id ego opusculum teutonica lingua scriptum, latinitate donare volui, ut id ipsum non germani tantum, sed et ceterae nationes legerent. Pauca etiam ego adieci, quae prius opusculum non continebat. Haec autem prognostica, non tantum praesentis anni sunt, sed pluribus immo omnibus sequentibus rata et vera futura sunt. Vos ergo ambo haec legite, quae si placuerint emittite, et ut alii legant facitote. Et tu Bebeli carissime, haec iocosa, facetiis tuis adiungito.
Valete ex Svertzlochio, undecimo kalendas Martias, Anno octavo ultra sesquimillesimum.
Aureus numerus hoc anno, parvus erit et modicus apud pauperes. Multae futurae sunt illo anno tenebrae, mediae noctis praesertim tempestate. Scarificare et sanguinem minuere bonum est et utile, quoties hominem necessitas ad hoc impulerit. vitanda tamen maxime sanguinis minutio, quae fit a rusticis circa festa bacchanalia, dum suillis farciminibus repleti sunt. In Martio aliisque temporibus, utilia sunt scabiosis balnea et unguenta, fricatio quoque illis erit non ingrata. In mense Iulio vina ex frigidioribus cellariis allata sitientibus sunt iucundissima. In Decembri autem tunicae iumentorum pellibus subducte stomacho et toti ventri sunt optimae. Mercatores omnibus mensibus nisi auri argentique virtute satis muniti fuerint, in alienas regiones navigare diligenter caveant.
Plures et varii futuri sunt anni praesentis domini, quilibet super alium sese extollere studebit. Scabella super scamna asendere conabuntur, ancillae super servos. Sacerdos quoque marito post ianuam coacto, super feminam. Et feles super murem praeceps ruet. Semperque potentior infirmiori dominabitur.
Principes praesenti anno sibi caveant a gravibus morbis
tum enim sani et bene validi manebunt. Quod si minus fecerint timendum, ubi morbus invaluerit, quosdam eorum morituros esse.
Abbates magnam habebunt nobilium familiaritatem ac etiam opem, in evacuandis vasis vinariis, parvum autem contra adversarios praesidium. Plura praeterea abbates monachis vetabunt. quae tamen ipsimet licenter et impune acturi sunt.
Communis plebs si multum austeri lactis, prunaque et similia commederint, et ex huiusmodi esu ventris profluvium patiantur formidandum, si aquam biberint, ne eis venter intumeat, ac grave periculum incidant. praesertim si indoctum medicum curatorem susceperint.
Triticum, Siligo, Avena, Ordeum, et quicquid aristam habet, in rupibus et saxis tenuiter crescent. In stercoratis autem et bene cultis, copia crescet omnis generis frumentorum, si deus gratiam et auxilium suum non denegaverit. Non tamem semper pari vendentur precio, sed nunc pluris nunc minoris. Ita etiam ceterae res in fortunae rota, modo ascendent postea descendent veluti servus et ancilla.
Nihil aut parum vini horno anno colligetur in silva Hercinia. In aliis vero pluribus locis capiam vini dabunt vites et quidem suavissimi, bibituque delectabilis. Multis autem vinum erroneam vitam faciet. facesque supra et infra egeret. Magnas item discordias et seditiones Bacchus excitabit. plures de sedibus scamnis et scalas praecipitabit. praeterea vinum magnum calorem, sed vacuam crumenam, et malas vestes faciet. maxime si tesserarum concursu utatur. Cervisia autem optima erit, si nimium atquae infusum non fuerit.
Cerasorum, aesculorum, prunorum, et huius generis pomorum abunde satis erit hoc anno, in superiori foro Constantiae. et Augustae in foro cui nomen Berlach. quibus absumptis, una nocte alia crescent quam plurima. Ex horum autem fructuum esu, homines calculosi efficientur. per podicem enim innumeros calculos eiicient. Quae res si invalescat, plures mulieres (ut suspicari possum) vivae fodientur.
Haec omnia usque ad sacietatem, Argentinae in macello piscario reperientur exili pretio. Nemo tamen illis, ultra quam satis est vescatur tussim enim illa generant, et crepitum supra et infra. osculumque eorum qui haec comederint puellae sedulo fugient et horrescent.
Carius erit hoc anno argentum stanno et aurum plumbo. ferri autem multitudine utentur laminarii et cultellifices in conficiendis galeis, thoracibus, gladiisque et aliis armis. Cuprum quoque preciosum futurum est hoc anno. eius enim usus, frequens est et creber in cudendis monetis.
Milites et equites, hastarum ludo et exercitatione, iocum quaerent In venationibus faventem habebunt fortunam. plerique eorum multos cuculos capient, vitamque suam ita instituent, rebusque suis provide consulent, ne aliquis Caupo debitor eorum maneat.
