Nunc metire virum, tantis natalibus amplum,
Per generisque sui virtutes ire paratum,
Si vitae iustos Lachesis concesserit annos.
Gaudia virgo fove tantis successibus aequa:
Laetitia genetrix Venus est, et gaudia poscit.
Huc ades o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee .


page 89

Tu quoque coniugio tantae dignate puellae,
O iuvenum flos sponse, tuae spes altera gentis,
Gaudia mente fove tantis successibus aequa.
En tibi nupta datur, cui quas componere possis
Invenias paucas, augusto stirpis honore,
Ingeniique bonis et rarae munere formae.
Quam Charites finxere manu qua Mysides inter
Mysides Albinae, nitidos aluere lapillos.
Qua non dura Venus, qua cura benigna Minervae
Muneribus decorare suis certamine gaudent.
Cui pater est ducis Augusti praelatus in aula,
Egregius pater et tanto quoque principe dignus,
Cui ferre parem, cui se memorare priorem,
Qua patét imperii limes, non audeat ullus.
Vera loquor, non fit fraudi mihi dicere vera.
Heu mihi, quod tenui non exaequare Camena,
Andini in promptu est divina poemata vatis,
Maeoniam Latio qui provocat ore Thaliam:
Te canerem, nomenque tuum, Dux maxime, nostro
Per terrae ferrem, nostroque per aequora versu.
Sed nec opus tibi laude mea, qui maior es omni
Carmine, qui factis aequasti nomen Olympo:
Et mihi mersa labat tanto sub pondere cervix.
Vive diu magnis olim Dux debite regnis.
Ad te nunc redeo, tantis dignate hymenaeis,
O iuvenum flos sponse, tuae spes altera gentis:
Quae capis, haec iusto bona tecum examine pensa.
Ecce parat tecum molles coniungere somnos,
Dresdenses inter virgo celebrata puellas,


page 90, image: s055

Quae tibi dat socerum titulis et honoribus auctum,
Magnificis socerum titulis et honoribus auctum,
Praeside Leucorei quo gaudent sacrata palaestrae.
Cui si forte libet iaculari flumina lingua,
Non animos vulgi regat illo fortius alter,
Non alius sedare queat hoc promptius iram
Principis eloquio vel demulcere senatum.
Mira subest verbis gravitas, facundia mira
Adducta cum fronte subest, rursusque remissa
Iucundus cum fronte lepos, et gratia praesto est.
Hunc fora mirantur, veneratur curia, laudat
Illius aula fidem, multos experta per annos.
Ter denos experta fidem probat aula per annos.
Sed neque cuncta licet properanti dicere versu,
Nec Lindemanae gentis detexere laudes
Nunc omnes, generis seriemque revolvere longi,
Aut tua Phoebea celebrati Caspar ab arte,
Saxoniae ducibus quinos nota quater annos:
Aut tua Iane meis insignia trader Musis ,
Quae legum tibi, sacratique peritia iuris
Contulit, et dubiis prudentia cognita rebus.
Illa canant alii post haec et laudibus ornnent
Te quoque matronale decus, lectissima mater.
O felix virtute tua, virtute parentum,
Coniugioque tui multis praelata matri:
Nunc etiam natae thalamis generique beata.
Haec alii memorent, medium iam vergit ad axem
Nox cursu, suadentque cadentia sidera somnos.


page 91

Ire lubet, quoniam ire iubet complexibus arctis
Qui nuptam retinet sponsus, nectitque lacertis.
Ite, quid amborum differtis gaudia testes?
Ite domum iuvenes, venit Hymen, ite Puellae.
Huc ades, o Hymenae Hymen, ades o Hymenae.
At quam luce nova faciem, quam mane puellis
Ostendes faciem virgo, nec tunc quoque virgo,
Mane novo, lecto iuvenis digressa mariti?
Qualis enim intacti nitor est et gratia floris,
Quem mulcent Zephyri, Sol educat, irrigat aether:
Talis virgineae decorest, et gloria frontis,
Dum castum tenet intemerato corpore florem.
Sed bene habet, nec te moveat iactura pudoris,
Quam tibi multiplici pensabit faenore proles,
Digna tuo proles patre, non indigna marito.
Nem fructum flos iste dabit, qui carpitur ungue,
Qui sponsi nova nupta tui defloruit ungue.
Nec soli es tibi nata, tui sibi vendicat ortus
Et partem Pater et partem quae in luminis oras
Te genetrix enixa dedit: qui iura marito,
Qui sua iura tui genero cum dote dederunt.
Utere sorte tua, neu tristi gaudia mente
Perde tori, lusus neu defuge dura feraces.
Quaerit Hymen lusus et amat sua gaudia lectus.
Hymen, o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee .
Salve Martha tuo felix nunc coniuge, salve,
Et salve Ludovice tua, modo virgine felix,
Nunc nupta, post et felix hac matre futurus:
Fortunati ambo: vestrum Concordia lectum


page 92, image: s056

Ambiat et thalami custodes limina servent
Pax et Amor mensamque Fides et Gratia pascant.
Oscula iungar Amor Fidei, Concordia Pacem
Implicet ac firmo liget omnes Gratia nexu.
Hymen, o Hymenaee Hymen, ades o Hymenaee .

GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI SILENTIARII EPIGRAMMATE.

Nobile virginitas donum est: foetura sed orbe
Ni supplet, vita celibe vita perit.
Ergo nequitiam fugiens, tibi delige nuptam,
Ut mundo possis reddere prole vicem.

IN NUPTIIS M. ANDREAE ARGOLICAE ET GERTRUDIS REICHARDAE.

Insignes hedera cui fers Ericyna corollas?
Mentior, an sponsis munera grata paras?
Sic est: Andreae Gertrudis ducitur uxor,
Docto digna viro, digna puella pio.
Macte tuis esto taedis Hymenaee bonoque
Amborum faveas pronuba Iuno toro.


page 93

Ut stricto iungunt hederae sua bracchia nexu,
Sic ambos arcto foedere nectat amor.

IN NUPTIIS M. ABRAHAMI FABRI ET KUNIGUNDIS ENTZEMANAE.

Votis omnibusque prosequamur
Abrahamum, studiosa turba amici,
Doctrina celebrem, fide probatum:
Votis omnibusque prosequamur
Kunegundem, comitum chorus puellae,
Forma conspicuam, pudore gratam.
Lingua virque fave nupta,
Dum sacras iuvenis fatigat aras:
Lingua virque fave, faveque nupta,
Dum connubia faciunt uterque.
At tu summe parens, iugalis auctor
Firmatorque tori, perenne serva
Quod nunc te coit approbante foedus:
Et tu Christe preces, imago patris,
Nostras esse iube ratas, amatum
Quas una thalamis damus duorum.
Nec tu filii abes, patrisque compar
Ardor, Spiritus alme, mutuosque
Amborum affla animis amoris ignes.
Eventura precamur, O beatos
Quos iungit simul unitas perennis,
Trini numinis unitas perennis


page 94, image: s057

Quos unum facit esse de duobus,
O mirabile de duobus unum.

M. ABRAHAMO CAESIO ET AGNETI MEIERAE SPONSIS.

Abramus thalamos ineunt Angnesque iugales,
Christe fave taedis et Deus alme piis.
Tuque pares animis sacer affla Spiritus ignes,
Nil ut in hos Boreas, nil fera possit hiems.
Sit pater et magni mensuram nominis implens,
Augeat Abramus prole subinde domum.
Aequet et ipsa suum nomen virtutibus Agnes ,
Casta domum servet, casta cubile viri.

IN NUPTIIS ABRAHAMI FUSII ET ANNAE HAUSMANAE.

Adeste o Charites, Cupidinesque,
Et quantum est Veneris pedissequarum:
Anna deliciae mei Abrahami,
Imis quam miser ardet in medullis,
Tantum quam miser ardet in medullis,
Quantum virgo viro potest amari:
Nunc illi auspicio bono, revulsa
Complexu genetricis arctiori,
In manus datur, ipsa qualis olim
Abrahamum Sara venit ad maritum.


page 95

O factum bene, o torum auspicatum,
Sic nardo quoque cinnamum fragranti,
Et vites sociae implicantur ulmo.
Huc huc, o Heliconii relinquens
Collis grata sororibus vireta,
Amoris bone coniugator Hymen
Fer molles aditus, subique casti
Candido pede lectulum cubilis.
Amborum domus ut queat, nepotum
Tot parens quoque stirpe nuncupari,
Nuncupatus avus quot Abrahamus
Olim prole fuit bona nepotum.
Nec decet sine liberis deinceps,
Inclitum genus esse Fusiorum,
Hausmanumque magis magisque nomen.
Par est crescere honoribus nepotum.

M. PHILIPPO SEIDLERO ET MAGDALENAE SUSSENAE SPONSIS.

Exoritur lux festa, cui concordia nomen
Fecit, nunc thalamis omen inesse iubet.
Qua novus ingreditur cum virgine templa maritus,
Seidlerus vita, moribus, arte gravis.
Sit lux fausta precor, cui dat concordia nomen:
Omine quem signat sit sine lite torus.


page 96, image: s058

IN NUPTIIS M. SIMONIS STHENII, ET ELIZABETHAE MARCHEVIAE.

Cur iuncto Charites choro, novemque
Cur Phoebo duce prodeunt Camenae,
Hymen o Hymenaee ter canentes?
Agnosco citharam sacris amicam,
Et solemnia verba nuptiarum.
Sic sic scilicet est, ut ipse rebar,
Ducebamque animo meo futurum:
Simoni lepido meo sodali,
Simoni comiti novem sororum,
Culto moribus, eruditione
Et Graii eloquii sale, et Latini,
Virgo lacteolo decora vultu
Uxor ducitur, ac nitore virgo
Mentis lacteolo decora purae.
Eia macte tuis age esto taedis
Hymen, o Hymenaee, tuque cestum,
Prome o Dyrrhachii Paphique custos
Ancosisque, Gnidique arundinosae,
Propagans hominum genus Dione:
Huc fer candidulum pedem, inque sponsi
Amplexum cupidam implica puellam,
Sic utroque revinciens amore,
Seu serpens hedera hac et hac retortas
Frondes, aut socias oberrat ulmos
Nexu vitis amica flexuoso.


page 97

Sint ignes animi pares utrique,
Sint lusus pariles, facetiaeque,
Et blanda oscula, morsiunculaeque,
Et suspira mutua, et susurri:
Unum praeferat omnibus lapillis,
Amplexu Sthenium fovens Elisa:
Uno Simo calens Elisa, in una
Noctes deliciis diesque fallat.
Nec fructu careat torus cupito,
Sed fit grata suo marita sponso,
Cum rusum area frugibus teretur,
Autumnusque madens redibit uvis.
Tunc Simoniculus sinu parentis
Mittens bracchiolum teres, micante
Dulce rideat ad patrem labello,
Qui non degeneri indolis vigore
Per laudes eat huius illiusque.
Eventura precor, preces Dionae
Motu verticis aurei secundat,
O factum bene, o torum auspicatum.

M. ERASMO HEINSHEMIO ET INGBURGAE FROZENAE SPONSIS.

Sit felix Ingburga tibi, bene vortat Erasme v,
Quod coit ambobus ius sociale tori.
Non sana in sano mens vobis corpore desit,
Non sit egens prolis copula, mensa meri.


page 98, image: s059

Non lis ula domum, non intrent iurgia lectum:
Pace domus constat, gaudia lectus amat.

IN NUPTIIS SIGISMUNDI KOLREUTERI D. MEDICI, ET CATHERINAE UTOMANAE.

Erato.

Cui lauri fero floridam corollam
Hortis Aonidum modo educatae?
Sigismundi tibi, mereris illis
Nam tu muneribus remunerari,
Iam tum cum viridi colens in aevo
Meas obsequio ac fide sorores,
Sacris fontibus ora protulisti:
Dein nostri magis aestuans amore,
Artis et cupidus scientiaeque
Quam Cous profitentur et Galenus,
Intrasti comes Ausonum penates.
Seu nobis per amiculam vagari
Felsinam , Aemyliae liberet urbem,
Ocellum Aemyliae venustiorem:
Seu Pisas, Venerique Gratiisque
Senas, Perusiumque dedicatas,
Atque orbis dominam caputque Romam.
In casus simul ire promptus omnes,
Quos ferret modo caelitum voluntas.
Quare habe hanc tibi floridam corollam
Lauri, delicias Apollinares .


page 99

Non haec frigore ramulos comantes,
Non aestu variat siticuloso:
Non caeli sonitus pavet tonantis,
Nec saevi fremitus Apeliotae.
Huius auspicio, tuus pudicam
Ardor in Catharinulam perennet,
Seu fumans pluvias minetur Auster,
Soles seu redeant sereniores.
Non vestrae domui ulla liberisque
Clades immineat, sit auspicatus
Laureae ominibus torus, sociusque.
Hac a fratre sibi sororibusque,
Votis ipsa vicariis peropto:
Votis pondus inest, vide ut secunda
Laurus sternuit approbatione.
O faustam Venerem, o torum auspicatum.

M. PETRO LOSS ET KUNEGUNDAE D. HENRICI V. REVERENDI FILIAE SALMUTHAE.

Haud es Petre lapis, cum sis expertus amorem,
Quem nescit, nomen quae tibi petra dedit.
Cum tamen in silicum venis sint abdita flammae
Semina, amore ecquis saxa calere neget?
Igneus est amor, et penitus succenditur imis
Ossibus, haud ficto quisquis amore flagrat.
Quo nunc Petre ardes: hoc est, quod non ego factis
Te reor adversum nomen habere tuis.


page 100, image: s060

Sit Deus ipse, tuo quem suscitat, aequus amori:
Non illum Boreae flamina dura necent.

IN NUPTIAS M. LUCAE BERGERI ET IUDITHAE KETWIGIAE.

Votis pondus inest piis, rogatum
Votis pronus adest Deus: quid ergo
Vota differimus precesque amici,
Iudithae thalamis, toroque Lucae?
Lucae, qui nitet inter eruditos,
Qualis Luciferi inter astra fulgor:
Nuptae, quae pariles it ante tantum,
Quantum noctis it ante vesper ignes.
O par compositum bene, intellega
Docto nupta viro iugata, alumno
Musarum comes una Gratiarum,
Ketwigum incluta stirpe Consulari.
Vobis eveniat tot auspicata,
Conferente Deo, quot unda pisces,
Aves silva gerit, ferasque tellus.
Mens sit sana, valens utrique corpus:
Sit concors torus, exuletque vestra
Lis et rixa domo, genusque durum
Luctus, cura, labor, fames, egestas,
Atque Orco genitus parente languor:
Vobis innumeram cubile prolem
Praestet, cella merum, culina victum,


page 101

Fruges gratus ager, gregemque saltus.
Haec uno simul ore comprecamur,
Et Iuditha tibi, tibique Luca:
His sed plura Deus ferat petitis,
Quo dante omnia suppetunt benigne.

M. GEORGIO SAMENHAMERO, ET CATHERINAE RICHTERAE.

Nomina si quod habent omen, te docte Georgi,
Conveniens rebus nomen habere puto,
Arvorum referens cultorem voce Pelasga:
Quod subigas, arvum contigit ecce tibi.
Quale nec ostentat foecundis Moesia campis,
Nec Pelusiaci fertilis ora soli.
Quod dicem quaeris? Consors Catherina cubilis,
Quae tibi nupta, Deo conciliante, datur.
Sit precor illa ferax, sed tu quoque nominis imple
Mensuram, officii munere rite tui,
Seu mavis cognomen: eris sic prole beatus,
Qua non uberius Gargara semen habent.

ODE NUPTIALIS EICOSIPEMPTADUM TRIUM DISSIMILIUM, SCRIPTA SAMSONI GROSIO ET SIBYLLAE ULRICHAE SPONSIS.


page 102, image: s061

EICOSIPEMPTAS PRIMA, CARMINIS PHALAECII.

Non semper gelida riget pruina
Tellus, aut pluvio madescit imbre:
Nec vexant mare perpetim procellae,
Et promunt Boreae minas et almum
Pulsa nube diem iubar serenat.
Non arcum Lycius perenne tendit,
Non armis furit usque et usque Mavors
Sed quondam, cithara tacentis ille
Musae sollicitat fides: et hasta
Hic quondam posita, subit Diones
Furtim limina, dans manus Amori.
Ergo cur galea caput revinctum
Nuper, nectere defugis corona,
Et mutare toga rigentis aere
Loricaeque onus atque pectoralis,
Samson militiae decus probatae?
Est pacis Deus aliger Cupido,
Pacis foedus amat iugalis Hymen,
Pax connubia sancit atque firmat,
Gaudet pace simul torus focusque.
Verbis pondus inest, nihil moratus,
Ponit tristia eques severus arma,
Exutoque sago togam capessit,
Atque affabilis expetit videri:
Eia quisquis ades, faveto linguis.


page 103

EICOSIPEMPTAS SECUNDA, CARMINIS ANACREONTEI IAMBICI DIMETRI CATALECTICI.

Age cuncta gratulantum
Nunc civitas inundans
Plausu, volet per urbem
Vicisque, compitisque.
Tiliisque flexuosus
Admurmuret canoris
Elister et susurro
Plissinna lene plaudens,
Loquensque Parda lymphis.
Vicina florum amictu
Roseta vestiantur,
Novis inumbret arbor
Comis: ad astra clangor
Tubaeque tympanique
Fundatur, obstrepatque
Clamoribus sonoris
Io sponse ovantium io.
Vos templa cantilenis
Vocalibus favete,
Cantuque tibiarum:
At sacra dum sacerdos
Facit, omnis ore sacris
Operatus, atque corde,
Iungat preces mariti
Votis, preces puellae.


page 104, image: s062

EICOSIPEMPTAS TERTIA, CARMINIS ANAPAESTICI TETRAMETRI ACATALECTI.

O felicem terque beatam,
quae primos tibi iungit amores,
Scio Samson nupta cubili:
O felicem terque beatum,
Sociare cui se prima viro,
Non detractat pulchra Sibylla:
Magnorum edita stirpe parentum
Virgo, satu non humili iuveni:
Iuveni, Grosio patre, creato,
Iuveni, Hausmana matre, celebri.
O compositum bene par, tali
Quam coniugio surgere prolem
Mox aspiciam, numine dextro,
Similem patri, similem matri?
Quia natales sequitur virtus:
Comes illa, patrum promovet in equis
Vim, robustis inque iuvencis.
Non pavidum leo leporem gignit
Animosus, nec cervam tigris.
O quot veniunt omnia vestro,
Omnia amica prece facta toro:
O quot veniunt gaudia vobis,
Gaudia noctu, medioque die.
Sed vesper adest: Hymen io Hymen,
Hymen o Hymenaee, o Hymenaee Hymen.


page 105

PETRO WESENBECIO I. V. L. ET CATHERINAE MELLERAE.

Quid gemina vis Petre tibi doctissime flamma?
Haud contra Alcides moverit arma duos.
Si nescis, amor est ignis quo saucius ardes,
Est ignis, quae te febris anhela coquit.
Sed bene habet: nam luce velut maiore retusa,
Quae minor est aciem perdere flamma solet:
Sic morbi ardorem potior vis fregit amoris,
O vis arguto carmine digna cani.
Ardeat ille tuis amor, ardeat usque medullis,
Mutuus et nuptam torreat igne calor.
Hoc te Petre iuvet: nec lex est iustior ulla,
Quam flammae artificem, participare parem.

MELCHIORI LANGO I. U. D. ET AGNETI TOMMENDORSIAE neoga/mois.

Et Langum faciles amant Camenae ,
Et Lango faciles ovent Camenae ,
Hymen o Hymenaee ter canentes.
Tu quae molliculo Thalia versu
Ludis delicias iocosque amantum,
Et suspira blandulasque voces,
Alternantibus et duella rixis,
Et nunc oscula rapta, nunc relata,


page 106, image: s063

Nunc rursusque petita, nunc negata:
Omen coniugii precare faustum,
Et viroque bono, et bonae puellae.
Sit felix simul et vir et puella,
Praestans arte vir, et puella forma:
Sint fausti simul ambo, sint beati,
Astraeae decus inclitum, sacrarum
Et legum proba Melchior amussis,
Incorruptus et aequitatis auctor:
Agnes virginei nitor pudoris,
Annis integra, moribus venusta,
Et claro generis satu decora.
Nascatur referens puer parentem,
Nascatur puer impiger sacerdos.
Cultrix Cecropiae puella Divae.
Haec et plura tuo ominare alumno,
Quem Phoebi chorus osculatur omnis:
Haec Thalia tuae ominare alumnae,
Quam praefert Venus omnibus puellis.
Votis pondus inest, vide ut secunda
Lucina annuit approbatione,
Gaudete o bene copulati amantes.

IN NUPTIIS M. MAURICII STEINMETZ, ET CATHERINAE F. IOHANNIS RALLAE PARMACOPOEI LIPSENSIS.


page 107

Mauricios thalamos init et Catherina iugales,
Christe fave taedis, et pater alme, piis.
Tuque faces affla, spirabile numen, amoris,
In quas nil Boreas, nil fera possit hiems.
Quod fuit in genitum Isaco utraque nata Labanis,
Hoc in Mauricium sit Catherina suum.

IN NUPTIIS SECUNDIS D. IACOBI GRIPHII, VIRI CONSULARIS.

Cui myrti florem, cui fers Venus aurea ceston?
Munera cui Charitum turba beata paras?
Haec Griphii thalamis, haec sponsae dona feremus,
Quos sacer irrupto foedere iungit Hymen.
Annue nunc placido Saturnia pronuba vultu:
Annuit et vultu prospera signa dedit.

IN NUPTIIS M. STEPHANI ROTH ET CHRISTINAE PETRAEAE.

Cum Stephano thalamum sociat Christina iugalem,
Docto digna viro, digna parente pio.
Christe fave taedis, nec respue vota Petraei,
Quae nunc pro genro filiolaque facit.
Da suboles lectum fecundet, gratia mensam,
Oscula da fidei mutua iungat amor.


page 108, image: s064

GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM EPITHALAMIORUM LIBER I. ADOPTIVUS.

VIRTUTE PIA ET DOCTRINA ELEGANTE GREGORIO BERSMANO ANNABERGENSI SPONSO ADAMUS SIBERUS.

Et virumque bonum, et bonum poetam
Bersmanum, magis ac se amant puellae,
Quot sunt cumque Sioniae puellae,
Quot sunt cumque Heliconiae puellae,
Quot sunt cumque Patulciae puellae:
Cultu sidereo, aurei decorae,
Versu molliculo, aemulo canorae,
Cantu bellisono, entheo sonorae.
Nec vero minus has et has et illas
Bersmanus quoque deperit, colitque
Inhiantque stupetque vultu et usque
Quo se cumque ferunt inambulando
Affectatur et huc et huc et illuc:
Nec sese a latere uspiam recedens


page 109

Earum movet: Hinc fluunt diserta
Illi copia et elegante vena
Dulci carmina dulciora melle,
Puro carmina puriora fonte,
Culta carmina cultiora gemma.
Ac quidem decus ut perennet avo
Plus uno illius, est puellularum
Doctarum dare: sed genus propagant
Et nec haec, nec et ista et ista et illa:
Quod toros fugiunt, torique munus,
Ludum ludere, quem solent amantes,
Ignarae. Idalium ergo adit benignam
Bersmanus, dare quae solet, potestque
Liberos, et opem rogat: rogata
Magdalin Venus alma, virginem ecce
Floridam, teneram, venustulamque,
Et viroque bono, et bono poetae
Deducit, dat et in manum: Cupido ,
Atque ait, tibi mustulae, integellae
Huic fixit meus intimas medullas:
Haec pulchra faciet suum parentem
Bersmanum sobole: audiunt puellae
Quot sunt cumque Sioniae puellae,
Quot sunt cumque, Heliconiae puellae,
Quot sunt cumque, Patulciae puellae:
Et non invidulae, aut iniquiores
Pulchra Magdalidi, ac suo poetae
Applaudunt, pedibus solumque pellunt:
Voce carmina tinnula canuntque


page 110, image: s065

Nuptialia: Cum quibus precantur
Uno turba sodalis omnis ore.
Felix sponsula sis nova marita
Bersmanne et bone vir, bone et poeta,
Felix sponsula sis novo marito,
Magdali optima et optimo parente
Prognata. Ut socio toro iacentum
Post conserta labella cum labellis,
Et blanda oscula, morsiunculasque
Implicataque murmurilla mille,
Mille anfractibus, et leves susurros,
Amplexusque hedera tenaciores
Exactis aliquot tuae, tuoque
Lunis, ante pedes tenella ludat
Turba, qui patrias colantque Musas
Et virique boni et boni poetae,
Fundant ipsi etiam elegante vena
Dulci carmina dulciora melle,
Puro carmina puriora fonte,
Culta carmina cultiora gemma.

MICHAEL BARTH ANNABERGENSIS PHILOS. ET MEDIC. DOCTOR AC PROFESSOR GREGORIO BERSMANO SPONSO.

Dicebam: Amore victum
Bersmane te daturum
Vinctas manus puellae.


page 111

At tu ista pernegare,
Sancteque deierare,
Et gloriari in armis
Nuper tibi paratis:
Scutum tibi atque sclopos
Domi esse in id paratos,
Amoris ut sagittas
Repelleres et arcus,
Dixti: Nec hisce in armis
Tantum tibi placebas
Exempla te iuvabant
Tot celibum Dearum:
Primo novem sororum,
Addixeras quibus te:
Doctae dein Minervae,
Galeaque et ense cinctae:
Silvasque pervagantis
Noctu et diu Dianae.
At nunc ubi tua arma?
Nunc scutum ubi atque sclopi?
Exemplum ubi Dearum?
Disparuere cuncta,
Ab Amor praeliator
Victus, iacesque victus.
Puer ille plenus artis,
Victor Deum et Dearum,
In olorem, aquam, inque taurum
Mutare qui coegit
Sese Iovem: ipsus ille


page 112, image: s066

Cepit dolo novo te.
Nam Magdalenae ocellis,
Pulcherrimus ocellis
Insedit, inde saltu
Praeceps tuos petivit:
Et per cavos meatus
Irrepit in tuum cor,
Succendit et face illud.
Quid arma, quidve sclopi
Prosunt foris, dolo si
Bellum geratur intus?
Sed forte amore vinci
Plus proderit, quam Amorem
Vicisse, quod tibi opto
Res comprobent ut ipsae.
Faxit Deus, tu ut huius
Pugnae et subactionis,
Fructus feras perennes ,
Et uberes quot annis.
Ex coniuge euge primum
Dulcissimos lepores,
Bersmanulos deinde,
Qui patris arte docti
Rudes ferire possint,
Et Barbaros trudicent.


page 113

IN NUPTIAS DOCTISS: ET OPT: VIRI GREGORII Bersmani, Lipsensis Academiae Professoris, et Poetae excellentis, civis et affinis sui, sponsi, et HONESTISS. OPTIMEQUE moratae puellae Lipsensis, Magdalenae, Petri Helbroni sacrae Theologiae Doctoris et Professoris, pie defuncti, Filiae, sponsae, ELEGIA CHRISTOPHERI SCHNELLENBERGII Annaebergensis.

Cum Deus optatum mihi fortunasset amorem,
Isset et in thalamos Anna Sibera meos:
Certatim cecinere pii mea gaudia vates,
Et Bersmanus in his maximus unus erat.
Bersmanus priscis cedens nihil arte poetis,
Vatibus antiquis et pietate prior.
Qui si alius sit cum Nasone Tibullus,
Albius, et nostro tempore Naso foret.
Quem varios docuit numeros Polyhymnia Flacci,
Atque Catullea dulce sonare lyra.
Cuius dulci fluas cum volvo, revolvo Camenas ,
Quas mihi sponso annos ante bis octo dedit:
Non ego facundi desidero mella Propertii ,
Non ego blande tuos Galle requiro favos.


page 114, image: s067

Ille sacro excitas ter tres Helicone sorores,
Ad thalamum misit, venit et ipse meum.
Ille Hymeneia meo praeconia fecit honori,
Ille fuit famae buccina clara meae.
Et pro me sponso ferax oracula vates,
Faustaque quae cecinit vota, fuere rata.
Ergo pari referam par et cuiusque meique
Affinis praeco coniuga vincla canam:
Non vate ut certem cum tanto viribus impar,
Haud mea sunt tanti, non ita memet amo:
Ponderibus magnis sentit non esse ferundis,
Metitur suo se mea Musa pede:
Sed bene sim merito gratus, referamque Poetae,
Cui cognomentum percaque virque dedit.
Mons Annae patriam, pater inculpabilis ortum,
Ingenium et docti vatis Apollo decus.
Qui pia Percandri tunc fecit vota valere,
Nunc etiam votis annuat ille meis.
Quique meis taedis tunc adfuit optimus auspex,
Auspicio bis sponsis sit bonus ille suo.
Februus aurorae septem cum viderit ortus,
Ad sua pomposus sacra praeibit Hymen,
Et comes huic Phoebus, Phoeboque simillimus ille,
Magnificum praeeunt quem duo sceptra virum.
Quem regni Aonii proceres comitantur, Elistri
Qua vaga Lipsiacas praeterit unda domos.
Cetera sectatur quem turba pedisse qua Phoebi ,
Quos et habet doctos urbs Philyrea viros.
Pro pietate sua quibus est cura omnibus una,


page 115

Supplice propitium numen adire prece,
Ut modo Bersmanus quod agit, bene cedat, et optent
Gratati sponsis omnia fausta novis.
Tum thalami de more sacris, ac rite peractis,
Gaudia convivas inter amoena colant,
Salque nigro lautas epulas sine dente facetus,
Et Fescenninis condiat absque iocis,
Et longas alterna horas oratio fallat,
Non sine laude Die, non sine laude tori.
Mentio prima Die, taedae altera, tertia sponsis
Debetur: suus est cuique ferendus honor.
Laus sua quemque manet: taceant praeconia quamvis,
Elucet virtus conspicienda palam.
Ut taceant alii, tacitus Bersmanus abibit
Neutiquam, indictus carminibusque meis.
Quae si non dedero iam talia, qualia sponsus
Sperat et ipsius qualia poscat honor
Excusant, hoc quae me exercent tempore curae,
Et quae proposito deficit hora meo.
Vos quibus Aonius bibitur felicius humor,
Et quorum ingenium divite fonte fluit,
Per secura bonum qui funditis otia carmen,
Et quorum nullus pectora turbo ferit:
GREGORII vobis Bersmani encomia mando,
Area equis vestris hic spatiosa patet.
Dicite qui fuerit, qui sit, quantusque futurus,
Cum fieri dederint fata, quod opto, senem.
In teneris quantam de se spem fecerit annis,
Cunctorum utque spei fecerit ipse fatis.


page 116, image: s068

Dicite quam fuerit docili puer indole praestans,
Pectore salvantis quam metuente Die.
Observansque domi patris matrisque, forisque
Alterius cultor Fabricii usque patris:
Quam tantum poterit si quisquam aequare magistrum,
Bersmanus studii per genus omne potest.
Maior humanti esset Fabrici iactura , superstes
Magnum huius iuvenis ni foret ingenium.
Cuius nostra aetas legit admirata Camenas ,
Admirata magis postera secla legent.
Postera secla legent nostri monumenta poetae,
Et vatem optabunt temporis esse sui.
Dicite tum, reliquae cursumque, attexite vitae,
Illius ut iuvenis creverit auctus honor,
Quam peregrinatus fuerit, quam clarus ubique
In patriam quanta laude reversus humum.
Alsatiis ut se primum demiserit oris,
Rhenus ubi fluctus accipit Elle tuos:
Flos ubi et Ausoniae facundia maxima linguae,
Sturmius eloquio culta Lycea replet.
Quem simul adiuvit Bersmanus, quoque monente,
Dicite, ut ulterius continuarit iter.
Praeterito ut Vogesi celsique cacumine Iurae ,
Venerit ad fines Celtica terra tuos,
Findit ubi planos Catalauni Matrona campos,
A Gallo dirimens Belgica rura solo.
Protinus hinc regis populosam ut audierit urbem,
Sequana quam bifida spumifer ambit aqua.
Inde tuae Biturix ut se commiserit urbi,


page 117

Et tulerit vitae certa pericla suae,
Dum circumvolitans telis Bellona cruentis
Impia Guisiaci concitat arma Ducis.
Dicite bella, notas scelerato et inurite Marti,
Qui vos, qui Phoebum, Pieridesque fugat.
Dicite Bersmanum Marti cessisse furenti,
Posset ad occiduum ne penetrare fretum:
Isse illac, Rhodani torrens ubi murmurat extra,
Nobile Lugdunum qua piger intrat Arar.
Inde per Allobrogas stagnum accessisse Lemani ,
Et lustrasse tuum pulchra Geneva situm.
Gressibus aerias transisse virilibus Alpes
Ad populos, Ticinus quos Athensisque rigat,
Quos electrifera Phaethontius alluit unda
Amnis et Adriacis qui dominantur aquis.
Dicite quo studio Bersmanus adhaeserit illic
Ingenio magnis eloquioque viris.
Robotelle tibi, Picolominee tibique,
Qui studium arguti grande Platonis alunt:
Et vobis medicis, Capivacci Hieronyme . Victor
Trincavela , Crassi Paulleque nomen habens:
queis Antenorea Bersmanus in urbe moratus,
Dum dociles aures commodat, annus abit.
Alter et annus abit, dum doctos sedulus audit,
Quos urbs de ferri nomine dicta fovet,
Dignus doctrina vestra Baptista Canane,
Vincentique tuo dignus amore Madi.
Nec non Aemylio perfusa Bononia Rheno,
Fons doctrinarum, Pieridumque parens,


page 118, image: s069

Misniaco iuveni pretiosa magistra, Sigoni
Tuque admirandus Carole doctor eras.
Qui tibi, Fabricio quoque commendante placebat,
Commendabilior laudibus ipse suis.
Hoc iter emensus non sat, se iudice, longum,
Longius ad Romam Parthenope parat.
Apenninicolas sed non transcendere gentes
Bersmanum ille sinit, qui comes aeger erat.
Ergo vias alacri relegit conamine coeptas,
Invitumque refert Tybridis orbe pedem.
Hactenus ut Gallus, rumore Italusque secundo,
Germano vati sit peragratus ager,
Dicite facundo praestantes ore poetae,
Per laudesque huius latius ite viri.
Qui simul in patriam rediit cumulatior arte
Attulerit clario commoda quanta gregi,
Porta scit ad Salam, novit mons albus ad Albim,
Et nunc hoc ipsum testis Elister ait:
In castris ubi Phoebe tuis rem Palladis armis,
Non humilis medio de grege miles agit,
Sed summos primi ductores ordinis inter,
Signifero maior, centurione prior,
Pro Musis pugnat linguaque, styloque, suaque
Excubat invictus pro statione vigil.
Fortis et it contra Nymphae Pimpleidos hostes,
Teque facit parui Zoile teque Bavi.
Et veluti dorso vim perca repellit acuto,
Sic, se Percander quo tueatur, habet.
Haec ubi dixeritis pro sponso, dicite sponsam,


page 119

Quam, velut et titulum, Lipsia grata dedit.
Dicite quam mores pia Magdalena venustos,
Quam decus integrae virginitatis amet,
Pulchra habitu, pulchra ore magis , pulcherrima mente,
Quasque gerit culto pectore, dives opum,
Illis dissimilis, quis si grave demersis aurum,
Deformes pluma plus levitatis habent.
Sed similis mariti, vestigia cuius honestae
Coniugis exemplis Magdalenis usa, tenet.
Nec patris Heilborni immemores estote poetae
Hunc etiam digne carmina vestra sonent.
Ille sacra explanans interpres Biblia Doctor,
De claro nomen quam bene fonte tulit.
Namque per Israelis rimatus tesqua scatebras,
Salvificam vivis fontibus hausit aquam,
Qua per rivorum divortia plura cadente
Potavit sacras et bene pavit oves.
Nomine qui divum referens et dogmate Petrum ,
Hebraea docuit voce loqui.
Cui bene promerito, bene sub tumulo esse precantur,
Et bona prosequitur nunc quoque fama virum.
Vos igitur vates, quorum facundia maior,
Haec et plura, meis et meliora date.
Quaeque dat et Pallas vobis et amicus Apollo,
Bersmani donis accumulate torum.
Hic indonatus iam ne mihi prorsus ut esset,
Haec studio magno munera parva fero.
Quae vero nec ego, nec vos praestare potestis,
Praestet, cui facile est omnia posse, Deus.


page 120, image: s070

Ergo fave sponsis Deus amorumque calorem
Excitet aequalem flammis aura tui.
Da, qui fervet amor modo, ne deferveat umquam,
Da laetum, placidum, coniugiumque ferax.
Utque mihi iam nunc, pro qua te gratus honoro,
Vagit dulce recens Evula nata melos:
Sic fac Bersmano carmen tenero accinat infans
Ore novum atque aliud, quam pater ipse canit.
Atque studere suae virtuti ubi viderit olim
Filiolam mater, filiolumque pater:
Candida mille ferant, et talia gaudia propter
Mathusalam cupiant se superare senem.

VERSUS EPITHALAMII SCRIPTI DEBITAE OBSERVANTIAE STUDIO A. M. LAURENTIO FINCKELTHUSIO LIPSENSI.

