[Note: Faustulus] UNde venis Lycida, vel quo vis pergere laetus?
Aut sibi tam dulcis quid vult ascaula referto?
Qua recinente canunt, saltus rupesque profundae?
Dum procul audieram, rebar duxisse choream.
Monticolas [(editor); sic: Monticulas] faunos, et ruris numina cuncta
Panaque contentum dulci modulamine divis
Composuisse, tamen stulte, quum fistula panos?
Ad numeros faceret tantos? vel dulcis aedon?
Flebilis aut faceret moribundi cantus oloris?
Aut quae cantando caelum vibrantibus alis?
Aetheraque ascendit toties dulcissima alauda?
Tibicen Iovis es dignus, dignusque minister
Laetificans montes, valles, cum gramine campos
Te recinente pecus gaudet, tacet atque Lycista
At dic qui fueris mihi coniunctissimus olim
Cur tuus effuse tam animus laetetur amico?
[Note: Lycidas] Ah sine difficile est cuiquam mea gaudia dici
Quae vix exprimeret cunctis de montibus echo
[Note: Faustulus] Fac tecum silvae, montes, et notus amicus
Gaudeat o Lycida, modicum est gaudere latenter
Ni sciat acceptus cui es, vel quem diligis ipse
[Note: Lycidas] Dicam sed liceat viridi considere in herba
Cumque piris plenum lapidosis ipse canistrum
Caseolosque hodie portarem Faustule in urbem
Vendendos hister gelidis quam perluit undis
[Note: Ratisbonae descriptio] Quae (quoniam ratibus fuit opportuna locandis)
Nomen habet ratibus vel quod sit pons ibi factus
Ecce ruunt cives effuse in gaudia laeta
Tympana grandisono penetrabant aera bombo
Concordesque modos fundebat fistula dulcis
Ludebantque choros, pueri, innuptaeque puellae
Accessere senes vetulae nec ruga senilis
In gyrum erubuit volucri saltare bacillo
Hic plateae passim vulgi clamore resultant
Ast alibi miles galea munitus et hasta
Armato occurrit pariter, fragor aethera pulsat
Effractaeque hastae volitabant frustra per auras
Inque foro flammae lucentes nubila pellunt
Quicquid odoriferum molles legere sabaei
Incensum fuit, et flores per strata refusi
Nec superum neglectus honos, altaria fumant
Munere sacrifico, velatae frondibus arae
Quaerebam stupidus, quid nam haec sibi gaudia vellent?
Hic aliquis, cui multa fides prolixaque barba
Dixerat, I pastor, cunctis pastoribus ipse
Protinus enarres ut agatur festa quotannis
Illa dies, peperit quae nobis una salutem
Et pacem et requiem, et securos praebuit agros
Non rapidi post hac praedas ex more leones
Saltibus aut nostris vulpes grassabitur ultra
Pascua, rura, canes, agni, simaeque capellae
Vobis parta salus, pastores dicite laudes
Induperatori, dederat qui munera tanta
Illius inque decus victoris, gloriam, honores
O patrium carmen, patrium paeanaque cunctis
In triviis laeti vos congerminate bubulci
Pastor ego simplex, haec non intelligo, dixi
Clarius ostendas precor o pater ipse togate
Et tibi si quando mecum diverteris adsit
Lac ovium dulce, et setosi sinciput apri
Iamque nuces coryli, et querna ex arbore glandes
Ille refert, vestras forsan pervenit ad aures
Quam Boiema cohors nullis obtemperet unquam
Vocibus Augusti, nec quas ecclesia leges
Tradidit observet, vicinis proelia quanta
Moverit, et contra diros foveatque latrones
Aiebam scio quod totus iam noverat orbis
Proh dolor in nostra est multos grassata per annos
Haec plebs, rura, casas, pastores, atque capellas
Damna referre piget, quae fecerit ipse satelles
