October 2004 Ruediger Niehl
Note: Odd spellings of proper names such as Huni, Gotthi and Treviri have been adjusted to regular forms like Hunni, Gothi and Treveri. The highly erratic interpunction has been preserved. new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
November 2004 Ruediger Niehl
Triumphus Veneris manually corrected by Prof. Harry Vredeveld
December 2004 Ruediger Niehl
Ecloga, Querela, Epitome and Elegia manually corrected by Prof. Harry Vredeveld

Opera Bebeliana sequentia

Triumphus Veneris sex libris conscriptus Heroico carmine
Hecatostichon de victoria Caesaris Bohemica
Hecatostichon contra bella civilia Germanorum
Hecatosticha querela ducatus Mediolanensis ad Germanos
Vindicata Germania ab iniuria scriptorum his opusculis
Epitome laudum Suevorum atque principis nostri Udalrici, de captivitate ducis Mediolani, atque eius proditione, et de mendaciis quorundam Historicorum
Oratio ad regem Maximilianum Caesarem de eius atque Germaniae laudibus
Germani sunt Indigenae
Apologia contra Leonhartum Iustinianum Venetum imperatoris nomen extenuantem, eiusque coronationem deridentem
Imperator Germanus iure debet dici Christianissimus
Cohortatio ad Helvetios pro oboedientia imperii
De laude, antiquitate, imperio, victoriis, rebusque gestis veterum Germanorum


image: s002

IN DISCESSUM ILLUSTRISSIMI ET VICTORIOSI PRINCIpis nostri Udalrici Wirtenbergensium ducis, Elegia Henrici Bebelii Iustingensis

Suevorum columen princeps invictus ab armis
Uldricus, multis nunc abit auctus equis
Loricatus abit cum caesare Maxmiliano
Miles in externas Romulidumque plagas
Princeps cui similem non toto phoebus in orbe
Conspexit forma corporeisque bonis
Cuius si dotes animi narrare liberet
Non Maro sufficeret pieriusque chorus
Mars est in bello, multos ex hoste triumphos
Iam pridem victor, multa trophaea tulit
Sed pius et clemens, atque exorabilis idem
In sibi subiectos iustitiamque colit
Non hunc marcescens luxus, non foeda libido
Permovet, otia qui desidiamque fugit
Illius at studium est summis in montibus ursos
Et canibus diras exagitare feras
Quem non perterret (nam saepe pericula fecit
Ursus, et exserto dente timendus aper
Quos solus toties gladio confecit acuto
Quique truces proprio straverat ense lupos
Cui levibus cervis requies dulcissima casses
Tendere per silvas innocuisque feris
Heu meus hic princeps agros abiturus et urbes
Linquit, et ad bellum pectus et arma parat
Quem civis cum ruricolis discedere flevit
Quem mystae et pueri, pulchra puella, nurus
Quem deus incolumem servet, nitidisque triumphis
Accumulet, redeat victor ut inde suis
Cum quibus ut vivat felices Nestoris annos
Vive, vale, princeps, et rediturus abi.


image: s003

H. B. IUSTINGENSIS UNIVERSITATI GERMANIAE SALU.

Consueverunt veteres rerum scriptores suas commentationes, atque opera dedicare principibus variis de causis, quidam ideo quod illorum patrocinio et titulo deterreantur aemuli a reprehensione libri, quidam illos quid in rebus agendis deceat admonere cupiunt, quidam quod amplissima ab iis munera sperant, alii quod iam sint immortalibus beneficiis cumulati gratitudinem animi sui ostendere laborant maximis illos laudibus celebrantes, ego vero tametsi sim ab illustrissimo et magnifico principe meo Udalrico duce Wirtenbergensium et Theck comiteque pelligardi montis liberalissime ornatus maximisque beneficiis affectus, cuius etiam gratiam et favorem in futurum non parum spero, licet etiam si res eius felicissime gestas victorias, triumphos, ditionisque suae propagatos fines, atque oppida et arces tam natura loci quam muris munitissimas, praefecturasque amplas bello contra gravem et formidabilem adversarium nuper feliciter confecto expugnatas, atque suis terris adiectas vellem pro rerum meritis celebrare, plus deesset mihi ingenium quam materia, quod is tale de se iam specimen in adolescentia dederit, ut paucos in Germania principes non dico superiores, sed pares illi foris et domi in omni genere virtutis et gloriae invenias, ut certissima spes sit iam diu de eo concepta si modo longiores illi deus annos concesserit, eum non solum praesentes virtute et rebus gestis supergressurum, verum etiam veteres suevorum duces magnificentissimos illos romani imperii reges atque moderatores summa cum laude aemulaturum atque aequaturum, eorumque per universum terrarum orbem cantatam gloriam, atque amplitudinem felicissime in Sueviam suam relaturum, Attamen his causis nihilo motus, hunc meum triumphum venereum non illi sed universis germanis dedicandum existimavi, qui nos omnes et universos ordines hoc meo figurato et iocoso scommate deterrere a vitiis et sceleribus decreverim, ita uti omnibus ostendere velim. non aliunde, ut mea fert opinio, quam ex peccatis et flagitiis mortalium provenire nobis mea potissimum aetate tot modo bella, tamque funestas mortalium cedes, atque strages, tot nunc morborum genera, tot pestes; ulceraque nostris maioribus incognita, quem morbum francicum vulgo appellamus, nunc vero tantam frumentorum penuriam famemque in terris ut nisi tantis incommodis agitati resipiscamus, ad melioremque frugem reducamur, multo plura in dies mala nobis superventura timere iure debeamus, quoniam ut psalmographus dicit psalmo x. pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. et alibi, iratus est furore dominus in populum et abominatus est hereditatem suam, et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit, et Sophonias ca. i. et. tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci. quia domino peccaverunt, et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpora eorum sicut stercora etc. haec cum nuper (tempore pestis quando a Tubinga secesseram, in patrioque Iustingensium solo sine libris et litteratis delitescerem) mecum tacitus reputassem, coepi cogitare quo pacto otiosus aliquid meditarer