Sic tibi coniugium video, nuptamque paratam,
Clare vir et clarii gloria, sponse, chori.
Sic taedas et te socialia sacra parantem
Conspicior ac parilis mutua vincla tori.
Vincula, quae maneant semper dum cana senectus
Incubet et vacua stet tibi Parca colo.
Quam miranda tuis Bersmane sodalibus audes,
Moribus et vitae nec satis aequa tuae?
Asper eras, vacuo gaudebas vivere lecto,
Nunc horres vacuum mitis inire torum.
Te Cypriae laqueis vinciri posse negabas,


page 121

Haesisti: in collo iam tibi nodus inest.
Quae domitum aiebas me flectat femina? Flexit
Magdalis: en longe gloria fortis abest.
Quae te, quae nova mens Bersmane incessit? Et o quis
Mutatum subito te novus ardor agit?
Ipse ego cum silices te ferre oin corde putarem,
Aut ferro clausum pectus habere truci:
Ad fontes, dixi, prius Albidos unda recurret,
Et Rhodanum tardus praecipitabit Arar:
Quam Cytherea tuis Venus ossibus ingerat ignem,
Teque sub imperium pertrahat acer Amor.
Albi retro propera, versisque relabere lymphis,
Et Rhodanum cursu vince volucris Arar:
Quem non mille mari, non mille pericula terris,
Non potuit studium vincere, vincit Amor.
O fortuna meis semper contraria votis,
Et numquam coeptis non inimica bonis:
Cur mihi tam tristes offers nunc invidia vultus,
Nec, quo par fuerat, fixa tenore manes?
Quid tibi, officii dona inhibere pii.
Quam vellem sponsi taedas celebrare Camenis,
Et nuptae meritum voce sonare decus:
Non ego curarem perversi scommata vulgi,
Aurea clamantis me dare dona Midae.
Nam dare Bersmano versus, est vina Lyaeo,
Et mel Aristaeus mittere, far Cereri.
At tu non aequas mihi sufficis improba viros,
O sors, ingenii parca ministra mei.


page 122, image: s071

Otia cumque sibi quaerant tranquilla poetae,
Otia cantanti tu mihi grata negas.
Sed quid agam? Numquid, seu squamea turba sub undis
Ad pia coniugii gaudia mutus ero?
Debita non sinit hoc benefactis gratia multis,
Non sinit hoc, nostro carmine dignus amor.
Dignus amor certe, qui sponsum voce fateri
Uror io et sponsam ducere iussit, Amo.
Grande morae pretium, talem fers nacte puellam
Bersmane Aonii fama decusque chori.
Quae non Magdalidos spirat e pectore dotes?
Magdalidos quae non munera corpus habet?
Magdalis Heraeo fertur sermone notare,
Quam Latium appellat nomine magnificam.
Ergo cum variis incedat dotibus ampla,
Conveniens rebus quam bene nomen habet?
Cedite vos Divae, pastor quas Dardanus olim
Idaeis tunicam ponere vidit agris.
Magdalis ore suo vos anteit: cedite divae,
Non ea vos formae nomen habere sinit.
Sive illi ad frontem sparsos errare capillos,
Mollicie superant serica fila comae:
Sive oculos videas, suffusaque labra rubore,
Bina vides oculis sidera, melle labris.
Aspice ridentem, gemino gelasinus hiatu
Iucundum blando pandit in ore decus.
Rumpentem teneris adverte silentia dictis,
Qui iuvet, aureolo personat ore lepor,
Quid moror? Est nullis facies obnoxia gemmis,


page 123

Qualis Apelleae pingitur arte manus.
Digna quidem facies, quam non violare senectus
Debeat, aut rugis carpere tempus edax.
Digna quidem, pro qua Nereius occubet heros,
Aut Priami in cineres arx ruat alta senis.
Quo minus admiror, si tantos inicit ignes
Sponse tibi, ac lento pectus amore coquit.
Post Helenam haec nostris visa est pulcherrima terris:
Non tu de nubilo blandus amator eras.
Nec tantum te forma potens, faciesque subegit:
Sunt maiora, quibus mens tibi capta flagrat.
Non annosa tuo pendebunt brachia collo,
Non tibi labra, ferens oscula, lambet anus.
Ipse puellaris splendor, flos atque iuventae,
Amplexusque tibi blanditiasque parat.
Ah furor, ah certe furor est, sibi iungere nuptam,
Et tenero iunctam posse fovere sinu,
Quae iam depulsis marcet melioribus annis,
Frigore quae torpet pigra, nec ore iuvat.
Quae non illa viro fastidia praebet amanto,
Moribus ingratis horrida, cassa iocis?
Imperiumque sui detractat torva mariti,
Nec raro dominum se facit ipsa domus.
Sponse, tuam melior traxit sententia mentem,
Cui placet aetatis flore puella vigens.
Scilicet Hesiodum celebras hac arte Magistrum.
Ille tibi thalami dogmata sana dedit.
Duc, ait, uxorem, vegeto quae floreat aevo,
Aetatis numeret quae tria lustra suae.


page 124, image: s072

Haec est apta iocis aetas, haec lusibus apta est,
Haec est ad nutum coniugis apta regi.
Ne metuas: cedet non adversata iubenti,
Grande nefas ducet spernere iussa viri.
Cedet, non metus est: ipsam nam cedere cogunt,
Quod gerit, ingenium mite, benignus amor.
En age quam comi vultum bonitate serenat?
Emicat ambrosis gratia quanta genis?
Nil oculi feritatis habent, praecordia fellis,
Rusticus in tetrico non sedet ore rigor.
Non suffusa tumet crudeli lingua veneno,
Illita non aloe verba, labella vomunt.
Quid loquar, ut devota Deum pietatis honore,
Et colat illius dogmata sancta fide?
Quam firmo caros observet amore parentes,
Hos curet, foveat, sedulitate iuvet?
Hanc ego Christicolas inter pia vota ferentem,
Vidi indefesso scandere templa pede.
Vidi et defuncti lugentem funera patris,
Pulsantem et tristi pectora maesta manu,
Patris, quo teneris illi praeeunte sub annis,
Sincerae didicit relligionis opus.
Quem nunc orba gemens Ecclesia quaerit ademptum,
Luget Elistrinae culta cathedra scholae.
O pietas, o dignus honos, laudanda virtus,
queis dotata bonis, culta puella sat est.
Ergo inter reliquas dotes, quibus eminet aucta,
Hoc cum possideat sponsa decora decus:
Credo equidem superos certatim fundere dona,


page 125

In solam hanc larga constituisse manu.
I nunc livor edax et veri prodiga fama,
I vulgi levitas, quae rationis eges.
I nunc et sponsi cum sponsa confer amores,
Irridens coepti foedera iuncta tori.
Dic, censu fuit haec, fuit illa potentior ortu,
Dignior haec tanto, dignior illa viro.
Despicit haec noster generoso pectore vates,
Datque citis vulgi verba ferenda Notis.
Despicit haec eadem sublimi Magdalis ore,
Candoris praebens signa probata sui.
O bene compositum par, o coniunctio dulcis,
Quae facit unanimi vivere carne duos.
Nota loquor, non si peragrem utraque limina mundi,
Quae curru Phoebus gaudet adire suo,
Inveniam cui se, tibi quam, doctissime vates,
Magdalidos castus dedere malit amor.
Nec si Dardanio gravior sim iudice iudex,
Quo censente Venus mala petita tulit:
Inveniam Nympham, cui malit dicere sponsus,
Quam nova nupta tibi, Tu mihi sola places.
Forsitan audito Bersmani nomine, quaeris
Huius qua laudes voce per ora feram.
Quam vellem, at res est impar iuvenibus ausis,
Ingenii et modico robore maius onus,
Vellem equidem celebrare viri praeconia versu,
Virtutisque nitens ingeniique decus.
Et merito: quoniam iam frugibus area trita
Est quater et fugiens quarta recurrit hiems:


page 126, image: s073

Bersmanus cum me tenerum suscepit alumnum,
Apta Medusaeo labra liquore rigans.
Eloquar, an taceam, quantum sudaverit ille,
Aonii collis dum mihi pandit iter?
Saxa per et sentes devia rura vagantem,
Dum certo docuit tramite ferre pedes.
Eloquar, et quanto puerum complexus amore
Foverit, ut sobolem cura paterna suam?
Quod mihi Thesipiadum frater placido annuit ore,
Bersmani agnosco munus, opusque lubens.
Quod mea vita viris non est invisa probatis,
Bersmani effecit recta docentis opus.
Ni me Bersmani labor erudisset inertem,
Nescirem superis qui sit habendus honos.
Sed numquid tali meritas pro munere grates,
Num sponso grates officiosus agam?
Non opis hoc nostrae est, non si mihi fluminis instar
Funderet irriguos lingua diserta sonos.
Quod licet, ac fas est, imis infixa medullis
Officii pietas haec mihi semper erit.
Imprecor: ante anima haec tenues vanescat in auras,
Et moriens membris dividar ipsa meis.
Aut canibus fiam fera praeda, volucribus esca:
Aut me vesani sorbeat unda maris:
Quam pectus meriti capiant oblivia tanti,
Et cadat officii gratia vana pii.
Hunc superi servate virum, quo sospite, multis
Certum ad Pieridum sacra patebit iter.
At quo delabor? Quod deinceps instat, agendum,


page 127

Ac dicenda bono sunt bona verba toro.
Quot caelum stellas, quot amoena rosaria flores,
Quot frutices silvae, gramina campus habet:
Quot pisces Pontus, quot volvit Elister arenas,
Quot vacuum pennis aera tranat avis:
Tot sine nube dies, totidem sine frigore noctes,
Bersmani exopto Magdalidosque toro.
Quantos Aetna suis eructat faucibus ignes,
Sirius et quanta lampade torret agros:
Tanta subinde imis adolescat flamma medullis,
Quam non Eridani deleat uber aquae.
Intemerata ambos inter Concordia regnet,
Et Pax et placida Pacis alumna Quies.
Morbis assuescat Bersmani Magdalis illum,
Obsequio discat vincere cauta suo.
Magdalidos parcat Bersmanus comiter
Quam partem novit corporis esse sui.
Plura referre libet, sed dicere plura volentem
Nox bigis cursum praecipitata vetat.
Illa monet cohibere modos et sistere carmen,
Dum sponsi thalamum nupta decora subit.
Ite pares animis, animis concordibus ite,
Atque optata diu carpite dona tori.
Pampineae veluti nectunt sua brachia vites,
Chaoniae ut consors basia iungit avi:
Serpite in amplexus ita vos et colla ligate,
Mellea libantes suavia suaviolis.
Ludite: nam lusu gaudet torus, ipse procaces
Delicias quaerit Pacis alumnus Amor.


page 128, image: s074

Ludite primitiasque toro persolvite gratas,
Ut placida vestros prole iuvetis avos.
Nascatur similis Bersmanulus ore parenti,
Ingenii clarus dexteritate puer.
Nascatur caram referens Magdalenula matrem,
Et forma et mores foemineumque decus.
Eventura precor: decies compleverit orbem
Cum Phoebe, decies cornibus aucta novis:
Tunc mea, quae vestri cecinit pia foedera lecti,
Musa Genethliacos accinet ore modos.

IN NUPTIIS PRAECEPTORIS SUI DOCTISS. GREGORII BERSMANI ANNEBERGENSIS SPONSI: ET HONESTIS. VIRGINIS MAGDALENAE HELBORNIAE SPONSAE. CHRISTOPHERUS FINCKELTHUSIUS F.

Iam venit ergo dies, sociali vivere lecto
Qua gaudes, vatum nobile, sponse, decus?
Ergo venit tandem? Quam non tibi munera sortis
Propitiae, facilis sed tulit ipse Deus.
Ipse Deus, Deus ipse, a quo seu fonte perenni
Omnia promanat, hanc iubet ire diem.
Sed verbis quam non respondent praepetis istaec
Ah peri, de te quae dedit ille querens.
Nuper enim ad patrii spatians cum flumen Elistri,
Exigerem placidis pectore multa modis:


page 129

A tergo tantus subito ferit aethera clamor,
Tangeret ut sonitu sidera clara suo.
Sisto pedem, haec avidus ferrent quid monstra videre,
Alternant mentem spesque timorque meam.
Ecce Cupido volat, puer aliger ille Cupido,
Haec miscens lacrumis tristia dicta suis:
Lampadis ipse meae flagravit Iuppiter igne,
Neptunus medias arsit et inter aquas.
Ipsa Iovis coniunx sensit mea tela facesque,
Saucius est arcu factus Apollo meo.
Et iam Bersmano (pudet heu, pudet ista fateri,)
Nil mea flamma nocet, nil mea tela nocent.
Scilicet intentum studiis est pectus honestis
Semper ei, solet his cedere rebus Amor.
Forsan et huic sacras affert Epidaurius herbas,
Ictus ne possint laedere vulnifici.
Doctus at est, Musisque vacat quoque Phoebus Apollo,
Nil studium docto, profueruntque lyrae.
Vulnera nec poterat sanare salubribus herbis,
Quidquid erat medicae vicerat artis Amor.
Quid moror et variis mea macero pectora curis,
Quin matri pando haec nuncia maesta meae.
Sic fatus, tenues libravit corpus in auras,
Iratus Paphias hinc adiitque domos.
Acer Amor gaude, quantum est mutatus ab illo,
Ridebat nuper qui tua castra, viro?
Qui sibi non ullum dicebat posse nocere,
En arcu cecidit saucius ille tuo.
Non huic Pierides, non vatum spiritus, alto


page 130, image: s075

Qui venit, huic vulnus triste levare queunt.
Sed bene habet Bersmane: neque es tu tigride natus,
Nec silices circum pectora dura geris,
Ut vacuo semper possis requiescere lecto,
Dulcia nec Gnidiae praemia nosse Deae.
Urit amor gravius, quo serius urit amantem:
Differtur, sed non tollitur ullus amor.
Ergo tuis coeptis ut faustos comprecer annos,
Nunc pietas aurem vellit et admovit.
Plaudo tuis taedis, plaudo Bersmane beato
Coniugio bellae virginis atque probae.
Ingenio dignaeque tuo, virtuteque dignae,
Quae te plus oculis diligit ipsa suis.
Gaude sponsa tibi, talem venerare maritum,
Qui ingenio fertur maximus, arte valet.
Qui doctos inter fulget tantum arte Magistros,
Quantum astrorum inter Lucifer ipse choros.
Est Philyre testis, testis Philyraeus Elister,
Sunt testes, auro carmina pulchra magis.
Carmina, quae demto auctoris si nomine discas,
Andinum dicas composuisse senem.
Gaude sponse tibi, talem complectere nuptam,
Quam decorant probitas, gratia, forma, pudor.
Quae reliquas tantum superat pietate puellas,
Quantum nocturnas candida Luna faces.
Aspice stellatos oculos, mellitaque labra,
(Cernere formosam non onus esse puto,)
Haec illi natura dedit, sic recta figura est,
Si non viscato polline tincta nitet.


page 131

Ora iuvent alios peregrinis illita succis,
Sit tibi grata suis forma decora bonis.
O nimium felix, tali cum coniuge taedas
Bersmane egregias ut qui sociare paras.
Tu felix etiam, praeclari nupta mariti
Magdalis eximii muneris aucta bono.
Sed iam quod restat, quodque a me nunc peragendum est,
Et sponso, et sponsae prospera cuncta precor.
Vivite concordes ambo, sed vivite Christo,
Vivere enim mundo mortis habetur opus.
Nulla lares umquam vestros perturbet Erinnys,
Assistens Raphael arceat omne malum.
Suppeditque ferax vobis tot pignora lectus,
Quot pater ipse optat, mater ipsa cupit.
Tot sponsus numeret soles, quot litora conchas,
Tot numerat lunas sponsa, quot Hybla favos.

VOTUM NUPTIALE AUCTORE CHRISTOPHORO PROSIO SILESIO.

Quid sit turba frequens, quid vult concursus in urbe?
Quid sibi vult plausu, quae nova pompa venit?
Dic, age, quid varia certantes veste puellas,
Et tot praestantum cernimus ora virum.
Mentior, an nova festa parant? Connubia iungent
Ut reor, hoc Musa est visa referre mihi.


page 132, image: s076

Dixerat haec, (nec enim quaerenti plura locuta est,
Dilapsa ex oculis cum fugit ipsa meis.)
Sed gressum accelerens, quae dixerat obvia virgo,
Non dubiam his faciunt auribus hausta fidem.
Alloquor ignarus spectantes festa sodales,
Qui modo de multis unus et alter erant.
Ut sponsae memorent nomen, genus, atque parentes,
Quae facies, quae sit gratis quive color.
Hic quaerentem unus dictis castigat amicis,
Illudens passim cognita quod rogitem.
Magdalis haec nomen forsitan est, inquit, avorum
Exsuperans morum nobilitate genus.
Candoris patrii specimen praesentat imago,
Virtutumque nitens et pietatis amor.
Quam bene conveniant et in una sede morentur,
Quos Musae exornant et Cytherea Venus,
Testis erit (dixit) Bersmanus nobile flumen
Ingenii et roseis sponsa pudica labris.
Ut Bersmane tuae virtutis laude superbit,
Clarius et per te patria nomen habet:
Sic sponsam pulchro veniens in corpore virtus,
Et iuncta exornat forma pudicitiae.
Quid moror? Hanc etiam defuncti fama parentis,
Et pietas claram conspicuamque facit.
Leucoris atra sui seu planxit fata Philippi,
Lipsia sic querulos edidit orba sonos,
Ultima cum sponsae legissent fila parenti,
Quae nent fatali stamina trunca colo.
Sed cur infando turbamus gaudia luctu,


page 133

Iam bene sopitum sollicitando malum?
Castalias sponsus fuit enutritus ad undas,
Cuius in amplexus virgo puella datur.
Bella puella tuum Bersmane cubile salutat,
Quid cessas? Moto cardine pande fores.
Aspice floridulo qui candor ab ore relucet,
Non indigna tuo est illa puella toro.
Vos mecum egregio depromite carmina vati
Convivae et sponsis solvite vota novis.
Coniungant vestras adamantia vincula mentes,
Unanimem dirimant iurgia nulla torum.
Sit thalamus felix et ab omni parte beatus:
In gemmis sit mens una, sit unus amor.
Quali Thariades complexus amore Rebeccam est,
Amborum talis pectora stringat amor.
Vivite concordes, numerosa crescite prole,
Quae ludat vestros ante novella pedes.
Nam seu vitis opaca ulmi sub tegmine nata
Pampineo, fructus fronde virente tegit:
Sic o sponsa domum numerosa prole beabis,
Haud multo innumeris inferiore bonis.
Quae matris ludens vultum exhilarabit amicum,
Et risus patri grata iocosque dabit.
Hoc Deus ut fiat, qui regnas trinus et unus
Effice, sic gratus vota precesque dabo.


page 134, image: s1ber077

ufhmi/a HIERONYMI RHUDENI LUNAEBURGENSIS IN NUPTIAS CLARISS. ET ORANTISS. VIRI D. M. GREGORII BERSMANI PROFESSORIS POEMATUM IN CELEBERRIMA ACADEMIA LIPSICA. ANNO 1575. SEPTIMO DIE FEBRUAR.

Clare vir ingenio, studiis, pietate, labore,
Integritate, honoribus:
Dum lateri iam sponsa tuo, reverende Magister.
Puella pulchra iungitur.
Id tibi coniugium sincero pectore felix,
Tuaeque sponsae comprecor.
Plurima sint vobis felicis gaudia sortis,
Fatum procul sit asperum.
Sit sine lite torus: suavis concordia regnet,
Blandis oicis assuescite.
Saepius et pulchra faciat te prole parentem,
Uxor pia atque amabilis.
Inque domo vestra superi plantaria regni,
Plantetis ad laudem Die.
Haec rata vota velit totius conditor orbis,
lo/go/sque
patris unicus.
Qui costam exemit lateri stertentis Adami,
Et inde fecit virginem.


page 135

Adducensque viro primus paranymphus eandem
Sanxit sacrum connubium:
Ille piis sponsis quoque nunc volet hospes adesse,
Vocatus has ad nuptias .

EPIGRAMMA DE GREGORIO BERSMANO, POETICES IN ACADEMIA LIPSENSI PROFESSORE ORDINARIO.

Eloquio teneros dum format, alique poetas
Bersmanus Clarii fama, decusque chori,
Ipse pater vatum vatem admiratus et alto
Ingenio, exclamat, par hic et arte mihi est.

Aliud de eodem.

In nova migrarent animae si corpora , vatis
Cultum Tibulle spiritum
Pectori inesse tuo, Bersmane diserte, putarem,
Elegos poliret qui tuos.

Aliud de Magdalena Helbornia Eiusdem vatis coniuge honestiss.

Magdalin e puro genetrix pulcherrima fonte
Prognatam, sanctis moribus erudiit:
Hic ubi perpetuam dulces fixere Camenae
Sedem inter Nymphas, urbs Philyrea, tuas.
Illam animi donis insignem et honore figurae


page 136, image: s078

Bersmano Phoebus donat habere suo:
Atque, ait, digno celebrabis carmine vates,
Cui pura pleno gurgite vena fluit.

IOHANN. POSTHIUS M. D. F. Finis

GERG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER I.

ELEGIA I. DE UTILITATE ARTIS GRAMMATICAE IN TABULAS GRAMMATICAS V. CLARISS. GEORGI FABRICII.

Quis fuit insigem Pueris qui protulit arte?
Quam bonus et vere commodus ille fuit.
Primus enim sterilis doctrinae semina iniecit.
Primus et ad Musas ille reclusit iter.
Tunc caput ingenuas nobis effere per artes,
Tunc clario licuit fonte levare sitim.
At non ille tuli summam me iudice laudem,
Quamvis sit memori dignus ab orbe coli


page 137

Nam rude semen erat, nec terris omnibus aptum,
Quod tantum in pingui luxuriabat agro.
Is nisi dente foret crebro renovatus aratri,
Nil nisi cum spinis gramen habebat iners.
Adde quod quod hirsuti complerant undique sentes,
In Labyrinthaeas compita secta vias.
Rara per apricos ducebat semita colles:
Semita, sed positu vix adeunda loci.
Quam potius meruit celebris praeconia famae,
Qui legit vario semina sparsa solo.
Ac lolium postquam paleasque removit inanes,
Fecit ut humanis usibus apta forent.
Illius haec laus est, qui Palladis inclutus arte,
Perplexum multis ante, relegit iter:
Observata regens certis divortia filis ,
Quae dederat dubiis illa sequenda viis.
Et nunc in tanto pars est communis honore
Fabricius, scripti dexter in omne genus.
Qui pariter doctae spectatus fila Minervae,
Aonidum facilem struxit ad antra viam.
Grammaticae parvo comprendens dogmata libro,
Quae prius in veterum sparsa fuere libris.
Quae non crassiloqui potuere volumina Gotthi,
Scrinia nec Galli tradere vasta senis:
Explicat illa tribus feliciter omnia chartis,
Ambiguum brevibus perspicuisne magis.
Ac nec quid studiis posthac iuvenilibus obstet,
In tabulis eadem conspicienda dedit.
Quarum si posset manus aemula reddere formam,


page 138, image: s079

Non magis his Coi pulchra tabella foret.
Huc ergo celeri iuvenes pede carpite gressus,
Hic datur ad Musas currere lata via.
Castaliae scatet hic de gurgite rivulus undae:
Qui bibit hinc, sociis plus sapit ille suis.
Qui bibit inde, sapit: iuvenes huc tendite, pulchra
Quos sitis optatae cognitionis habet.
Vestraque Gorgonea perfundite tempora lympha ,
Pegaseum spirent pectora vestra lacum.
Quisquis at hinc animum multa repleverit arte,
Inscribat fonti vota, PERENNIS EAS.

ELEGIA II. DE DIGNIATE AC FRUCTU POETICES.

Quid si vobiscum est, infelix cura, Camenae
Et vatum sterilis, carmen inane, labor?
Ite procul, vestris si nil prodestis alumnis:
Ite, nihil si nos gloria vestra iuvat.
Quaerite vos propter, tetricae quem iurgia linguae,
Et latrante iuvet crimina ventre pati.
Non ego nunc illis possum durare ferendis,
Immodicus frangit pectora dura dolor.
Nam prius invicti casus memorabis Ulyssei,
Sit licet et pelago, multaque passus humo,
Et referes, miserum quot probra superba procorum,
Paupertas Irum ferre coegit inops:
Livida mordacis quam dicas vulnera linguae,


page 139

Vulnera Pierio nunc patienda choro.
Quidvis ese velis, quam vatis nomen habentem,
Pegasidum castis invigilare focis.
Usque adeo his audit saeclis male carminis auctor,
Usque adeo Musas tempora nostra premunt.
Cura fuere olim regumque ducumque poetae,
Nec stetit ingenio gloria parta levis.
At nunc et stolidum dederit carmina vulgus,
Nec fautrix doctis vatibus aula patet.
Illa prius scurras admiserit et balatrones,
Quam qui Thespiadum sacra colenda ferunt.
Qua facti meruit culpa divina poesis,
Principibus fieret vilis ut ipsa suis?
An quia nunc artes passim sors urget iniqua,
Non licet hanc fato prosperiore frui?
An quia contemptus causamque facemque ministrant,
Quos iuvat in Clario nomen habere choro?
Dum praecepta bonae prorsus contraria legi,
Moribus et castis quae nocuere, docent:
Quos tanquam vitae pestes, ac pondera terrae,
Arcendos sancta censuit urbe Plato.
An quod et indocti doctique poemata scribunt,
Quaerendi omnes nominis ardor agit?
Quis tamen heu furor est personae crimen, in artem,
Fundere? Non meritam cur mala poena trahit?
Si modo vera libet constanti mente fateri,
Si qua modo veris est adhibenda fides?
Ut nihil utilius sacra solet esse poesi,
Sic nihil hac ipsa dignius esse reor.


page 140, image: s080

Ut taceam quod nil iucundius exstet eadem,
Omnigenas inter cognitiones opes.
Si nescis prisci reminiscere temporis annos,
In pretio quando floruit illa suo.
Non modo tunc procerum pollebat amore poeta,
Ac culti merces digna laboris erat:
Saepe sed et reges inter moderamina rerum,
Iungebant paribus verba diserta modis.
At quid pauca nocet priscorum exempla referre,
Si forte hinc Musis concilietur honos.
Victor Amyntiades inter tot tela, tot enses,
Iliadum crebro legit Homero tuam.
Cumque daret placidae defessus membra quieti,
Hanc capiti optabat supposuisse suo.
Illi ubi thesauros inter direpta Darii,
Traditur artifici cistula facta manu,
Consiliis animo perpensis ante suorum,
Iliadem servet, retullit ipse, meam.
Tanto Pieridas rex dignabatur honore,
Quas odio nostro tempore vulgus habet.
Cui non Scipiadae nomen pervenit ad aures,
Ausoniae ut vatum foverit ille patrem?
Quam Calabris humiles ducentem montibus ortus,
Exortem tumuli noluit esse sui.
Donec Musarum superabit fama sub orbe,
His tua cum Fulvi gloria semper erit:
Aetolo referens qui victor ab hoste triumphum,
Aonidum templis Martia dona paras.
Quid dicam, vati cunas quod si qua dedisset,


page 141

Ante alias felix urbs ea visa fuit?
Maxima sic multis certamina movit Homerus,
dum quaevis dici patria vatis amat.
Urbis et externis tribuit ius Roma poetis,
Roma potens armis, ingenii ferax.
Quid memorem quanto studii complexus amore
Augustus vatum lumina bina fuit?
Vix ita Phocaeo iuveni dilectus Orestes,
Vix ita Cecropio Pirithousque duci.
Quantum ille et Flaccum fovit, pariterque Maronem,
Amborum peragens seria multa fide.
Quis te venturo Maecenas eximet aevo,
Aonidum coetus nobile praesidium?
Fama Midam sileat, maior tibi gloria venit,
Gloria Virgilii parta patrocinio.
Nec vero priscos mirum est coluisse Thaliam,
Nil mirum vatis grande fuisse decus.
Cum reges ipsos concessa per otia rerum,
Iuverit his studiis imposuisse manum.
Carmina sic scripsit Siculus non pauca tyrannus,
Ut stimulis sensum poneret invidiae.
Sic cum Virgilio videas Flacco sedentem
Augustum, doctis claudere verba modis.
Sic non dum, carie consumens cuncta vetustas,
Corrosit numeros Carole Magne tuos.
Deficiet prius ipsa dies, (nam vera fatebor)
Ac sol Hesperias axe subibit aquas:
Narrando cunctos ego quam complectas honores,
Quos olim Phoebo turba sacrata tulit.


page 142, image: s081

Hoc saltem referam, quod (me nisi numina fallunt)
Innumeri testis forsitan instar erit.
Cui non ulla parem transacti temporis aetas
Vidit, nec similem secla futura ferent:
Non dedignatur caelesti stirpe poetas,
Hos superum natos ausus habere Plato.
Talia sed quid ego recolendo, sidera caelo,
Fluminibus ripas, frondibus addo comas?
Ergo vias repetam, longis ambagibus acta,
Ne cymba in mediis nostra fatiscat aquis.
Fallor? an utilitas coepti pars altera nostri,
Ore vocans ad se flectere mandat iter?
Illa vocat certe, fas est parere vocanti,
Area iam nostris illa teretur equis.
Nunc autem mihi mille sonos, nunc oraque mille,
Moenideque tuum pectus inesse velim.
Ut memori cunctos possim perscribere versu,
Quos fructus caelo nata poesis habet.
Summa sed ipse sequar tantum fastigia rerum,
Qualis qui summam fluminis haurit aquam.
Divinos si forte cupis cognoscere cultus,
Quoque coli mentis numen honore velit:
Si cupis et vitae et morum praecepta tenere,
Candida Pieridum carmina doctus ames.
Nam ne, forte ratis veluti spoliata magistro,
Relligio Lethes mersa iaceret aquis:
Melpomene populis concessit amica poetam,
Lethais mersam qui revocaret aquis.
Carmine caelicolae placantur, carmina ni sint


page 143

Cum pueris virgo disceret unde preces?
Poscit opem vatis chorus, ut aut laudibus almum
Exhibita celebret pro bonitate Deum:
Supplicium aut vitiis meritum, poenasque parantem
Praevenit, iuncta cum pietate, prece.
Vindictae totas ne sorte remittat habenas,
Effundens irae fulmina cuncta sua.
Immittatque feros nostris aut finibus hostes,
Aut grave morborum letiferumque genus,
Concitet aut largos resolutis nubibus imbres,
Aut etiam rapidis ignibus urat agros:
Sed potius patria vincens bonitate furorem,
Ostendat vultus signa benigna fui.
Tranquillae nobis concedens tempora pacis,
Ac nostra pellens noxia quaeque domo.
Quid vero in vita recte praveque geratur,
Virtutis, vitio quatenus absit amor:
Non ita te Samius, non sic Thaletis
Instruet, aut tanta cum gravitate Plato:
Musa tuis veluti spectandum ponit ocellis,
Exemplis monstrans fanda nefanda suis.
Quid virtus, et quid prudens solertia possit,
Edocet Aeolii provida cura ducis.
Quid pietas, quid sit reverentia pulchra parentum,
Aeneas facto comprobat ipse suo.
Qui postquam raptos medio tulit hoste penates,
Mox humeris effert dulce parentis onus.
At quid amicitiae valeat venerabile foedus,
Euryali caedes Hyrtacidaeque notat.


page 144, image: s082

Fervida quid mentis noceat fiducia fata
Ductoris Rutuli nos miseranda docent.
Ne sis cum superis magni contemptor Olympi,
Titanum poenis cautior esse potes.
Denique Cinyphias citius numeravero fruges,
Quotque ferat dicam fertilis Hybla favos:
Quam quot virtutum praecepta, poetica tradat,
Carminibus potero commemorare meis.
Sed forte suam dediscat tangere metam,
Fessus in hoc cursum tramite sistat equus.
Nam mihi quid surdas haec decantantur ad aures,
Quid feror in laudes Calliopea tuas?
Si solae curantur opes, si quidlibet amplos
Posthabito census nunc Helicone parat.
Exulet interea cunctos Ars spreta per urbes,
Ac mendicatum quaerat egena cibum.
Forsitan huic dederit finem Deus ipse labori,
Quaerat ut hanc versa postmodo sorte cibus.

ELEGIA III. DE DIGNITATE AC PRAESTANTIA HISTORIAE CARMEN SCRIPTUM IN su/ntagma HISTORICUM M. RAINERI REINECCII.

Florida Phaeacum laudet pomaria regis,
Hesperidumque hortos fama loquatur anus.
Sed neque Pelusi tempe ditissima terra,
Quam saturans reflua Nilus inundat aqua:


page 145

Nec thus sudanti pinguis Panchaia ligno,
Nec generosa vehens amne metalla Tagus,
Laudibus historiae certent: non India gemmis
Prodiga, non raro vellerer Sera tumens.
Si nescis, haec est orbis commune theatrum,
Exemplis monstrans fasque nefasque suis.
Quae tibi nec Samius, nec sancti charta Solonis,
Cumque Stagirita maximus ille Plato.
Informans oculis tam clara in luce videnda
Proponet, medio candidiora die.
Temporis haec testis, nascentia saecula mundi,
Regnorumque vices, fataque mira refert.
Et quo relligio sit nata propaginis ortu,
Et qua condiderit lumina nocte latens.
Haec veri lux, incerto mortalia casu,
Et fluitare vaga semina mole negat.
Omnia sed mentis cura distincta sagacis,
Demonstrat metas rite tenere suas.
Ordinis usque adeo custos Deus, Ordinis auctor
Digerit in numerum singula lege regens.
Praescriptos iubet fines servare profundum,
Libratumque pari pondere stare solum.
Et iubar alternis Phoebi concedere nocti,
Et mutare stato tempora iure vices.
Quid memorem vindex abolentis ut omnia leti,
Non sinat in cineres nomen abire rogi:
Inculta victuris intexens facta libellis,
Et viam reddens post sua fata viris?
Historiae meritis vivit post funera virtus,


page 146, image: s083

Et tituli famam, qui bene gessit, habet.
Sic memori rex Persarum celebratur ab aevo.
Sic Macedum fertur laude Monarcha potens.
Parva loquor: vitae non haec incauta magistra,
Quod iuvet alterius nos docet ipsa malo.
Instruit exemplis orientia tempora priscis,
Nec puerorum instar nos sinit esse rudes.
Gnara praeteriti, casus praesaga futuri,
Consiliis arcet tristia damna suis.
Avertit clades et dira pericula pellit,
Sive parata domi, seu metuenda foris.
Suppliciique metu culpam, facinusque recidit,
Pectoris et motus imperiosa premit.
Fortunaeque iubet memores, quae tollit in altum
Obscuros, celebres attenuataque viros,
Iras atque minas spirantem ponere vultum,
Et iactare animis verba minora suis.
Adde vetustatis quod nuntia, prodit in auras
Nocte sepulta mala quae latuere diu.
Omnia Cecropiae promens secreta senectus,
Quidquid et abstrusum Roma versuta tenet.
Et mores hominum ductos meliore metallo,
Et veterum ritus iuraque sancta docens.
Quae si divitiis Arabum quis cognita mutet,
Iudice me, Glauco non magis ille sapit,
Aurea qui mutans aeratis arma, recepit
Centenos pendens, ter tribus empta, boves.
Quae laus ergo tuo tribuetur digna labore,
Quae, Reinere, tuis gratia digna libris?


page 147

Qui prima antiquos deducis origine reges,
Atque nitere facis stemmata foeda situ.
Squalida quae genetrix annorum infecerat aetas,
Dentibus arrodens triverat atque dies,
In quibus et texens sublimis aranea telam,
Ipsa suum textrix invida nerat opus.
Assyrios tu pandis avos, modo redditus orbi
Ingenio vivit Medus Arabsque tuo.
Inque tuis relegit fastis primordia stirpis
Persa suae, Parthus discit et ipse genus.
Singula quid memorem? Tu regna illustria condis
Scriptor et Aecidis ducis in arma stylo.
Iam minus invideo Romae, minus, inquit, Athenis,
Nostra voluminibus gens celebrata tuis.
Perge precor, Reinere,tui victura feretur
Fama operis, stellas dum vehet axe polus.

ELEGIA IV. DE DIGNITATE AC PRAESTANTIA ARTIS GEOMETRICAE. IN RHEDAM GEOMETRICAM M. VALENTINI THAVAE.

