October 2004 Ruediger Niehl
Note: Odd spellings of proper names such as Huni, Gotthi and Treviri have been adjusted to regular forms like Hunni, Gothi and Treveri. The highly erratic interpunction has been preserved. new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
November 2004 Ruediger Niehl
Triumphus Veneris manually corrected by Prof. Harry Vredeveld
December 2004 Ruediger Niehl
Ecloga, Querela, Epitome and Elegia manually corrected by Prof. Harry Vredeveld

EPITOME LAUDUM SUEVOrum atque principis nostri Udalrici ducis Wirtenbergensis et Thec. De captivitate et proditione ducis mediolani, Et de mendaciis quorundam historicorum


image: s110

ARGUMENTUM HENRICI BEBELII IN totum opusculum Ad Conradum Thum

Accipe nobilium specimen Conrade virorum
Quae tibi magnanimo nostra camena dicat
Invenies brevibus suevorum grandia gesta
Quae quondam uberius scribere mente sedet
Inveniesque tui vel sub iuvenilibus annis
Principis invicti, gesta, trophaea, decus
Historicos etiam non omni parte placentes
Quos odium traxit, mulsit et ipse favor
Quod si grata tibi fuerint habitura favorem
Plurima post scribam plus placitura, Vale.


image: s111

EPITOME LAUDUM SUEVORUM ATQUE PRINCIPIS NOSTRI UDALRICI; DE CAPTIVITATE ET PRODITIONE DUCIS MEDIOLANI; ET DE MENDACIIS QUORUNDAM HISTORICORUM

Viro nobili atque magnanimo Conrado Thum ex Neuburg, principis nostri illustrissimi magistro equitum, hoc est vulgo Marscalco meritissimo Henricus Bebelius Iustingensis poeta laureatus. S. D.

CUm nuper legissem Conrade magnanime, apud Iacobum Bergomensem auctorem supplementi chronicarum Ludovicum Mediolani ducem proditorie esse in manus gallorum traditum, ab angelis quibusdam (ut ipse ait) et suevis, factum omnibus annalibus detestabile, sum profecto plus quam dici potest stomachatus. Nam si hoc verum esset, nos suevi maculam et crimen nulla deinceps aetate, nulla virtute abolendum contraheremus. Nam si fidei nostrae creditos non modo desereremus, Verum etiam proderemus, essemus profecto liberis et nepotibus nostris pudori et verecundiae, quod primi maiorum partam gloriam per summam ignominiam denigraremus atque amitteremus, Ne igitur optima suevorum fama, fides, integritas, animositasque et fortitudo animi, quae a maioribus nostris honestissima atque praeclarissima accepimus, ignavia nostra perderentur, neve tam pessimum exemplum nostrorum temporum inultum aut non excusatum, falso et mendaciter ad posteros transmitteretur, credidi mihi et unicuique suevo convenire, se suamque patriam (pro cuius salute ipsum spiritum devovendum esse existimo) ab inaudito periurii et violatae fidei crimine vindicare. Ego autem fidei suevorum splendorem omnibus retro saeculis intactum et in hanc usque diem incontaminatum ostensurus, ad quem potius scribam aut ubi conquerar hanc iniuriam commodius et iustius, quam apud te illustrissimi sueviae nostrae principis hominem primarium et familiarissimum? Qui cum habeas animum nobilem excelsum et magnificum, corpusque ipsum et sanguinem pro laude et salute patriae exponere numquam dubitares, apud eumque principem sis cuius invictissimus animus et maximus nihil abiectum et humile, sed magnificum semper et egregium cogitat et facit, putavi hanc meam publicam apologiam et suevorum defensionem apud te et principem nostrum in primis maximum pondus habituram, plausibiliterque et summo favore excipiendam. Nam ut de principe primum loquar. cum sit ille nobilissimorum, ab antiquissimisque temporibus laudatissimorum suevorum dominus et princeps quo animo accipiat quaeso, iuxta accusationem praefati scriptoris, se atque suos ita degenerare a maioribus suis, tantumque crimen inferre gloriae suevorum, ut cum maiores nostri sint a fide celebratissimi, sui suo tempore per inauditam violatae fidei impudentiam infamarentur? Hanc igitur falsam et mendacem accusationem iniquissimo laturum animo numquam dubitabo, Nam cum


image: s112

illius incessum virilem tacitus intueor, morum gravitatem consiliorumque supra adolescentiam maturitatem, fortitudinem, magnitudinemque animi verissimis assertoribus accipio, quem neque permoveant, tubarum fractae voces, neque horrendus militum clamor, neque arma late perstrepentia, aut bombardarum (ut ita loquar) violentia, atque omnium tormentorum insanus horror, Quae omnia princeps adolescens inclusus ferro, loricaque onustus ex innata virtute negligat, et qui ad omnem tumultum infracto animo inter primos videatur, hoc est manu strenuus, in subeundis periculis constans, atque in rebus moliendis efficiendisque velox, et qui extra militarem disciplinam non in otiosa vita atque deliciis corrupta Sed iniugi exercitatione armorum, venationibus ceterisque rebus quae homini tolerantiam patientiamque laborum praebent, consistat, maximamque partem vitae consumat, cuique nihil enerve, nec quod animos virorum aut molliret aut frangeret, placeat, Videtur mihi profecto princeps ille meus ad veterum et maiorum suorum gloriam ab omni iniuria vindicandam fato quodam progenitus. Et quicquid in Conradino ultimo suevorum duce, rege Hierusalem atque utriusque Siciliae, Proh hominum atque deorum fidem, amisimus, in hoc uno nos recuperaturos spero constantissime, Et maximum certe iam experimentum de se exhibuit, qui contra hostes hactenus toti germaniae formidabiles mira felicitate et iustissimo bello ita enituit, ita suos ab iniuria latronum atque hostium tutatus est, tam amplissime fines suae ditionis protulit, ita adolescentiae annos triumphalibus gloriis imbuit, ita iniuriam prius acceptam atque contemptum prioris saeculi matura vindicta ultus est. ut certissima spes sit eum suos maiores longe supergressurum. Et antiquitatis venerabilia nomina Foedricorum, Heinricorum, Conradorum, gentilium suorum, eorumque felicissimas res gestas. aemulaturum gloriosissime, Quod si manipulatim eius laudes immortalesque virtutes enarrare vellem, non foris solum sed etiam domi dicerem, quanta principis esset in subditos iustitia, quam iustis legibus praeclarissimisque maiorum institutis, praecipuaque humanitate sibi commissos gubernaret, nec quem ad bona civium diripienda avaritia caecum impellat, nec libido praecipitem ad voluptatem inflammet, nec crudelitas ad civium caedem provocet, sed qui modestia, temperantia atque clementia regni perpetui instrumentis suum dominium constituat, sed ad alia maturanti mihi non est institutum hic aliud agere quam conqueri apud principem iniuriam nobis factam, quem eo iniquius laturum eam ipsam existimo. Nam dum eius ingens animus nihil nisi egregium cogitet, et illam egregiam cogitationem iam rebus gestis declaraverit, sitque in futurum maxime declaraturus, cur non et ipse timeat, si ita mendatia [Reg: mendacia] scriptorum pro libito cuiusque tolerarentur, venturum [(editor); sic: veuturum] qui eius etiam virtutes, et res optime gestas mendaciis obfuscaret? Ad te autem Conrade magnanime potissimum scripsi, Nam cum tantum valeas auctoritate, consilio et fide apud principem, quantum alius nullus, nec te quod primo loco sis apud illum, felicitatis pedissequa superbia arrogantem reddiderit, sed sis facilis et adeuntibus benignus credidi ego me tibi rem


image: s113

facturum gratissimam, si suevos cum veritate ab inaudito crimine excusarem. Dum te pro re publica suevorum, pro laude et gloria principis et patriae, non opes solum et fortunas bonaque universa, verum sanguinem ipsum effundere numquam dubitabo. Nam cum superioribus annis princeps noster victoriosus felicissimo bello et iustissimis belli causis memorabilique exercitu summa cum laude et gloria fines suae ditionis devictis oppidis castellis atque arcibus, natura loci opereque munitissimis, non mediocriter protulisset (ut superius dixi) tu profecto (citra adulationem rem omnibus notam ingero) omnium rerum gerendarum curam suscepisti vigilantissimus, ita, ut imperator esses consilio, miles exemplo et labore, Tu omnia castrensia munera primus, aut cum primis obivisti, et omnia quae consueverunt fieri in militia, stare pro signis, excubias sorte agere, vallum ferre, locum bello ante capere, castra metari, omnibus rebus cum primis adesse, quae oppugnationi arcium et castrorum idonea visa essent, Loriculas item. hoc est fossas pro excubiis, ad expugnationem ducere, atque bombardas, quae dicuntur et tormenta in hostium atque murorum exitium atque ruinam collocare et disponere neglexisti numquam, Et sicut primus semper iussisti, ita primus labore et iussa tua capessisti. Haec omnia huc pertinent, ut pro laude et gloria, pro salute denique patriae non solum nullum laborem subterfugeris, verum etiam honesta vulnera et mortem ipsam omnino contempseris, Quod si haec principis gesta immensique tui labores pro patria, falso et mendaciter ad posteros transirent, quo animo ferres? quam aegerrimo, facillime coniecturari potest. Quae cum ita sint, et ego summa necessitate inauditam ignominiam suevis falso impositam expurgare pro mea portione instituerim, elegite unum cui hunc laborem meum honestissimum dedicarem. Quem eo accipias animo precor, quo scripsi, et me tuo patrocinio et commendatione numquam dedignabere. Quod si feceris (uti bene spero) videbis nihil quod in me beneficii contuleris, aut minus recte positum aut non ratione collocatum, Vale et commenda me principi nostro, ad quem ornandum et celebrandum, atque ad patriam pro viribus illustrandam atque ab iniuria asserendam, omnem industriam meam, omnem ingenii si qua est vim hoc est omne negotium et otium effundam studiosissime. Iterum vale Tubingae.


image: s114

SCripturo igitur mihi defensionem suevorum, libuit obiter et verecunde in eorum laudibus praedicandis immorari. Quorum tamen immortalia facta resque praeclarissime gestae maxima ex parte scriptorum penuria venerunt in oblivionem. Nam eorum qui fecere virtutes (ut ait Crispus et Hieronymus) tanta habetur auctoritas, quanta eam verbis potuere extollere praeclara ingenia, uti Alexander magnus ad Achillis tumulum non obscure demonstravit. Quae cum ita sint, et germania nullos unquam habuerit rerum scriptores, saltem vetustos, ego saepe alias ut nunc germaniae motus commiseratione, nihil a diis immortalibus maiori voto religiosiusque optavi in rebus profanis, quam nobis ab antiquo fuisse rerum scriptores, qui citra omnem vel affectionem vel adulationem res germanas scriptitassent. Qui si fuissent non aliunde exemplum omnium virtutum petendum esset, quam suevis, Quod cum scriptores defuerint nobis, triplici ex causa res nostrae fortiter gestae venerunt in oblivionem. Primum enim vehementissima suspitione carere non possum, quin Romani (quibus semper fere germani et suevi hostes fuere) quantum potuerint, gesta nostrorum vel ignoratione, quippe quibus numquam tota germania cognita fuit, vel odio propriaeque laudis studio extenuare vel obfuscare, vel sua plus aequo dilatare et extollere non neglexerint, adeo, ut (teste Iosepho) aut Ro. obsequio aut externorum odio contra fidem rerum falsa confirmaverint, Ut dum Romanos voluerunt ostendere magnos, externorum res extenuaverint, et in humilitatem deiecerint. ut idem testatur Iosephus. Quod et si caesar Iulius, Titus Livius, Suetonius, Cornelius tacitus, Et alii non nulli fide digni habentur scriptores, sicuti nec ego infitias ire volo, multo tamen laudatiores et magis celebres contenderim esse germanos, si et hos ipsos esse germanos contigisset, Adeo nemo nostrum est, quem non patriae dignitas et amor interdum permoveat, ut longe liberalius et effusius disertiusque in illius laude recensenda, quam exterorum et praesertim inimicorum rebus gloriose gestis persistat. Ad quod credentum iustissimis rationibus inducor. Nam Flavius vopiscus historicus ait neminem non historicum, quantum ad historiam pertinet, aliquid esse mentitum, Addit quoque, proderem quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convinceretur. Praeterea scribe, inquit ut libet, securus, quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramus auctores. Et Asinius Pollio dixit, parum diligenter, parumque integra veritate compositos commentarios caesaris. Et Cicero, quae enim caesar numquam neque fecit neque fecisset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur, Et Pollio contra Livium dicit, quod pleraque per alios gesta temere crediderit. Nonne ut ad graecos veniam, omnes inter se graecorum scriptores certant de falsitate historiarum inter se mutuo digladiantes? Testis est Iosephus Iudaeus contra Appionem grammaticum et Eusebius libro x. de praeparatione evangelica, dicens. Pugnant


image: s115

inter se omnes, et alter alterius falsitatem redarguit, non est opus ut eos moneam, qui melius me sciunt, quod Hellanicus contra quem Acusilaus de genealogiis ediderit, nec ut enumerem in quot quantisque Hesiodum reprehendit, nec dicam quomodo Ephorus Elanicum, Timeus Ephorum, Timeum posteriores, Herodotum omnes reprehendunt. Non est necesse de singulis atque minoribus dicere, cum de persarum in graeciam impetu, et de praeclaris facinoribus tunc gestis inter se vehementer scriptores discrepent. cum etiam Thucydidem qui accuratissime suorum temporum historiam conscripsisse creditur, quasi mendacem non nulli accusent, Nonne et, Herodianus graecus dicit plerosque historiographos plus ostentatione eloquentiae quam amore veritatis scripsisse. Alios vero (sicut et Polybius asserit) plus favore et assentatione vel odio tyrannorum vel populorum egregia elevasse atque extenuasse vel humilia supra veri fidem dicendi artificio atque elegantia celebrasse atque in caelum sustulisse. Ex quibus nemo dubitare potest, quin suevorum et omnium germanorum res et in obscuro manserint, et mendaciter sint posteris traditae ob scriptores exteros et hostes germanorum. Secunda causa est, cur suevi non sint pro rerum dignitate et meritis celebrati. Quia quicquid apud ceteros a suevis egregie gestum est, communiter germanis ascribitur, Nec enim itali ita noverunt differentiam inter suevos et ceteros germanos, uti nos Et quoniam galli illis notiores sunt, saepe quae germani vel sine vel cum gallis fecerunt, ipsi tantum gallis asscripserunt, sicuti nos iam facimus, et praesertim vulgus. Quicumque enim lingua nostra loqui nescit, vocamus italum vernacule walchen. Tertia causa obscuritatis suevorum, Quia nunc suevi, nunc Alemanni dicimur. Inde quicquid Alemanni ubique terrarum gesserunt, suevis ascribendum est, Sed quod Alemanni suevi sint, testatur divus Hieronymus in vita Hilarionis, Inter saxones (ait) quippe et Alemannos gens est Francorum, non tam lata quam valida et cetera. Hoc item Paulus diaconus ex suevorum dicens, Id est Alemannorum gente oriundus. Et Gualfridus abbas sancti Galli, Dum duo sunt (inquit) vocabula suevia atque Alemannia unam gentem significantia priori nomine nos appellant circumpositae gentes. quae latinum habent sermonem, omniaque privilegia augiae maiori a Carolo magno eiusque successoribus data declarant alemannos vocari iuxta lacum constantiensem, monasteriumque esse in alemanniae partibus, ut dicit Carolus tertius. Hoc item testatur historia elegantissima cuiusdam abbatis, qui de Heinrico quinto ita dicit, Mittuntur in legatione Romam a Lothoringia Bruno trevirensis, a Saxonia magdeburgensis, a Francia Otho babenbergensis, a Baioaria Eberhardus Ehistetten. Ab Alemannia Geberhardus constantiensis, A Burgundia Curiensis. Albertus item magnus dicit suevos Alemannos a maximo lacu Lemanno, qui ante radices alpium effunditur, per cuius medium transit Rhenus, qui modo constantiensis et brigantinus etiam a Solino dicitur. Laurentius Vallensis


image: s116

cum Alberto sentit, Hi videntur a Lemanno lacu id est constan. Alemannos dictos. Et Goffredus Viterbiensis, Rhenus ab antiquis describitur esse Lemannus. Alii autem ab Hercule Alemanno quia ut dicit Berosus, Hercules Alemannus apud Tuyscones regnavit, et Annius viterbiensis ibidem credit, aut Manni filium fuisse, Vel qui Manno in regno successerit. Qui Hercules Alemannus religiose apud germanos cultus est. Nam (ut dicit tacitus) germani apud eos Herculem fuisse commemorant, primumque omnium fortium virorum ituri in proelia canunt. Et hodie in Augia maiori Insula rhenana visitur idolum Alemanni aereum, Et in aede sacra in rei memoriam servatur, quod et Lemanno lacui nomen dedisse videtur et Alemannis et monasterio Almanswiler. et villae Almanshoffen et aliis nonnullis pagis. Abeant hic somniatores qui volunt alemannos a lemanno lacu galliae celticae inter quos est sabellicus, nihil enim nec receptum nec verisimile dicunt ut satis supra ostendi alii multo maiori impudentia volunt Alemannos esse genus adventicium ex varia colluvione gentium, quod multo minus quadrat. et quod tamquam commentum omnino transeo, contentus dixisse quae nemo sanus reprobet, Quod si volueritis hinc legere quid Alemanni, Suevi gesserint per totam italiam et alias regiones, invenietis eos celebratissimos. Nec ego helvetios et confoederatos modo dictos, suevos esse admitto, sicuti nec ipsi volunt, (Alemannos enim non negabo qui latius extenduntur) licet nobiles se de suevis confoederatis aliquando scripserint. Fuerunt enim ducum sueviae et alemannici ducatus (ut vocat Ludovicus rex francorum, Ludovici pii caesaris filius) clientes et sub illorum dicione, subditi quoque non suevi, quos gallos ante exsistentes suevi alemanni rhenum traducentes in servitutem redegerunt et linguam mutare coegerunt, Nam tempore caesaris (teste Orosio [(editor); sic: Horosio] ) helvetii modo suitenses, exierunt proprias sedes, ea de causa, quod perpetuo paene cum germanis bello altercabantur, a quibus rheno tantum flumine dirimebantur. Nobiles a principibus praefectos oppidorum atque castrorum impositos, etiam ipse suevos ex origine existimo. Cum igitur istis ex caulis suevia non sit pro rerum meritis celebrata, et maxime quia nullos nisi hostiles scriptores habuit, qui nonnisi obiter suos duces extollendo res nostras tetigerunt, volo tamen pauca quaedam ex historicis colligere et scriptoribus, quibus quilibet optime coniecturare potest, gesta nostrorum esse amplissima, si scriptores vernaculos habuissemus, Primum suevi singulariter prae aliis germanis nobiles dicuntur, testis Seneca hispanus in Medea.

LUCIS SUEVI NOBILES HERCYNEIS

Quod si aliquis a corpore laudandus venit, Suevia est terra populosa, cui gens procero corpore, flavo crine et pulcherrimo, venusta facie, decora specie, robore membrorum et lacertorum validissima, in quos denique dii immortales tanta naturae et corporis bona atque ornamenta fortunae congesserunt, ut nullis gentibus cedere debeamus, Sed alia sunt a quibus plus commendamur, Cornelius tacitus a fide nos commendat, (quos perfidiae accusare nititur supplementum)


image: s117

dicens, gens fidei commissae patientior. Et nostri maiores semper latera imperatorum Romanorum stipabant, in singularis fidei et integritatis testimonium. Et ut postremo integerrimam semper nobis fidem esse adhibitam nosque omnium nationum non solum germaniae fortissimos, et fuisse apud veteres, et recentiores esse ostendam, tale sit vobis argumentum. Nam cum Vitellius (teste Cornelio tacito) a germanico exercitu (non germanitiano, ut Beroaldus homo alioquin doctissimus false et contra omnes historicos illius rei persuadere voluit) esset imperator acclamatus, solisque germanis comitibus imperium esset adeptus, et aliorum imperatorem Othonem victis saepe illius exercitibus, ad mortem voluntariam compulisset, essetque a Romanis electus caesar contra Vitellium Vespasianus in re militari expertissimus felicissimusque imperator diu deliberavit, an imperium susciperet, propter germanicarum legionum vim, famam et robur. Tandem fortissimos germanos non nisi germanis vincendos existimans. Sidonem atque Italicum suevorum reges in auxilium et partes suas traxit, qui cum suis suevis primori in acie versati vicerunt germanos Vespasianumque in imperio firmaverunt, sicuti etiam successu temporis Constantinum magnum ad imperium auxilio suo evexerunt (teste Aurelio) Ecce summam fidei et fortitudinis opinionem in suevis apud veteres et romanos. Quod si ad recentiora tempora descendamus, inveniemus suevos universae natio ni germanicae animi magnitudine, fide et virtute praepositos, Nam dum quidam abbas hersfeldensis saxo describeret et eleganter quidem Henrici quarti imperatoris gesta contra saxones ita inquit. Datum est negotium Rudolpho suevorum duci, ut ipse cum suis prima acie confligeret, peculiari suevorum privilegio, quibus ab antiquis iam diebus lege latum est, ut in omni expeditione regis teutonici ipsi exercitum praecedere et primi committere proelium debeant. Hoc idem confirmat Gotfredus Viterbiensis non suevus neque germanus, sed italus his carminibus.

Iudicio caeli dominantur in orbe suevi
Nunc ubicumque geri res publica proelia quaerit
Ordine primus erit, gladio vult primus haberi
Moreque signiferi primus in hoste ferit

Hoc etiam (ut vetera dimittamus) comprobavit coronatio Foederici tertii caesaris Augusti nuper defuncti, quem Romam pro augustali corona intrantem praeibant omnium primi suevi, vexillum sancti Georgii (quod aquilam praecesserat) gestantes. Quibus ex rebus relinquo universi mundi iudicio qualis antiquitus fuerit, et nunc debeat esse suevorum existimatio, quae non nisi ex rebus praeclarissime gestis progressa dinoscitur, quare hanc eximiam maiorum nostrorum praerogativam. et in comparabilem gloriam a Carolo magno (ut dicitur) usque in hunc diem summa cum laude nostra nobis delatam, Udalrice princeps invicte atque fortissime non sinas unquam sub te aut tuo tempore aboleri, aut ab alio praeripi. Quoniam nullum maius virtutis testimonium unquam


image: s118

aliqua gens praeferre aut sibi arrogare mea opinione potest. Aemulemur quaeso te duce et principe maiores nostros, qui rebus fortiter gestis, hanc pepererunt laudis et gloriae praerogativam, Sumus illorum sanguis, illorum effigies expressissima. In nobis relucet mirifica illa maiorum nostrorum nobilitas et animi magnitudo. Turpissimum ducamus precor ab illis degenerare. Nec committamus, ut clarissimum hoc virtutis nomen et candidissima fides, quam maiores et patres nostri multo sanguine et rebus felicissime gestis iure quodam quasi hereditario reliquerunt, nos ipsi per socordiam et negligentiam amittamus, et si te duce princeps illustrissime (dii bene faveant) numque formidare debeam. Et ut latius externorum testimonio ceteris germanis nos praestare probetur, dicit Iulius Caesar li. iiii. Suevorum est gens longe maxima et bellicosissima. Item Tencatheri et usipetes germani a suevis sedibus suis pulsi, ita loquuntur apud Caesarem, se se unis suevis concedere, quibus nec dii quidem immortales pares esse possint, reliquum quidem in terris neminem esse, quem non superare possint. Plutarchus dicit praestantissimos germanorum Suevos. Paulus Orosius [(editor); sic: Horosius] dicit maximam et ferocissimam esse gentem, et alibi fortissimam. Et Lucius Florus, validissimam. Et ut dixi Suevi tencatheros et usipetes amplissimas nationes expulerunt. Et insuper alias germaniae nationes sub se habuerunt ut idem caesar testatur. Publice autem maximam putabant laudem esse, quam latissime a suis finibus vacare agros, hac re significari magnum numerum civi catum suam vim sustinere non posse. Itaque una ex parte tempore caesaris a suevis circiter milia passuum sescenta agri vacabant. Ad alteram partem successerunt Ubii, hoc est colonienses, quos vectigales fecerunt, et postremo trans Rhenum secedere compulerunt, ubi ad huc habitant. Sed quid maius aut gloriosius dicere possum de Suevis. quam quod Romani gentium domini et terrarum reges, quibus maria oboediverunt, a quibus oriens et occidens lustratus est triumphis, et quibus (ut dicit Hegesippus) supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus nihil invium fuit, nos unicos suevos numquam oboedientes habuerunt, quos et timuerunt et victores viderunt. Et quibus Romanis non restiterunt non solum terrae ab illorum regione silvarum intervallis atque vastitate, alpibus montibus, fluminibusque distinctae, verum etiam quas (ut gloriantur) aeternis ardoribus inaccessas aut continua hieme separatas, aut interfusis aequoribus abiunctas, ab his natura disterminat, se trementes submiserunt. Adeo, ut non indus oceano, non frigore maeotis, non arabs medio sole securus fuerit, his suevorum sola et invicta virtus restitit. Et ecce Iulius caesar, cuius fortuna humanae felicitatis modum supergressa est, cuius virtus numquam intremuerat, et incitatissimus bellorum et triumphorum successus et cursus instar amnis hibernis nivibus aucti profluens, hactenus numquam substiterat, apud solos suevos elanguit,


image: s119

resedit et consistere coactus est, Nam bis traducto Rheno ulcisci suevos paravit ob auxilia (quae nemini ut alius dicit contra Romanos denegabant) Treveris missa, et quod assidue Ubios qui erant in fide romanorum, premerent, sed bis, postquam Suevos audivit esse in armis, paucis diebus trans Rhenum moratus, pontem quem fecit rescindens aufugit. Quod si aequalibus, Asinio Pollioni et Ciceroni Tullio fuit suspectus, quia in suis laudibus esset nimis et ultra veritatem profusus, multo celebratiores credo esse Suevos. Si Suevus hanc illius trans Rhenum et contra suevos expeditionem atque rursus fugam scripsissent. Hoc unum dico, Iulius immodicus animi numquam dimisisset suevos, si non eos timuisset. Qui quomodo precor causari vult vastitatem silvae hercyneae? quo minus illos sit aggressus, qui britannos alterius orbis homines, et hactenus ignotos Romanis, per infestissimum mare quaesivit, et cui ante et post suevos nulla regionum longinquitas, nulla iniquitas locorum nec vastitas nec noxii serpentes nec fervores libyae nullius tempestatis asperitas obstitit? Quos cum nequiret vincere, tandem amicos sibi fecit cum ceteris germanis et eorum auxilio galliam subegit et Pompeium cum toto oriente atque innumeris regibus cruentissimo bello vicit, adeo, ut nihil egregium sine illis auxiliatoribus gereret, adeo ut illis vitam et imperium monarchiamque accepta referre debeat Quid dicam de Augusto caesare. Sub quo totus mundus pacatus esse dicitur, cui se Persae submiserant, et indorum reges muneribus honoraverunt? Nonne imperatoris illius post natos homines fortunatissimi apud solos paene suevos felicitas claudicavit? Nam Quintilium varum cum tribus legionibus ab illo ad arcendas barbarorum excursiones contra Augustam missum, suevi ad internicionem deleverunt, ablatis signis et aquilis duabus. Unde adeo consternatum scripsit Suetonius Augustum, ut per continuos menses barba capilloque submisso caput interdum foribus illideret, vociferans Quintili vare legiones redde, diemque cladis quotannis maestum habuerit atque lugubrem. Sed non solum tres legiones, verum ducem etiam legatum et auxilia omnia amisit, ut ait Suetonius. quae missa sunt ab universis sociis et subditis Romanorum, inter quae erat Avar graecus Bogudis regis filius cum macedonico exercitu, ut hodie antiquitates Augustae urbis declarant. Ubi etiam hi versus sunt reperti.

His nomen terris Bogudis dat regia proles
Graecus Avar pecudis de suevis more litatus

Fuit autem hoc gravissimum et atrocissimum inter Romanos et germanos bellum et post africanum maximum. Unde notari potest dicit Otho Frisingensis. quanti roboris praedicta gens germanorum fuerit. quae in summa auctoritate Romani populi et imperii tantam stragem Romani militis dederit. Tradunt Augustenses hanc caedem ibi factam, ostenduntque in argumentum collem ex ossibus mortuorum compactum quem in vulgari perleich eo quod legio


image: s120

ibi perierit usque hodie vocant vicumque ex nomine vari appellatum monstrant. haec Otho. Et tamen hanc ignominiam et memorabilem cladem a suevis acceptam Augustus numquam vindicavit, satis expertos suevos, Sed versus ad deorum auxilia, vovit magnos ludos Iovi, ut rei publi. statum reformaret atque in meliorem statum converteret. Tiberius Augusti successor timens (ut videtur) suevos regem eorum Marobolum (ut testatur Eusebius et sextus Aurelius) blande et amice ad se vocavit, callideque circumvenit, nec unquam ad suos redire permisit. Drusus autem caesar Tiberii frater praeclarissimas omnium res in germania gessisse praedicatur sub Augusto, sed multo suorum sanguine. Claudianus,

Nobilitant veteres germanica foedere Drusos
Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta
Quis meminit victum sola formidine Rhenum?

De quo ita scribit Orosius [(editor); sic: Horosius] , Postea fortissimas nationes et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat. Cheruscos, suevos, et sicambros pariter uno bello, sed etiam suis aspero superavit, quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum si quando praeventu Ro. inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis vel qualibet re, qua velut telo uti furor possit, parvos filios collisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis, parricidae. Inde natum proverbium, illorum mulieres ceterarum gentium viris fortiores et bellicosiores esse. Sed Drusus tandem prope Rhenum belligerans est a germanis occisus. Et germania (teste Floro) magis turpiter est amissa quam gloriose acquisita, Sed quota pars germaniae parva profecto ab eo acquisita, ut ex Orosio [(editor); sic: Horosio] probare possum in sexto li. Tiberii successor Caius Caligula (teste Eutropio) bellum contra germanos movit, ingressusque sueviam nihil strenue egit, Immo timidissime fugit et adeo consternatus est animo, ut fugam transmarinam cogitaret et pararet. Nam quod Suetonius de germanis refert, non possum ex Eutropio nisi de suevis intelligere. Ita autem dicit Suetonius Adversus barbaros quoque minacissimus cum trans Rhenum inter angustias depressumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat equum ilico conscendit ac propere versus ad pontes, ut eos calonibus et, impedimentis stipatos reperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est. Mox etiam audita rebellione germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solatio acquiescens, trans marinas sibi superfuturas provincias, si victores alpium iuga, ut Cimbri vel etiam urbem ut Senones quondam occuparent. Unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi ipsum sibi manus intulis se, nuntio malae pugnae perterritum. Posterioribus vero temporibus non contenti suevi et alemanni in patrio solo Romanos non timere, immo vero Romano imperio gravissimi et formidabiles in primis, sedibus suis relictis, crebras excursiones in Italiam, Galliam, et Hispaniam fecerunt. Omniaque vastantes


image: s121

atque victoriosis signis suppeditantes, contra Antonium verum Maximianum Constantium, Constantinum, Aurelianum. Iulianum et alios imperatores varia fortuna in gallia saepe pugnaverunt, Tandem sub Arcadio et Honorio vastatis gallis transmissisque pyrenaeis montibus direptisque hispaniis tandem in galatia consederunt septemque ibi reges per ordinem habuerunt. vastata saepe tarraconensi Carthaginiensique provincia, ut auctores referunt. Et quorum auxilio hunni toto orbi formidabiles saepius caesi sunt. Sed quid fecerint Senones, Longobardi, angli scriptorum nobilissimorum suffragio suevi novit Gallia, Roma, Pannonia, Illyris, Graecia, Macedonia et Asia testatur. Horum autem gestorum auctores fuisse Suevos ostendi alibi non obscure, et olim multo efficacioribus persuasionibus probabo. Postremo si vellem pro rerum dignitate laudare Suevorum duces, qui imperium Romanum a Carolo magnificentissime et gloriosissime ad c. et xx. annos administraverunt, opus esset perfecto integro libro. Qui omnes aut ex waiblinga oppido aut castro Stauffa hereditaria terra principis nostri Udalrici originem ducentes, cunctis fere europaeis gentibus iugum servitutis imposuerunt, Et feras illas atque indomitas turcarum gentes saepe vastatione, proeliis, caedibus. ferro et igni domuerunt. Praesertim Conradus secundus qui per Asiam victricia signa tulit, atque cum perfidis Sarracenis in terra sancta strenuissime decertans, illustrissimis triumphis enituit. Cuius unum ex multis facinus memorabile quidem, omnibusque christianis nedum germanis et praesertim Suevis gloriosum non duxi praetereundum. Ille enim dum apud Damascum praeclarissimam urbem, atque Syriae caput, maximam Saracenorum atque Turcarum multitudinem, atque infestissimum exercitum obviam haberet, dimisso equo in prima christianorum acie consistens dimicavit strenuissime, et cum ex altera parte quidam gigas procerissimae staturae suis spem maximam praeberet viriliter pugnando, nostrumque imperato rem per collum apprehendisset, is educto gladio gigantem desuper per medium dissecuit, quo facto Saraceni perterriti atque retrocedentes speciosissimam christianis victoriam reliquerunt, Foedericus primus Armenia et magna Asiae parte in suam ditionem redacta, Saladinum victoriosissimum regem atque universam Mahumetis perfidiam exterminasset, nisi cum summo reipu. christianae damno in parvo flumine esset submersus. Sub Heinrico quinto (penes quem pacis et belli gerendi auctoritas est atque administratio) Goffredus germanus, comes Bulionis et tandem dux Lothoringiae cum germanis et aliis christi fidelibus sepulchrum christi ab infidelibus eripuit. Foedericus secundus sola adventus sui fama Sultanum ex Iudaea fugavit. In quam cum exercitu ingrediens in die Palmarum est Hierosolymis rex acclamatus atque coronatus. Quod si ad Europam revertemus, inveniemus Suevos imperatores saepe Boiemis rebellibus iugum servitutis imposuisse. Sarmatarum et Polonorum regnum in ducatum redegisse atque tributarium fecisse, regnum item Burgundionum in provinciam imperii instituisse, Hungaros saepe in propriis sedibus


image: s122

percussisse, atque prioribus pulsis reges imposuisse, utramque Rheni ripam Saxoniam, Franciam orientalem atque Bavariam, iustam interdum servitutem detrectantes, pulsis vel exilio damnatis eorum ducibus, maximis saepe calamitatibus et victrici manu ut resipiscerent et ad sanitatem mentis oboedientiaeque reverterentur coegisse comperiemus. Qui quantis cladibus superbas gallias, praesertim cis alpinam. Romam, tuscos, atque totam Italiam factiosam atque rebellem affecerint, quamque triumphalibus atque fortunatissimis aquilis sub iugum servitutis deiecerint, nemo est qui nesciat, cui saltem paucae historiae sunt notae. Horum plures imperatores Ro. Reges Hierusalem. Siciliae. Apuliae. Sardiniae et Corsicae reges dominique fuerunt. Quorum illustria atque immortalia facta vivent et in ore omnium hominum versabuntur in perpetuum, cum aliorum ingeniis praeclarissimis, tum etiam meo, si dii immortales mihi vitam, incolumitatem et scribendi felicitatem sunt concessuri. At vita comite spero me saltem aliis materiam et occasionem praebiturum, ut eorum ingenio acriori, exquisitiorique dicendi genere immortalitati commendentur, quae fortiter suevi gesserunt. Quod ideo dico, nam Itali propterea quod germania nullos habuit scriptores et literatores, qui eorum mendacia confutassent, libere sunt in bonos imperatores germanos mendaciis debacchati, et praesertim in utrumque Foedericum, quorum amplitudo magnificentia et maiestas cunctis nationibus illustris, Italis visa est exitialis atque intoleranda. Et Blondus sive suo ingenio sive (quod magis credo) quia ita ab aliis acceperit, qui pontificibus sunt blanditi, quibusque germanica virtus et rerum gestarum gloria fuit exosa, quod consideravi in suevorum imperatoribus aliquando ab omni historica veritate aberrant, eorum extenuando gloriam et acerbius accusando fortitudinem. Merito igitur conquerar defuisse nobis rerum scriptores. Nam ut ad institutum regrediar, quod maiorum nostrorum res fortiter gestae venerint maiori ex parte in oblivionem, sintque obscuratae per externos et hostes nostros possum lucidissime etiam ex nostris temporibus colligere, dum ea quae nos aut vidimus aut ex viventibus et rerum gestoribus audivimus pervertuntur mirum in modum a chronographis recentioribus. Sumamus exempla nostrorum temporum, Scripsit nuper quidam supplementum supplementi chronicorum, Qui inter cetera narrat captivitatem Ludovici ducis mediolani ante sex annos factam, et inter alia refert Ludovicum proditorie esse in manus gallorum traditum ab angelis quibusdam (ut ipse dicit) et suevis quod cum pellegissem, stomachabar partim hominis simplicitatem partim miserabar. quod ea quae sunt recentissima, cosmographiae ignarus, falso narraverit. Qui enim sint suevi, quique eorum fines minus bene novit dum alibi dicat Maximilianum caesarem bellum habuisse contra suevos. Anno M. iiii. xc. ix dum helvetii fuerint. Quoniam Suevi columna et fundamentum imperii exsistentes officio et obsequio in regem nulli mortalium cedunt, pro cuius vitae incolumitate, salute et imperio propagando ubique terrarum militant, corpusque et sanguinem intrepidi exponunt. Sed quid in re manifestissima laboro, cum ille ipse supplementator suevos excuset, nisi in nomine errasset? Illi enim qui contra regem


image: s123

pugnaverunt non suevi sed helvetii dicuntur, quos ipse videtur criminari Sed illos ego nec excuso nec accuso, laborans ad hoc unum, ne suevorum nomen in tam turpi facinore falso ad posteritatem transeat, Sed cum acres habeat aculeos contumelia, non immerito stomachabar, Quis enim Suevus aequo ferat animo suos proditionis insimulari, a quo crimine nihil magis alienum est, quam virtus et fides suevorum. A quo detestando facinore (praeter praefati scriptoris excusationem) verissimus ego assertor suevos et omnes (ita enim dicuntur nostri) lancearios sanctissima fide immunes affirmo, obtestorque omnes Longobardos ducemque ad huc captum, nec non Italos omnes qui ducis partes foverunt et secuti sunt, pro veritatis testimonio ipsos denique divos in testes voco suevos et lancearios nihil tale commisisse, quin immo paratissimos fuisse experiri fortunam cum gallis, nec certamen unquam detrectasse, quippe quibus parva salus nisi in armis proposita erat, quorum consiliis dum parere dux contempsit, factum est ut captivus gallican. atque servitium regium habeatur. Et maximum argumentum nostros non consensisse in illam proditionem est, quod nostri primores qui plurimum in exercitu apud ducem poterant, sunt maiori ex parte a gallis gallicanoque exercitu rebus omnibus exuti. Summus enim praefectus nostratium copiarum, a gallis captus. vitam et salutem ultra fortunas suas redemit, Item nobilis vir Marcus de Emps captus et pretio redemptus, Ita multis aliis contigit centurionibus, signiferis, et illis, qui acierum instruendarum curam gerebant. Taceo de illis, quibus ea deditio mortem intulit. Hoc nostri ex singulari helvetiorum qui paulo ante hostes nostri erant in se odio, qui utramque partem fovebant militibus, ante formidantes suaeque virtuti invictaeque animi magnitudini confidentes non dubitassent, contra universam galliam eo die fortunam tentare, memores pristinarum victoriarum. quibus saepe gallos parva manu longeque inferioribus viribus fugarunt, sed dux quos fideles habuerit vel non, captivus cogitur aliquando meminisse, Ego autem verissime dico

At nec germanus natura prodere novit
Hinc spurius soleat prodere si quis erit

Ita enim nostri a patribus maioribusque suis didicerunt, ut virtute spectataque fide atque integritate non dolo aut insidiis nedum proditione contendant atque belligerent Suevi autem et lancearii illi sunt, quorum auxilio et virtute invictoque animo reges gallorum atque gallicanus helvetiorumque copiosissimus exercitus iam toties nostris temporibus Apulia sunt deturbati, fugati et prostrati, Errat et auctor ille supplementi, ut alibi dixi, dum bellum Sigismundi ducis Austriae adversus Venetos narrat. Errant et alii, sive de industria et adulatione veritatem supprimunt, Nam et Petrus Marcellus de venetorum ducibus scribens, ita ait, Conspiraverunt namque omnes fere germaniae principes adversus venetos, qui ingenti barbarorum exercitu comparato, nullo prius indicto bello, Athesi apud tridentum superato subito incursu ad Roverense oppidum castra posuerunt. O quanta iniuria veritati et rebus gestis facta est, dum nemo non sciat bellum fuisse solius ducis Sigismundi (neque quemquam alterum principem interfuisse,


image: s124

aut aliquo foedere suum duxisse bellum. Sed quod ipse prior, nullo prius indicto bello lacessiverit venetos, scit totus mundus esse aliter factum. Nam praeter hoc quod princeps fuit iustissimus, et integerrimus, et nihil iniquum tale unquam cogitaverit, nemo etiam non novit adeo fuisse pacis amatorem, ut nisi coactus illatum propulsare, numquam Venetis vel cuiquam mortalium bellum intulisset Econtrario vero Venetos agi praecipites dominandi libidine, pro qua nec fidem nec divina humanaque iura pensi habere praedicatur vel maxime ab ipsis Italis. Addo autem alia inter se discrepantia. quae scribunt veneti de hoc bello, Subiungit idem Marcellus, ad famam adventus germanorum tanto fuisse terrore perculsos venetos, ut momento temporis sine ullo maiori certamine in fugam verterentur, confractoque ponte Athesis plurimi armati in aquas praecipitari cum equis vi fluminis absorberentur, et Robertum Severinatem cum suis fere omnibus eodem furore perculsis, in aquis demersum concidisse. Bergomensis scribit ingentem fuisse germanorum caedem, cui et verba Marcelli refragantur et ipsa veritas, nullum enim detrimentum intulerunt veneti. Qui enim fieri potest, ut ii qui ne vultum quidem germanorum atque aciem fulgoremque oculorum ferre potuerunt, fugientes nondum bene visos, stragem ullam edidisse credantur? Ubi ullis annalibus hoc lectum est? At nostri fugientes et attonitos et ad potandum Athesim festinantes venetos consecuti memorabili illos clade affecerunt. Dicitur et Antonius Sabellicus pariter cum superioribus consensisse, et variis preliis varia esse fortuna decertatum. Sed dicant quicquid velint omnes, Veneti defucare studeant quibuscumque possint coloribus rem gestam, nemo non novit etiam in Italia cunctis preliis, sive levibus sive iustis numquam Venetos superiores, semper victos, captos, trucidatos vel aquis submersos esse, Verissimumque est Epitaphium in sepulchro Roberti Severinatis tridenti.