Iam pridem immissus, sed plura edicere iussus
Incipit, hanc iustis caesar compescuit armis
Maximus, et retulit niveos ex hoste triumphos
Quo pacem nobis peperit, gentique alemannae
Inque latere specu demissa belua cauda
Cogitur, haud audens post hac immittere vulpes
[Note: Faustulus] O felix lycida, felices atque capellae
Illa dies felix, o felicissime caesar
Laus prior aeterno est et gratia habenda tonanti
Qui mare, qui terras moderatur et omnia caeli
Auspicio cuius cervix effracta superbi est
Sed quoniam Lycida capiunt non pectora nostra
Laetitiam tantam, cito concedamus ad agmen
Fac age pastorum, gratissima nuntia cunctis
Narrantes, dulci quia consedere sub umbra
Glandiferae fagi, qua non procerior arbos
Silvis quae patulas protendit et undique frondes
Atque pedes fessos ibi fessaque membra levabis
[Note: Lycidas] Faustule tu, quoniam fandi est tibi copia maior
Dicito, si quicquam neglexeris ipse susurro
Implebo tenui, pergas audita referre
[Note: Faustulus] Vos modo pastores quicumque habitatis in arctis
Silvarum casulis, quibus et sunt pascua curae
Plaudite laetantes, gaudere feriteque terram
Ambobus pedibus pueri, iuvenesque, senesque
Aurea falciferi redeunt iam saecula divi
Iurgia nunc cessant, lites, discordia, bella
Nec lupus insidias pecori, nec ovilibus usquam
Instruet, aut ullas fraudes meditabitur ursus
Fulva leaena famem proprio de sanguine post hac
Sedabit, trepidans exarmata atque latebras
Linquere formidans, nec furtim callida vulpes
Eripiet semper tantas ex more rapinas
Plaudite laetantes, gaudete, ut supra
Ambobus pedibus, etc.
[Note: Turba pastorum] Dicite quae vestras moverunt gaudia mentes
Nec choreae nobis agiles cessantibus, atque
Defuerint cantus, modo dicite gaudia tanta
[Note: Faustulus] Plaudite laetantes, ut supra.
Ambobus pedibus, etc.
Nam Leo Boiemus silvis rurique timendus
Hactenus, et toti nil formidabilis orbi
Per quem, tot iam iam passi sumus, atque ministros
Opprobria, et sannas, tot damna, incommoda, cedes
Iam timide horrescit proprias exire latebras
Victus prostratus, et multo vulnere caesus
Nunc securus erit, pastor nemus, arva, colonus
Plaudite laetantes, ut supra,
[Note: Turba pastorum] Ambobus, etc.
Omnia sors versans avibus sperare sinistris
Et docet haud rebus nimium tumuisse secundis
Si crebro hoc cuncti, qui nunc moderantur habenas
Regnorum repetant, erit haud iniuria mundo
Dicite quam primum victoris nomen amici
Illius et laudes vel compita nulla silebunt
[Note: Faustulus] Princeps Romanus regum Rex Maxmilianus
Magnanimus, fortis, victor clarissimus armis
Magnificus, felix, regum iustissimus unus
Boiemos vicit felici et Marte cecidit
Egressos patriis silvis, et iure triumphat
Plaudite laetantes, ut supra.
Ambobus pedibus, etc.
[Note: Lycidas] Dicite io iuvenes, et io ter iubila dantes
Exoptata diu differtis gaudia quare?
Cur dulcis choreae cessant? ascaula quiescit?
Tibia det sonitus digitis pulsata canentum
Et quoniam maius viridantes pingitur herbas
Omnia nunc rident, virides nunc undique silvae
Tempora mox laeti pexis redimite coronis
Floribus et variis silvarum frondibus omnes
Sordeat haud fagus, nec duro robore quercus
Propter aquae rivum nec populus alta pudori est
Dicite io iuvenes, ut supra
Cur dulces choreae cessant? ascaula quiescit?