Invidiosa alius sumat Demosthenis arma,
In tua sive pedem Bartole casta ferat:
Quem labor, aut insana iuvant vadimonia vulgi,
Mane cui somnos ostia pulsa fugant.


page 148, image: s084

Me secura quies grata delectet in umbra,
Dum mea non penitus vita teratur iners.
Ipsa sequar viridi Musarum casta sub aevo,
Ignavus fori, quae licet arma geram.
Nec me destituant segnes in pectore vires,
Nec frangant durae taedia longa viae.
Et quodcumque mihi superest, dum gaudia victor
Plena feram, superet spes melioris, onus.
Tu modo ne sacris nemorum secessibus arce,
Indignata meos Calliopea pedes.
Neu mihi dura nega modicum de fonte liquorum,
Albius unde suam diluit ante sitim.
Ipsa mihi caelique vias et sidera monstra,
A caeloque ortas sideribusque vices.
Imprimis certis quae digerit omnia punctis,
Ante Magisterii sit mihi nota tui.
Non ullo celebrata satis Geometria versu,
Digna vel nomen habere modis.
O qui primus in hac mortales imbuit olim,
Quam bonus, et vere commodus ille fuit.
Credibile est illum retinentem semina caeli,
Nil mortale animo desipuisse suo.
Non illum ambitio popularibus abstulit auris,
Nec viciis labes polluit ulla suis.
Non illum fasces, nec sellae signa curulis,
Aut Parthus celeri sollicitavit equo:
Non procerum curae, non arcta negotia regum,
Non fora, non arcus, rostra, thaetra, viae.
Ipse suos inter radios, securus amorum,


page 149

Sprevit opes, tenui sprevit et ore famem.
Dimensumque dedit spatiosum gentibus orbem,
Et gestanda manu sidera, rura, fretum.
Artibus haud aliis meritas ego demerso laudes:
Non ita sum famae prodigus ipse meae.
Gloria cuique sua est: sed eam sectentur, ad astra
Qui cupiunt facili tramite ferre pedem.
Hanc nobis natura parens, hanc subdidit alam,
Quae nos ex humili praepes ad alta levet.
Huius remigio superas anavit ad oras,
Insuetumque homini Daedalus egit iter.
Remigioque carens alarum hoc, lapsus ab alto
Iacerus, aequoreis nomina fecit aquis.
Scilicet illa vagis et nos erroribus actos,
Post longam patriae reddit amica fugam.
Inque domos superas sedesque reponit avitas,
Colloquioque Die dat propiore frui.
Illic et caeli tractus, camposque liquentes,
Stellarumque globos ad rata puncta locat.
In terrasque Iovem summo deducit Olympo,
Fulminis haud illam praepediente metu.
Illic et gyros, per quos moderatur habenas
Phoebus v, et obliquae signa relicta rotae
Disponit, metasque notat, seu tendit ad Austrum,
Seu propior terris flectit ad Arcton iter.
Illic et certo distinguit limite flexus,
quos intra veniens luna, cadensque meat.
Seu fratris rediens amplexu colligit ignes,
Seu permensa polum, lumina nocte refert.


page 150, image: s085

Illinc et penitus magnum mirata profundum,
Subiectasque oras aetheris atque soli,
Suppositam ex alto gaudet cognoscere molem,
Metririque animo dissita summa suo.
Hinc postquam spatiis exegit quattuor orbem,
Singula sub certa corpora lege notat.
Tellurisque vagos includit limite campos,
Discernens arvis arva, plagisque plagas.
Et qua Maenalii flammis vicina Bootae,
Altior in tumuli tollitur illa modum:
Et qua prona magis, populis cognita Nile tuis.
Et qua se primis attollit Cynthius undis,
Et qua defessis frena remittit equis.
Non illam assiduis remor Gallia bellis,
Non latrociniis Baetica foeta suis.
Non obsessa fero tellus Rhodopaea colono,
Ultima non Ponti litora, cana nive.
Obiectaeve Alpes, aut nubifer Apenninus,
Aut rapido Ganges flumine rura secans.
Non illam montes, non invia saxa morantur,
Non freta: rumpit iter per iuga, saxa, fretum.
Quid referam humanae praestet quae commoda vitae?
Multa quidem, numeris sed minus apta meis.
Dum varios profert vitae civilis ad usus
Organa, mechanica fabrificata manu.
queis sine nulla queant tractare negotia cives,
Sive domi poscant munia, sive foris.
Neu morer exemplis, quae si perscribere versu


page 151

Cuncta velim, series longa futura foret.
Sit satis e multis prolatum milibus unum,
Quod pro teste mihi nunc memorare libet.
Quem Siculi fugiunt opera admiranda magistri,
Quod mare non fama transiit ille sua?
Nam caeli leges, et iura arcana Deorum,
Ingenio celsa transtulit arce Iovis.
Scilicet in parvo complectens aethera vitro,
Qui vix amplexu se capit ipse suo.
Ut duodena rotis transvectus sidera Titan,
Immensum obliquo permeat axe polum.
Ac comitata suo fratrem vaga Delia curru,
Nunc lateat, toto nunc facis orbe micet.
Utque tenens mundi medium totius et imum,
Nixa oneris tellus stet gravitate sui.
Quid tormenta loquar patriae fabricata tuendae,
Cum Marcelle tuo milite cincta fuit?
Non ita Romulidas validi custodia muri
Arcuit, aut obex arduus ante iugi:
Non maris undisoni subter labentibus undis,
Accessum prohibens Nereus ipse viris.
Non emissa super telorum turba repressit,
Aut infesta retro classe manuque Tyrus:
Quantum nempe suis tormentis reppulit hostem,
Perfringens actis obvia quaeque pilis.
Illius ingenio victoria tota Quiritum
Haesit, et ancipiti Marte morata stetit.
Sed prius Hesperias descendet Phoebus in undas,
Rursus et Eoo proferet orbe iubar:


page 152, image: s086

Quam referam quantum spatiosi tempore belli,
Arte Syracusis profuit atque manu.
Ad propiora feror: nec enim praeconia laudis
Credibile est priscis cuncta dedisse Deum.
Haud uni pariter confert Deus omnia saeclo,
Uni largitur nec bona cuncta viro.
Spirantes poterat Lypsippus ducere vultus,
Extinctis Cous reddere membra manu.
Ligna Tarentinus produxit in aera pennis:
Sic sua cuique fuit gloria, parta sibi.
Non operis tamen exacti, argutique laboris
Praeripuit nostris iste vel ille decus.
Stant etiam meritae nobis insignia laudis,
Unus Phidiacum nec superavit ebur.
Neu variis memorem praestantes artibus, aetas
Quos nostra antiquis aequiparanda dedit:
Sit mihi de multis fas tantum promere paucos,
Fama Mathematicae quos super astra vehit.
Ingenium summo laudemque aequavit Olympo v,
Incluta quo gaudet Francia cive, senex,
Iohnannes Molitor, cui nomen Regius altum
Mons dedit, at nomen clarius arte tulit.
Vix illi quondam, nati melioribus annis
Viderunt (liceat dicere vera) parem.
Hoc uno meruit tantum Germania laudis,
Quantum cum Memphi Graecia tota tulit.
At quae Stoeflerum tellus, quae nesciet aetas,
Aemula Phoebeis dum soror ibit equis?
Tunc sidus nostri vanescet Homilius aevi


page 153

Cum refuga ad lucem flexerit umbra viam.
Ut vivos taceam, quorum me nomina candor,
Ingenuusque iubet dissimulare pudor.
Qui nos iura poli, faciemque micantis Olympi,
Tempora cum causis docuere suis.
Quorum facta fuit vita haec instructior arte,
Nunc ut ea liceat commodiore frui.
Nec te Thava mea tamen huc recitabo Thalia.
Thava Geometrici gloria rara chori:
Immemorive tuum versu transibo laborem,
Cui similem Graiae non perpere manus.
Triptolemi volucrem proclamat Achaia curru,
Quo nulli tactam primus obivit humum.
Iactat Achilleas tumefacta Pelasgia bigas,
Ante quibus Zephyros ibat et ante Notos.
At tua laude vehi nunc Rheda est dignior ista,
Quo plus ingenii, quo magis artis habet.
Illa vectus enim dux inclutus ense fideque,
Saxonica Augustus firma columna domus,
Et spatia et poterit certa intervalla locorum
Per quae fecit iter, noscere cuncta memor.
Sive nemus circum, tortum rapiatur in orbem,
Seu circum curvas axe vehatur aquas,
Imperii seu forte sui percenseat urbes,
Perlabens rapidis arva beata rotis.
Illic et si quot confecit milia cursu,
Qualia Saxonici regula iuris habet,
Campanae cum quartis dinumerare licet.


page 154, image: s087

Adde quod ambages in ea, flexusque viarum,
Herculei indicio scire potest lapidis,
Atque emensa pedum (tecto velamine curru,
Hoc moderante rotas) volvere signa retro.
Non secus atque dolos tecti, anfractusque relegit,
Aegides fili pone secutus iter.
Sed nec opus, Rhedae cunctos memorabilis usus
Dicere, nec versus lege vetante licet.
At quibus ingrediar tua nunc praeconia verbis
Auguste, imperii gloria, cur, salus?
Qui merito sacram complexus amore Mathesin,
Auxiliis orbam non sinis esse tuis.
Illiusque foves cultores, atque tueris,
Quos livor rabido carpere dente solet.
Quin etiam si quando sinunt te pondera rerum,
Quas fulcis, humeros mole gravante tuos:
More aliis solito, vacua non segnis in aula
Ignavum luxu perdis inerte diem.
Sed vigili tractans aut nostra Mathemata cura,
Subicis ingenio sidera celsa tuo:
Aut altum ingenuas animum demittis in artes,
Impendens studiis tempora multa bonis.
Macte nova virtute heros, sic itur ad astra,
Hoc recto ad superos tramite ducit iter.
His olim meritis Atlas conscendit Olympum,
Cuius nunc prono vertice fulcit onus:
His olim proles Hyraea nitentibus astris
Addita et in caeli parte locata fuit.
His etiam Alcides radianti sede receptus,


page 155

Conspicuum liquida repperit arce locum.
Te quoque pro meritis quibus orbem Maximus imples,
Dum recipis Musas caelica tecta manent.
Quique tibi primo Lybicus leo fulsit in ortu,
Diis accessuro colligit ecce iubas.
Sed terris precor intersis dux optime longum,
Ad superumque domos non nisi serus eas.

e)/pos e)gkwmiasiko)n De DIGNITATE AC PRAESTANTIA ARTIS MEDICINAE, AD VIROS IV. DOCTRINAE ERUDITIONE, humanitate, ac virtute ornatiss. opt. artium Magistros ac professores in Academia celeberrima Lipsensi, cum renuntiatione publica declararentur Medicinae DD.

Quis calor impellit subito praecordia motu,
Cur longum desueta pati mea viscera Phoebum,
Spiritus intus agit, sensusque infusa per imos
Vis animum versat, lymphae Permessidos haustu?
Fallimur, an totis Phoebi delubra moventur
Sedibus et fremitum cortinas remittit ab antris,
Adventum testata Dei: iam lumine lucem
Diffundi et tremulis video crebescere flammis.
Nunc Paean, nunc se Tegeae mihi monstrat alumnus,
Et comes his Evan, ternoque ter agmina iunctae
Mnemosyna Divumque satae genitore puellae,
Autumnusque pater genialia munera spargens,


page 156, image: s088

Narcissi flores et olentis germina thymbrae,
Ambrosiaeque comas et odoriferae Panaceae.
Quos se pone infert, oculis Hygiea serenis,
Et vigor et Charitum turba comitante Venustas.
Nosco Deos, causamque viae: Vos concinit ille,
Vos petit ille chorus, lauro Parnasside circum
Vestra revincturus consuetis tempora sertis,
Vestra, Machaonia quibus hoc debetur ab arte.
Eximium decus, et praeclari frontis honores.
Haec est illa dies, Parcarum condita puro
Vellere, saepe dies votis optata caducis:
Candida lux, et candidulis signanda lapillis,
Qua vobis merita velantur tempora fronde.
Grande morae fertis pretium, secludite curas,
Nec lentas nimium spes incusate querendo.
Sic visum superis, cumulo potiore bonorum
Instaurare morae vobis dispendia longae.
O fortunati nimium, nisi praemia laudum
Praetereunt vestrae sensum male cognita mentis.
Ergo salutantum laeto dum compita plausu
Cuncta fremunt, sonitumque cavis penetralibus edunt
Atria et urgentis fervent turbae impete postes,
Ostia dum pulsata gemunt: vacat apta movere
Carmina, quae docti possint audire penates:
Calliope nos illa doce: iuvat ire per artis
Paeoniae laudes, tu grandibus annue coeptis,
Et mecum seriem moliminis exige tanti,
Si tua rite colo primis venerator ab annis
Sacra, nec his potior sedit cura altera menti,


page 157

Aut inhians aulae splendori, aut dedita lucro.
Et vos, quorum agitur res, aspirate canenti,
Este mihi faciles, venient in carmina vires,
Quas vestro dabitis nutu, placidoque favore.
Sed quis erit dignum pollenti pectore carmen
Condere qui valeat, laudesque aequare canendo
Promeritis eius, qui tam divina reperta,
Ingenio quaesita suo, studioque subacta
In medium dedit, atque in luminis eruit oras.
Credo equidem, (nec vana fides) caelestibus ortum
Seminibus, caelo dignam qui protulit artem.
Nam si, quod rerum maiestas cognita suadet,
Dicendum est, Deus ipse fuit, Deus, aut ego fallor,
Immersam errorum qui fluctibus atque tenebris,
In luce et solida hanc princeps statione locavit.
Confer enim, ( Si prisca iuvat cognoscere retro,
Et prima mecum repetentem ab origine mundi,
Discere, qui varias vitam excoluere per artes)
Talibus inventis aliorum antiqua reperta.
Prima Ceres fruges, alimentaque mitia terris
Extulit, et pingui glandem mutavit arista:
Indignata situ campos horrere feraces,
Ornari nullis incultum fructibus annum.
Vitigenae Bacchus laticis mortalibus usum
Praebuit et liquidos permulsit nectare fontes.
Durus uterque et heu nostrae non aequus gentis honori.
Tunc coepere homines primum mollescere, rerum
Copia tunc mersare animos, infringere luxus:


page 158, image: s089

Desidies oblimare, incestare voluptas.
Tunc vino corrumpi aetas, et forma perire,
Morborumque cohors inimica incumbere terris,
Desolari urbes, impleri civibus Orcus.
Ergo triticeas messes, et dona Lyaei,
Utilius nescire fuit: queis vita carebat
Aurea, queis et nunc constat sine vivere multos,
Contentos victu, quem sponte volentibus arvis
Fundit humus, potu saturos, quem ripa ministrat.
At bene non poterat, succorum ususque medentum
Cassa, neci patulum proferri vita per aevum:
Morbiferam postquam cladem mortalibus aegris
Conflarat satus Iapeto, de lampade Solis
Subducens misero flammarum semina furto:
queis hominum pecudumque genus, vitasque volantum
Flagranti penitus succendit in ossibus aestu,
Laxavitque fores leto, letique ministris,
Atque cadaveribus funestos reddidit agros,
Vastavitque vias exhausto gentibus orbe.
Quo magis ille Die est nobis dignandus honore,
Seu Deus ille fuit vere, quod credere mandat
Relligio, Divum Clarius seu missus ab arce,
Quod testis perhibet locuples, longaeva vetustas,
Qui nostrae casum sortis miseratus acerbum,
Morborum contraque metus, morisque furorem,
Addidit afflictae solacia dulcia vitae,
Radicum monstrans vires, artemque medendi.
Qua vel praesentis rabiem compescere morbi
Rite queat, vel qua corpus servare salubre,


page 159

Imperfecta tibi ne truncet stamina Clotho.
O geminum caelestis opus rationis, ab Orco
Quod reduces tradit vitas, revocatque sepultos
Non mihi si centum ter linguis ora sonarent,
Infragilique foret vox indefessa loquela,
Tantarum sperem cumulos evolvere laudum,
Complectique meis praeconia debita verbis.
Nudis rebus agam, ne vos morer amplius aequo.
Hanc pariter coluit saeclis melioribus artem,
Insistens patriis felix Epidaurius orsis,
Ipse merens etiam Deus immortalis haberi,
Discerptum loris dum sanat Amazone natum:
Hanc coluit Chiron, hanc et Chironis alumnus.
Inclutus Aeacidae, Nereidos inclutus ortu.
Hac fuit illustris Podalirius atque Machaon
Phoebigenae, regique Erebi gratissimus unus
Ante alios Paeon, Amythaoniusque Melampus.
Hac terris meritum famamque aequavit Olympo
Hippocrates, spes fida hominum, columenque salutis.
Quid moror? Hac nullo casurum tempore nomen
Pergamei peperit solertia mira magistri.
Ut reliquos taceam regum de stirpe creatos,
Qui medica studium non defugere palaestrae.
Et merito: nec enim sacri post dogmata verbi,
Quae Christus patefacta sinu patris, edidit orbi,
Huic alius par est: absit lingua invida vero.
Scilicet hoc nostri nobis primordia pandit
Corpori, ut rudis haec terrae, confusaque moles,
Induit humanas (mirum) conversa figuras:


page 160, image: s090

Prolifici pars mollis uti ac humecta liquoris,
Et terrena minus, versa est in corporis usum,
Quod solidum ac terrestre fuit, concrevit in ossa.
Unde opifex natura creet membra, auctet, alatque
Atque alia ex aliis generando secla propaget.
Cur verita haec olim confundere sacra profanis.
Secrevit partes animae, statione remotas:
Ut quae sceptra tenet, regnique gubernat habenas,
In summa cerebri solium mens occupet arce,
Iram claustra premant cordis: subtusque cupido
Expleri cupiens, iecoris praesepe fatiget.
Parva loquor: nobis nos hoc ostendit, et artem
Divinaeque docet miracula daedla dextrae,
Ne dubio hanc casu fabriciam coiisse putemus.
Hoc abstrusa simul viscera terrae,
Plantarum, fruticum et lapidum secreta recludens,
Et quod Paeonias Tethys progignit ad usus.
Hoc superas scandit sedes, nec murmura caeli,
Horrendum gladio nec respicit Oriona,
Quin stellarum illic genios, septemque Planetas
Explorans, terris consulta arcana reportet,
Praesidioque inopes armet, firmetque caducas,
Caelestium contra conceptos mentibus ignes.
Hoc aperit nostrum varient quae condita corpus,
Aut vexando malis, aut conservando salubre:
Ne tibi flabra Noti, raucum spirantia tabem
Concinnent, pestemque putri ferat halitus aura:
Ne cibus officiat, necem ut inter prandia coenes,
Pocula ne laedant, obtundant otia corpus,


page 161

Aut studium impensa minuat superante laboris.
Ne vigiles aequo plus, torpescasque veterno.
Copia ne tibi sit, neu sit paenuria fraudi.
Denique ne cor praependant spes, nec metus arctet,
Inflet luxuries, aut maeror strangulet intus.
Ad propiora feror: rerum cognoscere causas
Nos medicina docet, certa ratione viaque
Expediens quo fonte fluat vis morbida membris,
Utrum hanc contages caeli vitiosa propaget,
An satus hanc pariat primo genitalis ab ortu,
Harmoniamve calor turbans, aut proelia miscens
Procudat frigus, siccove obnoxius humor,
Aut morbum quacumque ciens noxa advena culpa.
queis bene perceptis, vel declinare malignos
Consilio iubet effectus, corpusque tueri:
Vel si nulla vias aperit fortuna, cavendi
Pestiferum ratione malum potiorque medullas
Aestus habet, saevitque ruens per viscera flamma:
Ilicet auxilium, cladisque levamen ab arte
Accelerat, victu medicans, aut pharmaca promens,
Aut resecrare parans dextra immedicabile vulnus.
O medici quotiens, haec inter, cura sagacis
Arcta caput scabit, et rigidos morsu occupat ungues,
Articulisque dies pressis et computat horas,
Ne morbi capiatur iners ambagibus atque
Se deridendum pueris vetulisque propinet.
Ergo signa legit retro, praesentia captat,
Et praesaga mali, libellae examine pensat,
Observans morbi, quo pondere vergat, amussis.


page 162, image: s091

In tenui nec enim labor est, nec tergora tauri
Tractantur, cantuque levem certatur ob hircum:
Si nescis, haec vita hominis certamina constant,
Quam nece
Praereptam, non pondere divitis auri,
Non gemmis redimes, non rarae munere vestis.
Sed quid ego haec autem, nimium verbosa revolvo,
Quidve meis onero doctas sermonibus aures?
Iam spectata satis satis est patientia vestra,
Et modus huic, finisque meis sit versibus. At vos,
Vos o Paeonii magnum ordinis incrementum,
Quos meruit virtus, quos docta laboris alumna
Cognitio, Sophiaeque imbutum nectare pectus,
Quos studio tribuendus honos, artique reposcit,
Doctorum titulis longum gaudete decoris,
Perpetuum medicae gaudete insignibus artis:
Ac pede non trepido Phoebeia castra secuti,
Auspiciis Coique senis, ductuque Galeni,
Agmine morborum domito, letoque fugato,
Militiam Phoebi positis ornate trophaeis.

CARMINA GRATULATORIA DE ACADEMIAE LIPSENSIS CONSUETUDINE; PUERIS PROPOSITA, ut accinerentur singulis in arte Medica renuntiatis DD. SAPPHICUM GRATULATORIUM AD D. MAXIMUM GERITIUM.


page 163

Ne sit angusti tibi honos pudori
Carmini, Phoebi decus, et sororum
Cura nec postrema, nec invidenda
Maxime, Phoebi.
Gaudet et linguae puerilis hymno
Arbiter mundi licet usque et usque
Accinat laudes, revolutus aether
Axe sonoro.
Nec tuas, nunc fert animus, Camenae
His modis laudes male temperantem,
Ingeni culpa puerilis illas
Deterere arcta.
Gratulari me tibi dignitatem
Sit satis summam, medicae, benigno
Munere indulget tibi quam, repertor
Artis Apollo.
Hac precor saltem medicus fruare:
Nam tibi laudes opera artis addent,
Quae malis edes medicando morbis,
Numine dextro.

ODE GRATULATORIA AD D. MICHAELEM BARTH.

O duplici gloria nomine,
Argutae fidicen Barthe sciens lyrae,
Ac vitiae dubiis praesidium potens,
Cum morbi invaluit furor.


page 164, image: s092

O sidus patriae lucidulum tuae,
Praestringens oculos (quod iuvat) amulis,
Doctrinae omnigenae lumine et ingeni
Infracti invidiae minis:
Quam contra, arbor uti palmiferae Phari
Mersari indocilis pondere molium,
Effers indomitum per mala verticem
Faecis prodigus invidiae.
Rumpantur licet huic ilia: me tibi
Gratari meritae praemia gloriae,
Votorumque iuvat ferre tot omina,
Quot natale solum prope,
Vasti saxa tegunt culmina Peloris.
Parcarum remorantem invideat Stygis.
Regnator, vacua domo.

HENDECASYLLABUM GRATULATORIUM AD D. GEORGIUM MASBACHIUM.

Doctori mea Musa gratulatum
Eia surge novo, cui decorum
Latous redimit caput corona.
Nam Coi licet ille disciplinis
Incumbat senis, atque Pergameni,
Et Graiae et Latiae loquelae:
Plausus inter et approbationes
Votorum, tamen haud negabit aurem,


page 165

Nec te negliget insolens honore.
Musa et caelicolum interesse mensis
Narratur fide blandulum sonora
Immortale canens genus Deorum:
Nec convivia fortium virorum
Fugerunt comites, novem Camenae.
Sic aspiret favens Apollo,
Et vatum pater et pater medentum.
Salve pars medicae probata turbae,
Masbachi patriae perenne nomen:
Fortunante tuas Deo actiones,
Mox artem celebres novis trophaeis.

ODE GRATULATORIA AD. D. BALTHASAREM GUTLERUM.

Et voce et numeris iuvat
Gratari titulos Balthasari novos,
Quem Phoebus probat, abdita
Naturae referantem penetralia:
Quam Musae super ardua
Sublimem statuunt culmina Phocidos:
Quem magnus studii labor,
Claris conspicuum tollit honoribus.
Non Cressa careat dies
Iam festina nota: non epulus merum,
Non desint hilares ioci,
Non autumne tuas invideas opes.


page 166, image: s093

Non sit muta locutio
Guttlero in numerum vota ferentium:
Vivat, vivat io, novis
Ornatus titulis: Corripiat gradum,
Illius fugiens manum,
Leti tarda prius ferre pedem cohors.
Sic voce et numeris iuvat
Gratari titulos Balthasari novos.

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II.

IN BIBLIA SACRA HENDECASTICHON CONVERSUM EX RYTHMIS GERMANICIS REVERENDI VIRI D. M. L.

Continet iste liber scripturae dogmata sacrae,
Unde omnia scatet uberibus sapientia rivis.
Felix o nimium felix, qui pellegit acri
Hunc studio et vitae normam componit ad ipsum.
Omnia cum pereant, nec quicquam perstet in orbe,
Verbum hoc perpetuis manet indelebile saeclis,
Finem animae pensans aeternae munera lucis.
Fata manent cunctos, avi post mille labores,
Tum vero in medio necis hoc discrimine praesto est.


page 167

Et Satane horrifici nos faucibus eripit, atque
Haeredes summi transcribit ad atria caeli.

IN COMPENDIUM GRAMMATICAE GRAECAE MATTHAEI DRESSERI.

Flumina non magnis promanant fontibus ampla,
Dum cursu crescunt multiplicata suo.
Et sunt magnarum primordia parvula rerum,
Quas augere dies progrediendo solet.
Quae toto Argolica est locupletior orbe loquela,
Et tamen haec haec arca paupere sumit opes?
Quam referans Gratiae Dresserus gloria linguae,
Et decus Ausonii grande nitorque fori,
Sic melius sera de posteritate meretur,
Et fructu prodest uberiore scholis:
Quam cum olim Hesperidum cultis Tiryntius hortis,
Attulit Argivis aurea poma viris.
Macte tuis Matthaee libris, tot saecula vivas,
Dux quot ab Augusto Caesare noster abest.

IN LIBROS GRAMMATICA GALLICAE ANTONII CAUTII.

Grande fremit torrens, lutulenta concitus unda,
Involuit suo vortice prata, nemus.
At Phrygii gaza regis qui ditat Iberos,
Et leni et liquido profluit amne Tagus.


page 168, image: s094

Delectent alios immensa volumina Gotthi,
Larbarici illuvie tota referta luti.
Grammaticae nos scripta tuae, doctissime Cauti ,
Barbariae nulla squalida sorde iuvant.
Aureoli salvete mihi, salvete libelli
In quibus ipsa manus abluit Euphrosyna.

IN POEMATIA QUAEDAM GEORGII OSTRACII.

Cauta rosas spernit clausas, delibat hiantes,
Quae mulcet querulis arva, cicada, sonis.
Qui legis Ostracii flores, quos Musa ministrat
His fuere, Hesperidum nec tibi mala velis.

IN HENRICI RANTZOVII EQU. HOLSATI LIBELL. DE TUENDA SANITATE.

Quis non Alciden novit, quis nescit Achillem
Nomina non ulla non memoranda die?
Et tamen hic medicam fecit feliciter artem,
Sanus et Aemonia cuspide Mysus ait.
Ille polum cervice tulit, cum sidera fessus,
Amphitryoniadae ferre dedisset Atlas.
Quid loquar amborum geminata laude celebrem,
Illustri Henricum stemmate Rantzovium ?
Quem iuvat immenso spatiantem vivere caelo,
Et stellas oculis dinumerare suis.
Quique Machaonia caput extulit inclutus arte,


page 169

Naturae scrutans omni parentis opes.
Macte nova virtute heros: sic additus astris
Celifer est, semper vivit et Aeacides.

IN LIBELLUM ARITHMETICUM M. MAURICII LATOMI PROFESS. MATHEMAT.

Quem iuvat insuetis ad sidera tendere pennis,
Errantemque polo discere templa Die:
Quam sibi Mauricius contexuit induat alam.
Hac datur ad celi carpere summa vias.
Nempe hoc remigio superas enavit ad oras,
Non factumque homini Daedalus egit iter.
Remigioque carens tali, delapsus ab alto
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.
Omnia sunt numeri, numeris ad sidera nobis,
Quo non ferre pedem possumus, ire licet.
Ergo parvum lector contemne libellum,
Non etiam parvis gratia rebus abest.
Haud placet ore crepans magnum Phoebeius ales,
At mulcet tenui nos Philomela sono.

IN LIBELLUM ZACHARIAE MEIERI, I. U. D. SODALIUM MEMORIAE AB IPSO DICATUM.

Fama est, Medorum Cyrum qui contudit arma,
Nomina militiae non latuisse suae.
Fama, Neoclidem quo non praestantior armis,


page 170, image: s095

Nomine Cecropidum quemque vocasse suo.
Felices, natura quibus non invidia quondam
Has animi vires ingeniique dedit.
Non adeo nobis iam nunc licet esse beatis,
Nec tantis animi dotibus ire pares.
In peius sic cuncta ruunt labentibus annis,
Omnia sic minuit proxima quaeque dies.
Ergo quod nobis natura noverca negavit,
Hoc petere a sociae cogimur artis ope:
Ingeniique gravem studio sarcire ruinam,
Ne mens ex toto nostra ferantur iners.
Tu quoque ne rerum portans oblivia tempus,
Nomina convictus deleat arcta tui:
Zacharia parvo conservas singula libro,
Quot vel amor, studium vel tibi iunxit idem.
Qua relegens, animo pariter revocabis amicos,
Cum ratio, cum te fugerit ingenium.
Sive per Ausoniae doctas spaciaberis oras,
Seu patriam repetes cultior arte domum.
Fallor, an ipse meo lecto tum nomine, dices
Hic quoque noster erat: post quoque, noster erit.
Vive diu, sed vive mei non immemor umquam,
Ipse ego te memori semper amore colam.

IN LIBELLUM SIMILEM GEORGII MICHAELIS VELCURIONIS I. U. DOCTORIS.

Tollit amicitia pulchri qui iura pudoris,


page 171

Fallor an omne simul sustulit inde decus?
Scilicet ut caris animum debemus amicis,
Sic reverentur eos nos habuisse dect.
Crede mihi, mentis fallax hunc decipit error,
Qui pariles inter cuncta licere putat.
Iunxit amiciciam solio sibi foedere virtus,
Non ut nequitiae serviat illa iocis.
Sed comes ut casus ipsam sectetur in omnes,
Seu fortuna iuvet, sive sinistra tonet.
Firmiter unanimos haec gratia nectit amicos,
Quae virtute animos conciliante cois.
Haec monitum prima cupio te fronte libelli,
Quisquis in hunc referes nomen amice tuum.
Ne chartas nugis tibi conscelerare profanis,
Iure sodalitii forte licere putes.
Casta placent nobis, sermonibus utere castis:
Qui cupis in libro nomen habere meo.

SOLEM E MUNDO TOLLERE VIDENTUR, QUI AMICITIAM E VITA TOLLUNT.

Tollit amicitiae quisquis venerabile nomen,
An nescis, Phoebi tollit ab orbe iubar.
Ut nihil utilius Phoebeae lampadis igne,
Sic nec amicicia res magis ulla iuvat.
Solem deme, nigris involves cuncta tenebris:
Hanc adime, e vita lumina cuncta feres.
Si tamen (ut fama est) iacet extra sidera tellus,
Quam numquam radiis Phoebus adire solet:


page 172, image: s096

Mollius hanc usu credam sine degere lucis,
Quam fructu illius posse carere putem.

IN BIBLIA SACRA PIETATIS ERGO DONATA ECCLESIAE LIPSENSI AD: D. THOMAE A V. CLARISS. D. IOHANNE MEIERO.

Hos tibi sanctorum librorum sacrat honores,
Meierus Themidis gloria, fama scholae:
Munus habe gratae memor hoc Ecclesiae mentis,
Quod tibi non dubii pignus amoris erit.
Qua studii cura, quanta pietate, fideque,
Usque ministerium foverit ille tuum,
Dicere difficile est paucis: sed scilicet una
Tu testis, longi carminis instar eris.
Nunc gemit amissum funesto Academia vultu,
Praesidio heu tanti post caritura viri.
Curia iudicii luget deserta patrono,
Consiliis illi non habitura parem:
Candoris laudes, meritorum et facta piorum,
In patriam inque suos, fama loquetur anus.

IN MUSICAM ORGANICAM NICOLAI ELIAE AMERBACHII.

Quem iuvat Organicae suavissima gratia Musae,
Seu sit opus plectro ludere, sive manu,


page 173

Pneumaticisve modis versus aptare sonoros,
Ut verbis numeri convenienter eant:
Hunc legat et relegat studio vigilante libellum,
Quem dat Amerbachii nobilis arte labor.
Hoc satis est: satis est Eliae dicere nomen:
Quod superest ipsum nempe loquetur opus.

IN ANATOMEN VESALII CONSECRETAM BIBLIOTHECAE SCHOLAE ANNABERGENSIS, A VIRO AMPLISS. D. IOHANNE SCHUARTZ COS.

Hoc tibi praecellens gemmis auroque volumen,
Posteritas, olim consul habere dedit.
Nomen Iohanni Nigro, cui pectora lacte,
Et Scythica fuerant candidiora nive.
Munus habes magnum: sed maior muneris auctor,
Qui cupit hoc studiis utilis esse tuis.
Tu si forte tuos his pellustraveris artus,
Iohanni grates officiosa refer.

AD PUEROS LITERATURAE POLITIORIS CUPIDOS, DE EPISTOLIS CICERONIS.

Adeste o pueri, tenella turba,
Adeste undique quotquot estis omnes
Sermonis cupidi elegantioris.
Hic fons Ausoniae scatet loquelae,


page 174, image: s097

Puris limpidus et serenus undis:
Tantum limpidus et serenus undis,
Quantum Callirhoe vel Hippocrene.
Hic passim gremio comante tellus
Submittit genus omne flosculorum,
Quos ego olfaciens velim dare
Hortorum Veneresque Gratiasque,
Totum me fieri precerque nasum.
Quis fit quaeritis ille fons leporum
Uber, terraque foeta flosculorum?
Dicam, at vos aliis dein trecentis
A me dicite, bisque ter trecentis.
Ille ille Ausoniae nitor nepotum,
Fandi Tullius optimus magister,
Cuius eloquio, togaeque, victum
Cessit laureolae decus, sagique.
Huc este o pueri, eia hic est leporum
Disertus pater, et facetiarum.

IN LUDUM ROSLEBIANUM NOBILIS ET INCYTI VIRI, HENRICI A VICELEBEN.

Pyramides alius ductas ad sidera laudet,
Aut Mausolei nobile iactet opus.
Me neque tam celso pulsantia culmine celum,
Eleo quondam templa dictata Iovi:
Nec iuvet umbrosas inter Pompeia columnas
Porticus, Attalica quae variabat acu:


page 175

Quam nuper profugis sedes extructa Camenis,
O Vicelebiacae nobile gentis opus.
Nam vel edax illis tempus subduxit honores,
Vel grave sidereo vertice mersit onus:
At Vicelebiaci superabit fama laboris,
Dum frondes Helicon , dum vehet Unster aquas.

IN LOCUSTAS I. L. BRASSICANI A IOHANNE AMBROSIO F. PUBLICATAS.

O patris decus atque patruorum,
Consultissime Brassicane iuris:
Si laus est, statuas tueri avitas,
Quae vivos referant in aere vultus
Maiorum simul et simul nepotum:
Quanta laude vehi merere, nobis
Accepta pietate, posterisque?
Qui vivam magis et magis perennem
Clari patris imaginem tueris,
In lucem semel editis Locustis
Doctisque, Iuppiter, elegantibusque.
Quid nunc ingenio patris, tuaque
Quid dignum pietate comprecemur?
Hoc optamus, ut utriusque nomen
Tot menses superet, tot aequet annos,
Quot persaepe graves sub aestum aristas,
Iunctis agminibus premunt locustae.
O sidus patriae, et decus parentum,
Consultissime Brassicane iuris.


page 176, image: s098

AD LUDOVICUM IOACHIMI VIRI SUMMI ET SINGULARIS EXEMPLI F. CAMERARIUM.

Nil prodest alvo terrae quod conditur aurum:
Nil prodest, tineis qui iacet esca, liber.
Usu cuncta valent et commendantur ab usu,
Quae caret hoc, pretium res habet illa minus.
Qui patris ergo tui Musarum promis ad usum,
Atque sepulta domi scripta perire vetas:
O gentis Ludovice bonae generosa propago,
Dignus est his meritis ne per ora virum.
Sic, sic perge precor de Musis usque mereri,
Atque perenne tibi conciliare decus.

IN DISPUTATIONEM GEORGII MASBACHII D. DE VICTU SALUBRI.

Stat sua cuique dies, cunctis stat terminus aevi:
Quod memorat veris pagina sacra libris.
Nec tamen hunc studio producit posse negatur,
Quod res exemplis cognita saepe docet.
O quotiens agrum vitae spes deficit omnis,
Annos cui medica prorogat artis opus.
Aemula naturae quid non solertia tentat?
Haec intrat celos, hac Acherunta subit.
Expertus vacuum pennis est Daedalus orbem,
Astra Syracusius rettulit arte senex.


page 177

Quid mirum, si non morti ius protulit illa,
Sumpserat in nostrum quod sibi dura genus?
Hanc contra, vitae tradens documenta tuendae,
Qualia Masbachii culta Minerva dedit:
Rite docens, quae sit ratio tutissima victus,
Sanus uti possis degere, rite docens:
Quae valido validam praestent in corpore mentem,
Acceleret summum ne tibi Parca diem:
Qui legis haec vigilis lychnos reolentia curae,
Auctori grates officiosus age.

IN GENTIS FRANCIAE CAMERARIDUM INSIGNIA, CORNICUM FIGURA TRIQUETRA INSIGNITA.

Armigerae invisam qui credidit esse Minervae
Cornicem, falso credulus ille fuit.
Falsus et ille fuit, sceleris qui labe nefandi
Pollutam, innocuae criminis ante tulit.
Crede mihi, non est inter genus omne volantum,
Palladi servitiis gratior ulla suis.
Nequitiae rudis ipsa, sacri custosque pudoris,
Custodes tenerae virginitatis amat.
Et sua, casta vocat, castas ad iura ministras,
Improba servilis facta perosa manus.
Qualia cornicem scelerarunt nulla tot annis,
Cum tenebris abdant crimina, noctis avem.
Si concors in amore fides et foedera lecti
Intemerata, decus laudis habere solent:


page 178, image: s1ber099

Et viduos coluisse lares sine crimine vitae,
Et sacra coniugii non iterasse decet:
Non meruit parvam cornicum gratia laudem,
Et sine labe torus, nec repetitus Hymen.
Haud vagus intrat amor, vetitaeque libidinis aestus,
Quos ille thalamos composuere semel.
Quae semel inter se sociarunt vincla cubilis,
Haec nisi mors, aetas solvere nulla valet.
Vincla simul cessat vi quoque rupta fides.
Certa fides, quam non fortunae iniuria versat,
Nec successoris tollere novit honor.
Mira loquor, sed nota loquor: quae vescitur aura,
In vidua Cornix sola relicta domo,
Non oblita tamen consortem tempore tali,
Expetit alterno funere fata pati.
Ergo seu socia viduatus compare turtur,
Quam levis incautam misit arundo neci,
Non viridi gaudet ramo, non gramine laeto,
Nec liquidi dulcem fluminis haurit aquam,
Sed querulo amissos gemitu testatus amores,
Sollicitis maestos questibus implet agros:
Haud secus illa gemens divisum pectus amantum,
Et nece membra paris dissociata tori,
Postquam primus amor cessit male coniuge rapto,
Non alio flammas haurit ab igne novas.
Sed vastis secreta locis miserabile carmen
Obloquitur: mors est non licuisse mori.
Viderat hanc olim virtutem arguta vetustas,


page 179

Et pia (dixit) avis praemia digna cape.
Addidit hinc sceptri gestamen, gnara, memorque
Maxima concordi regna vigere fide.
Illarumque dedit facibus quoque signa maritis,
Unanimen pacem teda iugalis amat.
Pace domus constat, floret Res publica pace,
Pax genuit Cererem, pacis alumnus Amor.
Pax ades, et nitido tandem post nubila vultu,
Templa, scholas, thalamos, moenia, rura vide.
At Camerariadum quoque cur insignia gentis,
Cornicum decorat forma trigona trium?
Haec mihi quaerenti, sic retullit una sororum,
Quam veterum Fastos edidicisse putant.
Sit licet ipsa sibi pretium pulcherrima virtus,
Nec fasces populi, nec sibi captet opes:
Aut plausu quaerat vulgi volitare per ora,
Se contenta, suis satque decora bonis:
Illius tamen usque comes vestigia lambit
Conscia gestorum gloria, testis honor.
Hoc est, quod suspensa vides donaria templis.
Fixaque curvatis alta trophaea tholis.
Quaeque nitent priscae monumenta perennia laudis,
Marmora victuris ingeniosa notis.
Quid memorem circum victricia tempora lauros,
sertaque honoratas implicitura comas?
Quid celebri baccis contexta monilia collo,
Et gemmae, digitos quod terit orbe, iubar?
Haec clypeos meritis, haec gloria contulit arma,
Haec eadem antiquos nobilitavit avos.


page 180, image: s100

Quorum dextra fuit medios spectata per hostes,
Aut quos ingenii vexit ad astra decus.
Haec Camariadum dedit olim insignia genti,
Illustri meritis et pietate gravi.
Cuius honos, centum quamvis abiere ter annis
In patria magnum nunc quoque nomen habet.
Hic ubi stelligerae de nomine dicta volucris,
Subdita vitiferis stat Pabeperga iugis.
Et caput extollit sublimibus ardua templis,
Caesareasque, licet quassa, tuetur opes:
Dives agris, dives radicis et ubere dulcis:
Ditior eloquio nunc Ioachime tuo.
Cuius ab ore diu facundia muta revixit,
Sive tu Arpinas, seu tua Cecropide.
Qui nunc Cornicum solus configis ocellos,
Inventis cumulans dogmata prisca tuis:
Aonii sic ipse chori ductorque, parensque
Seu cornix reliquas ducere fertur aves.
Vive diu venerande senex, ut vivere tecum
Aonii possit gloria salva chori.
Et Camerariadum florens generosa propago,
Vive ter et saeclis adice terna tribus.