image: s004

unde me vixisse testarer, deque humano genere pro virili portione mea bene mererer, et cum illi scriptores prae ceteris commendentur, qui non iucunda tantum auribus, sed et utilia animis excolendis admoneant, maiorisque meriti praedicentur, quam qui alterutrum tantum sunt consecuti, cepi iocoso et figurato carmine scelera atque flagitia hominum detestari, ut cum iocis prodessem. Ad universos autem ordines scripsi, eorumque quemlibet suorum vitiorum, atque transgressionum admonui, nam ut propheta regius de quod supra, dicit psalmo xiii. et repetit tuba evangelii Paulus ad Ro. tertio. quia non est iustus quisquam, non est intelligens, non est requirens deum, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, non etiam est, ut idem Paulus asserit distinctio, omnes enim peccaverunt, et non est iustitia in oculis hominum, ut dicit quidam graecus poeta di/kh ga/r. ouk. enest' en ofqalmois brotwn, ideo ego volebam inducere omnium mortalium ordines, sicut et nullus est ab hac militia veneris immunis et pro varietate et dignitate compositionis cuilibet ordini suum errorem, vel a virtute digressum demonstrare, non ex mea sententia sed vulgari opinione, atque ex media plebis praedicatione, poetae enim ut testatur Acron grammaticus plerumque ex vulgari opinione sensus concipiunt, nec vera esse volo, quae poetico figmento excogitavi, singulis quod ordinibus impingo, sed admonitionem feci vitandi sceleris, ut dum noveris ea quae tibi tuoque ordini turpia sunt, illumque dehonestant devites et caveas, ne me verum vatem fuisse ostendas, et vulgi proverbium in te verum esse comproberis, nullum tamen ordinem ita carpendum existimo, aut tam perditis moribus esse, ut non inveniam cur in eodem boni probatique viri, carpo solitarios fratres, quos lolhardos vocant, Scio tamen macharios, Antonios, Paulos, Honofrium, et alios fuisse viros sanctissimos, hodieque non dubito multos reperiri probatissimos, sed de pravis mihi tantummodo sermo est, et qui in triumpho meo fabuloso militare consueverunt, quod si quis dixerit me esse tam temerarium, qui etiam summos pontifices taxare, osque in caelum (ut ipsi dicunt) ponere audeam, huic respondeo, summos pontifices maximis honoribus atque debita reverentia venerandos, eorum tamen aliquos a sanctitate ad lasciviam, superbiam, ambitionem, atque alia vitia declinasse, non esse obscurum ex historiis Platinae quae palam leguntur, nec velim tam impius esse ut credam vicarium christi et veritatis tam superbum esse, qui nolit de se audire veritatem. Cum igitur institutum meum sit consulere universo hominum generi, castigareque generatim latentique scommate atque figuratione, non iniucundia vitiosos, atque a proposito deterrere, non reprehendere vel infamare more et licentia veteris comoediae, quae unumquemque suo nomine carpit. parcant mihi quaeso pravi et suorum scelerum conscii, atque dissimulent, immo emendent quod intelligunt in se verum, boni vero letentur, se esse extra pravorum sortem, ostensaque vitiorum turpitudine, accuratius enitantur ad virtutes, quarum colendarum, flagitiorumque cavendorum gratia hunc librum confeci. Vale lector, et si quando ex provincia suscepta lascive quid dicatur


image: s005

sicuti etiam contionatores aliquando coguntur peccata vel qualiacumque enarrare. et enarrando detestari) debes id honesta circumlocutione interpretari, nec mihi ob id irasci, non enim ad voluptatem sed propter vitiorum correctionem inserui, et detegendum existimavi.