Italiae victor severina stirpe Robertus
Sigmundum Australem sensit in arma ducem
Ter proceres veneti bello petiere tridentum
Ter victi, et victus ecce Robertus adest

Baptista autem Mantuanus laudans vere laudandum et praestantissimum rei militaris ducem Robertum eius in hoc bello fortiter res gestas plus poetice quam historice scripsisse existimatur. Et ut pateat quam parum probe sint instructi de rei gestae veritate notum est Antonium Mariam Roberti filium, hominem proceritate et praestantia corporis atque animi magnitudine inter suos illustrem provocasse ad monomachiam singulareque certamen, quemcumque germani vellent natalibus tamen et nobilitate egregium, ex germanis vero Ioannem comitem de Sonnenberg, hoc est de monte solis. conditionem accepisse atque pro laude suevorum et totius germaniae fortiter pugnantem superiorem victoremque exstitisse. Quod certamen Sabellicus enarrans dicit ex germanis fuisse Georgium Gombergium. Qui quis sit, ego nescio. Sed ut concludam aliquando, quid


image: s125

splendidius? quid magnificentius aut maius ad gloriam germanorum addi potest: quam paucis nostrorum copiis et nudis lanceaque tantum instructis militibus robustis tamen viriumque et animi plenissimis pulsos esse prostratos et caesos copiosissimos venetorum exercitus, ingentissimamque eorum cataphractorum manum, quorum equi operimento ferri munitiores nostrorum corporibus erant nudorum lanceariorum aspectum expavisse ac ne primum quidem impetum aut congressum sustinere potuisse? Et profecto post degustatas iam frameas nostras postquam se ex fuga in tuta recepissent, ita trepidatum est totis castris, ita consternatus fuit maximus exercitus, ut optimum ducem Robertum, atque de repu. veneta meritissimum post abscessum germanorum, in undis submersum quaerere non auderent. Quem tandem nostri pietate moti inventum retulerunt Tridentum ibique honorifice sepelierunt, subversis tamen et fractis venetorum signis, Postremo supplementum iam saepius nominatum falsissime narrat Maximilianum nostrum Caesarem Augustissimum ingressum ante aliquot annos Hungariam profligatum esse a rege Vladislao. Novit enim Hungaria et germania vel universus potius orbis praeter hunc unum Maximilianum principem invictissimum atque christianissimum postquam intraverit Hungariam obvia quaeque stravisse munitissimamque totius regionis urbem Albam regalem maximis copiis instructam, eo quo advenerat die vel potius hora, sine omni machina atque tormentis admotis, sed milite fossas profundas tranante atque muros integros propugnaculaque scalis ascendere fortiter oppugnasse atque cepisse, neque postea vidisse hostem ullum, quippe nostrorum virtute conterriti universi regnicolae se sponte regi nostro summisissent, nisi ille militari tumultu suorumque seditione (dum inter se pedites et equites parum liberaliter aequalibusve portionibus parta spolia optimasque praedas divisissent) domuitionem (ut verbo utar Apuleiano) capere fuisset coactus, Et cum post abscessum regis sequenti aestate Hungari coadunatis viribus Albam regalem et alia oppida oppugnata et capta repeterent, nostri qui hinc inde in subsidiis oppidorum erant collocati, dum regis aliis impliciti negotiis auxilium desperassent, nec diutius tantae multitudini resistere possent propterea quod infida erant omnia circumquaque, nec commeatus ulterius suppeditaret, convenientes, et collecti, tam et si paucissimi, germanica tamen et innata virtute tantam hostium multitudinem adorti, proelium commiserunt, victoresque erectis signis manuque potenti regnum exeuntes Hungaricum, in tuta sese receperunt. Habes igitur Conrade magnanime luculentissimum argumentum ex parvo hoc laudum nostrarum epitomate gloriosissimas fuisse res suevas atque germanas, si scriptores habuissent, et e contrario maximam suspicionem magnam rebus nostris gestis antiquitus fuisse illa tam iniuriam, dum parum integra veritate Itali, genus in suam laudem effusissimum describant, quae ipsi vidimus et scimus. In culpa harum rerum sunt principes germaniae, qui si coluissent scriptores, neque eos esurire passi essent, repperissent plurimos (uti non


image: s126

dubito) qui pro vindicanda germania ab omni oblivione atque defraudatae laudis falsaeque insimulationis iniuria omnem suam industriam atque ingenium intendissent. Sed dum illos principes neglexerunt, neque iustis praemiis dignati sunt, factum est, ut memoria eorum una cum exitu vitae exstingueretur Et si quid egregium gesserunt, venerit in oblivionem, aut per externos sit omnino obfuscatum. Vale et me commendatum habe.

Oratio ad regem Maximilianum de laudibus atque amplitudine Germaniae.

Contra quendam pseudopropheten. Carmen
Carmen contra detractorem regiae maiestatis.
Germani sunt indigenae.

AD MATTHAEUM LANG VIRUM CELEBERRImum et Maecenatem poetarum.

Pellege Caesareas laudes et Teutonicorum
Langi maecenas, praesidiumque meum
Non vulgata quidem nec conculcata videbis
In triviis passim subrudibusque scholis.
Talia, quae possunt remorari Caesaris aures
In primisque tibi quae placitura scio.
Omnia iam dudum (fateor) cui debeo iure
Pro tantis meritis, officioque tuo.
Munera non habeo, cum sim pauperrimus ipse
Cum nequeat nummos, carmina mittit inops.
Quod si me versus possunt ostendere gratum,
Cantabo laudes (dum mihi vita) tuas.
Atque tuum nomen numquam ventura silebit
Posteritas, famam si mihi fata dabunt.

Ex Inspruck in vigilia Pentecostes. M.D.I.


image: s127

ORATIO HENRICI BEBELII IUSTINGENSIS SUEVI AD Augustissimum atque sacratiss. Ro. regem. Maximilianum, de eius atque Ger. laudibus

SI Pompeium magnum Caesar illustrissime ob hoc laudavit antiquitas, quod ad eum faciles aditus essent etiam privatorum, quantis tu mitissime Imperator praeconiis laudari mereris, qui omnibus etiam humillimis facillimum das accessum, ut neque te Moses apud Hebraeos, neque Titus Vespasianus apud Romanos vel facilitate vel mansuetudine vincat. Qui ut cunctos mundi principes dignitate exsuperas, ita nulli etiam ex infimis comitate debes existimari inferior. Mihi igitur te adeunti sacratiss. rex incessit et laetitia et timor, Laetitia quidem vel incredibilis. quod ego adolescens infimae condicionis [(editor); sic: conditionis] humillimoque loco natus, tanti viri affandi copiam sim nactus, regis scilicet terrenique dei, quique talis et tantus sis, ut omnium iudicio non solum praesentes orbis terrae reges, et in hunc usque diem viventes animi magnitudine, disciplina militari, singularique prudentia longe excellas. Verum etiam in omni genere laudis et gloriae, omnes superiores reges quacumque tandem hi aetate floruerint, si non exsuperaveris, aequasti tamen omnino, adeo ut clementia Caesari, iustitia Traiano, pietate Antonino, gravitate Alexandro Severo numquam cedas. Neque inter reges tantum, verum etiam inter illustres viros (ut de Pyrrho tradit Iustinus) nec quemquam te uno, aut vitae sanctioris, aut iustitiae probatioris inventum iri posse contenderim Cuius item domi militiaeque, tanta tamque praeclara sunt facinora, ut ne inimici quidem queri, nisi de magnitudine et prudentia tua audeant, has ego tuas virtutes animo complectens divinamque maiestatem tuam coram aspiciens, totus contremisco, titubat lingua, tremunt labia totumque corpus in composito quodam modo vacillat. Nec id quidem immerito, novisse enim debebam coram florentissima maiestate tua, hoc eminentissimum dicendi genus consequi posse neminem, nisi qui sit summis eloquentiae viribus, tullianoque flumine instructus, quique memoria prope divina praeditus, inprimisque eruditione singulari atque doctrina insignis atque exercitatus. Quod in me nemo desiderare debet, qui in otiosis tantum philosophorum rhetorumque scholis versatus, numquam in publicum progressus sum, nedum oravi in corona principum. Sed recreat me ac aequiori animo esse iubet Caesar quidam dulcissimus afflatus, de tuo illo benignissimo procedens vultu, sinitque me paulo erectius loqui, in mediumque quod institui effundere. Scio itaque imperator sacratissime moris esse eorum, qui apud te oratorio munere funguntur, ut longa serie maximo verborum ambitu, gravissimisque et ampullosis sententiis te cohortentur ad pacem Germaniae universalisque ecclesiae Romanae componendam. Quique persuadeant expeditiones in Turcarum ferocissimam gentem, quaque opportunitate. et quibus adminiculis id fieri possit, tua mansuetudine evecti, longius aequo effusiusque oratione evagantur, a quibus in praesentia longe est mihi aliena mens, ne ego (ut est in proverbio) Minervam docere velle videar, neve mihi adolescenti accidat quod evenit Phormioni iam grandis aetatis philosopho. Nam (ut scribit nobis Cicero) cum Hannibal Carthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset


image: s128

exul, pro eo, quod eius nomen erat magna apud omnes gloria invitatus esset ab hospitibus suis, ut Phormionem eum quem dixi si velit audiret, cumque se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas, de imperatoris officio, et de omni re militari. Tum cum ceteri qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale quidnam ille ipse de illo philosopho iudicaret? Hic poenus non optime graece, tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem, neque mehercle iniuria, quid enim aut arrogantius, aut loquacius fieri potuit, quam Hannibali qui tot annos de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset. numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta dare de re militari, hoc mihi omnes isti facere videntur rex Maximiliane, qui tibi praecepta militaris disciplinae dare cupiunt, in quibus a puero usque in hunc diem cum summa laude tua versatus es, tantaque et tam eminentissima de te strategemata imperatoria privatique militis animosa opera praestitisti ut non solum cum Hannibale aut Alexandro magno, sed cum omni antiquitate in omnium bellicarum rerum, et peritia et virtute possis certare quam gloriosissime, Hoc idem mihi facere omnes isti videntur, qui te longa oratione cohortari instituunt ad pacem Christianam, aut armare in funestissimam Turcarum gentem cum tu cunctis principibus Germanis dormitantibus solus et idem diu noctuque vigilantissimus, ea quae ad statum publicum pertinent optime provideas, et sollertissime pensites. qui nihil antiquius ducis, quam consulere communi omnium bono, quam prospicere publice Christianorum omnium utilitati et gloriae eaque sequi atque amplecti, quae Romano imperio et ornamento et splendori futura credas. Nec quicquam credo tam in abdito esse eorum omnium quae vel profutura sunt imperio vel obfutura, quod tibi cogitanti non sit in promptu, quod est rex Maximiliane nobis Germanis necessarium in primis, nam dum singuli principes post habitis rebus publicis vel commodo privato student, vel dum eorum quidam simultatibus, et intestinis seditionibus solummodo sunt intenti, reliqui voluptatibus tantum indulgent, quae sunt vel prima instrumenta, per quae multa oppida, nationes validissimae, amplissima regna atque imperia corruerunt, brevi futurum timeo, nisi tu Caesar qui labentem iam pridem rempu. Germanam ab occasu restituisti, auspicatissima tua sollertia et prudentia adsis. ut totum hoc florentissimum imperium quod maiores nostri virtute, multo sanguine et rebus gloriosissime gestis nobis pepererunt, per secordiam et neglegentiam amittamus, inque turpissimam servitutem redigamur, quod tamen te sospite numquam pertimescemus, dum hoc unum non neglexeris quod Virgilius monuit. Parcere subiectis et debellare superbos. Exacta enim nocte videre videbar in somniis, vetulae mulieris imaginem humana grandiorem et augustiorem laceris tunicis et habitu omnino deformi, adeoque macie et squalore confectam, ut nemini non horrorem cum miseratione moveret, ceterum ita conspicuo capite, ut


image: s129

tanto ex fulgore visus hebetaretur, et quantum videre potui serto laureo cinctum erat. Ego itaque tanto ex capitis fulgore, ceterorum autem membrorum putredine et horrore exanimis cecideram, namque calor ossa reliquit (ut cum Virgilio loquar) et vox faucibus haesit. nisi illa me apprehendisset, filiumque inclamans consolata esset. Ego ex his verbis paulatim resumens animum agnovi matrem esse Germaniam, qua salutata et tam varia membrorum valetudine atque conditione quaesita, illa singultu diu verba impediente, tandem haec fatur lacrimans. I celer Bebeli ad regem meum et filium cariss. Maximilianum, non enim privatorum dedignatur accessum. narra conditionem meam, narra deformitatem narra lacrimas et assiduum luctum in quo tabesco penitus, dic ipsum unicum esse matris refugium et solamen, in quo omnem spem, ab eo tempore quo ex utero materno produxi reposuerim, ipsum item omnium filiorum esse caput florentissimum, cetera membra omnia marcescentia, dic bono animo sit, nec desperet meliora lapsis, ut qui sua viriditate et vigore plura adhuc membra reficere ac recreare possit. Ea vero quae nimium putrent omnino rescindenda curet, nec aliam salutis spem restare, nisi medicina medullitus adhibeatur, dic displicere mihi in primis conventicula nobilium et procerum, qua se subtrahant a sancta oboedientia. Dic secum reputet, quae causa Persas. Macedonas. Graecos pariter et Romanos subverterit, inveniet profecto proprium cuiusque studium commodum privatum et intestinas seditiones (quibus omnibus maxime nostri laborant) omnium regnorum fuisse destructionem, in summa dic regem meum esse eum, qui confesso omnium sit fortissimus, iustissimus, Christianissimus, nemo illum voluptati deditum [(editor); sic: diditum] , nemo libidini, nemo otio accusat, nemo a recto iustoque deviantem, Sola clementia eius tanta est quae ad commodum et gloriam Germaniae damnari debeat, nam adeo obstinatae sunt omnium aures, ut non clementia sed tyrannide opus sit. Haec locuta protinus evanuit. Ego autem ne (ut praefatus sum) sus minervam docere videar, paucis dixisse contentus sum, cum mihi de his rebus non sit instituta oratio, sed longe alia prosequar, cumque obiter quaedam et eadem pauca sim dicturus sacratiss. rex de incredibilibus iisdemque immortalibus tuis virtutibus, longe etiam mihi aliena mens est, ac ceteris. Plerique enim omnes in principum laudibus recensendis, ad longum haerent in enarrandis maiorum suorum nobilitate, rebus gestis, divitiis, honoribus, ceterisque id genus, quae ego et si unus omnium maxime de te possem praedicare qui es ex ea familia Austriae scilicet natus inclita et florentissima, quae tot regum atque imperatorum mater, saepe etiam Pannoniae, saepe Boemiae, quandoque Poloniae reges dedit, omnia tamen missa facio, ne aliena iactare in te videar, neve aliorum laudes tibi usurpare iudicer, quem omnium laudum et amplissimarum quarumque virtutum, veluti exemplar intuemur, nec item de rebus tuis gloriosissime gestis in praesentia nobis sermo futurus est, Si enim felicissimos tuos triumphos, faustissimaque tropaea, quae summo cum honore tuo de Francis, Eburonibus, Sicambris, Batavis, Morinis, Frisiis, Hungaris reportasti, et si libere per globum


image: s130

ceterarum rerum fortiter a te gestarum peragrare vellem, non essem parva oratione contentus sed perpetuo quodam historiarum contextu, tua excellentissima praeconia posteris demandarem. At si me audire vis rex Maximiliane, multi inveniuntur, qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates ruta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant, et muros in miram altitudinem adductos arietibus ac machinis quassent, multi sunt qui ante se agant agmina, et tergis hostium graves instent, et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant. Sed hi quoque ut vincerent hostem cupiditate victi sunt. nemo illis venientibus resistit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant, tunc cum agere visi sunt alios, agebantur, agebat in felicem Alexandrum furor aliena devastandi, et ad ignota mittebat, non ergo te maxime rex laudo quia magnos duxeris exercitus hos enim et Cambyses (scribit Seneca) furiosus ac furore feliciter usus habuit sed ob egregiam animi moderationem, continentiam, temperantiam, munificentiam mansuetudinem, comitatem, religionem ceterasque virtutes prope infinitas, et ut cum psalmographo loquar dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis, atque ut animi mei sensum omnino aperiam, idem mihi de te optimo iure praedicare concessum est, quod Plinio de Traiano imperatore. Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace, alium toga sed non et arma honestarunt, reverentiam ille terrore, alius amorem humanitate captavit, ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit postremo ad huc nemo exstitit cuius virtutes nullo vitiorum confinio laederentur. Tu autem haec omnia coniunxisti omnium iudicio, ut inter se de excellentia certare videantur, et quod cui praeferatur sit iudicatu difficillimum. Sed quid ego adolescens omnium rerum imperitus, tuas explicare laudes conor? de quibus honestius est tacere, quam pauca dicere, quas et de te praedicari sola conscientia contentus minime exigas, et mihi de his non sit instituta oratio, ut puta minime idoneo. At gloriosissime rex, ut tandem flectatur oratio ad institutum nostrum, omnis nobis sermo apud sacratissimam maiestatem tuam habendus est, de laudibus Germaniae, deque inopia scriptorum apud eosdem. Libet itaque lamentari et deflere, iniquam maiorum nostrorum conditionem, quod apud Germanos reperti sint qui egregia facerent plurimi, qui scriberet nullus. Hoc conqueror apud te Imperator, hoc me in lacrimas prorumpere cogit. Si enim scriptorum beneficio illustria foris domique gesta Germanorum, ad posteros transmissa essent, essetque in recenti memoria ea fortitudo animi, ea strenuitas, ea in rebus gerendis peritia, quas de se praestiterunt Caroli, Ludovici, Lotharii, Foederici, Othones, Henrici, Conradi, Rodolphi, Alberti ceterique Germaniae Imperatores, Non semper graecia mendax suos, Thesea, Themistoclem, Periclem, Miltiaden, Cononem, Epaminundam, Codrum, Pausaniam, Alcibiadem ceterosque Roma vero suos Curios, Fabios, Caesares, Flavios, Scipiones. Horatios, Regulos et alios, ad omne virtutis exemplar opponerent, quos nostri non solum aequarunt rerum magnitudine, verum etiam longe superaverunt, ex hoc vel maxime, quod his non aequitas aut ulla virtutis ratio quaerebatur, sed sola regnandi


image: s131

libido. Nostrorum autem omnes labores, omnia pericula, omnis denique militia suscepta est, pro deo, pro fide, proque augenda Christiana religione, Quod si ullus est defunctis (uti non dubitamus) sensus, profecto horum manes ingemiscere credendum est, cum tot labores incassum sibi fuisse susceptos intelligant, et tot nequiquam egregia opera non solum pro nostra patria, sed etiam pro totius Christianae religionis conservatione et defensione, sint non solum aggressi, verum etiam summa cum laude confecerint, ut cum suis ipsi sudoribus et auspiciis Romanae ecclesiae pepererint tale incrementum, quale non Macedo Alexander suis, vel Caesares Pompei, Scipiones et ceteri ambitioso Ro. imperio, Attamen omnes oratorum poetarum historicorum et philosophorum denique libri referti sunt, Romanis et graecis ad omnem posteritatis aemulationem, Nemo mentionem faciat Foedericorum, Carolorum et Othonum ceterorumque, quibus ad omne nepotum exemplar nihil reperitur omnino expressius, Non est alia causa quam quod res eorum gestae scriptorum penuria venerunt in oblivionem, At si pro rerum dignitate laudari debet germania, invenies eam esse regionem, quae de omni genere laudis ac virtutis, cum quavis non modo earum, quae hac tempestate praeclarae habentur atque celebres, verum cum omni antiquitatis memoria contendere possit. Quicquid enim virtutis peculiare est cuiusque regionis, hoc totum nostri sibi vendicant, ut non immerito dicere possimus. Sola Germania habet laudum quicquid omnes possedimus. germani Igitur quales sint, ipsum nomen liquido ostendit, quoniam nulla est gens ex omnibus terrarum regionibus, quarum habitatores historia cognoscuntur, vel quorum memoria ad nostra usque tempora scriptorum beneficio pervenerit, quae tale nomen etiam cum rerum pondere sortita sit, quod (nec ab re) non solum corporis, sed etiam animi bonitatem complectitur. Dicimur enim Germani vel a germinando, Germania enim teste Solino dives virorum, terra frequens populis numerosis et immanibus, quorum corpora et procera sunt et candida et pulchra, sumusque bellicosi a natura. Et quod sine nostrorum laude numquam meminisse possum. Germani dicimur quasi fratres, numquam enim tanta laborarunt maiores nostri intestina seditione, quin non adventantibus externis hostibus, summa concordia et fraternitate ut ita loquar coadunati, fortiter et unanimes hostibus congrederentur, et manum consererent, Nec Strabonem (parcat mihi homo graecus et qui non vidit) in hoc loco admittam, qui voluit nos dictos quasi fratres gallorum, quod proceritate corporum, forma et moribus et vivendi ritibus, illis essemus similes, quos semper proceritate et pulchritudine corporum. in omnique virtute atque praestantia militari longe superavimus, Id quod exteri exhibent Agrippa enim rex Iudaeorum laudans Germanos a fortitudine. Gallos non a fortitudine sed a divitiis commendat. Caesar autem dicit Germanos multum a consuetudine Gallorum differre, cum eorum vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistat, a parvulis, duritiei ac labori studentium, Gallos autem molles esse dicit. Nam ut (inquiens) ad bella suscipienda gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens, ad calamitates proferendas mens eorum


image: s132

est, quos alibi infirmitatis idem accusat. Et alio loco. Galli paulatim assuefacti superati, multisque victi preliis, ne se quidem ipsi cum Germanis virtute comparant. Confirmat et Cornelius Tacitus. Treviri et Nerii circa affectationem Germanae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam a similitudine et inertia Gallorum separentur, qui Galli, et si hodierno die sint nostrum genus et a Germanis maiori ex parte descenderint, adeo tamen degeneraverunt a nobis, forsan ex mitiori caelo, ut fratres nobis nec a bonis corporis nec animi possint iure censeri. Praeter plerosque Belgas, qui in nostrum nomen et iurisdictionem penitus transierunt. Belgarum enim clarissimi Treviri item Helvetii Rauraces, Triboces, Nemetes et Vangiones et plerique Belgae ignominiae loco acciperent se Gallos vocari, nec Cornelio Tacito assentior qui Germaniae vocabulum recens esse dicit, tantumque eos dici Germanos qui trans Rhenum pulsis Gallis consederint, ita enim inquit. Ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper auditum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint, ac tunc Tungri nunc Germani vocati sunt, ita nationis nomen evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox a se ipsis invento nomine Germani vocarentur Primum quod antiquitus Germania vocitata est, quae nunc Francia dicitur. Ita refert divus Hieronymus. Inter Saxones quippe et Alemannos gens non tam lata quam valida, apud historicos Germania, nunc vero Francia vocatur. Et Iulius caesar. veros Teutones qui duce Ariovisto Rhenum transgressi sunt nominitavit Germanos. Recens etiam nomen nego, quantum enim historiae vel antiquissimae tradunt, et ab eo tempore quo lingua latina in exteras nationes vagari coepit. dicta est haec regio Germania. Antiquitusque Germanos Rhenum traductos Belgarum in finibus consedisse comperimus. Et Titus Livius Germanorum meminit tempore Brenni et Senonum in Italia, unde et eius derivatio explodi potest, nos verum dedimus Germaniae interpretamentum. Et ut dicam quod sentio Caesar augustissime. Quae est natio alia sub caelo, ubi tanta tamque sincera nobilitas principum sit, uti apud Germanos? ubi tot generosi proceres? ubi tot fortissimi equites? totque animosi milites? nec est item ex universo terrarum orbe alia natio, ubi sit tanta populi multitudo, ubi sit tantum roboris atque animi, id quod etiam remotissimis a nobis gentibus est in aperto. Silentibus enim nobis confirmat (teste Iosepho) Agrippa rex Iudaeorum in contione. Quis vestrum (inquit) non audivit multitudinem Germanorum? virtutem quoque et magnitudines corporum, ut arbitror saepe vidistis. Sed illi quidem ita ingentem spatiis regionem incolentes, spiritus autem maiores corporibus gerentes et animam quidem contemptricem mortis, indignationes autem vehementiores feris etc. Ecce quanta laus ab externis. At quid pluribus moror in re aperta, cum longe maiora restent, quae est demum gens alia, quae suos fines adeo longe lateque in omnes mundi angulos protulerit, ut nostra. Germaniae enim fines,uti veteres rerum scriptores prodiderunt, ab oriente Histula fluvius et Hungariae limes fuerunt. Ab occidente Rhenus. A meridie Danubius. A Septentrione Oceanus et mare Baltheum


image: s133

quod et Suevicum appellant. Nunc quantum extra hos terminos, non solum victrici manu vagati simus, quod cum pluribus populis et regibus potest nobis esse commune, verum etiam adhuc possideamus, et ea conditione, ut se aliud esse genus a nobis penitus ignorent, non obscure datur intelligi. Ab oriente saepe cruento marte Hungaros percussimus, nostra est ultra Hungariam regio septem castrorum ut vulgo dicitur, cuius gentes Iazigas Methanastas. vel communiori vocabulo Dacos appellitavit antiquitas. Quod si meridiem versus procedas. Rhoetos. Vindelicos. Noricos hoc est Boioarios atque Alpestres circum iacentes. Austriam, Stiriam quondam Alpesque possidemus usque in gremium Italiae progressi, magnaque ex parte Histros et Liburnos, quorum regionem ut multi existimant hodie Carni Croatini et Carinthiani obtinent, in ditionem nostram redegimus. Saepe item Ligures et Insubres, nunc Longobardos. Denique quae est et gens a nobis Suevis originem ducens iuxta Cornelium Tacitum qui Longobardos inter Suevos annumerat. Saepe Thuscos, Siciliam. Graecos, totamque Italiam cruenta manu contudimus. Nonne maiori ex parte Germani fuerunt de quibus scribit divus Hieronymus ad Heliodorum. Horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi. Viginti et eo amplius sunt anni, quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias quottidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam. Thraciam. Macedoniam. Thessaliam. Dardaniam, Achaiam. Epiros. Dalmatiam cunctasque Pannonias. Gothus. Sarmata, Quadus. Alanus, Vandali, Marcomanni vastant. trahunt rapiunt. Longobardi item de quibus supra diximus. Germani quid egerint in Italia et Gallia (cuius ad huc partem possident) neminem latet, qui et ipsi Pannoniam olim occupasse praedicantur, expulsis prius Hunnorum populis fortissimis Ab occidente nemo est qui nesciat quam late nostrum nomen protulimus, nostri sunt eiectis Gallis quondam Helvetii, nostri Rauraces, nostri Triboces, Nemetes Vangiones. Treviri, Nervii, Codrusi, Menapii, Mediomatrices, Ubii, Eburones. Batavi. Morini, Leopontii, Aduatici, Frisii, Ambivariti. Maguntiaci, Allobroges, Bethasii, Leuci, Sedusii, Segni, Suesii, Nantuantes, Tulligni, nostra est Britannia quam Suevi Angli quorum meminit Cornelius Tacitus possidentes, Angliam nominitaverunt. Et Ptolomeus inter Suevos Anglos ponit, dicunt alii esse Saxones, uti maior pars recentiorum, sed quibus refragatur venerabilis presbyter Beda et ipse Anglicus in historia anglorum, referens Anglos habitasse inter provincias iutarum et Saxonum, quorum ager in eorum egressu diu desertus manserit, hanc historiam si legeris invenies luculenter aliud genus esse Anglos a Saxonibus, aliquotque genera Anglorum. Picti item et Scoti Germani sunt populi, quod si dempseris Francos et Burgundiones qui fuerunt Germani, et germanis oriundi nomenque terrae dederunt, totam paene Galliam sustulisti. De cuius calamitatibus ita loquitur noster Hieronymus. Gens Thethonum ex ultimis Oceani atque Germaniae profecta litoribus omnes Gallias inundavit, saepiusque caesis Romanis exercitibus apud aquas Sextias Mario pugnante superata est. Idem innumerabiles et ferocissimae nationes universas


image: s134

Gallias occuparunt, quicquid inter Alpes et Pyrenaeum est quod Rheno Oceanoque includitur, Quadus, Vandalus, Sarmata, Halani, Gipedes, Heruli. Saxo nes, Burgundiones. Alemanni et o lugenda resp. hostes Pannonii vastarunt. Magontia cum nobilis quondam civitas capta atque subversa est. Vangiones multa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrebatae, extremique hominum Morini. Tornacum. Nemetae. Argentoratum translatae in Germaniam. Aquitaniae novemque populorum Lugdunensis et Narbonensis provinciae praeter paucas urbes populata sunt cuncta. Quid dicam de Hispania? quae Germanorum fortitudinem multis cladibus sensit. nonne et Suevi nostri sub Arcadio et Honorio vastatis Galliis Pyrenaeoque superato Hispanias ingrediuntur, omnia vastantes ac dilaniantes, tandem in Galecia consederunt, ibique septem per ordinem reges habuerunt. Si autem pergas ad septentrionem nostra est Prussia, cuius habitatores antea Hulmerigros vel Bructeros dictos ex manibus infidelium detrahentes nobis et Christianae reip. cives fecimus. Sunt praeterea Cimbri quos nunc Daunos vel Dacos vocamus. Sueti. Norvegii et Gotthi in ultimis orbis regionibus siti. per bellicosam Germaniam Christianitati donati, quos tamen omnes Germaniae finibus contineri consultissimis cosmographis persuasum est. In Balteo enim mari (quod melius Suevicum a Suevis et Suevo monte ut post dicam diceretur) Insulae sunt multae, ipsius Germaniae et praesertim Scandinavia omnium clarissima, unde Gothos exisse omnes eruditi inter recentiores scriptores affirmant, et Gothia ipsa vel hodie dicitur, vel quod magis credibile est, cum incompertae sit magnitudinis pars Scandinaviae esse potest. De insulis igitur Suevici maris, verba Plinii adducemus li. iiii. na. histo. dicentis. Incipit inde clarior aperiri fama ab gente Ingaevonum, quae est prima. inde Germaniae Suevus mons ibi immensus, nec riphaeis iugis minor, immanem ad Cimbrorum usque promontorium efficit sinum. qui Codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima, Scandinavia est incompertae magnitudinis, portione tantum eius quod sit notum Hillevionum gente, quingentis incolente pagis. quae alterum orbem terrarum eam appellat, nec minor est opinione Eningia quidam haec habitari Vistulam usque fluvium a Sarmatis Benedis. Scyris. Hyrris tradunt. Sinum Clylipenum vocari, et in ostio eius insulam Latrin. Mox alterum sium Lagnum conterminum Cimbris, promontorium Cimbrorum excurrens in maria longe, paeninsulam efficit, quae Haustisus appellatur, xxiiii. mille passuum. Inde insulae Romanis armis cognitae. Earum nobilissima Burcana, Fabaria a nostris dicta, a frugis similitudine sponte provenientis. Item Glessaria a sucino militiae appellata a barbaris Austerania. praeterque Actania. Tota autem hoc mari ad Scaldin usque fluvium Germaniae incolunt gentes. haud explicabili mensura. Haec Plini. Ego ut ad institutum redeam. Livonii maioribus etiam incogniti. in fidem Christi et Teutonum dominium concesserunt. Quod si in universum nostrorum illustria facta recensere liber. paucae sunt gentes in vasto terrarum orbe. quae non aliqua ex parte Germanicum martem sunt expertae, vel saltem nostrum nomen non formidaverint aliquando. Romani vero terrarum domitores. et si nobis saepe fuerint superiores.