IN INSIGNIA NOBILIUM DE OSSA

Reginae volucrum penis quicumque superbam
Miraris galeam, galea tegumenque coronam,
Nec minus hanc subter fulgentia suspicis arma


page 181

Ternis arma rosis, gemino distincta colore:
Si nescis haec sunt Ossanae insignia gentis,
Ossanae gentis, nulli virtute secundae.
Ut caput inter aves altum Iovis armiger effert,
Ut rosa fragranti flores praecedit odore:
Sic honor atque decus stirpis praecellit avitae,
Ingenii eximia per praestantis laude, fideque
Spectate, dubii saepe in discrimine Martis.
Inculta vive domus longum: nam cetera sumes
A virtute tua, vitam nisi fata negarint.

IN INSIGNIA EGENOLPHI A BENDELEBEN.

Distinctum gemino clypeum quicumque colore
Suspicis, hinc albo, desuper inde nigro:
Quem cancellatoris cassis super ore renidet,
Aligerae fulgens cassis honore iubae:
Haec Bendelebiae noris insignia gentis,
Hos illi titulos dextra fidesque dedit.
Nam serie quantum generis praefulget avita,
Tantum virtutis splendida laude micat.
Est aliquid longo censeri sanguine avorum,
Pulchrius est meritis nomen habere suis.

IN INSIGNIA FAMILIAE MOLSDORFORUM, QUI NUNC SUNT VELLERI.


page 182, image: s101

Haec Molsdorforum gentis sunt arma vetustae,
Quae nunc ex merito Vuellera nomen habet.
Nempe quod extulerit praestantes Marte nepotes,
A galea traxit nominis ipsa notam
Hinc etiam praecincta vides insignia lauro,
Victrices ornant laurea serta comas.
In clypeoque pares, summaque in casside cygnos,
Quorum sub rostris gemma corusca micat.
Haec sunt eloquii monumenta perennia laudis,
Haec animi egregios dotibus arma decent.
Quos domus haec multos a stirpe recenset avita,
Aetatis numerans bis tria secla suae.
Sis felix generosa domus, saeclisque peractis
Iam senis, addas latera sena precor.

IN INSIGNIA ET SYMBOLUM V. CLARISS. D. IOHANNIS POSTHII MEDICI ET POETAE CELEBERR.

Omnia figmentis involvere docta vetustas,
Alatum finxit Bellerophontis equum.
Cuius percussu pedis emanavit in auras,
Qui sacra Pegasidum proluit ora liquor.
Scilicet ingenii vis haec est, otior alis,
Cursibus et rapidis otior acri equi:
Pectora qua vatum stimulis agitata calescunt:
Ac celo gaudent liberiore frui.
Quae tua nunc etiam versat praecordia Posthi,


page 183

Sublimenque sacro vertice tollit humo.
Unde volante nitet clypeus tibi iure Veredo,
Symbola quam cursus accelerare iubent.
ALITER.
Persia placet equo Phoebum: quod victima velox
Credatur celeri rite litare Deo.
Armis gaudet equi cognomis, inclutus arte
Phoebe tua, consors Posthius atque lyrae.
ET RURSUS.
Vitae summa brevis, modus est longissimus artis,
Quod veri Cous pergravis auctor ait.
Expedit ergo moras incidere protinus omnes,
Quod tua nos Posthi signa, quod arma docent.
Aliter.
Occipiti calvo est Occasio, Posthius ergo
Hanc ut prendat, equum strenuus urget eques.
Et rursus.
Fronte gerit crines Occasio, Posthius illos
Arrepturus, equum calcaribus impiger urget.
Et rursus
Occipiti calvo est Occasio, crinibus hanc ut
Prendat, equo Postius absque mora.
Et rursus.
Fronte capillata est Occasio: Posthius illam
Apprensurus, equo ruit obvius et quatit armos.


page 184, image: s102

IN EFFIGIEM REVERENDI VIRI D. IOHANNIS PFEFFINGERI.

Haec Pfeffingeri similes in imagine vultus,
Arguta spirat picta tabella manu.
Cui Deus excelsis Philyrae sub moenibus urbis,
Pascendum verbo tradidit ipse gregem.
Nanque Die pastor vix dignior ullus ovili,
Dignius aut cura talis ovile ducis.
Cuius ut est vultus comi gravitate severus.
Ac pura cultus simplicitate nitet:
Sic quoque vita gravis, sic omnis nescia fuci,
O vere prisco tempore digna patrum.
Quam licet haud uno proscindat crimine livor,
At tamen ipsa Deo salva probante manet.
Est aliquid dignante Deo, de milibus unum
Grande ministerii munus obire sacri.

IN EFFIGIEM MICHAELIS LOTHERI COS. ANNAEBERG.

Sic oculos, sic ora senex, vultumque ferebat,
Haec quem spectandum praebet imago tibi
Bis numeratus octo Michael quinquennia vitae
Lotherus, meritis consilioque gravis.
Testis erit magnis virtutibus, inculta nomen
Quae gerit urbs, aviae nomine Christe tuae.


page 185

Imperii cuius tractavit consul habenas,
Optatam miseris ferre paratus opem.
Quae multos exhaurit, opes huic contulit amplas,
Aeris et argenti vena liquore fluens.

IN INSIGNIA LAURENTII FINCKELTHUSII, SENATORIS LIPSENSIS.

Stemmata nil faciunt, nil prodest nomen avorum,
Si virtus absit propria, verus honor.
Illa faces praefert generi titulisque parentum,
Qui caret hac, nullo stirpis honore nitet.
Hoc sibi nempe volunt binis fulgentia taedis,
Quae Finckelthusii sanguinis arma vides.

IN ORATIONEM MAGNIF. ET CLARISS. VIRI D. IACOBI THOMINGENII, I. V. DOCTORIS AC PROFESSORIS, NEC NON ORDINARII IN ACADEM. LIPSENSI, DE RATIONE DOCENDI DISCENDIQUE IURIS.

Magna minorque ferae, celi quae vertice summo
Volvuntur maris expertes, ubi circulus anguem
Ultimus aethereum, gyroque arctissimus ambit,
Fluctivagos sistunt nautas trans aequoris undam
Incolumes, face dum praeeunt errantibus alta.
Illarum nam quae Graiis Cynosura vocatur,
Per freta Sidonias moderatur lumine puppes:


page 186, image: s103

Altera quam perhibent Helicen, nocturna carinas
Dux regit Argolicas, septena luce refulgens.
Non secus Astraeae studiis sacrisque vacantem,
Per legum immensum pelagus, spatiosaque iuris
Aequora, deducit pubem, sanctissimus ille
Thomingus legum vates, et iuris Apollo:
Dum clarum extollit lumen per opaca viarum,
Perque tenebrosam picea caligine noctem,
Errabunda regit certis vestigia flammis.
Dumque haurire docet liquidos e fontibus amnes
Suadelae, foedam illuviem, terramque Mephitim,
Glossarumque volutabra, impurasque lacunas
Barbarico reddens saeclo, auctorique relegans.
Macte animo, macte ingenio, doctissime legum
Interpres Thominge, tuo quae digna labore
Praemia, quae meritis persolvet debita tantis.
Ductu rite tuo posthac normaque magistra,
Docta docere alios, et discere docta iuventus,
Et nodos legum, atque aenigmata solvere iuris?
Donec erit laudi servati gloria civis,
Militiaque decus superasse forensibus armis,
Donec erit laudi sacrata scientia iuris,
Semper honos Iacobe tuus, laudesque manebunt.

Finis.


page 187

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPICEDIORUM LIBER I.

MEMORIAE ANNIVERSARIAE ILLUSTRISS. ET FORTISS. PR: DUCIS SAXON. D. MAURICII. PER ELECTORIS, ET C. HEROIS INCLYTI, PATRIS PATRIAE; CELEBRATAE RECITATIONE VERSUUM IN CONVENTU SOLEMNI LIPSIAE MDLXI. V. Id. Quintilis.

Cogimur infandum patriae renovare dolorem
Et bene sopitum sollicitare malum.
Dum consueta vocat nos ad solemnia rursus
Funere laudati Principis atra dies.
Heu lucem, nec iam lucem, (vox faucibus haeret,
Et stupet in medio lingua retenta sono:)
Qua sidus patriae simul, et tutamen in armis,
Pro patria sumens fortiter arma, cadit.
Arida mi quamvis magis essent lumina saxo,
Aridius saxo sive quid esse potest:
Non tamen admonitu damni communis acerbo,
Cessarent lacrumis illa rigare genas.
Et quisquam talem perstat culpare dolorem,
Et quisquam fletus increpat ore meos:
Nec devincta gerit duro praecordia ferro,
Nec rigido clausam robore pectus habet?


page 188, image: s104

Non mihi inornatos rubor est lacerare capillos,
Aut etiam digitis ora notare meis.
Et nil dissimulo, nec tamen pudet ista fateri,
Quam laus est aliis facta referre palam.
Argue mollitiem, qui nescis mollis haberi:
Quam colo, me talem Musa tenella facit.
Molle cor humano generi natura ministrat,
Et iubet alterius condoluisse vicem.
Ingenium mihi natura mollitur et arte,
Addit et haec lacrumas, addit et illa mihi.
Turba sumus vates lacrimis obnoxia, nostris
Seu quid, seu patriae flebile rebus inest.
Ergo meum rodat factum, quicumque tueri
Luminibus siccis publica damna potest.
Quod me Musa iubet, quod me natura, capessam:
Cur harum monitis sit mihi stare pudor?
Adde, quod huius habens primum ius carminis, illa
Illa gravi Pietas imperat ore mihi.
Et collata bonis revocans benefacta Camenis ,
Insuper et studiis otia facta meis,
Sic (ait) ergo vicem benefactis reddere tardas?
At non ferre olim commoda, tardus eras.
Quam cito vilescit meritorum gratia menti,
Ipsaque Lethaeis mersa feruntur aquis?
Parcius haec memori (precor) obicienda memento,
O Pietas animi proxima cura mei.
Illa mihi famam meritorum finiet hora,
Quae vitam quondam finiet hora mihi.
Forsan et haec fragilis superabunt tempora vitae


page 189

Carmina posteritas, si mea forte leget.
Cur igitur iustis vetet indulgere querelis.
Invidia livor criminibusque minax?
Has damus officiis nostri meritisque parentis,
Quid gratum carpis? Livor acerbe tace.
Hunc mihi quem reddam fortuna reliquit honorem,
O grates alia parte referre queam.
At neque vos, socios fas est minus addere questus,
Insignes titulis ingeniisque viri:
Quo magis ingenuas geritis mollita per artes
Corda, quibus feritas asperitasque fugit.
Quo magis officiis nostri meritisque parentis,
Debetis gratam tempus in omne fidem.
Vos mihi consortes huius decet esse doloris,
Tristia vos mecum funera flere decet.
Et decet et fas est: iuvenes lugete, senesque
Gloria Teutonici concidit illa soli.
Mauricius cecidit, quo nec praestantior armis,
Quo nec laude togae clarior ullus erat.
Qui profugus Graio Musas ex orbe recepit,
Dum quaerunt tutam per loca nostra fugam:
Ac nova donavit tempe, nova flumina pandit,
Parnassumque novum, Castaliumque nemus.
Qui toties nostris a finibus arcuit hostes,
Qui toties nobis parta trophaea tulit.
Mollia qui nostris ut redderet otia terris,
Et secura malis moenia, tecta dolis:
Non ullis metuit caput obiectare periclis,
Tantus amor nostri Pieridumque fuit.


page 190, image: s105

Ergo dum merito persolvo iusta parenti,
Et piis in cineres annua dona fero:
Si quis bonus laudi, linguis animisque favete,
Et prona questus aure notate meos.
Este mihi faciles, vestroque levare favore,
Quod non vana mihi gloria suasit, onus.
Eventura precor, viden ut manifesta favoris
Certatim nutu dent mihi signa suo.
Nunc et Thespiades simul aspirate sorores,
Non vestram praesens res male poscit opem.
Mauricii in funus ducuntur carmina, vestrum
Dum cano patronum, Calliopea fave.
Ipsa mihi laudes memora, mihi carmina dicta,
Et mediis luctus laudibus adde pios.
Non ego nanque tui sperem sine numinis aura,
Parva procelloso credere vela mari.
Non secus ac placido qui lusit in amne faselus,
Pulsatum ventis horret adire fretum;
Sic ego qui tantum tranavi tuta, nec umquam
Conscendi rapidis aequora nigra Notis:
In mare scribendi vereor me mittere vastum.
Ingenii culpa conscius ipse mei.
Quare summa sequar tantum fastigia rerum,
Qualis qui summam marmoris hausit aquam.
Unde sed incepti surgat mihi carminis ordo,
Quove ferar, dubium me modo mentis habet.
Hinc me conspicuae fulgentia nemina gentis,
Nobilitasque suo clara nitore vocant.
Hinc virtus rapit, et gestarum gloria rerum.


page 191

Quas sub utroque iacens Sole celebrat humus.
Ordiar a proavis cantus, et gentis avitae
Laudibus hinc seriem carminis ire iuvat.
At neque prima mihi generis referetur origo,
Saxonica ducens nobile stemma domo:
Quam bellum patria pro libertate ferentem,
Tutantemque suos fortiter ense lares:
Non ullis potuit contundere Carolus armis,
Francorum invictum, Carolus ille, genus.
Nec mihi ponetur Fridericus sanguinis auctor,
Qui stirpis famam primus in astra tulit.
Quique Sigismundo pro Caesare castra sequendo,
Imperioque suam saepe probando fidem:
Abstulit insignem meritae virtutis honorem,
De septem factus pars memoranda viris.
Ad propiora vocor, non quod primordia prisci
Seminis, ambiguam sint habitura fidem:
Sed quia me nequeo tantis accingere rebus,
Et coeptis desunt tempora iusta meis.
Nam primus emeritis exiret cursibus annus,
Et nova sudanti contereretur hiems:
Quam generis prisca repetens ab origine nomen,
Antiquae canerem nobilitatis avos.
Maiorum titulis igitur post terga relictis,
Primum cedet avo nostra Camena locum.
Hic vir hic est, cuius sublimia facta, decusque,
Terminat Eoas Hesperiasque plagas.
Hic Albertus hic est, quem si non inculta stirpis
Gloria, virtutis nobilitaret honos


page 192, image: s106

Qualis enim quondam chironis alumnus in armis,
Hectora qui circum moenia traxit, erat:
Talis et hic, validam quotiens surgebat in hastam,
Sed fidei fama iustitiaeque prior.
Ille puer viridi, Marti sacratus, in aevo,
In castris summam vixit ad usque diem.
Nec modo vicinas formidine perculit oras,
Ignotos etiam terruit ense duces.
Testis erit patris insignibus atque trophaeis,
Flandria gibbosi regis adempta iugo.
Unde suo fortes eiecit milite Gallos,
Vertit et in celerem barbara terga fugam.
Quam fuerit sumptis superari nescius armis,
Hunniades duplici noverit ipse malo.
Quem cupidum Austriacam subvertere funditus urbem,
Auxillis vertit strenuus ante suis.
Quo facto furiis heros accensus et ira,
Omnia vindictae frena relaxat atrox.
Nec mora Misniacos turmas immittit in agros,
Et loca terrifico cuncta pavore replet.
Sic gemino sperans oppressum pondere belli,
Albertum patrii sede fugare soli.
Virtuti cedit dolus et crudelibus ausis,
Excidit hostilis Marte vetante furor.
Albertus patriae depellit finibus Hunnos,
Liberat et magno regna propinqua metu.
Plurima praeterea laudati Principis acta ,
Gestaque pro patria bella referre queam:
Quae devicta gravi meminit Brabantia strage,


page 193

Atque sub imperii Belgica tracta iugum.
Et queis saepe dedit iustam Frislandia causam,
Victore impatiens calce superba premi:
Sed patrui virtus, pietasque exercitia patris,
Me vocat atque meo postulat ore cani.
Quo rapitis fessum bini, duo sidera, fratres?
Non haec est humeris sarcina facta meis.
Quae partae ambobus cumulem praeconia laudi,
Quam non vestra prius fama replevit humum?
Tu tamen o Heinrice parens, tu Maximus ille es:
Quem non ipsa satis Calliopea canat.
Tu licet urbanas ad pacis idoneus artes,
Haud ideo bellis ductor impetus eras,
Tu multos toleras pro relligione labores,
Atque pericla domi structa pericla foris.
Te duce discussis tenebris et nocte fugata,
queis humana prius vita sepulta fuit:
Exeruit tandem caeco sua lumina mundo
Relligio, nostras visere iussa scholas.
Quam probitas, quam sancta fides comitantur euntem,
ac pietas certum praevia monstrat iter.
O nimis optato saeclorum tempore nate,
Cuius in hunc aetas incidit ipsa diem. Sed nimium felix o terque quaterque beatus,
Qui verae curam relligione agis.
Illius inque ruens amplexus pectore toto,
Nil finis hac una carius esse tibi.
Nec tibi malveris tranquillae tempora vitae,
Donaque, praeciptis stantis in orbe Dea:


page 194, image: s107

Nec tibi quicquid ad haec optabile, Solis ab ortu
Solis ad occasus utraque terra gerit.
Donec erit virtus laudi, memorabis ipse
Inter conspicuos gloria rara duces.
Cumque tui referet genitoris facta vetustas,
Magnificum titulis cum celebrabit avum:
Cum proavos atavosque tuos ad sidera tollit,
Armaque pro patriae sumpta salute canet:
Illis tua post illos addet praeconia verbis,
Atque hac aut simili voce celebris eris:
Hic est Herculeae multum qui avarus.
Templa repurgavit sordibus atra suis.
Quem mala fugerunt aris idola relictis,
Atque superstitio terga fugata dedit.
Tunc tua vix capiet titulus sub nomine facta.
Aeternoque tuum crescet honore decus.
Publica tunc interrumpens praeconia Clio,
In laudes solvet talibus ora tuas.
Hic etiam nostram defendit saepe salutem,
Barbaries quando sceptra tenebat iners.
Et dedit hospitium nobis et limina pandit,
Nosque sua misero tempore fovit ope.
Hic solita nobis renovavit laude Lyceum,
Hic ubi Lipsicam radit Elister humum.
Atque novas fixit leges, nova commoda fecit.
Commoda pieridum non inimica choris.
Viveret o utinam, nec debita fata luisset:
Pauperies nobis nulla timenda foret.
His te bina venturo fama sub aevo.


page 195

Alter et in titulos bis tibi crescit honos.
Iam claris ergo ducens maioribus ortum,
Mauricius patriae gloria summa suae:
Non fuit antiquae contentus nomine gentis,
Nec tulit ingenium nobilitate premi.
Vincere sed generis priscos contendit honores,
Aut certe titulis hos geminare suis.
Quid longi prodest censeri sanguinis ortu,
Maiorum et signis tota referta domus?
Ni tantis animi laudem natalibus aeques,
Et gemines patrium per tua facta decus.
Omnis in hoc gentis nitor obscuratur avitae,
Cuius foeda suo crimine vita labat.
Nec tamen usus abest generi. (nam vera fatebor)
Non sit in hoc geniti gloria summa licet.
Namque velut tenerae gaudent propagine vites,
Et comissa sibi femina reddit ager:
Sic viget occulta vivax propagine virtus,
Et nova de veteri femina stirpe creat.
Non parit imbellem volucrum regina columbam,
Nec leporem tigris, nec leo gignit ovem.
Thersiten magnus numquid produxit Achilles,
Irus ab Aeolida num fuit ortus egens?
Hoc est cur prosit virtus innata parentum,
Et bona sit proles patre creata bono.
Aspice Mauricium, patre qui generosus avoque.
Nec patre, nec magno degeneravit avo.
Sed terram veluti radix praesentat et ipsa
Radicem proprio planta sapore refert:


page 196, image: s108

Non aliter vera patrem pietatis amantem,
Ac forti celebrem pectore nactus avum:
Traxit ab amborum virtutis femina stirpe,
Militia clarus, nec pietate minor.
Utque sibi flumen vires acquirit eundo.
Quod parvo primum gurgite voluit aquas:
Sed disciplina mox haec accrevit et usu,
Ut certarer avi laudibus atque paris.
Vix tum bis terno quartus successerat annus,
Virtutis praebens cum rata signa suae:
Mittitur eximiam patrui praestantis in aulam,
Qui tunc Misniaci sceptra tenebat agri.
Scilicet ut primis illum miratus ab annis,
Facta per evisdem disceret ire senex.
Qualis enim culta Tritonidos urbe Pericles
Eloquio pariter consilioque fuit:
Talis et hic patriae blanda dulcedine linguae
Talis erat mentis dexteritate suae,
Seu verbis fremitus vulgi placandus atrocis,
Seu res consiliis expediunda foret.
Quae vero gravitas et quae constantia morum.
Quisve tenor vitae labe carentis erat.
Quam facilis miseris animus, veniaeque paratus,
Semper et in trepidos parcior ira reos.
Unum crimen erat, sed quod defenderet error,
Error habens magnos sed tamen ille duces.
Res nota est: hoc humanas mea carmine laudes,
Et decus in terris Musa celebre canit.
Abstulerat patruum mors omnibus aequa creatis


page 197

Iam fessum curis, iam senioque gravem.
Non tamen ille domi tectus caligne mansit,
Nec sese est umbra passus inerte tegi.
Nomina quid memorem? quacumque hic vixit in aula,
Strenui in hac iuvenis gloria summa fuit.
Omnibus ille locis carus fuit omnibus illum
Non minus externi quam coluere sui.
Saepe peregrinis aliquis qui venerat oris,
Arctori cupiens regna videre soli,
Huc delatus, ubi floris speciosa venustas,
Saxonicique nitens sanguinis esset honos,
Aspicit ut teneris robur velocius annis,
Ante suum pollens ingeniumque diem,
Quasque audit, teneris res admiratus in annis,
Dumque annos reputat secum, pariterque, vigorem,
Augurii o, infit, sint rata vota mei:
Quantus hic, attigerit si tempora plena iuventae,
Ceperit et regni frena favete Deo,
Quantus erit, valido maturae robore mentis,
In patriam meritis et pietate suam.
Vix ullo tantum se Misnia tollet alumno,
Hoc maius laudis non habitura decus.
Pondus inest signis: Henricus languidus aevo,
Ad promissa die sidera carpit iter.
Tum vero tota resonant plangoribus urbes,
Ac orbata suo Misnia patre gemit.
Fit strepitus tectis, concurrunt undique cives,
Et feriunt pavida pectora maesta manu.


page 198, image: s109

Iura silent, mussat funesto curia luctu,
Nec sibi consiliis, sed prece quaerit opem.
Poscitur ingenti procerum clamore manuque
Mauricius, patriae qui ferat unus opem.
Hunc oculis signant, digitis hunc undique monstrant,
Hunc adeunt precibus, sollicitantque ducem.
Quid faciat, regni capiat successor habenas?
Ast aetas tantum ferre gravatur onus .
Sed renuat? Prohibent lacrimae gemitusque suorum,
Ac patriae cunctis anteferendus amor.
Vicit amor patriae, gemitus valuere precantum,
Vertice supposito grande refulcit onus.
O hominum mores, o tempora plena malorum:
O tum quantus erat sceptra tenere labor
Horrida quassabat dirum Bellona flagellum,
A tergo luctus stabat et ante pavor.
Invisusque pudor, probitas despecta iacebat.
Contentum propriis vivere, crimen erat.
Usque adeo cunctas audacia ceperat urbes,
Et veri species, et malesuada fames.
Hos inter motus, medio flagrante tumultu,
Grande nefas nomen relligionis erat.
Quisque novos cultus sibi, numina quisque Deorum,
Fingebatque novum quisque salutis iter.
Ille tamen contra tendens audentior, anni
Quam fragiles, rerum conditioque sinit:
Commotum sedat fundatis legibus orbem,
Avertitque domi damna pericla foris:
Supplicioque gravi culpam, poenisque, recidens,


page 199

Vix tandem reddit templa forumque sibi.
Interea dirum bello dat buccina signum,
Et raucum fundunt classica pulsa sonum.
Undique collectas cogit Germania vires,
Horrisonas contra queis parat ire minas.
Nam classem Arctoo ducens Solymanus ab
Istro,
Vertebat residens acer in arma viros.
Nec modo finitimos aciem cogebat in Hunnos,
Austracios etiam diripiebat agros.
Scilicet his sperans tandem sub iura subactis,
Teutoniae tristi subdere colla iugo.
Mauricius vix dum castrensibus utilis armis,
Non dubitat fessis addere rebus opem.
Tantum suadet amor patriae, laudumque cupido,
Carior et cunctis relligionis honor.
Pannonios ultro cum milite transit in agros,
Ponit et hostili Martia castra solo.
Surgite nunc humili tenues ex carmine Musae,
Grandiloqui vobis hic erit oris opus.
Iam memorare libet fortes ad proelia turmas,
Et laudata mei dicere facta ducis.
Quot ferro dederit Turcarum stragis acervos,
Quos Orco caesos miserit ante diem.
Signa canunt, castris utrique effusa iuventus
Proruit et strictis ensibus horret ager.
Bis Thraces iniere suo certamina Marte,
Bis reiecti armis terga dedere fugae.
Tertia sed rursus congressi in proelia, tandem
Impliciti nostris conseruere manus.


page 200, image: s110

Tum vero totis concurrunt agmina campis,
Fit fragor, et fuso sanguine terra madet.
Multa vivunt passim mittuntur funera leto,
Nil parma, rapidi nil iuvat usus equi.
Hostis ubi fractas adverso Marte cohortes,
Vix aegre pugnam sustinuisse videt:
Amplius hoc fortem veritus tentare malignam,
Praecipiti mandat conscia terga fugae.
Quem levibus comitatus eques Germanicus alis,
Diffugientis equum fervidus urget equi.
Illo forte die sacris operatus et orans
Placarat vera relligione Deum,
Divinis epulis pastus, potuque refectus,
(Nos te hoc Christe modo participare iubes)
Mauricius: subito fremitus cum auditur et hostes
Adventare, duci nuntia fama refert.
Exilit ille ferox generosae robore mentis,
Ac festinata corripit arma manu.
Arreptumque inscendit equum, neque quanta sequatur
Copia, nec qua se praecipitanter agat,
Virtutis patitur curare improvidus ardor,
Sic hostile ruens tendit ad agmen iter.
Quo ruis, o nimium Princeps oblite tuorum?
Siste gradum, virtus perniciosa tibi est.
Dulce viris decus est, primo certamine patrum,
sed decus hoc multis tristia fata tulit.
Siste gradus, hostique nimis ne crede scelesto,
Fraude perit virtus, perfida tela cave.
Quid moror? Inversum retro coit agmen in unum


page 201

Turcarum vires agglomerat suos.
Non dextra iuvenis, non torta sufficit hasta,
Obruitur multa vis animosa manu.
Ferrea nec tolerant crebras iam tegmina plagas,
Consillii iam spes auxiliique cadit
Non tamen insultum hunc hostes impune tulerunt,
Pannoniae quorum terra cruore mandet,
Dum trepida haec fiunt promiscua proelia pugna,
(Heu mihi, quo mea iam corda timore tremunt,
Quo pavet haec horrore animus referentis et ante
Nunc quoque habens oculos illa pericla suos:)
Excutitur dux noster equo, externamque repente
Plangit humum, nec spes iam super ulla fugae,
Nec virtus patitur dare terga: En cominus unus
Assistens, stragum protegit usque ducem.
Assecla Mauricio qui strenuus haeserat unus,
Ipse pedes, Domini pone secutus equum,
Nobilis antiqua de Misnide gente Ribissus,
Sed virtute magis nobilis atque fide:
Ictus dum Gethicae corpus transuberat hastae,
Et transit ferri, ferrea cuspis, opus.
Interea campi palantes aequora turmae,
Per iam confusi proelia Martis eunt,
Ductoremque suum, tenui discrimine leti,
Inclusum mediis hostibus esse vident.
Ergo seu torrens undis pluvialibus actus,
Per fata, per campos impete rumpit iter:
Sic ubi delapsum medios prospexit in hostes
Mauricium, iuvenum fortis ad arma manus,


page 202, image: s111

Ferre limitem agit, saevum glomerata per agmen,
Et gladio late proxima quaeque metit.
Hac simul et dux incolumis servatur et alter
Tollitur, inque ducis castra relatus obit.
Illos nanque globus cernens ruere hosticus in se,
Et formidato fulmen ab igne timens,
Reiectatque abiens parmas, praedamque relinquit,
Nescius hic quae sit praeda relicta sibi.
Si constet, non mors, non vincla parata repellant,
Captores tanti quin ducis esse velint.
Cuius apud Gethicis iamdudum illustria gentes
Nomina erant, gelidi nomina plena metus.
Sed fugit tunc pulsa cohors inimica fuitque
Opportuna citum quam tulit agmen opem.
Hanc vestrum aeternus, fortissima pectora, laudem,
Hoc meritum voluit scilicet esse Deus:
Ut super et patriae et rebus communibus esset
Invicti virtus et pia dextra Ducis.
Vos liquet adduxisse Deum, praebere iubentem
Tunc indefessas ad sua iussa manus.
At te pro Domino promptum non parcere vitae,
Quae celebris digno carmine Musa canet?
Te dum Misniacae florebit ruta coronae,
Albis et undosis in mare curret aquis,
Saxonicae lambens ripas ditionis ab ortu,
Hinc obiens fluctus ultima Thety tuos:
Et cives meritis ornabunt laudibus omnes,
His bonus et terris advena quisquis erit.
Dicet et audito gestarum hoc ordine rerum,


page 203

Nunc etiam est obita morte probata fides.
Haec tum Mauricio fuerant praeludia Martis,
Tale rudimentum tiro sub hoste dedit.
Experto poterat non ultra cedere Marti,
Et patria posthac delituisse domo:
Non tamen experto metuit se credere Marti,
Et stimulos addunt facta priora novos.
Caesarei sequitur mox ultro militis agmen,
Carolus in Belgas tunc tulit arma truces.
Dicere difficile est, huius quae tempore belli,
Miscuerit forti proelia saepe manu.
Testis Celtarum Belgas qui dividit oris,
Decolor in tanta Sequana caede fluens.
Testis natorum funesto Gallia luctu,
Bis nostri contra quae stetit arma Ducis.
Dixerit haec, validam quo turbine torqueat hastam,
Et stricto victor quolibet ense ruat.
Nos alias hinc ad pugnas, bellique labores,
Gesta libris mandans Calliopea, vocat.
Quid priscam motus referam Brunonis ad urbem,
Henrici duram Principis atque manum?
Dixerat ille aliquid magnum, nostrisque cruentum
Sedibus exitum, saepe minatus erat.
Nec magnis aberant vires et pondera verbis,
Nec deerant gravibus strenua facta minis.
Grandibus eventus tantum non abforet ausis,
Nec dispar animo fors malefida foret:
Obvius haud illi quisquam se impune tulisset,
Seu pedes in pugnam, seu magis iret eques.


page 204, image: s112

Hic animi fidens, sociisque ferocior armis,
Marte lacessebat regna quieta suo.
Hessum praecipue: dolor hunc privatus in Hessum,
Et pudor et rabies mista pudore rapit.
Iungit opes socero dubio discrimine rerum
Mauricius, belli foedus et ipse ferit.
Iamque acies stabant ferro mortique paratae,
Tympana iam pugna signa cruenta dabant,
Cum medius veniens Brunsuigos inter et Hessos,
Dux noster gladios condere quemque iubet.
Nec mora pacatae coeunt in foedera dextrae,
Et melior finit concita bella quies.
Vix dum condiderat ferratis proelia portis,
Quis se laudari nomine pacis amat.
Et ferri, in patriae viscera vertit amor.
Quis furor o cives quo signa minantia signis
Fertis? Quo telis obvia tela volant?
Immanem non ista petunt (absistite) Turcam
Quo ruitis? Vestro tincta cruore rubent.
Hic tibi si causam Maurici demere belli
Aggrediar, patriae non tibi durus ero.
Quid demam? Beli nihil ad te pertinet huius
Causa, nec arbitrio est res ea gesta tuo.
Scrutantur Regum neque nostrae arcana Camena,
Perque suos agitant florida prata choros.
Umbras et nemorum sectantur amoenaque tempe,
Et fontis liquidas exilientis aquas.
Iudicis est, ut res, sic rerum expendere tempus,


page 205

Nec tempus, nec res sunt mihi nota satis.
Hoc notum est, nostrum qua fortia ceperant arma,
Hac servasse manu seque suosque ducem.
Si quis plura putat se scire et posse referre,
Quem teneat narrans huic ego ego cede locum.
Si quid et obtrectans virtuti garrula lingua,
Quod speciem probi possit habere, iacit:
Nil moror invidis praesenti tempore morsus,
Invidiam virtus incluta semper habet.
At ventura feret suffragia rectius aetas,
Et causis iudex aequior huius erit.
Desine livor edax fame laudisque bonorum,
Rodere magnanimos post sua fata viros.
Ista ducis titulos nostri facta omnia iustos,
Et virtutis habent et pietate habent.
Praemia sunt duplicatus honor, nomenque tributum
Inter septenos imperii proceres.
Nunc age contractis rursum laxantur habenae,
Et spatio pergant liberiore rotae.
Haec belli finis: nunc remis fortius utar,
Ut tangam portum quo mihi cursus erat.
Est urbs Albi tuae genitor contermina ripae,
Incluta divitiis et generosa viris.
Magnus Otho posuit, (mentor est pro teste vetustas)
Ac de virginibus nomen habere dedit.
Principis haec nostri post illa cingitur armis,
Et patitur longas milite clausa moras.
Dum vero miseros defendunt moenia cives,
Et quaesita diu copia Martis abest:


page 206, image: s113

En alibi metuenda vago furit agmine turba ,
Atque minis undas terret Havele tuas.
Quis tantam glomerare manum, casusne, furorne
Suaserit, in dubio nunc quoque fama labat.
Acer erat belli metus: at ductore carentes,
Collectos subito dissipat ille greges.
Interea duodena semel Sol astra recenset,
Alter et exacto tempore mensis abit.
Mortis alumna fames totam grassatur in urbem,
Et ieiuna suo viscera dente premit:
Una salus victis inopes recludere portas,
Et dare victoris colla premenda iugo.
Spes haud parva viris, quod quantum saevus in armis
Devicto tantum mitis in hoste foret.
Spem probat eventus, venia mox ille rogantes
Prosequitur, nec trux sustinet ille magis.
Utile, victoris fecit clementia, vinci:
Saepius et victis profuit illa viris.
Haec etiam capta factis tum claret in urbe,
Et gratum victos civibus esse facit.
Caesare finitum, quod gesserat auspice bellum,
Dux alacris semper Caesaris arma sequi,
Excipit alterius rursum magis horrida Martis,
Terrorisque magis saeva procella novi.
Pectora Mauricium mordacibus anxia curis,
Has inter quis res non habuisse putet?
Carole durus eras. Mentem promissa fatigant
Magnanimi et virtus officiosa, Ducis.
Quid faciat? Rerum dominos armisne lacessat?


page 207

Hinc fas, hinc belli damna timenda vetant.
At soceri vitam casu non servet in arcto?
Non sinit hoc pietas, pollicitique fides.
Multa movens animo, curarum fluctuat aestu,
Nec iam quid fugiat, quidve sequatur habet.
Qualis ubi saevis turbantibus aequora ventis.
Cum fugit ex oculis condita nocte dies,
Non habet exactum rector, quo lintea tendat,
Et stupet ambiguis ars superata malis.
Talis versanti vix haec sententia sedit,
Hanc illi tempus, resque, locusque dabant,
Admonitu revocare suo tibi Carole pactum,
Cuius apud socerum sponsor et obses erat.
Nec mora Sueviacam cum milite tendit ad Ulmam,
Et capit Alpinis ardua claustra iugis.
Successuque pari pontem delatus ad Oeni,
Digressu vacua Caesaris urbe manet.
Nec iam cedentem sequitur, sed fortis in armis,
Arma piae compos ponere pacis avet.
Ille quidem domito iam posset ab hoste reverti,
Sed mavult animum perdomuisse suum.
Victorem vicisse animum victoria bina est,
Quae datur hinc, omni sanguine palma caret.
Aecidae celebrem meruit clementia laudem,
Dardanii lacrimis terserat ille senis.
Porus et exequiae praeclari funeris, ipsa
Emathii iuvenes nomen ad astra ferunt.
queis ego Mauricium celo, queis laudibus aequem,
Arma cui pietas excutit, arma fides?


page 208, image: s114

Heu mihi quod nec habent magnum mea carmina pondus,
Nec teneri exaequant grandia facta modi,
Non ego Titanas mallem, nec diruta Marte
Pergama, nec Cadmi moenia versa solo:
Quam tua Maurici praeconia dicere versu,
Inque meo haec pietas carmine prima foret.
In manibus tunc ipsa tuis victoribus stabat,
Sed tibi victrices temperat illa manus.
Hic ubi facta quies armis, ensesque remoti,
Rex Fernande tui foederis auspicio:
Pannonium verso mox agmine fertur ad Istrum,
Materiam iustae cadis ab hoste petens.
Protinus in ripas iuvenum manus emicat ardens,
Primus et hostilem Dux pede pressit humum.
Nusquam Turca ferox, nusquam vis effera gentis
Bistoniae, et cursu vincere doctus eques.
Sed velut imbelles, viso praedone, volucres
Dum liquido carmen gutture dulce sonant,
Mox tacitae pennas quatiunt, aurasque fatigant,
Alarum tegitur condita nube dies:
Sic ubi Teutonicam castris descendere pubem,
Improbe Turca tibi nuntia fama tulit,
Et iam lux oculis armorum effulsit, et alta
Emicuit noti vertice crista ducis:
Quo pavor et rerum cogit sors, ilicet hostis
Retro conversum territus urget iter.
Spes erat aeratas, Gethico terrore repulso,
Bellorum claudi posse deinde fores.
Iamque patri celebres agitabat mente triumphos,


page 209

Vix capiens tantum patria laeta bonum.
Templaque pacatae ramis velabat olivae,
Et verno latam flore tegebat humum:
Cum diris iterum misceri caedibus orbem,
Non rumor, sed iam certior auctor ait.
Legatusque super Pegaesidos advolat urbe,
Qui duram propero tempore poscat opem.
Ille diu reputans, quid, si fortuna sequatur,
effectum coeptus his velit hostis atrox.
Et quid finitimae, propriae quid referat orae,
Crescentes reprimi fortiter ense minas:
Oratam promittit opem, nec segnis in hostem,
Utilior patriae quam sibi, bella parat.
Est arx (seu ratio dedit hoc, seu numinis ira,
Omen inest certe) nomine Peina suo.
Quam propter Linus non amplis flexibus errat,
Et vicina suo flumine prata rigat.
Prata colunt Angrivarii, gens aspera bello,
Sed premit alterutrum frondea silva latus.
In medio, planus lato patet aequore campus,
Et glebae dives fertilioris ager.
Hic ubi pro patria medios fert pectus in hostes,
Rebus et accisis ferre laborat opem:
Heu mihi, telorum nubem dum sustinet omnem,
Non exspectato vulnere, victor obit.
Dum subit infausti primus certamina Martis ,
Ah dolor, aeratae fulmine glandis obit.
Quid querar, unde petam diri primordia luctus,
Ergo iaces patriae duxque paterque tuae?