[Note: Faustulus] Dicite io iuvenes, et io ter dicite laeti
Et modulos faciat resonans ascaula suaves
Currite et in circum pariterque agitate lacertos
Laudantes regem de quo pax alba redundat
Dicite io iuvenes, et io ter dicite laeti
Unicus incipiat primum Rex Maxmiliane
Diligat ex alto te summus rector olympo
Inde iterent alii quicquid cantaverit iste
Teutonicae specimen terrae Rex Maxmiliane
Tu pater es patriae, te te Germania fortis
Laudat et extollit, te nobilis ipse suevus
Subditus agnoscit, vel formidabilis unus
Toti orbi quondam, atque hodie nec degener armis
Teque triumphantem summo veneratur amore
Tu decus es nemorum, tu spes pastoribus una
Te docti celebrant vates, te montibus altis
Agresti calamo pastor super aethera tollit
Concentuque piae volucres super arbore laudant
Mox faciat modulos resonans ascaula suaves
Et facite in gyrum lasciva volumina saltu
[Note: Laudatio pacis] Post modo laudantes pacem, pax optima rerum
Pace polus constat, nutrit concordia caelum
Pax hominum genitrix, pax altrix, haec eadem pax
Servatrix hominum, dirae pax mortis abactrix
Et male maturae, vitae custodia dulcis
Pace maritalis firmantur foedera lecti
Paceque civiles connubia laeta frequentant
Pace domus, villae, servantur et inclita regna
Pax alit agricolas, sata laeta, boumque labores
Pax alit haerentes quocumque in stipite fructus
Arboreumque genus, nutritur vinea pace
Pace bidens et marra vigent, et vomer aduncus
Illa viatores nigra sub nocte tuetur
Illa facit tutos vasto super aequore nautas
Pace nigros tute currit mercator ad Indos
Paceque pastores gaudent segnesque subulci
Pace nemus, silvae, pecudes, et quicquid ubique est
Naturae gaudet, iusto moderamine crescens
Vis, dolus, insidiae, cessant in pace rapinae
Pace latro cessat, cessat nocturnus abactor
Classica pace silent, in duros arma ligones
Incurvasque simul nostrorum lancea falces
Vertuntur, frameae conduntur arantis in usum
O pax alma veni pomis, onerataque spicis
Hoc optant iuvenesque senes, facilesque puellae
Ante tuas aras statuentes dona quotannis
Pinguia, pastores rogitant hoc supplice voce
Pax adsis, terras post hac nec desere nostras
Post optate modo multos feliciter annos
Atque dies laetos o divo Maxmiliano
Qui peperit nobis pacem post tristia bella
Finis. Vivat in aeternum caesar Maxmilianus
Salve feminei sexus, laus, gloria, splendor
O regina orbis sit tibi Blanca salus
Ignoti carmen nec dedignere poetae
Aut legere aut doctis auribus accipere
Haec fore grata tibi rebar, quia magna mariti
Gloria narratur, laus honor, atque decus
Cumque tuo tibi me postremum Maxmiliano
Commendo regi, qui favet ingeniis
NUnc properate duces Germani martia proles
Nunc properate precor, frameas nunc stringite vestras
Nunc tuba terribilis vocat et nunc barbara buxus
Nec vos privatum studium, tristisque simultas
Regnorum [(editor); sic: Regorum] pestes, atque instrumenta cadentis
Imperii nostri, veluti quondam aeneadarum
Atque Macedonici sceptri) tam religiosam
Militiamque piam, iustam, facilem atque fidelem
Impediat, datur o vobis occasio summa
Vincere Christi hostes, et duro Marte Boemos
Pellere teutonicisque plagis gentemque rebellem
Subdere vel Christo vel ferro exscindere totam
Sit pudor o proceres, quia durus apostata sanctae
Contemptor fidei, quam sancta ecclesia firmat
Teutonicae in gremio simul intra viscera terrae
Impune exsultet vel tot dominetur in annos
Laetus, et ex omni sibi parte tropaea reportet
Terreat haud nostros populus famatus ubique
Barbarus atque ferox, audax et strenuus armis
Et quos maiores nostri non vincere multis
Adverso augurio bellis valuere superbos
Nunc properate viri frameis, clipeoque corusci
