12 February 2004 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check
19 March 2004 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check

Apologia et defensio poetices. Heinrici Bebelii Ad iuventutem germanam.

Cum saepe mecum reputassem. Studiosa inventus germana. quae res potissimum athenienses adeo extulerit. ut soli litterarum. eloquentiae. totiusque philosophiae auctores et inventores esse dicantur. quae item res postea romanos. adeo illustraverit. ut illis exceptis. soli liberalium disciplinarum studiis expoliti iudicarentur. mansuetudinis item et humanitatis gloriam prae cunctis gentibus vindicaverint: nos autem germanos semper indicatos esse barbaros. et honestarum disciplinarum ineruditos. et tales (.ut philelphus dicit). ut cum perveniamus romam. eo audiamur loqui sermone latino. quo olim pistores etc. cerdones loqui erant soliti. invenio tandem longa consultatione. et reputatione. id omne provenire ex liberali. illiberalive puerorum institutione. ut dum graeci et romani suos pueros. optimis praeceptoribus. et iis qui egregie politiores musas norint. demandant. imo et his facundas nutrices adhibere studeant. nostri autem suos in grammatica alexandri galli. inque ieiunis atque tortuosis grammatices commentariis desudare faciant. talibusque praeceptoribus saepe et sine delectu committant qui praeter pauca quaedam sophismata quae cicero cavillationes vocat. et non nulla in donatum et regulas grammaticales notabilia et corrolaria [Reg: corollaria] (.ut cum ipsis Barbare loquar). nihil noverunt. fit ut hi rudes sint. nec tria possint effari latina verba. illi autem in humanioribus litteris educati. latinitatis patrocinio fiant ad omnem scripturam cum dignitate tractandam in primis idonei. Et hanc puerorum educationem apud vetustatem fuisse servatam testis est strabo libro primo geographiae. dicens. veteres puerilem educationem usque ad aetatum perfectionem conseruarunt. et omnem aetatem satis castigate instrui posse per poeticam arbitrati sunt. id est Antiqui (. ut etiam testatur lactantius li. 5. capite quinto. et augustinus de civitate dei li. 14. c. 18.) poeticam primam philosophiam quandam esse perhibent. quae abeunte nos aetate ad vivendi rationes addat. quae mores. quae


image: s009

affectiones edoceat. quae res gerendas cum iucunditate praecipiat. posteriores vero. solum poetam ipsum sapientem esse asseruerunt. quamobrem graecorum civitates. ab ipso primordio. eorum liberos in poetica erudierunt. non nudae utique voluptatis sed castae moderationis gratia. quod Horatius Ad augustum docuit.

Os tenerum pueri Balbumque poeta figurat
Torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem
Mox etiam pectus praeceptis format amicis
Asperitatis et invidiae corrector et irae
Recte facta refert. orientia tempora noctis
Instruit exemplis. inopem solatur et aegrum

Hoc idem videtur velle augustinus lib. 1. de civitate dei propterea inquiens). parvuli legunt vergilium. ut poeta magnus. omniumque praeclarissimus. atque optimus. teneris ebibitus annis non facile oblivione aboleri potest. nomne et idem persuadet (.lib. 4. de doct. christiana) facundiam et eloquentiam. curam esse debere adulescentulorum. et congruo ad hoc temporis spatio. apta. et convenienti aetate discendam. Quid divus hieronymus nonne comoedias legere. Bucolica et carmina poetarum. necessitatis existimavit esse in pueris. in epistola ad damasum papam. adeoque gloriosum duxit nostratia studia didicisse in iuventute ut in librum Job. de se ipso profiteri non erubuerit. se hebraeum sermonem ex parte didicisse. et in latino paene ab ipsis in cunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detritum esse Denique super danielem. gloriatus est. quintilianum: tullii lectionem ac flores eius rhetoricos adolescentulum se imbibisse. nonne et Basilius maximus ille graecorum doctor proprium libellum de poetica discenda conscripsit. Ex quorum omnium instituto et testimonio. satis posse constare reor nihil esse magis conducibile et fructuosum puerili educationi quam crebram et diligentem poetarum et oratorum lectionem At quid de pueris loquar. necessaria in primis est rhetorica et eloquentia iureconsultis. et si cum bona venia est audienda veritas. nulli hominum generi magis est non dico ornamento tantum sed necessaria. quam philosophis. et ipsis theologis. qui tamen hanc iure quodam. tamquam sacrorum eloquiorum tractatori indignam existimare volunt. At ne gentilibus hoc est poetis: quibus non credunt probare videamur. suis eos doctoribus et propriis armis Conficiemus augusti. li. 4. de doctrina christiana. rhetoricam pendit tanti. ut bonum virum. et iam maturas vel graves etiam hominum aetates illi discendae velit impendi: necessitatem: et rationem exactissimam reddens. inquit nam cum per artem rhetoricam. et vera suadeantur. et falsa. quis audeat dicere aduersus mendacia in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem. ut videlicet. illi qui res falsas persuadere conantur. noverint