page 210, image: s115

Nec tua te pietas immani liberat Orco,
Nec rapit immiti strenua dextra neci.
Infracto tu corde iaces, firmusque iuventa,
Insignis forma corporis ille iaces?
Hoc erat, hoc certe (mens o non laeva fuisset)
Sanguineas stillans aethere nimbus aquas.
Hoc Titanis erat pollutus sanguine vultus,
Ille tuus, Princeps inclute, sanguine erat.
Hoc erat armorum sonitus, clangorque tubarum,
Et qui sidereo venit ab axe fragor.
Scilicet haec instare minis portenta monebant,
Naturae facies queis spoliata fuit.
Sistens amnis aquas, et mota terra dehiscens,
Mugituque replens Solis utramque domum.
Haec nobis rabies canum planctusque volucrum,
Venturi luctus nuncia signa dabant.
Haec et cornipedum strepitus sub tempora noctis,
Hic ubi post rabidas conserere manus.
Line venas excaecet limus in undis,
Et Sol rapidus, siccaque semper hiems.
Numquam legitimum curras aut nobile flumen,
Nec ripis notus sis magis ipse tuis.
Et tu purpureo tellus saturata cruore,
Uraris nimia nocte dieque siti.
Non tibi ros herbam, non utilis educet imber,
Et nullum iacto semine germen agas.
Infelix in te lolium, lappaeque tenaces,
Et tribuli obducant sentibus arva suis.
In te nanque crudeli vulnere Princeps


page 211

Corruit et pulchro sanguine sparsit humum.
In te magnanimi, duo belli fulmina Guelfi:
Fortiter ante suum procubuere patrem.
In te conspicuus ductor Leoburgius armis,
Sanguineo moriens ore momordit humum
Tu florem iuvenum carpsisti, munere mortis
Hanc patriam nobis qui perperere suae
Quid querar, unde petam diri primordia luctus,
Quis mihi plangenti tristia verba dabit?
Ergo iaces, et Parca fidem sic servat iniquam,
Saxonicaene domus illa columna iaces?
Quo lapsura sitam iam fulciet ipsa ruinam,
Cuius Atlas, vita dum frueris, eras?
Quae porro miseris restat fiducia Musis,
Quae Maecenatem te coluere suum?
Ecquid enim nobis opus est extendere dictis,
Quis sit ab hoc studiis conciliatus honor.
Inter Hamadryadas Philyre quae maxima Nymphas,
Saepe solet comitum grata referre choro.
Leucoreae celebrant quae cantibus Heroinae,
Albinaeque suo Mysides ore canunt.
Tyrigetumque Salas memorat quae rector aquarum,
Et musco impexus Molda virente caput.
Quo Graio doctas attraxit ab orbe sorores,
Impendens studiis otia grata bonis.
Muneribusque suis et honoribus auxit egenas,
Quaeque colant profugis ampla Lycea dedit.
Sed de venturo meritus praeclarius aevo,
Commoda sic nostris uberiora ferens,


page 212, image: s116

Victor ab Hesperidum quam cum Tirynthius hortis,
Rettulit ad patrios aurea poma lares.
Ergo nec immemores, post funera, Maecenatis,
(Funera Pieriis heu lacrimosa choris)
Illius querulo deplorant carmine mortem,
Quale gemens Itylum Daulias ore canit.
Aut ad Maeonii sinuosas fluminis undas,
Supremo moriens gutture cantat Olor.
Nulla choros ducit, nec tangit pollice chordas,
Nec solita flavas fingit ab arte comas.
Lamentis sed cuncta replent loca, cuncta querelis,
Et tristes luctus angulus omnis habet.
Flumina iamque pater lacrumarum mittit Elister,
Alveus adiectas nec capit intus opes.
Nunc aliquis curvae spatians in margine ripae,
Aucta repentinis ut vada cernit aquis.
Cur, ait, increvit iusto spatiosius amnis,
Nec metas intra serpit ut ante suas?
At certe (memini) multis haud lucibus ullus
Decidit effusis nubibus imber aquis.
Sic ait et fracta gemitus agnoscit in unda,
Quales Halcyonum litora rauca ferunt.
Quid moror? Omnis cum sexus gemit, omnis et aetas,
Femina, vir, iuvenes, cum puerisque senes.
Omnibus unus amor flendi: quin aggemit ipsa
Relligio sacras dilaniata comas.
Aggemit et gradem vultu profitente dolorem,
Praesidium clamat, nunc ubi nate meum es?
Plurima in eo perierunt: vota bonorum,


page 213

In dubiis patriae non dubitata salus,
Musarum columen, sacri protectio coetus,
Gloria Mysorum, Saxoniaeque decus,
Urbis honos, duri caput insuperabile belli,
Heu quanto multis mors stetit una semel.
Sed quid ego longas duco sermonibus horas,
Haec ultra metas tracta querela fuit.
Iam mea sedulitas aures laesura politas,
Crimen apud multos garrulitatis habet.
Parcite et hanc nostro veniam date quaeso dolori,
Si mea plus iusto garrula Musa fuit.
Finitura suas iamdudum erat illa querelas,
Sed vetuit miseram claudere verba dolor.
Ille domat fortes, illo mens obruta nescit
Quid deceat, tantis solito querulos facit atque loquaces,
Arbitrii homines non sinit esse sui.
Quin etiam reum gravitas immensa nitorque,
Sermones iussit longius ire meos.
Ecquis enim brevibus possit comprendere dictis,
Incluta tot bello gesta, tot acta domi ?
Et nondum primos implet mihi debitus annos
Spiritus et mentis non mihi robur inest.quidquid id est, culpae vos huic praetendere par est,
Primitiasque boni consuluisse meas.
Tu quoque sancte pater patriae, dignissime Princeps,
Has laudes gratae pignora mentis habe.
Has tibi cum lacrumis violas, haec lilia spargo,
O venerande mihi terque quaterque civis.


page 214, image: s117

Haec tibi spargo tuus (si quid cognoscis) alumnus,
Sordeat hic parvi ne tibi ruris honos.
Salve Dux generose, heros fortissime salve,
Salve perpetuum, perpetuumque vale.
Tu nunc terreno, factis sublimior, orbe,
Lux ingens, astris consociata, micas.
Herosque vides priscos, et cerneris illis,
Almaque secura gaudia pacis agis.
Nos orbi duce te, duce te victore caremus,
Et lacrumis noctes condimus, atque dies.
Nec luctu vacuos tenebris aurora fugatis,
Nec videt atratis fulgidus Hasper equis.
Non secus ac socia viduatus comparare turtur,
Quam levis incautam misit arundo neci,
Non viridi gaudet ramo, non gramine laeto,
Nec liquidi dulcem fluminis haurit aquam,
Sed querulo raptos gemitu testatus amores,
Lugubri solos carmine complet agros:
Sic tecum nostrae perierunt gaudia mentis,
Quae tuus (heu nobis ) nuper alebat amor.
Tu spes una tuis. Postquam te fata tulerunt,
Triste sonant urbes, ruraque squallor habet.
Forsan et hic totum luctus traheretur in aevum,
Et modus hic vitae tristitiaeque foret:
Ni relevet nostros, Dux illustrissime, casus
Successor tituli nobilis ille tui.
Hunc nostris hunc deme malis, solacia prorsus
Demersis, et reliquum quod modo restat opis.
Quam bene consuluit genti Deus optimus orbae:


page 215

Mauricius mortem sospite fratre subit.
Numina si nobis illum non aequa negarunt,
Et sors fatorum nos ea lege tulit:
Non erat Augusto Divi renovat qui nomina regis,
Et fraternum auget per sua facta decus.
Augeat ipse diu: quamquam (si funere funus
Aequata Lachesis pendere forte sinant.)
Morte sua fratri mallet reparare salutem,
Sospes ut hoc patriae sospite terra foret.
Et nunc ereptum patriaeque sibique sub umbras
Prosequitur lacrumis, officiisque suis.
Heu pietas, heu prisca fides: cur luce fruentem
Non potius grato prosequi amore datur?
Iamque retractando nondum coeuntia sentit,
Defuncta rumpi vulnera matre sibi,
Qua fecunda magis non exstitit ulla parentum,
Tot bona per partus quae dedit una duos:
Mauricum duro caput insuperabile bello,
Augustumque togae grande forique decus.
Femina Teutonicas inter celeberrima matre,
Ambiguum natis clarior, anne viro.
Clara viro, natis genitrix et clara duobus,
Nec nurus Alberto dissimulanda patri.
Sed nunc haec aliis memoranda relinquere cogor,
Exspatiata satis iam mea Musa fuit.
At tu qui patriae restas Auguste labanti,
(Sic precor huic columen longius esse queas)


page 216, image: s118

Parce tuam luctu nimium quassare iuventam,
Non est haec pietas officiosa tuis.
Quid manes urges lacrumis? Bene contingit illis,
Impius his fueris, cum pius esse voles.
Quid fratrem deceat Mauricii, confide tecum,
Cui lacrumas fundas, consule quaeso tuas.
Si nunc has remeet tumulo redivivus in auras,
Non tibi sic, dicet, frater amandus eram.
Non eadem plebemque decent, rerumque potentes,
Pectus amat populis altius, altus honor.
Quid facis? Haud iustos poscunt haec tempora luctus,
Iustior imperii te modo cura manet.
Nunc sua commendat tibi pignora Mysia tellus,
Nunc implorat opem Saxonis ora tuam.
Fungere fraternis vicibus: domus utraque fratre
Extincto, coepit nunc onus esse tuum.
Quod si forte doles, doleas sine testibus illis,
Publicus evadat ne tuus ille dolor.
Ad te oculos, ad te cuncti convertimus aures,
Quidlibet ad vultum statque caditque tuum.
An propriore aliquis tangetur imagine facti,
Quam si Germani Principis edis opus?
Ede opus Augusto non impar atque dolores
Infragili cordis robore vince tui.
Causa perorata est, lacrimantes surgite testes,
Hic dolor, hic luctus flebile sistat opus.
Tu vero rerum Deus o immensa potestas,
Quem vitae penes est arbitriumque necis:
Augusti serva nobis, tuae munera, vitam,


page 217

Mauricii orba satis patria morte fuit.
Mauricio fuerit satis orba, nec altera rursus
Funestet miseram caussa doloris humum.
Compleat ille suos et fratris compleat annos,
Et soboles salvo cum patre sospes agat.
Nostra sub his aetas ducibus, vetus induat aurum,
Nec ferri maneant tristia signa super.
Et redimita caput ramis frondentis olivae.
Pax villas, urbes, templa, scholasque colat.
Pacis amans Deus est, floret Res publica pace,
Pace vigent artes, pace coluntur agri.
Eventura precor, vos o procul arma tubaeque
Ite, dein melior vomeris usus erit.
Ite: Deus longum nobis lenire dolorem
Dum volet, Augusto Principe, laeta dabit.

DIXI.

MEMORIAE ANNIVERSARIAE ILLUSTRISS. ATQUE OMNI LAUDE PR. CUMULATISSIMI DIVI MAURICII. DUCIS SAXON. ELECT. ETC. celebratae recitatione versuum ab adolescentibus quatuor, D. Mauricii alumnis, in conventu Solenni Lipsiae MDLVII V. Id. Quintilis.

Principe visa diu forti Germania felix,
Iam tibi fortunae gloriae talis abest.
Ante triumphali cingebas tempora lauro,


page 218, image: s119

Quae modo inornatis es miseranda comis.
Victori laetos ducebas ante triumphos,
Cui nunc exequias officiosa facis.
Ante tuis reducem captabas obvia palmis,
Nunc eius tumulo corpus inane foves.
Plausibus ante tibi gratantum templa sonabant,
Quae nunc plangentum tota dolore gemunt.
Nanque tuae cecidit decus et tutela salutis,
Invidia Mauricium fata tulere tuum.
Fata tulere tui corpus mortale parentis,
Nec tamen et famam fata tulere viri.
Mauricii laudes quae nescit Principis aetas,
Sublimen tellus qua videt alta polum?
Ut tiro, nec dum Martis sat idoneus armis,
Verterit in turpem Turcia castra fugam.
Spreverit ut cunctos pro relligione labores,
Dum patriae quaevis aspera vincit amor.
Non huic Bistoniae gentis nocuere sarissae,
Gallia non contis sanguinolenta suis.
Illam Pannonia nam Marte fugavit ab urbe,
Huius sub Carolo Caesare fregit opes.
Horrida Saxoniae Brunsuigus bella movebat,
Non minor intrepido pectore, forte minor:
Brunsuigum noster sedat caede tumultum,
Nec madet hoc illud Marte cruore solum.
Signa sed Albiacas infert cum Caesar in oras,
Caesareis iussas impiger addit opes:
Augustae, cuius nutu sub moenibus altis,
De septem factus pars fuit una viris.


page 219

Urbs iacet Albi tuae celebris contermina ripae,
Quae de virginibus nomen adepta gerit.
Illa Ducis nostri bis septem milite menses
Cincta, graves perfert obsidione moras.
Dum vero belli pendet fortuna, nec hostes
Ferre iugum, nostri nec dare terga volunt:
Pellit ad Havelum vacuas ductore cohortes,
Otia ne segnis noxia miles agat.
Interea portas hostes et moenia pandunt,
Quos in tutelam suscipit ipse suam.
Scilicet ut reliquis generoso pectore maior,
Lenior in victis sic quoque victor erat.
Res fortuna hominum mutat, casusque revoluit,
Et firmum toto permanet orbe nihil.
Sola stat ad cunctas virtus immota procellas,
Magnanimo turpis nescia corde metus.
Vix tum bellacem vagina receperat ensem,
Pro socero pietas et novat arma fides.
Occupat Alpini firmissima moenia claustri,
Moenia mortales quae posuisse neges.
Magnanimo satis est hostem vicisse leoni,
Cetera crudeli parcere caede solet.
Mauricio satis est socerum solvisse cathenis,
Nec tentare fero cetera Marte cupit.
Arma sed Ismarii convertit in agmine regis,
In se versa fugit Thracius arma latro.
Tandem ferre piam patriae dum rebus in arctis,
Utilior patriae quam sibi, pergit opem:
Heu dolor atque decus, medios animosus in hostes


page 220, image: s120

Dum ruit, accepto vulnere victor obit.
Victor obit, praestans armorum laude, togatae
Munere non ullo militiaeque minor.
Crebra licet dextra peragantur bella Minervae,
Non minus et clariis artibus illa vacat.
Mauricius quamvis aetatem duxit in armis,
Non minus Aonias fovit amore Deas.
Scilicet id loquiturque Salas, et flavus Elister,
Et cum Muldanis Albis Eous aquis.
Hic ubi Pierides habitant Helicone relicto,
Nostraque pro Graio flumina fonte bibunt.
Sed prius Hesperias Phoebus descendet in undas,
Ac iuga purpureis gemmea demet equis:
Illius quam summa sequar fastigia rerum,
Non si Maeoniam det mihi Musa lyram.
At tu flere tuum Germania desine patrem.
Desine, mandatis mens fuit ista Dei.
Quod iubet ille, tibi non est contemnere tutum,
In famulos Dominus ius habet ipse suos.
Forsitan et iustam peccatis motus ad iram,
Eripit insignes, munera magna, viros.
Ingratoque parat maiora pericula mundo,
Qui verbi spernit dogmata sacra sui.
Ergo tuos potius casus, tua funera plange,
Quam fatale pii Principis exitium.
Ille quidem sanctos agit inter gaudia coetus,
At te aerumnarum quanta pericla manent?
Vera cano, sed nulla fides est vera canenti,
Infaustum tanti mors ducis omen habet.


page 221

Et ne querar, (sunt pondera nanque querelis
Nulla) mihi proprio vulnere testis eris.
Sunt tamen Augusto capias quae gaudia salvo,
Ipsius est, exspes ne videaris, opus.
Qui velut imperii fratri successit honore,
Illius haeredem sic quoque laudis agit.
Solus dum profugis sua Musis atria pandit,
Ac verae curam relligionis agit.
Hunc tibi Nestoreos Deus ut conservet in annos,
Ardentes toto pectore funde preces.
Sed labem vitae prae cunctis tolle prioris,
Quo sine placandi spes tibi nulla Dei.
Sic tibi supplicium quod numinis ira minantur,
Effugient iunctae cum pietate preces.
Dixi.

DIXI.

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPICEDIORUM LIBER II.

QUERELA DE OBITU V. CLARISS. ET DOCTRINAE ERUDITAE COPIA FACULATEQUE; EXIMIA PRAEDITI Dn. GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PRAECEPTORIS SUI ET PATRONI PERPETUO COLENDI.


page 222, image: s121

Et sine testibus hic locus est, aptusque gementi,
Et stridens lacrumis aggemit aura piis.
Hic impune loquar, quae vis infanda doloris
Suggeret in luctus verba coacta mihi.
Vos tantum Musea meas audite querelas,
O loca fortunae conscia sola meae.
Unde sed infausti capiam primordiae planctus,
Anxius in voces ibit et unde dolor?
Ipse mone, ius huius habes qui carminis unum,
O Fabrici cuius carmine fata gemo.
Nam sine te pudor est Musis Helicona movere,
Nullas Pimpla mihi te sine fundet aquas.
Tu mihi Phoebus eras, sed erat tibi Phoebus, Iesus:
Qui tua celigenis ora rigabat aquis.
Hunc tua, non Tegeae, nec Dirces norat alumnum
Pagina, sacra Deo, nomina plena Dei.
Numina non vatum, decima cum Pallade Divas,
Et quos vana Deos turba, Deasque colit.
Tu mihi numen eras. (Pietas permitte fateri)
Quae fluit, illa tuo venula fonte fluit.
Quam vereor, ne mox dolor hanc oblimet, inerti
Excaecante vias, aut inhibente situ.
Nec metus ex nihilo meus est: en aspice, mentem
Involuit squallor, nubila pectus habent.
Plectra tacent, nil dulce fides, digitique loquuntur,
Mussat linguae metu muta, malisque lyra.
Iam funestam hederis cernas irrepere taxum,
Nec retinere suum laurea serta decus.
Mutari celi faciem, calidique sub aestum


page 223

Sidereis, hiberno membra rigere gelu.
Quam stellis caelatam Eos hesterna ferebat,
Hac condit vultus luce Corona suos.
Qua cum declivi pariter demersus Olympo
Alcides, terris abdit et ipse caput.
Sic olim (si vera licet componere fictis)
Luctifico vatis funere Threicii,
Arboribus postquam chelys intellecta iugisque,
Auditaeque feris conticuere fides:
Omnia crudeli nece perturbata videres,
Omnia sublato surda canere lyrae.
Immoti lugent ingrata silentia montes,
Vocales nuper turba secuta sonos.
Tonsis silva comis marcet, mediisque sub undis
Bistones sitiunt flumina sicca modos.
Sopiti quaerunt Nymphae solacia cantus,
Errat Hamadryadum vasta per arva chorus.
Saeva ursis natura redit, citharaeque tacentis,
Praeda futura lupis agna, requirit opem.
Haud aliter, postquam Fabrici te fata tulerunt,
Deliciasque poli sustulit atra dies:
Oda silet, reticent turmae Paeana canentes,
Nil audent Hymni, Carmina torpor habet,
Heroum mussat sanctorum exercitus omnis,
Armaque militiae deposuere sacrae.
Signa dat ingentis victoria caelica luctus,
Nuda triumphali tempora fronde gerens.
Et sine luce faces, soboles pia portat Amorum,
Iam sua vota bonae dedidicere Preces.


page 224, image: s122

Dat fletus tumulo Pietas, Libitinaque; versu
Inscribit vatis marmora casa sui.
Hic situs est Latiae nitor, et facundia linguae,
Fabricius scripti dexter in omne genus.
Parva loquor: luget Musarum turba piarum
Nunc omnis, passis turba videnda comis.
Ingenuae lugent artes et copia fandi,
Ingenio posthac vix habitura parem.
Lugent historiae, lugent Romana vetustas,
Quae se cuncta uno pectore condiderat.
Et sceptrum ponit regale Tragoediae, passu
Sublimique; minus pulpita soccus adit.
Ut sileam viduae suspiria crebra maritae,
Et luctus, orbae lacrumulasque; domus:
Haec quoniam paucos attingunt, latius ille
Serpit, ad innumeros perveniendo dolor.
Quid referam gemitus, iterataque; vota Iuventae,
Dum moderatorem flagitat aegra suum?
Non secus ac fido puppis spoliata magistro,
Quam fert unda, refert vis inimica Noti.
O meritis mihi cara tuis schola Misnidos urbis,
O mihi post patrios proxima cura lares.
Numquid damna tuae sentis immensa ruinae,
Quae facis, heu tanto post caritura bono?
(Invidia auscultante loquar) non arte secundo,
Non umquam simili perfruitura viro,
Quo nec sollicitas turbae puerilis habenas
Doctior, et facili flectere frena manu.
Cui nec formandis certasset moribus olim


page 225

Nestor, et Aeacidae doctor Amyntorides.
Quique; tubas ipsum et bella horrida bella frementem
Semifer, imbellis molliitque arte lyrae.
Illius aspiceres natos obtrudere curae,
Huic sua gavisos credere vota patres,
Ipsius indomiti metuebant verbera virgae,
Ponebantque animos hoc moderante feri.
Ipsius ad nutum, nullo terrente flagello,
Muneris urgebant debita iussa boni.
Hunc patris obsequio reverenter habere solebant,
Huius pendebant cuncti narrantis ab ore,
Mellifluos quoties funderet ore sonos,
Hyblam manantis linguae, manantis Hymettum,
Manantis rorem lactea Suada tuum.
Huius inexhausto cuncti fonte bibebant,
Artis omnigenae cognitionis aquas.
Seu quis Sulmo tui compescere fluminis unda,
Sive tuo Minci, quaereret, amne sitim,
Sive quis Arpino perfundere labra liquore,
Eloquii sitiens divitioris opes,
Socratia cuperet seu forte madere Minerva,
Aut Logices haustu pectus habere satur.
Ille velut vario prorumpens ore Timavus,
Multifidoque; rigans gurgite Nilus agros:
Multiplices uno fundebat pectore rivos,
Sufficiens largas omnibus uber aquas,
Hauserat irrigua Patavi quas hospes in urbe,
Dum Bonamice tuo proluit amne sitim.


page 226, image: s123

Fallor? an has ipsi dotes promisit ab ortu,
Stellarum in cunas officiosa fides.
Nascenti quando dextrum risere gemelli,
Progenies Ledae, progenies Iovis.
Quique suos illis praebebant comiter ignes,
Atlantisque nepos, Assaracique nurus.
Affulgensque poli media de parte sereni,
Iliaden gremio Cynthia nacta suo.
Ruricolaeque rotas agitans per cornua Titan,
Atque premens solii Iuppiter alta sui.
Hinc vires dictis, pondera rebus erant.
Hinc usus rerum, veterisque tot eruta saecli,
Cognita priscorum tot monumenta Virum.
Artibus hinc variis excultum pectus et omnes
Didita per terras gloria, fama, decus.
Gratia magna Deo, primus qui protinus annis,
Luminis aspexit me meliore nota .
Non modo Fabricio darer ut formandus alumnus,
Colloquio fruerer sed propiore viri.
Quo neque maluerim, quicquid locupletibus undis
Despumat fulvi ripa baeta Tagi,
Nec quod thuriferis Panchaia mittit arenis,
Aut Erythraea cavo tegmine concha gerit.
Is mihi tradebat praecepta salubria vitae,
Arcens a vitiis et facienda monens.
Is mihi pandebat doctas, quas noverat, artes,
Sedulus ingenii cultor, amansque mei.
Ille meis dubia quassatis sorte malorum


page 227

Confugium Musis ille levamen erat:
Pars mihi laudis erit, sub te didicisse Magistro,
Iuncta quibus deceat claudere verba modis.
Seu sit opus facili versus tenuare Thalia,
Altius heroo seu pede ferre caput.
Seu citharae nervis numeros aptare sonoros,
Plenaque Pindarica plectra movere lyrae.
queis tibi pro meritis, dum spiritus hos reget artus,
Sole novo grates et fugiente canam.
Fortunata nimis, Casco contermina monti
Moenia , de fluvio nomen adepta suo,
Saxonis auspiciis quondam celebrata Lotharii,
Nuper et Agricolae nobilitata libris.
Moenia fortunata nimis, nimiumque beata,
Tam clarum terris quae peperere decus.
Eximii quae viderunt cunabula vatis,
Matris et exceptum sustinuere sinu.
Dicite mons, tuque o urbs addita gloria monti,
Sic vester numquam deminuatur bonos,
Ecquis ad hos infans reptavit dignior amnes.
Doctior ecquis in hac vagiit alter humo?
Ecquo tractavit tantum se cive beatam,
Ingeniis tellus inculta, fera viris?
At nunc illa soli natalis fama decusque
Illud Teutonidos (proh dolor) orae, ubi ubi est?
Quid nobis, heu quid praeter meminisse, relictum,
in cineres intulit hora gravis?
Quid patriae de tam magno nunc restat alumno,
Quod non exigua contumuletur humo?


page 228, image: s124

Hic nostrae finis vitae, fructusque laborum,
Et vigilis cura, sollicitique metus.
Hic summos imosque simul manet exitus aevi,
Omnia cassa auris, aut caritura vides.
Eximit haud ullum, cunctis contenta nocere
Parca semel, nulli parcere, laeta, diu.
Sic igitur, sic ante diem celeberrime Vates,
Evolvere tibi fila rotata colum?
Cui sua debuerant totis impendere fusis
Stamina, virtuti remaneret honos.
Atque tuae praescia aliis apponere summae,
Ingeniis meritis gratia si qua foret.
Nestoreos ultraque dies annosque Sibyllae ,
Fata moraturum suppeditare glomum.
Nunc te torpor iners, et induas membra catarrhus
Implicat et sensus vincula caeca ligant.
Occidis in primo duodeni limine lustri,
Hoc vitam claudi par erat orbe tuam?
At neque morbis fractus obis, nec labe senili,
Nec te Parca rapit, mundo sed iniquior, ipse
Te Deus, instanti surripit ante malo.
Nec tumuli recubas sub opaco tegmine totus,
Sed potiore tui patre superstes agis.
Vivit honos, viventque tui monumenta laboris,
Dum frondes Helicon , dum vehat Albis aquas.
Haec meritis mensura tuis respondet, et haec est,
Quae tumuli arctari limite, fama nequit.
Salve terque quaterque mihi venerande Magister,


page 229

Patris amate mihi, patris amande loco.
Seu te concilia heroum secreta priorum,
Aethereae positum sedibus arcis habent.
Alternum seu forte sonas, et carmina misces,
Hassiacum iuxta Tyrigetamque senem.
Salve, nec collata tuo suprema sepulcro
Munera, discipuli munera sperne tui,
Non casiam, nec quod sudant Xylobalsama trunco,
Non costum, lacrumas nec Cynareia tuas:
Sed tibi grata magis fragrantis honore liquoris
Carmina, de fontis flumine ducta tui.
Hactenus haec: en ore natat mihi carmen in ipso,
Nunc salve Fabrici , perpetuumque vale.

q*renos IN FUNERE VIRI REVERENDI CLARISSIMIQUE ATQUE ADEO INCOMPARABILIS, D. IOACHIMI Camerarii, professoris in Acad. Lips. Linguae utriusque eximii, praeceptoris, patroni, et amici S. perpetua observantia colendi, feliciter et sancte in terris mortui, non recuperabili studiorum liberalium et religiosae pietatis iactura; XV. Calend. Maii. Anno MDLXXIV. Aetatis suae ineunte LXXV.

Leucoris atra, sui si flevit fata Philippi ,
Qualis defunctum nata stet orba patrem:
Pulvere foedatos Academia solve capillos,
Moenia Lipsiaci quae colis ampla soli.


page 230, image: s125

Ille tui coetus Ioachimus et aura
Quassatae rerum turbine, morte iacet.
Occidit, atque tuam secum trahit ille ruinam,
Qua nuper steteras fulta, columna iacet.
Dilectum summo caput, acceptumque tonanti,
Quem coluit mentis relligione piae.
Et Musis carum: seu quae Parnassia tempe,
Seu quae Sionis culta vireta tenent.
O Ioachime bonis obitu praerepte citato,
Ipse tibi sera visus abire nece.
At tu vivendo Cumaeae saecula vatis,
Nestoreosque dies vincere dignus eras:
Doctrinae si par aevum virtutis et aequos
Si meritis annos, invida Parca daret.
Vive pius, moriere pius: mors dira honorum
Atque malorum uno, limina, calce ferit.
Scilicet et ex illa, qua vivere coepimus hora,
Ad mortem praeceps acceleramus iter.
Nascentes morimur, vitam simul incohat ortus:
Principiumque legens hora suprema subit.
Deficit exoriens in primo limine vitae,
Et se vitae opifex carpit alendo calor.
Terra sumus, terrae properamus reddere corpus,
Inque redire umbram, qui levis umbra sumus.
Ergo iaces et te patrem nunc orba requirit
Lipsia, te studiis Ioachime ducem.
Quique bilinguae sonans mulcebas voce Lyceum,
Voce carens inter corpora muta siles.
Et sine mente iaces, cui nuper dotibus aucta


page 231

Mens erat ingenii, pectore aucta bonis.
Nec duros flexit manes facundia linguae,
Atque bibere tuas flumina surda preces:
Orando rigidas poterant quae ducere quercus,
Ac immota suo saxa ciere solo.
Usque adeo nec virtutis Libitina nitorem,
Nec Sophiae clarum respicit atra decus.
Heu quae lingua silet, postquam te fata tulerunt
Cecropiae suadam vocis, et Ausoniae.
Te ductore carens bifidi per devia montis,
Ignotis errat turba novella iugis:
Et nunc per salebras operoso tramite repetat,
Nunc dumis haeret cassa regentis ope.
Quale per arva vagum, dubia regione viarum,
Balantum huc illuc agmen oberrat iners,
Nec, pastoris egens, serae decedere nocti,
Nec dubio meminit tangere septa pede:
Postquam signa canens arutis fistula cannis,
Muta iacet, bifores et siluere modi:
Talem te moderatorem deserta iuventus,
Nunc gemit amissum, nunc revocatque gemens.
Parva loquor, talem te Christi cymba magistrum
Expetit, insani fluctibus icta freti.
Infidos inter maris implacabilis aestus,
Inter et ambiguae caeca pericla viae,
Interea superum nitida tu sede receptus,
Inter celicolas gaudia laetus agis.
Quique dolendus abes nobis, templisque scholaeque,
Pace fruens, Christi morte beatus abes.


page 232, image: s126

Nam neque te clausum tenebris et carcere caeco
Orcus habet, nec te lurida regna vident.
In te sortita Minos nec iudicat urna.
Aut quicumque umbris reddere iura solet.
Sed tuae nequitiam scelerum fraudesque perosa,
Atque tenax recti, crimine vita carens,
Integritate sua vicit subsellia Cretis,
Nec rea facta gravi iudicis ore fuit.
Felix morte tua, non tot portenta malorum,
Non hominum fraudes, nequitiamque vides:
Aequora qui terrae, qui miscent aequora caelo,
Christicolis ne quis restet in orbe locus.
Non crassa errorum volui caligine mundum,
Et sublime nefas stare, iacere bonos.
Ingenium sordere, asino simulante leonem,
Inflata vastum rana imitante bovem.
Doctrinaeque rudes decus affectare cathedrae,
Artis dum meritum gratia iusque terit.
Non te dura quatit variis fortuna procellis,
Non labor excercet, morbida visque premit.
Non exest animum metus, aut spes iactat inanis,
Non inflant pectus gaudia cura necat.
Sed nil debentem te nunc mortalibus, alma
Sede beatorum purior aula tenet,
Dentibus ereptum invidiae, linguaeque procacis,
Atque minis procerum, perfidiaeque dolis.
Mole nec afflictum senii, aut tentamine morbi,
Post ter quin aevi lustra peracta tui,
Sub pedibusque simul mirantem limina caeli,


page 233

In quae summa tibi scandere cura fuit,
Ilsebicum iuxta vatem, fratremque Philippum,
Pfeffigerumque tuum, participemque tori.
Salve care parens, salve novus hospes Olympi,
Nos, tua te suboles semper amore colet.
Salve o sancte senex, nec festinanta clientis
(Dum potiora feram) munera sperne tui.
O utinam grates alia tibi patre referrem,
Sed nunc officium sentiat urna pium.
Salve doctrinae sicus mihi doctor et auctor,
Tecum fracta iacet spes mea, perstat amor.

ALCON ECLOGA, SIVE Querela de obitu eiusdem, scripta ad Magnificum et generosiss. V. Dn. Christoph. Carolovic. Sacr. Rom. Imperii Equitem, Caesareae Maiestati a Consiliis.

Hunc etiam Philyrea mihi concede laborem,
Quae circum herbosos saltus et amoena frequentas
Amnis Elistraei nemora et rorantia lymphis,
Irriguis Plissae lymphis rorantia tempe:
Muneris hunc mihi supremi concede laborem,
Dum Nymphis refero auditas, Faunisque querelas,
Quas mollis nuper tiliae viridante sub umbra,
Hinc Corydon, hinc astra vocans crudelia Damon,
Alconem flentes miseranda voce dederunt:
Alconem Phoebique decus, curamque sororum:
Quem toties silvae, toties et saxa canentem


page 234, image: s127

Senserunt, silvae comitatae et saxa canentem:
Et calamos miratus aquas suppressit Elister.
At tu seu Magni tractas res Daphnidis ingens
Europa Meliboee decus, columenque bonorum:
Seu curis vacuus paulatim et fasce levatus
Immenso, Clarias animum demittis in artes:
Huc ades, Alconisque , tui ne despice laudes:
Huc ades, ante alios si te studiosus Alcon
Obsequiis coluit, firmo complexus amore.
Aestus erat Taurique means cornua Titan
Accendebat agros, medio ardentissimus orbe:
Cum pecudes frigus captant, volucrumque loquelis
Omne silet nemus, et ventosi murmuris aurae.
Succedens antro Corydon, consors doloris
Luctisonis Damon rumpebant questibus arva,
Et prior haec Corydon gemitu iactabat inani.
Cor. Quis dolor o silvae, quae vos arbusta tenebat
Moesticies, Alcon gelida cum morte periret?
Nam neque tum saltus, nec mollia prata voluptas
Ulla tenebat, agri squallebant, pascua luctu.
Dicite Elistrades lugubria carmina Musa.
Illum etiam montes flevere, et saxa peremptum,
Deformes planctu montes, deformia saxa:
Et versae in lacrumas abierunt fontibus undae,
Guttarumque novis creverunt auctibus amnes,
Dicite Elistrades lugubria carmina Musae.
Nec mortem lacrumae, nec ferrea numina placant,
Non Phaethontiadum crebris si fletibus ortus,
Et feras condas iteratis fletibus umbras,


page 235

Non si luminibus cumulem manantibus undas,
Undas Eridani ripamque sororibus auctam.
Dicite Elistrades lugubria carmina Musae.
Responsura sono mulcentis rura Camenae,
Muta latet silvis alternae vocis imago,
Incassum tentans ingrata silentia Musae
Rumpere, iucundo consueti imitamine cantus.
Dicite Elistrades lugubria carmina Musae.
Pinea semiferi capitis velamina tollens
Pan calamos fregit, citharam suspendit Apollo,
Funere dilecti maesto turbatus alumni,
Extinxitque faces puer, abiecitque pharetram,
Frontis et agrestem posuit Silvanus honorem.
Dicite Elistrades lugubria carmina Musae .
Quos tumulo cernis vernanti surgere flores.
pieridum lacrimis creverunt: crescite flores,
Vobiscum nostri crescent monumenta doloris.
Dicite Elistrades lugubria carmina Musae .
Plectra iacent sine honore, silent cantusque, lyraeque,
Sibila nec frondes, nec fundunt murmura rivi,
Omnia nunc maerent: auctum modo viveret Alcon ,
Plectris stabat honos, cantusque lyraeque sonabant.
Sibila tum frondes iaciebant, murmura rivi.
Dicite Elistrades lugubria carmina Musae .
Deserti mussant agni, stat bucula celum
Suspiciens, nec gramen avet nec fluminis undam.
Unus habet pecudes luctus pecudumque magistros.
Claudite Elistrades lugubria carmina Musae .
Vos mecum, o socii, violas et spargite nardum,


page 236, image: s128

Et lauri nemus et myrti bicoloris amoenum,
Et memori ingratum versu signare sepulcrum:
Quo situs est Alcon tumulo, solantia ruris,
Atque amor et Charites recubant et gaudia nostra.
Haec Corydon, nunc quae responderit ordine Damon,
Nympha refer, luctus infandi testis utrique.
Da. Quis te, quis mihi te rapuit tam ferreus, Alcon?
Spes o fida mihi, rebusque levamen in arctis,
Et decus, atque mei merces iucunda laboris:
Nunc dolor et nullo saturandus tempore luctus.
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Quae comitem tibi saeva negat me Parca sub umbras,
Pallentes umbras terrae, noctemque profundam?
Quis tenet expertem (ne sit mihi vivere) mortis,
Ingratum vitae Deus, ingratumque salutis?
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Elysiae nunc sedes, campique beati,
Purpureumque vident nemus et secreta piorum
Concilia immemorem nostri pecorisque relicti:
Me sine sole dies cernunt, sine sidere noctes,
Alconem suspirantem, Alconemque gementem.
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Iam neque rura mihi gelidisque in vallibus amnes
Arrident; nec me cantu solatur aedon,
Carmina nulla iuvant maerentem: vivite solvae,
Vivite, nulla mei superest medicina doloris.
Incipe funest carmen mea tibia cantus.
Conticuere agris argutae sibila cannae,
Dulce nec obloquitur Philomela sub ilice carmen:


page 237

At cuculis non ulla quies, ululaeque strygique,
Stridenti miserum disperdere gutture carmen,
Excercentque coax per stagna loquatia renae.
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Arva quis hoc melius presso renovavit aratro
Aonidum, rastris glebas et fregit inertes,
Induxitque satis amnes, rivosque sequentes:
Quis campos longis purgare ligonibus, illo
Cautior et tribulos et segnes tollere lappas?
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Nunc inculta situ video durescere rura,
Silvaeque iam sterilis subit infelicis avenae,
Et lolii seges et paliuri ignobile germen.
Carduus, o pueri fugite hinc, latet asper in herba
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Eheu quis Phoebi ducet per prata iuvencas,
Balantumque greges et amantes saxa capellas?
Quis vacis tandem vitulos et matribus agnos
Submittet puroque omnes in fonte lavabit?
Incipe funesti carmen mea tibia cantus.
Et quis erit iam mentis inops, vacuusque pudoris,
Qui calamos ambire tuos non desinat audax:
Quos Rhodani pastor, quos ripam Thyrsis ad Arni.
Quos Istrumque bibens veneratur et accola Rheni:
Et quibus assurgit modulaminis auctor Apollo.
Desine funesti carmen mea tibia cantus.
At tu (si quis honos) grata mihi semper avena
Pastores inter divos celebraberis Alcon,
Alconem nemus omne canet, montesque sonabunt,


page 238, image: s129

Alconem pulsae referent ad sidera valles.
Sis bonus o, placidoque tuos respice vultu.