Tempus adest rupisse moras, agite o Alemanni
Iam cumulate decus animosque afferte paternos
Nunc deus est praesens, cursu et fortuna benigno
Belliger ante oculos vobis stat Maxmilianus
Militiae specimen, qui belli fulmen atrocis
Qui decus est regum, virtutum gloria, splendor
Imperii, quo nil toto felicius orbe
Fortius atque simul, quem magnus Carolus actis
Admittit socium, et clarissima nomina Othonum
Hoc duce cedentur tota a radice Boemi
In numeras quorum turmas prostravit ad unum
Forti animo nuper nondum altera luna refulget
Rex bonus et mavors illi dum bella Roberti
Ense iuvare student, partemque fovere sinistram
Egressi silvas patrias populantur iniquae
Agrestesque casas et pinea tecta favillis
Commendant tepidis, longe lateque cremantes
Marchio quas iusta villas ditione gubernat
Non secus atque lupus campis cum vidit apertis
Balantes late pecudes irrumpit et amens
Et stimulante fame, et praedae dulcedine captus
Obvia quaeque necat vesano corpora dente
Nec rabies habet illa modum dum strata iacebunt
Corpora cuncta ovium vel turba animosa molossi
Acrius institerint in devia tesquaque anhelum
Aut agitent, torve vel discerpsere minantem
Haud aliter vesana phalanx legio ista profana
A puero consueta malis et vivere rapto
Omnia devastat, cunctos populatur agellos
Caede furens hominum. nullo discrimine stragem
Undique committit matrum iuvenumque senumque
Mox querulae voces et verba miserrima pubis
Afflictae veniunt sacrati regis ad aures
Dispulit ille moras miseris succurrere, multae
Undique conveniunt turmae peditesque equitesque
Instruiturque acies trepidabilis atque timenda
Fecerat hanc miram sollers prudentia regis
Pugnantes inter primos rex visus ubique
Affuit Albertus pariter dux boius, atque
Marchio Foedricus, et nomina clara duorum
Gnatorum, Brunsvicensis dux vulnera honesta
Accipiens, aderat pugnax, comitumque caterva
Contra stat frendens acies atque arma capessens
Arduus hic collis fuerat quo perfida turba
Confluxit, galeis clypeisque micantius ardens
Classica iam resonant, canor et vocat arma tubarum
Attolluntque animos acies, clamoribus aether
Personat, et clarum nigrescit pulvere caelum
Protinus invadunt nostri, iam tristis arundo
Iamque volant glandes primum, mox cominus hastis
Bellum ingens oritur, stant firmo robore dudum
Perfidiae famuli, multumque cruoris utrinque
Funditur inque vicem donec violentior illis
Et magis instructus veniens exercitus hostem
Undique letiferis noster circumstitit armis
Iamque virum strages, oriturque miserrima cedes
Victa fugit legio et latis prosternitur agris
Iamque fuga cuncti trepidant, et vulnera verso
Accipiunt tergo, pereunt sine fine fugati
Proterit hunc sonipes, vibrata hunc lancea sternit
Hic cadit, ille humeris capulo tenus accipit ensem
Hic iaculum, gemit hic, hic tendit ad aethera palmas
Atque modis variis petitur victoria nostris
Postremo captos facile haud numerabile vulgus
Deducens tristes manibus post terga revinctis
Urbis amoenae adiit rex moenia laetus ovansque
(Quod bona sit ratibus) quae nomina clara resumpsit
Et nostro celebrat niveum de more triumphum
Militiam auratam post debita praemia laudis
Contulit omnibus his facinus quos grande decorat
Nunc properate viri proceres o martia pubes
Perfida gens penitus poterit nunc fortiter armis
Exscindi, et nostrae purgari infamia terrae
Nunc vobis animos simul et victoria vires
Congeminant victi hostes nil amplius ausi
Servilique metu, turpique pudore fatiscent
Vobis clara ducis virtus et vincere sueta
Aeternos pariet numquam devicta triumphos
Ex Tubinga sexto Kalendas Octobres M. D. IIII. Finis. Vivat et regnet Maximilianus