Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Immortales tuae virtutes. reverendissime praesul. longe lateque decantatae singularisque
humanitas. invitavit me. ut ego homo infimae sortis. tibique minime notus. pientissimas aures
tuas perstrepere illepidis meis atque inurbanis camenulis non sim veritus. quia tametsi diu mihi
ipsi temperaverim. ne quicquam ad te scriberem. ut non sus (.ut est in proverbio). minervam
docere velle viderer. et tibi persuadere. qui praeter innocentiam vitae: qua mirifice
ab omnibus commendaris. sis omnium vel maximarum rerum usu et peritia: consiliorum
quam gravitate et perspicientia non dico inter privatos. et humilioris conditionis homines sed
inter principes ipsos facile princeps. vicit tamen me indelebile quoddam desiderium.
commendare tibi. quem inprimis diligo vel numquam visum Henricum de steffel Baronem praeclarae
indolis puerum. et pupillum nobilissimum. At nec tibi persuadeas velim praesul humanissime. ut
diffidentia ulla me teneat. ne sit parum tibi commendatus. quem scio tibi esse carissimum et
commendatissimum. Sed cum hoc mortalium in se affectus habeat. ut nullum ponat finem. neque
unquam conquiescat. nisi deveniat huc. ut amplius non detur progressus: pro insito quodam et
singulari amore et observatione in orphanum nativum olim mihi herum. et commiseratione
nobilissime stirpis quam in hoc uno propagari vel perire necesse est. nom satis putavi. nisi et
meis precibus tibi commendatus esset. ut tuo ductu et auspicio. in eum evadat virum. qui non
tantum maiorum suorum nobilitati et laudibus sit responsurus. verum etiam amplioris alicuius
stemmatis in suam posteritatem. et incrementi. futurus sit initium auspicatissimum. de quo iam
satis. in carmine sequenti plura scripsi. Et cum apud persas hunc fuisse morem. a veteribus
accepissem. ut nemo ad salutandum regem sine munere accederet. nolui te regulum ecclesiasticum
sine munere adire. quin imo his te salutare muneribus. quae tibi futura in primis grata et iucunda
speravi. suave sonantis videlicet ecclesiae carminibus. hoc est hymnis. qui cum passim
contemnerentur. tamquam res leviuscula. et inculta. ab his qui non noverunt poeticas delicias.
multisque mendis scaterent. in diesque depravarentur incuriosorum et indiligentium temeritate.
non duxi ab officio meo alienum. redigere illos in priscam formam. hoc est in metra. et pro
virili parte mea emendare. quae erant depravata. ut per hoc rudibus. inexpertisque et litterarum
tirocinia ingredi suscipientibus aliquid fructus afferri et talentum meum mihi a domino datum.
non in terram defoderem. sed potius lucrum illo facerem in iuventutem transfundendo.
Suscipe igitur hoc opusculum reverendissime
Ex thubingen. 14.