BEBELIUS AUCTOR
UNica terrarum domina. o Germania grandis
Et domitrix mundi, querulas nunc accipe voces
Insubris populi, tibi qui famularier optat
Iureque debetur tua si repetisse labores
Te deus omnipotens o invictissima tellus
Reginam statuit terraeque marisque profundi
Submisitque tuis vel fascibus orbis habenas
Cumque tuis populosa viris fortissima quondam
Vincere consueris, quicquid contra arma ferebat
Quicquid et hostilis furor unquam audebat, es ulta
Concipe nunc solitos animos et pectore forti
At vigil incolumes populos tuearis et urbes
Quae tibi subiectae sunt et sceptris alemanni
Nonne vides quod regna ferox insederit hostis
(Insubres italosque volo dicionis alumnos
Teutonicae) solis devota et debita vestris
Caesaribus, sibi quae servire tyrannide francus
Compulit o populos vel solo caesare dignos
Quam vestrae minuantur opes nunc aspice mater
Ni cito praevideas rebus patriisque periclis
Ergo meis succurre malis, pacemque petitam
Et libertatem reddas ut libera soli
Imperio famuler, ceu fas et iura reposcunt
Maxmiliane dei rerum cui sceptra dederunt
Te simul appello rex o iustissime legum
Vindex, iustitiae firmissimus actor et aequi
Ecce fidem legum simul imperialia iura
Invoco, et imperii te qui moderaris habenas
Da precor auxilium si non indebita posco
Insubrum gentis repetas rex optime regna
Debita iure tibi, en quae nunc Francus violenter
In damnumque meum imperii clementia abusus
Invasit, nec te nec fas nec iura secutus
Res tua nunc agitur, nam si non legibus aequis
Hostes paruerint si non aliena reponant
Francigenae, perit heu iuris reverenda potestas
Et status et decor imperii subversus abibit
Infoveas et conciliabula dira latronum
Nullus honor regno, nulli venerabile nomen
Regis erit, dum sit confusum fasque nefasque
Audiet et nemo leges a caesare latas
Surge ducum specimen tandem succurrere, inique
Oppressis veluti praescribunt munera regis
Ostendasque precor iusti documenta rigoris
Inque rebelles heu cervicososque tyrannos
Vos quoque primores pars o fidissima sacri
Imperii proceres nullis superabilis armis
Pubes, possitis victricia ferre per orbem
Signa, patrum suevit ut praesentissima virtus
Ponite desidiam segnem luxumque nocentem
Concutite at clypeos patriisque micate sub armis
Non volo civiles motus, civilia bella
In foribus cum iam grassetur francicus ensis
Sed socii augusti commune intendite bellum
Liligero regi Gallo nimiumque superbo
Qui nec respiciens divos nec scita sacrarum
Legum vel semper maiorum more probata
Eripuit per vim, sibi non, debentia vobis
Germanisque viris itala atque insubria regna
O manifesta loquor lacrimis succurrite iustis
O generosa cohors Alemanni nobile germen
Quando quidem si vos vestris maioribus ortos
Et meminisse quidem, nec degenerare velitis
Fertis opem oppressis, horum et miser escitis ultro
Atque patrocinium ius implorantis et aequum
More patrum numquam vel suscepisse negatis
Ite simul cuncti sociato foedere sortes
Gallorum populi vim propulsare malignam
Usurpantis opes vestras et iura nepotum
Vobiscum deus est, vobiscum militat aequum
Vobis arma, viri sunt florentissimae opes, et
Fulminis instar erunt tormenta sonantia late
Sunt et equi et Galeae, vel quicquid bellicus usus
Postulat, et quorum fortissima pectora gaudent
Profligare hostes et proculcare protervos
Quid dicam proceres tandem commune periclum
Effugitis per me, vobis defenditis ipsi
Oppida rura domos patriosque focosque laresque
Namque probe nostis, quantum gravis incubet usque
Finitimis, quantum intolerabilis atque molestus
Et fuerit regi, regis quoque foverit hostes
Et clandestinis studiis adiutet iniquos
Denique cuncta loquar, dominandi caecus amore
Imperiumque agitans, fuerit si viribus auctus
Et nisi mature fuerit violentia currens
Atque ferox animus, laetis et stare recusans
Fortiter obtusus, vel duro Marte repressus
