Henrichmannus praedixit tibi vera futura
Hic nullum fallit. tu bene crede mihi.
Laude condigna venerare Vatum
Turba Germanos, studio sagaci
Scripta qui quondam renovare norunt
Arte premendi.
Aere quia quisquis modico parare
Optimos possit veterum libellos
Hoc decit nobis merito colendus
Teutonus orbis.
Cuncta doctorum monumenta Vatum
Gesta magnorum pariterque regum
Gente nunc vastum Latia per orbem
Missa leguntur.
Iam Maro Solis gemino cubili
Notus, Hispanis, calidis et Indis
Sarmatis, Mauris, simul et caterva
Cetera Vatum.
Ergo laudandus venies per aevum
Teutono cunctis populis in orbe
Aspicit quosquo volucri quadriga
Phoebus equorum.
Ante cum plaustro gelido bootes
Aequor undosum bibet occidendo
Quam tua in fatum subeat supremum
Inclita fama.
O precibus Cypriane meis adverte parumper
Qui non es rigidus, sed pietate bonus.
Omnibus in rebus aequo moderabere leges
Sic regitur mundus, sic manet imperium.
Aequum est cum nummos nequeant conferre Poetae
Accipias versus, maxima dona viris.
Utque Scythis aurum quod spernunt imperita res
Non lex, est feritas, thura Sabaea Getis.
Nec bene frugiferos montes in vallibus Eni
Exigeres, Suevi balsama iure negant.
Cunctorum est igitur simul inspicienda facultas,
Ut leges aequo consociare queas.
Suaulio quos Blasi tibi devinxisse Poetas
Iure studes meritis, officiisque tuis.
Qui poterunt amplas cultoribus addere laudes.
Dant tibi perpetuum carmina sola decus.
Mecoenas vivet, vivet Messala per orbem,
Dum tenet Enus aquas, Danubiusque suas.
Hi quoniam dulces semper coluere Poetas,
Per quos conspicui tempus in omne manent.
Attamen a nobis iam quaeris amabile carmen
Frustra, sum mutus conticuitque lyra.
Vilescit Phoebus, vilescit quicquid amavi,
Pieridumque chorus displicuisse solet.
Dicam equidem quare ieiunat doctus Homerus,
Craesus habet versus, quaeque iuvare solent.
Aula ducum gemmas peperit, viridesque Smaragdos,
Quaeritur hic summus nobilitatis honos.
Carmina sola famem, famam licet addere, praestant
Hospitibus quibus, haud vel satis ipse facis.
At sine me dulces inter dignabere amicos,
Et quandoque tibi carmina multa canam.
O Matthaee mihi grandi celebrande cothurno
Pieridum cultor Phoebigenaeque Lyrae.
Tanta licet tua sint merita in me, qua satis illis
Non umquam sperem reddere posse vicem,
Exuperant etenim cunctas in carmine vires,
Eloquium exuperant ingeniumque meum.
Attamen ut virgo primum depasta pudorem
Perfricuit frontem, deposuitque metum,
Sic ego, contentus dum non sum munere multo,
Orandi finem, deposuique metum.
Hoc fecisse tamen res me non parva coegit.
Paupertatis onus plura rogare docet.
Auspice nubiferas nam te penetravimus alpes,
Auxilioque tuo nostra peracta via est.
Ergo reduc Vatem, in patriam remeare volentem
Nolueris si me ferre famem atque sitim.
Omnia mercamur care, mercamur Hiacchum
In pretio grandi, frugiferamque deam.
Quod si curabis mihi parva viatica, laetus
Discedo, grates et sine fine feram.
Vive, vale, gaude, studiorum maxime cultor
Meque tuos famulos inter habere velis.
At nec vana fides, postquam te vidimus ipsi
Primum, pollicita est spem mihi forma decens.
Tunc dixi sociis, Germanus Caesaris alter
Hic mihi Mecoenas rite futurus adest.
Omnia fecisti, et plusquam speravimus umquam,
Aut optare ausus sum petere, ipse dabas.
Illud inauditum est tu larga viatica praebes.
Quaeque mihi volui, te duce nunc teneo.
Pro tantis igitur meritis te semper amabo,
Teque canam semper carmine Pierio.
Ex Innspruck Ex tempore Anno M. D. I.
O mihi Maecenas musarum magnus amator
Hartmanne, eximios inter habende viros.
Non tibi sit durum tristes tolerare dolores
Orbe sub hoc gemitus valleque tristitiae.
Socraticam sapiens proponas sumere frontem
Sideribus placidis laetus et usque malis.
Noluit hic rebus minium gestire beatis.
Rebus in adversis obrutus ille nihil.
Fortem habeas animum mortis terrore carentem
Maestitiae et luctus, quodque dolere facit.
Est lugere nefas, nequeas quod triste movere
Nam quicquid patimur fata proterva volunt.
Dulcia mortales fata haec et tristia cogunt
Ferre, bonis toties invidiosa viris.
Sint aliis Arabum messes, sit Lydius amnis
Divitias habeant, possideantque Midae.
Sint Calabris armenta iugis, Campania dives
Sardiniae segetes, mala quoque Hesperidum,
Purpureae vestes, Tyriis infecta veneis
Nobile sit quicquid quaelibet ora ferat.
Sidera mi faveant, fatisit et hora benigni
Divitior regum nullus in orbe foret.
Conditio miseros urget tam nubila mundi,
Tranquillusque manet nullus in orbe status.
Legimus hoc propter Thracas, saevum, et rude vulgus
Funera natorum concelebrasse choris.
Plausibus et saltu mixtos iuvenesque puellis
Et vetulis mixtus durus arator erat.
Excipiunt pueros maesta iam fronte creatos
Et decus est lacrimis saepe rigasse genas.
Namque opus ingressis vitam est perferre labores
Multiplices, simul et tristia multa pati.
Cumque fameque sitim, morborum mille figuras,
Sollicitas curas, pauperiemque gravem.