image: s010

auditorem. vel benevolum. vel intentum. vel docilem. prooemio facere. isti autem non noverint. illi falsa breviter. aperte. verisimiliter. et isti vera sic narrent. ut audire taedeat. intelligere non pateat. credere postremo non libeat. illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent. asserant falsitatem. isti nec vera defendere. nec falsa valeant refutare. illi animos audientium in errorem moventes impellentes dicendo. terreat. contristent exhilarent. exhortentur ardenter. isti pro veritate lenti frigidique dormitent. quis ita insipiat. ut hoc dicat. Cum ergo in medio sit posita facultas eloquii. quae ad persuadenda seu prava seu recta valet plurimum cur non bonorum comparetur studio. ut militet veritati. si eam mali ad obtinendas peruersas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant haec ille hoc idem voluit divus hieronymus exemplo pauli apostoli. de quo poeticis carminibus utente ita dixit. didicerat enim paulus a vero david detorquere de manibus hostium gladium. et goliae superbissimum caput proprio mucrone detruncare. quia igitur membra ecclesiae varie discissa sunt. multaeque haereses hinc inde coaluerunt. eo fit. ut sapientia et veritas idoneis praeconibus indigeat. id quod disertissime scilicet verissime litteris mandavit. li. 5. contra gentes. lactantius ille meus. christianus cicero merito appellandus. his verbis. ergo quia defuerunt apud nostros idonei. peritique doctores. qui vehementer. qui acriter. errores publicos redarguerent. qui causam omnem veritatis ornate copioseque defenderent. provocavit quosdam haec ipsa penuria. ut auderent scribere contra ignotam sibi veritatem. debet igitur (ut saepe verba Augustini assumam). divinarum scripturarum tractator. et doctor. defensor rectae fidei. ac debellator erroris. et bona docere. et mala de docere. atque in hoc opere sermonis. conciliare aversos. remissos erige re. nescientibus quid agatur: quid expectare debeant intimare. ubi autem benevolos. intentos. dociles. aut invenerit. aut ipse fecerit. cetera peragenda sunt. sicut postulat causa. Circumliniatur ergo (.dicit lactantius) poculum caelestis sapientiae melle. ut possint ab imprudentibus amara remedia sine offensione potari. dum illiciens prima dulcedo. acerbitatem saporis asperi sub praetextu suavitatis occultat. nam haec in primis causa est. cur apud sapientes et doctores. et principes huius mundi scriptura sancta fide careat. quia prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum locuti sunt nam iuxta augustinum. quis velit eum audire. nisi auditorem. non nulla etiam suavitate detineat. sed quis movetur. aut tenetur. ut audiat si non delectatur uno et in isto genere. ubi ad obedientiam cor durum dictionis granditate flectendum est. nisi et intelligenter et libenter qui dicit. audiatur. non potest oboedienter audiri. haec ille. Parum igitur idoneos credit lactantius divinarum literarum contionatores quorum sermo ieiunus est. et ingratus. qui neque vim persuadendi. neque subtilitatem argumentandi.