Informis veluti multum immansuetus et ursus
Si quando invenit nullo custode vagantes
Lanigeras pecudes, praedamque abduxit opimam
Successu elatus, simul et dulcedine praedae
Semper ovile ambit, nullo et discrimine vitae
Abstinet a raptu, non opilione minante
Territus, aut diro rabidi clamore molossi
Sic semel incensus, successibus atque secundis
Hic semel afflatus, nescit mitescere cuiquam
Ipse hostis vester, precibus placabile nullis
Pectus amicitiae sacro neque foedere tactum
Surgatis proceres vim vi pulsare, paternos
Imperiique lares libertatemque tueri
Salve plebs Constans, salve Constantia constans
Cumque fide virtus salve facto agmine constans
Urbis et illius Constantia cuncta valete
Te primum struxit validam Constantius auctor
Hactenus et servat fortem Constantia virtus
Laudat, et extollit urbem Constantia mundo
Crescet et augetur vobis Constantia in illa
Fama, decus, cum privatis res publica rebus
Proh superi sceptrum parcis vos demite ternis
Vivere ne praestent stamina neve secent
Cum nullis parcant rigidae, nec parcere callent
Sed sine mortales hae ratione necent
Hoc iam Bebelii commonstrat mors senioris
A cunctis cuius vita probata fuit
Hic nunc exsolvit naturae debita, natos
Sed liquit binos, qui modo laude micant
Hunc rogo perducas ad celsa diespiter alme
Limina caelorum, sunt ubi regna dei
FINIS
Cernite mortales quam mores discrimine nullo
Corripiat plebem, corripiatque duces
Splendida nec quemquam virtus a morte redemit
Nec vos divitiae, nobilitasve levat
Pulcher Abesalom, facies quoque Bellerophontis
Morte abit, et graecae forma venusta Helenae
Morte abit et Croesus regum ditissimus olim
Cui peperit nummos aurifer Hermus aquis
Nec sapiens mortem Salomon vitare valebat
Nec Plato divinus, sed nec Aristoteles
Et fortis Sampson, et larissaeus Achilles
Et spes dardanidum fortior Hector abit
Magnus Alexander cecidit, cum caesare Iulo
Teutonici specimen Carolus imperii
[Note: Laus ducum Sueviae] Nec potuere duces suevorum nobile germen
Effugisse trucis fata tremenda deae
Quos res magnificae, quos lati gloria regni
Stemmata opes decorant, cor quoque magnanimum
Illis ut regum vel nomina clara vetusti
Temporis invideant, nec superare queant
Qui plus quam centum rexere potenter in annos
Imperium Romae, teutonicique soli
Quos timuit dominos Italus, quos tuscia, Gallus
Insubres, ligures, apulus, et siculus
Turca ferox timuit suevorum Marte repressus
Sultanus cessit arma sueva timens
Hinc Hierosolyma est titulis superaddita nostris
Foedricos norant solis utraeque domus
Et cum Conrado, Henricum, regemque Philippum
Virtutum mundo nobilitavit opus
His Europa potens tota est lustrata triumphis
His Aliae cessit sanguine fusus ager
Quorum maiores sunt hac sub mole sepulti
Foedrici, pater, et filius unoculus
Suevorum ecce duces ista tumulantur in arca
Quorum posteritas romula sceptra tulit
Hac duo Foedrici, Foedrici caesaris olim
Primi, avus, et genitor contumulantur humo
Sed Foedricus avus fuerat fundator, et auctor
Ecclesiae istius, atque monasterii
Cuius erat coniunx Henrici caesaris Hagnes
Filia, cui dotis suevia iure venit
Francorumque simul dotis sub iure ducatum
Accipit, in Stauffen dum comes ante foret
Hic Ludovicus item simul et Walterus humantur
Foedrici fratres ex genitrice pia
Istius et proles quina hac requiescit in aede
Foedricus genitor caesaris unoculus
Foedricus, Rembolt, Guilielmus, et ipsa Beatrix
Germana, ante diem fata suprema petunt
Sed Bamberga capit Conradi caesaris ossa
Illorum egregius qui quoque frater erat
Attamen istius Gertrudis amabilis uxor
Cum nato Henrico conditur hisce petris
Quin etiam regis maria hoc sed graeca Philippi
Coniunx cum nata contumulata loco
His pater omnipotens hominum sator atque redemptor
Da requiem aeternam Christe remitte scelus
Et tu qui transis horum si quando viator
Marmora, dic rogito manibus esto quies
Finis