Aestiferum solem, Scythici quoque frigora Cauri
Et pluvios austros, sub Iove ferre nives.
Cunctaque (si centum linguis comitatus adessem)
Quae torquent miseros enumerasse negem.
Attamen ex tumulo luctus, curaeque molestae
Et dolor, et morbi deperiere simul
Aureus his animus supera delapsus ab aede
Thracibus, et melior sensus adesse nequit.
Orbe sub hoc nihil est ex omni parte beatum,
Nec cuiquam semper fata superba favent.
Haec miseros pressant varia ad discrimina mortis,
Huic caput abscissum, frangitur ille rota.
Hic moritur furca, miseris infamia pendens
Cognatis, gemuit quem miseranda parens,
Piscibus hic cibus est, imo sub gurgite mersus
Oceani, cupiens mercibus esse potens.
Hunc sitis extinxit, tostos dum pergit ad Indos,
Dum placet eoo gemmula lecta mari.
Sidonio hic mutans tinctas cum murice vestes
Divitiis mare quem subruit atque notus.
Africus hunc leo suffocat vel belua martis
Griphes pertimuit gens Arimaspa truces.
Alter enim immitis nocuo cadit ense latronis,
Consatiansque lupos alituumque pecus.
Suntque venenoso laedat quos vipera morsu,
Et quibus intulerit dira Cicuta necem.
Multos sustulerant aconita iniusta novercae,
Herbas quas legit Colchica terra dabat.
Lurida Thessalicis vel Marsis gramina campis
Non nullis vetulae noxia verba nocent.
Classica nunc passim sonitant et bella parantur
Ante diem miseros tollere parca queat.
Milia multa cadunt, regni dum vana libido.
Induperatores moverit atque duces.
O dolor ah gemitus miserorum sanguine torrens
Defluit, ignotum perdere quando datur.
Non pro iustitia, nec item pro nomine Christi,
Atque Hierosolymis ut soliti estis avi.
Sed pro divitiis, vano et moderamine regni
Nomine vel grandi Martia tela vibrant.
Sic ducis unius culpa, cum corpore et umbra
Mille homines pereunt, sed numerare nequis.
Et modo Teutonicus, si sint stipendia prompta,
Miles adire solet Solis utrasque domos.
Syrius hunc ardens numquam vel bruma retardat
Stridenti Borea sarmaticoque gelu.
Praemia proponas, quis sis non querere curat
At pro iustitia bella cruenta geras.
At funesta cohors parva stipe vendere vitam
Qui potes? atque animam negligere atque deum.
Qui potes immeritum duris iugularier armis?
Qui similem perimis iam moriture cades.
Quae fera tam saeva in socium saevire reperta,
Inque genus proprium, dic mihi miles atrox?
Inquinat haud usus dentes in sanguine fratris.
Hircano hoc itidem litore nata Tigris.
Hoc miser attentas divae rationis egenus,
Ob sacras animam pessime perdis opes.
Iam ruis ad manes vix sicca morte peremptus,
Pars gladio aut faxo, pars cadit igne, gelu.
Aut si de multis fortuna pepercerit uni,
Ille cicatricum plurima signa gerit.
Agmine et in toto multis sunt bracchia manca
Maxillas sine vel vulnere raro vides.
Non secus atque duces mors sanguinolenta misellos
Ac inopes olido carcere fata manent.
Atque ego non alios homines graviore perire
Conditione reor, vel mage fluctivaga.
At resipisce semel tandem mavortia turba,
Et discas summo numen inesse polo.
Proque fide pugnans Turcas contunde feroces,
Sic tibi fit requies, fitque perenne salus.
Praeterea turbant nos mille pericula rerum,
Maestitiaeque vacat nullus in orbe locus.
Alter ad ignotos ab avitis sedibus actus
Pergit, et invisos increpat usque deos.
Cogitur ille suis tremebundas dicere leges
Civibus, et pavidos voce citare reos.
Intentus propriis mallet cum ducere vitam
Privatam, nam res negligit inde suas.
Alter amans solus populo imperiosus haberi
Cogitur, ah supplex sub iuga ferre pedem.
Hos metus exanimat facies quoque dira Tyranni
Et populi numquam certus amor dubii
Hic queritur tristis viduatam prole toralem,
Assiduo lugens sidera taetra sibi.
Iste dolet nimiam misero consurgere prolem,
Namque alimenta sibi defore credit inops.
Coniugis et plures laesum sub corde pudorem
Deplorant, falsi et nomina ficta patris.
Caecus amor multis Veneris quoque dira libido
Incutit insanae nubila fata necis.
Pyramus est testis qui (dum Babylonia Thisbe
Tarda venit) proprio laeserat ense latus.
Rupit et indigno Phyllis sua colla capistro
Dum manet heu frustra Demophoonta suum.
Et vitam amisit Holophernes captus amore,
Qui quoque Abydeam est saepe remensus aquam.
Et dives Priami sceptrum, tot regna tot urbes,
Funditus excidit imperiosus amor.
Omnes humanos superat Venus anxia morbos
Herbis qui numquam, aut pellitur Hippocrate.
Saevus amor ratione caret, caret impius omni
Mensura atque modo, lege, pudore, metu.
Quicquid amor iussit, seuphas, seu iura reclament,
Obsequitur facilis quisquis amore calet.
Quisquis amat patitur lacrimas, suspira, lucuts
Cum gemituque cruces anxietate madens.
Ferre famem, tolerare imbrem, contemnere somnos,
Sub Iove lenta pati frigora iussit amor.
somniet aut vigilet, sibi denique quicquid agatur,
Offertur cordi dulcis amica suo.
Nulla dies umquam veniet tam sole sereno
Quin gemat, et laesi corda perurat amor.
Vanaque deludunt sopitum insomnia amantem
Perpetui noctem ducit et in lacrimis.
Et puer et caecus, nudus, Pharetratus et ipse
Alatus, veneris fingitur ignis edax.
Quod faciatque senes, pueros et luce carentes
Quod feriat miseros, quod levis erret amans.