image: s011

neque ullam prorsus acerbitatem ad revincendum habere potuerunt hoc verum esse in lingua nostra vernacula compertum habemus. quis enim contionator est acceptus populo quantumcumque etiam profunda et theologica mysteria adduxerit. nisi floridus. ac copiosus sermo conciliet sibi favorem plebis. Adeo ut nonnumquam rudes ac indocti. volubilitate tamen. et gratia linguae instructi praeferantur et sint acceptiores eruditissimis doctoribus. quia si accesserit eruditio eloquentiae. et coniungat quis doctrinam floribus linguae. is demum haberi potest idoneus verbi divini praeco. et quem iure laudare valeamus. Ceteros omnes qui alterum tantum consecuti sunt. fidei non modo propagatores. sed etiam defensores minus idoneos et sufficientes existimamus. nam cur sanctus paulus ab hieronymo dictus fuerit tuba evangelii. et maximus apostolorum. in promptu causa est quia apostolorum eloquentissimus fuit. nonne et ex hac una re potissimum. Gregorius. Augustinus. Hieronymus et Ambrosius columnae nuncupantur ecclesiae. quia praeter singularem eruditionem etiam suavitate sermonis. et blandiori verborum sono. multorum aures permulserint. et quo magis fuerunt eloquentes. eo magis sententiarum elegantia persuaserunt. firmiusque in ecclesia christianae fidei fundamentum quam ceteri elingues. et inelegantes iecerunt.et tanquam columne totam machinam sustentarunt quos item nullus potest intelligere praesertim hieronymum et augustinum illa duo magna fidei luminaria. nisi qui fuerit instructus in poetica et politioribus litteris nam libri eorum historiis et supellectilibus poetarum oratorumque sunt refertissimi in levitico igitur primitias mellis. i. dulcedinem humanae eloquentiae domino iubemur offerre. ut dicitur dist. xxxvii. c. legimus. nec immerito. est enim in primis eloquentia necessaria christianis contionatoribus. quos vulgus praedicatores vocat. nam cum iter omnes de fide conveniat. et bona sciamus non facientes. multo plus opus est movere quam docere. quoniam vitia deliniamentis naturalibus allicere animos hominum. et inanium iucunditatum specie capere solent. ut facile iis assentiamur. euntibus autem ad virtutem. muniaque caelestis praemii. via difficilis et clivosa proposita est. vel spinis horrentibus aspera velut saxis exstantibus impedita. ut cum magno labore. et animi solicitudine sit cuique gradiendum quis tam ab omni ratione potest esse sequestratus. qui non perspiciat ad viam veritatis. summam esse vim persuadendi. quod iterum doctissimus Augu. li. 4. de doctrina christi ana. ostendit. si vero (inquiens). qui audiunt monendi sunt potius quam docendi. ut in eo quod iam sciunt non torpeant. et rebus assensum. quas veras esse fatentur. accommodent maioribus dicendi viribus opus est. ibi obsecrationes. et increpationes. concitationes. et coercitationes. et quicumque valent ad commovendos animos necessaria. Id quod est proprium oratoris de quo et nos scripsimus in egloga poetica.

Nemo etiam melius miserum solatur. et aegrum
Nemo bonos laudat melius, terretque nefandos


image: s012

Desidiam vates simul ad virtutis acumen
Excitat. effrenos sano moderamine finit

Quare cum divus hieronymus rogaretur. ut est in epistola ad magnum oratorem. cur testimonio poetarum. et philosophorum uteretur respondit hoc fuisse institutum sancti pauli apostoli. et innumerabilium doctorum inter graecos et latinos. quos annumerat plures. in quibus omnibus nihil inveniri posse indoctum et non de media philosophia depromptum testatur. valeant igitur semibarbari quidam. et indocti homines. qui cum quicquam elegantius et tersius scriptum offenderint. statim reprobant. esse dicentes deliramenta poetica. quos cum iure meo possem contemnere. asino quippe lyra superflue canit: verissimumque est illud vetus adagium. nihil cum fidibus graculo. ne tamen cum eis congredi: et manum conserere existimemur velle declinare. illud primum habeant responsum. se non legisse divum augustinum. qui libro quinto confessionum ait ad deum. Jam ergo abs te didiceram domine nec aliquid ideo verum dici. quia impolite enuntiatur. nec ideo falsum. quia splendidus sermo est. sed perinde sapientiam esse et stultitiam sicut sunt cibi utiles et inutiles verbis autem ornatis et inornatis sicut vasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari. non item legerunt. paulum de quo ita scribit hieronymus. sed et paulus apostolus epimenidis poetae abusus est versiculo scribens ad titum. Cretenses semper mendaces. malae bestiae. ventres pigri. in alia quoque epistola menandri posuit senarium. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et apud athenienses et in martis curia disputans. Aratum poetam testem vocat. ipsius enim et genus sumus. Sed in promptu iam est cur tales despiciant haec nostra studia. quae paulus. et omnes ecclesiastici doctores qui superioribus floruerunt temporibus magni fecerunt hi enim noverunt utilitatem. et fructus. illi autem despicientes nesciunt. quare non immerito olim ita lusimus.