IN OBITUM URSULAE SCHREITERNIAE FEMINAE PRIMARIAE, MATERTERAE S. MAGNAE, EPICEDION.

Ne mi aliquid, ne mi occursantes dicite, vestro,
Non opus est nostris luctibus indicio.
Iam scio, nec mentis praesagia vana fuere,
Quae prior augurio vos iit ante suo.
Ergo meis deerat sors isthaec debita fatis,
Supremum lacrumis mater humanda meis.
Non patre mihi mater, nec sanguine ortu,
Sed legem superans sanguinis, obsequio.
Invida spes, vitae rotans fortuna tenorem,
Et numquam votis non inimica meis:
Quid mihi vobiscum est? Post duros mille labores,
Quis vobis in me iura severa dedit?
O ego ne vestros possim sentire furores,
Quam cuperem sensus iam posuisse malis,
Ac dudum Niobes casum perpessus acerbum,
Insano cautes obvia stare Noto.
Quo fugis heu mea lux? Cui me moritura relinquis?
Quae tibi me comitem Parca maligna negat?
Cur non ante licet dicere triste vale?
Si te fata vocant, magni mihi muneris instar


page 239

Accelernantis erit non mora longa necis.
Cur tibi quae potuit bis septem parcere lustris,
Fila morari unum iam negat illa diem?
Et nunc portarum me limina prima tenente,
Praecludit tremulum perfida vocis iter.
O mihi rapta nimis properato tempore, sera
Iamdudum quamvis sis tibi visa rapi.
Ergo tua numquam pascam mea lumina vultu,
Ergo tuo numquam colloquioque fruar.
At certe toto te pectore semper amabo,
Semper maesta tua carmina morte canam.
Qualis Maeonii refluas ad fluminis undas,
Funeris ipsa sui praefica cantat avis.
Qualia Bistonii crudele Daulias ore gemit.
Et merito: nec enim raptae post funera matris,
Caussa fuit luctus iustior ulla mei.
Matris, quam leti vis improba sustulit, ante
Quam satis infanti nomine nota foret.
Huic tamen amissae te compensavimus orbi,
Tu mihi materno pectore mater eras.
Nam viduae prolem tibi quod natura negasset,
Ipse tibi proles, et tibi natus eram.
Tu gremio me saepe tuo complexa fovebas,
Tu mihi ponebas anxia rite comam.
A te elementa hausi pietatis prima magistra,
Ac balba didici voce lalare Deum.
Tu mihi formasti primis rude pectus ab annis,
Praeceptis coepi cultior esse tuis.


page 240, image: s130

Ingenii tibi profectum, tibi debeo morum,
Si quis is est, certe muneris ille tui est.
Aonias tu me docilem deducis ad artes,
Nec pateris segnem delituisse domi.
Tu quoque contribuis, quamvis de paupere summa,
Impensas studiis quas potes usque meis.
Nota loquor, tu me ad Musas quando hora vocabat,
Gaudebas humeris sustinuisse tuis.
O pietas, o summus amor, me nempe subibas,
Cum tibi vel soli sarcina magna fores.
Meine humeris, gravis annorum tibi mole, subibas:
O pietas, o mi non reticendus amor.
Si mihi Maeonii nunc esset spiritus oris,
Seu Maro magne tuus, sive Tibulle tuus:
Non ego Penelopen canerem, non vulnus Elisae,
Nec foret in chartis prima Neaera meis.
Sed tua inoblito memorarem munera versu,
Nec ineriti fieret gratia muta tui.
Et nomen nemus omne tuum, laudesque sonaret,
Utraque te nosset Solis in orbe domus.
Nunc quia me spatiis natura coercuit arctis,
Nec magnis voluit vatibus ire parem:
Et tantis aequas meritis persolvere grates,
Non rudis est Musae, non puerilis opus:
Qui pia facta vident, iustoque rependit honore,
Det tibi pro meritis praemia digna Deus.
Et bene habet: nam parte tui meliore superstes,
Aurea sidereae limina sedis obis.
Et sanctas inter viduas, nova civis Olympi,


page 241

Intemerata bonae gaudia pacis agis.
Qualis oculis quisquam, non auribus hausit,
Qualia non acies pectoris ipsa capit.
Illic est ex re nomen sortita Noemis,
Et gerit incana frondeas serta coma.
Illic plena Deo sacrum Phanuelia pectus,
In laudes solvit cantibus ora Deo.
Salve cara mihi mater, pars addita celo:
O niveam, iunget me tibi si qua, diem.

MEMORIAE BOLGANI COMITIS PALATINI RHENI, et cetera.

Quam nihil invito fas sit nos fidere celo,
Hinc Bolgane tuo funere testis eris.
Qui modo militiae dux indefessus honestae,
Et spes accisis ardua rebus eras:
Heu dolor atque decus, tantis semel excidi ausis:
Et duce nos et spe Gallia cassa gemit.
Auspiciis Germana tuis manus, agmine denso
Fregerat adversas irrequieta moras,
Obsessasque vias perrumpens, invia rupis
Spreverat, undosi fluminis atque minas.
Castraque iam sociis Francorum iunxerat armis,
Pro grege proque Die lege parata mori:
Cum tantis aliquos coeptis male numen amicum,
Mutavit tristi gaudia nostra lue.
Dum tua praecludit properato lumina leto,


page 242, image: s131

Ne videant animo non patienda tuo.
Si dare laudatis laus est primordia rebus,
Et facti titulum, qui bene coepit habet:
Venturo te fama manet memorabilis aevo,
Dum virtutis honos, dum pietas erit.
At tu quis nostris exultas luctibus hostis,
Mentior, an versa forte dolebis inops?
Sic doleas reddunt fugientia nubila Solem,
At gravior sera nocte procella venit.

IN OBITUM THEODERICI MOLLERI HAMBURGENSIS I. V. D. MORTUI PATAVII.

Calliope natum, natum si luxit Apollo:
Et fas est hominum fata dolere Deos.
Ne iuris consulta Themis, ne parce querelis,
Quae moveat lacrimas, est pia caussa, tuas.
Ille tuus Mollerus honos, tuus ille sacerdos,
En iacet externa contumulandus humo.
Occidit et nondum tricesima venerat aestas,
Scilicet hic vitae debuit esse modus.
Quid nunc ingenuas animum coluisse per artes,
Tempora quid studiis cuncta dedisse iuvat?
Dumque manu voluit leges, iterumque revoluit,
Informem nocti continuasse diem?
Quid iuvat historiae campos errasse per omnes,
Et iuvenem linguas bis didicisse duas?
Quid mores hominum, multas vidisse quid urbes


page 243

Et maris et terrae tot superasse vias?
Seu qua Celtarum Belgas disterminat arvis
Sequana, cui socias matrona fundit aquas:
Seu qua Pieridum sedes Charitumque recentes
Aureolo Lygeris spumifer amne lavat:
Seu qua Felismeam Rhenus praeterfluit urbem,
Cultaque Senarum Blandus amoenia rigat.
I nunc tolle animos, et vitam praecipe longam,
Atque caput tenebris exeruisse para.
Et tanquam patriis nequeas offendere terris,
Quaere peregrino tristia fata solo.
Interea dictos Lachesis numeravit annos,
Iamque tibi certa terenda via est.
Crudeles Divi, brutis extenditur aetas,
Ast homini nullam fata dedere moram.
Cum cecidit duro violae flos tactus aratro,
Exerit hinc pingui molle cacumen humo.
Hybernoque gelu nemus ut mutavit honorem,
Amissum reparat vere nitente decus.
Et Sol Hesperiis nocturnus ut incidat undis,
Eous laeto pulchrior axe redit.
At nobis neque laeta annis revirentibus aetas,
Nec submersa Erebo vita redire solet.
Sic igitur viridi raptus Mollere iuventa,
Contristas obitu gaudia nostra tuo?
Medoacusque sacram studiis dum permeat urbem,
Attonito bustum praeterit amne tuum?
Nec tua te virtus immanibus eripit umbris,
Gratia nec morum blanda, nec oris honor.


page 244, image: s132

Quo patria atque domus tua iam nitentur alumno,
Cuius tu columen, spes, decus, unus eras?
Quae tibi iam reduci lauros hederasque parabat,
Implicatura tuas flore decente comas.
Et nunc laeta refert de te sibi gaudia forsan,
Gaudia successus non habitura suos.
O duram Lachesin, tantis quae dotibus aucto
Invidit fusos longius ire suos.
Nempe quod haud ullo moriturum tempore norat,
Stamina si vitae liberiora daret.
Sic etiam vivis, nec quod praecidit ab annis,
Hoc laudi potuit praesecuisse tuae.
Nam licet obscuris te mors involverit umbris,
Non tamen et famae supprimet illa decus.
Vivet honos nomenque tuum, dum Tibris arenas,
Pausilypus vites, Arnus habebit aquas.
Nil homini natura dedit, quod duret in aevum,
Ingenium tollas, omnia mortis erunt.
Ingenio Mollere tuo sic funera vincis,
Ac praeter cineres nil habet urna tui.
Sit tibi terra levis, iuvenis dignissime vita,
Urna tibi violas educet, urna crocum.

IN OBITUM M. VOLPHGANGI FUSII, SENATUI LIPSENSI a LIBELLIS.

Ergo te nobis Fusi invidere sorores,
Quae ducunt rapida fila severa manu.


page 245

Nempe tuam nullo morituram tempore famam
Norant, si vitae stamina longa darent.
Sic etiam vivis, fallit spes dira sorores:
Nec quae membra tegit, te quoque condit humus.
Ecce tuas viduata refert Res publica laudes,
Et gemit orba suo curia maesta patre.
Quem dederas, famae reddit tibi Musa nitorem,
Et sibi praesidium clamat abesse suum.
Nec minus est confusa tuo iam funere, quam cum
Mors Mecaenati lumnia clausit atrox.
Quo si iungi summis inferiora licet:
Istius in patrem veniam mox ipse doloris,
Atque tuas laudes quo licet ore canam.
Interea luctus quae plena Thalia peregit,
accipe pro meritis carmina pauca tuis.
O utinam grates alia tibi parte referrem,
Sed nunc officium sentiat urna pium.

AD MUSAS DE OBITU EIUSDEM.

O Factum illepidum atque luctuosum,
Nunc certe roseas genas Camena,
Humectabitis imbre lacrimarum,
Digna est res lacrimis, dolore digna.
Lacrimate, dolete, quantum amatis
Vestros Pierides bonae patronos,
Factum est illepidum atque luctuosum.


page 246, image: s133

Nanque Fusius ille vester ignis,
Qui vos plus oculis suis amabat,
Qui vos officiis piis merebat,
Vestrum praesidium, decusque vestrum,
Nunc est heu cinis, atque inanis umbra.
Sic sic occidis o miselle Fusi,
Nec te Pegasidum favor tuetur,
Nec fides proba, veritasque nuda,
Et nostris pietas fugata terris,
Orco te eripiunt tenebricoso?
Non Deas pote tetricas movere
Oris gratia mira , corporisque:
Non diros pote continere fusos,
Aetas robore praepotens virili?
Ah Parcae nimium genus severum,
Sit vobis male, sit laboriose,
Quae charum Aonidum choro patronum
In flore heu medio abstulistis aevi,
O factum illepidum, atque luctuosum.

FINIS.


page 247

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I.

VERSUS EPITAPHII SCRIPTI IOHANNI GUILIELMO DUCI SAXONIAE, DE MANDATO ILLUSTRIS. ET SUMMI PR. AUGUSTI, ELECT. DUCIS SAXONIAE, ET CETERA.

Siste pedem, quamvis properas, et marmore caesa
Hospes lustra oculis haec monumenta tuis.
Quae Iohanni posuit Guiliemi nomine dicto,
Si quid aves, fama scire loquente potes.
Defuit haud illi Germano gloria digna
Principe, parta domi gloria , patre foris.
Dum sacro probat imperio dextramque fidemque,
Aeternoque simul mentem animumque Deo.
Defuit his aetas solum non congrua factis,
Nanque diem, ante diem funere raptus, obit.

ALIUD

Et tibi dat virtus Dux ian Ian Guilielme sepulcrum,
Et titulum Pietas, quae tibi culta fuit.
Hic Princeps laudate iaces: tua continet ossa,
quae meriti retinet munera terra tui.


page 248, image: s134

Non tu corpus eras sine pectore: vis tibi mentis
Provida consiliis, nec pigra rebus erat.
Simplicis et studium probitatis et ardor honesti,
Iustitiaeque tenax cura, timorque Dei:
Et gentis decus haud tantis virtutibus impar,
Nec te merito Germania luget ademptum,
Cuius praesidium grande superstes eras.

ET RURSUS

Teutoniae decus, et dubiis fiducia rebus,
Hic tumulum Princeps Ian. Guilielmus habet.
Qui genus illustri ducens a stirpe parentum,
Auxit honoratum per sua facta genus:
Imperio navans operam quam debuit omnem,
Atque Deo tribuens quae tribuenda Deo.
Assertor iuris, rigidi servator honesti,
Nequitiae vindex impiger, atque doli.
Pacis honos, duris patriae tutamen in armis,
Spes Tyringorum, Saxoniaeque nitor.
O vanas hominum curas: en occidit aevi
In medio, dignus perpete luce frui.

IN TUMULUM PHIL. MELANCHTHONIS.

Qui cumulo implevit meritorum Teutonis oram,
Qua patet Arctoi litus ad usque maris,
Clauditur hic arcta tumuli sub mole Philippus


page 249

Artis et ingenii terminat aethra decus.
Non aetas huic prisca parem melioribus annis
Extulit, at mundi effoeta senecta ferat?
Hoc uno meruit tantum Germania laudis,
Quantum cum Latio Graeca tota dedit.

EPITAPHIUM IOHANNIS MOLLERI, PATRITII VRATISLAV. MAGNAE SPEI ADOLESCENTIS.

Mollere o Parcas molliture, sub isto
Corpus habes tumulo, sidera mente colis.
Quod si maturae complesses tempora vitae,
Tu iuris lumen grande futurus eras.

IN TUMULUM AUGUSTINI GYNCERI COLMARIENSIS.

Scilicet haec tandem longis erroribus actum
Gyncerum stabili sede recepit humus.
Cui mentem pater, eloquium Cyllenius heros,
Aonides dotes contribuere suas.
Sed neque Pierides iuveni, nec Atlantide natus,
Nec pater instantem depulit ipse necem.
Omnia sic fatum superat, sic omnibus aevi
Stat sua, muneribus non redimenda, dies.


page 250, image: s135

IN TUMULUM MARTHAE VIRGINIS IOACHIMI CLARISS. V. F: CAMERARIAE.

Martha puellarum decus, exemplumque pudoris,
Martha sub hac tumuli mole sepulta iacet.
Quae Camerariadum generoso sanguine nata,
Ornavit morum nobilitate genus.
Quod dederat, corpus mater sibi terra recepit,
Spiritus in caelum, venerat unde, redit.

IN TUMULUM ELISABETHAE UXORIS IOHANNIS PFEFFINGERI D.

Haec Pfeffingerus posuit monumenta maritae,
Orbus parte fui nobiliore tori.
Quod morte Deus mortem pensare dedisset,
Alterno mallet funere fata pati.
Nunc quia celicolis potior fuit ista voluntas,
Iret ut hospitium nupta parare viro:
Ipsa quidam terras Christo rapiente reliquit,
Sed virtute sua vivit in ore viri.

VALENTINO WENDLERO PENICENSI.

Wendleri hic non est tumulus: nec conditur ista
Clausus humo, celo venerat, astra adiit.
Sed quid erat terrae corpus, sibi terra recepit.


page 251

Terra fuit, terrae debita iura subit.
Celum animus repetit, doctrinae conscia, testis
Virtutis, volitat fama per ora virum.

GREGORIO D. CASPERIS V. CL. F. PEUCERO.

Hoc ego Gregorius Peucerus marmore claudor,
Et patris, et magni nomine carus avi.
Hoc satis: ingenuum nec de se plura decebant,
Te tamen o hospes pluscula scire velim.
Flos mea vita fuit, brevis est ceu floribus aetas,
Quos pubescentes iuncta senecta premit:
Sic modo nascentem vernus quam vidit Eous,
Autumnus cassum lumine, condit humo.
At bene habet, damnum est nobis reparabile, flori
Vere decus, summo sed mihi vita die.

TUMULUS D. CASPERIS CURIONIS I. U. D.

Ergo tuam curae carpserunt Curio vitam,
Saecula qui Pylii vivere dignus eras.
Sudantem Augusta vidit te Christus in aula,
Vidit et haec pariter commiseratus ait:
Quam tibi dura negat Res publica, grata quietem
Mors feret: haec merces summa laboris erit.

ULRICO GROSIO CONSULI FREIBERGENSI.


page 252, image: s136

Grosius exemplum rara hac aetate senectae,
Cui mensura suis nomen erat meritis:
Supremo iacet hic cinerum sacratus honore,
Colloquio fruitur mens propiore Die.
Orba suo, squallet luctu Friberga parente:
Consiliis illi non habitura parem.

TUMULUS MARGARITAE FINCKELTHUSIAE FEMINAE PROBATISSIMAE.

Auratis digna loculis, et marmore dignae
Hic Margaritae continet ossa lapis.
Quae fata non humili geminorum stirpe parentum,
Moribus ornavit nomen utrumque suis.
Obsequi venerata Deum, iucunda marito
Officiis, domini nutibus apta regi.
Bis quater egregio quem fecit pignore patrem,
Militia in sexus femina gnava sui.
Vivit in ingenio natorum, reddita terrae:
Vivit in ore viri, mente recepta polo.

GEORGIO OSTRACIO RACONENSI MAGNAE SPEI IUVENI.

Si quis et ingenio simul et florente iuventa
Vivere dignus erat, vivere dignus eras,
Musarum decus Ostraci iuvenilibus annis


page 253

Czechiadum novo gloria flore virens.
Nunc cadis, ut tepidis vaccinia marcida ventis,
Ac tecum patriae concidit omnis honor.
Quid fraudare iuvat primae lanuginis annos?
In veteres esto mors truculenta senes.

ANGELAE SIMONIAE LUCENSIS TUMULUS.

Hic uxor sita sum Simonia: cetera norunt
Ausoniae matres, Allobrogum nurus.
Nam vitam mihi Luca dedit, tumulumque Geneva,
Coniugis amplexu sustulit atra lues.
Et quae sola duos poterat disiungere amantes,
Vix etiam potuit vis inimica necis
Angela nomen erat, mirari parce Marite,
Si missam celo, rursus Olympus habet.
Pignora consortis thalami tibi bina reliqui:
Vivo quibus tecum, reddita celitibus.

MEMORIAE D. MODESTINI PISTORIS V. MAGNIF. COS. LIPS. ET PRAEF. ORDINARII SCHOLAE IURISPERIT.

Ingenium, virtus, sapientia, gratia, splendor,
Urbis honos, Aulae gloriae, Fama scholae,
Cuncta Modestini lugent Pistoris ad urnam:
Lipsia sed cunctis tristior, orba gemit.


page 254, image: s137

Et merito: quoniam iuris consultior illo
Consule nullus erat, nec magis urbis amans.
Non mors hunc rapuit, terras Astraea perosa,
Noluit hunc terris longius esse super.

BARBARAE WOLFIAE MATRONAE HONESTISSIMAE.

Quam non barbaries morum foedaverat ulla,
Barbara clausa sub hac Wolfia mole iacet.
Fachsia materno, patrio Pistorias ortu,
In gemini Consul stirpe parentis erat.
Sed generis titulos virtus superabat in ipsa,
Inque virum, inque tori pignora fidus amor.
Grata viri pietas, hanc natae miscuit umbris,
Cuius natalem praecipit atra dies.

CATHERINAE WOLFIAE.

Wolfius haec renovat carae monumenta parenti,
Cui Catherinae simul nomen et omen erat.
Casta lares servans, casta cubile viri.
Hoc erat ingenium titulis, aequare paternis,
Rauscheraeque domus non hebetare decus,
Heu breve vita bonum: Flos aruit ille pudoris
Ante diem, aeternae dignus honore comae.


page 255

GODEFRIDI GROSII PUERI VENNIS TUMULUS.

Pax nomen vivo dederat, qua lumine cassus,
Alme furor mortis munere Christe tuae.
Pace mihi parta iubeas gaudere parentes,
Quos dolor excruciat funere Christe meo.

IN TUMULUM IACOBI FABRICII.

Fabricii condit moles haec ossa Iacobi,
Cui bene Halensis erant tradita sceptra scholae.
Simplicitas, candor, placidique modestia vultus,
Ars quod promerita est, huic minuere decus.
Sic doctum esse minus nunc est, quam posse videri,
Dum specie falli credulus orbis amat.

IN TUMULUM ANNAE PETRAEAE, FEM. OPT.

Undeno felix partu, geminisque hymenaeis,
Anna sub hoc tumuli marmore clausa iacet.
Quem maerens statuit Petraeus, amansque maritae,
Et desiderium huic intulit et lacrumas.
Nunc pudor, et probitas servant pietasque sepulcrum,
Ne sopita Deo suscitet ossa furor.

TUMULUS APPOLLONIAE MATRONAE PRIMARIAE IN POMERIANA.


page 256, image: s138

Corpus Apolloniae tumulo servatur in isto:
In Christo vivens spiritus, astra colit.
Si genus in pretio est, et habent natalia laudem
Non humili illa fuit progenerata domo.
Edita Brunorum sublimi stirpe parentum,
Quos memorat gelido terra rigata Pano.
Sed quamvis generosa foret fata Consule patre,
Adderet et titulos patruus, alter honos:
Haud contenta tamen praelustri sanguinis ortu,
Aequavit morum nobilitate genus.
Moribus et par forma suis, respondit in ipsa,
Non animi egregiis forma pudenda bonis.
Gratior est pulchro nascens in corpore virtus:
Commendat dotes pectoris, oris honor.
Ter quoque nupta, fuit spes invidiosa procorum,
Sed thalamum unus maluit illa sequi.
Quem probitare colens rara, studioque fideli,
Exemplum meruit coniugis esse bonae.
Ergo quae vitae sunt praemia puriter actae,
Grata viris, foetus non semel illa dedit.
Ex tribus aucta fuit bis quartum, prole maritis,
Quosque viros fecit, fecit et ipsa patres.
Heu quod nulla diu stant gaudia, nullaque vitae
Pars homini stabili certa tenore manet.
Et matronalis flos aruit ille iuventae,
Perpetui dignus verbis honore frui.
Et decus eximium lenta mors tabe peredit,
Cumaeos meruit quod superare dies.
Qui legis haec, lacrumis hospes conspergere sepulcrum,


page 257

Ut cineri veniant hinc alimenta pio.

MEMORIAE CHRISTOPHERI LEMMERMANI I. V. CANDIDATI.

Christopheri haec Lemmermani monumenta viator
Quae cernis, pietas fratris amorque dedit.
Sed tabulis victura magis, sibi signa paravit,
Pectoris aeternis ingeniique bonis.
Dum sacri voluit numerosa volumina iuris,
Et meret in castris Papiniane tuis.
Testis erit tantis praesul Nunburgius ausis,
Expertus fidan consiliantis opem.
Omnia fert genetrix annorum incana vetustas,
Ingenio partum nescit obire decus.

IN TUMULUM PETRI HELBORNII SACRAE THEOLOGIAE DOCTORIS AC PROFESSORIS IN ACADEMIA LIPS. SOCERI S.

Haec tegit Helbornum moles superaddita saxi,
Nomine qui Petrum rettulit, atque fide.
Assertor Christi constans, verbique professor
Quod docuit, monstrans rite salutis iter.
Doctrinaeque decus virtutum dotibus auxit,
Ingenio praestans, nec pietate minor.
Ergo Doctorem schola Lipsidos orba requirit,


page 258, image: s139

Et tumulo lacrumas datque dabitque suas:
Quem maerentis amor posuit pietasque maritae,
Flebile, sed gratum manibus officium.

IN TUMULUM PAULI LOWASSERI. V. CANDIDATI.

Hac sub mole Paulus, quo tabe perempto
Et spes et gentis tabuit omne decus.
Spes Lowasserae gentis, decus huius et omne:
Cuius adhuc columen grande, superstes erat.
Hei nihil adverso fas quemquam fidere celo,
En cadit, ut marcens menion, ante diem.
Ac fratrem frater ne deserat, ossibus ossa
Alterius miscens alter, uterque iacent.

IN TUMULUM SIMONAE PISTORIADIS. VIRG. ORNATISS.

Hospes da flores tumulo: flos ecce pudoris
Virginei iacet hac intemeratus humo.
Nomen aves? Simona: Genus? Pistorias: anne
Hoc satis est, inquis? Dicere plura libet.
Populus ut ripae decus est nemorique cupressus:
Sic genus ornabat moribus illa probum,
Obsequio iucunda suis, pia, casta, pudica,
Da cineri fletus, atque viator abi.


page 259

IN TUMULUM BARBARAE SCHELHAMERAE.

Nupta Schelhamero consulto Barbara Iuris,
Post Scheveli thalamos Consulis, ecce iacet.
Quae matris celebrata satu Pistorias, ortus
Praedicat auctorem te Widemane sui.
Ferre negat tumulus titulos gentisque, virumque:
Membra solum, laudis terminat astra decus.

IN TUMULUM CONRADI REGIS, BIBLIOPOLAE LIPSENSIS, AFFINIS SUI, VIRI MULTI OFFICII.

Hospes parce pios manes violare sepulti:
Qui nullum laesit, laedere grande nefas.
Si nescis, haec sunt Conradi marmora regis,
Spectati meritis, et probitate viri.
Cui se Pierides tantum debere fatentur,
Quantum Triptolemo debuit alma Ceres.
Nempe quod illarum merces distraxit, et artes,
Hinc dat ei tumulum Calliope, et titulum.

EPITAPHIUM IOHANNIS UNWERDII I. U. D. AC SCABINI LIPSICI.

Johannes hac Unwerdus sub mole quiescit,
Spes patris, et generis gloria summa sui.


page 260, image: s140

Quem mons Anna tuus genuit, Valentia fecit
Doctorem, leto Chemniciumque dedit.
Luceque nunc cassum Lipsensis curia luget.
Quippe patrocinio praesidis orba boni.
Heu vitae quam summa brevis, quam rara senectus
Ingenio est, cui non fata dedere moram.
Ter denis vix dum ternos adiecerat annos,
Cum Lachesis iuveni stamina rupit atrox.
Ille tamen meliore sui post funera parte
Vivit: nam virtus morte perire nequit.

MEMORIAE V. REVERENDI IOHANNIS PFEFFINGERI SACRAE THEOLOGIAE DOCTORIS, AC PASTORIS SUPREMI ECCLESIAE LIPSENSIS.

Qui Pfeffingeri similes in imagine vultus
Aspicis, hospes et haec pellege scripta memor.
Bavariae dedit hunc tellus in luminis oras.
Quem vita functum Lipsia condit humo.
Dicere longa mora est, per quot discrimina rerum
Hunc exercuerit daemonis ira trucis,
Finibus extorrem patriae, pressumque suorum
Invidia, atque odiis turba profana tuis.
Dum venale Papae celum, missamque perosus,
Mavult esse tui portio, Christe, gregis.
Cui se doctrinae studio, sanctoque labore,
Atque operae cura, consiliique fide


page 261

Addixit moderansque scholas, et templa gubernans,
Haud gravis imperii fulmine, pacis amans.
Testis erit iuveni, vitae sine labe peractae
Leucoris, et saecli fama Luthere tui.
Et tu relligionis apex, divine Melanchton:
Et tu, qui clarum de Cruce nomen habes.
Postque hos, consilii consors, sociusque laborum,
Tu quoque adhuc nostrae spes, Ioachime, scholae.
Orba sui luget Pastoris Lipsia fatum,
Amissumque gemit Misnidos ora patrem.
Salve sancte senex, decus o venerabile morum,
Salve caelestium consociate choris.

MEMORIAE FRIDERICI DUCIS SAXONIAE, ILLUSTRISS. ET POTENTISS. PR. D. AUGUSTI PRINCIPIS VII VIRI, ET CETERA F. INFANTIS.

Te quoque tranquillae gaudentem nomine Pacis,
Illo Parca die Dux Friderici necat:
Quem fasti signant conversi nomine Paulli,
Atque futurorum pectora gnara notant.
Omen inest letoque tuo, letique diei:
Christe veta, quod mens augurat, esse ratum.
Da nos conversos posita respicere culpa,
Et Paullum fieri, qui modo Saulus erat.
Pax urbes, et templa colat: pax optima rerum:
Dispereat, quisquis bella necesque crepat.
Dispereant, quos spirantes immania facta,


page 262, image: s141

Christicolarum animas morte necare iuvat.
At vos alta Deo recludite limina portae,
Regis in adventum pandite tecta fores.

MEMORIAE M. MATTHEI RHESCHUCHII GOTTLEBIENSIS, PASTORIS ECCLESIAE FILII DIE, V. OPT. et DOCTISS. AC LINGUAE EBRAICA PERITISS.

Carmine Rheuschuchii tumulum manesque beatos,
Crimen erat, nullum nomen habere meo.
Quem iunxit longae mihi consuetudinis usus,
Cultorem studii participemque mei.
Quem lugent Musae, quem sanctae Suada loquelae,
Relligio passis et gemit orba comis,
Ereptum viridis primo sub flore iuventae,
Vix numerantem aevi bis tria lustra sui.
Ille tamen Christo fruitur, semperque fruetur,
Cuius salvifico gramine pavit oves.
Iusticiae pastor, mortis quae nititur uno
Christe tuae merito, munere cassa suo.

ANNAE BERSMANAE MATRI SUAE DILECTISSIMAE.

Rapta prius misero genetrix quam cognita nato,
Iniecere graves quae tibi fata manus?
Alterna si morte animas pensare liceret,
Pensarem hoc pro te sanguinis omne lubens.
At nunc, saeva licet quod per decreta sororum,


page 263

Te veniente die, te fugiente querar.
Donec ad aetheream celi septemplicis aulam,
Matura fas sit te mihi morte sequi.
Sed quibus agnoscam indicibus tua nescius ora?
Dux mihi fidus erit non simulatus amor.

IN TUMULUM ILLUSTRISS. ET SUMMI PRINCIPIS DUCIS MAURICII VICTORIS, DUCIS SAXON. PRINCIPIS ELECTORIS. ET CETERA PATRIS PATRIAE.

Septemvir claro de stemmate natus avorum,
Inclutus augusto sanguine Mauricius,
Agmina qui toties Turcarum immania fudit,
Hostibus ex mediis capta trophaea ferens:
Gallia quique tuis fortissima notus in oris,
Pro patria pugnans fortiter oppetiit.
In medias dum nanque acies acerrimus heros
Irruit, hostili concidit ecce globo.
Principis ergo tui flebis Germania fatum,
Flebis et ipsa tuum Misnidos ora patrem.

INDICIUM ANNI OBITUS IPSIUS, QUI FUIT M. D. L. III.

Pannonias Victor notus virtute per urbes,
Mauricius Princeps fortiter occubuit
Aliter.
Mauricius Princeps augusto sanguine clarus,
Letali oppetiit fixus ab hoste globo.


page 264, image: s142

CHRISTOPHORO SCHNELLENBERGIO V. PIETATE ERUDITA AC DOCTRINA ELEGANTE, CIVI, AMICO, ET AFFINI S.

Et nardo et violis amoeniorem,
Hymettique liquore dulciorem,
Tellus haec gremio fovet poetam,
Schelnbergum clariae decus Camenae.
Quem lugent Veneres, Cupidinesque,
Et sanctae Charites, sacrique Amores:
Quos versu cecinit pio, ac venusto,
Cedro digna locutus, et cupresso.
Cur non melle fluat, nemusque florum
Tellus, quaeritis, haec sinu refundat,
Intus melle scatens, alensque flores?
Nempe adhuc nimium madet rigata
Multa aspergine, et imbre lacrumarum.
Quod si Phoebe tuis recocta flammis
Arescet modicum, imbibetque fletus,
Quos udae tumulo dedere Musae,
Tunc et melle fluet, geretque flores.

CATHERINAE V. CLARISS. D. SIGISMUNDI MEDICI UXORI KOLREUTERAE, FEMINA HONESTISS.

Quas Kolreuterus mallet sibi solvere nuptam
Inferias, viduus coniuge matre pater:
Has tumulo reddit, supremum maestus honorem,
Quem meruit pietas illius atque fides.
In prolem et studium bis quinam, animusque benignus,
Ac sibi commissae provida cura domus.
Nunc te terra rogat, quae servas ossa sepultae,
Ne super incumbens huic gravis esse velis.


page 265

WOLFGANGO PFENTNERO, DOCTORI THEOLOGIAE, ET PASTORI SUPREMO MONTIS D. ANNAE.

Quem luget passis Ecclesia pulla capillis,
Quem patriae maerent atra Lycea meae:
Hic tumulum Pfentnerus habet, qui voce professus
Pectore credebat non dubitante Deum.
Istorum haud similis, qui falso invertere verum,
Et luci tenebras conciliare student:
Doctrinae quos ventus agit, velut Eurus aristas
Huc illuc flatu praecipitante rapit.
Ergo quem mundo coram est confessus Iesum,
Idem hunc in celis asserit, ante patrem.

INDICIUM ANNI OBITUS, QUI FUIT ANNO M. D. LVI.

Hoc grata extruxit Pfentnero Ecclesia bustum,
Pro cura vigili, pro pietate, suo.


page 266, image: s143

MARGARITAE MEURERAE, MATRONAE HONESTISS. D. BOLGANI V. OPTIMI, MEDICIQUE CELEBRR. ET CLARISS. UXORI.

Qua matronarum nitidus fuit unio sexus,
Margaris hac tumuli condita mole iacet.
Quae Blasebalgana referens ab origine nomen,
Nupsit honorato digna reperta viro,
Meurero, chorus assurgit cui Paeonis omnis,
Quem novies fecit pignore foeta patrem.
Viderat haec oculis Atropos non aequa malignis,
Abscindit et dira stamina trunca lue.
Et tamen illa satis vixit famaeque, sibique,
Quae caste vixit, vixit et illa diu.

AD SEPULCRUM ANNAE CAMERARIAE MAGNI ILLIUS IOACHIMI UXORIS, MATRONAE SANCTISS.

Viator etsi urget te iter, gressum tamen
Morare paullum: nam viae dispendium
Haud tantulae fiet morae hic impendio.
Vides sepulcrum feminae lectissimae,
Bonisque morum laude cognitae omnibus,
In pauperum et gregem beneficentissimae.
Quae gentis edita de Truchesiae satu,
De nobili gentis satu Franconiae,


page 267

Vocata nomine quod relinquit se retro,
Deducta nupsit iure matrimonii
Numquam celebrato satis Camerario.
Quicum peregit quindecim trieteridas
Unamque messem, semper obsequens viro.
Gnatos creavit quinque gnatas quattor,
Nec has pudendas, nec suo illos sanguini.
Felix nepotum prole, felix liberum,
Servavit aedes, remque fecit sedulo.
Nunc obsita annis, atque vitai satur,
Quam tradidit, seu cursor amens lampada,
Hoc conditor solo maritum proxime,
Cui paratura hospitium antevorterat.
Sed mortuam viator hanc dicas cave,
Orbi loquentem tot suorum vocibus.
Hoc te volebam scire, nunc abi, vale.

BARBARAE, VIRI MAGNIFICI ET AMPLISS. D. LAURENTII LINDEMANI, I. V. DOCTORIS AC PRAESIDIS ORDINARII ACAD. WITEBERG. NEC NON CONSILARII PRAECIPUI PR. ELECT. SAXON. D. AUGUSTI, ET CETERA UXORI, MATRONAE CLARISS.

Quae iacet hoc tumulo nunc Barbara, nupta marito
Qui tiliae claret nomine, quique viri:
Occiderit quamvis satur aevi, absolvere culpa
Fatorum illa tamen facta severa nequit.
Nam si quae meruit Parcarum vincere coniunx
Iura trium, meruit moribus illa suis.


page 268, image: s144

Mota erat his Clotho, at Lachesin iam fila morantem
Non tulit, iniciens Atrops atra manum.
Vix aliud tanto iactat se nomine marmor,
Haec Nioben retulit prole, pudore Liam.

ANNAE F. VALENTINI PAPAE, VIRI OPT. ET DOCTISS. M. ERNESTI VOEGELINI UXORI, FEM. HONESTISS.

Quae potuit nuptae persolvere praemia morum
Ernestus, tristi funeris officio,
Omnia persolvit maerens, maiora daturus
Mortis parte suae, ni vetet orba domus.
Prolis cura domus octonae, matre sepulta
Omnis quae coepit nunc onus esse patris.
Materna vic fungentis, pariterque paterna,
O ambas iubeas huic Deus esse leves.

Finis.


page 269

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ELEGIARUM LIBER I.

ELEGIA I. IN REDITUM PHILIPPI IOACHIMI V. CLARISS. F. CAMERARII, POSTQUAM LIBERATUS ESSET E CUSTODIA PII IV. PONTIF. MAXIMI.