Et quis tam dextro pede sit coniunctus amicae
Maeroris demum senserit ille nihil?
Vivere num potuit fallaci captus amore
Quem non poenituit colla dedisse iugo?
Sic Veneris sinem complent absinthia tristi
Succo, cum tribulis Corsica mella simul.
Nec mihi felices quisquam persuaserit illos
Quos mala luxuries nocte dieque trahit.
Haec praedulce malum est, hoc perniciosior hostis
Quo magis incautos blandus amicus adit.
Nam cui non dulce est, vino dapibusque paratis
Indulgere, simul otia longa sequi.
Atque puellares ludos duxisse chorosque,
Et si quid reliquum luxuriosus amat.
Laudabant veteres si quem vixisse modeste
Constitit, et frugi vel tenuisse modum.
Tunc pudor et probitas tunc nos Ascraea colebat,
Sed nunc in pretio est immoderata gula.
Ducitur heu pulchrum iam amplas siccare lagenas,
Et calices totos evacuasse meri.
Ille propino tibi et ferio te voce sonora
Clamitat, epotum tradit et inde scyphum.
Expectans alter nulli vult esse secundus,
Atque ad mensuram convocat hinc alium.
Optimus hic demum qui plus hausisse probatur,
Illius laudis compita nulla silent.
At quantum ebrietas noceat vel amicta dolosis
Illecebris, nequeo commemorare satis.
Quippe nec aut pestis tantum, nec tela, nec hostes.
Quantum sola nocet dira libido gulae.
Haec male mortales habetat caligine sensus,
Ingenium effetat, debilitatque caput.
Haec morbos male sanandos, et tristia fata,
Et subitas mortes haec peperisse solet.
Haec fas atque nefas parvo discrimine ducit,
Quaeque suos famulos mentis egere facit.
Magnus Alexander toto dominator in orbe
Gentibus invictus, ebrietate cadit.
Imperium Assiriis rex Sardanapalus, et ipsam
Amsisit vitam luxurianter agens.
Victrix Italiae periit Maurusia plebes;
Dum male Campanas luscus amavit opes.
Legimus et celsas luxus quas verterit urbes,
Eximiosque duces fregit Hiacchus iners.
Multaque praeterea sunt nostrae incommoda vitae,
Undique nos agitat vasta procella maris.
Creditur a multis summos conscendere honores
Et florere diu, non nisi quemque malum.
Qui simulare fidem, blando praetexere vultu,
Noverit atque dolos, blandiciasque leves,
Et tandem insigni solum qui crimine praestet
Fascibus extolli diligierve satis.
Fallimur ah miseri. nulli funesta quietem
Crimina permittunt, nulla salus sceleri est.
Excruciant animum, et semper peccata remordent.
Quodlibet ad fulmen pallet inane scelus.
Credite pravorum non est diuturna potestas,
Nam male quaesitum perditur atque male.
Et si sis Cresus, si sint tibi Persica regna,
Ex animo tantum iure beatus eris.
Conscia mens ut cuique sua est, ita dives inopsve,
Nam vitiis nullo tempore parta quies.
O insolices urit quos ardor habendi,
Et sitiunt quicquid versat harena Tagi.
Eripit heu dulces somnos vesana cupido,
Et requiem nullo tempore avarus habet.
Insomnes longo ducens examine curas,
Ne sibi congestae diripiantur opes.
Qui sibi non statuit locuplete in pectore finem,
Atque animo posuit divitiisque modum.
Ille hic (crede mihi) poterit nec iure beatus
Dicier aut felix, sed magis Irus inops.
Quamvis Lydorum teneat ditissima regna
Dalmaticumve aurum, vel Babylonis opes.
Non illum auriferis satiaret Hiberia fossis
Non Hermus rutilo flumine plenus opum.
Numquam dives erit, numquam satiabitur ullis
Divitiis, quisquis plura petivit inops.
Pestis avaritiae per mille pericula, mortes,
Tormenta et casus, exitia atque trahit.
Hanc Adriae fluctus nec Scylla voracibus undis
Territat, aut reflua saeva Charybdis aqua.
Classica quin etiam, tot tristia bella, tot enses
Per populos passim divitis arca tulit.
Illa vias docuit properandi ad tartara multas,
Quas mare, quas tellus, quas didit ira nocens.
Strangulat heu multos nummorum sacculus ingens,
Census et exuperans, divitiaeque sacrae.
Et fuit exitio dominis fecundus agellus
Saepe timenda agri fertilitasque soli.
Temporibus sicut diri, immitisque Neronis
Longino nocuit ditia habere bona,
Et Senecae eximio congesta pecunia mortem
Intulit, et multis quos numerare piget.
Adde quod (ut perhibent) locus est rarissimus ipsis
Ditibus, in superis Elysioque lare.
Praeter avaritiam, vitium namque omne senescit
Illa die crescens tempus in omne manet.
Est minus infelix modicis contentus agellis
Rusticus, et quisquis simplicitate nitet.
Ergo quisquis ades fastus contemne protervos,
Ex his consurgit cura molesta tibi.
Utere sed laetus tibi quod natura ministrat,
Sic melius vives dives in orbe satis.
Nec mihi livor edax ullam novisse quietem
Creditur, aut dulcem summere in ore cibum.
Dum dolet alterius successu, et sorte secunda
Heu gemitu quali pectoris ima replet.
Si tibi vel mihi sit nummorum maior acervus
Aut plus possideas, supplicium illius est.
Quod placido careat somno, rodentibus ipsum
Assidue curis, quoque dolore gemat.
Aspice quam pallor vultum subduxerit omnem
Quam sit totius tristis imago viri.
Et demum invidiam comitatur factio discors,
Seditione potens, iurgia, bella, neces.
Iustius attamen invidia est nihil haec, quia primo
Auctorem rodit excruciatque animum.
Vexat item multos furor ambitiosus honorum,
Scandere dum cupiunt nocte dieque rotam.