image: s135

numquam tamen hos sine cruenta et luctuosa victoria domum remisimus. quos et saepe vicimus. et memorabile cladi affecimus. Testis est nobis Cornelius Tacitus non Germanus sed Romanus scriptor. Sexcentesimum et xl. annum (inquit) urbs nostra agebat. cum primum Cimbrorum audita sunt arma Caecilio. Metello. ac Papirio Carbone cos. ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus. cc. ferme et xx. anni colliguntur. tam diu germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa invicem damna. non Samnis. non Poeni. non Hispaniae. Galliaeve. ne Parthi quidem saepius admonuere Quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim aliud nobis quam caedem crassi amisso et ipso Pacoro infra Ventidium deiectus oriens obiecerit. At Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio. et Servilio caepione M. quoque Manlio fusis vel captis quinque consularibus exercitibus. Po. ro. Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt. nec impune C. Marius in Italia. Divus Iulius in Gallia. Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt. inde otium donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam Gallias affectavere. ac rursus pulsi, inde proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt. Quare Florus bene dixit Germaniam quoque utinam vincere tantum non putassent romani. magis turpiter amissa est quam gloriose acquisita. Nonne et Lollius ab Augusto in Germaniam missus, maxima cum infamia bello victus est. Et Vannius a Druso Caesare Suevis impositus turpiter trucidatus Quid sub Galeno et Valeriano imperatoribus factum est. Germani in omnes Romanorum fines invehuntur Alpibus Rhaetia. totaque Italia penetratis. Ravennam usque perveniunt. Alemanni Gallias pervagantes etiam in Italiam transeunt. Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur. Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania. Haec Paulus Orosius ad Augustinum Sed quid de Vandalis et Gothis. quae ambae gentes fuerunt Germaniae. habueruntque veram originem a Germania. qui quid in Gallia. Hispania. Sicilia. Illyride et in Pannonia egerint bellicosa manu, nemo est qui nesciat. Hi toti Italiae. Romanaeque urbi (quam saepius captam spoliaverunt diripueruntque) iugum imposuerunt, quin potius lacerarunt miserrime. Graecia Macedonia. Pontus et Asia. Gothorum inundatione deletur. Pannonia item et Moesia. et omnis Illyris occupatur. Hunnique ab his victi Vandali autem omnia per utrasque Mauritanias Numidiamque populati sunt Carthago ab his capta. Immo et tota Africa Aegyptum usque et Aethiopiam ab iisdem late dominantibus occupata. Hunni sive mavis Hungari postremum longe lateque praedicantur nec immerito. quorum nomen barbarusque exercitus, toto terrarum orbe formidabilissimus fuit. Taedet dicere quas clades. quaeque detrimenta Illyriis. Thracibus, Italiae. Galliae. Hispaniae. etiam Germanis, ceterisque nationibus intulerint. sed a quibus quaeso? non semel et iterum, verum saepius victi sunt quam a Germanis Carolus Magnus suis eos in sedibus, hoc est in Hungaria (sunt enim ab origine Scythae) ut volunt percussit atque superavit, Pipinus eius filius iterum rebellantes in deditionem recepit. Ottho primus iuxta Augustam vindelicorum ad internicionem paene delevit. Conradus primus dux Suevorum Sclavos quos dicunt et ipsos Hunnos


image: s136

compescuit cuius anno primo Hunni a Suevis et Boioariis iuxta Rhenum vincuntur Henricus rex Alemannorum eosdem apud Merspurgum, memorabili strage affecit. Henricus dux Boioariorum capta aquilegia, Hunnos Italiam invadere conatos prope Iustinopolim praelio bis commisso profligavit, atque in Hungariam redire compulit. Henricus secundus Suevus in propriis sedibus vicit atque his regem dedit, nec te lateat, apud me eosdem esse Hunnos et Hungaros, uti etiam Blondo visum est, dum inquit, In hoc vero feliciores Hunni, quod soli ex omnibus scilicet populis per terras hinc armata manu vagantibus provinciae quam obtinuerunt suum dedere nomen, pro Pannonia enim videmus semper postea Hungariam esse dictam, nec hoc incongruum, nam cum dicantur Hunni, facile eorum regio in Hungariae nomen concessit, quod nisi ita esset, haec tantum de Hungaris dixisse volo, quos constat ferocia animi, scythicaque crudelitate atque successu rerum Hunnis numquam fuisse inferiores, qui et ipsi Scythae sunt, Et Hunni sive posteriori et altero exercitu Scythia profecti, sive paulatim (ut fit saepe) murato paulum ut dixi vocabulo sic dicti, priores autem Hunni una cum Gepidis suis a Longobardis Germanis victi. Pannonia exterminati sunt, quam illis precario postea Longobardi inhabitandam concesserunt, Quadi et thuringi primos Hunnos suasu ostrogothorum superarunt filios attilae duos fratres, qui terrore concussi in Scythiam refugerunt, et patriam suam At longum esset referre omnino, ut redeam unde digressus, quas intulerint Romanae reip. molestias atque clades Germani, qui et si Romanorum fortunae et felicitati aliquando cesserunt, postea tamen et ipsi de Romanis, de Gallis, de Hispanis, de Hungaris atque aliis diversis gentibus saepenumero triumpharunt, nec Romani cum rerum potirentur res magnas sine Germanis auxiliantibus peregerunt, qui enim alii quam Germani vicerunt Pompeium illum magnum? qui Alexandri Macedonis, Herculis, Liberi Patris acta superasse praedicatur, Citetur Lucius florus qui de bello philippico ait. Nam cum diu aequo marte contenderent Pompeius et Caesar, iussuque Pompei fusus a cornu erupisset equitatus, repente Caesar signo dato, Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in equis viderentur, hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est. Et si liceat veritatem dicere Imperatores Romani, candidissimi triumphi loco duxerunt Germanos Rheno tenus prohibere potuisse, ne ut saepissime factum est Germani in fines Gallorum Hispaniarumque et ipsius Italiae prorumperent. Nam trans Rhenum nemo eos impune lacessivit, nec quisquam externus feliciter diu apud eos, quantacumque potentia et multitudine stipatus fuerit, regnavit. Obicietur scio statim mihi Caesar qui res magnas in Germania gessisse praedicatur, At videamus quid gesserit, inveniemus se ipso referente et solos Sicambros adortum fuisse, qui cum fugissent Caesarem paucos dies in eorum finibus moratum omnibus vicis aedificiisque incensis, frumentis succensis se in fines Ubiorum recepisse. At quid contra Suevos gesserit referet ipse idem Caesar, Ubiis auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, haec ab his cognovit Suevos postquam per exploratores pontem fieri comperissent,


image: s137

more suo consilio habito, nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvas deponerent, atque omnes qui arma ferre possent, unum in locum convenirent, hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suevi obtinerent. Hic Romanorum adventum exspectare, atque ibi decertare constituisse, quod ubi Caesar comperit, omnibus his rebus confectis, quarum rerum causa traducere exercitum constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sicambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino, xviii. trans Rhenum consumptis satis, et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit, pontemque rescidit. Accipio igitur Caesarem in testem et requiro eius scripta quid fecit in Germania laude dignum? fecit pontem per Rhenum multis diebus, summa difficultate et maximis impensis, ut afflictis Ubiis auxilium ferret contra Suevos. At bone Caesar ubi audivisti Suevos esse congregatos. Romanorum adventum exspectare, atque cum his decertare constituisse, fugis in Galliam celeriter pontem rescindens, ne te insequi possent. O miserum auxilium quod fers Ubiis, quos in summa omnium rerum difficultate atque anxietate reliquisti, nunc verum esse experiris quod prius dixisti, Suevorum esse gentem longe maximam et bellicosissimam omnium Germanorum, nunc crediturus es Tencatheris qui apud te dixerunt, se se unis Suevis concedere, quibus ne dii quidem immortales pares esse possint, Reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint. O qualem metum, quam parvum iniecisti Germanis cum ista tua exercitus traductione, quod si caesar de se ipso haec fatetur, quid si quispiam ex Suevis interfuisset, remque ad posteros transmisisset? O quam in multis dissentiret a Iulio, nemo enim est qui non magnifice de suis rebus loquatur, multo magis scribat, Et adversariorum quantum possit extenuet. Quare Augustissime rex iustissime, conqueror Germanis numquam animos sed scriptores defuisse. At caesar conscientia forsan rerum antea trans Rhenum parum magnifice gestarum, iterum pontem fabricat atque exercitum traducit. ipse huius reddit causam esse, quod Germani auxilia contra se Treveris miserant, tandem reperit a Suevis auxilia missa esse. Postquam Suevos audit esse in armis, atque adventum Romanorum exspectare, rem frumentariam providet castris, Idoneum locum deligit. Ubiis imperat pecora deducant, sua omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos, ad iniquam pugnandi conditionem posse conduci At ubi desperavit eos insidiis circumveniri posse, reducto exercitu (ut ipse inquit) partem ultimam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat in longitudinem pedum ducentorum rescidit, atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit, praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi ponit, magnisque eum locum munitionibus firmat. Ecce Ubiis in summo discrimine positis, ipse rescindit pontem ex una parte, et ex alia ne Suevi subsequi possint praesidium locat, unde factum reor ut successu temporis Ubii a Suevis oppressi et detriti, in ulteriorem Rheni partem concesserint uti nemo dubitat. Quare


image: s138

verissime dicit Aeneas Silvius, Terrarum ille calcator omnium, et orbis domitor Iulius Caesar quamvis subactis Gallis saepe Rhenum transiverit, bellicosam tamen et asperam Suevorum gentem dimisit indomitam, Augustus Octavianus cui et Parthorum et Indorum reges munera miserunt, qui unus omnium Romanorum fortunatissimus est creditus, ille inquam felicissimus imperator, nec alibi teste Suetonio nisi apud Germanos succubuit, nam Lollianam et Varianam cladem in Germania perpessus est. Lollianam maioris infamiae quam detrimenti. Varianam paene exitialem tribus legionibus cum duce, legatisque et auxiliis omnibus caesis, unde adeo consternatum ferunt fuisse augustum ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret, vociferans. Quintili Vare legiones redde, diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem, quod si viginti bellorum libri exstarent Plinii secundi, quae gesserunt cum Romanis Germani, pro confesso habeo multa et innumerabilia posse reperiri, quae ad nostrum decus et ornamentum non mediocriter facerent, quae omnia intercepit temporum iniuria. Postremo si fidem volumus adhibere sicuti non immerito possumus Goffredo Viterbiensi in suis chronicis, et quibusdam aliis fide dignis scriptoribus, Suevi Senones quorum meminit Ptolomeus, Strabo. Cornelius Tacitus, et alii cum transrhenanis Germanis in Belgarum finibus habitantibus, anno ab urbe condita septuagesimo quarto supra tricentesimum duce Brenno, qui et idem Suevus erat Italiam ingressi sunt. Romam vastaverunt. Subiugatis tamen ante Gallis et conditis a suo nomine Gallis Senonibus (Scimus enim plerosque Gallos esse ortos a Germanis, Rhenumque traductos antiquitus, et propter loci fertilitatem ibi consedisse) in partem etiam militiae receptis. Romam incendit pars atque in Italia consedit, pars eorum Illyricos sinus per strages Barbarorum penetravit et in Pannonia consedit, alii Graeciam alii Macedoniam omnia ferro prosternentes petivere, Hi sunt Senones qui postea Gallo graeci, postremo Galatae dicti sunt, eos autem fuisse Germanos luculentum dat argumentum divus Hieronymus li. ii. in epist. ad Galatas, qui dicit Galatas excepto Graeco sermone quo omnis oriens loquitur propriam linguam eandem paene habere quam Treveros, Constat autem et haud obscurum videri debet. Treveros longo tempore ante divi Hieronymi nativitatem transisse in nomen nationemque Germanicam, hoc primum videtur probare Iulius Caesar qui scribit plerosque Belgas ortos esse a Germanis. Rhenum antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse. Gallosque qui ea loca incolerent expulisse. Astipulatur et Suetonius qui dicit Augustum Suevos et Sicambros sese dedentes traduxisse in Galliam atque in proximis Rheni agris collocasse. Cornelius item Tacitus. Treviri et Nervii (inquit) circa affectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt. Et idem ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi incolunt Vangiones, Triboci. Nemetes et Ubii, quibus omnibus proximi sunt Treviri, Et Ammianus Marcellinus qui ante Hieronymum sub Iuliano floruit. Coloniam Agrippinam, et Treverim urbes esse


image: s139

Germaniae prodidit, Et Cornelius alibi libro xix. tempore Vitellii Treveros fuisse Germanos luculentissime ostendit, his verbis. Et victae legiones ne manere adhuc civili bello ambigue agerent per Illyricum dispersae, in Britanniam inde et Hispanos, nuntios famamque in Galliam, Iulium Calenum tribunum in Germaniam Alpinum montanum praefectum cohortis quod hic Trevir. Calenus haeduus, uterque Vitelliani fuerant ostentui misere. Nec ego accedo his qui scribunt Suevos Seninones. Senones enim in vetustissimis libris atque etiam in nova impressura reperio, quod autem Livius et eius sequaces tantum meminerunt Gallorum, mirum nemini videri debet, quoniam et eo tempore notiores et proximiores erant Romanis Galli, et Suevi Senones iampridem ingressi Galliam ibi sedem locavere. At ego adolescens ne contraire temere Livio latinorum historiographorum facile principi videar, referam ad scholam eruditorum, contentus ea dixisse, quae non aliena videntur a veritate, veluti et plerisque historicis non ita recentibus visum fuisse scio. Sed ne historiam facere velle videar, neve tuas aures longis ambagibus detineam Caesar sacratissime, de bellis Germanorum plura dicere supersedeo, quae non unam et eandem parvam orationem sed grandia volumina expeterent. Et ne quid nobis deesse videat video plerasque urbes et populos origine et vetustate gloriari, in quo genere laudis nostros in primis excellere liquet, nos enim (ut quidam de Atheniensibus dixit) praeter incrementum etiam origine gloriamur, et honestissimis initiis Quippe non advenae, neque passim collecta populi colluvies originem Germanis dedit, sed in eodem nati solo quod incolimus, et quae nobis sedes, eadem origo est, hoc Cornelius Tacitus confirmat, ipse eorum (inquiens) opinionibus accedo, qui Germaniae populos, nullis aliis aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram, et tantum similem sui gentem exstitisse arbitrantur. Quod si de vetustate quaeris invenies Germanos a Tuyscone filio Noe quem alienigenae Ianum vocitant ortos et plantatos. Inde Teutones dicti vulgo tuytsch a Tuyscone, testis est antiquissimus scriptor Berosus sacerdos Babylonicus, qui refert Noe Ianum dictum ab exordio regni Babylonici quod coeperat anno a diluvio, cxxxi. misisse Tuysconem in Europam ibique regem fecisse, addit etiam primum Babylonici regni Saturnum dictum Nymbrotum quem nos Nemrad vocamus regnare coepisse anno a diluvio, cxxxi. et regnasse annis. ivi. cuius imperii anno, XXV. Tuyscon gigas Sarmatas maximos populos fundavit, legibusque formavit apud Rhenum anno quarto Nini qui nepos fuit Nymbroti. Regnavit autem Tuysco annis, clxiiii. ad cuius temporis medietatem non pervenerunt Babylonici reges, quia viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, ut testant sacrae litterae. Ex eiusdem igitur verbis non obscure intelligemus Alemannos ab Hercule alemanno vel a Manno filio Tuysconis dici, qui ab alveo hoc est fluvio Manni, Ale enim Scythice et alve interpretantur alveum docti Talmudestae, ut dicit Io. Annius. Alemanni igitur nuncupamur, tamquam habitantes cis alveum et fluvium Manni, et hic enim fluvius rhenus, Id quod idem testatur Berosus apud Rheni Sarmatas (inquit) regnavit filius Tuysconis Mannus, Sarmatiam autem Germania in se


image: s140

comprehendit, eodem dicente. In Europa regem Sarmatiae fecit Ianus Tuysconem; a Tanai ad Rhenum, nec his accedo qui volunt nos dictos Alemannos a Lemanno fluvio, quoniam hic non in Germania sed in Gallia Celtica fluit non longe a Rhodano, de quo nihil ad Germanos, Ceteri Alemannos ex ala magna, nonnulli ex vulgari Aiman derivantes temere hallucinati sunt, nec minus illi qui a Limago Helvetiorum (qui sunt Galli flumine Alemannos derivant, aut quae convenientia Alemannorum cum Limago? somniare profecto videntur, qui tam imprudenter haec confingere audent, nisi Limagum prius Lemannum dictum velint, nulla tamen veterum auctoritate freti. At sunt caesar et debent merito parva existimari quae diximus omnia, quoniam pessimis quibusque haec contingere Sed laus optima dicenda est quae a virtute proficiscitur, in qua nos cunctis gentibus praestare palam est, quae est enim gens alia servantior aequi omnisque iustitiae? quae constantior, quae tantae tamque sincerae fidei? quo autem nostri amore et veneratione divinum cultum Christianamque religionem prosecuti sint testatur non solum templa Christi sumptuosissima, Coenobia utriusque sexus castissima, arae innumerabiles, verum etiam illustria facta maiorum nostrorum et bella domi forisque pro Christiani nominis conservatione et incremento suscepta. Quod si quis aequus rerum existimator secum reputet, quoties pro Romana ecclesia, pro fide catholica, pro communi denique omnium Christianorum salute nostri imperatores per totam Europam vagati fuerint, quoties Asiam ingressi eam celebribus iisdemque crebris victoriis amplecti fidem coegerint, gentilitatemque et infideles conculcaverint et depresserint? quae oppida nationes, regna et imperia Christianitati donaverint? quoties Hierosolymas et terram sanctam ex hostium fauce vindicaverint? quoties schisma de medio ecclesiae sustulerint? quoties Tyrannos et summis pontificibus rebelles domuerint, et iugum servitutis imposuerint? iudicabit profecto nullam esse ex omnibus terrarum regionibus gentem quae cum nostra de omni laude et meritis in rempu. Christianam ulla ex parte contendere possit. Ne autem verbis tantummodo contendere videamur, pauca nostrorum merita libet in medium afferre, si prius excusaverim quosdam imperatores, pontificum fulminanti censura notatos, quod factum esse tradunt homines non minus fide quam gravitate spectati, non tam imperatorum culpa quam pontificum avaritia atque ambitione, Nam si his imperatores, quos suo imperio deturbare studuisse existimantur, imperium totius Italiae permisissent, numquam essent sententia excommunicationis fulminati, quod Blondus alioquin multa pontificibus blanditus, in secundo Foederico ostendit. cuius coronationem (ut inquit) Innocentius tertius ea ratione renuit facere, quod is magno vir animo sicut Othonem prius, hunc quoque pariter quaereret Italia deturbare. Carolus igitur quia rerum a se gestarum magnitudine nomen accepit (teste Urbano secundo, rerum experientia omnibusque fide dignis scriptoribus) natione et imperio Germanus simul et rex Francorum, Saxoniam magnam germaniae partem et


image: s141

latam atque Phrysiam prius gentilitatis ritu viventes ad fidem compulit. Idem multos Pannoniae populos sponte ad se venientes baptisari fecit, idem Hispaniam quae per id temporis perditis scelerati Mahumeti sectatoribus serviebat occisis et deletis Afris infidelibus christianitati donavit, Et Carolus Marcellus illius avus Saracenos ad trecenta milia et amplius interemit, Conradus. ii. Foedericus primus. Henricus quintus Suevorum duces et imperatores copiosissimos exercitus pro terra sancta recuperanda, ex Alemannia conflaverunt. quibus gentilium terras saepe ferro ignique vastaverunt, ac in deditionem compulerunt. Prae omnibus autem imperatoribus formidabilissimus fuit hostibus christianorum Foedericus primus, eiusque interitus toti Christianae ecclesiae fuit luctuosissimus, cuius ductu felicissimo (nisi mors immatura intervenisset) impia Turcarum et Saracenorum perfidia, toto orbe ut sperabatur constantissime fuisset vicatim nedum regionatim eliminata. Secundi autem Foederici imperatoris, animi magnitudine praestantissimi conatus, ideo fuerunt irriti, quoniam (ut spectatis scriptoribus et qui istiusmodi aetate vixerunt visum est) Asianam expeditionem maximo apparatu exercituque instructissimo meditantem, factiosa illa Italia, modo hunc modo illum fovere, subitoque destituere assueta, vel potius ipse pontifex imperium Italicum agitans, rebusque imperatoris et iuribus ut dicitur insidiatus, coegerit non solum a piissimo proposito absistere, verum etiam saluti rebusque propriis summis viribus consulere. Sicut aliis non nullis contigisse scribitur, quorum vires et conatus ad maiora amplioraque aspirantes, Italia rebellans detinuit, variaque hinc inde factionum studia enervarunt. Nam ut tantum dicam de Foederico illo de quo mihi iam sermo est, Huius nomen adeo celebre fuit terribileque omnibus gentibus, ut Sultanus ipse Aegyptiorum imperator, dum ille instructo exercitu terram sanctam a manu infidelium asserturus mare traiceret, nondum viso tota Iudaea excederet, illamque sola formidine ductus Foederico libere et sine sanguine traderet, eo tamen foedere apposito, ne Aegyptiorum fines ulterius progrediendo invaderet. Quare accepto foedere Foedericus Hierosolymis totius Iudaeae rex est declaratus et coronatus, adeo gloriose, ut cum Caesare non incongrue dicere potuisset, veni, vidi, vici. At dum (proh dolor) haec Hierosolymis agerent pontifex imperatorem absentem contemnens. Siciliam et Apuliam eius imperio subditas subiugare, inque suam ditionem redigere annixus est, et ut iure aliquo et iustitia facere videretur, illius cum Sultano foedus (quod tamen saluberrimum Christianae reip. fuit) turpe inque suum caput machinatum (quam vere deus novit) criminatus est. Ea de re Foedericus cum maxima sua et totius populi Christiani iactura et ludibrio, Iudaea hostibus relicta coactus est redire domum, propriaque tutari. Nec me quisquam haec commentum esse existimet, sed coaetaneos Caesaris viros gravissimos, haec et maiora scripsisse non dubitet, de quibus rebus et nos aliquando plura aedemus, nunc ad reliquos pergemus Quid praeterea praedicem de Ludovico Caroli filio, qui praeter alia Christianissimi


image: s142

imperatoris opera regem Danorum una cum suis ad fidem induxit? Idem regem Bulgarorum una cum sua gente ad fidem capessendam induxit, nonne et Henricus primus de Saxonum genere pro fidei Christianae incremento plurimas gentes conculcavit, praecipue Normannos et Danos. Et ut in summa dicam quod Liburni Illyrii Dalmatae Moravi Poloni Hulmerigri Christianum cultum susceperunt, et omnem idolorum cultum abiecerunt, non nisi strenua imperatorum Germanorum vigilia et opera effectum est, nec (si omnia prosequi vellem) oratione parva sed densissimis codicibus opus esset, quod non obscure intelliges, si cogitabis imperium Ro. ob sola in ecclesiam Christianam merita, ad Germanos esse translatum, quod ad singulare nostrorum decus et ornamentum accedit. Nam et si Assyrios. Medos. Persas. Graecos et Romanos aliquando sibi usurpasse constet imperium, sola tamen libidine regnandi et violentia sunt adepti, et ut turpiter acquisierunt, ita turpiter amisere, inque vilissimam servitutem sunt postea redacti. Nostri vero virtute ac laboribus pro deo susceptis, digni visi sunt vel universo ecclesiae Ro. senatui, qui imperium orbis agerent, quique quod virtute acquisierunt te rege, auspice in aeternum servabunt. Tanto igitur superioribus nationibus superiores existimandi sumus et digniores. quanto praestat virtus et religio vitiis et iniquitati. At illorum gloria referti sunt omnes libri, nostros autem omnes paene et eorum gesta tenebrae occupaverunt situsque obduxit, quod si quaedam ab externis et alienigenis obiter sunt perstricta, scriptorum tamen affectus, amor, odium, metus, adulatio et id genus alia, quin multa addiderint, multa subtraxerint, nemo asserere dubitavit, nec longe repetamus exempla, libet referre quod tempora nostra viderunt. Scripsit ante paucos dies quidem historias regum Franciae, nec quicquam in medium protulit, nisi quod ornaret illos, nec ullam eorum mentionem fecit, quae tu rex augustissime vel in tenera aetate contra eosdem felicissime confecisti. Cui item non repleat omnes annales hoc gloriosissimum facinus, omnibusque saeculis memorabile, dum tuo ductu et auspicio subque tuis signis vix quingenti milites et hi quidem nudi hoc est levis armaturae, quos nunc Hastarios vocitant iuxta Salinas Sequanorum tuae dicionis urbem impetum non solum tulerint quattuor, vel ut alii volunt sex millium loricatorum regis Franciae, quos Cataphractos nuncupamus, verum etiam in turpissimam fugam converterint, multis eorum occisis, partim vulneratis. At nos quasi de industria nostris rebus invidentes, omnia silentio transimus, quid quod alius nomine Iacobus Bergomensis monachus, parum probe descripsit bellum inter ducem austrium Sigismundum patruelem tuum et inter Venetos, quos dum plus aequo laudare studet, laesit omnino veritatem et supplantavit. Est enim adhuc recenti in memoria quantum gloriae, quantumve splendoris amplissimo nomini suo pepererit Sigismundus ille dux inclitus eo bello, dum parva manu paucisque levis armaturae militibus memorabili strage affecerit Venetos, ingentissimas eorum copias partim ferro delens, partim in turpissimam fugam convertens, adeo ut dum quidam fuga salutem quaerunt, inter quos fuit et dux militiae quem capitaneum video a nostris


image: s143

vulgo dici, in flumen Athesim irruentes perierunt. Fuit autem dux Robertus Severinas, virtute ut dicitur et rei militaris disciplina inter suos spectatissimus In cuius marmoreo sepulchro, Tridenti (ubi corpus fuit conditum) legitur.

Ter proceres Veneti bello petiere Tridentum.
Ter victi et victus ecce Robertus adest.

Taceo quae igne vastaverit dux clarissimus, haud inferior illo Machabeorum Iuda fortissimo, qui parva manu et inferioribus longe viribus innumerabiles illius Antiochi exercitus toties conculcavit et delevit. Et Blondus Flavius, adulanter ne dicam mendaciter Foedericorum gesta, ceterorumque imperatorum qui res magnas in Italia egerunt, vel extenuavit vel transeunter effudit, taceo de aliis multis. Deus igitur tandem gloriae et rebus nostris singulari quodam beneficio consulens, dedit te nobis in lucem Maximiliane rex augustissi. cuius ductu et auspicio nostrae res speciosissimae post longam rubiginem et squalorem tandem claritudine et splendore decorabuntur. Nam et vigent studia, proferunt se ingenia et ostentant, magnumque proventum poetarum tua munificentia exsuscitat. quia literatos amas, quia eruditis suffragaris. Nec immerito, hi enim tibi cumulatissimam gratiam referre queunt de te scribentes, et tua praeclara facinora celebrantes. Quod si beatos existimavit antiquitas quibus deorum munere datum est, aut facere scribenda, aut scribere legem da, Beatissimos vero quibus utrumque, iure te beatissimum simul et laudabilissimum praedico, qui praeter tot res fortiter gestas, inter tot curas, negotia, tot domesticas et externas rerum maximarum occupationes audire vis quottidie, quippiam historicon ac memorabile immo vero tu ipse diceris conscribere historias, et illustrationem Germaniae summo studio meditaris non inferior Iulio illo Caesare, quem vel ideo summis laudibus effert antiquitas, plurisque quam alios imperatores ac principes fecit, quod praeter publica imperatoriaque negotia animum etiam scientiarum studiis adhibuerit, quod et tu egregie de te praestitisti. At ut aliquando finem orandi faciam, ne nimium tuas pientissimas aures laedam, rex sacratiss. tua cantata longe lateque humanitas atque benivolentia, in omnes studiosos me invitavit, ut non nihil a tua maiestate veniam periturus hoc unum scilicet, ut sim maiestati tuae commendatus, quod si consecutus fuero, me Croesi divitias habere existimabo, Et tibi (tam et si nullam aliam remunerationis vicem exigas) hoc de me polliceri poteris rex optime, ut si quid mea carmina unquam possunt, semper nomen tuum laus et gloria maneant numquam intermoritura. Dixi.

Ex Inspruck. M. D. I.

AD SACRATISS. ROMANO. REGEM DIVUM MAXIMIlianum euxaristikon hoc est gratiarum actio. H. Be. Iustingensis poetae laureati.

Donasti lauro rex augustissime vatem
Hinc tibi devinctum meque perenne facis.
Unde tuam laudem si me dignabitur ullo
Nomine posteritas, saecula nulla silent
At quoniam tenui nequeunt tua facta referri
Carmine, quae poscunt ex Helicone deas,


image: s144

Et vix Maeonides possit describere cunctas
Virtutesque tuas martigenamque manum
Sufficit in praesens meritas tibi dicere grates
Versibus incultis, imparibusque modis.
Attamen haec merito tibi nos debere fatemur,
Ut tibi sit compar nullus in orbe ducum
Iustus Aristidem, superas bonitate Metellum
Pace Numa, in bello Iulius alter ades
De cunctis certare libet virtutibus uni,
Romulei cedant Argolicique duces
Vive vale gaude basileus fortissime regum
Et tibi cunctipotens vota secundet, Amen.

IN ASOPHUM PSEUDOPROPHETEN H. B. CARMEN

Desine falsidica vulgum seducere lingua
O asophe, occultum non tibi dii reserant.
Allatras populum gaudens miranda profari
Ut sis conspicuus famigerumque decus.
Et nisi mentita est scriptura theologa cuncta
Iudicium extremum dicis adesse brevi
Declamas publice mendax et pseudoprophetes.
Ut sis de caelo praecipitatus heri
Imperium senas intra Germania fortis
Perdet olympiadas, fronte severus ais.
Quod si non intra hoc tempus deperdet, habebit
Mille annos ultra vel ruere ipse nego
Unde superstitio haec, aut spiritus iste profanus
O Asophe inflatur, daemonicusque furor?
Namque suis Christus momenta et tempora scire
Non ait est vestrum, scire nec ullus habet,
Consiliumque dei nec perscrutabile cuiquam est
Urbene scripturae te docuisse solent.
Iamque diu sancti mundo cessere prophetae
Quis cum dii soleant mystica verba loqui.
Nunc nisi merdosi nascuntur in orbe prophetae
His Pluto inspirat, praestigiosa strofas
De imperio dicam, meritis virtuteque partum est
Consensuque pari catholicique gregis
Et quod relligio peperit, quod denique virtus
Hoc durare quidem posse perenne reor.
Assyrios, Medos, Persas, vel regna Philippi


image: s145

Allegas frustra, cum Cecrope Aeneadas
Quos non relligio traxit, sed vana libido
Regnandi et sortis luxuriantis opes.
Interitum quod si nobis fortuna minari
Possit, et ignavi seditione duces.
Hoc tamen incertum est cunctis mortalibus, unquam
Immineat, vel quo possit adesse die
Vade cacatum igitur false et merdose propheta
Elleboro et merdis ablue saepe caput.
Insuper immemorem non esse decere memento
Mendacem, verbis verba quadrare decet.
Stare diu imperium iam narras posse apud ipsos
Teutonicosque viros teutonicamque domum
Affore qui pridem supremi iudicis horam
Dixti, dic possunt quae aedificare fidem.

IN DETRACTOREM REGIAE MAIESTATIS. H. B.

Desine mordaci regem taxare camena
Detraxisse cave stulte poeta precor.
Rex meus est fortis, est servantissimus aequi
Virtutum splendor imperiique decus.
Quid memoras consulta patrum, quid verba senatus
Qui propriis semper consuluere bonis.
Qui si respicerent regis quoque commoda regni
Et si quod debet caesar habere, datur
Tunc aquila invicta ad Seres penetrabit et Indos
Sic consulta patrum rite iuvare queunt.
At sua dum cuncti procurant commoda, cuncti et
Velle suum soleant legis habere loco
Inque sinu foveant praedones atque latrones
Legibus excussis Caesaris atque iugo
Dumque aquilam implumem temnunt, dum quisque laborat
Extrahere huic pennas, et spoliare macram
Non tibi sit mirum (namque efficit omnia non rex
Solus) si totum concidat imperium.
Vis priscum revocare decus si sancte senatus
Pellere vis hostem finibus ipse tuis
Redde prius pennas, sed quas Iovis ales habebat
Dum stetit imperium, consulere inde potes.


image: s146

AD DOCTISSIMUM SIMUL ET DISERTISSIMUM VIrum Petrum Iacobi Arlunensem, ecclesiae collegiatae Backnaugensis praepositum Canonicumque Stutgardianum Henrici Bebelii. Epistola.

CUm nuper ad nostram orationem regiam plurima addidissem Petre ut te parcissime laudem Germanorum omnium disertissime, inter cetera adieci et Germanos esse indigenas, quod cum pellegissem Aeneam Silvium in sua Europa, et quasdam alias triviales et plebeias historiolas Inveni in illis Francos esse gentem adventiciam et Saxones. quod nostrae omnino non quadrat historiae. Quare congruum putavi non nihil ad defensionem meam super hoc commentari, ne a quoquam mendacii et historiarum ignarus incusari possim. Non licebat autem orationi adiungere, cresceret enim tandem in magnum volumen, nec cohaerent adeo quae addimus vel etiam ante addidimus, usque adeo nihil est quod non adventicia mixtione non corrumpi soleat. Tibi autem praecipue dedicavimus, eo animo, ut examines et iudices, recte nec ne sentiam de istis, quos dicam populis, cum sis multi iugis studiorum exercitamentis eruditissimus, et qui iam diu primas omnium suffragio partes in eloquentia, historiis ceterisque humanis et tersioribus literis vendicasti, perspicuum hinc argumentum quod ad Hispanias, Britannias, ceterosque reges clarissimos a Caesare nostro Maximiliano summa cum laude tua orator mitti soles. Oro igitur atque obsecro, pro tua insita in studiosos humanitate, tuo corrigas iudicio quae minus bene et perperam nobis obrepere potuerunt, nescio enim quo modo, ut Ambrosius scribit, propter imprudentiae caliginem, quae nos circumfundit, unum quaeque fallunt sua scripta, et aurem praetereunt atque ut filii etiam deformes (quis enim filius non formosus matri? iuxta Quintilianum) delectant sic scriptorem indecores sermones sui palpant. Quare tu iusto libramento trutinabis has nostras lucubratiunculas, et errores cultissima tua eruditione exterminato. Vale.

AD EUNDEM. EIUSDEM ELEGIDIUM

Iuris et aequarum vir consultissime legum
Petre inter raros connumerande viros
Eloquii princeps, et quam facundia grandis
Conciliat ducibus Caesarioque viro
Quodsi nil nisi limatum vel Apolline multo
Excultum, et si sit posteritatis opus
Iure tuas possit doctas accedere ad aures
Cui nisi doctorum scripta probata placent
Attamen ad sacras nunc affero Apollinis aedes
Primitias tenuis quas mihi musa, dedit.
Quas Helicon si non ex omni parte polivit
Et desit scriptis lima severa meis.
Assistens rogo, si fas est maledicta tueri
Te gere Aristarchum, pessima quaeque secans.


image: s147

Dicito (nam nosti) critico incursante severis
Morsibus, o caveas oro quietus abi
Flaccus nonne refert Venusini gloria ruris
Undique perfectum vidimus esse nihil
Dormitare bonus quandoque videtur Homerus
Marco Arpinati. Zoile saepe tibi.
Semper et haud vigilem scripsisse Platona magistrum
Sentit Aristoteles, philosophosque senes.
Sic ego vel merear non omni ex parte repulsus
Teutonica saltem a posteritate legi.
At nostras aliquid nugas si tu esse putabis
Iudice te vel non barbarus auctor ego.
O mihi quam multum tribuam, quam pectore laeto
Efferar, et coccyx laudis amore canit.
Namque probari dulce mihi est, sed deque probato
Si mea iudicio musa probata tua est.

GErmanos esse autochthones, hoc est indigenas, praeter ceteros affirmat. Cor. Tacitus. qui dicit ipsos Germanos indigenas crediderim, minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra (utque sic dixerim) adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur, quis porro praeter periculum horridi ex ignoti maris Asia, aut Africa, aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu, aspectuque nisi si patria sit (hodie tamen o Corneli Germania est non solum non informis terris, et tristis aspectu, verum etiam cultissima, vinetisque et omni fructuum segetumque genere et conspicua et fecunda) unde habitus quoque corporum quamquam in tanto hominum numero idem, omnibus truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora, etc. haec ille. Soli igitur paene sumus ex omnibus terrarum nationibus, qui sine advenarum mixtura regnavimus. et a conditis monumentis sine iugo servitutis externorum late regnavimus, atque vicinis circumquaque imperitavimus, quod vix ullis populis a condito aevo per totum terrarum orbem contigit, nam ut paucos annumerem. Umbri olim a Tyrrhenis eiecti, tyrrhenia gallis, Galli a Romanis. Romani a Longobardis, et ut Seneca dicit ad Albinam de consolatione. Totum Italiae latus quod inferiori mari alluitur maior graecia fuit. Tuscos asia sibi vendicat, Tyrii. africam incolunt, in Hispania poeni, Graeci se in Galliam inmiserunt, in se graeciam galli, pyrenaeas germanorum transitus omnino inhibuit, vix denique invenies ullam terram quam etiam nunc indigenae colant, haec ille. Assyrii insuper ut ostendam omnium gentium praeter germanorum imperia corruisse, licet olim imperium habuerint. Medi item Persae, Macedones


image: s148

et Graeci, resque magnas et egregias gesserint, paulo post tamen in servitute sunt redacti. Immo et hodie immanissimae Turcarum libidini et dominationi sunt expositi Romani quondam domini dominorum, hodie servi et servo servorum sunt subiecti. Totaque cum illis Italia. Vandalorum, Gothorum Longobardorum et ceterorum qui Italiam ingressi sunt quasi posteritas. Gallorum non imperium et potentia modo verum etiam nomen deletum est, atque in Francos Germanos translatum. Soli Germani (in quo singulariter gloriari possumus) a nullis nationibus pulsi patria, nullis cedentes, nullius exteri dominium passi, nullum occupatorem sustinentes semper regnavimus, quod si aliquando fortunae cesserimus, nemo tamen apud nos diu feliciter regnavit, et nostrae invicem simul felicitati et virtuti cesserunt omnes aliae gentes, hoc Romani praesertim Iulius et Augustus gentium domitores, terrarumque domini cum sua iactura didicerunt, hoc Drusus Germanicus, quia Germania ut ipsi dicunt devicta nomen accepit, resque omnium praeclarissimas atque felicissimas apud Germanos confecisse famigeratur, morte expertus est. Quare elegantissime simul et verissime cecinit Claudianus poeta.

Nobilitant veteres Germanica foedera Drusos.
Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta
Quis meminit victum sola formidine Rhenum

Hoc item Hunni seu Hungari potius immanissima toto terrarum orbe gens ad internicionem in Germania deleta cognovit, hoc omnes experti sunt quicumque Germanis bella inferre attentarunt, quae cum ita sint, nemo persuadebit mihi a tempore Cornelii Taciti aliquam exteram gentem, prioribus incolis deturbatis Germaniae incubuisse. Nunc mihi certamen est cum quibusdam plebeis Francigenarum historiis, et quibusdam aliis assentatoribus ut videtur qui vel Germanorum laudi invidentes, vel vetustae originis cupidi ut fert mortalium ambitio. Francorum ortum a Troianis auspicantur, quibus nulla fides, nulla recepta historia suffragatur, quoniam Francorum nulla omnium historicorum mentio fit nisi in finibus Germanorum, nullo igitur modo probatur mihi Aeneas Silvius in sua Europa. Primum quod nullam de Suevis vel paucissimam facit mentionem, quos Orosius maximam et ferocissimam dicit esse gentem. Cornelius Tacitus maiorem Germaniae partem obtinere. propriis ad huc nationibus nominibusque discretos. Iulius autem Caesar gentem esse longe maximam et bellicosissimam Germanorum omnium, et quorundam item aliorum Germaniae populorum et quidem praestantium non meminit. Secundo refragor omnino eius opinioni. dum longam connectit fabulam de Francis, dicens esse Troianos ab origine, qui deleto Ilio duce Priamo Priami ex sorore nepote, per pontum Euxinum ad Maeotidos paludes in Scythiam pervenerint ibique civitatem aedificaverint. Sicambriam vocitantes, ex qua dicti Sicambri fuerint, demum tempore Valentiniani Caesaris Germaniam intrasse, et Francos appellatos, quod attica lingua sive feroces sive nobiles sonat. Et alibi. Saxones Graecam sobolem esse affirmant


image: s149

ex Macedonia classibus advectam. quae Thuringos multis bellis defatigatos paternis agris eiecerit, quod mihi (inquit) non fit verisimile. Est enim vetustissimum in germanica terra Saxonum nomen, cuius omnes veteres meminere. Thuringos nemo antiquorum nominat qui Germanicas gentes enumerant, in adventu primo Francorum, qui tempore Valentiniani Caesaris Germaniam intravere. Thuringos nominari reperio, haec Silvius. Cui ego non detractionis aut gloriae cupiditate, sed amore cui nihil non debeo patriae ductus, contradicam, et a quo patria me Germania iure meritissimo pro sua defensione dissentire postulabit, cui non nihil laudis detraheretur, si haec quae relata sunt vera essent. Primum nemo scriptorum quod ego sciam, ullam facit mentionem Sicambrorum apud Maeotidos paludes in Scythia, nec item Francorum, nec Francus esse existimo atticam dictionem, quoniam praeter cetera attici non habent f literam At ne Aeoles quidem illius literae inventores utuntur, Unde Graecum esse vocabulum non facile inducar. Alii Francos dicunt quasi feroces integre loquendo quod paulo tolerantius esset. Francis etiam nostra orientalis dicitur, hi autem qui in Gallia consederunt, non Franci sed Francigenae potius essent nuncupandi, uti eos appellat Rosvita monialis Saxonica, vel Franci occidentales, quod autem genus Troianorum sint Franci, ex Scythiaque progressi, commentum anile, sordidamque fabellam existimo, et excogitatum ab his, qui de magnis maxima loquuntur, et in favorem illorum qui suam originem vetustissimam atque etiam quondam nobilissimam volunt praedicari. quod et si quidem Manethon Aegyptius antiquissimus dicar, vel ut alii existimant a quibusdam in errorem suum depravatus fingatur dixisse, Francum Celtis imperasse ex Hectoris filiis, attamen nihil mihi obesse debebit, praeter enim hoc quod nec Vincentius Gallus parum disertus historicus concordat Aeneae Silvio nec hic ceteris, nec ceteri inter se, Illud est nemini obscurum, Francum et si regnaverit apud Celtas aliquando, numquam tamen in gentem Celtarum nomen suum transfudisse, posteritatique indidisse, quoniam nullus nec graecus nec latinus, aut cosmographus aut historicus quantum ego legisse potui Francorum meminit in Gallia, nisi tum demum illorum qui germania profecti totam Galliam inundarunt circa Valentiniani tempora, adeo ut inter Francum illum qui Celtis imperasse dicitur, et Francorum in Galliam transitum, anni plus quam mille et quadringenti sunt exacti. Dimissis igitur fabulis Blondo Flavio assentior homini non Germano sed Italo, qui dicit (sicut et plerique alii) Francos, Vandalos, Burgundiones omnes vetustam originem habere ex Germania, deque quibusdam Plinium citat in quarto naturalis historiae, ex traditione Agrippae dicentis, Germanorum genera esse quinque. Vandalos quorum pars Burgundiones, ubi nunc perperam Vindelici legitur, et male meo iudicio, quoniam paulo ante idem Plinius vindelicos alpium accolas extra Germaniam collocat, hisque conterminos Rhaetos non meminit inter Germanos sed Alpestres, Germania enim omnis teste Cornelio Tacito a Gallis Rhaetiisque et Pannoniis Rheno et Danubio fluminibus separatur, unde


image: s150

extra Germaniam Vindelicos habitasse perspicuum est, tametsi iam diu et multis ante saeculis in nomen nationemque transiverint Germanicam, sicut et Rhaeti. Sint autem Vindelici (quos hodie Algoios vulgo nominamus vel potius algeos ut alibi dixi) ad quos ut Strabo dicit Brigantii pertinent, quod autem dicit Silvius esse vetustissimum in Germania Saxonum nomen, cuius omnes veteres meminerint. thuringos autem tempore Valentiniani primum nominatos. non me rivalem et coassertorem habebit, quoniam Saxones non legi nisi tum demum tempore Diocletiani vel sub Vespasiano ut meminit Hegesippus Thuringi autem teste Cornelio Tacito in exercitu fuerunt Vitellii Ro. impatoris, qui germanicas legiones habebat in Gallia, a quibus et imperator salutatus est, ante Saxones nominati. Cum igitur nec adventus ullus Francorum sciatur, quippe quos constat eruditorum iudicio esse indigenas Germaniae, nec de Sicambris historia Aeneae quadret, quoniam quidem nullos unquam legamus fuisse in Scythia, et item illud nomen sicut omnium ferme Germanorum recens sit, nemo mihi persuadebit gentem esse adventiciam, sicut nec alios Germaniae populos, quorum pariter nomen recens est. At quod plus de Francis quam aliis fabulatur, fecerunt bella eorum plurima, quae gentem maxime recentis famae extollere et nobilitare in primis solent, quoniam prius ignota et humilis in magnam homines admirationem adducit. Merum igitur commentum existimo, et eo libentius etiam, quoniam nullus est fere populus, excutiendo etiam veteres historias, qui non vetustam vel a longinqua aliqua regione (et in primis Francigenae qui vel superbissimi existimantur) originem praetendere gaudeat, praesentia etenim sordent usque adeo, ut nulla fere sit nobilitas apud Italos hodie, quae non suos maiores Germania oriundos praedicet, e contrario nobilissima quaeque familia Germanorum suum ortum a Romanis auspicatur, Sed quod Germania quondam, nunc ut existimat Hieronymus Francia vocitetur mirandum non est, cum nulla natio ex tota Germania (quamvis plurimas enumeret Plinius, Strabo, Ptolomeus, Cornelius Tacitus et alii) suum nomen antiquum retineat, praeter unos Suevos, et Frisios quos posteriores Plinius et Tacitus celebrarunt, et nemo quod ego sciam vetustior, unde venerunt quaeso? quos hodie vulgo Hegoios Algoios vel algeos Wirtembergenses, Badenses dicimus unde Brisgaudii Brisacogeani melius, Sungaudii? unde Misnenses, Slesitae. Hessi. vel Hassones ut nunc dicimus, unde Wedressi. Westvali, Pomeriani, Lusatii, et alii non pauci? quorum nemo ex scriptoribus meminit, unde perspicis maximam esse in Germania nominum mutationem, quod fere solet fieri, dum gens aliqua, et si primo tenuissima et humillima, postea tamen rapinis praedationibus, vel iustis etiam bellis cantata accipit vel a castro, oppidove aliquo humili ubi primum se continuit, vel a duce eius nomen sicut Wirtembergensis hodie florentissimus apud Suevos ducatus, a montana et unica arce nomen accepit, vel potius arx et tandem regio ipsa, a regulis nobilissimis tamen cognominata est Sicut Marchionatus Badensis ab oppido Baden. et Misnensis a Misna, apud maiores non adeo vetustos in nullo


image: s151

neque nomine neque memoria, Sicut etiam Alpestres illi quos vulgo suiceros vocamus, sedes ut volunt Helvetiorum habitantes a Suitz agresti viculo videntur non obscure appellati, nam quod ad Suedos populos suam originem referunt nihil mihi fabulosius existimatur. Ante ducentos etenim annos in nulla existimatione habiti sunt, verum paucos ante annos a caede suorum dominorum famam vel potius infamiam auspicati, in magnam gentem et potentiam coaluerunt, post hoc aliis lacessiti bellis egregie restiterunt. Nec mirum videri debet, maximis enim fluminibus altissimisque et natura munitissimis montibus septi, expugnari difficillime possunt et sicut asperam, inclementem, et tristissimam maiori ex parte habent regionem, ita gens est effera, agrestis, pertinax, Saxones autem fuisse Macedonas quis credat? quis enim Graecia relicta Germaniam peteret? at non persisto ulterius in multa refutatione, quoniam et ipse Eneas contra dixisse videtur, et credibile non est tantam tamque amplissimam Saxonum nationem. et tam multa dicione praeditam linguam tam cito moresque Germanos induisse. Hinc etiam quod Franci, Thuringi, Saxones et postremum Boioarii quos nunc Bavaros vocamus, et alii sint indigenae, illud est non omnino leve argumentum, quod nullum peritus monumentum, nulli annales, nec ullius alterius linguae quam Germanicae signum vel vestigium appareat per Germaniam, nec Bavari mihi ab Avaribus descendisse videntur, sed potius a Bois nomine. unde et Boiemi quamvis mutatis cultoribus ut Tacitus dicit, Boii enim in deserta Noricorum concessisse praedicatur. Et Rosvita monialis quae tempore Otthonis secundi claruit. Bavaros appellitavit Baioarios, et Hungaros hodie Avares, sicut et Otho Suevus historicus clarissimus, nec hoc absonum. facillime enim baioariorum in bavarorum nomen causa brevitatis vel corruptione potius est mutatum, Sunt igitur Saxones ut a diverticulis redeam origine Suevi (quos constat citra et ultra Albim fluvium sedes habuisse) qui et ipsi Saxones paulatim ut fit in proprium nomen et potentiam coaluerunt, sicut et nunc Wirtembergenses, nec hoc incongruum aut a veritate alienum videri debet, quoniam credibile non est tantam innumerosissimamque Suevorum nationem, uno aliquo nomine fuisse contentam [(editor); sic: cotentam] , quae hodie multo arctioribus clausa limitibus, multa privata habeat nomina apud priscos ignota, id quod obscurum est nemini, Volo autem esse Suevos ex hoc maxime fundamento cum Saxones sint indigenae habitatores antiquorum Suevorum, quis dubitat sicut ex Germanis teste Hieronymo Franci cognominati sunt, ita ex Suevis Saxones factos a duce vel familia praesertim propter differentiam hodiernae Sueviae, unde ego plura dicere supersedeo, contentus vera et verisimilia non figmenta dixisse, vale candide lector, Ex Tubinga.


image: s152

APOLOGIA HENRICI BEBELII CONtra Leonhartum Iustinianum Venetum imperatoris nomen extenuantem, coronationem regum nostrorum incessentem, atque Germanos barbariae ob id insimulantem.