Illi iucundam hoc anno vitam ducent, ludo venereo, propter vini copiam. eorum autem multi magnam patietur pecuniae penuria. Ita tamen vivent, quia magis anxii erunt ipsorum creditores, quoniam pecuniam debitam extorqueant, quam ipsi quoniam solvant Secure posses apud eos scientiam deponere, nemo enim eam apud hosce quaerere conabitur, nec ipsi curiosi, quid
scientiae apud se depositum sit investigabunt.
Hi omnes magnam erga mulieres habebunt fortunam, in latere quo loculus pendet, suspicabunturque se bonam habere causam et inter pocula de magnis rebus gloriabuntur, ubi res falli non potest. Plagam autem Urbani. quae assidua apud eos versabitur, cavere vix poterunt.
Sacerdotes diligentes erunt in sacra aede, quando praesentibus multi numi numerantur, quos postea cum ancillulis consument. Quidam maximo desiderio hiemen expectabunt. adeo quia Martini festum quo pecunias levant, pentecostes cupient celebrari. gragem sibi commissum, maxime amabunt, plus tamen oves quam arietes. Religiosi fratricelli demissi erunt, et simplices erga rusticos multosque caseos venabuntur si modo blanda valebunt verba.
Mulieres et virgines, debilis erunt et brevis memoriae, sed prolixorum crinium. Uxores hoc anno comiter viris suis imperitabunt maritisque multa (quamquam non omnia de deo) contionabuntur. meretrices vetulae bonae immo optimae erunt amasiorum internuntiae. Praeterea de quibusdam magna erit suspitio quia sint honeste, aut etiam virgines quibus fit iniuria, libenter tamen hanc suspicionem passurae sunt.
Mense maio cum sanguis in homine renovatur quasdam mulieres pruritus vexabit, pro remedio viri illis scarificare debent infra umbilicum. quod si non profuerit, ungendae sunt infra caput et maiorem pedicam querno bacillo.
Viri vetuli in corde, magnum erga mulieres affectum
habebunt, sed parum damni dabunt, quoniam eorum braccatus socius militiam recusabit etc.
Calcearii, Sartores, pelliones, opificesque reliqui er propolae multa mentientur, et haec lucri causa facturi sunt. Nulli autem tam stolidi erunt, quin libentius lucrifacerent, quam quia damnum paterentur. pecuniae tamen penuria hoc anno multas emptiones impediet. pecunia etiam inaequaliter inter homines praesenti anno dividetur.
Ungari et Sarmatae seu Poloni, plura bella hornotino habebunt anno, quia magnorum pediculorum erit frequentia. Misnenses, Thuringi et saxones, parva pocula fastidient, modi cumque cervisiae vitabunt. Communis populus Herbipolensis. minus pecuniae hoc anno habebit quam canonici. Suevi et Bavari bene habebunt, quia multa pria hoc anno torruerunt.
Nurenbergenses inaequales, et varios habebunt emptiones Centussis enim cerae, pluris vendetur quae centussis axungiae. Augustenses. et Ulmenses, magnam habebunt familiaritatem Sed Urbani plaga hoc est ebrietas, frequens apud eosdem futura est. Constantia multas habebit affectiones, propter murium gliriumque multitudinem. Tubingae modicum pecuniae cito consumetur. In omni autem loco melius divites habebunt quam pauperes.
Post Kalendas. Februarii, magna futura est populi seditio tunc enim stultorum infinitus erit numerus. postea in Aprili proxima die post parasceuem, ingens erit saguinis et cruoris effusio. capelli et hedi quam plurimi mortui, in sanguine iacebunt.
Magna erit sacerdotum penuria, adeo quia quidam tria quattuorve, aut plura habebunt ecclesiastica officia. Penuria
etiam erit nobilium. nam et rustici conabuntur nobiles efficere. Erit praeterea penuria in Iudaeis, quia et christiani usuram et foenus exercere studebunt.
Ingentes erunt inimicitiae inter laicos et clericos. inter rusticos et nobiles. inter theologos et poetas inter probos et improbos. qui omnes inter se tunc reconciliabuntur, cum quis balneatorem invenerit qui numquam sudaverit. Magonem qui numquam mentitus fuerit, aut carbonarium qui numquam niger factus fuerit. vel cum quis duos montes propinquos sine valle ostenderit Tum demum profecto firma inter praedictos erit amicitia.
Dies quibusdam plus aequo breviores videbuntur, ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque Longa videtur opus debentibus. ut piger annus, Pupillis quos dura premit custodia matrum. Mercenarios saepe hoc anno capiet laboris tae- dium. utilius erit pecuniam accipere quam dare. Melius est equitare quam pedibus vadere. Qui vinum non habebit, aquam bibere non spernet. Coniuges tam diu inter se pacem habebunt donec litigare inceperint. Multi praesenti anno, nocte libentius se in lectum reponunt, quam mane surgant. Nigrae vaccae album lac praebebunt. Non minus divites hoc anno quam pauperes morientur. Plura adhuc vobis quae futura sunt enarrassem. si Pythagoras silentium non iussisset. Valete. I.H. Spes mea Christus. R.S.M.