Stultus id in triviis conculcat. damnat. et odit
Sanguine quod gelido nunquam novisse valebat

Turpissimum autem est damnare quod non noveris. quod elegantissime Septimius tertullianus monuit. quid enim (.dicens.) iniquius. quam ut oderint homines. quod ignorant. etiam si res meretur odium. tunc enim meretur: cum cognoscitur. an mereatur. ignorantissimum igitur se: barbarum et in media vulgi sentina enutritum ostendit. qui carmina poetarum et politiores litteras homini christiano fugiendas vel non discendas. proclamare est ausus. immo de divinis litteris deque earum scriptoribus. et tandem de deo omnibus quam christianis pessime meritus. primum de divinis litteris. quoniam sacra eloquia maiori ex parte et praesertim hymni carminibus constant. deque poetarum officina prodierunt ut in illo opusculo videre licet. et ut Cassiodorus testis est. atque repetitum distinctione. xxxvii. c. legimus


image: s013

omnis splendor et rhetorice eloquentiae. omnis modus poeticae locutionis: quaelibet varietas decore pronuntiationis: a divinis scripturis sumpsit exordium. At quia male sit meritus et quasi calumniator Sanctorum doctorum supervacuum puto plura dicere: cum nemo sit: qui ignoret Ambrosium fuisse poetam et scriptitasse carmina. hoc est hymnos plurimos et tersissimos nam quae latini vocant carmina et versus: graeci dicunt psalmos et hymnos. Bedam quoque presbyterum venerabilem fuisse poetam. qui de componendis versibus libellum ediderit: nec item ignorabit. david. salomana [Reg: salomona] . iob. hieremiam. et prophetas paene omnes fuisse poetas et scripsisse carmina. testis est divus hieronymus in prologo iob. dicens. quia si cui videtur in credulum. metra. s. esse. apud hebraeos. et in morem nostri flacci. graecique pindari. et alcaei. et sapphus. vel psalterium vel lamentationes hieremiae. vel omnia ferme scripturarum cantica comprehendi legat philonem. Josephum. origenem. caesariensem eusebium. et eorum testimonio me verum dicere comprobabit: Idem ad paulinum. Claro sermone pronuntiat David. simonides noster. pindarus et alcaeus flaccus quoque catullus atque serenus christum lyra personat. et in decachordo psalterio ab inferis excitat resurgentem. supra nominatis adiungo augustinum et hieronymum. Addo cyprianum doctorem suavissimum et martyrem beatissimum. Lactantium. victorinum. hilarium. et omnes eos graecos pariter et latinos. qui aliquam celebritatem. et eruditionis famam consecuti sunt. magnam eorum partem annumerat hieronymus in epistola ad magnum oratorem. quos auro et argento hoc est sapientia et eloquentia saeculari suffarcinatos exisse de aegypto. testis est Augustinus li. 2. de doctrina christiana. Ceteros autem ex veteribus quos non paucos fuisse existimandum est quia aurum et argentum aegyptiorum spreverunt. velut inglorios et ignobiles oblivio obruit: hostis item carminum et melliflui cantus poetici. hostis censendus est et aduersus deo. et omnibus eius cultoribus. deo in primis. quoniam fit aduersarius his rebus in quibus deus maxime honorari vult et placari iuxta Horatium

Carmine dii superi.placantur carmine manes.