CLARISSIMO VIRO ET IURISCONSULTO PRUDENTISsimo Gregorio Lamparter Cancellario illustrissimi principis nostri, Henricus Bebelius Salutem Dicit

SI omnium vel gentilium suffragio, eos summis celebrat laudibus antiquitas, certissimumque illis in caelo locum definitum vult, qui pii in patriam consilio vel armis remp. sunt tutati, si item non tam testimonio scriptorum quam ratione fortiter pugnandum pro patria videatur? si postremo mors omnium speciosissima praedicatur immo gloriosa et beata ut Cicero dicit eorum qui pro patria mortem obierunt, et Codrus rex atheniensium duoque Decii. innumerabilesque alii maximis ideo efferuntur laudibus, quod se patriae saluti devoverint, Si contrario hi qui in patriam deliquerint, atque conspiraverint, impii parricidaeque summa cum ignominia appellitantur, in eosque durissimis legum censuris. foedissimoque cruciatus genere est animadversum, quis iure hoc meum factum improbare potest? quod patriam meam Germaniam iniuriis provocatam defensare conabor. Cum igitur Leonhartus Iustinianus venetus (cuius nec mores nec vitam nec eruditionem carpere mens est) in germaniam, imperatorumque germanorum amplitudinem et coronationem intemperanter invehatur, quis non mihi germano concesserit? quis convenire non viderit? quis postremo hoc a me patriam meam iure repetere posse neget? ut ego pro virili portione eius honorem atque maiestatem tuear, nemo ita desipit, ut non credat, quare cum sim in eam vocatus conditionem, ut dii immortales potius occasionem quam mentem armis defendendi patriam negaverint, ut pius, ut gratus in illam non obscure iudicer,


image: s153

quicquid et quantulumcumque est in me ingenii et eruditionis (quod sentio perquam exiguum esse) ad eam non ab iniuria modo vindicandam, sed ornandam etiam si possum cunctis viribus conabor. quod si hic vel alibi contra Venetos vel Francigenas germaniam incessentes paulo commotius scripsero, Deus immortalis sit mihi testis, me id non studio mordacitatis aut propriae laudis, Verum solius patriae amore (cui me omnia debere superius declaravi) fecisse, et esse agressum, hoc enim possunt considerare omnes hi qui noverint me scripsisse contra Venetos, et parrisianos quibus me in omni liberali disciplina, omnique genere eruditionis, non solum non aequandum existimo, sed etiam non nisi longissimo intervallo eorum vestigia consecuturum spero, non enim tantum mihi arrogo ut in classes illorum virorum referre cupiam. Unde stultissime facerem, si me laudis et gloriae, aut mordacitatis etiam libidine illis opponerem, quibus me in praedam mala fretus causa obicerem, nam dum ad gloriam niterer omnibus essem futurus ludibrio, sed iustissimae causae meritis et veritate innixus et fretus, nullam invidiam non subeundam, nullas inimicitias declinandas dum patriae consuluero existimo, nec sine exemplo, nam ut Cicero eleganter dicit, quis est tam tenui cogitatione praeditus, cuius animus tantis invidiae angustiis continetur, qui non hunc hominem studiosissime laudet et sapientissimum iudicet, qui pro salute patriae, pro incolumitate civitatis pro reip. fortunis quamvis magnum atque atrox periculum studiosissime suscipiat et libenter subeat. Utinam siquis rescribere velit, me vivo faciat, ubi defendendi tam mei quam causae facultas tribueretur. Sed spero constanter hoc meo exemplo plures in Germania aemulationis studio iri excitatum, qui hoc meum honestissimum propositum et germaniae defensionem et patrocinium sint suscepturi, ut non tam facile passim quilibet absque rerum meritis in nos germanos illotis buccis debacchetur. Tibi autem cancellarie non tam iuris utriusque quam omnis eruditionis consultissime hanc nostram apologiam singulariter consecrandam putavi atque dedicavi, ut non solum eruditione tua incredibili quaque prae ceteris es famigeratus hoc piissimum propositum. defendendi patriae honoris adiuvares, Verum etiam cum pro tuis in me meritis amplissimis, humanitateque singulari, omnia me tibi debere intelligam, volui te his meis chartaceis muneribus honorare, ut intelligas me pro virili mea paratum tibi gratificari, in quibuscumque rebus mihi possibilibus te delectari existimem, cumque non mediocriter ames humaniores istas literas nec sis alienus a gratiis atque a musis ut est in proverbio veterum, ubi dedicavi hanc apologiam, quam dum nihil agere et feriari volueris a maximis et ducalibus negotiis quibus dii boni summa cum integritate ingenii acrimonia. singulari memoria atque prudentia praees) legito et me commendatum habe Vale. Tubingae Kalendis Iuliis. M. D. VIII.


image: s154

APOLOGIA HENRICI BEBELII PRO DEFENSIONE IMPERATORUM CONTRA LEONHARDUM IUSTINIANUM

IMperator nunc est qui summam habet et absolutam potestatem et cui monarchia ascribitur, nec sum nescius imperatorem appellari solitum a senatu olim romano ut Cicero in Philippicis testatur, qui mille aut duo milia externorum hostium occidisset, scio praeterea ductores exercituum et praefectos copiarum militarium imperatores fuisse ab historicis appellatos, Ita tamen ut semper imperator inter suos maximus esset, sed nunc sicut regna et imperia sicut omnia in mundo patiuntur vicissitudinem, Ita nomina etiam magistratuum mutantur. Et imperatorem vocamus cui summa rerum commissa est. At Leonhardus Iustinianus Venetus hanc imperatoris summam potestatis appellationem improbans excandescenter et acerbissime invehitur in germanos imperatores in epistola ad Cyriacum suum dicens, admiratum te dicis in hoc novo Sigismundi principis adventu, quod qui ante coronationem se regem scriberet romanorum post coronationem vero quasi maius quiddam et dignius exprimere volens imperatorem se nuncupabat, non regem quod tu perperam factum arbitraris. Itaque te id reprehendisse ais, et quaeris a me num idem sentiam quod tu, an contra putem. Ego vero et in his et in aliis permultis plurima quottidie mihi videor errata cognoscere, sed utor Democriti regula, rideo enim illa non fleo, quid enim mea refert quemadmodum barbari loquantur, quos neque corrigere possum si velim, neque magnopere velim si possim, de rege tamen et imperatore idem sentio quod tu et iam pridem ridens barbariem istam hoc ipsum notavi atque redargui. Tres enim gradus maiorum dignitatum apud Romanos de quorum principe loquimur fuere, Rex, Dictator, Imperator. Ex his suprema omnium potestas rex est, Post regem vero secundum renuit dignitatis locum dictatura, post dictaturam imperium. Imperium tertio gradu consequitur post multas rationes quas adducit, tandem concludit. quare hanc barbariem quaeso cum sua ignorantia valere sinamus, et nos antiquis doctissimorum virorum scriptis quod unicum est refugium oblectemur, non curiosi quid agant isti aut quemadmodum loquantur. haec ille. Eodem in errore versatur Robertus Valturius de re militari, et Antoninus florentinus historicus parum disertus. Vitae tamen probatioris, cuius vicem ego non parum doleo, quod non tantum cum superioribus erret, Verum etiam (nescio incuriane an odio) stomachosus aegre ferat, Italos esse tam ignavos, ut suum sibi imperium non vindicent quasi in libertatem deturbatis germanis, dum scire debebat optimus pater germanos non esse invasores imperii tyrannice sed legitime, maturaque deliberatione atque sano consilio Romanae ecclesiae electos esse, Romanumque imperium obtinuisse, sed ut huic solum acerbissimae invectivae paucis respondeam, si omnia ad antiquitatem vis redigere Leonharde, immerito ut alia praeteream, vocas reges modernos aut serenissimos, quoniam nec septem reges nec apud Iulium aut Ciceronem invenisti, aut


image: s155

modernus aut serenissimus rex, sed mitto ista. Secundo si error est dicendus imperatorem esse summae et regalis potestatis non incusabis germanos sed Romanos et Graecos, post Iulium etenim non invenies quemquam Roma. principem se regem aut dictatorem nuncupasse, sed caesarem, Augustum et imperatorem, cur Caligula et Nero intoleranda superbia atque luxuria notati si [(editor); sic: notai tsi] tam humile nomen est non se reges potius? aut quod optime fuisset concessum dictatores nominavere? qui sibi divinitatem arrogare non erubuerunt, nam cum Caligula diadema regium teste Suetonio sumere, seque regem esse proposuisset, nonne admonitus se regium fastigium excessisse, divinam maiestatem ex eo asserere sibi coepit. Sed tu omnia ad priscam denominationem revocare vis, nec caesares dici admittis Romanorum imperatores, quod ante Iulium nemo pro summa potestate posuit, Sed ab ipso Iulio omnes Romani principes sic se appellari voluerunt, cum nihil faciat ad regiam potestatem caesar, Et ab uno Augusto omnes Augusti cum pariter augustum id est consecratum non multum conveniat cum regno. quare si admiseris sicut cogeris scriptorum fere omnium suffragio caesarem et augustum appellari eum cui summa et absoluta sit potestas, cur non imperatorem? qui elegantissime, significanter et merito iure ab imperio romano, uti a doctissimis dicitur imperator nominari debet, praesertim cum huius significatio conformis sit, et illorum violenter per solum populi consensum ad hoc trahatur, si dixeris quia Romulus et alii successores sex numquam reperiuntur ita nominati, cur ergo vocas Neronem Domitianum Vespasianum, et alios vel caesarem vel augustum. At si Cicero eloquentiae fons, si alii eloquentissimi historici atque iurisconsulti dicunt romanum imperium, non vel raro regnum romanum quasi excellentius sit imperium, cur non imperator ab imperio descendens supremus in imperio sit, Sed quod imperator suprema sit potestas testis est Plinius in liminari epistola naturalis historiae ubi Titum Vespasianum alloquens suavissime imperator dicit, et ne offenderet patrem Vespasianum excusat se, quod nominaverit imperatorem, quoniam ita salutatus sit in castris a militibus, nam dum Titus dux et ut ita dicam capitaneus fuerit in exercitu Syriae frustra fuit salutandus Imperator, si non maius nomen et supremam potestatem designare voluisset. Idem li. secundo inquit, nam ut in duodecim diebus utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus Vespasianis patre tertio filio iter. [Abbr.: iterum] consulibus. Plinius iunior ad Traianum. Imperator in titulis et imaginibus et signis, ceterum modestia labore vigilantia dux et legatus et miles. Idem ut reversus imperator qui privatus exierat, et saepe ad eundem Frontinus libro primo strategematon, Imperator caesar Domitianus augustus germanicus eo bello quo victis hostibus cognomen Germanici meruit Cornelius ta. in xii. litteras mittit in hunc modum po. romani imperatoribus magnarumque nationum


image: s156

regibus et saepe alias, sicuti et Suetonius qui omnes suos caesares eo nomine honorat, quique caesarem scribit ex decreto praenomine imperatoris vocitatum esse dicens perpetuam dictaturam praefecturamque morum. Insuper praenomen imperatoris. cognomen patris patriae statuam inter reges suggestum in orchestra sed et ampliora etiam humano fastigio decerni sibi passus est. Ita etiam graeci Plutarchus Herodianus Iosephus graece loquens, Iulius Firmicus solus imperator stellarum non subiacet cursibus, et solus est in cuius fato stellae decernendi non habent potestatem, cum enim fuerit totius orbis imperator et dominus fatum eius dei summo iudicio gubernatur Et Lactantius in prologo institutionum quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus constantine imperator maxime Et Iustinus in prologo epitomatis sui, quod ad te Antonine imperator non tam cognoscendi quam emendandi causa transmisi, nonne et Firmus imperator teste Vopisco in edictis suis mandavit se vocari autokratora, id est imperatorem, et eum qui per se ipsum potest. Ita Cyprianus, ita Ambrosius Tertullianus, Orosius, Augustinus, eloquentissimus Hieronymus Ruffinus, Eusebius graecus et alii ecclesiastici scriptores nominitant romanum principem, habentem et exercentem summam potestatem, non regem non dictatorem aut consulem. Ita etiam Iustinianus ubique, Itemque iurisconsulti multo elegantiores Iustiniano. Aurelius iurisconsultus ff. de offi. pre. prae. le. prima Ad vicem magistri equitum praefectos praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est, nam cum apud veteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui associati principali curae militiae gratia secundam post eos potestatem gererent, regimentis reip. ad imperatores perpetuo translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti praetorio a principibus electi sunt, data est eis plenior licentia ad disciplinae publicae emendationem, hic aptissime discis summam esse potestatem devolutam ad imperatores, exstinctis dictatura et aliis magistratibus. Ita accipiunt Domitius Ulpianus, Scaevola, Florentinus, Caius, Pomponius, Modestinus, Paulus et alii imperatorem, qui legibus moderandis et omnibus rebus praesit, sitque dominus mundi. Ita etiam accipit Victruvius eruditus et eloquens scriptor ad Augustum Caesarem scribens. Cum divina mens tua et numen imperator caesar imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur etc. Ita Ruffus Festus, ita Vegetius de re militari, ita Plinius ad Traianum, ita Nazarius, Mamertinus, Latinus pacatus, ita Ammianus Marcellinus, Ita Helius spartianus, Iulius Capitolinus, Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, Eutropius, Paulus diaconus Aurelius victor qui omnes ad unum ad imperatores et imperatoribus rerum potitoribus scribentes imperatores scribunt caesares atque augustos numquam reges consules vel dictatores. Et ut paucis dicam, nonne ex vi nominis multo plus est lautius, atque magnificentius imperare, unde Imperator quam dictare, unde Dictator quam regere (unde rex est teste Augustino li. v. de civitate) quam consulere, unde


image: s157

consul. et Consul olim suprema fuit apud ro. potestas, hi tamen consules eo etiam tempore rebus scilicet florentibus et consulatu, Imperatores dicti sunt, nisi Sallustius egregius auctor historiarumque pater mentiatur qui dicit, post ubi regium imperium quod inicio conservandae libertatis atque causa augendae reipu. fuerat, in superbiam dominationemque se convertit murato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere, nisi Augustinus etiam christianorum doctissimus mentiatur, qui hoc idein Sallustii repetendo confirmat, Consulatus igitur qui tempore regum nullius erat nominis et pretii si tempore crevit in summum, et postea sub imperatoribus solum inane nomen remansit, quoniam imperatores et dabant et adimebant illum, quis non latine fieri credat? ut imperator ex vi propria summus dicatur, praesertim cum consul captivo quodam sensu pro eo dicatur qui principem se gerit, nonne dictator (cuius nomen sub regibus numquam auditum erat atque post caesarem omnino obsolevit) olim magister populi dicebatur, ut dicit Pomponius ff.de origine iuris. Bene igitur dicit Livius, Consules numquam fuerant, regibus exactis creati sunt, Dictatoris nec imperium nec nomen fuerat, apud patres esse cepit. Tribuni plebis Aediles quaestores nulli erant, institutum est ut fierent, decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e rep. sustulimus. haec ille. nonne etiam qui olim sub regius tribuni celerum sub dictatoribus magistri equitum, tandem sub caesaribus praefecti praetorio dicti sunt ut dicit Fenestella, et aurelius iurisconsultus ut supra dixi, auctoritas quoque praefecti praetorio maxime crevit, nam de illo Fenestella ita loquitur. Post adeo parvis orta principiis crevit auctoritas, ut cum aliquo tempore a praefectis praetorio provocare liceret. Exstant quoque exempla maiorum quo pacto ab his provocassent lecta postmodum a principiis sententia a praefecto praetorio provocatio sublata est, crevit et nunc sub christianis summi pontificis auctoritas, crevit et episcopi auctoritas et significatio qui quid significet et quantum sit infra sacerdotis dignitatem ex impositione nominis novimus, cur igitur non latinis (non nobis Germanis quibus ego quoque nullam aut concedo aut concedendam esse puto latinitatis locupletandae vel mutandae auctoritatem) liceret vel mutare vel augere imperatoris maiestatem? cui praeter populi consensum etiam significatio ad hoc quadret, cum non in nominibus solum magistratuum, verum etiam in aliis fere omnibus multas passa sita primordio lingua latina mutationes, hoc Polybius graecus non obscure probat in secundo historiarum dicens primum foedus inter utrumque populum initum est, statim post eiectum urbe regium nomen. quod foedus quanto diligentius fieri potuit interpretati sumus. Tanta enim facta est mutatio romanae linguae ab ea tempestate in hodiernum diem, ut etiam qui antiquitatis peritissimi sunt, pleraque non nisi difficulter intelligant, et scilicet Cicero testatur hanc inde locutionem sua aetate maxima ex parte eversam fuisse, nonne et idem Cicero Catonis verba non aliter excusat, nisi quod tunc ita loquerentur. Nam et M. Varro undecumque doctissimus ut ait Terentianus dicit, consuetudo loquendi est in motu, et postremo addit


image: s158

Verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poetas sua aetate dici recte, et quae prius ratione dicta erant postea perperam dici Et idem quotusquisque iam servus habetur priscis nominibus quae mulier suum instrumentum vestis atque auri veteribus vocabulis appellat Et Plautus in epidico, quid istae scilicet mulieres quae vesti quotannis nomina inveniunt nova Et sextus Caecilius teste Gellio dicit nam longa aetas verba atque mores obliteravit. Et Seneca epistola cxiiii. adice nunc quod omnino certam regulam non habet consuetudo illam civitatis quae numquam diu in eodem stetit versat, Idem praeterea notat eum quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus apud antiquos magistrum populi vocatum, deinde transit ad ea quae consuetudo saeculi mutavit etc. Et Scaevola iurisconsultus ff. de sup. le. l. labeo nec mirum est moribus civitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse etc. Diomedes postremo grammaticus ita ait, praeclare dixit Terentius nihil dictum quod non sit dictum prius, sed iniecit postera aetas manum et veluti disciplinam pristini saeculi, ita et sermonem fastidire coepit et nova velut parturire verba quae iuvenum ritu ipsa modo florent et vigent, nonne ut istam mutationem variis modis probem, appellatio domini atque dominationis apud veteres tyrannum atque tyrannidem designabat, quare Augustus dominum dici se vetuit, non ob eam causam quam Tertullianus assignavit in apologetico, et posteriores acceperunt, nam Domitianus ut dicit Eusebius, Suetonius, Orosius, Aurelius victor se deum et dominum edicto appellari iussit, ad exemplum etiam Caligulae unde Martialis assentatur Edictum domini deique nostri, et idem in octavo ad Domitianum omnes quidem libelli mei domine, quibus tu famam id est vitam dedisti tibi supplicant etc. nonne et Labeo iurisconsultus ff. ad l. rho. de iactu l. deprecatio dicit domine imperator Antonine naufragium facientes in Italia deiecti sumus a publicanis Cyclades insulas inhabitantibus, Antoninus dixit Endaemoni, Ego quidem dominus mundi. Item Caligula et Domitianus se deos appellari iusserunt, et Diocletianus se ut deum adorari iussit, ut scribit Eusebius, praeter aliorum, morem si illi regem magnificentius quam imperatorem existimassent, etiam se reges appellari mandassent, Imperatorisque nomen sprevissent nec populum timuerunt, quoniam domini nomen Romanis fuit invisum prae ceteris. Postremo si nolueris admittere nova magistratuum vocabula etiam latina et graeca, non dices papa, at ita locutus est Hieronymus et alii ecclesiastici, non dices episcopus, non cardinalis, non patriarcha, non acolytus, non subdiaconus, diaconus et cetera prope infinita, tolles itaque omnino fidei christianae magistratus et dignitates atque omnino ad gentilitatem nos revocabis. Christianus enim populus sicuti quaelibet alia gens suos proprios habet ritus solemnitates caerimonias propria magistratuum nomina et officia nova. Unde si Germanos vocaveris barbaros pro eo quod imperator apud eos non sit supremae potestatis in temporalibus, ut dicitur, facies


image: s159

totam Italiam barbaram, et ipsam denique fidem christianam, aut cur non Venetos tuos rides? et barbarie incusabis? qui suum magistratum supremum et principem vocant (sicuti et tu ipse) ducem, cuius quae fuerit apud maiores nec ita vetustos dignitas tu mihi referas, ego enim nondum legi At imperator a Romanis et satis vetustis latine et vere dicitur qui imperat et summam potestatem tenet. Unde parum probe niteris redarguere nisi veterum more quorum ad consuetudinem si omnia confirmare volueris tolles christianitatis nomina. Debebas igitur Livium legisse qui dicit libro quarto primae decadis. Quis enim dubitat, quin in aeternum urbe condita et in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur Si enim haec vera ut sunt esse debent, quis dubitat etiam novis imperiis et magistratibus etiam nova nomina imponi, Sed procedendo ad alias rationes quibus regem imperatori praeferre conaris, respondebo cum dicis regem omnes sic accipiunt quasi suprema quaedam et absoluta sit potestas supra quem in regno suo nemo sit, sed ipse praesit omnibus. Ex quo fit ut rex nisi unus dumtaxat esse non possit, plures enim reges simul eidem regno praesidentes sese mutuo impedirent, naturamque perimerent regis, quae non omnibus praeesset, sed haberet paritatem. Pater hoc in antiquis modernisque regibus, neque enim Numa neque Hostilius neque alii deinceps Romani reges consortem aut socium regni habuere, de Romulo et Tatio ferunt sed alter Sabinorum, alter Romanorum rex erat, In modernisque regibus hoc idem apparet, neque enim Francorum neque Anglorum plures simul reges regnum gubernant, sed unus et solus, cui fratres, cui patrui cui propinqui omnes genua summittunt. Cessit iam quoque apud hos filio pater, ac regiam potestatem se vivo transferre [editor: last letter slipped into wrong line] in filium voluit, ipse dimisit, quoniam duos simul regiam potestatem habere contra naturam est huius dignitatis. At imperatores simul plures saepissime fuerunt, non enim suprema potestas imperium, sed salva rep. salva auctoritate senatus et populi, salva libertate imperator creabatur. Itaque imperatore exsistente nihilominus consules praetoresque ac ceteri magistratus in republi. manebant, rege autem exsistente manere non poterant, quod patet ex dictatura. Illa enim quod vim quandam regiae potestatis habere videbatur, simul atque inducta fuerat in remp. ceteri magistratus omnes interibant, et abrogati per creationem dictatoris censebantur, praeter tribunos plebis At enim cum imperatore cuncti simul magistratus in rep. praestabant, et auctoritas vigebat senatus. et populi libertas servabatur, ex quo apparet imperatorem non esse dominum sed legitimam potestatem, haec Iustinianus. Cui responsurus dicam Imperatores semper singulos Ro. imperium gubernasse usque ad Aurelium Antonium, verum de quo scribit Eusebius et alii propinquum suum Lucium Annium Severum qui erat gener Antonini pii nova benevolentia consortem imperii fecisse, tumque primum Ro. remp. duobus aequo iure imperium administrantibus paruisse,


image: s160

cum usque ad illos semper singulos habuisset augustos. At quod imperatores acceperunt consortes imperii factum esse propter multa negotia ro. imperii cui nec regna Francorum, nec Anglorum ulla ex parte comparari possunt. Fuit tamen adhuc nova differentia et superior potestas, aliqui enim caesares sed non augusti erant, quod maius erat, hoc enim in codice Iustiniani apud panegyristas et recentiores historicos videre licet, Constantius enim imperator teste Eusebio caesarem apud Gallias constituit. Ex Spartiano item videre licet qui ad Diocletianum dicit in vita Aelii veri, qui vel caesarum nomine appellati sunt nec principes aut augusti fuerunt, et post, quorum praecipue de Aelio vero dicendum est qui primus tantum caesaris nomen accepit. Sed quid nobis obicis septem regulos romanos quorum imperium non erat adeo propagatum ut multis adiutoribus opus esset. tametsi romulus consortem Tatium habuerit in eodem regno et territorio, sed non novum est plures esse in uno regno reges, duo simul fuerunt reges Suevorum qui Vespasianum contra Vitellii partes adiuvabant, ut testis est Tacitus. Novimus item plures simul fuisse reges Francorum, Gothorum etc. et Hispania hodie regna habet quattuor vel quinque, et patrum nostrorum memoria in Gallia quattuor regna fuerunt Francorum, Burgundionum, Longobardorum et Belgicae, quorum postremos rexit imperator Romanus et Germanus, sicut hodie ad illum spectant, et maiores Caroli magni non fuerunt Francorum reges, attamen maiores domus dicebantur, apud quos summa rerum versabatur, adeo ut regibus nomen inane et solus titulus relinqueretur apud illos administratio esset. Sed dicat insuper Iustinianus quicquid velit, libertatem scilicet fuisse et auctoritatem. S.P.Q.R. sub imperatoribus non habebit suffragatorem me, scio enim e contrario multo maiorem libertatem senatus et populi ro. fuisse sub regibus quam imperatoribus, nisi forsan quibusdam, nam cuncta imperatores ex libito administrabant, tollentes non solum libertatem senatus et populi, verum etiam e vita sustulerunt aut in exilium damnaverunt, quos placuit usque adeo ut nihil magis contrarium fuerit tunc senatui quam libertas, qui omnes magistratus, contulerunt et ademerunt, adeo ut libertos eorum saepe potentiores fecerint patriciis et senatoribus, et omnes magistratus si qui erant auctoritate principis creabantur. qui plus nomen et titulum ostentabant quam aliquod imperium, scio enim fuisse consules, sed nullam illis potestatem fuisse, nisi consentiente imperatore compertum habeo adeo ut Roma numquam minus libera fuerit quam sub romanis imperatoribus. Addo etiam multos non a senatu sed a militibus contra senatus decretum atque populi consensum imperatores acclamatos, atque mansisse in imperio multosque omne crudelitatis in patres atque plebem genus exercuisse, ut ostendit Iuvenalis in quarta satyra, dicens. Sed olim, prodigio par est in nobilitate senectus, loquens de crudelitate Domitiani imperatoris, Sed non laboro in re manifesta cum tyrannidem plus quam imperium imperatorum dominationem maiori ex parte dicere et ostendere possem luculentissime. Reddit insuper Iustinianus aliam rationem suae opinionis dicens. Volo insuper unam vel alteram rationem inducere


image: s161

quo maioris dignitatis regium nomen ostendam, imperium enim quibusdam magistratibus recte tribuimus, nam omnes qui iurisdictionem exercent ac punire et coercere possunt imperium habere dicimus, at regnum habere illos numquam diceremus, quoniam imperii legitimam potestatem significat, regnum autem habere supra leges esset. Ego autem econtrario dicam imperium ro. summam potestatem, et si aliquando minorem, reges autem dici aliquando divites tantum et regulos qui parvam et minimam habeant potestatem, et rex scacchorum ut ita dicam etiam dicitur rex ut habetur in ca. venerabilem extra de electione in glossa. At utrumque ut regnum sine ratione placuit antiquis esse supra leges, ita nunc imperium roma. et nobis pariter sine ratione, nam esse imperatorem est esse supra leges et esse legem animatam in terris ut dicitur In Autem. de consul. in prin. colla. iiii. quod idem confirmat Ulpianus iurisconsultus ff. de constitu. prin. dicens quodcumque igitur imperator per epistolam et subscriptionem statuit vel cognoscens decrevit, vel de plano inter locutus est vel edicto praecepit, legem esse constat, hoc alibi saepe ostenditur. Ille affert aliam rationem dicens, praeterea qui deo tribuimus vocabula ea praestantissima sunt existimanda, cum enim deus ineffabiliter excellat nec ulla humana reperiri digna possint eius maiestate, illa deo tribuimus quae apud nos sunt maxima, quoniam maiora tribuere non habemus, deum autem regem nuncupamus ac regnum caelorum dicimus ut sacrae litterae poetaeque testantur. Imperatorem vero qui deum vocaret vix quisquam reperitur. haec ille. Ego autem facile invenire possum deum etiam imperatorem dictum apud illustres scriptores Cicero loquendi regula de senectute, vetatque Pythagoreas iniussu imperatoris. i. dei de praesidio et statione vitae decedere Plautus in Amphitrione ubi Brontia ancilla loquitur, Summus imperator divum atque hominum Iuppiter is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubilibus, eumque filium suum esse qui illos angues vicerit, alterum esse tuum dixit puerum. Lactantius christianus Cicero libro quinto ca. xx. Nam si is qui in hac terrestri militia regi suo fidem servat in aliquo egregio facinore si postea vixerit acceptior sit et carior, si perierit summam consequitur gloriam, quod pro duce suo mortem occubuerit, quanto magis imperatori deo fides servanda est, qui non tantum viventibus sed et mortuis praemium potest virtutis exsolvere, Eusebius, Iosephus, Ruffinus de Herode, dicebant ergo hi quibus divinandi peritia est divinitus has poenas ab imperatore deo ob multa eius impie et crudeliter gesta deposci, Dicimus insuper in sacris literis de beata virgine Imperatrix caelorum Hieronymus super Matthaeum Iesus rex iudaeorum hoc est imperator credentium et confitentium. Idem in Bibliis transtulit saepe imperium domini dei nostri. Item quod deus imperavit Augustinus li. iii. de trinitate ca. iiii. nihil enim fit visibiliter et sensibiliter quod non de interiore invisibili atque in intelligibili aula summi imperatoris, aut iubeatur, aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum atque retributionum in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica. Idem saepe dicit deum imperare, ergo est imperator.


image: s162

Et Ambrosius de eo quod scriptum est quis maior est in regno, non enim ad imperium caelorum pervenitur superbia, divitiis, praefectura, sed humilitate pauperie lenitate etc. Non insuper sequitur deum nuncupamus regem, ergo rex summam potestatem propterea significat, nam et patrem vocamus non tamen iccirco pater summa potestas est, vocamus et agnum, vocamus et pastorem, non tamen illa supremam potestatem designant, vocamus et dominum quod vocabulum ut superius dixi tyrannidem significabat antiquitus, Atque inter reges olim et tyrannos nulla erat differentia, ut multi auctores prodiderunt. Virgilius in septimo aeneidos Pars mihi pacis erat dextram tetigisse tyranni. Ubi Servius ait graece dixit regis, nam apud illos regis et tyranni nulla discretio est. sic Herodotus Croesum tyrannum dixit, et Aristophanes in lemniadibus Thoantem Hypsipyles patrem. Et apud ecclesiasticos scriptores sancti viri vocantur reges ut dicit Gregorius libro xxvi. moralium super illud Ibo. Reges in solio collocat in perpetuum, Sed apud veteres latinos pro divite tantum ponebatur rex. Ita apud Horatium, Iuvenalem, Columellam et Martialem invenies. Unde et Plautinus Menaechmus de se contra servum suum loquens ait meus Ulysses suo qui regi tantum concinit mali Lycus leno apud eundem in poenulo. Rex sum si ego illum hodie ad me hominem allexero. Rex item sacrorum qui et Sacrificulus dicebatur Romae erat, et pontifici maximo subiciebatur. Et Augustinus libro de civitate quarto, quia latrocinia quid sunt nisi parva regna, Vides hic regis et regni etiam olim parvam fuisse existimationem. et cuiuslibet fere pagi dominum regem appellatum, nonne et in canonicis decretis vii. q. i. in apibus dicitur imperatorem esse super omnes reges, quae latinos nonnos habent auctores. Unde illam rationem bene omisisset Leonhardus Iustinianus. Imperatorem igitur summam complecti potestatem iam liquido ostendimus, atque supra reges esse declaravimus, non tam ex significatione quam ex opinione publicoque omnium mortalium consensu, adeo ut rex multis non adeo potentibus attribuatur, subque imperatoribus romanis multi olim reges fuerint, atque ab illis sint coronati, ut Tigranes a Tiberio, Herodes ab Augusto, et alii ab aliis. Imperator vero quandam supremam in terris ac maximam ostendat, adeo ut cum Turcae suos fines mirum in modum propagaverint, princeps eorum propter magnam potentiam dicatur non nisi imperator, etiam a christianis. Videris tamen maxime improbare, quod primo nostri scribant se Romanorum reges, atque postea imperatores, quod nulla unquam gens fecerit, nosque in hoc barbarie non parum incusas, ad quod ego tibi respondeo, omnium nostrorum consensu imperatorem maius nobis videri et esse (uti probavi) quam regem, non tamen regem romanorum alium existimamus, quod ad potestatis exercitium quam imperatorem romanum. nam postquam aliquis ex nostris in regem romanum est electus. mox omnia imperatoris officia exercet, et ut loquar more leguleiorum recentium, de facto habet plenariam omnium rerum administrationem


image: s163

supremamque potestatem, nec aliquid addit creatio in imperatorem, nisi quandam sollennitatem et quaedam ornamenta quae romanus pontifex non nos excogitavimus, ut igitur rex aliquis romanorum primum dicatur, et postea imperator coronatione pontificis solum est sedis apostolicae non Germanorum institutum, ut leges in capite venerabilem extra de electione, nos vero Germani dum elegerimus aliquem in regem romanorum, mox etiam habetur nobis imperator, sed illae tres coronationes non sunt a nobis introductae, propter maius imperium, sed propter consuetudines locorum, primum enim Aquisgrani pro regno Teutonicorum et Galliae Belgicae coronatur Mediolani pro consuetudine Longobardorum qui spectant ad ditionem roma. imperatoris. Postremo Romae, pro romano imperio. Maiores enim nostri (post Carolum nostratem et eius stirpem qui non nisi post roma. coronationem tandem se ro. imperatores scribebant) uti Henricus secundus, Othones ante romanam coronationem scribebant se reges tantum Galliae Belgicae, et Longobardorum, tandem post pontificis coronationes scribebant se imperatores iuxta morem maiorum. Sed postquam Othone tertio sine liberis decessuro, et una cum Gregorio quinto ordinante electio ro. principis translata esset ad septem electores, papa romanum principem iussit primum regem coronari tamquam minus esset et multis commune quod sine eius auctoritate fieret, ut ipse tandem supremam potestatem et imperatoriam conferret, nos vero in rege imperatorem et omnem eius potestatem eligimus, atque tamquam imperatori oboedientiam et fidem iuramus, papa tantum quaedam ornamenta addit nihil conferentia vel addentia imperatoriae maiestati, ut etiam Hostiensis confirmat in ca. super quibusdam de ver. sig. ubi dicit principes Germaniae pronuntiasse quod promotio imperialis non det nisi nomen imperatoris.

