Immortales tuae virtutes. reverendissime praesul. longe lateque decantatae singularisque humanitas. invitavit me. ut ego homo infimae sortis. tibique minime notus. pientissimas aures tuas perstrepere illepidis meis atque inurbanis camenulis non sim veritus. quia tametsi diu mihi ipsi temperaverim. ne quicquam ad te scriberem. ut non sus (.ut est in proverbio). minervam docere velle viderer. et tibi persuadere. qui praeter innocentiam vitae: qua mirifice ab omnibus commendaris. sis omnium vel maximarum rerum usu et peritia: consiliorum quam gravitate et perspicientia non dico inter privatos. et humilioris conditionis homines sed inter principes ipsos facile princeps. vicit tamen me indelebile quoddam desiderium. commendare tibi. quem inprimis diligo vel numquam visum Henricum de steffel Baronem praeclarae indolis puerum. et pupillum nobilissimum. At nec tibi persuadeas velim praesul humanissime. ut diffidentia ulla me teneat. ne sit parum tibi commendatus. quem scio tibi esse carissimum et commendatissimum. Sed cum hoc mortalium in se affectus habeat. ut nullum ponat finem. neque unquam conquiescat. nisi deveniat huc. ut amplius non detur progressus: pro insito quodam et singulari amore et observatione in orphanum nativum olim mihi herum. et commiseratione nobilissime stirpis quam in hoc uno propagari vel perire necesse est. nom satis putavi. nisi et meis precibus tibi commendatus esset. ut tuo ductu et auspicio. in eum evadat virum. qui non tantum maiorum suorum nobilitati et laudibus sit responsurus. verum etiam amplioris alicuius stemmatis in suam posteritatem. et incrementi. futurus sit initium auspicatissimum. de quo iam satis. in carmine sequenti plura scripsi. Et cum apud persas hunc fuisse morem. a veteribus accepissem. ut nemo ad salutandum regem sine munere accederet. nolui te regulum ecclesiasticum sine munere adire. quin imo his te salutare muneribus. quae tibi futura in primis grata et iucunda speravi. suave sonantis videlicet ecclesiae carminibus. hoc est hymnis. qui cum passim contemnerentur. tamquam res leviuscula. et inculta. ab his qui non noverunt poeticas delicias. multisque mendis scaterent. in diesque depravarentur incuriosorum et indiligentium temeritate. non duxi ab officio meo alienum. redigere illos in priscam formam. hoc est in metra. et pro virili parte mea emendare. quae erant depravata. ut per hoc rudibus. inexpertisque et litterarum tirocinia ingredi suscipientibus aliquid fructus afferri et talentum meum mihi a domino datum. non in terram defoderem. sed potius lucrum illo facerem in iuventutem transfundendo. Suscipe igitur hoc opusculum reverendissime
praesul. ut a sancto ambrosio episcopo. ceterisque viris ecclesiasticis compositum. ita nunc de novo reformatum. et tibi dicatum. Atque cum nihil agere velis hoc legito. in primisque hymnum Sapphicum de immaculata conceptione beatissimae virginis mariae. quem nos edidimus et tibi iam nuncupatim consecramus perspicito. vale. et me tibi deditissimum mancipium non dedignere.
Ex thubingen. 14. kallen. apriles Anno millesimo quingentesimo primo.
Orbus: et nullo auxilio iuvatur.
ipse si desis: tenerae iuventae.
ergo deserti miserere ephebi.
optime praesul.
Nobilem non sic patiere stirpem.
atque cognatam penitus perire.
quae nitet longa serie parentum: et
stemmate multo.
Te geras illi pietate patrem.
tu vices matris. simul et patronum.
hoc rogat vivus: rogitant sepulti: et
nomen avorum.
Tu salus et praesidium puelli.
vita: spes: nomen: columen parensque.
eleves maestum: fer opem iuventae.
sanguine iunctae.
Quem vel iratae poterant novercae.
atque vel praegnans adamare tigris.
nobilis qui sit puer. et venustus.
atque tenellus.
At licet nullis precibus moveri.
debeas: per te satis incitatus.
illius sortem: et genus ampliare.
Et decus omne.
Attamen nobis animum movebat.
insitus quidam dolor orbitatis.
atque amor quondam domini verendi.
scribere iussit.
Telos