Ast ego fortunam regum, vel celsa ducumque
Atria, nec quisquam iure beata putet.
Vel quibus incumbunt tam multa pericula vitae,
Et ferrum, et saxum, dira venena, neces.
Hic vigilis timor est, curarum et mille figurae,
Saepeque suspectus ipse satelles erat.
Hoc bene cognovit Sicula regnator in aula
Dum se felicem diceret esse sophos.
Pendit in auratis regum laquearibus ensem
Cervicem supra, iussit et esse sophum.
Ostendens quam sit numquam sincera voluptas
Instabili regno, plena corona metu est.
Discite non nimium lautis confidere rebus
Magnanimi o reges, belligerique duces.
Aequa sed prompti semper cum mente bifrontis
Fortunae mores tollere fluctivagos.
Ludit in humanis rebus sors infima summis
Admiscens, firmum sed sinit esse nihil.
Praecipitat reges, servos ad sidera tollens.
Ex servo regem rursus ad ima trahit.
Dives erat Crassus, qui sorte peremptus iniqua est
Et Caesar pariter victor in orbe cadit.
Sed cadit immensus cui vix suffecerat orbis
Pellaeus iuvenis, tuque Philippe parens.
Craesus enim captus didicit ditissimus olim
In vita felix quod nihil esse queat.
Hoc Xerxes didicit. Cyrus, Rex Ponticus atque,
Et cum Romuleis Argolicique duces.
Sunt miseri vivunt quicumque sub orbe Diane,
Nec quisquam felix tempus in omne manet.
Legimus Assyrios multis regnasse Triumphis
Cum Maedis Persas, nunc nisi nomen habent.
Graecia vel quondam extulerat vexilla per orbem,
Nunc famula est, Turcis sub pedibusque iacet.
Moenia Romulidum quod regna nec ulla potestas
Firma diu maneant, vel monumenta dabunt.
Sic quos ex humili magna ad fastigia rerum
Extulit, et pariter conspicuosque facit.
Mox rapit in praeceps fortuna volubilis illos,
Et quibus infesta est post modo amica redit.
Et quem divitiis donavit divite cornu
Irus erit subito, verterit illa rotam.
Hoc ita disposuit summi moderator olympi
Iudice me, diva nec ratione caret.
Ut nihil hic homines possent sperare perenne,
Sed simul instabili cuncta perire gradu.
Quodque solum incolimus patriam non esse quietam,
Sed durum exilium tristitiaeque lacum.
Qua semel emensa per tot pelagique procellas,
Et fluctus vitae luctificasque vices,
Ingrederetur homo patriam regnumque parentis,
Tunc non deficiet tempore parta quies.
Sunt tamen heu plures, qui nulla incommoda ferre
Iudice se ostentant, nulla pericla timent.
Quod sibi divitiae, quod sint de stirpe vetusta
Coniugis et castae Penelopeus amor.
Incolumes, pulchri, iuvenili prole beati,
Nec grave sit quod non vel bene ferre queant.
Stulte quid insanis, multis fortuna beavit
Muneribus, si quos praecipitare cupit.
Raro casas humilis vexat Rhamnusia diva
Sed regum turres, moeniaque alta petit.
Omnia praetereas, speres et dives obire
Et florere diu, nec miseranda pati.
Expectes paulum, veniet rugosa senectus,
Cum qua morborum convenit omne genus.
Ecce valetudo adversa, et nodosa podagra
Debilitans gressus, Chiragra et ipsa manus.
Et tua forma fugax, veluti flos tactus aratro
Marcescet, numquam nec reditura perit.
Sis validus, sis consipicuus quocumque decore,
Mox rapiet tremulo pigra senecta pede.
Cunctarum sequitur tandem saevissima rerum
Mors nigra, quae tollit nobile quicquid erit.
Quippe rosas aequa vel spinas falce resectat,
Nec locus aetati est, omnibus una quidem.
Tempore quo immineat res o dignisima luctu
Non homini tutum scire nec ullus habet.
Nemo tam solitus divos habuisse faventes
Ut bene sit certus vivere posse diem.
Ergo Heracletus merito flevisse solebat
Gaudia falsa hominum, spem quoque fluctivagam.
Stultitiam flevit, curas et tristia vota
Afficere, et quicquid pectora nostra solet.
Inconstans quia res hominum est. incerta caducis
Mobilior soliis, mobiliorque polo.
Sola igitur virtus faciet te iure beatum
Munia post vitae post obitumque, Vale.
FINIS.
Quid faciam in mundo, sim iustus, amator honesti.
Sim vita sanctus, multa virtute probatus.
Despicior vulgo, contemnor, Hypocrita dicor.
Et simulator iners quandoque fuisse nefandum:
Ah satius credo (tanta in caligine rerum
Versamur miseri) quam nunc probitate nitere,
Tam penitus pulsae terris virtutis amantes
Divae, sed tantum tenebrosi semina ditis
Livor edax, odia, et sine fine maligna voluptas.
Alterius damni terris iam summa coluntur.
Surgam igitur propere medio cursurus ab orbe
More patrum, silvas vagabundus devia tesqua et
Stat colere, et medios inter cenare ferarum
Conventus, ursi mites vos este lupique
Et quaecumque famelica bestia, mitis adesto.
Namque ego ceu frater Samiis satiabor in hortis
Arentemque sitim pellam torrentis ab unda.
Belua non usquam nostro laedetur ab orbe
Sit casa qua possim aestivos contemnere soles
Et pluvios Austros, Scythici quoque frigora Cauri
O liceat colubros inter posuisse cubile.
Gramine sub viridi quocumque loco, atque recessu
Proiiciam corpus, plumarum nulla libido.
Huc fugere novem Phoebo ducente Camene
Cecropis. huc Pallas quis cum commercia nobis.
Quis cum solabor breviuscula tempora fati,
Dum mihi fatales resecabunt fila sorores.