Postremo tamquam nefas quoddam et piaculum obicit nobis cum coronemus nostros reges et imperatores dicens enimvero non ut imperatores sed ut reges romani coronantur, cur ergo se post coronationem imperatores scribunt non reges, deinde hoc totum ignorantiae est cum ne reges quidem romani unquam coronari mos fuit, Romulus enim et hi qui post romulum fuerunt reges numquam coronam receperunt aut gestarunt aut usi sunt, idem quoque observatum est a Tuscorum regibus. ut numquam coronarentur, sed trabea dumtaxat et palmata tunica, et idem coronari ubinam gentium mos fuit, quis imperatorem ro. antiquis illis temporibus coronatum fuisse unquam audivit, aut legit. non Augustum, non Tiberium non Caligulam, non Neronem cum praesertim hi duo extremi intolerandae superbiae ac luxuriae forent, nemo inquam coronam imperii unquam suscepit aut habuit aut ausus est nisi forte lauream cum triumphasset aut rostratam quod classem hostium cepisset quae duae coronae non imperatorum erant magis quam quorumcumque triumphantium aut vincentium. primum Iustiniane Coronarum usus antiquissimus est non solum sub Romulo, sed Libero patre hunc fuisse testis est


image: s164

Plinius in septimo naturalis historiae. Et romani imperatores olim etiam non lauro tantum sed et auro etiam coronabantur, Nam ut Aulus Gellius in quinto docet triumphales coronae sunt aureae quae imperatoribus ob honorem mittuntur sed illae aureae coronae non fuerunt in tanto pretio, ut rex vel imperator peculiariter coronaretur. Cum et civica pretiosior esset et privati etiam cives illa coronarentur. Dicit enim Plinius li. xvi. cum de civica corona diceret addit, Cedunt his murales vallaresque et aureae quamquam pretio antecedentes. Et idem li. xxxiii. loquens de Romanis, idem quod magis miremur coronas ex auro dedere civibus, quis primus donatus sit ea non inveni. Sed quis primus donaverit a L. Pisone traditur, A. posthumius dictator apud lacum regillum castris latinorum expugnatis ei cuius maxime opera capta esset hanc coronam ex praeda dedit. Item Lucius lentulus Servilio cornelio merendae, samnitum oppido capto, sed quinque librarum corona Piso frugi filium ex privata pecunia donavit eamque coronam testamento reipu. legavit. Et Titus Livius libro tertio, exercitus liberatus et eius consul coronam aurem Cincinnato dictatori dedit. Et septimo, idem, samnitibus superatis consul Aulus Cornelius cossus advocata contione Publii Decii tribuni militaris laudes peragit, praeter militaria dona aurea corona eum donat. Et li. x. Papirius cursor consul Papirium filium quattuor centuriones, manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donavit. Et li. xxx. Scipio contionem advocari iussit, ubi Masinissam regem primum appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona donat, et Sicinius dentatus aureis donatus est coronis ut dicit Gellius [(editor); sic: Gelius] li. ii. ca. xi. et Iosephus in septimo de Tito Vespasiano, Confestim ergo eos quorum partes sunt iudicare quos nam scirent, fortiter aliquid in bello secisse et nominatim singulos appellatos collaudat, quasi qui domesticis recte gestis nimium laetaretur et coronas eis aureas imponebat, et sicut apud alias nationes reges suis insignibus decorati sunt, ita apud romanos, nam sicut apud Macedones reges diademate cingi morem esse scribit Herodianus, et reges Persarum tiaram gestare consueverunt, in cuius summitate gemma erat permagna et lucens in auro illigata Aegypti regibus mos fuit aut leonis aut tauri aut draconis priorem partem in capite ferre insignia principatus, Aethiopum vero reges sceptrum in aratri formam gerunt. Ita romanis indumentum purpurae signum erat regiae potestatis ut dicit Lactantius li. iiii. ca. vii. Itemque ut tu dicis trabea et palmata unica Virgilius, Et sellam regni trabeamque insignia nostri et Cicero pro Scauro quem purpura regalis non commovit eum sardorum mastruga mutavit, nonne et praetori ut dicit Fenestella regia insignia consularesque ferme apparatus fuerunt, quod si propter coronationem imperatorum nostrorum vis nos esse barbaros, et cuncta emendare vel potius ridere et redigere [(editor); sic: ridegere] ad antiquitatem, facies Romam (quae est domicilium et plantatrix linguae latinae) et Romanos ipsos barbaros, nonne pontifex maximus triplici corona instar turritae cybeles insignitur, quod omnibus temporibus antiquis atque cunctis nationibus et gentibus est inauditum,


image: s165

sed bone Iustiniane falso germanos imperatores accusas quod ipsi primum se coronaverint cum hoc fecerint ante ro. et graeci imperatores, nam ut dicit Paulus diaconus de Tiberio Constantino. Hic cum augustalem coronam accepturus esset eamque secundum consuetudinem ad spectaculum cum populis exspectaret, fuit ante illius tempus iam consuetudo coronandi imperatores, nonne Iustinianus coronatum se dicit (de quadriennii praescrip. l. bene a Zenone. quae ergo (inquit) pro Augusto honore et cautela, res accipientium nostra statuit aeternitas, haec tam nostra sublimitas quam ceteri omnes iudices nostri observare festinent, ex eo tempore valitura quo nutu divino imperiales suscepimus insulas ubi Accursius dicit nota imperatores esse coronandos, nonne, ut dicit Aurelius victor Eusebius et alii Aurelianus imperator primus apud ro. diadema capiti innexuit gemmisque et aurata omni veste quod adhuc fere incognitum romanis moribus visebatur usus est, nonne et Constantinus magnus coronatus est, nam ut dicit Panegyricus eius, merito igitur tibi Constantine et imperator senatus signum dei, et paulo ante Italia scutum et coronam cuncta aurea dedicarunt. et Aurelius victor Constantinus pontem in Danubio construxit habitum regium gemmis et caput exornans perpetuo diademate, ut latius postea dicam, Et Mauricius imperator coronatus est, ut dicit Paulus diaconus. Nam ut scribunt Otho frisingensis et alii illorum temporum scriptores Heraclitus coronatus est occiso Phoca a Sergio patriarcha in oratorio sancti Stephani in palatio suo coronata est, eadem die sponsa quoque ipsius eudocia in augustam. Et Phocas coronatus est, et Constantius filius Constantis regnavit cum fratribus suis Heraclio et Tiberio, sed cum venirent aliqui orientalium partium et dicerent si in trinitatem credimus tres coronemus turbatus est Constantius qui solus erat coronatus, Tiberius Constantinus coronatus est ab Eutychio patriarcha, qui mittens adduxit uxorem suam Anastasiam et coronavit eam. Pulcheria Theodosii filia senis Martiani imperatoris capiti diadema imposuit ut scribit Pomponius, Iustinus minor Iustiniani nepos Sophiam uxorem coronavit augustam, coronatus et ipse ab Eutitio Leobessica ortus progenie ab Anatholio est coronatus. Leo iunior cum paucis mensibus rexisset imperium propria manu ut dicit Pomponius laetus in suis imperatoribus coronans genitorem suum Zenonem, constituensque imperatorem rebus excessit humanis. Ita et de aliis scribunt omnes fere illorum temporum scriptores. Itemque Iulianus apostata ut scribunt Ammianus Marcellinus et alii a militibus Augustus appellatus est, cumque corona deesset imperialis torquem unus militum super caput imposuit, et ista coronatio etiam vetustior est apud Romanos, nam Claudius Drusus statua sibi cum diademate ad appi forum posita Italiam per clientelas occupare tentavit, ut Suetonius auctor est. Et Titus Vespasianus Alexandriam petens in consecrando apud Memphim api bovi diadema gestavit. Et idem ut scribit Iosephus in septimo belli Iudaici, cum ad zeuma Euphratem versus iter contenderet, huc missi etiam ab rege


image: s166

parthorum legati auream ei coronam ferentes quod Iudaeos vicisset, eaque suscepta etiam convivium exhibuit regiis. Et Antonius Heliogabalus ut scribit Herodianus graecus, vestitum usurpavit luxuriosum purpura intextum atque auro monilibusque et armis redimitus coronas etiam substinens ad Tiarae modum auro lapillisque pretiosis insignitas. Vides igitur Iustiniane quam perperam egeris dum Germanos imperatores falso accusaveris ignorantiae et barbariae in hoc quod iam diximus. Sed quod addis nec Tiberium nec Neronem nec Caligulam unquam coronatos, cur non addis? nec unctos, uti nostri modo unguntur, bone Iustiniane, nos Germani malumus similes esse christianorum et Hebraeorum regum quam gentilium et sceleratorum Neronis Tiberii, et Caligulae, probes tu factum illorum, nos christorum, nos enim gaudemus ad imitationem christi (qui pro redemptione nostra spineam coronam portare non est dedignatus) et sanctorum regum David et aliorum et Constantini magni imperatoris christiani) coronare nostros reges et ungere. Nam et si Eusebius Beda et alii dicant Aristobulum qui Hyrcano successit primum apud Iudaeos diadematis sumpsisse insigne, Invento tum capite primo libro regum secundo. Saul regem diadema in capite tulisse, et ca. xii. David profectum est adversum rabba, cumque dimicasset. cepisse eam et tulisse diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et impositum esse super caput David. et Paralipo. i. ca. xx. Tulit autem David coronam Melchon de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque inde sibi diadema, coronamus igitur et ungimus reges nostros ad exemplum sanctorum non malorum, non ad superbiam, ut tu existimas. et tyrannidem, sed ad humilitatem et pietatem, hoc non ego et Germani sed sanctus Ambrosius dicit, nosque hunc morem accepisse a Constantino atque accipere debere docet de obitu Theodosii ita loquens de Helena Constantini matre, quaesivit Helena clavos quibus crucifixus est dominus, et invenit de uno clavo frenos fieri praecepit, de altero diadema intexuit. Unum ad decorem, alterum ad devotionem vertit, visitata est Maria ut Evam liberaret visitata est Helena, ut imperatores redimerentur, misit itaque filio suo Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexos crucis redemptionis divinae gemma connecteret, Misit et frenum, utroque usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges, principium itaque credentium imperatoris sanctum est quod super frenum, ex illo fides ut persecutio cessaret, devotio succederet, sapienter Helena egit, quae crucem in capite regum levavit et locavit, ut crux Christi de regibus adoretur, non insolentia ista sed pietas est, cum defertur sacrae redemptioni. Bonus itaque clavus romani imperatoris qui totum regit orbem ac vestit principum frontem, ut sint praedicatores qui persecutores esse consueverunt Recte in capite clavus, ut ubi sensus est ibi praesidium, in vertice corona in manibus habena Corona de cruce ut fides luceat, habena quoque de cruce, ut potestas regat, sitque iusta moderatio


image: s167

non iniusta praeceptio, habeant hoc etiam principes christi sibi liberalitate concessum ut ad imitationem domini dicatur de imperatore romano, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. et idem Ambrosius. quare sanctum super frenum nisi ut imperatorum insolentiam refrenaret comprimeret licentiam tyrannorum qui quasi equi in libidines adhinnirent quod liceret illis adulteria impune committere quae Neronum, quae Caligularum, ceterorumque probra comperimus, quibus non fuit sanctum super frenum. Quid ergo aliud egit Helenae operatio. ut frena dirigeret nisi ut omnibus imperatoribus sancto dicere spiritu videretur, nolite fieri sicut equus et mulus, sed in freno et chamo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent, reges ut regerent sibi subditos, Prona enim potestas in vitium ferebatur, et more pecudum vaga sese libidine polluebant, Ignorabant deum, restrinxit eos crux domini et revocavit a lapsu impietatis, levavit oculos eorum ut Christum in caelo quaererent, haec ille. In quibus suculentissime ostenditur Iustinianum iniuria debacchatum esse in Germanos. In quo se plane venetum ostendit, dum postremo etiam addit germanos imperatores vix quattuor iugerum possessores coronari, sed profecto illa iugera habent fortes viros dum unus imperatoris subditus et vasallus ut dicitur, nostris temporibus dux austrius Sigismundus tuos Venetos o Iustiniane terra marique potentissimos atque maximo exercitu instructos paucissimis militibus memorabilique clade profligaverit prope Tridentum ut prius copiose descripsi. Sunt autem Veneti Germanorum antiqui et genuini hostes quos nostra patientia ad maximam iniuriam provocat, non enim contenti praeda, se imperii ditatos esse, qui ante ducentos annos in continenti habebant nihil, nunc proditionis atque calliditatis ope quibus pugnare dicuntur praecipue, et sunt maxime illustres res et iura imperii invaserunt atque Italiam nobis debitam nunc illis nunc aliis factionibus adiuti Germanorum in Italia imperium debilitaverunt, atque everterunt, nec ut dixi contenti iuribus nostris et nostrorum sanguine olim partis iniquissime esse potitos, nisi et verbis et fabulis nos quibuscumque modis possunt dilacerarent studiosissime. Sed surge o Germanorum invictissima virtus et fortitudo genuina, vindica te ab iniuria rerum et verborum. et repetite viri vestrum ab his qui maximas imperii urbes et potentissimas variis artibus et machinationibus in suam dominationem subegerunt. Surge tu in primis christianissime atque augustissime imperator Maximiliane cognosce homines, qui ut rebus suis consulant dominandi libidine praecipites fidem habent temporariam, nunc illum nunc alium destituere vel fovere, vel circumvenire numquam formidantes, Valete omnes Germani atque verbis et maxime armis laudem, gloriam, atque honorem nostrum non sinite pessumdari, nam et ego non nisi amore patriae haec scribo nec cum larvis luctari cupio cum contra Iustinianum illum scribo, sine vituperatione tamen, Sed patriae misertus non potui vel saltem aliquid facere quo provectioribus aetate atque doctioribus me Germanis praeberem uberiorem occasionem defendendi Germaniam. Iterum Valete.


image: s168

QUOD IMPERATOR ROMANORUM IURE SIT CHRISTIANISSIMUS DICENDUS Maximilianus christianissimus romanorum rex semper Augustus. HENRICUS BEBELIUS

Quod ego in scriptis meis regem nostrum Maximilianum appellito christianissimum exemplo divi Ambrosii, et aliorum qui imperatores christianissimos scribunt, exemplo insuper Romanae ecclesiae quae in die Parasceues pro caesare orans dicit. pro Christianissimo imperatore Ro. ita habent libri sacri tam recentes quam vetusti, sunt qui minus recte factum existiment, quod is titulus iure quodam hereditario peculiariter sit regibus Francorum tributus, ut citra eorum iniuriam nemo alius rex sibi vendicare posset, quorum sententiae neque suffragabor, neque accedo, quin immo imperatori Romano iure meritissimo tribuendum contendo, sive enim dignitatem, sive merita consideraverimus, germanos imperatores christianissimos vocabimus, primum enim cum ro. rex sit super omnes reges, atque ecclesiae christianae omnium consensu advocatus ut ita loquar, et defensor, eius partes erunt, omnes ecclesiae christi status defendere, eosque in pace, ac tranquillitate conservare, universamque remp. fidei, ut unicus et maximus christiani exercitus dux et imperator pro viribus amplificare, propterea enim a christo gladium accepit, quae quidem officia cum in primis ad Christi laudem, et gloriam spectent, non incongruenter quin potius iure proprio Ro. rex titulum sibi christianissimi assumere, ac vindicare potest. Quemadmodum pontifex ro. sanctissimi appellationem ab officio ex dignitate cui praeest, etiam si opera eius essent pessima. Si autem merita inspexerimus, soli Germani christianissimi appellabuntur. Pipinus enim Germanus et Francus orientalis, ut nemo sanus negat primus meruit istum titulum ab Urbano secundo, qui ob egregiam virtutem, et insignem amorem, quo christi ecclesiam est prosecutus, accepit et hunc titulum, et regnum Francorum occidentalium, quos potius Francigenas appellabimus.


image: s169

Carolus postea magnus illius filius in quo et successoribus continuatus est is titulus, quod Germanus et francus orientalis fuit, ideo consensu Ro. plebis atque approbatione sanctae ro. ecclesiae imperium in persona eius utpote Germani, fuit translatum in Germanos non Gallos Francigenas, quod si ex hoc christianissimus fuisset dictus, vel quod Francigena esset, vel Francigenae tam bene meriti de rep. christiana fuissent, imperium non in Francos Germanos, sed Francigenas esset translatum. quod nemo dicere potest, Carolus insuper dictus est christianissimus imperator, non christianissimus rex Francigenarum, hoc eius sepulchrum declarat cum tali inscriptione, Caroli Magni Christianissimi Imperatoris Romanorum corpus sub hoc sepulchro conditum est, qua re Francorum orientalium, reges qui fuerunt natione et imperio Germani, habebantque sub se regnum Francigenarum, illi sua virtute imperium Germanis meruerunt, tituloque christianissimi decorati sunt, ob admirandam ipsorum religionem, ecclesiaeque christianae propagationem, quod nemo de Francigenis et Gallis dicere potest, Post stirpem autem Carolinam, quae ut dixi Germana fuit, cum iam Francia occidentalis ab orientali imperioque germanico esset divisa. Comparemus gesta Germanorum principum atque imperatorum cum Gallis cunctisque Europaeis regibus, et nemo non dicet Germanos esse christianissimos, nam si parvo aliquo volumine enarrare possem, qua diligentia et reverentia nostrates imperatores sint divinum [(editor); sic: di vivum] cultum prosecuti. si fidem Christi dilatatam, regnaque et populos ad fidem per eos revocatos atque conversos, si donationes et privilegia Ro. ecclesiae liberaliter collata, Si item enumerare vellem constructiones et reparationes multorum monasteriorum, et sacrarum aedium donationesque et privilegia commemorarem, intelligerentque omnes homines nullam esse sub caelo gentem quae posset ulla ex parte cum nostris comparari, sed quia hoc Lupoldus Bebenburgius luculenter tradidit, non est in praesentia opus ut plura dicam. Quis insuper unquam egregiam aliquam expeditionem contra infideles proferet, in qua Germani copiosissimo non affuerint exercitu, clarissimisque virtutibus enituerint? Testatur hoc militia Germanorum sub Henrico quinto, dum Gotfridus cum fratribus Germanus et Francus orientalis, comes Bulionis natus, et postea dux nostratium Lotharingorum [(editor); sic: Lothoringorum] cum Germanis sacrum sepulchrum a manibus infidelium eripuit, regnumque Hierosolymitanum consecutus est gloriosissime, non tamen negabo, eo tempore et alias etiam Francos strenue pro fide decertasse, quod si nunc commemorare vellem quae egerit pro fide christiana Conradus secundus, Foedericus primus aenobarbus, Henricus sextus, per fratrem et duces suos itemque alii ut suo tempore copiosius scribam, nimis longum esset et superfluum, dum nemo cui paucae historiae sunt cognitae ignoret, adeo ut nullo unquam tempore sicut nec hodie religione et meritis in fidem Christi cedere Francigenis iure debeamus, quare iure tam dignitatis quam meritorum germani imperatores christianissimi dici debent. Sed quod ad nos usque singulariter reges Francorum ita honestati sunt, credo solam esse illam


image: s170

consuetudinem, quae in stirpe Carolina inolevit, et quaedam incuria imperatorum quorundam qui quod suum est, uti aliis in rebus multis, sibi vindicare non studuerunt, ego autem quod iure fieri debere, et quod Maximilianum caesarem non neglecturum existimo, pronuntiandum putavi.

Dimitto autem illam causam quam hodie quidam suis libris complexi sunt. quod reges Franciae recentiores Carolus strumosus de quo ante dixi, et Ludovicus qui nunc imperat suis coniugiis, non parum christianissimi nomen obtenebraverint, nam ut de Carolo taceam cuius factum numquam sine dolore meminisse possum, nonne Ludovicus ille Aurelianus contra praeceptum illud christianum, quos deus coniunxit, homo non separet, cuius ante habuit sororem, hac dimissa atque repudiata illius mortui duxit uxorem, quod vix usquam auditum est apud christianos, quae ego non in detractionem loquor, quoniam manifestaria sunt, et Robertus ipse tetigit sed dispensatione apostolica excusavit, quam ego nec vitupero nec negabo, mallem tamen sine dispensatione non peccare) Sed ideo dicenda putavi, ut intelligant homines, sive vetera tempora repetemus sive illa recentia, me iure scripsisse Maximilianum christianissimum tam dignitate quam meritis. quod praeter alias virtutes maximas, vitae innocentia atque religione non solum hodie vix habeat inter reges secundum omnium confesso, sed possit etiam cum omni antiquitate in omni genere virtutum et gloriae conferri,


image: s171

SACRUM Imperio. atque Maximiliano Augusto Cohortatio Helvetiorum ad oboedientiam imperii.


image: s172

CELEBERRIMO AC IURIUM DOCTORI CONSULTISSIMO IOANNI COLAVER CAESARI A SECRETIS DOMIno suo singulariter observando henricus Bebelius iustingensis. S. D. P.

NEscio profecto vir humanissime atque disertissime an quisquam iure mihi vitio dare possit quod ego haec et alia pro laude et defensione imperatoris et imperii scribo, ego inquam quia homo indoctus, nullo neque rogante neque cogente, minus sim idoneus quam quod christianissimi imperatoris atque imperii defensionem suscipere aut possim aut debeam, quod quidem libere concedo Nemo tamen est qui non me venia dignum iudicabit, dum egregiam meam in dominum meum et principem romanum voluntatem et observantiam perspexerit, dum nec prece nec pretio motus, nec item (dii mihi sint testes) gloria atque laude illectus, nihil aliud studeam, nihil cupiam et coner, quam pro virili portione mea bene velle romano principi, illique quam optime consultum esse, quo circa cum istis vacationibus syrii canis otiosus delitescerem in suevia alpestri, solo natali, ex propositoque iam diu suscepto pro laude et ornamento imperatoris componerem gratulationem istam ad helvetios, ne proprio iudicio innixus, aliquid temere minusque bene libratum, aut quod in aliquo aures caesaris offendere posset effutirem, atque nedum gratiam quaero, egregieque et bene pro imperio sentire et agere studeo, rerum imperitus, laederem atque male mererer, deligendum mihi putavi aliquem in curia caesaris, qui errorem demeret, meque ad editionem eorum quae bene instituta sunt animaret, ut etiam feci in Apologia pro caesare contra Robertum gaguinum francigenam, quam eisdem vacationibus meditatam et compositam Reverentissimo domino Gurcensi dicavi Qua propter cum sis coccinii mei praedicatione non vulgari, tam humanissimus studiosorumque studiosissimus, quam doctissimus et disertissimus, hanc tibi meam gratulationem ad Helvetios nuncupatim inscripsi, confisus te non caperata fronte accipere et lectitare ignoti hominis tibi tamen deditissimi contractas ineptias, nugasque ex simplicitate cordis effusas, atque amore imperii et imperatoris propriam ingenii inelegantiam atque inscitiam denudantes, quas cum legeris et videris. boni quaeso consule, meque pro singulari tua in omnes studiosos humanitate commendatum habe atque tam tibi quam domino Gurcensi missa, si ille prae occupationibus nequiverit emendato vel deleas omnino, Atque quid mihi in ea re faciundum sit, praescribito precor. Vale ex Tubinga quarto nonas Septembris. Anno domini M. D. VII.

AD BERNENSES THURICENSES CETERASQUE CIVITATES IMPERIALES APUD HELVETIOS HENRICI BEBElii Iustingensis ad imperii oboedientiam Cohortatio atque Gratulatio

Postquam nuper acceperam Constantiae, viri Helvetii fortes et bellatores inclyti, vos communi consensu, paribusque studiis et voluntate, rediisse in corpus sacri imperii, in gratiamque cum rege Maximiliano caesare semper Augusto


image: s173

eiusque et imperii partes adiutare paratos, incredibile dictu est quanto afficiebar gaudio, et quasi gestiendo laetabar. quod eam rem et vobis et Germaniae sacroque imperio et praecipue christianae fidei honori, utilitatique futuram augurabar, gratulabar autem in primis Germaniae nostrae sacroque imperio, quia vix fieri posse videbam ut ea quae sunt caesaris in exteris regionibus nobis et imperio possimus vindicare ab occupatoribus et rebellione, quoniam quam diu (vos ipsi imperii membrum, in ipsaque Germania nati et siti) estis dubia in nos fide, totisque viribus Francigenas Germanis veteres hostes adiutatis, eorumque militiam stipatis, qui fieri posset? ut et vos domi fortes, et non contemnendos, Foris autem et vos et Italiam, et regem Francigenam potentissimum facile debellare possemus, quare plus quam dici potest laetabar, quod si vos. unicos non habuerimus hostes et adversos, vobiscum vel sine vobis, nihil erit in toto orbe quod timeamus, parati pugnare cum quovis Italo vel Franco, qui sine vobis ne vultus quidem nostros audenter aspicere audent, nec detrectabimus proelium cum Turcis. Sed crede mihi priusquam ad corpus et gratiam imperii redieritis, nulla expeditio speranda est aut fieri potest in Turcas.

Numquam enim exibimus in exteras regiones domi hostem relinquentes. Inde fidei christianae gratulandum existimo, quae aliter defendi non potest, quare nisi ad oboedientiam iure legali et christiano praecepto debitae conversi fueritis, nihil contra infideles attentari unquam potest. Nec admitto excusationem vestram cum dicere soleatis, paratos esse oboedire dum contra Turcas et infideles eatur. Non enim fieri potest a caesare expeditio, nisi quae sunt caesaris caesari reddantur, et imperium reformetur, rebellesque qui sunt veri infideles (ut postea ex Gregorio et iure canonico ostendam) imperata faciant. Nisi enim reformetur imperium, veniantque Longobardi et Itali ad debitam oboedientiam, Quis nobis commode suppeditabit nervum belli pecuniam, aut si alii rebelles in gremio Germaniae impune et libere vivent, quis suaserit nobis patriam exire dum interim pro libito grassari in nostras possessiones domos et liberos nemo prohiberet, unde non obscure intelligere potestis consultissimum esse rei publicae christiane factum hoc vestrum, quo in gratiam cum matre et domina rediistis, Atque ego mirum in modum gratulor, quod ex eo consulitis fidei christianae (ut dixi) honorique et utilitati. et postremo famae et saluti vestrae, dicam equidem cum sitis natione et lingua et moribus et demum imperio (quoniam aquilam ubique et ro. imperium praefertis) Germani. Te nemini oboedire imperatori, ex doctrina Christi et evangelica, apostolica, et ecclesiae catholicae sanctorumque patrum traditione, et cohortatione, iure tam pontificio quam caesareo.

Primum doctrina christiana et evangelica, nam Christus cuius actio, nostra est instructio, in ingressu, progressu et egressu vitae confirmavit imperium, tempore enim adventus sui per ipsum caesarem totum mundum pacavit, et recenter natus tributum Augusto persolvit, In progressu verbo docuit caesari esse oboediendum, et tributum persolvendum. Dixit enim Matthaei vicesimo secundo,


image: s174

reddite ergo quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei deo. Illa autem sunt caesaris ut dicit Hieronymus, nummus tributum et pecunia. dei autem sunt decimae primitiae, oblationes et victimae. Et Matthaei vicesimo. Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos et Marci. X. Scitis quia hi qui videntur principari gentibus dominantur eis, et principes eorum potestatem habent eorum. Confirmavit etiam apostolis dicentibus ecce duo gladii dum respondit (ut dicit Lucas) Satis est, quoniam duae potestates designantur ut omnes doctores dicunt, nonne et opere etiam confirmavit? quia pro se et Petro tributum caesari persolvit. Unde Matthaei xvii. quid tibi videtur Simon, reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis vel alienis, et ille dixit ab alienis. dixit illi Iesus, ergo liberi sunt filii, ut autem non scandalisemus eos vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem, illum sumens da eis pro me et te, Sed in egressu vitae, nonne passus est se iudicari sub Pilato caesaris procuratore? ad quem dixit etiam non haberes potestatem in me, nisi tibi datum esset desuper, non negavit igitur potestatem caesaris, sed adeo illam testatur, atque ut aliquando maximum dicam, tantum deus romanum imperium honoravit, ut eo stante et durante, non veniat (ut illustribus scriptoribus placet) homo peccator filius perditionis antichristus, ut legitur ii. ad Thessalo. ii. ca. ubi dicit apostolus, qui tenet teneat, donec de medio fiat et tunc revelabitur ille iniquus, quem dominus interficiet spiritu oris sui, super quibus verbis dicunt glossae, quod apostolus in his verbis, romanum imperium designaverit, ut ro. imperator qui imperium romanum tenet, teneat de rege ad regem successione, donec omnino destruatur, quo destructo veniet antichristus, quod apostolus de Ro. imperio intellexerit confirmat christianae fidei signifer atque Achilles, divus Augustinus li. XX. de civitate dei. Rabanus atque alii doctores Nicolaus vero de lyra in sua solius opinione meo iudicio delirat. Et quoniam antichristus venturus non est nisi prius imperium destruatur, sine dubio omnes illi qui ad hoc operam dant, ut non sit imperium, et qui non debita observantia et oboedientia regem quem sibi dominus loco iustitiae posuit, venerantur, sunt praecursores et nuntii antichristi. ut dicit Iordanus, Cum itaque Christus salvator noster tam saepe numero et verbo et opere Ro. imperium approbaverit, nemo potest se propria auctoritate ab imperatoris oboedientia subtrahere. Praeterea ex alio fonte, Cum per fidem christianam non tollatur ordo iustitiae, sed magis firmetur, ut dixi superius ordo autem iustitiae est ut inferiores suis superioribus oboediant alioqui non posset rerum humanarum status conservari, sed vos esse inferiores atque imperii membra declarat regio natio, aquila, atque professio vestra, qua vos hodie et semper sub sacro imperio esse gloriamini, quae cum ita sint, necesse est ad salutem animae, ut oboediatis, id enim praecepit dominus primo regum XV. dicens, Melior est oboedientia


image: s175

etiam quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, ad quae verba dicit, Gregorius papa ut est repetitum viii. q. i. ca. Sciendum, Oboedientia victimis iure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per oboedientiam vero propria voluntas mactatur, quod contra ariolandi peccatum inoboedientia monstratur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de eius laude sentiat, si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola est quae si dei meritum possidet oboedientia sine qua quisque infidelis convincitur, etiam si fidelis esse videatur. Hoc idem doctrina et praecepta apostolica docent, Paulus ad Hebraeos XIII. oboedite praepositis vestris et subiacete eis. Et ad romanos XIII. omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non enim potestas nisi adeo, quae autem sunt a deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, dei ordinationi resistit, qui autem resistunt ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis. sed mali. Vis autem non timere potestatem fac bonum et habebis laudem ex illa. dei enim est minister tibi in bonum. Si autem malum feceris time. non enim sine causa gladium portat, dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram sed etiam propter conscientiam. Ideo enim tributa praestatis, ministri enim dei sunt in hoc ipsum servientes. Et actuum vicesimo quarto dixit Paulus, ad tribunal caesaris sto, ibi me oportet iudicari caesarem appello, et idem alibi, Reddite omnibus debita cui tributum tributum, cui vectigal vectigal. Et Petrus epistola secunda, subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter deum sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missi ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, quasi liberi, et quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi dei deum timete, regem honorificate, servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam discolis. Doctrinae autem sanctorum patrum, decretaque pontificia quid doceant, quid praecipiant ex innumeris scripturis pauca subiungam, Hieronymus super Hieremiam ut est repetitum XX iii. q. v. ca. regum officium. ipsis autem principibus et potestatibus fidem et reverentiam servari oportet, quam qui non exhibuerit, apud deum praemia invenire non poterit. et Ambrosius XI. q. i. Si tributum petit imperator, non negamus, agri ecclesiae solvant tributum, si agros desiderat imperator, potestatem habet vendicandorum, tollat eos si libitum est, et capitulo sequenti, magnum est, et speciale documentum quo christiani viri sublimioribus potestatibus docentur esse subiecti (ne quis constitutionem terreni putet esse solvendam


image: s176

si enim censum filius dei solvit, quis tu tantus es? qui putas non esse solvendum Et Augustinus viii. dis. c. quae contra generale pactum est societatis humanae suis regibus obtemperare, et in decretalibus de maio. et obe. ca. ii, ita dicitur, in libro regum legitur, qui non oboedierit principi morte moriatur, et in concilio Agathensi quod anathematizetur, nonne ex praecepto dei omnes oboedire tenentur papae et imperatori ut dicitur extra de maio. et obe. c. solite. et de censibus, c. omnis anima. Innumeris aliis in locis possem probare fidelitatem, subiectionem, et tributi solutionem deberi caesari, si non omnibus notissima ingererem, quoniam ipse est princeps mundi et dominus, ut habetur ff. ad legem Rho. de iactu. l. deprecatio. Et omnes provinciae sunt sub eo lxiii. di. adrianus, et omnia sunt sub potestate caesaris. viii. dis. c. quo iure, et XX iii. q. viii convenit etc. de quadriennii praescriptione, l. bene a zenone, et ut concludam Nonne sancta ecclesia catholica imperium confirmavit, et consecravit, summumque principem in temporalibus caesarem, ut ita loquar, recognoscendum docuit et decrevit, inquam divinis officiis pro caesare orandum instituit. Quicumque igitur vult esse christianus et fidelis ut ego iudico ex verbis supra dictis aequum est ac salutiferum ei ut sit subiectus imperio, nisi aliquo privilegio et immunitate gaudeat, quae vos allegare non potestis. Immo libere profitemini vos membra esse imperii, quod autem quidam ex vernaculis vestris Nicolaus Schradin nugator egregius, et omnium historiarum ignarus cuiusdam Eugenii privilegia asserit, fabulae sunt aniles, atque in aliqua latrina excogitatae, tam aperte enim mentitur et contra omnem rerum gestarum et temporum seriem blacterat, ut eius nugae nulla tergiversatione possint celari aut excusari, absurde etiam dicit Petermannus etterlin et incongrua de quibus suo loco dicam. Oboedite igitur viri fortissimi domino et principi vestro naturali, cuius imperium et dominatio summa est libertas, nec seducamini a quibusdam sacerdotibus, qui contra oboedientiam vos animant et cohortantur, non sunt enim sacerdotio digni, sed Antichristi praecursores, diaboli mancipia, nec divinum nec humanum ius callentes, immo veri haeretici sunt appellandi. Sed sequimini christum, apostolos, sanctamque romanam ecclesiam, qui vos ad subiectionem et oboedientiam cohortant, immo praecipiunt, ut qui contra faciat christianae fidei et praeceptis omnino adversetur. Quam aut persidi et mali christiani sint, qui non solum non oboediunt caesari et principi suo, verum etiam probrosis illum verbis, vernaculisque cantionibus, theatralibusque ludis illum dehonestant, infamant et maledicunt, (sicut quidam pseudochristiani christianissimo et sanctissimo imperatori Maximiliano facere non verentur) optime diiudicare potest, qui superiora legit, et imperium sacrosanctum esse noverit, quod mihi persuasum est, a probis saltem et honestis civibus vestris alienissimum, sequuntur enim et sequi debent divinum praeceptum exodi XX ii. diis non detrahes, et principi populi tui non maledices, sequuntur etiam David sanctissimum prophetam i. regum. XX iiii. dixit David ad viros suos, propitius sit mihi dominus, ne faciam hanc rem domino


image: s177

meo christo domini (hoc est saul per quem non incongrue ut ego credo intelligere possumus regem et imperatorem qui est christus et unctus) ut mittam manum meam in eum scilicet Saul quia christus domini est. Occidendus etiam est iure legali. qui maledixerit regi. Nam secundo regum dicitur, Semei filius gera petivit veniam a David peccati et iniuriarum. Respondens autem Abisai filius Sarviae dixit, numquid pro his verbis non occidetur Semei? qui male dixit christo domini? Vos autem et boni cives vestri sequimini potius David et quottidianam orationem fidelium bis in die repetitam vesperi et mane quam dicit, domine salvum fac regem, et sanctam fidem et ecclesiam catholicam, quae in operatione divina pro rege Ro. peculiariter orat et sacrificat, sequimini apostolum qui ad Timotheum dicit, obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Quare igitur ut aliquando finiam gratulor vobis plus quam dici potest viri fortissimi et bellatores incliti, quod iam rediisse sub imperium praedicemini. Id enim vobis est utilissimum honorificum et salutiferum, ut enim omittam, quod iure et sub salutis periculo teneamini esse subiecti imperio et caesari ut copiosissime superius commemoravi, nonne cum sitis dominio et provincia, natione et lingua, moribus item et institutis Germani, quis non videat honori vos consuluisse? si pro patriae salute et incolumitate pugnare studeatis, cum pulcherrimum sit mori pro patria nedum pugnare. ut testati sunt. Ro. tam verbis quam factis, ut mille exemplis probare possem. nonne etiam ut elegantissime Cicero proclamat, Omnibus illis qui patriam defenderint iuverint atque auxerint, definitus est locus in caelis ubi beati sempiterne aevo fruantur Quam autem utile sit vobis et salutiferum iuvare Germaniam ad versus quoscumque, cognoscetis si vobiscum reputabitis, quam tranquille et pacate vivatis quam diu Germania imperio et maiestate floruerit, ita enim vestris institutis et moribus libere, et ad arbitrium vestrum vivere potestis, si autem externus aliquis hostis opprimeret Germaniam quod dii prohibeant, et nostra genuina fortitudo, ut puta rex Franciae, cuius militiam hactenus illustrastis, creditis homines natura superbissimos? et dominandi libidine intemperantissimos? Germania subiugata reliqua, non volo stipendia administraturos, sed avo bis ipsis temperaturos? aut non diu noctuque machinaturos, quo vestram rem publicam ad interitum deducerent, vosque sub iugum servitutis redigerent, nemo ita desipit ut non credat, nec seducamini vel vincamini, aut rebus nimium secundis aut auro Francico, quod vobis quotannis subministrari solet, Reputate enim vobiscum, quae res maiores vestros tam potentes reddiderit. et invenietis eos ex parvis initiis in tantam coaluisse gentem et potentiam non nisi labore, frugalitate, continentia, fide atque regna his artibus facile retinentur, quibus initio parta sunt, nam ut verissime et eleganter Crispus noster testatur. Regna, nationes, atque civitates usque eo prosperum successum habere solent, dum apud


image: s178

eos vera consilia valuerunt, ubicumque libido, atque superbia ea corrupere paulo post imminutae opes, deinde demptum imperium, postremo servitus imposita est, Ubi vero avaritia invasit, regna quae per inopiae virtute capta sunt, per opulentiam perduntur, ea enim est, ut idem dicit, quasi materies omnium malorum, namque avaritia, fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit, pro his superbiam crudelitatem, deos negligere, omnia cum fide venalia habere docuit, ea est bestia, fera, immanis, intoleranda, quae quo intendit, oppida, agros, fana atque domos vastat, divina cum humanis negligit, cui neque exercitus, neque moenia obstant, quo minus ut sua penetret, fama, pudicitia, liberis patria atque parantibus cunctos mortalis spoliat, Quo circa viri Alemanni et germani, consuli te vobis, posteris vestris, et toti germaniae et redite ad imperium hoc est libertatem, videte enim in qua libertate sint Constantienses vicini vestri, Argentinenses, Ulmenses, et aliae quam plurimae imperii civitates, florentes imperio et opibus. nonne in summa libertate optimates, et hi qui in genio et prudentia valent. administrant rem pub. summa cum iustitia, liberam habent civitatem, liberam administrandi pro iustitia facultatem, propriis et patriis institutis moribusque viventes, leges iuraque maiorum sanctissime simulque religiosissime conservant atque exercent, quos si imitati fueritis viri alemanni animi magnitudine illustres, hoc est si ad imperium eiusque oboedientiam redieritis, et si optimatis tantum, et illos qui non minus honestate quam prudentia pollent administrare remp. curaveritis, promitto vobis certissimus augur, multo feliciorem, diuturnioremque futuram illam vestram iam dictam remp. Nam praeter hoc quod sapientissimi scriptores una cum experientia popularem statum et administrationem numquam diuturnam fuisse testantur, quis credere posset? pastores et opifices, ceteramque imperitae plebis faecem et multitudinem (cuius iudicium est corruptissimum cuiusque omnia acta inordinata sunt tumultuaria, plenaque iniuriarum) consulere aliquid pro honestate. gloria et ornamento? quae sibi ipsi maiore ex parte male consulit, quod si glorietur hactenus prospere successisse, Caveat tamen, nam ut Menander christiane dicit, ote eutuxeis malista. mh mega fronei alaconias outis ekfeugei dikhn, Repetat autem frequentius eiusdem notabile dictum, anqrwpos wn memnhso ths koinhs tuxhs violentus enim plebis dominatus, et si ad tempus durat, diuturnus tamen et perpetuus esse non posse plurimarum gentium interitus declarat, Iccirco ut in pace et tranquille leges, institutaque maiorum iuste exercere perpetuareque, atque moribus bonis rempu. vestram formare liceat, atque improbos rebellesque iusta poena, vindiceque iure reprimere possitis per optimatium administrationem, sequimini institutum vestrum consilium, et adhaerete imperio, quod vobis honori, saluti, et rei publicae vestrae aeternitati est consultissimum. Valete. telos


image: s179

GERMANI HABUERUNT ALTERUM IMPERIUM Romanis florentibus Caput Primum

Primo Germani alterum et secundum a romanis imperium habuisse praedicantur ab exteris, Nazarius ad Constantinum de Germania, Iacet In latere Galliarum, aut in sinu tuo fusa barbaria, per se ipsa potens natio, et post romanam magnitudinem secunda in terris, ex quibus externi et hostis nostri verbis intelligimus Germanos aliud a romanis imperium habuisse, et post romanos potentissimos fuisse, Et Hegesippus, qui proxime apostolorum temporibus successit dicit Germanos totius orbis imperium agitasse de Vespasiano loquens his verbis li. ii. romanis tamen super nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit tanta facilitate hostis, et qui latebat repertus, et qui resistebat victus est, quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis ceteris validiores, quae retinaculum ante suum rhenum putabant, nunc salutis defensionem, Itaque non scopulis Germanorum repletur, sed romanorum liburnis, quae per errantes tot usque ad mare bicornis amnis fluenta quondam liberas gentes servitio premunt, ut quae ante sibi totius orbis imperium praesumpserant, nunc servitutis propriae mercedem exsolvant, quod si quis dixerit Hegesippus, et alter dicunt Germanos esse victos adeo ut contra te faciant. Ego accepto quod primus dicit Germanos alterum imperium habuisse, alter totius orbis imperium praesumpsisse et liberas fuisse gentes, nam non est timendum quod mentiantur laudantes romanos, quae contra romanos proferunt, quis enim non crederet romam et romanos laudantibus quae contra se et suos adducunt, quod autem ita dicunt Germanos a roma. victos, hoc videntur ex favore et adulatione dicere, praesertim dum ego contrarium probabo illustribus scriptoribus, Vespasianum non trans rhenum, Sed in Gallia cum Germanis, sed varia fortuna decertasse, nec Constantinum trans rhenum, sed in Gallia etiam nomen suum illustrasse, atque auxilio regis Suevorum ad imperium pervenisse. Quis igitur Germanos non admiretur? quos ego clarissimos illustrissimos atque bellicosissimos ostendam, ex his auctoribus, qui romanis blanditi illosque proposito laudantes Germanos eorumque laudem deprimere conati sunt, dum nemo sanae mentis non facile acceptet atque credat, quod quis contra se atque eos quos laudare cupit afferat

CAPUT SECUNDUM. RHENUS SEMPER FUIT TERMInus imperii ro. Et romani contenti fuerunt. rheno tenus germanos prohibere ne in Galliam transirent.