Deus enim in hymnis et psalterio (.quae sunt carmina. et a poetis ut supra ostendimus edita.) honoratur. et in dies in tota ecclesia christiana laudatur. non in dialectica physica. astrologia. et ceteris matheseos disciplinis ut dicitur dist. qua. s~. c. omnem vim. et. c. legimus ut. s~. impius et ille. aduersariusque christi cultoribus et fidelibus esse convincitur. hymnis enim hoc est carminibus maxime consolantur afflicti et miseri. exhortantur remissi. commoventur obstinati: atque tristes eriguntur. hoc te docebit augusti. lib. 9. confessionum. Cum inquit. quantum flevi in hymnis et canticis tuis. suave sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. voces illae influebant auribus meis. et eliquabatur veritas tua in cor meum.


image: s014

et ex ea aestuabat inde affectus pietatis. et currebant lacrimae: et bene mihi erat cum eis: non longe ceperat mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. cum iustina valentiniani regis pueri mater ambrosium persequeretur haeresis suae causa qua fuerat seducta ab arrianis. Excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo. tunc hymni et psalmi ut canerentur ne populus maeroris taedio contabesceret institutum est etc. Satis itaque testimonio sanctissimorum doctorum probatum esse existimarem nostrum propositum: nisi infirmam quandam nostri aduersarii ansam arriperent. Sanctum videlicet hieronymum ob hoc vapulatum esse ab angelo: quia ciceronis libros lectitasset. Ad quod tale habeant responsum: me ingenue fateri. ut quemadmodum nostratia studia necessaria ad perfectam eruditionem sint tenerae aetati. immo et omnium aetati. ita sacerdotibus et iis qui plebem catholicam debent ad viam veritatis dirigere. non ad solam delectationem esse legenda et nudam voluptatem. se aut ad usum divinorum cantuum transferenda. aut ut probemus ca. quia sanctis prophetis ante saecula multa praedicta sunt tam graecorum quam latinorum et aliorum gentilium libris contineri. unde B. gregorius (.ut dicitur dist. qua. s~. [Abbr.: sub] c. turbat acumen.) quendam episcopum non reprehendit. quia saeculares litteras didicerat. sed quia contra episcopale officium pro lectione evangelica grammaticam populo exponebat. hinc hieronymus iam sacerdos et satis instructus in saecularibus litteris. debebat non legere ciceronem sed evangelia. et ea quae sunt fidei. atque non ad delectationem sed ad fructum et utilitatem ecclesiae christianae. ad cuius etiam utilitatem voluit deus utrumque instrumentum vetus et novum per divum hieronymum transferri. Bene ergo basilius magnus inquit. ferunt de daniele sapiente. cum apud babylonius chaldaeorum sapientiam imbibisset. postea rerum divinarum attigisse doctrinam. At quid plura. quicquid dici potest de cicerone et poetis. hoc itidem dicitur de sophistis. philosophis et omnibus disciplinis quas liberales vocant: quarum omnium finis non tendit ad felicitatem. et hieronymus non magis ob ciceronis. quam omnium saecularium et liberalium disciplinarum lectionem vapulatus est. Audi augustinum de speculo peccatoris. erubescat ergo (. inquit) superbus et infelix peccator. et timeat elatione caecatus: ira in flammatus. impatienti vitio foedatus. scientia inflatus. cui plus placet ars aristotelica. quam scientia de apostolis. plus codex catonis. quam liber divinus. quem nulla lectio laetificat. nulla scientia aedificat: nullus sermo sapit nisi fuerit grammatice conceptus. dialectice imaginatus. rhetorice purpuratus. stultus es qui haec ignoras. et erras. quoniam qui talia agunt. et in talibus dies suos consumpsit. peccatum sibi generant. et mortem parant. quae ex simili studio. similem concipiunt scientiam. hoc est folia colligunt non fructus. de quibus perturbati