Curabunt alii, communia condier inter
Busta propinquorum, sit mens infracta per omnes
Terrores mortis, si occurrunt mille figurae
Ultricesque deae umbrarum, atque horrenda Megaera,
Quasque fovet diras animas nebulosus avernus
Terribiles volitent morientis lumina circum.
Saepius (ut solite, vitiis si quando iuventa
Torpuit, et commissa meum sine fine fatigant
Pectus,) adesto precor mitissima virgo Polorum.
Quae potes aspectum ditis removere profani,
Me convexa tegant caeli quocumque locorum.
Aeriae seu me volucres (quod malo) vel ursi
Depasti fuerint, liceat sim piscibus esca.
Dummodo sidereae scandat mens moenia sedis.
Ibo igitur propere casus quocumque iubebit
Et pes quo ducet, populos visurus in orbe
Extremo, Meroen supra cancrique sub axem
Ire libet, si sunt, vel Nilum a fonte bibentes.
Quandoquidem invidiae stimulis et mille sagittis,
Impetor et laedor veluti malefactor iniquus.
Sim bonus et liceat, multum diis testibus aequus,
Tam canis infernus gentes suffudit in omnes
Virus letiferum subductus ab Hercule in orbem,
Ut pauci possint (veri caligine caeci)
Prendere, quid deceat, quid honestum, quidve tenendum
Vade igitur furias inter numerande pudendas
Livor iners quondam sedes habitate sepultas
Ditis, ut ostendit maciesque simillima morti
Horrenda, et stygio facies pallore gravata,
Liventesque oculi suffusi felle perusto.
Quid tibi nobiscum, tandem male sane recedas.
Desere mortales quos undique semine taetro
Foedasti, tecum rixas, caedesque nefandas,
Atque simultates tecum sub claustra reporta
Cerberea, invitis nam te perspectat ocellis,
Tota cohors hominum, quisquam nec vivere tecum,
Aut velit, aut poterit, cum tam mala verba profari
Irrequieta velis in quosquos omnibus horis
Exoptare simul iustis mala, amare nefandos,
Omnibus insultas, nunc fulmine vocis aperto
Evomis in quosquos liventia verba, nocere
Murmure nunc tenui properas, corrumpere famam
Cunctorum, a facie quamvis laudaveris omnes.
O bona falciferi Saturni saecula, tunc non
Terricolis tecum fuerat communio, sed tu
Maesta tenebrosae vexabas limina lethes.
Nunc superis auris fecisti ferra, saecla.
Quercubus ipse favum decerpsti, lacte fluentes
Orbasti fluvios, limoso flumine turbans.
Bella paras ducibus, armasti sanguine multo
Fraternas acies, et dira aconita novercis
Instruere edoctus, patrius quem fuderit ensis
Sanguine laetaris, cognata et caede virorum.
Quid plura et nocuum quicquid reperitur in orbe
Invidiae inventum est, o rerum pessimus hostis.
Tu reperis gladios quo sint ad tartara mille
Horrendaeque viae, fatales nonne sorores
Sat fuerant mortale genus deperdere laeto?
Omnibus invisus, rebus gaudere secundis
Nescius, adversis saciasti pectora laeta.
Est nativus amor integros nonque nocentes
Vexare invidiae, atque alta cacumina rerum,
Atque ferire viros quos vexit ad ardua virtus.
Hannibale Poenis dux contatissimus oris
Invidia pulsus, quamvis protexerat hosce.
Invidia primi maduerunt saguine fratrum
Romulidum muri, Caesar tot vulnera passus.
Scipiadas et quos Romana potentia dudum
Florentes vidit, Pompeius tuque Camille,
Atque alii multi toties qui sanguine fuso
Nominis aeterni Romam fecere superbam.
Ingrata ex patria nigro livore repulsi.
Livos Aristidem qui nomen habebat Athenis
Iustitiae pepulit, nonnullos nigra venena
Sustulerant, o livor edax corrumpere quid non
Moliris, summae duce te Carthaginis arces.
Funditus eversae pariter Lacedaemonis aedes.
Unde tot egregii venerunt belligerantes.
Corruit et Thebae centum celeberrima portis
Et Babylon, Cadmi quoque regia passa ruinam,
Atque aliae innumerae quas non comprehendere menti est
Turba prophetarum lapidata vel ense necata
Invidia, fudaea tuos o pessima semper
Tollere curas, quos commendat vita probata,
Heu heu quo pergam nulla pietate linitum
Prodigium vitare volens ultra Garamantes
Per Libyae deserta ferar, vel culmina montis
Caucasei, insequitur, lacerat. comitatur et instat
Angulus immensi, nec quisquam est invius orbis.
Mens erat exutis peccatis in quibus ipse
Delitui, dudum soli servire tonanti,
Effugere ut possim stygii praedonis habenas.
Et scelus admissum multa virtute piare.
Gaudia reieci tam lubrica tamque caduca.
Atque voluptates mundi, quis nemo bonorum
Immersisse volet, nostris decor omnis abibat
Vestibus, at tantum villosus corpora pannus
Obtegat, et dulcem capiam sub stramine somnum.
Dum nox obscuris subduxerat astra tenebris.
Et siluit, quicquid tellus, et pontus, et aether
Tentat, ego crebro suspiria mille tonanti
Fundebam, deus o sanctissime percipe divum
Cantica, debentur tibi laus, honor inclitus uni
Vivere qui nobis donas, fueram nihil ipse.
Tu me psalmasti, me participemque polorum
Fecisti regnis, haec dum et sum plura locutus.
Ut possit nobis summus mitescere Christus.
Haec audita procul vulgi venere sub aures,
Conveniunt subito plebis malesana caterva
Impungunt lacerant, santur mihi quaeque nefanda.
Ecce novus venit cuncti exultate propheta,
Atque sacer vitam (solus per compita pagi
Fabula ego fiam) qui sub velamine honesti
Fallere conatur (clamant) hominesque deosque.
Cum soleat facinus semper fovisse profanum,
Exclamat pariter per compita risus anilis.