Multi romanorum imperatorum scripserunt se a domita Germania germanicos, sed nemo eorum unquam domuit germaniam, nisi forte germaniam secundam ut vocat Ammianus marcellinus, hoc enim germanos qui sunt nobis transrhenani, ut sunt, Austrasii Belgarumque maior pars, sed legenti mihi ro. scriptores compertum est romanos parum tentasse vel profecisse contra germanos. nisi in ipsa intima Gallia, in quae saepe romani et victi sunt a nobis et vicerunt, adeo ut non minus vere quam


image: s180

luculenter pacatus Latinus ad Theodosium deploret Galliam continuo barbarorum incursiones sustinentem dicens, unde igitur ordiar nisi a tuis mea Gallia malis, quae ex omnibus terris, quas illa pestis insederat haud iniuria tibi vindicas privilegium miseriarum, quod si dixerim, ut verissime possum, Iulium caesarem nihil egregium trans Rhenum egisse, Germanisque potius arma ostentasse quam intulisse, non mentiar. dum Pompeius apud Lucanum etiam dicat eum fugisse a Rheno dici inquit

Dant animos Rheni gelidis quod fugit ab undis,

quod tametsi hostis erat, tamen et hostes loquuntur veritatem, sed Lucanus ex animi sententia scripsit. Inde non probantur mihi, immo mentiuntur quidam scioli (nescientes dum suae civitatis vetustatem et nobilitatem mentiri volunt dehonestare Germaniam) dum dicant multas civitates in Saxonia a Iulio caesare conditas, nam eo ipso teste ultra quindecim dies non mansit in Germania nedum Saxonia, inquam numquam venit, et quae tunc non fuerat, quod si etiam hoc nomen habuisset, numquam tamen in illam venit, nedum civitatem nullam in tota Germania condidit trans Rhenum, quae omnia ex commentariis eius hominis in primis gloriosi et ambitiosi elicere possumus, adeo ut aliis non egeamus testibus, nec ullus hoc vetus historicus tradit, sed sunt merae nugae anilesque ad carbones, et iuxta focum fabulae. Dico et Augustum pauco tempore portiunculam Germaniae occupasse, tandem amisso exercitu, duabusque cladibus acceptis repulsum, ostendam igitur receptis auctoribus et diversis temporibus semper fere Rheno et Histro terminatum Ro. imperium usque ad annum domini CCC. XXX. (tunc enim Ro. imperium in occidente periit) Romanosque rebus integris et florentibus contentos fuisse si intra Rhenum et Histrum imperium agerent, Germanosque semper fuisse liberos ab omni imperio hostesque romanorum semper egisse, audiamus auctores Domitius, Ulpianus ff. de capti, et postli. reversis hostes sunt in quibus bellum publice. Po. ro. decrevit vel ipsi populo ro. ceteri vero latrunculi vel praedones appellantur, et ideo qui a latronibus captus est servus latronum non est nec postliminium illi necessarium. ab hostibus autem captus puta a Germanis vel parthis et servus est hostium, et postliminio [(editor); sic: poliminio] statum recuperat pristinum. Servius in viii. aeneidos. Rhenus fluvius bicornis, quia per duos alveos fluit per unum, qua Ro. imperium est, per alterum interfluit barbaros Ambrosius tempore Valentiniani, Danubius de occidentalibus partibus barbarorum atque Romanos intersecans populos donec ponto ipso condatur Rhenus de iugo alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigens, romani memorandus adversus feras gentes murus imperii, Iosephus libro secundo de bello iudaico tempore Neronis loquens de Germanis, nunc autem limitem Rhenum habent, et viii. legionibus domantur et serviunt quidem qui captis sunt, reliqua autem eorum gens universa salutem in fuga non in armis ponit idem, quid mirum si Euphrates ab oriente et oceanus ab occidente itemque a meridiano tractu Libyae fertilissima regio et septentrione Rhenus atque Hister sunt imperii limites. Iosephus haec verba


image: s181

in persona Agrippae regis ad terrorem iudaeorum dixit non quod ita esset, Infra enim ostendam tempore illo Germanos non solum in Galliam crebras fecisse incursiones, sed in Hispaniam usque penetrasse. non tamen nego germanos interdum in Gallia victos. Claudianus de Stilichone sub Honorio et Arcadio

ullane posteritas credet, Germania quondam
illa ferox, populis quae vix instantibus olim
principibus tota poterit cum mole teneri,
Iam sese placidam praebet stilichonis habenis,
Ut nec praesidiis nudato limite tentet.
Expositum calcare solum

etc.

Eutropius de Iuliano, a quo modicis copiis apud argentoratum Galliae urbem ingentes Alemannorum copiae exstinctae sunt, submotique ultra Rhenum Germani et finibus suis imperium constitutum Seneca quinto naturalium, sub Nerone hinc qui medius inter pacata et hostilia fuit Danubius ac Rhenus, ac rhenus alter Sarmaticos impetus cohibens et Europam Asiamque discriminans, alter Germanos avidam gentem belli repellens. Panegyricus Constantino. Et quid opus erat ipsi Rheno instructis et militibus et classibus, quem iam pridem barbaris nationibus virtutis tuae terror obstruxit, de eodem ruperat fidem gens levis et lubrica barbarorum, et robore, atque audacia. lectis eruptionis auctoribus institisse rheno nuntiabantur. Ilico obvius affuisti et praesentia tua ne auderent transitum terruisti. Ad eundem neque enim iam in Rheni gurgitibus sed nominis tui terrore munimur. Panegyricus Maximiano Tu domine Maximiane repente Rheno institisti omnemque illum limitem non equestribus neque pedestribus copiis sed praesentiae tuae terrore tutatus est idem, porrectis usque ad Danubii caput Germaniae Rhaetiaeque limitibus Tacitus sub Domitiano in vita agricolae, nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum a Romanis. Claudianus de victorias Stilichonis,

sublimis in arcton
Prominet hercynae confinis rhaetia silvae.
Quae se Danubii iactat Rhenique parentem.
Ultraque Romuleo praetendens flumina regno.

Cornelius Tacitus libro vicesimo. sub Vespasiano. Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens acti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes quae germanos vado arcerent apud imperitos prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos omnes quoque et vetera imperii munimenta desererent, ibidem tutor ripae Rheni a Vitellio praefectus Iulius Sabinus Mamertinus ad Maximianum. sancte Iuppiter et Hercules bone tandem bella civilia ad gentes illas vesania dignas transtulistis omnemque illam rabiem extra terminos huius imperii in terras hostium distulistis. Etenim a sole ex oriente ad usque maeotidos paludes id nunc longius longiusque protendere licet, si quis hostilem in mutua clade vesaniam toto orbe percenseat, etenim ab ipso solis ortu non modo ac citra maeotim sub extrema septentrionis plaga qua fervidum caput Danubius evolvit quaque horridus secat albis germaniam. sed etiam sub ipso lucis occasu qua Tingetanum littus calpetano monti obvium latus in mediterraneos sinus


image: s182

admittit oceanum, ruunt omnes in sanguinem summi populi, quibus numquam contigit esse Romanis obstinataeque feritatis nunc sponte persolvunt poenas. Gotthi Burgundios penitus exscindunt, rursus pro victis armantur Alemanni itemque tervi gens alia Gothorum adiuncta manu Thaifalorum adversum Vandalos Gepidesque concurrunt burgundiones Alemannorum agros occupavere. sed sua quoque clade quaesitas Alemannia terras amisere, sed repetunt, idem ad eundem. Transeo limitem rhaetiae repentina hostium clade promotum, alius Panegyricus ad eundem Maximianum, quid autem maius evenire potuit illa tua in Germaniam transgressione, qua tu primus omnium imperator probasti. Ro. imperii nullum esse terminum nisi qui tuorum esset amborum scilicet Diocletiani et Maximiani, at qui rhenum antea videbatur ipsa sic natura duxisse, ut eo limite romanae provinciae ab immanitate barbariae vindicarentur, et quis unquam ante vos principes non gratulatus est Gallias illorum amne munire, quando non enim sine metu nostro rheni alveum minuit diu serena tempestas, quando non cum securitate nostra illius diluvia creverunt. Lucanus in primo pharsaliae Albis et indomitum caput rheni Herodianus graecus li. ii, de Commodo et Nigro imperatiore. Haec dum agitaret levi incertaque spe subnixus fama iam per Pannonios illyricosque increbruerat [(editor); sic: increbuerat] perque exercitus omnes qui pro ripis Danubii rhenique excubantes coercendis barbaris Ro. tuentur imperium. Seneca de mundi gubernatione. Omnes considera gentes in quibus Ro. pax desinit Germanos dico et quicquid circa Istrum vagarum gentium occursat, Idem li. iii. de naturalibus quaestionibus. O quam ridiculi sunt mortalium termini, Ultra istrum dacus non exeat, isthmum Samothraces includat, Parthis obstet Euphrates Danubius Sarmatica ac Romana disterminet, Rhenus Germaniae modum faciat, nec obstat quod in Evangelio legitur, exiit edictum a caesare Augusto in universum orbem, nam intelligitur in orbem Romanorum, ut etiam divus Ambrosius exponit, non autem orbem terrae, cuius minor pars Romanorum erat. post Theodosium autem magnum non opus est loqui de finibus Romanorum, dum ne domi quidem se potuerint tueri, immo non de finibus, sed de salute tam sua quam patriae anxii, magnam sunt passi desolationem. et totius Italiae cum Roma vastationem, innumerabiles enim Germanorum nationes, Suevi, Gotthi, Vandali, Franci, Burgundiones, rugi, Turcilingi, heruli et alii infusi per Italiam diversis temporibus et locis et romanorum provincias, totum imperium pessumdederunt. Et Ruffinus dicit in Scholastica historia Decium imperatorem a Gothis victum in praesens et futurum cum maximo rei publicae interitu.


image: s183

CAPUT TERTIUM GERMANI NON CONTENTI HAbere liberum imperium intra Rhenum, etiam trans alpes et fluvios patrios Rhenum et Danubium romanorum provincias occupaverunt et vastarunt invitis Romanis.

Romani igitur usque ad inclinationem imperii semper ad ripas Danubii et Rheni ut vim barbarorum ac insultus prohiberent atque coercerent legiones habebant, gaudentes ut dicit Panegyricus in alio capite ad Maximianum si quando rhenus inundatione aquarum auctus, barbaros transitu prohiberet, e contrario consternati si penuria aquae transvadabilis esset, nihilominus tamen germani non poterunt contineri quin crebras excursiones in ipsorum provincias non sine crebris ro. cladibus facerent, ut non minus vere quam eleganter dixerit Claudianus

Ullane posteritas credat Germania quondam,
Illa ferox populis quae vix instantibus olim
Principibus tota poterit cum mole teneri,
Iam sese placidam praebet Stilichonis habenis,
Ut nec praesidiis nudato limite tentet
Expositum calcare solum

etc. Stilicho autem germanos non vicit, sed quia et ipse Germanus et Vandalus in societatem belli accepit, nam ut sileam (quoniam de antiquitate Germanorum alibi illa dicam) quomodo prisco Tarquinio rege Germani in Italiam intraverint, et Senones etiam Germani ut ostendam in Italiam et alias provincias, quomodo item Cimbri totum orbem inundaverint, et Teutones cum his in Galliam et Italiam transiverint, et quomodo plerique Belgarum a Germanis ortum habuerint, quod Germani antiquitus in Galliam propter fertilitatem agri transiverint, ut refert caesar in commentariis, ut etiam omittam vastatam Romam, Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, Europam, et Asiam per gothos, Vandalos, Longobardos, Quados, Suevos, Burgundiones, Marcomannos, Saxones, Anglos, Scotos, Turcilingos, Rugos, Herulos, Alanos et innumeros alios Germanorum populos, tandem eo tempore. Ro. imperium periit, praesertim in occidente, solum dicam rebus ro. florentibus Germanos invictos et indomitos diversis temporibus. Ro. provincias intrasse, invitis romanis, ac pro gloria dignitate, imperio atque pro finibus proferendis numquam pro libertate cum Ro. pugnasse, adeo ut optime dixerit quicumque ille fuerit, galliam esse veterem Germanorum incursionem multarum caedium causam Germanorum et ro. primum enim bellum gladiatorum in Italia adiuverunt Germani in Italiam profecti, Lucullo et Cassio consulibus ut testis est Orosius in v. et Caesar in primo commentariorum in quo quid ro. et Italia passa sit describit Augustinus li. v. ca. XX ii. de civitate dei dicens, Bellum quoque fugitivorum gladiatorum quamvis multis ro. ducibus, et duobus consulibus victis. Italiaque horribiliter contrita atque vastata, tertio tamen anno post multa bella consumptum est, nonne caesar felicissimus [(editor); sic: foelici simus] imperator ro. et qui solus et primus domuisse dicitur Germanos dum in Gallia cum potentissimo exercitu ageret, non deterruit Sicambros minimam Germaniae portionem, quin in galliam praedatum transirent, atque ipsos ro. castris eorum paene captis non parva clade sed maximo metu afficerent, ut et ipse caesar in vi. belli gallici testatur, nonne idem in septimo se ipso ut


image: s184

dixi in Gallia belligerante dicit Treveros a germanis rhenum transeuntibus pressos, idem dicit in quarto, germanos facile impelli ut in galliam transirent Idem in vi. dicit suevos contra se Treveris misisse auxilia nonne eodem tempore, ut dicit Hirtius in additione germani nullis adversus Ro. auxilia denegabant (qui tamen sua militia caesarem saepenumero victoriosum reddiderunt, ut postea dicam) quod nobis optimum argumentum est germanos parum timuisse romanos, sub Tiberio item qui Augusto successit germani galliam vastarunt, unde Suetonius de illo, Armeniam a Parthis occupari, moesiam a dacis, sarmatisque gallias a germanis vastari neglexit magno dedecore imperii nec minori discrimine, Idem dicit Eutropius, germani in Hispaniam penetraverunt tempore nescio quo sed non multo post Tiberium. Seneca ad albinam de consolatione, Thuscos Asia sibi vendicat, Tyrii Africam incolunt, in Hispania poeni graeci se in galliam immiserunt, in se graeciam galli, pyrenaeus germanorum transitus non inhibuit, hoc idem testatur Iosephus li. iii de bello iudaico, loquens de Vespasiano Claudii ut credo duce, Et qui (inquit) po. Ro. iam pridem pacasset hesperiam germanorum tumultu concussam, de Vespasiano item loquitur Hegesippus li. iii. Vespasianum solum esse cui summa militiae orientis in partibus iure committeretur virum ab adolescentia militiae triumphalis in veteratum stipendiis, qui in pacatas Gallias germanorum tumultu et ferocia genuinae temeritatis in bellum relapsas pace diuturna composuerat Lampridius de Alexandro, Erat autem gravissimum reip. atque ipsi quod germanorum vastationibus gallia diripiebatur Flavius Vopiscus de probo his gestis cum ingenti exercitu gallias petit quae omnes occiso Posthumo turbatae fuerant, interfecto Aureliano a germanis possessae, Panegyricus de Maximiano, tamen omnes barbarae nationes excidium universae galliae minarentur, neque solum Burgundiones et Alemanni sed etiam Chaibones, Herulique viribus primi barbarorum locis ultimi praecipiti impetu in has provincias irruissent, quis deus tam imperator, salutem attulisset nisi tu affuisses, latinus pacatus de Theodosio, Iacebat innumerabilibus malis aegra vel potius dixerim exanimata respu. barbaris nationibus germanis scilicet ut ipse postea declarat) romano nomini velut quodam diluvio superfusis, sub Arcadio et Honorio Hispaniae per Suevos vastatae sunt Mamertinus ad Iulianum florentissimas quondam antiquissimasque urbes barbari (Alemanni erant) possidebant gallorum illa celebrata nobilitas, aut ferro occiderat aut immitibus addicta dominis serviebat, in hoc statu imperator noster gallias nactus nimium habuit adversus hostem laboris atque discriminis, Nazarius Constantino de Francis germanis Franci ipsi praeter ceteros truces, quorum vis cum ad bellum effervesceret ultra ipsum oceanum aestu furoris evecta Hispaniarum etiam oras armis infestis habebat Herodianus de Alexandro, quippe significabant germanos rhenum Danubiumque transgressos romanos in fines hostiliter intrasse oppugnareque exercitus ripis insidentes, perque urbes et vicos magnis copiis excurrere, et illyrici milites suos domi caesos a germanis audiebant


image: s185

Orosius sub Galeno et Valeriano, Germani alpibus, rhaetia totaque Italia penetratis Ravennam usque perveniunt, Alemanni Gallias pervagantes etiam in Italiam transeunt Graecia, Macedonia, Pontus, et Asia Gothorum inundatione debetur quadi, et Sarmatae Pannonias depopulantur, Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania Gallia plus quam XX. annis sub Valeriano et Galeno a Germanis possessa ab Aureliano recuperata dicitur, post Aurelianum Gallia iterum amissa sub Probo restituta scribitur. Idem Orosius. Constantinus caesar in Gallia (iuxta Lingonas ut dicit Hieronymus in Eusebio Primo praelio ab Alemannis profligato exercitu suo vix ipse surreptus est, sub Gratiano Burgundiones Germani Galliam invaserunt, et Cornelius Tacitus de Germanis dicit occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis Gallias affectasse, de Germanis dicit Hieronymus suo tempore qui claruit sub Theodosio horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi, viginti et eo amplius sunt anni quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias quottidie Romanus sanguis effunditur Scythiam Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam Achaiam, Epiros, Dalmatiam cunctasque Pannonias Gothus Sarmata, Quadus, Alanus, Vandali Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Idem ad Acherutiam, Gerontiam, et per annos XXX. fracto Danubio in mediis Ro. imperii regionibus pugnatur. Idem innumerabiles et ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt, quicquid inter alpes et Pyrenaeum est quod Rheno Oceanoque includitur, Quadus Vandalus Sarmata. Alani, Gipedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemanni, et o lugenda respu. hostes Pannonii vastarunt sub Valentiniano superiore Quadi Germani et Sarmatae illyricum vastaverunt.

ROMANI REBUS FLORENTIBUS VIRTUTE GERMANOrum res magnas gesserunt. et qui populi quibus in locis usi sunt militia Germanorum. Caput Quartum

GErmanorum militum praestantia et fortitudine Romanos fuisse usos ac victoriosos nec Ro. quicquam egregium sine illis auxiliatoribus gessisse, unde potius ostendam quam ex Iulio caesare qui omnes Ro. felicitate, rebusque gestis longe superavit, illius inquam triumphos et torrentissimum felicitatis progressum qui adiuverunt atque promoverunt nisi Germani? dum enim subacta etiam Germanorum auxilio Gallia Germanos trans Rhenum non irritandos censeret, Suevorum fortitudine perterritus, beneficiis eos et muneribus sibi devinxit, quibus etiam praestantissimum imperatorem in acie pharsalica superavit, toto oriente vel potius totius orbis militia si unos dempseris gallos atque germanos stipatum, Pompeium inquam qui Plinio referente, res gestas non Alexandri modo magni sed et Bacchi et Herculis superasse famigeratur, Germanis vicit, Ita dicit Lucius florus de proelio pharsalico, nam cum diu aequo Marte contenderet iussuque Pompei fusus a cornu erupisset equitatus repente


image: s186

hic signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites hi venire in equis viderentur. Idem caesar cum tota Gallia duce vercingetorige in se conspirasset, neque ex Italia interclusis itineribus supplementa habere posset, aut iustum exercitum ut tanto exercitui par esse posset unis Germanis rebellantem repressit. Ita enim ille ipse dicit in septimo de primo proelio in biturigibus commisso. Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committi, laborantibus iam suis germanos equites circiter cccc. submittit, quos ab initio secum habere instituerat, eorum impetum galli sustinere non potuerunt, atque in fugam coniecti multis amissis sese ad agmen receperunt. Et ita dicit auctor innominatus, ne privemus sua laude barbariem cccc. equitum germanorum qui sub caesare militabant, atque ab ipso principio secum erant, opera fuit egregia, ab caesare enim immissi laborantibus aliis in tempore subvenerunt fregeruntque gallos repentino impetu. Dum autem laborantibus aliis dicitur. intelligi non obscure dat in periculo rem caesaris futuram fuisse, nisi germanica virtus enituisset. Quod caesar autem a principio belli secum habuit germanos, argumentum est Ariovistum regem Germanum germanis fuisse victum, possem insuper aliis in locis ostendere ex Tacito Romanos cum Germanis mercenariis profligari conatos ipsos germanos. Proh deorum atque hominum fidem o dolendam et exsecrandam germanorum avaritiam, quos esse invictos ab hostibus res ipsa atque multorum auctorum testimonia declarant, hos ipsa pecunia vincit, quis nisi Germani? Ro. tot regna et imperia conquisierunt? quis hodie regem Franciae illustrem facit nisi Germani? quos nundinari solet pecunia annuisque stipendiis quis ei insubriam peperit? Germani, quis Apuliam bis subegit? Germani, quibus hodie confisus armis Francigena tot res novas molitur? Germanorum, quis Genuam expugnavit? Germani. Quis rursus illum ter Apulia deturbavit maximis proeliis fusum magnaque suorum caede? Germani, adeo ut et illum et regem Hispaniae Germani fecerint illustres et victoriosos, stulti quod aliis non sibi regna parent, quod si essent concordes, et Helvetii nostri cum imperio sentirent et non adversam partem foverent, nihil nobis obstare posset ne alpes quidem inaccessae, aut ulla maria, sed deorum immortalium fortasse ira contingit numquam nobis esse concordes, Sed ut ad institutum redeam, dum contra caesarem tota Gallia conspirasset, neque ipse ullos milites in galliam interclusis viis introducere posset, ut alibi, ita nunc iuxta sequanos gallos germanis vicit, nam cum plures ex Germania equites et pedites evocasset, qui minus idoneos equos habebant a Romanis sumptos illis distribuit, atque illis victoriam obtinuit, haec eius sunt verba. Germani dextro latere summum iugum nacti hostes loco pellunt fugientes usque. ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat persequuntur, compluresque interficiunt quare animadversa reliqui, ne circumvenirentur veriti, se fugae mandant omnibus locis fit cedes, Tres nobilissimi haedui capti ad caesarem perducuntur. Et auctor innominatus germanorum equitum quos e transrhenanis urbibus caesar acciverat in signis opera fuso


image: s187

equitatu raptisque et caesari praesentatis aliquot nobilissimis haeduorum qui hostium in acie contra eum fuerant Et postea caesar ad Alexiam oppidum. virtute germanorum vicit Gallos. Accedat ipse testis, Ita enim dicit libro septimo commentariorum, fit equestre proelium, laborantibus nostris. Caesar Germanos submittit, nostris animus augetur, hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt, atque angustioribus portis relictis coacervantur, tum Germani usque ad munitionem sequuntur, fit magna cedes, non nulli relictis equis. fossam transire ac maceriem transcendere conantur, multis interfectis compluribus equis captis Germani sese receperunt, nonne in obsessione eiusdem civitatis Alexiae Germani iterum pro caesare vincunt Gallos, hoc ipse idem caesar testatur libro septimo, cum a meridie (inquit) prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt, eosque pepulerunt, quibus in fugam consectis sagittarii circumventi interfecti sunt. Orosius autem ad sanctum Augustinum ita loquitur, Vercingetorix quem omnes consensu pari regem praeoptaverant suadet, uti ex tota Gallia omnes qui arma ferre possent huic bello praesto sint, hoc enim esse unum bellum quo aut perpetua libertas, aut aeterna servitus, aut mors omnium consequatur, itaque absque eo numero quem infinitum ante contraxerat equitum circiter octo. M. peditum cc. l. m. contracta sunt, de hinc duos colles sibi invicem obversos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus proeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum quos sibi iam dudum amicos nunc in auxilium acciverant virtute vicerunt, Iterum auspicio Germanorum caesar bellovacos superat Hirtius ita refert, non intermittantur interim quotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum quae ad vada transitusque fiebant paludis, qua contentione Germani quos praeterea caesar traduxerat Rhenum, ut equitibus interpositi proeliarentur cum Constantius universi paludem transissent paucisque in resistendo interfectis, pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti perterriti non solum hi qui aut comminus opprimebantur, aut eminus vulnerabantur, sed etiam longius subsidiari consueverant, turpiter fugerunt nec prius finem fugae fecerunt. quam se aut in castra suorum receperunt, aut non nulli pudore coacti longius profugerunt, nonne et Caninius caesarianus Gallos supra vellodunum oppidum virtute Germanorum vicit. testis est idem Hirtius, cum Caninius (inquit) propius hostem accessisset ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra eorum. ut barbarorum fere consuetudo est relictis superioribus ad ripas esse fluminis demissa. At Germanos equitesque imprudentibus omnibus de improviso advolasse et proelium commisisse, qua re cognita legionem armatam instructamque adducit, ita repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur quod ubi accidit Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur confestim cohortes undique impetum faciunt omnibus aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur, caesar item auxilio Germanorum nititur in Hispania contra Afranium Pompeianum ut ipse refert li. i. de bello civili, Pompeius item habebat Germanos secum


image: s188

qui in aegypto militaverant, quos ibi Aulus Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, hi Germani postea caesari damnum intulerunt, Nam ut ipse scribit li. iii. civilis belli, Germani munitiones nostras aggressi pluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt. Et caesar Alexandrinos in aegypto vicit auxilio Germanorum quorum equitum aegyptii et Alexandrini impetum adeo pertimuerunt, ut in fuga spem salutis quaererent, ut testis est Hirtius li. iiii. de bello Alexandrino. Item Germani aliqui in Africa cum caesare militantes a Labieno adversario fortiter pugnantes atque resistentes circumventi trucidantur ut Hirtius de bello Africo tradit. Quibus omnibus luculenter perspicimus Romanos militia Germanorum in omnibus terris usos, eo tumque egregia opera et audentia saepe triumphasse, et caesarem Ro. qui unquam vixerunt praestantissimum imperatorem se ipso teste Germanis hostes superasse, ita ut eis non monarchiam solum sed vitam etiam ipsam toties adiutus per illos acceptam referre debeat, sub Caligula aliisque omnibus ante eum caesaribus militaverunt, ut apud Suetonium et Tacitum invenitur. Germani insuper per legiones militaverunt in Syria sub Nerone, ut testis est Cornelius in xiii. Militaverunt item sub Nerone ad claustra Caspiarum pro bello quod in Albanos parabat ut idem Cornelius li. xvii. ostendit, in aegypto quoque apud Alexandriam cum eodem Nerone militasse refert idem in eodem, nonne cum Galba in Hispania et cum Iunius vindex, una cum Gallis a Nerone defecissent Germani soli duce Virginio occisis circiter xx. milibus Gallorum et vindice ad mortem compulso soli illam conspirationem dissipaverunt, qui postea a Galba spreti et non iustis stipem diis remunerati causa fuerunt caedis galbae, ut dicit Suetonius. sub galba item germani militaverunt, quos Nero in Alexandria prius habuerat, illi, et cari gallae fuerunt, et in primis fideles, ut Suetonius et Tacitus tradunt, de Vitellio autem non plura dicam, quoniam a germanis quos in militia gallicana habuit est imperator appellatus, atque ad imperium devicto Othone promotus. Idem teste Iosepho in v. cum Vitellio capitolium expugnantes quod Domitianus insederat, incenderunt dirueruntque quod signum mihi visum est suturi ad nos imperii transferendi. Domitianus tamen elapsus evasit, Sed nec solum Vitellium germani creaverunt imperatorem, verum etiam Claudium Iosephus de antiquitate li. xix. ca. ii. gratus germanus Claudium apprehendens cognovit, seque sequentibus ait iste germanus est, eum constituamus imperatorem etc. qui et per illos factus est caesar, et idem ad timentem Claudium noli (inquit) de tua salute pusillanimis esse, cum te magis oporteat magnanimiter de imperio cogitare, quod dii auferentes gaio mundoque prospicientes tuae concessere virtuti. Constantinus magnus etiam teste Aurelio maxime auxilio Suevorum imperium est adeptus Ro. progredientes ad Vespasianum, et inveniemus eum deliberasse an imperium susciperet propter germanicarum legionum vim famam et robur. Ut dicit Tacitus, tandem per duces suos ille germanos non nisi germanis vincendos existimans Sidonem atque


image: s189

Italicum Suevorum reges in amicitiam ascivit, illisque in prima acie pugnantibus germanos vicit, ut idem testatur. Iosephus item dicit germanos bellum civile ro. sedasse li. v. de bello iudaico. Imperator item Maximinus auxiliaribus germanis est usus. quorum potissimum fidei confidebat, ut dicit Herodianus. et ut idem testatur. Marcus pater Commodi germanos in societatem ascivit, Antonius item germanos in amicitiam conciliavit, sub quo etiam in oriente militaverunt. Maximinus germanos saepe contra se in bellis expertus tandem in amicitiam recepit. Commodus item propositis pecuniis germanos in societatem adiunxit. Externi etiam et longinquiores usi sunt militia germanorum. Herodes enim rex eos habuit milites, de cuius sepultura ita dicit Iosephus li. vii. de bello iudaico, et Hegesippus in primo circa lectum filii cum propinquis praeterea satellites agmenque thracium germanique et galatae velut ad bellum instructi omnes antecedebant, Atque Mithridates rex ponti in sua militia germanos habuit ut testis est Iustinus li. xxxviii. Sed quid plura germani per Hispaniam Galliam Asiam atque Syriam crebram militiam agitaverunt, de quibus ita dicit Seneca li. i. de ira Germanis quid est animosius, quid in cursu acrius? quid armorum cupidius? quibus innascuntur innutriunturque quorum una illis cura est, in alia negligentibus. Quid induratius ad omnem patientiam? ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sunt non suffragia adversus perpetui caeli rigorem. hos tamen Hispani Callique et Asiae Syriaeque molles bello viri antequam legio visatur cedunt, ob nullam rem aliam opportunos quam ob iracundiam, nec ego commoveor quod dicit eos aliquando vinci et victos esse, nisi enim crebro victores fuissent, non diceret quid animosius? quid in cursu acrius etc. Unde non obscure intelligis eos invictos nisi aliquando ob iracundiam, et hodie sunt invicti nisi temeritate et audacia sine consilio aliquando eam proelii conditione acciperent, qua vix possibile est eos posse victoriam obtinere, ut dum nuper vix mille impetum fecerunt in Venetos plus quam XX. milibus virorum instructos suae tamen temeritatis poenas dederunt, nihilominus nisi ad iniquum pugnandi locum fuissent progressi, nec universus eos Venetorum exercitus illo die profligasset.

CONTRA PHILIPPI BEROALDI OPINIONEM IN Suetonio Germanicus non Germanicianus legendum est Capitulum Quintum

In Suetonio legitur sincera, antiqua et vera lectione germanicum exercitum elegisse Vitellium in imperatorem saepeque eum victorem fecisse apud Tacitum quod non mediocriter facit ad propositum meum et laudem Germanorum, proinde parcant mihi manes doctissimi viri et meritissimi de lingua latina Philippi Beroaldi si ego aliter sentio in Suetonio legendum quam ipse, eiusque commentaria produnt legit enim bis et legendum censet germanicianus exercitus, quasi Italici et Ro. milites qui in Germania militaverint, non germani, cui lectioni (ductus laude et amore patriae) omnino refragor, illustribus auctoribus adiutus.


image: s190

Primum enim nisi Germani fuissent milites qui Vitellium acclamaverunt, imperatorem non Germanicianus sed Gallicanus exercitus legendum fuit (in Gallia enim militabant ibique imperator creatus est) mihi astipulatur Hegesippus in quarto, dicens, nec solum Galba interfecto, sed etiam Othone exstincto Vitellii ducibus congredientibus quem Gallicanus exercitus creaverat imperatorem Et Orosius in septimo igitur Otho cum Galba et Pisone Romae interfectis inter tumultus caedesque invasisset imperium, ac mox creatum imperatorem in Gallia per germanicas legiones Vitellium comperisset bellum civile molitus etc. Secundo Vitellius habuit non Ro. nisi forsan paucos sed germanos, et xxx. milia germanorum, ut testis est Tacitus in xvii. Orosius item ut iam dixi germanicas legiones habuisse dicit, testis etiam est Iosephus in vi. de bello iudaico, creatus (inquit) Otho imperator cum Vitellio imperante pugnabat, quem germanorum tunc manus elegerat, testis etiam est Tacitus ter vel quater li. xvii. quibus omnibus liquido ostensum est Suetonii antiquam lectionem esse veram, germanicusque non germanicianus esse legendum, nihilominus Beroaldum habendum (uti ego profecto facio) doctissimum existimo, hominem tamen, quem etiam contingit interdum falli et decipi.

GERMANI FORMIDABILES ERANT IN PRIMIS ROMAnis et maximo terrori atque etiam regibus aliis potentissimis Caput Sextum

Germani romanis imperatoribus formidabilissimi erant, Primum enim cum sub Iulio caesare in Gallia belligerante galli narrarem magnitudinem animi, atque virtutem germanorum tantus terror romanum invasit exercitum, ita totis castris trepidatum est, ut vulgo totis castris testamenta obsignarentur, testis caesar in primo. Caius Caligula adeo timuit Germanos, ut eorum adventu vel rebellione tantum audita Romae desperaret salutem, sibique trans mare fugam pararet ut dixi ex Suetonio in Epitomate laudum Suevorum, Caesar etiam Iulius domita Gallia non cupivit in germaniam proficisci, sed Illyricum exploravit, an illic res magnas attentaret, paucis enim diebus trans Rhenum agens timidus recessit, pontemque ab se factum rescidit, Vespasianus item ut inquit Tacitus deliberavit de imperio an acceptaret propter vim germanorum et robur genus notum militari viro, Et ut idem dicit, multae legiones in Italia ad famam germanici exercitus quia germanorum vexilla praemissa erant, concesserunt in partes Vitellii, et Mauri ipsi teste eodem Vitellio conciliati sunt ex magna per provincias germanici exercitus fama, Ceteri imperatores a Vespasiano aut cum germanis foedera percusserunt, aut adversa passi ut postea dicam usque ad Constantinum, tunc enim non ultra magna spe, auctoritate et successu felici de imperio occidentis (excepta germania quae numquam provincia Ro. fuit) sed potius de salute propria et libertate Italiae cognoverunt. Licet enim post Constantinum Iulianus maxime et Gratianus contra Alemannos res magnas gesserint hic tamen postea in gallia exstinctus est, ille vero Alemannos expertus foedus


image: s191

cum iis percussit, amicitiamque conciliavit. Theodosius etiam magnus feliciter de inimicis triumphavit, attamen sub eius filiis imperium Ro. ruinam atque inclinationem non modicam patitur, nec post unquam caput allevare potuit, hi fuerunt Honorius et Arcadius. At nec solis romanis sed aliis etiam potentissimis regibus germanis formidabiles erant, de qua re ita loquitur Campanus in oratione ad principes Germaniae, cum enim magnus Alexander domuisset Triballos Boeotiam Thraciam, Spartanos, Thessalos, Achaiam peloponnesum, Ioniam, Lydiam, Lyciam, Ciliciam [(editor); sic: Ciciliam] Cappadociam, Cariam, Paphlagoniam, maiorem et minorem Armeniam, Syriam, aegyptios, Persas, Tauros, Hyrcanos, Medos, Sacas, Indos, deterritus tamen est aspectu et fama germanorum ad Danubiique ripam substitit, et qui omnem orientem feliciter calcaverat eius vim una Germania repressit, impetum compescuit, audaciam retardavit, et ut Orosius dicit gothos qui sunt Germani Alexander evitandos pronuntiavit, Pyrrhus exhorruit, caesar declinavit Darius et Cyrus potentissimi Asiae reges traiecto Danubio Germanos non ausi sunt attingere. Lysimachus rex maximus, cum ingenti coacto exercitu Danubium traiecisset Aromechete rege non modo victus sed etiam captus est Tanta fuit germanorum victoria. tanta eorum clades qui germaniam armis petierunt, ut natum sit inter finitimos proverbium, male qui velit pugnare cum germanis pugnet, haec ille.

GERMANI NEC ROMANORUM POTENTIAM NEC aliorum timuerunt Caput Septimum

Etsi Romani fuerint terrori paene omnibus gentibus, adeo, ut nulla tam fera gens fuerit, quae non illos supplici genu adoraverit, nec ullae [(editor); sic: ulla] tam minosae alpes, quas non penetraverint, nec tam horridi montes quorum iuga victor Ro. non calcaverit, nec ulla flumina vel maria eorum potentiae obstiterint, adeo ut rex Agrippa teste Iosepho li. ii. de bello iudaico, universos qui sub sole incolunt ro. arma venerantes fuisse affirmet germanos tamen invento tametsi interdum victos, eos inquam timuisse, ita enim primo apud caesarem loquuntur li. iiii. Usipetes et Tencatheri germanos numquam recusare si lacessantur armis contendere, quod haec sit eorum consuetudo a maioribus tradita quicumque bellum inferant resistere, quod ro. florentissimis eorum rebus non timuerint argumento est, quod Hirtius in additione belli gallici dicit post praeclarissimas caesaris in gallia res gestas, germanos nemini auxilia adversus [(editor); sic: adversas] ro. denegasse, argumento item Tacitus qui scribit Caii caesaris minas adversus germanos in ludibrium versas, Qui insuper fieri posset? ut Ro. timuissent qui ultro omnibus contra ro. auxilium praebebat Mithridati, et quod periculosius ipsis gladiatoribus in gremio italiae, qui inquam germani numquam quieti crebris excursionibus itali galli ceterasque ro. provincias infestabant, etiam tempore Tarquinii Prisci et ante, sed quas in galliam ro. provinciam rebus ro. florentibus fecerint excursiones, longum esset narrare, quae et supra narravi, Optime claudianus ad Stilichonem vandalum de germanis,

ingentia quondam,
Nomina crinigero flaventes vertice reges,
Qui nec principibus, donis precibusve vocati,
paruerint, iussi properant segnique verentur,
offendisse mora


image: s192

idem Claudianus,

Ullane posteritas credat germania quondam,
Illa ferox, populis quae vix instantibus olim,
Principibus tota poterit cum mole teneri.
Iam sese placidam praebet Stilichonis habenis,

Haec omnia ideo hic dixisse volo, ut intelligatur Germanos cum Ro. non pro libertate sed pro dignitate et imperio decertasse, nam quod Drusus et is solus aliquamdiu partiunculam Germaniae in provinciam redigere est annixus, propterea iuxta Bingium ut canunt nostrae historiae tandem belligerans occubuit, et subactam partem brevi Quintilius Varus exercitu ad internicionem caeso amisit.