Ereptum dubiae tandem discrimine vitae,
Quod tibi Romulea casus in urbe tulit:
Gratulor incolumi patriam tetigisse recursu,
Ocurae pretium dulce Philippe meae.
Teutonicas late volitabat fama per urbes,
Flebilis et meritis inficianda tuis:
Quem non Adriaci furor implacabilis aestus,
Antiphatae -que domus laeserat hospes atrox.
Haud Laestrygonis humanior ille colonis,
Litoris hos Thusci qui tenuere sinus,
Non Alpes crudae, non invia saxa feraeque,
Huic dura innocuo vincla parasse Pium.
Quod scelus ut nostras allatum perculit aures,
Muta metus subiti lingua pavore stetit.
Ac longum post ausa loqui, Meliora precemur,
Alme parens (inquit) tu meliora feras.


page 270, image: s145

Hinc tamen ut retegens animum nubecula cessit,
Non fuit haec penitus credita fama mihi.
Vel quia iura vetant externo sanguine quemquam,
Impia non facto crimine vincla pati:
Atque Philippe tuae longo mihi cognitus usu,
Ille tenor vitae labe carentis, erat.
Vel quia tarda fides gestis, quae credita laedunt,
Quod perhorrescit mens, negat esse ratum.
Credere quae iubent locus est, didita terris
Romanae Sphingis perfidia, atque dolus.
Illa sinistra animum mihi per praesagia versant,
Alternante meam speque metuque fidem.
At postquam de te mihi certior adfuit auctor,
Maesta tui digitis charta notata patris,
Tum vero attonitum praesentis imagine casus,
Occupat insuetus attonitum frigida membra tremor.
Et mecum: En tua mendaci quam nomine iactas,
Falsipie, en pietas, en tua sancta fides.
Hospita sic praebes Germanis tecta, laresque
Haec sunt hospiti iura sacrata tui?
O numquam nostris felix Saturnia tellus,
Saecli pernicies , Teutoniaeque lues.
Ergo te propter natalia linquimus arva,
Tu longae nobis anxia caussa viae?
Quis furor est, certo non limite malle teneri
Telluris, vitam quae sibi prima dedit:
Quam nive inaccessas pedibus transcendere rupes,
Atque aestu solvi, frigoribusque premi?
Quam satius fuerat patriae sub tegmine villae


page 271

Ducere securos spe comitante dies.
Aut umbras inter nemorum reptare salubres,
Intentum studiis Pieridumque morae?
Quam per tot casus, per tot discrimina rerum,
Divisum patrio te procul orbe sequi.
Tu maris emensum longos terraeque labores,
Immiti Cordum tollis acerba nece.
Quo non Paeonias alter perfectius herbas,
Ac totum medicae noverat artis opus.
Nam dum te sequitur, iuvenilibus excidit annis,
Et nova terrenis vermibus esca iacet.
Nec tumulo potuit supremum mater honorem,
Debita nec cineri solvere iusta pio.
Mitto alios, quos tu nostrae commune sepulcrum
Gentis inexpleto condis avara solo.
Tu quoque (noxa recens) Musarum castra secutum,
Omnis et immunem criminis atque doli,
Antiqua Camariadum de stirpe Philippum ,
Quo mihi sublato vivere poena foret,
Heu quantis mersas, insontem criminis, undis,
Heu quantis cumulas insidio malis?
Nanque vitam relegens Campanis nuper ab oris,
Dum petit hospitii munera Roma tui:
Quam diversa suis tulit isthic munera votis,
Oentori captus proditione viri?
Aonidum sacer ille comes, legumque sacerdos,
Scilicet hoc illi culpa luenda dedit.
Infelix iuvenis, crimenque perenne Quiritum,
Nunc etiam audaci timor esse potes:


page 272, image: s146

Quid conscire nihil casto tibi pectore gaudes,
Quid causae fidis fortiter ipse tuae?
Vana tuae vitae est, vana est fiducia caussae:
Crede mihi, tellus non habet ista Deum.
Exulat Ausonia probitas extorris ab urbe,
Et pudor et recti non simulatus amor.
Iura docet Latium, sed iuris nulla facessit
Dogmata , quid leges moribus absque iuvant?
Dic tamen o tantis fortunae erepte procellis,
Quo mihi nunc vivo est vivere dulce magis:
Si tibi cura sumus nos mutua, nec tibi nostri
Mutato patriae Sole recessit amor,
Quid tibi tunc animi, trepido quis pectore sensus,
Quis color in tantis fluctibus oris erat?
Cum te securumque mali, nec tale tumentem,
Atque regressurum luce sequente vias:
Urbicus aggreditur turba stipante satelles,
Ac tumido tales increpat ore minas.
Huc tibi me Praetor legavit idoneus auctor,
Et iubet imperii iussa sequare sui,
Tuque; comesque tuus: (communis nanque pericli,
Tum socium dederat sors inimica tibi,
Spectata iuvenem virtute, fideque probatum
Ritterum, quem nunc Norica iactat humus.)
Quid tibi mentis erat, tristi cum carcere clausus,
Haerebas culpae nescius ipse tuae?
Mentior, anne subit potior tibi cura parentum?
Quos metuis fatis exanimare tuis.
Et minus Ausonias iam divulgata per oras,


page 273

Esse tui velles nomina clara patris.
Si bene te novi, tibi carcere tristior ipso est
Materni luctus pectoris, atque dolor.
Quid vero tibi mentis inest, nunc fare roganti,
Cardineos quando sisteris ante patres?
Doctrinae censura quibus commissa profanae est,
Bis toto lectos quattuor orbe viros.
Cum te, cui falsum dederat Clementia nomen,
Et Pietas, verbis insidiosus adit.
Quaesitumque diu de relligione, fideque;
Haeretici asseclam dogmatis esse refert.
Et tua nunc blandis pertentat pectora dictis,
Nunc vim pollicitis adicit atque minas.
O cordis quoties tollens haec inter ocellos,
Sollicitas arcta celica templa prece.
O quoties tanto iactatus turbine rerum,
Flaminis imploras cuncta regentis opem:
Quo sacer illius te fulciat halitus aurae,
In vera ut perstes agnitione Die.
Nec formido tuam labefactet languida mentem,
Neu capiat blandis subdola lingua sonis.
Vota precesque; Deum tangunt: en ille piorum
Pro te vota, tuas audiit ille preces.
Ac tibi blasphemae contra mendacia linguae,
Et quae mellito pectora felle madent,
Astiti et mediis revocatum faucibus Orci,
Praevalida retrahens extulit ipse manu.
Nec tibi terrifico Canis ille triformis hiatu,
Impresso potuit figere dente notas.


page 274, image: s147

Nec tibi Clementis mentem inclementia fregit,
Nec quinti pietas heu truculenta Pii.
Non petasatorum subsellia tetrica Patrum,
Qui Petrum vultu, Daemona corde gerunt.
Non vis aestivo contracti tempore morbi,
Dum flagrans miseros aestus hiulcat agros.
Victor abis, seque ipse tui Papa carceris ullum
(Credere si fas est) crimen habere negat.
Nec minus atrocius Clementem poenitet ausi,
In te cui structi non valuere doli.
Consors turba Patres, praetexunt nomine culpam,
Arbitrioque negant ista peracta suo.
Poeniteat Clementem ausi, socioque malignos:
Hic solet iniustus exitus esse dolis.
At plus ista tibi nunc vexatio laudis
Confert, quam damni fraus inimica dedit.
Carceris infamat nec enim custodia quemquam,
Carceris infamem reddere culpa solet.
Quae te nulla premit, nisi quis pro crimine vertat,
Non facti noxa criminis esse reum.
Innocuae testis vitae est tibi, turba sodalis,
Quae septemgemina traxit in urbe moram.
Et fatum miserata tuum, insanabile linguae
Alterius doluit virus obesse tibi.
Nec plus in caussam morum valuisse tuorum
Candorem et meritum pectoris omne tui:
Quam non assinis nocuit contagio culpae,
Quae versu non est norificanda meo.
Quod vertet officiis reverentia debita multis,


page 275

Nec tua me probitas, si ferat ista, sinat.
Et facilis cunctis animus, veniaeque paratus,
Haud patris ingenio degener ille tui.
Quid moror? Illa tibi famam fortuna perennem,
Victurumque dedit post tua fata decus.
Ac praeter meritos antiquae gentis honores,
Quam tuus ingenio vexit ad astra parens,
Notus et Hesperiis, et terris notus Eois,
Sublimen tituli contulit ipsa locum.
Sic Ithaco aeternum tribuit Patientia nomen,
Ille ortu quamvis inclitus esset avi.
Anchisaque sato patriae pietatis honore,
Altera nobilitas accumulata fuit.
Et tua difficili virtus excercita casu,
Ac spectata, tenax hoste probante fides,
Addidit insignem merita tibi laude nitorem,
Maiorum geminans per tua facta decus.
Quem nec livor edax famae, laudisque bonorum,
Vulnifico poterit carpere dente malus.
Non hominum innocuis infesta calumnia factis,
Tartarei cerebro progenerata Iovis.
Quae fidens animi, patriae non degener artis,
Mille solet fraudes nectere, mille modis.
Mendacesque virum diffundit in ora susurros,
Criminibus gaudens insimulare probos.
Virtutem vitiis invertens, rectaque pravis,
Aspergens maculis candida quaeque suis.
In laudes muta, ad convicia prodiga linguae,
Aure bibens avida pessima, surda bonis.


page 276, image: s148

Nulli inimica palam, nec aperto cominus ullum
Matre petens, blandis insidiosa modis.
Haec si forte tuas in probrum vertere laudes
Audebit meritis non satis aqua tuis:
Non tamen (hoc ausu quamvis conetur iniquo,)
Fulgorem famae polluet illa tuae.
Dum clypei te mole teget mens conscia recti,
Cumque sorore sua non temerata fides.
Ne te proluvies Stygiae conspurcet alumnae,
Gestiat aut famae labe superba tuae.
Quin age securus vanae sine viribus irae
Livorisque mali Ditigenae luis,
Solve Deo meritas solemni munere grates,
Debitor et voti, debita vota refer.
Non mollis costi, nec blandi thuris honores,
Quaeque aris libat dives odoris Arabs:
Sed meritis grati tantis libamina cordis,
Oris et hymnisoni carmina grata Deo.
Ipse ego votiva decorabo templa corona,
Quam super hos versus scripta tabella geret.
Praesulis erepto manibus, Patrumque Philippo:
Damnatus votis haec tibi Christe tulit.

ELEGIA II. AD MICHAELEM BARTH POPULAREM SUUM.

Si vacat et nostris non obdit versibus aures,
Grande Decanatus quod tibi fertur onus:


page 277

Accipe non venam portantia verba salutem,
Ardua Pierii gloria Barthe chori.
Nec quia siccasti largo Permessida potu,
Ingeniique sonant flumina lata tui:
(Dum sacros sacro sermones fundis ab ore,
Vel patriae, triplici carmine, facta refers:
Dum vel in Andini surgis praeconia vatis,
Vel meritos celi tollis ad astra viros:
Filia dum per te Lycomedis scribit Achilli,
Et quae cuncta foret commemorare labor
Argue Lenaeo me frustra vina parenti,
Aut Corcyraeo mittere poma seni.
Sic etiam (si nostra decet componere priscis,
Si licet et tuto nomina tanta sequi)
Veronae doctus non detrectavit alumnus,
Virgillium salibus detinuisse suis.
Sic olim culto Nasonis charta Severo,
Attulit imparibus condita verba modis.
Quamvis ille gravem cantu praestaret Homerum,
Huic foret Aoniis fertile pectus aquis.
Finge sed esse nefas, carmen misisse Poetae:
Hoc modo cui mittam rectius, ecquis erit?
Usque adeo cunctis Musarum munera sordent,
Ac praeter vates carmina nullus amat.
Quae domus ergo tibi crescentis pignora Musae v,
His facilem laeta porrige fronte manum.
Non haec ambitio, perfusaque gloria fuco,
Nec me sacra fames scribere iussit opum.
Sed potius cernens venturi iudicis iram,


page 278, image: s149

Cuius signorum, dant documenta, minae:
Obuius his volui summo prodire tonanti,
Delictis frenos his inhibere suos.
Sit tamen et nostrae fuerit quae caussa Thaliae,
Haec tibi cur ferret, certior esse cupis:
Forte tibi meritas meditabar pectore grates,
Sed nec ego in curas has satis unus eram:
Donec Musa mei, praesens medicina, doloris,
Iucundis mulcet cor mihi triste sonis.
Pelle metus, dubios animo depone timores,
Ipsa tuum pro te munus obire volo.
Officiis alii pretium gemmasque rependant,
Gemmarum et precii carmina pondus habent.
Quas igitur nostro reddit tibi nomine grates,
Accipe, iudiciis Vir venerande meis.
Poscit idem, medicas tibi qui non invidet artes,
Ac pariter sacri praeses Apollo chori.
Ille quidem semper te gaudia carpat alumno,
Consortem patriae gratulor ipse mihi.
Sed licet haec misisse pudet, quia parva videntur
Dona, tamen parvis gratia rebus inest.
Sic Deus agnorum cum gaudet sanguine centum,
Non spernit tenues cum pietate focos.

ELEGIA III. DE COMETA, QUI ANNO MDLVIII IN PLAGA OCCIDENTIS, SUPRA LEONIS, INFRA HELICES SIGNUM, AD COMAM BERONICES, VESPERI APPARUIT.


page 279

Ecquid in humanam conspirant sidera cladem,
Sidera venturi nuncia signa mali?
Mutua non certe coeunt in foedera frustra,
Nec novus hic casu conciliatur amor.
Fallor? an interitu ut quondam Phoenicidos urbis,
Quae vetus, Herculeo vulnere, nomen habet,
Divinae natura potens inservit irae,
Flagitiis poenas constituente Deo:
Cum patefacta bibit caesorum terra cruorum,
Vertit et in cineres fervida flamma domos,
Quando coloratum removentia nubila celum,
Optatum miseris eripuere diem,
Et simul assurgens immani murmure Pontus,
Quaesitam clausit per freta saeva fugam:
Sic nunc caelivagae iungunt socia agmina turmae,
Ut iunctis in nos viribus, arma ferant?
Vix sibi falciferum Mavors sociavit amore,
Expleret rabidam quo magis ille sitim.
Vix lumen Titan, vix lucem Luna recepit,
Dum soror hunc, illam densior umbra tegit.
Ecce novas iterum fraudes, nova foedera nectit,
Gradivus dirum pectore virus alens.
Torvaque dum lustrat Nemeaei signa leonis,
Non procul a curru, Phoebe corusce, tuo:
Blanditiis ad se Tegees invitat alumnum,
Quem peperit summo lucida Maia Iovi .
Quid nunc amborum concordia linquet inausum,
Vi quando Mavors pollet, at iste dolo?
Scilicet invenient perdendi mille figuras,


page 280, image: s150

Astrorum tantum vis geminata nocet.
Nec verbis opus est: en quantum possit uterque
Aerea rutilans fax regione docet.
Quid vult supremas vapor hic extractus in auras,
Quid nova barbati sideris effigies?
Hic ubi declivi Phoebus se mergit olympo,
Ac iuga defessis gemmea demit equis.
Et sub Parrhasiae qua sidere cernitur ursae,
E Beroniceo vertice rapta coma.
An ne novas iterum strages, nova praelia cerno,
Nec nostri fusum sanguinis ante satis?
Fallor? an Ausoniis tantum, Gallisque superbis,
Incutiet adverso fax ea crine minas?
Nostraque securam ducens Germania vitam,
Tota secutura libera cladis erit?
Hoc Deus o iubens vanescat ut omen in auras,
Quod praesaga mali pectora nostra timent.
Eheu, nam paries veluti cum proximus ardet,
Contactu flammas concipit inde tuus:
Sic Antenoreis, contermina Teutonis, oris,
Vicinam metuo ne trahat inde luem.
Quis spectavit enim terris impune Cometen,
Terrifici hunc plenum, quem latet, esse metus?
Si licet in dubiis, exemplis testibus uti,
Quid dictis testes addere pauca vetat?
Iam bis complerat Saturnus cursibus orbem,
Alter iamque illis addita messis erat:
Ex quo descendens mundo Servator ab alto,
Purus erat pura virgine natus homo.


page 281

Cum dirus fulget ferali crine Cometes,
Bis tria dum titan signa recenset equis.
Quid non portendit, sidus fatale, malorum,
Quid non horrendis, cauda nefanda, pilis?
Imperii mundique; Nero communis Erinnys,
Quas meruit poenas crimine, morte luit.
Noxia Romanos agitat discordia cives,
Iura iacent, sceptrum quidlibet ense rapit.
Quis tum disiectam Solymorum funditus urbem,
Quis dicat siccis moenia versa genis?
Sanguis abit, quoties subit eius lucis imago,
Qua res Isacidum procubuere solo.
Horresco referens ingentes stragis acervos,
Quos dedit Aeneadum dextra Marte potens.
Horresco referens spumantes sanguine fossas,
Ac proiecta solo tabida membra fame.
Et quis adhuc portenta leves dispergit in auras,
Stellarumque negat pondus inesse minis?
Quos ego vel Lybicae nutritos lacte leaenae,
Vel silices circa pectus habere reor.
Non sic experti, praestantes teutones armis,
Non sic Martigenae, fortia corda, viri:
Quando Pannonias adducens Attila vires,
Non leve Germanis Romulidisque malum,
Undique subversas nudavit civibus urbes,
Ac vastos late caede replevit agros.
Tunc lugubre rubens terrestris in aere moles,
Visus et ardenti totus in igne polus:
Quam non fallacis fati documenta dederunt,


page 282, image: s151

Quam bene venturum praemonuere nefas.
Neve morer priscis, exempla recentia nobis,
Cum dare vel praesens tempus, et hora queat.
Quos praedicat iis luctus, pariterque dolores,
Flamma quibus diris innuit ista comis:
Varnensi monstras rex Vladislae ruina,
Triste luens ruptis foederis exitium.
Hei mihi tum quantis infelix excidit ausis,
Obicit heu quantae seque suosque neci.
Quae tamen ut fugeret, (si mens non laeva fuisset)
Prodigiis poterat cautior esse poli,
Viscosam cernens flagrare sub aethere massam,
Dum calor Icarii finderet arva canis.
Sed placide nescit sortem mens ferre secundam,
Ut neque constanti robore, dura pati
At cur in veterum feror acer crimina iudex,
Non minus haec atrox tempora culpa premit.
Nondum ter gelido concrevit frigore Pontus,
Terque suis Caprum Phoebus adivit equis:
Arctoos cum terra iacens Aquilonis ad ortus,
Conspexit similem crine rubere facem.
Quae primum roseo procedens Solis ab ortu,
Qua micat Erigones spica retenta manu:
Astrorum comitata suo vestigia cursu,
Hesperiis pariter se quoque tinxit aquis.
Inde Lycaoniam postquam se movit ad Ursam,
Sicca diu, nostris est minitata plagis,
Sentit adhuc Vesper bellax Germania sentit,
Quid ferat ingentis conscia cauda mali.


page 283

Quis tamen emendat vitae delicta prioris,
Quis vitiorum aliquem novit habere modum?
Ipse licet verbo moneat Deus, ipse minetur,
Nil tamen aut monitis, aut movet ille minis.
Securas adeo cepit dementia mentes,
quae ruit in quodvis, lumine capta, scelus.
Si tamen admonitus, si quid moderamina possunt,
Si quid commoti nuncia signa Die:
Iam tamen vitiis Germania supprime frenos,
Sit satis admissi criminis esse ream.
Iam furor in cursu est, iam sacro cede furori,
Iam lacrumis illum, iam revocato prece.
Cedat in exemplum Solymae tibi triste sepulcrum,
Illius luctu disce carcere tuo.
Desine sacrati contemnere munera verbi,
Quosque iubet verbi dogmata ferre Deus.
Sic tibi quas tellus poenas, quas astra minantur,
Effugies, iuncta cum pietate, prece.

ELEGIA IV. AD VINCENTIUM MADIUM SUMMUM ITALIAE PHILOSOPHUM.

Docte vir, Ausonias multum celebrate per oras,
Ingenio praestans eloquioque potens.
Quae legis, unde ferant, miraris forte salutem,
Carmina barbarica non bene iuncta manu.
Haec tibi qui mittit, quamvis inculta, nec aures


page 284, image: s152

Digna, nec arbitrii iura subire tui.
(Da veniam fasso, nec respue verba precantis,)
Notitiae laudem gestit habere tuae.
Divisus vestro penitus Bersmanus ab orbe,
Qua surgit gravidis aere Misena iugis.
Non huc me regione viae, nec sidere falsum
Terra, vel adversis fluctibus unda tulit.
Nec caris patriae depulsum finibus urbis,
Veteres natalem culpa coegit humum.
Non iussere meis contraria numina votis:
Haec animo intrata est terra volente mihi.
Haec quaesita meis fuit, haec inventa Camenis:
Dii faciant fausto sit mihi tacta pede.
Nanque tuae dum clara sequor praeconia laudis,
Eugeneae liqui culta Lyea scholae.
Isthic fama meas haud mendax venit ad aures,
Quanta sit eloquii gratia, visque tui.
Crede mihi de te rumor praeconia fecit
Magna, sed ingenio non tamen aequa tuo.
Plus hic invenio, quam quod mihi rettulit istic,
Tantas divino pectore promis opes.
Sed quid onus tenui dispar committo Thaliae?
Non facit ad vires sarcina magna meas.
Quod si pauca tui dederis mihi signa favoris,
Addideris nervos forsitan ipse mihi,
Da mihi te placidum, qualem te saepe dedisti
Hospitibus: non est res onerosa favor.

ELEGIA V. VALEDICTORIA AD AMICOS.


page 285

Cum subit illius facies mihi maesta diei,
Digressus vestra quo procul urbe fui.
Dimidiumque mei repeto cum mente sodales,
Tunc etiam in lacrimis me iubet ire dolor.
Ecquis enim siccis meminisse haec possit ocellis,
Ac desideriis firmior esse suis?
Non ego fortis in hoc, non haec constantia nostro
Ingenio (quid enim vera negemus?) adest.
Iam prope tempus erat, quo me fortuna iubebat
Dulcia Elistraei linquere rura soli.
Celtarumque procul qua Sequana terminat oras,
Hospitium Musis quaerere dulce meis.
Ingressurus iter gladio latus ense recingo,
Et festinatas dum licet apto vias.
Vera loquor: nec mens aderat, studiumque parandi,
Nec fatis ad caeptum pes mihi promptus iter.
Non mihi tunc libros, non vestes cura legendi,
Auxiliumque meae praesidiumque viae.
Facta paro, facienda sino, mox limite tacto
Egressos redeo nescius ipse lares.
Nunc haec suspicio, nunc haec suscepta relinquo,
Missaque nunc repeto, nunc repetita sino.
Tunc mihi forte aliquis longo convinctus ab usu,
Hoc eia inquit agas, nec tamen illud ago.
Ac velut in somnis, cum primum lumina pressit
Alta quies et iam membra sopore iacent:
Saepe avidos cursus extendere, saepe paramus


page 286, image: s153

Fortia diductis edere verba labris,
Sed neque lingua valet cupidas expromere voces,
Et genua in mediis cursibus aegra labant:
Sic iter accelerans studio festinus inerti,
Accelerando meas ipse retardo vias.
Cogimur ire tamen, comitumque accincta caterva
Ulterius spatium non sinit esse morae.
Ergo parans abitum, supremum maestus amicos
Alloquor, et tenui vix ea reddo sono.
O mihi fraterno dilecti more sodales,
queis sine dulce mihi nil fuit, est et erit:
Este salutati, memores et vivite nostri,
Vos ego, quod superest temporis, usque colam.
His dictis (nec enim dolor illis plura ferebat)
Tardanti subdo calcar iturus equo.
Dividimur, vox una vale vale inquit amice,
Atque bonis avibus mox rediturus, abi.
Quis mihi tunc, fieri cernenti talia, sensus,
Quosve dabam gemitus pectore, quotque meo?
Ah quoties udis abeuntes maestus amicos
Respiciens oculis, lata per arva sequor.
Ah quoties aliquis comitum, dum lumina flecto,
Istic an quod te retrahat, inquit, habes?
Provehimur, multa cum nubilus arbore lucus,
Eripit ex oculis pectora cara meis.
Quae licet haud poteram. Poteram tamen alta videre.
Moenia, quae placida lambit Elister aqua,
Et loca dum licuit nostris habitata Camenis,
Nec raro studiis facta beata meis.


page 287

Quae tum suprema compellans voce saluto,
Silvicolas Deas, Naiadumque choros.
O mea cura Deae, mea spes, mea gaudia Nympha,
Saepe quibus violas, lilia saepe tuli.
Et liquidi fontes et silvae et frigida Tempe,
Saepe mihi medio dulce cubile die.
Tuque o communis studiorum Lipsia mater,
Semper amata mihi, semper amanda vale.
Si reducem vestris sistent me numina terris,
Et mihi luce dies fulserit ista bona.
His vobis gratus suspendam munera ripis,
Atque hoc in tiliae cortice carmen erit:
Haec patriae caris Bersmanus redditus oris.
Vos dare nunc precibus muneribusque locum.

ELEGIA VI. AD MATTHAEUM RHESCHUCHIUM,

Dum Matthaee careo suavissime vultu,
Terna suis Titan signa peregit equis.
At mihi ni patria videor procul esse, per annum,
Aura ferat reditus irrita vota mei.
Fallor? an assuetos inhibent vaga sidera cursus,
Et peragit solito tardius annus iter?
Fallor: nanque ratos observant sidera motus,
Passibus et certis digerit annus iter.
Sed pavor et series non intermissa malorum,
Ille mihi noctes porrigit, ista dies.


page 288, image: s154

Si tamen interea quid agam carissime quaeris,
Pieridumque choris ecquid ut ante vacem.
Scilicet hos inter strepitus bellique tumultus,
Otia Thespiadum liberiora sequar.
Dum pax omnis abest et cedere nescius hostis
Me vetat oblitum pectus habere metus.
Apta magis Marti quam sunt haec tempora Musis,
Plectra tacent, raucum classica pulsa fremunt.
Obstrepit Aonidum citharae nervisque canoris,
Horribilem fundens buccina torva sonum.
Arma manu cives poscunt, fremit arma iuventus,
Et cursu in muros praecipitante ruit.
Iamque faces et tela volant: quatit impete crebro
Moenia sulphureo concitus igne globus.
Flent pueri, tremulique senes, trepidaeque puellae,
Et matrum lacrumas angulus omnis habet.
Lamentis planctuque fragor se tollit ad auras,
Hibernis qualem fluctibus unda refert.
I nunc, et tantis quassum Matthaee procellis,
Pieridum sacris invigilare iube.
Dum Mavors furit et tenui discrimine porta
Horrida ferratis summovet arma seris.
Da mihi Maeoniden et tot simul adice casus,
Maeonides isto tempore mutus erit.
Et frustra facilem tentabit condere versum,
Ingenio vires eripiente metu.
Sed nec amice iubes: nec pugnas inter et enses,
Ad faciles numeros Musa vocata venit.
Aoniae pacem venerantur, amantque puellae,


page 289

Carmina tranquillae pacis habentur opus.
Pax hederas laurosque fovet pax candida venam
Ingeniumque sacri fertile Vatis alit.
Pace lyrae cantusque sonant, ducuntque per herbas
Alternos Charites et Cytherea choros.
At iuvenum innocuo fervent tum praelia bello,
Perque vias urbis praeli, perque domos.
Saucia tum queritur potorum ianua rixis,
Nocturnisque gemit trita fenestra dolis.
Humida tum certant pugnantibus oscula linguis,
Ludit et alternia gratia lisque iocis.
Pax ades, et nitido tandem post nubila vultu,
Moenia, templa, domos, oppida, rura vide.
Tunc ego laeta novo deducam carmina versu,
Virtutisque tuae praeco poeta ferar.
Tunc me non humilem laudabit Misnia vatem,
Nec multos nobis forsitan ante feret.
Interea dum me tenet ardens Gallia bellis,
Dimidium nostri, dulcis amice, Vale.

ELEGIA VII. AD MICHAELEM BARTH.

Tu mihi tu certe (nunc sero Barthe recordor)
Dicebas iter hoc dulcis amice cave.
Atque graves belli motus instare canebas,
Et mala multa, meis cognita vera malis.
Tum mihi, parce tuae, memorabas, parce saluti,
Neu vitae tantum prodigus esse velis.


page 290, image: s155

Aspicis ut nondum discessit corpore languor,
Nec membris rediit, qui fugit ante vigor.
Et veteris superant iam nunc vestigia morbi,
In vultu remanens terris superingerit axem
Cynthius et prono sidere hiulcat agros.
Non caelum patiere satis, non aeris aestum:
Ad stomachum faciet nec cibus iste tuum.
Da modicum Solis spatium, morbique furori,
Grande morae pretium, vita superstes, erit.
Haec mihi dicebas, at non ego credere doctus,
Praeculsa aure, Notis verba ferenda dabam.
Acrior et contra moderamina vestra reluctans,
Urgebam coeptas in mea damna vias.
Me rapit his ergo merito fortuna procellis,
Admonitumque malis cogit habere fidem.
Nam quid ego memori decurram singula versu,
Seu perpessa mihi, seu metuenda super.
Sum miser et cari iactura temporis, exul,
Hoste metum nobis incutiente, vagor.
Haec brevis esto tibi multorum summa laborum,
Tu dictis, animo concipe, plura meis.
Quae tibi nunc refero, similem moniturus amicum,
Casibus ut discat cautior esse meis:
Consiliisque suas praebere fidelibus aures,
Quis furor est, monitis credere nolle piis?


page 291

ELEGIA IIX. AD EUSTACIUM A MINGUITZ IN LUDO ILLUSTRI MISENAE LITERIS OPERAM DANTEM.

Accipe Lipsiaca missum tibi carmen ab urbe,
Eustachi o animae flammula grata meae.
Si tibi cum vita concedunt fata salutem,
Parte meae sortis candidiore furor.
Est locus a Philyra non dissitus amplius urbe,
Quam solet ire quater concitus igne globus.
Non illi vestrum similis mihi visus ad Albim,
Dum studiis tecum tempora prima dedi.
Namque hunc parte sacer praecingit Elister ab una,
Irrigat ex alis flumine Pilsna suo. In medio campus variorum flore colorum,
Arbor et umbroso quae facit orbe nemus.
Hic ego dum patulae recubans sub tegmine frondis,
Disparibus necto condita verba modis:
Ecce iter ingrediens pernicibus ardua pennis,
Fama mihi de te nuncia laeta refert.
Cui tot erant aures, tot linguis ora sonabant:
In vasto plumae corpore vel quot erant.
Sed licet huic linguis diversis ora sonarent,
Vox tamen in linguis pluribus una fuit.
Ille tibi longo iunctus Minguitzius usu,
In studiis haeret Pieridumque mora.
Nunc manibus versans Peligni carmina vatis,
Nunc eius claudens verba ligata modis.


page 292, image: s156

Talibus adverto pronas sermonibus aures,
Pluraque nos de te qaerere cogit amor.
Singula quid referam, nil non laudabile de te,
Nil te non dignum nuntiat illa mihi.
O niveum dixi mihi gaudia tanta ferentem,
Signandumque nota candidiore diem.
Macte nova virtute puer, quo gloria ducit
Quo te Musarum nobilis ardor agit:
Perge precor celeri metam contingere cursu,
Perge nec inceptum desere segnis iter.
Sic te Phoebea cingentur tempora lauro,
Alter et in titulos sic tibi crescet honor.
Nec te pervertant vesani opprobria vulgi,
Quod Phoebum, steriles quod iubet ire Deas.
Divitas Claria quia nullas arte pararit,
Maeonides sacri gloria prima chori.
At bona post obitum quanto meliora reliquit,
Victurum famae tempus in omne decus.
Quod tibi nec Croesi largiri divitis aurum,
Nec poterit rubri dives arena maris.
Tu quoque si quid agam quaeris: (nam quaerere certum est)
Haec habeas: Phoebi quae prius arma sequor.
Cum quibus et varias rerum cognoscere caussas
Nitor, et in superas scandere mente domos.
Nec me conantem tantum labor obruit ingens,
Quantum paupertas invida mole premit.
Quae caput ardentem doctas effere per artes,
Non sinit ex humili scandere summa loco.
At tu, nascentem primis quem Musa diebus


page 293

Aspexit placidi luminis orbe magis,
En age difficili fractus ne cede labori,
Non sors ulla tuum rumpit euntis iter.
Quae praeceptorum cum discas pluribus ore,
Haec me sit paucis admonuisse satis.
Redde vicem, totas utque es mihi flamma medullas,
Sic meus usque tuo pectore flagret amor.

ELEGIA IX. AD IACOBUM STRASBURGUM.

O mihi praecipuos inter numerande sodales,
O mihi Phocaea iuncte Iacobe fide.
Si mea nunc tacita cohiberem gaudia mente,
Quae mihi fert, alter iam tibi partus honor:
Immemor aut veteris merito convincar amici,
Aut reus invidiae crimine turpis agar.
Nanque fides veluti rebus spectatur in arctis,
Sic est in laetis perspiciendus amor.
Damnati Magnus caussam defendit Iuli,
Insignem titulis quem tolerare nequit.
Quam multos habuit socios comitesque malorum,
Postmodo successu qui doluere meo.
Sed prius infelix caput a cervice recedat,
Perforet aut miserum Partha sagitta latus:
Quam ferar alterius marcescere rebus opimis,
Dicar et in dubiis deseruisse fidem.
Me licet ergo gravi consectum cura dolore,


page 294, image: s157

Vix sinat in maestos cogere verba pedes,
Aonidumque vetet dulces expromere foetus,
Qui vacuum curae pondere pectus amant:
Non tamen (hoc ausu quamvis conetur iniquo)
Laetitiam penitus supprimet illa meam.
Quid prohibet tristi risum componere vultu,
Veraque si nequeas gaudia ficta sequi?
Nunc age mille mihi plaususque iocosque ministra,
Euphrosyne factis nomen adepta tuis.
Altera nanque refert Strasburgus ab hoste trophaea,
Altera, iam circum tempora , serta gerit.
Astra suo nondum cursu bis sena peregit,
Eoo nobis qui vehit orbe diem:
Cum laudata sequens doctarum signa sororum,
In castris potuit aera merere sacris.
Daphneae primum cum cepit frondis honorem,
Ac tiro Clario iam duce dignus erat.
Scilicet et placidis sua sunt certamina Musis,
Sunt hostes, in quos arma movere decet.
Lernaei iactet caedem Tirynthius anguis,
Ac triplici victum corpore Geryonem,
Extollat Nemeae stratum sub rupe leonem,
Aut Erymanthe tuum vociferetur aprum:
Non illis Hydrae desunt per vulnera foetae,
Maenaliive sues, nubigenaeque truces.
Non labor Augiae stabuli, non ipse Typhoeus,
Non etiam solo monstra timenda sono.
Singula neu referam, quae si perscribere coner,
Vix caputurus erat nomina nuda liber:


page 295

Sit satis multis prolatum milibus unum,
Agminis immensi quod tamen instar erit.
Est quoddam, quicum longos diuturna per annos
Bella gerunt, nullo sanguine bella gerunt.
Non hoc fas igni cuiquam, nec sternere ferro,
Per sua sic adeo crescere damna solet.
Barbaries monstro nomen, sed saevis Hydra,
Saevius angue, notam Pythius unde tulit.
Forma duplex: tortum nam posteriora Draconem,
Setosum referunt anteriora suem.
Illud Gaetulis Persuasio mater in oris
Edidit, ast error femina dira dedit.
Illic inter agros desertaque lustra ferarum,
Imbuit immanis guttura lacte leae.
Donec laesa sui contemptu numinis, ipsas
Hoc urbes Pallas iussit adire malum.
Tunc grave servitium Musis cecinere sorores,
Quae nent lanifica stamina nigra manu.
Nempe quod assiduis vitam coguntur in armis
Degere, continuas hoste parante minas.
Non hic heroum vires, non clava trinodis,
Non lita vipereo spicula felle iuvant.
Mille gravem cernas telis, totidemque sagittis,
Cum nulla laesum cuspide pectus habet.
Quid faciant? Ausus rubor est tolerare superbos,
Nec metuenda illos ferre pericla sinunt.
Ergo animi totas opus est depromere vires,
Vertat ut in celerem tergora vasta fugam.
Cynthius has primus fraudes vidisse putatur,


page 296, image: s158

Cuncta suo primus lumine nanque videt.
Nec mora proposuit ferventi praemia pugnae,
Praemia degeneri non capienda manu.
Victori Tyrio distinctam murice mitram,
Ac gemmam digitis quam gerat ipse suis.
Unde cohors iuvenum stimulata cupidine laudis,
In fera non segni praelia mente ruit.
Omnibus ardor inest horrendum pellere monstrum,
Hos pudor, ast illos munera magna movent.
Artibus ingenium, pectus virtutibus ornant,
Nempe hac barbaries victa fatiscit ope.
Hic meus insignem meruit Iacobus honorem,
Musica non umquam miles ad arma piger.
Sedulus Aoniae dum tempora commodat arti,
Nec patitur vacuos praeterisse dies.
Rosida nunc lustrans nemerosae Phocidos arva,
Et quae Gorgoneus flumina fodit equus.
Nunc Oratorum tractans non segnius arma,
Facundo cupidus cum Cicerone loqui
Nunc manibus veterum versans monumenta sophorum,
Rectius ut mores instruat inde suos.
Nunc rerum varias exquirens ordine caussas,
Nunc intrans celsi lucida templa poli.
Salve Castalii iuvenis cupidissime fontis,
Salve Pegaseo non abigende choro.
Iam tua purpurea velantur tempora mitra,
Iam datur in digitos splendida gemma tuos.
Hoc tibi propitius munus concedit Apollo,
Hoc tibi Pieridum donat amica manus.


page 297

Sis felix, parto laetusque fruaris honore,
Ac laudem studeas ferre subinde novam.
Iam tibi contingit, quod votis ante petebas,
Quam facilem precibus nactus es ipse Deum?
Quod si rite memor mecum tua dicta revolvo,
Scilicet illa tui summa laboris erat:
Ut Christi primum celebras carmine laudes,
Prodesses studio pluribus inde tuo.
Seu tibi sollicitas curae puerilis habenas,
Seu quaecumque scholae frena regenda daret.
Nec minor Alcidae res est (mihi crede) labore,
Agminis imbelli sceptra tenere manu.
Arte gubernari vult per freta concita puppis,
Arte leves currus, indiget arte puer.
Quas tibi Fabrici solvemus pectore grates?
O bonus amborum Tiphys et Automedon.
Qui nostros studio mores componis et arte,
Dii faciant horum praemia ferre queas.
Cuius opus, gratis quod licet esse, reor.
Optime vir, placidam vitae tibi tangere metam
Det Deus et curis munera digna tuis.
At tu iuncte mihi tali candore Iacobe,
In fratrem quali Castora frater erat.
Accipe non segnem testantia carmina mentem,
Qualiacumque tui plena favore vides.
Non haec Calliope, non haec mihi dictat Apollo,
Ingenium faciens suggerit illa dolor.
Dum tamen ista probas, nigros vel Zoilus ungues


page 298, image: s159

Rodat, vel stricto me quoque dente premat.
Non possum (fateor) cunctis placuisse, nec umquam
Cura mihi, cunctis velle placere, fuit.

ELEGIA X. PRAECEPTA M. AURELII ANTONI VERI, QUAE FILIO COMMODO, UNA CUM IMPERIO TRADIDISSE FERTUR.