Siccine perverse o deludere apostata totum
Mundum pertentas forsan stolidissime nequam
Criminibus tegmenta tuis, quae maxima cunctis
Testibus existunt, ponis probitatis in umbra.
Credaris verus et simplicitate videndus,
Sum latro, sum praedo multis, mille undique cinctus
Opprobriis, quisquam tota nec plebe repertus
Qui bene quod factum multa et virtute peractum
Laudet et extollat, tam foedus tamque profanus
Error in humanas mentes phlegethontis ab undis
Irrepsit, toto et regnat permissus in orbe.
Hoc itidem patior monachus, licet atque sacerdos.
Quid non audebit vulgaris contio, quem non
Opprobrio linguae mordebit, sis licet ipse
Sanctior antiquis patribus sacrisque prophetis
Quos deus elegit aeterna pace potiti.
Eniteas quibus ipse velis virtutibus, et sis
Fabricio gravior defensorique Camillo,
Relligione Numam vincas, pietate Metellum,
Et priscos bonitate viros superes, tamen ipse
Zoilus usquam non aberit qui dicere promptus
Dii tibi sint hostes nigro vestite cucullo,
Qui sub pelle ovium gestas per corda leaenam,
Et tumidis solitus verbis secreta tonantis
Spargere per plebem, qui solus nosse deorum
Praeterita et poteris praesentia, quaeque futura,
Ut summis nuper sis praecipitatus ab astris.
Edocet hic mundi luxum damnare malignum.
Dedecuit quicquid dissuadet fronte serena.
Attamen o Curios simulat sed Bacchica festa
Concelebrat noctu, non scorta moventia sensum
Desunt, in Venerem totis sed viribus itur.
Quid plura? in tenebris patrarunt turpia quaeque.
Vos quoque Lollardi quibus est silvosa caverna
Ite procul vulgus clamat facie extenuati,
Atque probi vultu solo, fictique Catones,
In cute sed nequam, sed gens tristissima, quae nil
Non tentare audet sceleris nil linquit inausum.
O mores o tempora quid sanctum, aut Iove dignum
Quod non denigrat, vel mox detractor iniquus.
Et plerumque bonos simul, et quos multa lucerna
Viderit insequitur probris, sine pectoris aestu
Archadicum pecus et sine sensu plebs male sana
Quod sibi non tantum novit bonitatis inesse.
Quicquid ago demum et loquor, hoc pervertit iniquus
Interpres livor, mala verba reponere doctus.
Si veneror sicut colui sine fine Poetas.
Delitiasque sacras Thymbrei Vatis et Euhan,
Teutonici Dryides o magna potentia fati,
Atque sacerdotes quibus est ignota Minervae
Militia insurgunt musis, nec flavus Apollo
Tutus ab ignaris, tanta est insania mentis.
Nonne sacerdotes sumus et nos turba deorum
Scimus quid deceat? quid sit superis faciundum?
Nec nobis notus Phoebus, nec castra sororum,
Quae nequeunt nobis sacram replere cruminam.
Nos aliquid scimus panem lucramur abunde,
In solo tamquam mortales vivere pane
Sufficiat? sunt qui iam post monumenta perennem
Et celebrem spernunt famam, sit dummodo nummus
Sufficiens plena, et sit dum sibi lena culina.
Non sic instituit summus bonitatis amator,
Atque opifex rerum, sed transeat error iniquus
Cum reliquis multis, quis toto cingimur orbe,
Dummodo diis placeat alios inducere mores.
FINIS.
Bacche florenti decorate Thyrso
Ipse pallentem foveas Poetam.
Pallados quem mox Cytherea coget
Linquere castra.
Ipse nocturnas studii lucernas
Vertit inquestus miseros cupido.
Credo quod raram teneat quietem
Pallor amantum.
Solus ex omni numero deorum
Terricos nescis animos Catonis
Tuque curarum medicus salubris
Gaudia praefers.
Cordis urentes pater ipse curas
Pellis ex te tristitiam fugarunt
Quos premunt saevae vigilesque curae, et
Ardor habendi.
Saepe vel sortis miserae Lyaeo
Immemor pauper, quatit ecce terram
Laetus ambobus pedibus, soluto
Pectore gaudens.
Rura vel quisquis fodit inquietus
Civicas raro veniens ad aedes
Lentus absedit titubante gressu
Visere natos.
Doctior nullus sibi tunc putatur
Socrates cedat, quibus et vetustas
Contulit palmam sapiente vena
Ingeniorum.
Nosse vult regum celebres triumphos,
Et quibus terris furiosa Martis
Signa tollentur, nitida atque pax sit
Omnia novit.
Saepe languenti positus cubili
Peste vel multum calida laborans
Massico tristes pepulisse fertur
Mente dolores.
Solus hic unus miseros amantes
Rite solatur veneratus amplis
Cantharis, solum sibi vult litari
Haustibus amplis.
Pellego interdum faciles Poetas.
Saepe vel multo Sophiam labore
Non iuvat quicquam Cecropis Minervae
Castra sequentem.
Solus o pulsans Erycis parentem
Bacche fumanti calidus Phalerno
Cogor absentis memor esse curae
Pelle dolores.
Semper absenti crucior puella
Ignis accensus nimium recusat
Reprimi, heu Vatum monumenta numquam
Vulnera sanant.
Nec iuvat quod sim gelidis in oris
Sarmatis terrae procul a Suevis
Temnit a nobis stipula furenti
Pellier ignis.
Post licet plaustri gelidos triones
Post domos solis fugias utrasque
Quo velis pergas, amor inquietus
Usque sequetur.
Finis.
Regule parve ales partum genuisse sinistro
Te reor Alecto sub phlegethontis aquis.
Ut sileant cunctae volucres sub frigore brumae
Deliteatque suo vel genus omne specu.
Solus ad innumeros numeros modulamina fundis
Voceque multisona gaudia multa refers.
Vere canis pluvio laetissimus, atque sereno
Tempore venturus, si canis, imber adest.