ROMANI SAEPIUS A GERMANIS PACEM ET AMICItiam pecunia mercati sunt, et Germani contra illos saepius gloriosissime triumpharunt. Caput Octavum

Absit a germanis quod Ro. rerum potitos timuerint, dum econtrario Ro. pacem ab eis et amicitiam multa pecunia emerint Claudianus de germanis

Illi terribiles, quibus otia vendere semper,
Mos erat et foeda requiem mercede pacisci.

Et alibi dicit

Qui nec principibus. donis, precibusque vocati,
Paruerant etc.

nunc sub Stilichone scilicet ut mens est Claudiani, sponte sua veniunt verum est Claudiane, sed Stilicho non vi sed maximis pollicitationibus suam nationem, quia et ipsa Vandalus et Germanus fuit, germanos in suas partes traxit, quod si dixerit Romanus Claudianum in adulationem Stilichonis haec falso dixisse, bene est si mentiuntur poetae et scriptores Ro. cum in rebus historicis, et gestis de eorum inimicis egregia dicunt. O quot mendacia instruunt, dum pro Ro. loquuntur, quantum assentantur, quoties supplantant veritatem, adeo ut omnem eorum historiam pro nugis et fabula habendam et legendam existimem, At capiamus historiographos non poetas, et inveniemus Iulium caesarem felicissimum Ro. in bellis germanis quos armis vincere non potuerat, in amicitiam susceptis Pompeium atque Orientem vicisse, Germani item sub Augusto usque ad Varianam cladem, sub Tiberio, Caligula, Claudio, Nerone Galba Vitellio. maximis beneficiis affecti ad custodiam caesarei corporis vigilabant, Otho etiam imperator multis modis studiosissimeque teste Tacito germanicum exercitum lenire studebat, sicuti et Vespasiani duces. Atque praeter ceteros quorum res gestae non usque quaque mihi patent, Commodus imperator, Aelius pertinax, Severus, Aurelius Antoninus [(editor); sic: Antonnius] , Marcus verus Alexander, omnes hi gratiam et amicitiam germanorum quaesiverunt, de quibus dicit Tutor ad civilem apud Cornelium, illos omnia ex libidine agere non regi, non iuberi, solisque pecunia et donis corrumpi, adeo ut Herodianus dicat de Alexandro multa illum a Germanis passum, nec contra illos unquam superiorem evasisse, qui Rhenum Danubiumque transgressi, Romanos in fines hostiliter intraverint, tandem pecunias in magna copia illis dedisse, foederaque et pacem ab eis mercatum esse. sunt enim, ut dicit Germani avidi pecuniae atque numquam non auro pacem Romanis cauponantur. Idem de Commodo dicit (qui tamen in hoc solo Commodus fuisse praedicatur a Romanis, quod feliciter contra


image: s193

Germanos pugnaverit, ego credo non bello, sed pecunia eum Germanos non vicisse sed corrupisse magnis praemiis germanos illum sibi in amicitiam adiunxisse, quod quidem ut ipse infert haud difficile factu fuit. quippe barbari germani scilicet suapte natura pecuniae avidi periculorum despicientes, aut in cursibus populationibusque victum parant, aut proposita mercede venalem pacem habent, quod intelligens Commodus ut pecunia quam maxime securitatem redimeret, nihil videlicet petentibus denegabat, Ex quibus ego intelligo Alexandrum saepe victum Commodum pecunia se confessum germanae fortitudini imparem, nec mirum, non enim contra illos tantum, sed contra alios caesares multo potentiores victoria potiti sunt. Nam et Iulius fortunatissimus bellator non trans rhenum ubi nihil egregium gessit, sed in ipsa Gallia contra germanos non semel infauste pugnavit, de quo Eutropius ita scribit, Inter tot successus ter male pugnavit apud Arbennos semel praesens, et a germanis bis absens, nam legati eius Titurius et Aurunculeius per insidias caesi sunt. Quas clades Augustus acceperit narravi copiosissime in eo libello qui inscribitur Epitome laudum Suevorum Tiberius Augusti successor armis vindelicos aggressus ut scribit Campanus, Germanis insurgentibus brevi e germania discedere coactus est, neque quicquam egregium in Germania fecit, et Tacitus dicit ingentes adversus germaniam Tiberii conatus frustra fuisse, Caligula germanos fugit, fugamque transmarinam cogitavit. ut alibi dixi ex Suetonio, et quos secum habuit pecuniarum muneribus placaverat, ut dicit Iosephus. Claudius beneficio germanorum in imperatorem provectus ut Iosephus supra testatus est, Nero etsi plus quam tyrannus homo truculentissimus germanos beneficiis prosecutus, eosque custodes corporis elegit, Galba conspiratione germanorum contemptus caesus est, Otho a germanis per duces victus mortem sibi ipsi conscivit, Vitellius beneficio eorum caesar creatus est. Vespasianus non in germania, sed gallia per ducem suum Cerealem germanis et maxime Batavis et civili congressus saepissime victus est, variaque fortuna pugnatum tradit Tacitus tempore cuius exercitus Ro. in Gallia a germanis caesus hibernaque legionum capta ut dicit Tacitus libro vicesimo, nec verum est quod Campanus dicit illum cum germanis a Claudio missum bis et tricies conflixisse, cum britannis enim non cum germanis pugnavit, nam ut Suetonius dicit Claudius unam omnino suscepit expeditionem, eamque modicam in Britannia scilicet idem Suetonius ita dicit de Vespasiano, Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in germaniam missus est, Inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit, hoc significantius Eutropius prodit, tricies et bis cum hoste in Britannia conflixisse Vespasianum, Hegesippus etiam in iii, Vespasianus inquit Britanniam romano imperio armis acquisiverat, nullam mentionem faciens de germanis. sed quo milite quaeso? victor Britanniam subegit germano praecipue, legatur Tacitus in vita Agricolae, ubi non obscure invenitur,


image: s194

me verum dixisse, Domitianus item apud germanos exercitum suum incaute perdidit, de quo dicit Tacitus et ea insecuta sunt reipu. tempora, quae sileri Agricolam non sinerent, tot exercitus in Mysia Daciaque et Germania Pannoniaque temeritate, aut per ignaviam ducum amissi tot militares viri cum toto cohortibus expugnati et capti, nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione, dubitatum, addo Domitianum in capitolio obsessum a Germanis cum Vitellio militantibus fuga salutem quaesisse, ceteros Ro. qui cum Domitiano erant et praesertim magnam partem nobilitatis ut dicit Iosephus cum capitolio a germanis exustos et deletos, sunt et alii imperatores Ro. contra quos germani res felicissimas gesserunt, sufficiat tamen florentiores annumerasse, alibi enim dixi alios imperatores cum germanis varia fortuna decertasse. Includo postremo, omnes illos imperatores Ro. qui germanos etiam cum victoria ut loquuntur sui historici Iulium volo caesarem (Iulianum Commodum Maximinum et alios) experti sunt, eorumque fortitudinem viderunt, eos tandem in amicitiam recepisse foedusque cum eis percussisse, quod numquam fecissent, nisi se inferiores animis germanorum iudicassent. non nulli etiam imperatores rebus desperatis animisque et viribus germanorum inferiores ad divinumque auxilium convolantes se a germanis redemerunt Antoninus enim verus divinitus ut scribunt germanos superat pluvia de caelo missa, cum fulmina germanos persequerentur, exstant literae M. Aurelii gravissimi imperatoris, quibus illam germanicam sitim christianorum forte precationibus impetrato imbri discussam contestatur, Gratianus item apud argentuariam christi fretus potentia ut dicit Orosius vicit Alemannos. Constantius vicit et victus est.

ROMANI IMPERATORES REBUS FLORENTIBUS SPREtis aliis nominibus germanicos se a germania devicta falso nominaverunt, falseque triumpharunt. Caput Nonum

Nemo inveniet apud scriptores Germaniam in provinciam Ro. redactam Drusus portiunculam eius in provinciam redegit, sed non mansit adeo ut brevi post Romani duce Quintilio varo suorum sanguine et maxima caede sunt ab illa repulsi, vel potius ibi exstincti, lego autem plurimos imperatores se germanicos inscripsisse. quos profecto possum non obscure coniecturare germaniam numquam vidisse, sed vel falso titulo gloriatos, vel in gallia aliisque provinciis parva aliqua strage milites aliquos germaniae vel vicisse vel in amicitiam recepisse, vel domita modica germaniae portione mox totam germaniam domitasse gloriatos, raro enim invenies post acceptam cladem varianam in germania romanos militasse, adeo ut bene scribat Panegyricus de Maximiano, hic quod iam falso [(editor); sic: faso] de antiquis imperatoribus putabatur, Romanae trans rhenum signa primus barbaris gentibus intulit, inde superius probavi rhenum semper fuisse limitem imperii usque ad inclinationem Ro. rerum, nulli


image: s195

tamen dubium est semper germanos excursiones fecisse in Galliam, Romanosque illam suam esse provinciam contendentes cum eis varia fortuna decertasse, aliquos tantum volo Probum, Claudium Iulianum paucosque aliosque, multi enim imperatores vel negligentes ut Tiberius vel terrore germanorum vel in visceribus Italiae salutem imperii tueri coacti Galliam neglexerunt, usque ad tempora [(editor); sic: tempera] Hieronymi, tunc enim non ulterius de imperio, sed de propria salute amissa etiam Italia atque Roma cogitaverunt Quam rem ita deflet divus Hieronymus in epistola ad Gerontiam, Quis hoc credit (inquit) quae digno sermone comprehenderent, romam in gremio suo non pro gloria sed pro salute pugnare, Immo ne pugnare quidem, sed auro et cuncta supellectile vitam redimere, quo non vitio principum qui vel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit perditoris, qui nostris contra nos opibus armavit inimicos. Idem recens factum est et quod ipsa audisti cum ad stridulae buccinae sonum gothorum clamorem lugubri oppressa metu domina orbis roma contremuit. ubi tunc nobilitatis ordo? ubi certi et distincti illius nobilitatis gradus? permixta omnia et timore perfusa, omni domui planctus, et aequalis fuit per cunctos pavor. Idem ad eandem. Et per annos triginta fracto Danubio in mediis Ro. imperii. regionibus pugnatur, et quoniam res gestae caesarum post Domitianum propter scriptorum penuriam non sunt tam clarae et notae sicut antecessorum, possum iure existimare illos se germanicos appellasse a devicta tota germania, cum aliquam vel minimam in germanis (cum multae et innumerae fuerint testibus romanis scriptoribus) nationem vel in galliis raro in propriis sedibus clade affecerint, praesertim cum Tiberius Claudius, Caligula, Domitianus rebus multo florentioribus germanici dici voluerint falso, ceteris titulis quos senatus detulerat, repudiatis falsoque de germanis triumpharint, ut hoc titulo dignarentur, qui erat maximus apud Ro. (germanos devicisse qui tamen semper invicti fuerunt) Unde Martialis de Domitiano

Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen.
Scipio quod victor, quodque Metellus habet,
Nobilius tribuit domito germania rheno,

hunc igitur maximum germanici titulum Tiberius falso suscepit, nam ut supra dixi non solum frustra germaniam petiit, sed et galliam ab illis invasam asserere neglexit, Caligula non modo falso titulo usus, sed et falso de germanis triumphavit (quos fugit et timuit ut supra dixi) unde Suetonius conversus hinc (inquit) ad curam triumphi praeter captivos ac transfugas barbaros, galliarum quoque procerissimum quemque ac non nullos ex principibus legit, ac se posuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et submittere comam sed et sermonem germanicum addiscere et nomina barbarica ferre. Quem Persius falso triumphantem deridet ultima satyra

O bone num ignoras missa est a caesare laurus,
Insignem ob cladem germanae


image: s196

pubis et aris
frigidus excutitur cinis,

Domitianus item de germanis falso triumphavit, seque germanicum atque mensem septembrem immerito nominavit, de quo Silius,

At tu transcendens germanice facta tuorum,
Iam puer auricomo performidate Batavo,

Et Frontinus in primo strategematum, Imperator caesar Domitianus Augustus germanicus eo bello quo victis hostibus cognomen germanici meruit, quod falso triumpharit testatur Cornelius tacitus in vita Agricolae Inerat conscientia derisui nuper fuisse falsum e germania triumphum emptis per commercia quorum habitus et crines in captivorum speciem formarentur, Inde quod de dacis germaniae populis dicitur a Domitiano victis false ex praedictis dictum deprehenditur Idem cum suis in capitolio victus a germanis atque capitolium exustum est, nihilominus laudatur propter capitolii res gestas, et quidem supra aethera, Martialis in quinto.

Ad capitolini caelestia carmina belli
Grande cothurnati pone maronis opus,

non igitur triumphis Ro. credendum est, ad minus enim semper aliquid mentiuntur, quod Strabo in iii. ostendit his verbis Polybius ccc. urbes celtiberorum a Tiberio Graccho subversas esse memoriae prodidit, quod ritu comico Tiberii Gracchi gratia dictum est ab eo qui turres, urbes appellat, ut in triumphalibus pompis fieri mos est, quod ab re nequaquam dictum esse crediderim, nam imperatores et rerum gestarum scriptores ut ornatiora efficiant negotia ad hoc mentiendi genus efferuntur, Hinc optime dicit Cornelius tacitus ro. non germanus, germanos magis triumphatos quam victos esse, hoc est de illis triumphos et quidem falsos esse actos, numquam vere victos, quod ad singularem germanorum laudem, Caesarum vero infamiam non parum facit, Claudius etiam dici germanicus voluit qui nihil egregium in germanis egit, sed bene a germanis in imperatorem suffectus, sicut et Vitellius qui et ipse germanicus dici voluit, et filium ita nominavit, nec Nerva laudem est a germania consecutus, nam ante Traianum ut Plinius in panegyrico ostendit, cis rhenum et Danubium adversa passi sunt romani, et Caesar ipse licet magnifica scribat de rebus a se gestis, in Britannia tamen parum fecit, de quibus Cicero in epistola ad Quintum fratrem de britannicis inquit rebus cognovi ex tuis litteris, nihil esse quod metuamus, nec quod gaudeamus, Et Cornelius in vita Agricolae, dicit primus omnium ro. divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas, ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris non tradidisse, Et Panegyricus ad Maximianum dicit, Caesarem hoc uno gloriari in expeditione britannica debuisse quod navigasset oceanum, Inde dicit Pompeius apud Lucanum in secundo, Caesarem fugisse britannos dum inquit,

Territa quaesitis ostendit terga britannis.

Quibus ex rebus credo res caesaris contra germanos tenuiores, quam ipse praedicaverit, praesertim cum et Asinio pollioni et Ciceroni de veritate suspectus fuerit caesar coaetaneis, multo minus igitur credo titulis et triumphis recentiorum caesarum, qui post Traianum et maxime post Constantinum sibi germanici nomen arrogaverunt, cum rebus florentibus Romani pari damno cum germanis belligerarint, de quibus rebus opto XX. libros bellorum Plinii quae Germanicum


image: s197

Ro. gesserunt, accedat [(editor); sic: gesserunta, ccedat] tamen Cornelius testis qui Ro. tamen paucis verbis germanorum fortitudinem invictamque animi magnitudinem non obscure prodidit sexcentesimum et xl. annum urbs nostra agebat inquit cum primum cimbrorum audita sunt arma, Caecilio metello ac Papirio carbone cons. Ex quo si ad alterum imperatoris Traiani computemus cc. ferme et X. anni colliguntur, tam diu germania vincitur medio tam longi aevi spatio multa invicem damna non samnis, non poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admovere, quippe regno arsacis acrior est germanorum libertas, quid enim aliud nobis quam caedem Crassi amisso et ipso et ipse Pacoro infra ventidium deiectus oriens obiecerit? At germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio Servilio Caepione. M. quoque manlio fusis vel captis quinque simul consularis exercitus po. ro. Varum tresque cum eo legiones etiam caesari abstulerunt, nec impune C. marius in Italia, divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt, inde otium donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam gallias affectavere, ac rursus pulsi inde proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt, Inde optime alludit Claudianus,

Cedant Druse tui cedant Traiane labores
Vestra manus dubio quicquid discrimine gessit,
Transcurrens egit Stilicho.

et Baptista mantuanus ad Robertum Severinatem,

Sed neque te imbelles Indi, mollesve Sabaei,
pigmeive breves rapiunt verum accola rheni,
gens durata gelu genus insuperabile ferro,
Quod toties romam, tum cum ditione premebat
Europae Libyaeque urbes Asiamque minorem,
terruit, hi superant Parthos Thracumque furores.
Quos martem genuisse ferunt, hi spicula torquent,
penthesileaea [(editor); sic: penthesyleea] non inferiora securi.

PROPTER SCRIPTORUM PENURIAM GERMANORUM res praeclarissime gestae venerunt in oblivionem, Romanorum autem creverunt propter adulationes et mendacia scriptorum. Caput decimum

Cum igitur nullum scriptorem vernaculum habeamus nos Germani, qui res nostras immortalitati commendaret, quas tantum colligere cogimur ex illis historicis qui numquam nos ex proposito laudant, dum semper partem adversam foverint, cui dubium res nostras feliciter et fortiter gestas fuisse illustrissimas et amplissimas, si tempore rerum gestarum nostri illas in commentarios saltem redegissent, praesertim cum obiter hinc Inde ex scriptoribus alienigenis non pauca inveniamus, unde germani sint laudatissimi, proinde si atheniensium ut dicit Salustius res gestae satis amplae magnificaeque fuerunt verum aliquanto minores quam fama feruntur, sed quia quod provenerint Ibi scriptorum magna ingenia per terrarum orbem atheniensium facta pro maximis celebrantur, quod eorum qui ea fecere virtus tanta habeatur, quantum ea urbis potuere extollere praeclara ingenia optime intelligitur res Graecorum et Ro. haberi ampliores scriptorum copia quam sint, nostras vero multo minores dum nemo illas non dico extollere et magnificare, sed ne pro meritis quidem narrare studuerit


image: s198

Qua in re consolatur me quidem conqueritur contra Appionem grammaticum alexandrinum Iosephus. Graecos vero et Ro. inquit qui militiam secuti non sunt, figmentis, et adulationibus captos res gestas nescire, atque historias ausos eas inscribere, qui praeter hoc quod nihil sanum referunt, etiam de proposito decidisse, nam dum Ro. volunt magnos ostendere Iudaeorum (et ego addo pariter aliorum) res extenuant, et in humilitatem deiciunt, Qui vero praesto fuerint. aut Romanorum obsequio, aut odio, Iudaeorum atque externorum contra fidem rerum falsa confirmasse, scriptis autem eorum partim accusationem parum laudationem contineri, nusquam vero exactam fidem reperiri historiae, Alios item non quod rebus interfuerint, sed vana et incongrua narrantium sermonibus auribus colligentes oratorum more perscripsisse, ex quibus omnibus relinquo iudicio eruditorum quanta iniuria rebus nostris fuerit facta, per eos qui adulationibus studentes mendaciter facta nostra extenuaverunt. Et ut dicam quod sentio, tanta impudentia fabulosisque figmentis effunduntur passim omnes fere historici tam veteres quam recentiores, ut nullo certo auctore (ut utar verbis Catonis) aut ratione, sed per solam insaniam fabulentur, adeo, ut nuper quidam doctus vir mihi dixerit, omnes historias tam Graecorum quam Romanorum sibi videri nec aliter habendas nisi fabulas, de graecis eorumque fabulosis historiis adeo convenit, inter latinos, ut et poeta Iuvenalis dixerit fabulas, quicquid Graecia mendax audet in historia, de latinorum quis dubitet fabulis, cum Titus Livius, et Caesar praecipui inter historicos gravissimis viris videantur multa parum integra veritate in suis libris perscripsisse Philostratum Eusebius fabulosissimum, Cornelium Tacitum Tertullianus mendacissimum vocat, ille ipse Cornelius. et Orosius, et Strabo et Iosephus multorum latinorum mendacia redarguunt. Vopiscus dicit neminem historicum non aliquid mentitum esse. De recentioribus ego plus quam uno in loco locutus sum, Itali omnes fere recentiores et praesertim Veneti de germanorum populis et gestis scribentes fabulantur, et ipse Sabellicus homo doctus et quem ego alioqui admiror et colo, in rebus germanicis sive favore, sive quod magis credo, aliorum temerariae iactantiae futilibusque praedicationibus indulgens, saepe multum errat a re gesta, et praesertim in bello ducis Sigismundi austriaci contra Venetos, in quo Veneti omnibus in locis, atque congressionibus caesi atque profligati praedicantur ab illo rerum prospere gestarum, de quibus rebus alibi plura scribam.

BONIS ANIMI ET CORPORIS GERMANI CUNCTIS NAtionibus excellunt, et primum fide. Caput Undecimum

Si igitur scriptores rerum ex adulatione aut odio maxime scripserunt, ut ostendi ex Iosepho, qua laude celebrandi veniunt Germani, si ex illis ipsis corumque testimonio, non vernaculorum, bonis animi et corporis cunctis gentibus praestitisse praedicabunt, quis non laudandos existimet? quis


image: s199

non cunctis mundi nationibus anteponet? Loquantur igitur externi et primum quae Germanorum fides fuerit explicent, si prius dixero illis magnam fidem haberi qui custodes soli, et prae ceteris caesarei corporis habentur, hos enim habuit Augustus ad cladem usque varianam, hos ceteri, Suetonius de Galba. Item germanorum (inquit) cohortem a caesaribus olim ad custodiam corporis institutam, multisque experimentis fidelissimam dissolvit ac sine ullo commodo remisit in patriam, Idem de Claudio germanorum legatis in orchestra sedere permisit simplicitate eorum et fiducia motus, dicebant enim legati ut est apud Cornelium Tacitum, nullos mortalium armis aut fide ante germanos esse, quod comiter a visentibus exceptum, hic autem dicit non de Claudio sed Nerone. quod rem nihil laedit Cai Caligulae (ut dicit Suetonius et Iosephus libro xix. antiquitatum) Corporis custodes germani, non nullos ex percussoribus illius, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt Agrippina mater Neronis custodes corporis germanos habuit, ut dicit Cornelius et Aurelius Antoninus [(editor); sic: Antonius] (ut dicit Herodianus) et ut idem dicit Maximinus potissimum fidei germanorum confidebat, quos solos propter summam fidelitatem percussores illius vindices timebant Cum etiam omnes milites et nationes recederent a Vitellio soli germani ad finem usque vitae fideles manserunt. Ita etiam cum Galba aegerunt, quem cum per tumultum iugulandum audirent, soli ex omnibus militibus ut dicit Suetonius in auxillum advolaverunt, sed serius itinere devio per ignorantiam locorum retardati, ultimi recesserant etiam a Nerone ut dicit Tacitus Caracalla etiam imperator a quodam Martiale occisus per germanos suos equites vindicatus est, percussorem enim fugam molientem multis vulneribus confecerunt, illis usi sunt et alii, unde non obscurum est fide germanos ante omnes mortales fuisse, sicut et hodie sunt Romae apud cardinales, quibus plus confidunt quam vernaculis.

GERMANI ANIMI MAGNITUDINE ET FORTITUdine cunctis gentibus excellunt, auctoritate illustrium scriptorum Caput Duodecimum

Seneca libro primo de ira, Germanis quid est animosius, quid in cursu acrius? quid armorum cupidius? quibus innascuntur innutriunturque, quorum una illis cura est, in alia negligentibus, quid induratius ad omnem patientiam? ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sunt, non suffragia adversus perpetui caeli, rigorem. Idem de brevitate vitae dicit germanos ferocissimas gentes, et libro sexto naturalium, avidam gentem belli Cornelius libro vicesimo. Germani laeto bello gens. Cicero in oratione de provinciis consularibus contra Pisonem dicit acerrimas germanorum nationes. Vopiscus germanos omnium gentium


image: s200

ferocissimos vocat Titus Livius bellicosos teutones Lucanus dicit Albis et indomitum rheni caput. Hieronymus ad Suniam et Fratellam bellicosa germanorum pectora vocat, Orosius germanos fortissimas nationes li. vi. et Galli apud caesarem libro primo ita loquuntur de germanis, qui ingenti magnitudine corporum germanos incredibili virtute, atque exercitatione in armis esse praedicabant, saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum ferre potuisse, et in eodem libro Ariovistus rex dicit caesarem intellecturum quid invicti germani, exercitatissimi in armis virtute possent Agrippa ad Iudaeos ut scribit Iosephus, quis vestrum (inquit) non audivit multitudinem germanorum, virtutem quoque et magnitudines corporum ut arbitror saepe vidisti, sed illi quidem ita ingentem spatiis regionem incolentes spiritus autem maiores corporibus gerentes et animam quidem contemptricem mortis, indignationes autem vehementiores feris etc. Iosephus li. xix. antiquita. dicit germanos impetu primo quibuscumque congressus hostibus praevalentes Iosephus libro. ii. de bello vosne ditiores gallis? fortiores germanis. Cornelius li. xix. duces Vespasiani germanicarum legionum vim extollebant, et famam in eodem simul virtus germanici exercitus extollebatur

GERMANI APUD RO. SEMPER IN PRIMA ACIE CONSTItuebantur. Caput Tredecimum

Singulare argumentum est fortitudinis germanorum quod ro. semper illos in prima acie contra hostes locaverunt ut puta invictos et qui prae ceteris fortissime inimicorum impetum sustentarent atque infringerent, ita fecit caesar in His pania contra Afranium primos trans flumen Sicorim germanos contra hostes mittit. Testis est liber eius primus de bello civili. et Hirtius in additione gallici belli caesar germanos equites summae velocitatis homines ad castra hostium praemittit Maximinus etiam imperator ut ait Herodianus li. viii. Germanos auxiliares asciverat. quosque etiam praecipue hostibus opponere consueverat. ut primos scilicet impetus exciperent feroces audacesque initio pugnae viri. Ecce cum quibus prius dura proelia et ancipitia gesserat, nunc expertos in amicitiam recipit, atque [(editor); sic: recipi, tatque] in primam aciem constituit, quoniam audentissimos esse novit. Et Cornelius li. xix. Sido atque Italicus suevi reges cum delectis popularium primori in acie versantur, dum contra Vitellianos Vespasiani duces pugnabant.

GERMANI ROBORE PROCERITATE ATQUE PULCHRItudine corporum, cunctis gentibus antecellunt Caput xiiii.

Columella li. iii. agricul. loquens de natura. Germaniam inquit decoravit altissimorum hominum exercitibus, sed et alias gentes non in totum defraudavit, praecipue staturae viris et nuper ipsi videre potuimus iudaeae gentis proceriorem celsissimo Germano M. Manilius li. iiii. astronomicon.

Flava per ingentis surgit Germania partus

Hegesippus li. de germanis, qui magnitudine corporum et contemptu mortis ceteris validiores, Cornelius in xx. germanos


image: s201

fluminibus suetos levitas armorum et proceritas corporum attollit. Et caesar in primo ingenti magnitudine corporum dicit esse germanos, et Titus ad Iudaeos teste Iosepho libro vii. de bello. sed viribus corporum freti, at qui scitis nobis servire germanos Iosephus li. xix. antiqui. dicit germanos robusti corporis gentem, Hieronymus in vita Hilarionis de quondam Franco germano, namque candidatus Constantii imperatoris rutilus coma, et candore indicans provinciam, Idem ad Suniam et Fretellam germanos Getarum rutilus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria. Herodianus dicit nuda germanorum in bello capita et praegrandia corpora Hegesippus dicit germanos magnitudine corporum et contemptu mortis ceteris validiores Iulius Firmicus germani candidi Pomponius mela de Germania. Qui habitant immanes sunt animis atque corporibus Solinus de eadem terra frequens populis numerosis et immanibus. Hirtius in additione gallici belli, germanos equites summae velocitatis homines ad castra hostium praemittit caesar, Immanissimas germanorum gentes dicit Cicero contra Pisonem

GERMANI FUERUNT LIBERI SICUT HODIE SUNT Caput decimum quintum

De libertate germanorum non est opus multa dicere, propterea [(editor); sic: propteria] quod ex superioribus constat rhenum semper fuisse limitem ro. imperii si optime cum ro. agebatur, germanique quieti intra suos fines remanserint, quod raro sub paucissimisque imperatoribus contigerat, et quod tam formidabiles ro. fuerant illosque imperatores ro. tam delicate foverant, nihilominus et scriptores libertatem maiorum produnt, et praesertim Tacitus qui ait, regno Arsacis acrior est Germanorum libertas, et Tencteri germani apud eundem ad Ubios in hunc modum loquuntur, rediisse vos in corpus nomenque Germaniae, communibus deis sed praecipuo deorum Marti grates agimus, vobisque gratulamur quod tandem liberi inter liberos eritis, Idem testatur Batavos quamvis nobis transrhenanos tributorum expertes, quibus rebus possumus non obscure intelligere Germanos transrhenos a ro. in amicitiam non servitutem receptos. et Hegesippus dicit fluenta rheni usque ad mare liberas gentes inhabitasse

GERMANI NOBILISSIMI Caput xvi.

De nobilitate non plura dicam, propterea quod Campanus eam rem pulcherrime sit exsecutus, dicam tamen omnes fere totius Europae non modo nobiliores, verum etiam regum familias e germania ortum auspicari, nec possum satis ridere quorundam germanorum nescio vanam arrogantiam an imperitiam dicam, qui dum se nobiles ostendere volunt (confisi cuidam non dico historiae sed fabulae quae suevorum nobilium originem mentitur a Curio imperatore qui nullus unquam fuit) ad Romanos suam originem referunt, nam nulla familia est in tota Germania, quae ut multos dicam octingentos annos suam familiam durasse probare possit (scriptorum atque monumentorum inopia) intra quos annos et ultra etiam non solum nulla nobilitas romae fuit, verum etiam


image: s202

colluvies ex diversis nationibus sine dignitate, auctoritate et nobilitate et plus servi quam liberi dicendi, immo servo servorum subiecti, atque hi qui ex Roma ad nos ducti sunt, captivi fuerunt, nulloque honore dignati, eo. quod propter aliquod facinus pravum fuerint relegati, quare Italorum illustrissimae etiam hodie et patrum nostrorum memoria familiae nobilitatem germanorum scientes omnes fere nobilitatem suam trahere volunt ex germanis, Aut si ad antiquissimos Romanos ascenderis, invenies auctores. Ro. latrones et praedones. si ulterius ad aeneam et Troianos, invenies eos qui incolumes a troiano incendio superfuerunt fuisse proditores. Si vis igitur Germane tuos maiores esse nobilissimos, non eos ad Romanos referas, apud quos non tam natalium claritudo, quam virtus hominum humillimorum locum habuit, Sed ad veteres germanos apud quos solos sincera est nobilitas, et fuit etiam antiquissimis temporibus, a quibus si te propagatum esse declaraveris nobilissimum iudicabo. Ante enim nativitatem Christi tantus fuit respectus sincerae nativitatis, veterisque propaginis nataliumque clarorum, qualis hodie, quod aliis gentibus non contigit, quae mores et nobilitatem forsan melius et felicius inspicere consueverunt.

GERMANIA CULTA ET FERTILIS Caput xvii.

Cornelius Tacitus. Seneca, aliique non nulli scriptores. Germaniam barbaram terram sterilem infecundamque omnino scribunt, tristem, et inculta, Quam si hodie viderent nihil illa cultius dicerent. Cuius si primum homines viderent, cultosque mores religionemque coniunctam cum humanitate et eruditione, dicerent commutato ordine Graeciam in Germaniam commigrasse, sed non est praesentis loci multa de his rebus loqui, cum alibi fecerim, si urbes, arces et aedificia, nihil illis pulchrius, magnificentius atque munitius iurarent. Agri autem germanici et segetum omnigenarum tanta fecunditas ut nihil ad cereris et vini usum desit omnino, Terra sine noxiis serpentibus, bestiisque venenatis, herba copiosissima campique maxime pascui. Unde mitium pecorum multitudo innumerabilis educitur, silvae etiam omnis generis arborum non parum opportunitatis [(editor); sic: oportunitatis] ad omnia opera et aedificia conferunt, adeo ut culta omnia atque inculta vel sint fructibus plena, vel gregibus opportuna ut nulla pars terrae neque invia sit neque ab usu hominum remota, sed operosa sint omnia et utilia, habetque regio ipsa non uno in loco latices calidarum quarum sanandis morbis opportunos, omnis item generis metallorum fecunda. et ut in summa dicam, nihil in ea vel asperum vel triste vel invium, sed omnia culta aperta florentia, atque ideo ceteris regionibus felicior, quod neque sit Austrinis obnoxia fervoribus, neque arctois nimium subiecta frigoribus, ut neque noxio atque pestifero calore, in aestate conficiatur, neque asperiori hiemis gelu tabescat, sed media quadam temperie atque clementia aeris iustam praebeat et salubrem hominibus habitationem. et licet


image: s203

arctoo plus exponatur frigus, tamen tolerabile est et hinc multo salubrior, inde corporibus hominum et propagandis gentibus aptior, quam meridionalis regio, quae quo est vicinior solis fervori, eo plus morbis redundat pestiferoque aere

DE ANTIQUITATE GERMANORUM Caput xviii

Iosephus Iudaeus responsurus Appioni grammatico Alexandrino dicit de vetustate iudaeorum nihil esse scriptum, quamvis omnium vetustissimi sint, ob eam rem quod iudaei neque maritimam regionem habitent, neque mercimoniis se exercuerint, quorum conversatio cum graecis remotior fuerit, nihil offerebatur in antiquis temporibus quod permixtionem graecorum illis faceret, sicut aegyptiis mercimonia, quae ab eis reiciuntur, et ad eos rursus introducuntur, Atque hoc idem circa Europam contigisse, quando de romanorum civitate tam longo tempore adepta potestate tantasque causas belli conficiente, neque Herodotus neque Thucydides, nec ullus qui fuit cum istis fecit aliquam mentionem, sed sero tandem et vix ad graecos potuit eorum cognitio pervenire, de Galatis enim et Hiberis sic ignoravere, hi putantur subtilissimi conscriptores, quorum est Ephorus ut unam civitatem esse arbitraretur hiberas, qui tantam partem hesperiae terrae noscuntur inhabitare, quomodo ergo mirari decet, si neque nostra gens plurimis erat certa, neque ad scribendum de se aliquam dedit occasionem, haec ille, Cum quo ego pariter dicere possum si romani propiores taceo de gallis et hispanis) fuerunt ignorantia graecis, quanto magis nostros non celebratos a graecis credendum, propterea quod neque mercimoniis illos adivimus, neque maritimam regionem habitamus, nisi forsan Cimbri germani quorum propterea res clarissimae sunt et vetustissimae, celebratae non tam a Strabone et Plutarcho quam Aristotele atque ipso etiam Homero, quorum res gestas vetustas atque expeditiones in diversas regiones Strabo pluribus in locis commemorat, adeo ut graecos olim gallos, Boios, Illyricum, Romanos, et Hispanos vicerint, Haec gens enim ut Strabo inquit diu secundis rebus olim usa est, et ut idem dicit, Cimmerii qui a graecis ita dicuntur, a nobis cimbri olim potentiam in Bosphoro maximam habuere, a quibus et cimmericus Bosphorus appellatus est, militiae suae monumenta relinquentes, qui et militiam agitavere usque ad maeotida paludem, atque traiecto etiam Bosphoro ad Ioniam usque terram decursarunt, sardibus captis et magnetum gente a treribus quae etiam gens est cimbrorum funditus deleta, haec multo ante urbem conditam facta sunt Tandem romanis florentibus ut dicit Livius li. lxiiii. Cimbri gens vaga populabundi in Illyricum venerunt, ab his Papirius Carbo consul cum exercitu fusus est. et libro lxv. Ma. Iunior sillanus consul adversum cimbros infeliciter pugnavit legatis cimbrorum sedem et agros in quibus consisterent postulantibus senatus negavit, Et libro lxvii. C. Aurelius Scaurus legatus Con. a cimbris fuso exercitu captus est et occisus ab iisdem, C. Manlius et Q. servilius caepius procon. victi praelio castrisque binis exuti sunt octingenta milia militum occisa calonum [(editor); sic: calonumum] ac lixarum quadraginta milia Cimbri item vastatis


image: s204

omnibus qui circa rhodanum et pyrenaeum sunt per saltum in Hispaniam transgressi, ibique multa loca populati a celtiberis fugati sunt, reversique in galliam bellicosis quidem se teutonis coniunxerunt, Caesar item in primo li. commentariorum et septimo dicit, cimbros totam olim galliam occupasse (exceptis Belgis qui eos suis finibus prohibuerunt ut dicit Caesar) gallosque in oppida compulsos, tantam inopiam passos, ut eorum corporibus, qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam toleraverint, Iterum Livius li. lxviii. Cimbri repulso ab alpibus fugatoque Q. catulo procon. qui fauces alpium obsederat, et ad flumen athesim castellum editum insederat, reliquerat ubi virtute sua explicata fugientem procon. exercitumque prosecuti in italiam traiecissent, tandem iunctis eiusdem Catulli atque Marii exercitibus victi sunt Romae etiam Tarquinio [(editor); sic: Tarquino] Prisco regnante, ut dicit Livius li. v. primae decadis alia manus germanorum vestigia priorum eodem saltu, favente belloveso cum transcendisset alpes, ubi nunc Brixia ac verona urbes sunt loca tenuerunt, Brixiamque a germanis conditam, vult Livius Polycratusque bergomum, ubi alii gallos senones dicunt quos suevos germanos dicere debuerant, ut postea probabo, Ex quibus quidem verbis Livii ego non obscure colligo senones suevos et cimbros germanos una cum gallis romam incendisse, atque postea in graeciam transisse, germani enim illi secuti sunt illos quos gallos senones dicunt, ante enim nec germani in Italiam transcenderunt, adeo ut non bene diceret Livius vestigia priorum secutos germanos in italiam venisse, sanis igitur et irrefragabilibus persuasionibus ostendam illos senones fuisse suevos et germanos et cimbros, Nam Cimbri praesertim Mediterranei [(editor); sic: Miditerranei] et senones non longe a se invicem sedes habuerunt, nam ut dimittam alias rationes quas dixi in oratione ad Maximilianum Caesarem, si unum divi Hieronymi testimonium adduxero, qui dixit galatas propriam linguam eandem paene habere quam Treveros, si hoc verum quis nescit fuisse germanos? dum Ammianus Marcellinus qui longe ante Hieronymum sub Iuliano floruit Coloniam Agrippinam et Treverim germanos urbes germaniae prodiderit, Accedat etiam testis Diodorus siculus graecus lib. vi. Tradunt (inquit) eos qui priscis temporibus omnem ferme Asiam discurrentes Cimmerii dicebantur, ipsos esse qui paulo post corrupto nomine Cimbri sunt appellati. Iam prisco more dant latrociniis operam, rapientes aliena, ceteris omnibus contemptis, hi sunt qui roma capta cum delphici Apollinis templum spoliassent, magnam Europae partem non parvam Asiae tributariam fecere, agris eorum quos subegerant possessis, qui in graeciam transierunt gallo graeci sunt nominari, postremo plures magnosque romanorum exercitus attriverunt. Concordat Diodoro Lucius florus inquiens, galli Senones quondam ab ultimis terrarum oris cum cingerentur omnia oceano ingenti agmine profecti. praesertim cum et alibi dicat Cimbros atque Teutones ab extremis galliae profugos, cum terras inundasset oceanus, evenisse, ex quibus verbis hic Cimbros, illic Senones gallos ex inundatione oceani et ex ultimis oris eandem gentem intelligere possumus, praesertim eum etiam


image: s205

hic ex sinibus Galliae cimbros et Teutones venire dicat, nec obstat quod dicunt gallos et non germanos, Nam ut dicit Volaterranus gallos omnis ac germanos uno vocabulo veteres graeci celtas romani gallos vocavere, Nam et germaniam comatam galliam dicebant, insuper cum graecis tempore Senonum transitus in eorum provinciam, nec germania, nec gallia fuerit cognita ut supra etiam Iosephus innuere visus est, nominaverunt illos, gallos vel galatas id est candidos et albos, a colore enim illos nominaverunt, ut omnes scriptores consentiunt, qui autem plus quam germani galli hoc est candidi dici mereantur, noverunt pueri, dum hodie inter francigenas olim ex germania profectos monstri loco habeatur albus francigena, et hoc adeo verum est, ut cum sequentibus temporibus galli priores vel potius germani in Graeciam profecti colore similes essent germanis, quos graeci iam novisse coeperunt, dixerunt nostros germanos quasi fratres gallorum sive galatarum, propter colorem et corporum proceritatem, ob candorem enim Diodorus siculus germanos galatas vocans li. vi. inquit. Rhenus quem nostris diebus C. caesar pontibus miro modo iunxit pedestribusque copiis traductis galatas ultra Rhenum habitantes in potestatem redegit, sed et latini propter propinquitatem gallorum etiam germanos vocitaverunt gallos, Nam Orosius dicit li. v. C. Manlius et Q. Caepio procon. adversus Cimbros et Teutones tigurinos et ambronas gallorum gentes missi sunt, Et Florus dicit ut supra ostendimus. Cimbros et Teutonas omnium testimonio germanos ab extremis Galliae profugos, cum germanis si proprie loqui voluisset dicere debebat. Et Sallustius in Iugurtha. dicit per idem tempus adversum gallos ab ducibus nostris P. Caepione et M. Manlio male pugnatum est, quos palam est victos et fusos a teutonibus et Cimbris non gallis. Inde dicere debuit cum germanis. Ro. pro salute non pro gloria certare, nisi nomina commisceret etc. praeterea Strabo argumentum relinquit Brennum gallorum sive ducem sive regem non fuisse gallum, Brennum a quibusdam Prausum appellitatum. At enim (ut inquit) neque Prausos ipsos quas terras prius habitarint dicere possumus. nec credo ut finem faciam Gotfridum Viterbiensem chronocarium nulla ratione vel auctoritate suffultum tam aperte Brennum et senones Suevos dixisse, non autem opus est memorare res gestas Brenni et Senonum, quas tot scriptores suis complexi sunt libris, dicam tamen illos in Italiam venisse Ro. apud aliam vicisse. Romam incendisse, et una gentis portione in Italia dimissa illyrios peragrasse Pannonios subiugasse, Graeciam atque Macedoniam devastasse, spoliato etiam famatissimo delphico Apollinis templo in Asia, tandem aliquas consedisse seque gallograecos nominasse, propter commixtos inter eos graecos, senones autem ut alias dixi galli a senonibus Suevis, sicuti plerique galli a germanis nomen accepisse videntur.