Non ego propter opes dignabar honore tyrannum,
Non ob pauperiem spretus egenus erat.
Oppressis datus est aditus, non munere dives
Iudicium potuit sollicitare meum.
Quaesivi numquam dicendo in iure favorem,
Inque reos etiam parcior ira fuit.
Ut decuit, iustis affeci crimina poenis,
Atque bonis tribui praemia digna viris.
Nullam sum passus caussam tractare propinquos,
In dubia iudex haud ego solus eram.
Aspera non, aequum poscenti , verba remisi,
Iudice me, pronam sentit egenus opem.
Non quemquam subita multavi concitus ira,
Promisi indignis dona nec ulla viris.
Non nimium rebus florens laetabar opimis,
Frangebant animum nulla pericla meum.
Non auri quicquam commisi captus amore,
Nec nocuit trepidis, fervida dextra, reis.
Non assentator nostram est admissus in aulam,
Nec detrectanti mens patefacta fuit.


page 299

Hoc erat in votis homines defendere iustos,
Et multare, decet qua ratione, malos.
Singula quid referam, miseros complexus amore
Sum patrio, oppressis frater et hospes eram.
Quod superest, studui doctisque bonisque probari ,
Maxima cura fuit posse placere Deo.

ELEGIA XI. QUARE VENTI EX ASTRAEO ET AURORA NATI FINGANTUR.

Est vetus Aeoliae vicinum rupibus antrum,
Munitum saxis praesidioque loci.
Non illic candente dies apparuit ortu,
Seu Sol, sive artis Hesperus iret equis.
Quas non intrat amor latebras? Coiisse feruntur,
Huc tamen Astraeus, Memnonis atque parens.
Et captasse gravi frigus narrantur in aestu,
Et iunctum lateri conseruisse latus.
Unde rapax Zephyrus, Zephyroque furentior Eurus.
Natus cum Borea creditur atque Notus.
Qui quamvis una ducant ab origine stirpem,
At tamen inter se praelia saeva gerunt.
Adde quod et tantas ipsos furor armat in iras,
Ut pugnis ausint sternere cuncta suis.
Saepe tremens illis horret coeuntibus aer,
Terrificosque suo mittit ab axe sonos.
Saepe coarctatis iaculatur nubibus ignes,


page 300, image: s160

Nec raro densa grandine pulsat humum.
Quid loquar? Haec montes discordia voluit aquarum,
Ac freta terribili murmure rauca quatit.
Haec motu finditque solum lapidesque profundis
Vallibus et rupta robora vellit humo.
Haec celsas verrit turres, haec fulmine tecta
Disicit et rapto praemia poscit hero.
Hanc olim metuens rabiem Saturnius heros,
Ne mare, ne terras vis animosa trahat:
Montibus impositis, speculis abdidit illos,
Includens rapidas in fera vincla manus.
Quin etiam ipsorum dedit his e sanguine regem,
Qui premat imperio corda superba suo.
Aeolon Hippotaden, qui solvere iussus habenas,
Et pariter iussus stringere frena sciat.
Ille sedens vasto ventorum rector in antro,
Luctantes precibus mitigat atque minis.
Adicit et poenas, sibi si parere recusent,
Nec tamen hos verbis verberibusque regit:
Quin animis odio saevaque tumentibus ira,
Horrisono circum claustra fragore fremant.
Narravi fratrumque genus moresque ducemque,
Nunc generis caussa est subicienda mihi.
Tithoni nuptam iunxisse cubile giganti,
Non est in vanum fabula ficta iocum.
Scilicet his voluit figmentis docta vetustas
Ventorum dubiam prodere materiam.
Est vapor ille gigas recubans immanis in antro,
Extortum ventis suggerit ille suum.


page 301

Ille latens gravida clausus telluris in alvo,
Sollicitat pulsu regna profunda suo.
Et subiecta ferens aegre sibi terga cavernis,
Furtivas quaerit, prodeat unde, vias.
Quod si nulla dolo datur hinc exire potestas,
Per medios montes rumpere tentat iter.
Indignansque Iovi crudelia vincla minatur,
Solvere ni laqueos claustraque dura velit.
Nec tamen ille pedum laqueos, nec claustra relaxat,
Expertae metuens fulmina saevitiae.
Donec ei iugens tacitos Pallantis amores,
Excutiat pedibus vincula, poste seram.
Hic tu Memnonia Solem pro matre notabis,
Nec mora quaesiti postmodo certus eris.
Nanque parens motus et motus creditur auctor,
Qui facit, ut vigeat, quicquid in orbe vides.
Hoc oriente, sibi capiunt vaga flamina vires,
Et vires perdunt hoc oriente suas.
Extrahit ipse cavo terrae de ventre vapores,
Et simul extractos ipse calore necat.
Caussa patet, varians sublati copia flatus,
Quae minor usta perit, maior in alta volat.
At postquam medias perrupit ad aeris oras,
Frigoris impulsu rursus ad ima redit.
Ne tamen assuetas repetat detrusa cavernas,
Et subeat halituum quae tendit in obvia moles,
Nec levitas, motu quae petit alta suo.


page 302, image: s161

Ergo dum calidis concurrunt frigida, siccis
Humida, supremis infima, bella movent:
In latus obliquum magno luctamine vergit.
Arctatur medium qui per inane vapor.
Unde vagus crebris ictus concursibus aer,
Raucisonos fundit vi quatiente sonos.

Finis.


page 303

GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS LUSUUM LIBER I.

AD SIGISMUNDUM KOLREUTERUM D. MEDICUM, CIVEM S.

Sigismunde mihi canende semper
Inter lumina patriae decora,
Quot praesens videt, aut quot anteacta
Aetas extulit, aut feret futura.
Idem digne mihi arctiori amore
Inter praecipuos coli sodales:
Ecquid nostram ubi forte iam Thaliam
Non missam legis ad tuos amores,
Fidem polliciti mei requirens,
Bersmane immemor, inquies, amici,
Sic Euros tua dicta ferre et Austros
Irrita, ad nebulas sinis caducas?
Si tu oblitus es, at recordor ipse,
Et fides meminit mihi recepta.
Da nobis veniam vir erudite,
Non est haec mea (crede) culpa, non est:
Da culpa veniam precor vacanti.
Nam dictis volui fidem addere, idque
Me prorsus voluisse, sic Gulielmus


page 304, image: s162

Germanus tibi carior medullis.
Sed promptis malus invidens Camenis
Casus, detinuit meam Thaliam.
Nunc ergo Hendecasyllabos minutos
Hos habeto, nec aestimato parvi
Qualescumque quidem: poema donec
Forsan quod melius politiusve,
Nostra prodierit tibi officina

AD GEORGUM FABRICIUM IN OBITU URSULAE SCHREITERINAE SORORIS AVIAE SUAE MATERNAE.

Fabrici omnibus e meis patronis
Anistes mihi et his et his et illis,
Ecquid est tibi iam bene ac beate,
Coniugique tuae, tuoque nato?
O grati, o mihi nuntii venusti.
Sed contra accipias meos dolores,
queis nil tristius, aut magis molestum
Accidisse mihi recordor umquam.
Nam mater mea Fabrici, illa mater,
Mater illa animi una lux miselli,
Non ortu mihi mater, ast amore:
Non est lux modo, sed merae tenebrae.
At tibi male sit nimis severa
Parcarum Lachesis, laboris unum
Quae solaciolum mihi abstulisti.


page 305

O quantum est homini molestarum,
Quid fato magis est mihi isto acerbum?

AD ESORUM RUDIGERUM PABEPERGENSEM VIRUM OMNI LIBERALI DOCTRINA POLITISS.

Antiquae o decus alterum Pabergae,
O Esrome liquens medulla Suadae,
Ecquid te miseret tui clientis,
Quem homo ruris et infacetiarum
Plenus, lividulo momordit ore.
Si novi bene te, tuumque pectus
Eois mage candidum lapillis,
Vere te miseret tui sodalis
Tractati male rustico a protervo.
Sed nil ille novi facit, suique
Non dignum ingenii procacitate,
Nec miror similes labris cicutas:
Mirarer magis, iste si fuisset
In me urbanior, aut minus cruentus.
At tu quem salibus, facetiisque,
Cultis erudiit Minerva in hortis,
Ne te dissimula tui dolere
Casum insontis amiculi molestum,
Sic te Pieridas ament sorores,
O Esrome tuae decus Pabergae.


page 306, image: s163

AD IOACHIMUM EGERUM I. V. DOCTOREM.

Consultissime iuris utriusque
Nec gener socero pudende tanto,
Atque idem Iochime ter quaterque
Inter praecipuos mihi colende,
Quos vel Gallia, vel beata nobis
Saturni regio dedit, sodales.
En tibi hendecasyllabos minutos,
Nec comptos satis, et parum venustos,
Tui quos mihi amor laboriosos
Inter pectoris extudit dolores,
Ac mentis male fluctuantis aestus.
Parabam tibi cultiora, nec non
Digniora tuo toroque et aure,
Cum mihi calamum repente maeror
Extorquet, soboles molestiarum.
Nunc missum tibi qualecumque amoris
Hoc pignus, fideique pertinacis
Noli spernere: Sic suis ocellis
Plus te diligat Anna, seu quid usquam
Illi carius est suis ocellis.

AD ANDREAM CASPAREM EBELEBIUM CARMEN NUNCUPATORIUM.

Inculta Eblebiae propago gentis


page 307

Andrea, decus et perenne clarae
Pubis, quem Fabrici schola erudivit
Cultam litterulisque moribusque.
En carmen tibi, forte nec politum,
Nec doctum satis, at sui refertum
Ah desiderio pio magistri:
Quod grati mihi vis amoris arcta,
Inter et lacrumas et eiulatus,
Et leti querimonias acerbi
Expressit. Tibi vera nam fatebor,
Nil cari mihi fata post parentis,
Huius quam gemo morte luctuosa,
Adversum magis accidit misello.
Parcarum nimis Atropos severa
Sit tibi male, quae laboris unum
Ah solaciolum mihi abstulisti:
Cuius crimine, lux sacri illa coetus,
Non est lux modo, sed merae tenebrae.
At tu cui tribuit benignus artem
Spiritumque canendi Apollo, mecum
Andrea cape plectra, Fabricique
Manes carminibus bonos saluta.
Hic supremus honos manet sepultos.

AD IOHANNEM LAUTERBACHIUM ET PAULLUM VETZERUM ABITUROS IN GALLIAM STUDIORUM GRATIA.


page 308, image: s164

Ibis me sine, Galliae remotas
Et tu Paulle , tuus comesque adoras,
Ambo praecipui mei sodales,
Vere candiduli et boni sodales,
Quos numquam mihi amasse sat videbor,
Non si plus oculis meis amarim.
Ibis me sine, pars uterque cordis
Et desiderium mei perenne:
Ah quid parte domi moror relicta
Haud vobis abeuntibus futurus
Posthac integer, atque sospes aeque.
Ibo ibo socius periculorum,
Facundusque comes profectionis
Iohannesque tuae tuaeque Paulle:
Et notas relegam vias et urbem
Perlustrabo iterum Parisorum,
Et ripas Ligeris revisam amoenas,
Et lentas Araris vehar per undas.
Sed verbis quid inanibus retardo,
Accinctos inhibens viae sodales,
Cur parere nego valentiori,
Quae vinctum retinet, necessitati?
Ite ergo, quibus ire non negatur,
Fortunante Deo vias, nec illas
Vestris impedientibus propinquis.
Non vobis revocantis obsit omen,
Qui vos prosequitur gemens, amici:
Ite ambo duce praevio potente
Terrarumque simul marisque Christo.


page 309

AD GEORGIUM SEBITZIUM propemptiko\n e)rwtiko/n.

Fama refert, nullus vitae est iucundior usus,
Quam muros intra Lipsia blanda tuos.
Tu tamen hinc longas, Themidis percussus amore,
Sebitzi properas hospes abire vias.
Pulcher est cunctis Ausonis ora locis.
Vade bonis avibus, melioribus atque recurre,
Ipse tuum Christum prosperet aequus iter.

CHRIA DE PATIENTIA ET PIETATE.

Egergia est virtus mores tolerare parentum,
Nec se pauca , sciens hanc, didicisse putet.
A teneris quidam Zenonem audiverat annis,
Iamque aetas illum fecerat esse virum.
Quem cum forte rogat genitor, tot cultior annis,
Ingenua quantum redditus arte foret:
Natus ait, laudum ne dicar praeco mearum,
Quaesiti forsan postmodo certus eris.
Nec mora longa , pater subitam conversus in iram,
Indigna nati percutit ora manu.
Ille ferens plagas sedata mente paternas,
Hoc pia me docuit cura docentis, ait.

GREGORIO FABRICIO DONAT CARMINA NOBILL: POETARUM.


page 310, image: s165

Haec patrone tui cape munera grata clientis,
Nec tibi cur donem carmina forte roga.
Placamus superos cantu, licet ipsa sonoris
Assiduos edant motibus astra sonos.

IN RUFINUM

Noctes atque dies latratu territat umbras
Cerberus, immani se stimulante fame:
Melle soporatam sed quando corripit offam,
Innocuus vasta terga resolvit humo.
Sic modo Rufinus, labiis impurus in omnes,
Crine ruber, facie luridus, arte potens,
Faucibus obiecta, medicatis frugibus offa,
Ex cane (mirandum) redditur Harpocrates.

IN SAUROMATAM.

Barbarus, imprudens, alieni iuris, egenus,
Vis uno dicam nomine Sauromata.
Imperat ingenuis, potior non iure, sed astu,
O durum servo sub dominante iugum.

IN MISGOLAM MEDIOLANENSEM.

Misgola vicisti: non est te promptior ullus.
Seu sit opus fraudes nectere, sive dolos.
Non hoc disciplina tibi, non contulit usus,
Sed mulae natibus tracta marisca dedit.


page 311

Quo magis ergo dolis alios praecellis et astu,
Hoc te ficorum plus tetigisse reor.

IN EUNDEM DE DISCESSU GERMANORUM, EX URBE PARAVINA.

Non fugimus, ne finge fugam tibi Misigola, servo
Quod non dignamur subdere colla iuga.
Sauromatis nec terga damus, sed cedimus ultro
Viribus iniusti praesidis, atque dolis.
Nanque ubi perfidiae locus est, visque improba regnat:
Iura iacent, probitas exulat, atque fides.

IN EMBLEMA CHRIST. A PELHAIM.

Quid cranium hoc, lucisque pares quod dividit horas,
Quid gladius, foliis palma quid monet?
En vitae specimen, modico quae tempore clausa,
At laudem, aut facti crimen habere solet.
Quam cito decurrit nulli revocabilis hora,
Sic eadem cursu non remeante fugit.
Fama manet, merito quemvis ex munere vitae
Aut palma decorans, aut gladio iugulans.

DE CALAMITATE ET MISERIA DOCENTIUM IN LUDIS LITTERARIIS, IN GRATIAM HENRICI DURFEDII CURANTIS IN LUDO ILLUSTRI POETAE.


page 312, image: s166

Desinat Augiae stabulum memorare vetustas,
Herculei quondam grande laboris onus.
Maius opus tenerae sordes purgare iuventae,
Maius opus mores emaculare rudes.
Elaei non hos amnis purgamina tollunt,
Non Siculum Alpheo si mare iungat opes.
Sed disciplina vigili, curaque perenni,
Moribus et docta quaeritur arte nitor.
Ars bona, sed postquam cepit vecordia mentes,
Heu mihi quam paucis reppulit ista famem.
Gratia rara, labor certus, cum pulvere paedor,
Praemia sunt homines certa magisterii.

IN EMBLEMA VOLUCRUM ET ASINORUM Il mondo alla riversa.

Quisquis humi volucres, in ramis cernis asellos:
Si libet, hinc aevi discere fata licet.
Haud aliter transversa rotat mortalia mundus,
Nec retam vitae pars tenet ulla viam.
Omnia praecipitante ruunt praepostera raptu,
Mutantur summis ima, rotunda quadris.
Qui cupis ergo animo contra tua saecula recto
Pergere, naturae praevia signa legas.

VIRTUTUM VIRIBUS VINCENDA VOLUPTAS.


page 313

Quod est symbolum viri magnif. Et nobiliss. Erichi Volcmari a Berliptz.

Vicit ut Alcides olim genus omne laborum,
Robore magnanimi pectoris, atque manu:
Viribus haud aliter virtutum, blanda voluptas
Vincenda atque animi est subicienda iugo.

IN IACOBUM SCHECKIUM, QUEM MALEVOLORUM RUMOR DIEM OBIISSE SPARSERAT.

Dictus erat nuper vita excessisse Iacobus Scheckius, ingenio maximus, arte pari.
Qui nunc in terras celo regressus ab alto,
Cognita siderea pandit in arce scholae.
En age barbaricae miratrix prodiga laudis,
Parca tuae, proprium patriae nosce decus.
At nos docte senex, beet ut tua copia, saepe
Sic morere, et terras mox redivivus adi.

IN INGRATOS. EX EPIGRAMMATE GRAECO.

Imperio cogente gravi pastoris inepti,
Agna meo pasco lacte misella lupum.
In mea nutricis qui viscera saevit olim:
Naturam obsequiis flectere nescit amor.

IN ANIMI AEQUABILITATEM. EX GRAECO.


page 314, image: s167

Invida spes, hominumque rotans Sors invida vitam,
Et Fraus innocuis insidiosa viris:
Ite alio, nil vestra moror ludibria, postquam
Contingit optatam iam mea puppis humum.
Sum pauper: sed non potior mihi venditur auro
Libertas, servas respuo liber opes.

QUALES PRECES, TALE THUS.

Forte iacens multo perfusus tempora Baccho
Sacrificus, solitas ruminat ore preces.
Dumque orans ructu fauces recludit hiante,
Atque simul bombos ventre crepante ciet:
His super illudens Satanas concentibus, eia
Inquit, habent similes aemula tura preces.

PRUDENTIS ANIMOSITATIS.

Sulla apud Orchomenum pugnans incautius urbem,
Turpiter ut cernit vertere terga suos:
Desiliens ab equo, furiisque accensus et ira,
Arripit audaci bellica signa manu.
In mediosque ruit magnis clamoribus hostes,
Incusansque suos talia voce refert:
Pro patriae quamvis mihi mors subeunda salute est,
At laudes aetas nesciet ulla meas.
Dedecus hoc vestris sed numquam abolebitur armis,
Quorum perfidia caesus ab hoste sui.


page 315

Talibus accendens animos in proelia dictis,
Hostibus a victis capta trophaea tulit.

IN ANIATRUM LABORANTEM MORBO GALLICO.

Gallia non visa est Aniatro, qui tamen illi
Est inventa domi Gallia? mirus homo est.

IN EUNDEM.

Inter terrigenas, pecudesque genusque volantum
Cognita Nile tibi, sola cor Ibis habet.
Pro clystere suam rostro quae proluit alvum,
Toxica Aniatri ne tumulanda bibat.

IN EUNDEM

Vesicae mittebat onus, non cognitus aeger,
Hoc versans, uterum fert, Aniatrus ait.
Res nova: Si maribus latet intra viscera foetus,
Foetus Aniatri segnis asellus erit.

Respondet iocosae quaestioni amici.

Quid vis arte tibi medici mea cura Loisi,
Qua possis cupidos exaturare sinus?
Non herbis hoc fit, riguus quas educat hortus:
Carne opus est, illos si saturare velis.
Hanc tibi cum dederit natura benigna trilibrem,
Desine porro operam sollicitare meam.


page 316, image: s168

IN MOPSUM.

Vernos ore gerens flores, oculisque pyropum,
Lac humeris, marmor pectore, ebur manibus.
Heu scelus, heu Mopso deducta est Nisa marito,
Qualis tardipedi Cypria nupta Deo.
Infelix virgo magis, an male providus iste est?
Infelix virgo est, providus iste parum.

IN EUNDEM.

O Factum illepidum nefariumque
Dignum Mome tua aemulatione, Dentes Zoile stringe pervicaces,
Factum est illepidum nefariumque.
Nanque illa aureolis puella labris,
Illa flammeolis puella ocellis,
Delicatior haedulo bimestri,
Mopso Nisa datur, puella Mopso
Asservanda mage Indicis lapillis.
Ergo tam bona rusticus labella
Mordebit, roseique nectar oris
Immundo hauriet improbus barathro?
Ergo tam teneras manu papillas
Tractabit, niveumque prensitabit
Pectus, lacteolo in sinu refusus?
Quid lusus referam salaciores,
Quid suspira mutua et cachinnos,
Et rixas hilares, iocos, duella?
O factum illepidum nefariumque.


page 317

AD AMOREM.

Quid me cogis amor frustra sperare dolentem,
Quod mihi dum vivam non feret ulla dies.
Sed sperare iuvat, sed non iuvat usque dolere,
Spes rata sit, longe mox dolor omnis erit.

OFFICIUM DILATUM.

Non nocet officio mora, quod nec inertia tardat,
Nec fugiens dictis addere facta dolus.
Est etiam seris non ultima gratia rebus,
Mora rubent sero, sed magis inde placent.

IN RIXARUM ARTIFICEM.

Qui te Nicolei censeri nomine iussit,
Mentior, an voluit dicereneiko/lewn.
[Note: nei/kh nixa]
Tu rixis populos cumulas, tu regna, ducesque,
Et falsa innocuis proditione noces.

IN EUNDEM

Aude aliquid Tityi poenis et vulture dignum,
Ut vixisse aetas te quoque sera sciat.

APOBATERION NOMINE AMICI.


page 318, image: s169

Nos hinc fata vocant, pueri mea cura valere
Aonidum pueri turba dicata sacris.
Ire lubet, quoniam ire iubet Deus arbiter orbis,
Ille regat nostras duxque comesque vias.

ALIUD

Pieridum hospitio sacratas linquere sedes,
Me sacer emeriti temporis ordo iubet.
Sala vale, nostrisque vale domus hospita Musis,
Vosque sodalitii dulcia membra mei.
Este mei memores, memori vos semper amore,
Dum reget hos artus spiritus, ipse colam.

ARISTOTELIS VIGILIAE.

Somno Stagirites vacaret ne nimis,
Ad lectulum peluim locabat aeream,
Manuque sustinens lapillum dextera,
Mox decidentis excitabatur sono.
Quicumque discendi flagrat cupidine,
Sopore solvi non sinat se languido.

VIRGILII DILIGENTIA

Ut nullo Musis vacaret,
Parthenopes adiit rura quita Maro.
Ursaque lambendo catulos ceu format inertes,
Cudebat versus sic poliendo suos.
Assidua docti sua limant carmina cura,
Et sub iudicium singula verba vocant.


page 319

CALLISTHENSIS INTEGRITAS.

Quod dare divinos regi detrectat honores,
Ius ac pium reverens magis Callisthenes,
In cavea, toto laniatus corpore, castris
Miserum omnibus circumvehitur spectaculum.
Est satius pulchra sua claudere lumina morte,
Quam nequiter contra Deum delinquere.

DE FRIDERICO ET GUILIELMO FRATERIBUS MARCHIONIBUS MISNIAE.

Criminibus motus falsis Fridericus ad iram,
Infert germano bella nefanda suo.
Iamque acies stabant ferro mortique paratae,
Buccina iam pugnae signa cruenta dabat.
Friderico summus cum bombardarius infit,
Si placet, haec fratrem machina sternet humi.
Ut libet, ille refert, crudelibus utere telis,
Dum fratri parcas fulminis igne tui.
Quae vox Guilielmi postquam pervenit ad aures
Alloquio fratrem solus adire cupit.
Quo facto, signis ambo gladiisque remotis,
Dant sibi fraternas accipiuntque manus.
Auribus auscultare tuis, oculisque videre
Disce tuis, aliis credere, vana fides.


page 320, image: s170

DE PHILIP. MELANCHTHONE ET IOACH. CAMERARIO DUOBUS SAXONIAE OCELLIS.

Lumina bina Deus dederat Saxonidos orae,
Melanchthonem et Camerarium.
Lumina qui postquam clauserunt, lumine cassa
Nunc prorsus est Saxonia.
Et caecus caeco dux est, uterque labante
Vestigio in fossam ruunt.

AD PAULUM MELISSUM POETAM ET MUSICUM CELEBERR.

Ingenio multum, multum potes arte Melisse,
At quod habes Paulli nomen, utrumque negat.
Ergo tuo fit ut ingenio par nomen et arti:
Pro Paullo nobis postmodo Pollus eris.
Seu mavis audire, tui quo flumine polles
Eloquii, posthac Pollio noster eris.

IN OMNIGERULUM

Esse cupis solus, cupis omnia solus haberi:
Omnia cum fueris, sis aliquando nihil.

AD BELOCATUM MEDICUM PATAVINUM.


page 321

Oris habet formam cunnus Belocate monebas:
Sic est, sed dicti pars labat una tui.
Hoc quia dente rigat vallatum, edentulus ille est:
At tu, cur dentes non gerat iste, doce.

IN BELLIDEM

Forma , pudicties, distractae litibus olim,
Bellidis in vultu foedera iuncta colunt.

APOLOGUS DE RANIS ET IOVE.

Fama refert olim ranarum ignobile vulgus,
A summo regem sollicitasse Iove.
Qui non difficiles praebens orantibus aures,
Deicit ingentem per sua regna trabem.
Quam regis iubet esse loco, sceptroque potiri:
Fastidit dominum turba proterva suum.
Ergo alium oratus, mittit Saturnius hydrum,
Cuius ubi inciperent faucibus esse cibus,
Poenitet incepti stolidas, frustraque rogantum
Praeclusa numen respuit aure preces.
Cui Deus immuni dat libertate potiri,
Non optet servo subdere colla iugo.

AD IACOBUM STRASBURGUM ET MICHAELEM SCHULTESIUM.


page 322, image: s171

Schultesi optime, tuque mi Iacobe,
Ambo non minimi mei sodales,
Vere candiduli et boni sodales:
Quos numquam mihi amasse sat videbor,
Quamvis plus oculis meis amarim.
Ecquid foedus amoris arctioris,
Affini modo iure sancietis?
O belli, o mihi nuntii venusti,
Quam vobis ego millies trecentas
Vellem mittere gratulationes,
Quam Schultesiole ad tuos amores
Vocare Idalidam Thalassiumque,
Et sanctas Charites piasque Musas.
Verum nescio quid negotiorum
Vocanti obstrepit, ac vetat volentem.
O quantum est homini occupationum,
Quis istis mihi nunc mage est molestum?
At vos unanimi mei sodales,
Schultesi optime, tuque mi Iacobe
Hanc saltem veniam date obsecranti,
Nec me ex officii mora, putate
Vestri non memorem, aut parum fidelem.
Nam cum primum aliquis mihi vacabit
Per densas locus occupationes:
Vos vestrosque simul bonos amores,
Ad celum lepido vocabo versu.
Nunc carmen rude incruditulumque
Hoc habete, nec aestimate parvi:


page 323

Qualecumque quidem tamen nivali
Candore et studio refertum amico.
Sic affina vincla utrisque fausta
Sint, fiantque mage in dies et horas:
Sic te candida millies puella,
Schultesi, roseo ore suavietur,
Ac suo tibi grata mox marito,
Prole ter faciat patrem quaterna.

PAUPERTAS ENNII

Apulus obscura ducens genus Ennius urbe,
Scipiadae fido iunctus amore fuit.
Nil ita secreti tacito qui corde gerebat,
Cuius non primum conscius ille foret.
Sed quamvis soli possint prodesse potentes,
Saepe tamen miseris ferre gravantur opem.
Quid dicam? Pauper traduxit tempora vitae,
Aeneadum cuius carmine floret honos.

POENA EBRIETATIS.

Offendens thalami consortem forte Metellus
Errantes vino non bene ferre pedes,
Impune illius perfregit tempora clava:
Tantus amor castae sobrietatis erat.
Si qua solet crebro mulier fervere Lyaeo,
Nequitiae laxas excutit illa fores.


page 324, image: s172

PIETAS CIMONIS IN PARENTEM.

Miltiades falso damnatus crimine vulgi,
Tractasset patriae quod male cautus opes:
Servat toties pro libertate suorum,
Iniusto mortem carcere clausus obit.
Posset ut hunc natus maiorum inferre sepulcris.
Hinc populi iussu vincla paterna subit.
Invia nulla via est pietati, despicit ignes,
Vinculaque et strictas in sua fata manus.

HANNIBALIS ASTUS.

Hannibal oppressus convexo in tramite silvae,
Obsessas diro cum videt hoste vias:
Stramina cum lignis bobus inter cornua nectens,
Sic passim ardentes per nemus omne ciet.
Dumque stupent rerum pavidi novitate Quirites,
Cedit mutatis in meliora locis.
Saepe dolis saevos evadere profuit hostes,
Cum nullum virtus ardua pandit iter.

FINIS.


page 325

TYPOGRAPHUS LECTORI.

Cum absolutis iis quae poematum istorum libris Continentur, ad calcem operis huius superessent adhuc Pagellae aliquot vacuae: visum fuit eas complere, Quibus liceret atque in promptu esset, praelo currente, epistolis quibusdam Ioachimi Camerarii et Georgii Fabricii: cum suppeterent plures et horum, et aliorum Ad auctorem virorum eruditorum scriptae litterae, quas modo exprimere non vacabat. Atque hoc factum non improbatum iri confidimus lectorib. candidis et non morosis.

VIRO HONESTO, ET DOCTRINA CLARO GREGORIO BERSMANO, AMICO SUO SINGULARI. S. D.

Novi vigorem ingenii tui, novi eximiam naturae facultatem: quanto autem amore tenearis optimarum artium et virtutis, ipse testis esse possum. Iam autem cum verseris in ea natione, a qua humanitatem nos accepimus, et quae custos antiquae sapientiae semper fuit: non dubito, quin et inter nostros homines excellas, et exteris quoque gratus et acceptus esse incipias. Volui autem nunc mea quoque hortatiuncula pro


page 326, image: s173

amore meo erga te, quasi calcar addere, ut id perficias industria et constantia, quod me auctore fideli et aviae tuae monitis sanctissimis, adhuc puer inchoasti. Accusare autem te possem, quod hactenus nihil scripseris, sed id facere ideo nolo, quia te spero posthac crebras magis et prolixas esse missurum. Cupiditati autem meae quaeso ut satisfacias et de viris doctis, qui nunc isthic florent, omnia diligentissime perscribas imprimis de Paullo Manutio, Carolo Sgonio, Petro Victorio: qui viri litterarum nostrarum principes, quasi in Germania habitarent, ita in ore atque sermone omnium hominum versantur. Adde autem, et quibus nunc in locis agant, et quid recentissime ediderint, et si fieri potest, quid in manibus habeant: si quid etiam librorum antiquorum vel ex Graecis vel ex Latinis nuper excusum est: et quia studia amamus iucunda, qui in poetica nomen excellens nunc habeant. Atalatrici regis Gothorum epistolas e bibliotheca cariosa nuper eripui, ne perirent. De Venetorum ducibus audio nuper quendam scripsisse, quem librum, sive Latina, sive Hetrusca lingua scriptus est, mihi comparata. In Paullum Manutium virum praestantissimum Si incideris, meo nomine ipsum


page 327

saluta et has inconditas ei ostende, ut videat me retinere eius memoriam, quem in multis meis monumentis, ut scis, extuli, quamquam ille laude maior omni, ut poeta noster ait, vivat atque floreat, non solum per se, sed etiam in patre atque filio. Si fuissem certus esse ipsum in patria, salutassem iam per litteras:quod postea faciam, a te moniturus. Vale feliciter. Misena a ludo illustri, pr. Cal. Octob. 1563. Georgius Fabricius.

OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERSMANO, CURANTI IN ILLUSTRISS. LUDO PORTENSI, AMICO SUO S. D.

In signo litterarum tuarum Animadverti expressum tu/pon a)se/ros fae/qontos. Hoc te sumpsisse credibile est propter illius collocationem in themate genethliaco tuo opportunam. Decernitur igitur tibi splendor et dignitas, cuius scilicet tempus est exspectandum. Quod si istud fortasse decus et haec laus ad scholasticam quasi eliditur, id quod in me accidere videtur, ne hoc quidem


page 328, image: s174

contemnes: ou) ga\r a)po/blnt' e)sti\ qew=n e)rikude/a dw=ra. Neque tu minus conspici atque eminere eruditionem tuam isthic existimes, quam hic aut similibus allis congregationibus, cum vestri quoque ludi nomine adiuvari possis, quem scis titulo illustrissimi celebrati solere. Haec nunc quasi tecum garriens perscripsi, cum tabellarius se discessurum esse citius dixisset, quam cum Cl. V. D. Franc. Cramma colloqui possem. Ergo quidem de quo ad nos refers, peri E'KEI/ON MEI/NON kai/ fhmi ka)po/fhmi koi)k e)/xw ti/ fw=,secundum Tragoediam. Et potes tu differendae responsionis occasionem quaerere, dum alteras nostras accipias. Illum quidem, qui nominatur in litteris tuis, eum esse iudicio, apud quem versari alicui generis conditionisque nostrae licere, summopere expetendum esse existmem, et cuius mihi quoque ipsi consuetudo grata iucundaque futura sit, si uti illa concedatur. Et istinc tamen decedere te sane nolim, non tam tui quam ludi istius respectu. Itaque xrew\ boulh=s. Ubi igitur cum Cl. V. D. Cramma fuero collocutus, nostram sententiam ad te explicatius perscribi studebo. Vale. Misi isthuc litteras ante dies 3. quas M. Martino Doringo dedi. Salutem dices Caesio nostro, de cuius domestica Fortuna nihil adhuc certi cognoscere


page 329

potuimus, cum animadvertimus illam afflictam esse. Salutem quoque dices a me Henrico Cantori, et M. Baltassaro. Vale Lips. 18. Die M. Decembr. Ioachim. Camerarius.

OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERMANO, AMICO SUO S. D.

Episola tua ad Ludovicum Filium meum missa indicat magnam varietatem cogitationum tuarum, et animi perturbationem. Etsi autem non dubito, quin nequaquam Leves caussae tibi dentur vel Indignationis et irae, vel solicitudinis ac metus, te velim tamen cum dissimulando, tum tolerando, eam firmitate et constantiam praestare, quae et professionem sanctae religionis et eruditionem bonarum litterarum et nostrorum studiorum doctrinam decet. Neque ulcisci magis obtrectatores tuos poteris, quam si re ipsa, id est, colendo virtutem et exercendo bonas artes, convincas eos vanitatis atque mendacii. Nosti Socraticum istud: Quid si Me asinus calce percussisset? Etiam hoc


page 330, image: s175

animo tibi esse debet: qarsei=n xrh\ fi/le ba/?e [(reading uncertain: unreadable)] ta/x au)/rion e)/s\set a)/meinon. Verum de his fatis. De me sparsis rumusculis aliquorum mirificos animos pasci, ianibus quidem his atque falsis (id quod, Deo aeterno adiuvante brevi declarabitur) facile patior. Quod si nostra forte iam sane languida Et non magni precii opera repudiabitur, oi)se/on dh=ta kai\ tou=to, a)/llwse kai\ e)an geru/oito [(reading uncertain: unreadable)] e)p) w)felei/a| koinh=| t( xolasikh=s diaxeiri/sews. Ad haec igitur plane a)/frontis sum. Utinam aliae etiam curae essent leviores, et negotia offerentur minus gravia. Fac valeas, et bono sis animo. Vale. Norimbergae. D. XIX. M. Ian. Anno Christi Iesu M. D. LXX. Ioachim. Camer.

EGREGIA ERUDTIONE ET VIRTUTE VIRO GREGORIO BERSMANO ANNAEBERGIO, IN LUDO ILLUSTRI PORTENSI COLLEGAE, AMICO SUO CARISSIMO. S. D.

Utinam canis aliis Bersmane, nos etiam aliquando tibi. Quod autem hoc genus exercitationis rarius attingis, non tibi concedo. Nam quia ad felicem naturam adiunxisti


page 331

doctrinam et experientiam, vellem ut aliquod argumentum eligeres tuo ingenio dignum, in quo cotidie elaborares, idque eligeres, quod tibi placeret, seu morale aliquod seu historicum. Numerat te inter poetas Germanos , cum aliis sex discipulis meis, is qui tres libros Hortorum collegit, Aegidius Periander , addito ad nomen tuum tali elogio:

Tu quia Nasoni conaris proximus ire, Te merito vatem Teutonis ora colit. Cresce precor: viridem nectunt tibi numina laurum, Pocula Pimplaeo plena liquore parant.
Extimula igitur teipsum et singulari Aliquo argumento vim tui ingenii experire, si mihi gratum, tibi optatum vis facere, nec sine exarescere venam abundantem et fluidam. Si me audiveris, non te poenitebit, et laurum merebere. Ad civem tuum, virum doctiss. Duces Venetos remittam Kalendis, ne tibi vadimonium sit subeundum. Oro te mi Bersmae, ut si quid Antiquitatum collegisti ad me mittas. Adieci ad meas editas, Kalendaria tria antiqua Et librum tertium: fortasse aestate Proxima imprimentur. Quod citius fuisset Factum, nisi Oporinus et officinam et Libros vendidisset: si quid habes, fac me Certiorem, ac cura reddendum Lipsiam


page 332, image: s176

Voegelini procuratori, aut Baldasari Kleinio correctori. Reddetur tibi statim, quicquid miseris. Virum praestantem D. Baldusium Rectorem vestrum, meo nomine reverenter saluta, et vale feliciter: ceteros item collegas tuos. E. ludo illustri ad Albim. An nato Christo Servatore, Anno M.D. LXVII. M. Nov. D. XV. Georgius Fabricius.

OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERSMANO, AMICO SUO S. D.

De te mihi saepe cogitanti in mentem quaedam venerunt, de quibus cum scribere non liberet, mandata dare cogitabam Ludovico v filio meo, cui brevi facturus essem isthuc veniendi potestatem. Te esse animo praesente et forti velim, si quid offertur interdum incommodi atque molestriae, mh\ deili/an o)/flhs. ta\s sumfora\s ga\r o(/stis ou)x u(fi/satai, ou)d) a)ndro\s a)\n du/naiq' u(posth=nai be/los, quemadmodum ait Hercules Euripideus. Sed non opus est multis verbis. Tu ubi meas rationes cognoveris, tum deinde statues ipse, quid e re tua maxime esse videatur.


page 333

Optarim autem tantum boni facere me Tibi posse, quantum cupio. Vale Lips. XV. D. Mensis Iunii. Ioach. Camer..

ERRATA INTER RELEGENDUM OBITER ANIMADVERSA SIC CORRIGANTUR.

Inter elegias quoque, quae relata sunt praecepta M. Aurelii Imp. ad lusus pertinent. Si quae occurrerint praeterea quae emendari debeant, corrigentur et ea benigne a legentibus.

Lipsiae Imprimebat Iohannes Steinman Typis Voegellianis. Anno M. D. LXXVI.