Hinc cur rex volucrum possis vel iure vocari
Ambigo, cum minimus corpus inerme geras.
At reor alituum cum sis durissimus ipse
Tempore quod gelido gaudia solus habes.
Vel qui appellavit parcas quod parcere nulli
Consueverint, nomen Regule parve dedit.
Tu qui doctoris sumis tibi stemmata magni
Desine, cum foveat nulla Minerva caput.
Stulta est in solo titulo, atque insignibus altis
Gloria, si rerum pondera deficiant.
Quippe miser rex si nullo dominabere regno
Quis non deridet nomen inane ducis?
Sic tu cui gelidam spirant praecordia Lethen
Pomposum fugias nomen habere rudis.
Somne quies rerum multis optate querelis
Cur profugus lectum spernis adire meum.
Proh dolor Hesperio dum mergitur aequore Phoebus
Et gelidae Phoebes cornua plena micant,
Dum placidum somnum capiunt animalia cuncta,
Dum pavidae vulpes antra subire solent.
Omne genus volucrum querna super arbore sopit
Tu Philomela canis gaudia multa ferens.
Solus ego crebros cogor perferre dolores
Perpetuos gemitus pectora nostra trahunt.
Tunc dolor et morbi subeunt. Phantasmata terrent
Nocte atra insomnem, cor mihi triste gemit.
Pono ventris onus decies currens abiensque
Merda rudis torquet sanguine sparsa rudi.
Nec requies umquam poterit mea membra subire
Delphice seu splendes sive Diana soror
Dulcis amice veni cunctis placidissime somne
Mordaci curae tu medicina, salus.
Quam bene conveniunt te cum Iosbarte sacrorum
Fata prophetarum conditioque eadem.
Gens hebraea suos multum sine crimine Vates
Persequitur, sic te nec favor ullus habet.
Hi tamen occisi insontes. tu crimine plenus
Urbe Tubingensi pelleris ecce procul.
O miseros iuvenes quibus est non ampla supellex
In domibus, sed quos bella puella premit.
Praeteriere diu felicia saecula quando
Carior argento pallor amantis erat.
Iamiam prostibulae nullum (nisi sacculus ingens
Sit comes) ardebunt auriferique Midae.
Nec doctrina valet, Plato sis doctissimus ipse
Si careas nummis, cogeris ire foras.
Pelleris a foribus, si quando intrabis amicae
Atria, carnificem, si det, amare solent.
Nec genus, aut quemquam virtus in amore iuvabit.
Queritur imprimis dives an esset inops.
Zoile doctiloquos solitus carpsisse Poetas
Quos fovet et Phoebus Pieriusque chorus,
Atque tuos toties solitus tempsisse magistros
Omnibus insultans quos sacra Pallas amat.
In numero Vatum stultissime dicier optas
Et tibi iam titulos sumis inepte novos.
Tu Flaccum laudas, miraris carmina Vatum
Tamquam mellifluo sis Helicone satus.
Scribere clericulis cum vix exponere possis,
Et qui cum beta noveris alpha parum.
Omnibus in triviis Rauco foedissimus ore
Insontem ab latras me lacerasque virum.
O te imprudentem perstes laesisse Poetas
In pharetra quorum spicula mille latent.
Cornua mille geras, tu sis cornutus et usque
Durior et cornu sis licet ipse lapis.
Experiere tamen musas effringere doctas
Pectus barbaricum cornigerumque caput.
Utque omnis mihi sit vindictae dempta facultas
Pierides vires et sua tela dabunt.
Phosphore aeternae dator et minister
Lucis, et noctis nebulas opacas,
Atque funestas removens tenebras
Lumine claro.
Cur diem velox properas olympo
Reddere, heu nostris inimice votis.
Dum meos artus Agasina tangens
Gaudia confert.
Cogitur tete veniente plorans.
Linquere amplexus gemebunda nostros
Lucidos ignes remorare solis
Sidere pigro.
Tu puellarum invidiosa stella
Separans euheu, miseros amantes
Saepe te contra referunt puellae
Impia verba.
Desinit per te requies amantum
Desinit per te requies laborum
Desinit per te requies aratri et
Ruricolarum.
Perdidit per te requiem viator,
Perdidit per te requiemque pastor
Perdidit per te requiem volucris
Quadrupedesque
Incipit per te tolerare duras
Pectoris curas hominum caterva
Incipit dulcem refugare somnum
Pulchra puella.
Ergo lucentem remorare solem.
Dum duos noris recubare amantes.
Crede se iungens cupidas puellas
Ense necabis.
Nauclerum Tubingensis ecclesiae praepositum gymnasiique cancellarium in Simoniacos.
Eximios inter cunctis memorande diebus
O Nauclere viros et probitatis honos.
Quod modo suscepta est per te provincia, rerum
Scribere sacrarum de ambitione librum.
Et solet a nostris nunc illa simonia dici
Namque Simon sceleris hic magus auctor erat,
Rem facis imprimis dignam, nec laude carentem
Atque sacerdoti iure cavenda mones.
Nam cum dira lues vitiorum regnet in orbe
Infandumque scelus agmine cuncta trahat.
Nulla tamen maior pestis, vesania nulla
Illius exuperat impietatis opus.
Quod si non fallar, si sim non sordidus auctor
Divitiae pingues hoc peperere malum.
Omne malum nobis funesta pecunia primum
Intulit, et sortis luxuriantis opes.
Praestabat quondam castos ecclesia mores
Cum Petrus in summa sede regebat inops.
Cum non dum marmor crustataque tecta ferebat
Ipse locus templi, gemmiferasque trabes.
Cana fides mundo viguit, cum paupere cultu
Stabat in exigua ferreus aede calix.
Tunc viguit virtus, tunc nos Astraea colebat
Inque suo pretio docta Minerva fuit.
Pontificum at postquam paupertas sobria cessit
Et capiat luxus quos sacer ornat honos.
Nullum crimen abest, facinusque cupidinis, atque
Aurum omnes pulsa iam pietate colunt.