image: s206

CAPUT XIX.FRANCI, BURGUNDIONES, GOTTHI Vandali, Gepidae, Rugi, Heruli, Turcilingi, Longobardi, Normanni, Picti Quadi, Scoti, Angli, Suevi, Saxones, omnes Germani sunt, contra fabulas quorundam

Germania et tota plaga septentrionalis, quanto magis abest a nimio solis fervore, tanto est salubrior animantibus, atque propagandis hominibus aptior, atque laboriosior, pulchritudinique corporum atque proceritati convenientior, sicuti e contrario, regio meridionalis ab nimio solis aestu, pestilens, gignendisque hominibus minus idonea, unde fit, ut dicit Regino monachus ut tantae populorum multitudines arctoo sub axe oriantur ut non immerito universa illa regio Thanai tenus usque ad occiduum, licet et propriis loca in ea singula nuncupantur nominibus, generali tamen vocabulo Germania saepe nominetur. Multae quoque pro eo quod tantus mortalium proventus in ea germinet, quantos vix alere sufficit, frequenter gentes eius sint in exteras terras progressae, quae non minus Asiam et africam quam Europam variis temporibus et locis aflixere Testantur hoc urbes ubique in Europa dirutae per totum illyricum Galliamque, sed maxime miserae Italiae quae paene illarum omnium est gentium experta saevitiam, ut idem monachus testatur, vixit autem circa annum domini m. cccc. et ii. qui non obscure ostendit has omnes gentes Gothos, Vandalos, Alanos, Gepidas vel gipedes, Rugos, Herulos, Normannos, Turcilingos. Longobardos. Suevos, Saxones omnes origine esse germanos et, Berosus Hunnum a quo Hunni veniunt in arbore germanorum ponit, nec obstat quod plurimi scriptores graeci et latini ex Scythia aliquos progressos narrent. Primum quia teste Strabone in septimo libro romanis etiam rebus florentibus, multo magis graecis Germania trans albim omnino incognita fuit adeo [(editor); sic: ado] ut Gothos Longobardos et alios ex Scandinavia, Gothia et aliis locis apud Ro. incognitis venientes ex Scythia, id est ex terra romanis incognita venisse credant, maxime cum in Germaniam teste Plinio Scythia usque quaque excurrat, ut in iiii. testis est dicens Scytharum nomen usque quaque transit in sarmatas atque germanos, sed hac potissimum causa decipiuntur scriptores recentiores dum ex Scythia egressos dicant, quod graeci scriptores teste Strabone in undecimo universos septentrionales olim scythas et celtoscythas appellabant, Sunt igitur germanae quas dixi gentes, de burgundionibus ac Vandalis nulli est dubium, qui saltem Plinium et illustres historicos legit, de aliis etiam non est apud eruditos dubium, nisi de Francis, gothis, et longobardis, de quibus nunc luculentius loquar, Primum ut de gothis loquar Tacitus ante omnes in historia germanica gothinos in germanis ponit, sicut hodie Gothia sive Gotlandia est insula maris germanici, et Ablavius gothus genus suum ex insula germanici maris prodiisse narrat Atque Iordanus gothus historicus ex Scandia gothos exisse refert, in qua mirae magnitudinis insula teste Plinio Gothia et aliae insulae repositae sunt, quod si quis dicere vellet gothos ante getas dictos nihilominus germanos diceret, quod Hieronymus probat ad Suniam et Fretellam, dicens vere in vobis apostolicus sermo et propheticus


image: s207

completus est in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quis hoc crederet ut barbara getarum lingua hebraicam quaereret veritatem, et dormitantibus immo contendentibus graecis nostra Germania spiritus sancti eloquia scrutaretur, longobardos ego alibi dixi ex suevis descendisse, quod Cornelius Tacitus eos inter suevos ponat sicut et Anglos, alii autem nostrates scriptores ex Scandia sive Scandinavia venisse volunt, et prius Wimulos fuisse dictos, a longis autem barbis ut hodie Germanus dicit longobard, longam barbam nomen accepisse. Unde Guntherus Alemannus li. ii. de gestis Foederici caesaris loquens de longobardis,

Hanc olim bello quam scanzia miserat hostis,
Dicitur a longis ea Longobardia barbis.

At Suevi veteres non longe a Scandia suos fines habuere, quod igitur ex germanis venerint Tacito nostratibusque chronocariis prodentibus nemo hactenus repugnavit, nisi nunc quidam ponticus atque Calepinus vocabularius qui dicit mixtam esse gentem ex lingonibus germanis et bardis gallis non a longis barbis, ut solent docti viri ridere, ut dicit Calepinus. Unde haec somnia precor? unde hallucinationes? qua auctoritate suffulti? quis umquam audivit lingones in Germania fuisse Galliae celticae gentem, aut quis audivit aliquam fecisse expeditionem, vel coniunctos bardis gallis, vel quis nescit longe ante auditum nomen longobardorum in Italia et exteris excursionibus, bardos fuisse exstinctos, nomenque totum obsoletum, quae ratio eos adduxit in hunc errorem, anilemque illam et frivolam persuasionem contra opinionem omnium scriptorum, nisi nimia arrogantia ut coniecturare licet, qui profecto ut videantur in indagandis literis subtiles censores non dubitant somniare vel augurari meras fabellas, atque pro veris astruere, Inde non probatur quorundam Italorum (quorum nunc magnus est numerus) studium qui non tam orationibus et poematis effingendis quam auctorum castigationi nimia audacia inventioneque plus subtili interdum quam vera intendunt, nam dum quilibet pro captu atque arbitrio sui ingenii atque augurio castigare vult poetas diversique diversa seu studio aemulationis et contra dicendi seu nimiae subtilitatis gloria castigent, fit ut plerumque sensus poetae penitus obscuretur, atque quid potissimum sit sequendum ignoretur. quorum concertatione diversaque opinione interdum hallucinatione, ego nisi velim errare cogor interdum uti et meo iudicio in exponendis poetis et quid sequendum opinandumve sit studiose investigare. De Francis postremo quamquam alio loco plura dixi, nunc tamen dicam omnia esse falsa et fabulas merasque nugas, ea quae dicuntur de eorum a troianis origine, quoniam de solis aenea et Antenore legitur apud veteres scriptores, qui ab incendio troiano superfuerint, in exterasque nationes profecti sint, ita dicit Livius iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse troianos. duobus aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt omne ius belli achivos abstinuisse. quod si ut possibile est alii etiam elapsi in diversas regiones sint profecti, hoc tamen nemo scribit ex veteribus. sed solum quidam recentiores fabulatores potius quam historici, dum ea astruant quae nemo scire potest,


image: s208

et dum suos volunt magnos ostendere ridiculo exponunt. quorum fabulae ex eo maxime deprehenduntur dum sibi non constant, nec ullus cum alio consentiat maximeque discrepantia inter se referant. praeterea nullus unquam scriptorum veterum quibus solis in hac re fidem habere possumus Sicambros circa maeotida paludem habitare tradit, nec item ullam Romani expeditionem fecerunt ad illam, et Franci diu ante Valentinianum fuerunt in Germania, adeo ut omnia falsa fabulosa et mentita luce clarius deprehendantur proinde cum Robertus Gaguinus annalium francicarum compilator cum multa de eorum origine contraria et absurda repeteret, nihil eorum est ausus affirmare, sciens se falsitatis accusatum iri, sed ne germanis hoc laudis tribueret. suos ab illis propagatos rem in dubio relinquit. At pius secundus satis audacter fabulatus est in sua Europa, non tamen ex proprio ingenio, sed fabulis francigenarum confisus (ne hominem veritatis studiosum carpere videar) quem Sabellicus et multi recentiores sequuntur. Francos troianos ab origine deleto Ilio duce Priamo Priami ex sorore nepote per pontum euxinum in Maeotidos paludes in Scythiam pervenisse, ibique civitatem aedificasse, quam vocaverint Sicambriam, ex quam dicti Sicambri, cumque ut ipse pergit Scytharum multi Ro. imperio subiecti essent, et ipsi quoque tributa penderunt, manseruntque vectigales usque ad tempora Valentiniani caesaris. quo imperante Alani imperium vexare coeperunt, imperator vero proposito edicto libertatem in decennium eis promisit, qui alanorum ferocitatem compescerent, allecti eo praemio Sicambri arma sumpserunt, alanosque bello victos deleverunt, ob quam rem libertate in decennium ab imperatore donati sunt. et mutato nomine Franci appellati. quod attica lingua sive feroces sive nobiles sonat, Itali francos liberos vocant, Exacto decennio cum Romani solita tributa repeterent, Franci ob ipsam libertatem effrenes facti parere recusarunt, principes eo tempore francis fuere Priamus et Antenor antiqui nominis ac virtutis, Quibus copias ductantibus proelium cum Ro. consertum est, in quo Priamus ipse cum fortissimis suae gentis cecidit. qui cladi superfuerunt ex Scythia digressi sunt, et in Germaniam profecti, in partibus Thuringiae consederunt etc. haec ille. Haec omnia merae sunt fabulae, nihil eorum verum, nihil verisimile, quibus nulla recepta historia, nullus receptus et certus auctor suffragatur, quibus deest fides rerum et temporum, nec verum est quod Eusebius in chronographia hoc dicat, cui de Francis nihil constitit. aut Hieronymus superaddiderit, sed Palmerius addidit superiori tempestate propter pravam de angelis opinionem combustus. Antoninus non diversa dicit, cui cum ceteris in hac re nihil credo, in notitia enim vetustatis atque in historia superiorum temporum, quo pacto possumus credere illi vel alteri pro suo arbitrio somnianti, dum sine auctoritate ea affirmet quae multis saeculis eius aetatem, hoc est multo plus quam duobus milibus annorum antecesserunt, divinare hoc esset, sed spiritus non tam otiosus aut pronus est ad tam inanem divinationem, ut unde Franci venerint historicis prodere curet, At dixerit quis, unde


image: s209

igitur sumpserunt illi viri suas historias, vel potius fabulas? ut tu asseris, Tantam dico esse mortalium ambitionem ut nemo non suam civitatem atque gentem nedum familiam nobilissimam atque vetustissimam haberi velit, hoc ipse Livius de Roma testatur, Quae ante conditam (inquit) condendamque urbem poeticis magis decorata fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea hic nec affirmare nec repellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo divina humanis primordia urbium augustiora faciat, multi et alii populi nimium effusi sunt in praedicandis auctoribus suae gentis. Unde non dubium quin Franci qui vel superbissimi praedicantur, hoc idem facere conentur, quorum tamen error usque adeo patet ut nemo non intelligat fabulas esse ea quae de Troianorum origine mentiuntur praesertim cum aeneas Silvius scribat nullam esse gentem quae gallorum super et ambitionem, in hunc autem modum et aliter scribit Vincentius gallus Francum quendam sive Franconem ex Hectoris filiis a quo francorum nomen tractum anno ante Christi adventum. M. C. XVII. una cum Antenore aliisque troianis a fratribus propriis fugatum, prius tota Asia pervagata ad Danubii ripas tandem pervenisse, ibique cum aliquamdiu consedisset, mox auctore Antenore locum quaesisse, a communi hominum societate seiunctum ad thanais fluenta et maeotidis paludes secessisse, ubi Sicambriam urbem condiderit, qui cum praedictis hallucinatur, fabulator egregius, quoniam quidem constat Homerum non plures uno Scamandro (quem et Astyanactem vocant) Hectori liberos assignasse, nec Anaxicratem, nec Euripedem, quorum alter Argolicorum secundo, alter in Andromacha, nothos Hectori filios editos asserunt ex paelicibus, usquam alicuius Franconis vel Franci meminisse, alii non Francum, sed Francionem dicunt, sicut Annomius monachus qui scribit torgorum una cum francione Troia abeuntem Thraciam petiisse, et ab eo torgorum gentem nomen esse sortitam, a francione vero francos, multum diversa ab aliis referens, nec est ullius cum altero concordia, et pro eo quod quilibet pro sua libidine fabulatur, nec ullus cum alio conveniat, possumus non obscure deprehendere meras esse nugas, quibus ut dixi nec ulla historia recepta, nec series rerum nec temporum quadrat aut suffragatur. Et ut omnibus pateat quam fabulose haec excogitata sint, Primo ex historiis veteribus nemo unquam colligere potest antiquitus fuisse vel Francos, vel Sicambros, vel iuxta Danubium vel paludem Maeotida, quomodo ergo ego possum habere fidem vel aeneae Silvio, vel Vincentio gallo vel Antonino qui referunt sine vetusto et idoneo auctore de rebus quae eos duobus milibus annorum et plus antecesserunt, nec item Priami ullus veterum scriptorum meminit, qui filius regis Priami ex incendio troiano in exteras profectus sit regiones, nec item Franci mentio fit, qui pervenerit vel ad Danubium vel Maeotim. Manethon tamen aegyptius sacerdos si res non mentiatur auctorem et liber ad arbitrium aliquorum non sit corruptus, ut multi credunt tempore Ascanii francum quendam Celtis imperasse scribit, quod omnino contrarium supradictis, et cui nullus concordat, sed sive verum sit sive non, ille francus nullum


image: s210

nomen in gallia in qua regnavit post se reliquit, tempore enim Iulii Caesaris Ptolomaei, Strabonis, Pomponii, Plinii, et omnium veterum hoc nomen in gallia inauditum fuit, qua propter Annius Viterbiensis antiquitatis exquisitissimus explorator dicit, quis iste francus, aut quo pacto Rex a celtis susceptus fuerit neminem legi, postea dicit Vincentium gallum historiam esse prosecutum, ego autem dico fabulas esse, quae quis profert ex antiquitate sine auctore, haec cum omnis homo intelligat non quadrari, nec esse quicquam solidum in quo conveniant omnes isti fabulatores, sequitur postremo, ut cetera fabulosa intelligamus dum luce clarius ostendam francos non tempore Valentiniani in germaniam venisse, sed multo ante nominatos in germania, nec ulla in regione nomen habuisse, nisi in germania et donec ex Germania in Galliam transiverint, adeo ut nemini obscurum sit indigenas esse Germaniae, nec desunt auctores etiam graeci, ita enim dicit Agathias graecus auctor francorum natio proxima est Italiae, et terminis iuncta, veteres tamen hos germanos dixere, nam circa Rhenum habitant gallorumque magnam partem occupant, qui quamquam ut reliqui germani sunt barbari romana tamen politia et aliis institutis utuntur, sunt et christiani et rectissimae opinionis. Ex quo satis constat ex ea natione migrasse quae trans Rhenum nunc quoque Franconia dicitur. Idem testatur Hieronymus in vita Hilarionis, Inter Saxones (inquit) quippe et Alemannos gens eius non tam lata quam valida apud historicos Germania nunc vero Francia vocatur, non igitur verum est tempore Valentiniani Francos primum in Germaniam invasisse. Hieronymus haec scribit de Constantii imperatoris quodam candidato qui Valentinianum longe antecessit. Claudianus item sub Theodosio longe ante Valentinianum ostendit Francos esse germanos dicens, Pascat Belga pecus, mediumque ingressa per albim, Gallica Francorum montes armenta pererrant. Ut procul herone per vasta silentia silvae. venari tuto liceat. legitur autem Constantius Flavii Constantini filius primus Ro. ducum Francos in patria ipsa Franconia domuisse, quo tempore non solum in Franconia fuerunt, verum etiam cis et ultra Rhenum Bataviam et finitimas regiones occupaverunt praeterea constat nec Constantinum nec Valentinianum ullam fecisse expeditionem ad Thanaim vel Maeotidis paludem, nec legi unquam a Ro. ullam militiam ad ista loca agitatam, cum Strabo dicat in undecimo Tanais hostia scimus supra hostia vero nihil paene notum est, praeter frigora. Unde omnia fabulosa sunt quae dicuntur de Valentiniano et eius ad Thanaim expeditione, praeterea tempore Iuliani caesaris teste Ammiano fuerunt Franci cis Rhenum qui Arcuarii dicebantur. Inde dicit Orosius li. vii. Valentinianum superiorem saxonum gentem in oceani littoribus et paludibus inviis sitam virtute atque agilitate terribilem periculosam romanis finibus eruptionem magna mole meditantem in ipsis Francorum finibus oppressisse, hic non potest aliter intelligi nisi de francis cis et transrhenanis propter fines Ro. qui nulli fuerunt ultra rhenum nedum iuxta thanaim, nec obstat quia dicit Paludibus inviis germaniam enim romani eis incognitam plenam esse paludibus et solitudine fabulantur. unde dicit Cor. li. xx. eadem super causa germanis transcendendi in gallias ut relictis paludibus et solitudinibus


image: s211

suis fecundissimum hoc solum possiderent Et Panegyricus Constantini filio Constantii dicatus pariter francos germanos dicit, Quid loquitur (inquit) rursus intimas franciae nationes non iam ab his locis quae olim Ro. invaserant, sed a propriis ab origine suis sedibus, atque ab ultimis barbariae littoribus avulsas, ut in desertis galliae regionibus collocatae etiam pacem Ro. imperii cultu iuvarent, et armato delectu, Et ut manifestius intelligatur illos ex origine germanos esse postea dicit, neque enim in rheni gurgitibus sed nominis tui terrore munimur, et post sciunt posse franci transire rhenum quos ad necem suam libenter admittas, sed nec victoriam possunt sperare nec veniam, quid ipsos maneat ex regum suorum cruciatibus metiuntur, ideoque tantum abest ut amnis illius transitum moliantur, magis ut coempto ponte desperent, quibus omnibus liquido constat sub Constantino francos non solum in germania indigenas esse, sed et saepius tunc rhenum transgressos, nam et ante eum sub Diocletiano et Maximiano Franci et Saxones iuxta oceani littora fines Ro. et Gallias infestabant, ut dicit Orosius libro vii. et ut Panegyricus dicit ad Maximianum Nerviorum et Treverorum arva iacentia laetus postliminio restitutus et receptus in leges francus excoluit. sed quid istos commemoro, Ipse etiam Cicero meminit cum suevis francorum li. xiiiii. ad atticum, unde et facile posteriores francus dixerunt, fuit etiam ut in vetustis germanorum libris invenio, Franco nomen proprium et frequens apud suevos et germanos, ut suspicandum sit ab aliquo francone vel franco ex germania franciam et franconiam factam. omnia enim alia quae dicuntur de eorum ex Troianis origine [(editor); sic: ex origine] nec quadrant, nec ulla auctoritate vel ratione atque persuasione verisimilia fieri possunt, praesertim cum tam amplissima gens quae tam totam Galliam quam Alemanniam inundasse dinoscitur, nulla alia lingua inveniatur locuta, nisi germanica, exceptis Francigenis qui ex gallorum et ro. commixtione tandem italicam corruperunt Cum igitur Franci et Saxones fuerunt gentes amplissimae atque potentissimae, nec usi nisi lingua germanica, quis dubitat eos esse indigenas germaniae? Cum. schlavi in Boiemia et qui invaserunt sedes Vandalorum tenuis natio, Hungari et aliae externae nationes linguam suam externam retineant, licet undique fere saepti germanis sint, legi insuper nuper fabulosas historias cuiusdam Petermanni Etterlin lucernensis vernaculo sermone conscriptas qui absurda et futilia merasque nugas blacterat, de origine trium pagorum apud Helvetios scilicet suitensium, uriensium, atque inferiorum silvestrium quos vulgo undervaldenses vocant, quos dicit cepisse inhabitari aliquot non tamen multos annos ante Rudolfum caesarem Suitenses suam referre originem ad Suedos alios duos per iter ad Gothos et Hunnos, quibus nihil fabulosius excogitari potest, primum de suedis quia nullam unquam expeditionem legantur fecisse in nostram terram, satis constare alibi probavi, de aliis quis non rideat? quia ab Hunnis et gothis descendant, quos auctor ille rerum et historiarum omnium imperitissimus unam gentem credit, unumque regem attribuit, quae fuerunt duae diversissimae atque inter se inimicissimae atque multis saeculis ante Rudolfum caesarem. explosae et eiectae, non modo ex germania verum et aliis etiam regionibus, praesertim ex Italia et


image: s212

Gallia, antequam illi pagi ex illius opinione ceperunt inhabitari, non credo insuper, nec Gothos nec Hunnos venisse in istas alpes atque tam silvosos atque asperos montes, quoniam Basilienses ut referunt annales nostri dum Hunnorum vim et perfidiam perferre desperasset, deserta urbe sua Basilea, atque hostibus in praedam relicta, in montes proximos Helvetiorum fugientes tute delituerunt, sunt autem illi montes multo magis pervii et penetrabiles quam alpes trium pagorum de quibus superius dixi, Unde non obscure intelligitur Hunnos atque Gothos numquam illos montes invios atque penuria omnium rerum laborantes aut adiisse aut inhabitandos delegisse, aut penetrare potuisse, sed quanta mutatio rerum (si verum dixerit auctor silvestres illos incolas ab Hunnis descendere) dum Basilea olim magnifica civitas prudentia atque fortitudine pollens atque sacratissimo imperio fidissima patrum nostrorum memoria. ut perfidiam et immanitatem Hunnorum vitaret, deserta urbe in montes profugerit, nunc vero mutata mente deserto imperio sine omni vi atque necessitate, in summa tranquillitate et pace. in societatem illorum concesserit, sed ut ad institutum regrediar, quis hostis non faveat? illis silvestribus pagis auctores suae gentis Gothos et Hunnos? Impios haereticos persecutores christianorum raptores et latrones, sed quo animo accipient Suitzenses et alpestres homines tam foedam et turpem originem vix aequo ut ego existimare velim, legi autem has fabulas Petermanni summa cum indignatione quia scribat falsa, sibi repugnantia, contra omnem rerum et temporum seriem, convitia, contumelias et composita mendacia. detestanda profecto, civitas foret in qua editus et impressus est ille fabulosus et famosus liber, si sciens consenserit et admiserit, sed multo plus chalcographus qui libidine habendi fas et nefas iuxta aestimans contumeliis et mendaciis patrocinatus est, utinam dignam recipiat mercedem, sed prudens et magnificus se natus Argentinensis optime egit, qui publico edicto hunc famosum librum in sua urbe vendere prohibuit, cuius auctor Petermannus cum sit fabulator et idiota et apertissime contra veritatem multis in locis garriat, non placuit multa in eius nugas scribere, nisi quia nuperrimo Helvetiorum bello plus quam dici potest mentiatur, semper enim mille nostrorum a suis interfectos refert, ubi vix cc. sunt desiderati, centesimamque partem suorum interfectorum non commemorat, adeo ut totus sit adulator omnia ad gratiam et favorem eorum inter quos natus est et hodie degit, victumque quaeritat, nihil ad rem gestam veritatemque loquatur, quas nugas et fabulas adeo adulanter in laudem suorum, hostiumque apertam contumeliam confictas Nemo bonus vir rerum gestarum illius belli expertus sine stomacho legere poterit, quas etiam suis compagenis gentilibusque displicere non ambigo, probatioribus volo, dum eos adulationibus celebrare cupit, et falso, quos rebus vere gestis (non nego enim Helvetios in eo bello patrios fines fortiter esse tutatos) possit illustrare. Cui tamen danda venia esset ut Iosephus Nicolao Damasceno voluit qui adulatus est Herodi viventi, si non historiam sed laudem et Panegyricum suorum scripsisset, nisi aperte et falso alios homines extraneos


image: s213

infamaret, scripsit autem multa alia nec vera, nec veri similia, nec temporibus nec rebus quadrantia, de quibus suo loco latius evagabimur. Cum igitur (ut a diverticulis et transversis itineribus ad regiam viam redeamus) multis rationibus et persuasionibus, auctoribusque receptis constet praedictas gentes omnes esse nationis germanicae, non opus est enumerare res eorum in bello gestas omnium maximas et praeclarissimas, cum multi id copiosis sint libris complexi, dum etiam nemo nesciat eorum inundatione totam Europam esse attritam, Asiam atque Africam afflictam, maximosque et copiosissimos tam Romanorum quam aliorum populorum exercitus ab eis profligatos atque deletos, notum est enim Valentem imperatorem Valentiniani superioris fratrem gothico bello superatum et occisum Valentinianum superiorem vomitu sanguinis ob germanorum excursiones illyriique per eos vastationem factam exstinctum esse, Odoacrumque regem Turcilingorum et Rugorum invito Zenone Romam obtinuisse Orestem et Paulum fratrem imperium usurpantem occidisse, et Augustulum exilio damnasse. Decium imperatorem a Gothis periisse, Gallum Trebonianum tributa pependisse, aemilianumque caesum, omnes illos caesares atque imperium usurpantes hae gentes conculcarunt, romamque saepius expugnaverunt atque diripuerunt. imperiumque tam occidentale quam orientale dissipaverunt atque contriverunt

PERORATIO AD PRINCIPES GERMANIAE Caput xx.

Audistis hactenus o principes Germaniae fortitudinem invictamque animi magnitudinem, verissimamque laudem et gloriam maiorum vestrorum licet brevi epitomate, Quorum res praeclarissime gestas aemulamini quaeso estis enim illorum sanguis, illorum effigies certissima, in vobis relucet mirifica illa maiorum vestrorum nobilitas, atque animi magnitudo. Turpissimum ducite ab illis degenerare, qui rebus fortissime gestis cunctis fere gentibus iugum imposuerunt servitutis, pulcherrimisque orbem terrarum victoriis peragraverunt, fueruntque formidabiles in primis, nolite committere, ut florentissimum hoc imperium quod maiores immo patres vestri multo sanguine et factis gloriosissimis paribusque studiis vobis pepererunt. vos ipsi per secordiam, et negligentiam amittatis, quod ne contingat ponite quaeso solum intestinas seditiones, contraria inter vos studia et voluntates, pestiferasque factiones, unica et maxima evertendorum regnorum instrumenta, satis exemplorum alienae vobis clades praebent, hae enim solae, Macedonas mundi conculcatores. Lacedaemonas bellicosissimos Athenienses illustrissimos, Romanos postremo dominorum dominos reddidere servos, atque penitus everterunt, adeo ut verissimum sit illud Livii, factiones fuisse esseque pluribus populis maiori exitio quam bella, quam famem, quam morbos, Quae et vos o principes Germaniae, o utinam vanus sim aruspex, labefactabunt, in servitutemque deicient, nisi illas atque privatum studium cum secordia seposueritis, Quae enim alia res precor posset deesse nobis, non modo ad tutandam patriam, verum etiam ad totius orbis imperium nobis asserendum, nisi hae illae quas dixi discordiae, diversaque studia, non deest vobis animi magnitudo,


image: s214

deus praesens, prudentia militaris rei disciplina, atque peritia, et quicquid ad bellicum apparatum, atque expeditionem expeti, aut desiderari ab ullo potest, quid autem bone deus dicam de militibus germanis, quorum invicta manus, atque eximia rei militaris peritia cunctis terrae nationibus est formidabilis, quorumque hodie auspicio, et virtute, omnes ferme principes europaei bella gerunt, rebusque arduis et claris in bello illustrantur, quia hoc potissimum tempore M. D. Viii. ad vos gemens atque lamentabiliter exclamo, o principes germani, quo haec scribo, et quo Veneti (feminis vestris effeminatiores, et quorum constat animos, nisi primus impetus ad votum successerit plus quam feminarum emollescere) in ipsam Athesinam provinciam atque Goritiam Germaniae portiunculas grassantur Vos inquam germani principes appello, qui bonos illos et fidissimos germanos (caesare contra Sicambros pugnante) in summo discrimine, atque periculo sine omni auxilio et ope deseritis, alienissimi ab instituto, atque moribus maiorum vestrorum, qui ideo germani id est fratres ab idoneis auctoribus non ab re dicti sunt, quia numquam tanta laboraverint intestina seditione, quin ut fratres, amici et unanimes in externum hostem profligandum congrederentur. Vos e contrario nulla formidine, nullis adversariorum opibus conterriti, verum unica simultate, atque rei privatae studio diversaque voluntate sine cura communis salutis universi miseros illos deseritis Athesinos. et Goritianos, Venetisque copiosissimo externi militis exercitu (hoc est Hispanorum et Galli regis auxilio et copiis) instructissimis in praedam derelinquitis, quorum divisis et variis exercitibus nostri sunt multo inferiores, alio qui nec deesset eis hodie animus nec fortuna, et bis iam felicissime periculum fecerunt fortiter pugnantes pro libertate, durissimumque ducentes servire imbellibus viris. vos autem o principes adhuc succurrite, et omnia damna resarciemus. Ducite turpissimum vestro tempore et vobis principibus vestraque sola culpa dum quilibet alterum exspectat. nec aliquis opem ferre cupit, ut Veneti (qui nisi scirent vos discordes. quemlibetque suis tantum rebus studentem, ne umbram quidem corporum nostrorum intueri auderent) nunc fines germanicos invadant, qui nihil unquam fortiter, nihil strenua manu, et vera virtute, nihil aequo campo conati, tantam potentiam solo consilio insidiis et proditione sunt consecuti. Concutiat pectora vestra quia homines in laudem suam effusissimi fabulosis suis annalibus inscribent, quamvis mendaciter contra universos Germaniae principes clarissimis triumphis vestro tempore bellasse, dum nemo vestrum adest, qui si paucis singuli militibus adessetis nemo ne cogitaret quidem resistere, aut vos alicubi exspectare, quia si Sigismundi ducis austriae bello nuperrimo (non omnium principum Germaniae ut ipsi mendaciter fabulati sunt) sexies Veneti profligati, quinque levioribus conflictibus, una cum maxima venetorum strage, turpissimaque fuga, glorientur, fabulosisque annalibus inscribunt seres clarissimas confecisse, referantque plures nostrorum a se interfectos, quam fuerint universi milites germani, qui eos


image: s215

in fugam (occisis et submersis plus quam sex milibus Venetis, adeptisque inter spolia plusquam M. CCC. equis, pluribusque curribus) coniecerunt, maximaque strage affecerunt, quo nunc gaudio, quibus triumphis, quanto verborum ambitu, ampullosisque et phaleratis legationibus, ad omnes mundi partes perserunt, se mille et trecentos (quem numerum ipsi tot milibus amplificabunt) caesaris milites profligasse, licet per insidias, et ad iniquum pugnandi locum progressos, Se item Romano imperatori oppida, atque arces licet per proditionem, vel ut ipsi volunt per emptionem clandestinam expugnasse atque abstulisse, licet per absentiam et negligentiam vestram, Conscii etiam simultatum vestrarum, adiuti externo milite, auxilioque et copiis francicis, solitisque artibus hoc tentarint. Accurrite igitur vel hodie pro communi salute liberateque Goritiam vestram, quae prius portiuncula liberae germaniae, nunc durissimam servitutem sub venetis cogitur servire, inferte signa militaria in imbelles bellatores, et quos virtus in armis invictos reddidit, non vincamini factionibus. aut privato studio. aut futuram timeo non modo imperii. Ro. amissionem, verum etiam totius Germaniae ruinam, quod deus immortalis per suam misericordiam, et nos per nostram concordiam genuinamque virtutem avertere dignemur, nam ut alias dixi, si ea nobis concordia, tantumque rei publicae studium fuerit, quantum maioribus nostris, non solum non timeo priscam Germaniae libertatem pessum iri, verum etiam nihil nobis de esse omnino video, quod impedire posset, quo minus totius orbis imperium adipiscamur, victriciaque signa per totum solis ambitum circumferamus. Amen telos


image: s216

AD UNIVERSOS GERMANIAE PRINCIPES QUOD IUSTISsimum et toti Germaniae gloriosum bellum Caesaris Maximiliani contra Venetos non adiuvent Querela Germaniae. Bebelius auctor

O mea progenies dulcissima, teutona pubes
Accipias matris tristia verba tuae
Illa ego terrarum domitrix, legumque verenda
Impositrix olim gentibus innumeris
Cuius victrices aquilas, victricia signa
Pertulit eous, occiduique duces
Cuius et imperium tremuerunt omnia regna
Servivit gallus, Romulidaeque viri
Lugeo nunc merito, dura cervice parentem
Quod me nunc proceres temnitis atque duces
Nam Venetus populus, non iure aut foedere motus
Imperio invasit debita regna meo
Vulneribus quaesita meis et possidet arva
Histrorum, et segetes demetit Italicas
Haec repetens forti nunc caesar Maxmilianus
Milite, metatur castra per Italiam
Felicique manu summis in montibus arces
Subiugat, atque urbes sub dicione tenet
De Venetisque actum foret, auxiliis modo vestris
Adiutus vester si dominus fuerat
Quem nunc deseritis, dum commoda, gloriam, honores
Nominis antiqui iura referre licet
Quis furor o gnati? quae vox tam dira? nefanda,
Quae tantum potuit consuluisse nefas
Heu mihi quo patriae studium? quo decidit ardor?
Nobilibus quantum degeneramus avis
Classica quin sonitent, et ad huc Germania in armis
Fulgeat, imperii quo reparemus opes
Aut male negligitur quaesitum sanguine multo
Maiorum imperium, gloria, fama, decus.


image: s217

EPITAPHIA DOCTORIS PETRI IACOBI ARLUNENSIS praepositi Backnangensis huius et S. Symeonis Treverensis ecclesiarum canonici Caesareani ducalisque senatoris viri clarissimi per Henricum Bebelium Iustingensem composita, Petrus pro se

Quid iuvat a puero sophiam studuisse frequenter?
Rhetoricen, leges, iura sacrata patrum
Nobiliumque ducum pueros, et pignora cara?
Quid prodest nobis instituisse bene?
Quid lustrasse, iuvat me te Germania mater?
Regna Boema simul? Galliam et Italiam?
Quid castella iuvat? legio quid? Baetica quid te?
Anglorumque solum quid peragrasse iuvat?
Quid iuvat et reges me me obstupuisse loquente?
Omnibus acceptum quidque fuisse iuvat?
Imperii proceres quod me luxere per unum?
Illustrisque duces quid iuvat et comites,
Mors titulos famam, mors laudes, gloriam, honores
Ingenium, eloquium. despiciendo rapit,
Mors hominum curas, nisus et inania vota
Ridens. conculcans, cuncta profanat atrox.
Pallidus en iaceo nulli iam gratus in orbe
Omnibus acceptus, qui prius ipse fui,
At iuvat hoc miserum, virtutes quod venerabar
Hinc mihi confido conciliasse deum
Dilige virtutes qui vis obiisse beatus
Cetera sunt fraudes quaeque sub orbe placent

IDEM DE SE

Arlunum genuit, fovit me Suevia, quaeque
Fecit honoratum, quae sepelivit humo
Sed quia humo me contingit dilectus amicus
Hiller Ioannes, hoc iuvat atque placet
Qui collega meus mecum vigilavit ad horas
Et coluit mecum cum probitate pium

PRO EODEM BEBELIUS

Si vidisse iuvat quem nomina clara virorum
Petrum Arlunensem contegit iste lapis
Quod si cana fides, sollers prudentia, virtus.
Differrer mortem, gloria, fama, decus.
Immortalis erat, cornicis vivere dignus.
Longaque tithoni saecula dignus erat.
Sed cum fata vocant. cunctos mors improba raptat


image: s218

Omnibus et nigras inicit illa manus
Et quia vir tantus, numquam revocandus abivit
Tam quoque mutescent ora diserta viri
Plangite direptum civilia iura patronum
Et decreta patrum pontificumque nomos
Solverat hic dubias lites, prudentior alter
Nec fuit in causis consilioque ducum,
Hic fuit eloquii, peiqw facunda latini.
Mellifluo novit cum Cicerone loqui,
Huius ab occasu notescit solis ad ortus
Eloquium atque ursis Arctophylaxque tuis
Caesaris orator, reges devinxit iberos
Perculit externo regna britanna solo
Hoc sine nec reges tractare negotia sueti
Imperii causis omnibus intererat
At nil profuerant honor, et decus atque diserta
Verba, quibus mortem flectere nemo potest
Hinc sapiens coluit virtutes relligiose
Cum probitate pium, cum pietate fidem
Subsidio quarum sublimia regna petivit
Sit requies animae, care [(editor); sic: chara] viator abi.
Haec tibi Gregorius curavit, Petre Iacobi
Lamparter, tibi qui dulcis amicus erat.

PRO EODEM TETRASTICHON H. B.

Qui canonas novit plus quam romana palaestra
Legeque caesarea Papinianus erat
Tullius eloquio, cunctis virtutibus auctus
Hic Petrus Arluni gloria summa iacet.


image: s219

Phorce in aedibus Thomae Anshelmi Badensis Anno M. D. IX. Mense Augusto


[Gap desc: illustration]