image: s015

sunt sicut ebrius et omnis sapis eorum devorata est ut autem aliquando finiam. sophistae. et philosophi magis pestiferi sunt perniciosioresque ecclesiae christianae quam poetae. eo quia dialectica. et philosophia seminaria esse creduntur. haereticae pravitatis multorumque errorum in ecclesia dei poetica autem nullam unquam haeresim suscitavit. sed potius divinarum rerum ministra est et famula dulcissima. testis est urbanus papa Ad carolum. omnem vim inventorum suorum in dialectica disputantes ponunt haeretici. Et augu. li. 2. Confessionum. sunt (.inquiens). qui seducant per philosophiam. magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos. subiungit. videte. ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem. secundum traditionem hominum secundum elementa huiusmodi. et non secundum christum. quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. et paulo post. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula. nam versus et carmen. et medea volans. utiliores certe. quam quinque elementa varie fucata. propter quinque antra tenebrarum. quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero volantem autem medeam etsi cantabam non asserebam. et si cantari audiebam non credebam. illa autem credidi. haec ille. non tamen propter hoc non discendam esse philosophiam et sophismata persuadeo. sed congruenti tempore etc. Alia quae possunt ad laudem et defensionem poeticae maiestatis dici in carmine sequenti ostendemus. hic contenti auctoritate. et instituto Sanctorum doctorum poeticam non esse vitandam sed potius discendam Vale studiosa iuventus germana plura defensioni poeticae congruentia potes legere apud aeneam silvium. franciscum petrarcham. Baptistam mantuanum et alios quam plurimos. nostrum enim institutum hoc fuit non protrita nimium adducere. et in omnibus trivialibus schedulis decantata. sed paululum remotiora a lectione scholasticorum quottidiana. et ea qui multum ad defensionem nostram facere videbantur

Vale iterum. Ex thubingensi Gymnasio praestantissimo.)

De laude et utilitate poetices et saecularium litterarum contra indoctos quosdam elegia H. B. J.

Cedite gentiles qui dissuadetis aselli.
Christicolis libros. pieriamque chelyn.
Cedite barbarici quorum praecordia lethen.
Spirant. infausto sidere nata cohors.
Stridula quae circum (.capti popularibus auris.)
Compita cursantes: temnitis omne decus.
Dicitis: atque palam rugata fronte sonantes.
Sint procul a vobis ethnica scripta viri
Ethnica scripta quidem pestis vesana malorum
Quae vos virtutes dedoceantque fidem.
Infandum erudiunt scelus et fomenta profanis.
Exsistunt vitiis. exitiumque animae.


image: s016

quia si prisce artes plausum contemnere vulgi.
Jure queant. phoebi fatidicusque calor
Nemo tamen quisquam media de plebe creatus.
Est adeo: divae vel rationis inops.
Quin si non falsum velit hic examen inire.
Et bene librata lance rependat opus.
Protinus assurgar laudes cantare sororum.
Et studium celebret: quod coluistis avi.
Illic invenies quid sit fecisse decorum.
quoque sit aetherei mitior ira dei.
Limes honestatis quis sit: quo fine beatum.
Dirigitur: vel quae sit quoque norma boni
Quid decor: et ratio poscat: quantumque propinquis.
largiri: et patriae conveniatque patri.
Quid: quod ad omne genus virtutis pectora nostra.
formantur sophia carminibusque sacris.
Acrius in vitium scelerosaque crimina prisci.
Insurgunt: luxum verba diserta domant.
Quid plura: accipies vetitum exsecrarier usque.
Et quicquid mentes ducere ad ima solet.
Haec revocant ad temperiem vel tristis egestas.
Quicquid avaritie suadet et ipsa venus.
At fateor quaedam frontis non esse severae.
Scripta: nec a christi gente legenda velim.
Hon tamen iccirco virtutis idonea spernas.
Pocula: quae redolent nectar. et ambrosiam.
Virgo rosas lectat rigidis de sentibus: et nos
Optima carpemus: dulcia et instar apis.
Optima scripta quidem possunt corrumpere mentem.
Illius ad vitium: qui studiosus erit.
Sumpserit historias: si quis primordia mundi
Cantantes: et quas pagina sacra probat.
Instruit hic animum iessei crimine vatis.
Dum legitur nimius vel salomonis amor.
Stupraque natarum tragico vomitanda cothurno.
Dum madet in modico loth pater ille mero.
quod si perlustrat: quicquid fudistis athenae.
ipse frequens lector: quaeque latina schola.
Comperit in dubio multum prodesse poetas.
Et quos palliolum et hispida barba tegit.

Telos.