Victa fugit bonitas aurum veneramur in orbe
Auro lex cessit, mox sine lege pudor.
Auro pulsa fides, auro caelestia dona
Mercantur, tanta est ambitiosa fames.
At sunt iam plures qui iusta vocabula turpi
Praetendunt sceleri et talia verba vomunt.
Emptor ego non sum, sed munus munere penso
Sic homines lusos credit et ipse deos.
Stulte quid insanis? Christus speculatur ab alto
Singula corda hominum, fallier atque nequit.
Mortales circumvolitans simul omnia Pluto
Defert aeterno caelicolumque deo.
Et tristes queritur mores; et debita poscit
Supplicia, o miseros quos scelera atra tenent.
Iudicii extremi memores esto fideles
Ne vos praecipites naufraga Syrtis agat.
Quid vos o fratres meretrix foedissima turbat
Opprobrio linguae denteque vipereo.
Quis precor edoceat? corvos cecinisse suave
Deque suo cantu noscitur omnis avis.
Quid mihi si de me referant praeclara latrones
Proderit, aut Verres vel Catilina nepos.
Dedecus est pravis, ut nos docuere sophorum
Dogmata, laudari vel placuisse malis.
Tunc tua laus agitura cum displicuisse videris
Perversaeque lupae Zelotypoque seni.
Scitis enim cuncti quam vulgatissima cunctis
Presbyteris meretrix sit, cupidisque procis,
Turpis, avara, salax, lasciva, petulca, bilinguis,
Et qua nil Phoebus peius in orbe videt.
Fidere non nimium iubeo cirrata iuventus
Virginibus pulchris femineoque choro.
Verba puellarum vento leviora feruntur
Optima iam, novit fallere si qua virum, est
Hoc doceo male, praeceptor delusus ab illis
Dum mihi vel felix dumque beatus eram.
Sed tu qui nostris gaudes de casibus oro
Ne tibi contingat vel mage dura cave.
Namque ego dum afflictis olim insultasse solebam
Nunc trahor in poenam risus et ipse aliis.
Nescio quid de me tu cornicaris inepte
Presbyteros, canum verba pudica decent.
Ilia rumpuntur tibi cum mea nomina cernis
Surgere, vel doctum fama referre solet.
Atque meam laudem ducis tibi dedecus esse
Dum solus clarum nomen habere cupis.
Atque apud agricolas solus vis esse propheta
Quicquid et in toto discitur orbe sapis.
Viribus et totis me de primis usque Poetam
Saepius et forsan non bona verba refers.
At mihi si credis, vis scrofa lacessere doctam
Pallada, quem laudant teutonicaeque scholae.
Non me gloriolae, non me rumusculus audax
Ignarae plebis sollicitare solet.
Tu studeas, cuius vel corruptissima libra est
Vulgo, nec durans lausque caduca brevi.
Me raris placuisse viris iuvat, est quibus acre
Iudicium, unde mihi fama perennis erit.
Qui tibi doctiloquos suasit laesisse Poetas
Zelotype, o sani non fuit ille animi
Hostis enim Vatum, o quantis lacerabere plagis
Tela parata quidem semper habere solent.
In triviis passim cur me mordere solebas
Speras me laesum posse tacere diu.
Sum placidus, fidus, suavis fautoribus ipse
Iura sodalitii nec violare tenax.
Insuper infestus nimiumque remittere durus
Hostibus offensam, qui pharetratus eo.
Laedere si posthac quemquam vis sancte Sacerdos
Huncque remorsurum praemeditare precor.
Desere Hibernas Philomela rupes
Sit satis nido accubuisse taetro
Cuncta iam florent, viridesque summo
Vertice montes.
Floridos pandit modo silva ramos,
Et solo flores redolent fragrantes,
Fertiles promit segetes colono
Frugifer annus.
En aves aspris variae rubetis
Concitant dulces modulando cantus,
Te vocat Cornix properans inertes
Aedere voces.
Te nemus plaudit veniente vastum.
Omnis arbusto residens in alto
Conticet mox te resonante mirans
Penniger ales.
Te iuvat tota cecinisse luce
Desinis numquam reparando vires
Dum nigrae caelum tenebrae recondunt
Plectra movebas.
Ceterae Phoebi radiis corusci
Integrant tantum modulos sonantes
Summa nidorum trepidae subintrant
Nocte silentes.
Fulgidum aut solis iubar expaventes
Delitent atris aliae cavernis
Dira, sed tantum gelidis sub astris,
Omnia cantant.
Ergo componas numeros tonantes
Leni et adsis ruricolae susurro
Sola quae cunctas placido volucres
Carmine vincis.
Candidi guttur superas oloris
Qui colens ripam Eridani rapacis
Dulce plus aequo moribundus ardet
Pangere murmur.
Cedat ast Orpheus cithara sonora
Regna qua Ditis nebulosa visit
Plausibus complens stygios paludes
Lucis egentes.
Dat triumphum lusciniae decorae
Lesbii Vatis lyra sat canora
Quae feris iunxit lepores molossis
Foedere pacto.
Hinc velis divis celebranda musis
Collibus belle sonuisse Apricis
Quos premit suavis sopor, ut quiescant
Gramine fusi.
Sarmata me vidit prima lusisse Camena
Hoc praesens carmen principiumque fuit.
Cum quaterent me me febres sine fine trementem
Solamen dederat tunc Philomela mihi.
O vos illustres divino carmine Vates
Et quibus eloquii splendida vena datur.
Non placeat vobis vos dilacerare vicissim
Congerere inter vos nec maledicta iuvet.
Quos studioque pares, eademque professio amicos
Colligat, o Vates, et sociale sacrum
Praesertim quia praebetis spectacula multis
Ridendique ansam materiamque ioci.
Qui cunctis vos in triviis explodere curant
Infesti musis, carminibusque sacris.
Heu manifesta loquor, genus hoc vos nostis, et inde
Contra illos vobis quis feret auxilium?
FINIS.