Iterum vale.

CLARISSIMO VIRO CONRADO PEUTINGER IURISCONsulto atque archigrammateo Augustensi, Henricus Bebe. Salutem dicit.

Cum proxime legissem vir clarissime supplementum chronicorum Iacobi Philippi Bergomensis, inveni inter cetera illum ita dicentem de germanis in Othone primo, Germani nanque romanorum temporibus, modici aut nullius ferme fuerunt pretii. et propterea veteres scriptores pauca de eis scripserunt quod ipsa germanorum provincia per tempora Augusti caesaris imperio cepit esse subiecta etc. quae cum diligentius pensitassem longeque aliena a veritate esse non obscure scirem, cepi meo solius studio et labore omnes historicos rerumque scriptores quos habere potui revolvere, diligentiusque perscrutari, quod hanc maculam non sine iniuria germanis inustam repurgarem atque diluerem, composui igitur ex variis scriptorum testimoniis quasi quoddam commentarium, ut traderem, vel aliis materiam et ansam cultiori stilo meditatioreque studio vindicandi germaniam ab omni iniuria defraudatae laudis, quod et ego ipse viginti capitibus pro virili portione feci. ubi tamen non studui quam eleganter sed quam verissime ostenderem Germaniam ante Othonem et priscis temporibus non nullius ut ille dixit, sed maximi pretii fuisse, in omnique genere virtutum, rerumque gestarum gloria omnibus gentibus praestitisse temporibus antiquissimis, quod cum vidisset laborem meum laudavit diligentiam et studium patriae vir optimus atque doctissimus venerabilissimaeque senectutis Ioannes nauclerus alias vergenhans historiarum nostro tempore diligentissimus. Eram autem tecum communiter inscripturus hunc libellum Petro Iacobi Arlunensi iurisconsulto omnium clarissimo, amico tuo non vulgari, patronoque meo singulariter colendo, sed o summam humanae naturae fragilitatem, o spem hominum fallacissimam, surreptus est ille immatura morte e medio viventium non sine publico luctu totius imperii principum atque primorum in conventu proximo Vormatiensi, quem immortalis [(editor); sic: mmortalis] deus ex ineffabili misericordia sua suis civibus in caelesti patria [(editor); sic: patra] aggregare dignetur, illo igitur orbatus cui potius dedicarem quam tibi non videbam, propterea quod scirem te esse cum eruditorum omnium atque studiosorum patronum singularem atque cultorem, tum historiarum omnisque antiquitatis talem investigatorem tamque peritum, ut tibi in ea re primas partes una cum nauclero meo, omnis per Germaniam eruditorum schola sine controversia concedat Tu proinde laboribus meis iudicium tuum interpone, studiumque meum adiuvato, atque si quid desit vel abundet eruditionis tuae lima compleas vel


image: s006

reseces, atque propter commune studium adhibeas tecum iudices viros nobiles, mihique licet ignotos nomine tamen et fama in omni genere eruditionis atque virtutum commendatissimos atque famigeratissimos urbis vestrae canonicos Marquardum de Stain Bambergensis ecclesiae praepositum. Mattheum marschalck, Bernhartum et Conradum adelman de adelmanshusen, eiusque urbis patricium Georgium herbart in bonis literis egregie eruditum, quorum adhibito iudicio si suffragia feliciter obtinuero, quid alii senserint praesertim detractores, patrocinentur aut accusent nauci sum facturus omnino, de his hactenus, sed o quanta rerum mutatio, quam conatus hominum vani atque incerti, anno exacto quod haec scribebam. lamentabar venetos propter nostras simultates regemque absentem, auxilio regis Francorum invadere Germaniam nostram, Goritiamque e manibus nostris diripere qui vix ausi sunt hactenus corporum nostrorum umbram intueri, quae res ita me animumque meum consternavit tantoque dolore confecit. ut parum abfuerit quin proprio corpore in aciem descenderim, atque cum aliis militibus miles his obviam ierim, a quo me deterruit quod non esset iustus exercitus, qui posset tantae multitudini venetorum et Francorum contra ire, et ut dicam quod sentio quod nemo esset qui rei pub. germanicae misertus opem ferre curaret, sed stultus ego qui non intelligebam Venetos iustitiae iurisque ductori terrenoque deo caesari sine causa adversantes iniuriamque inferentes propriae temeritatis ne dicam stultitiae poenam daturos, non recordabar item caesarem Iulium olim dixisse consuesse deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res, et diuturniorem impunitatem concedere, factum itaque est ut beneficio deorum immortalium et virtute caesaris, expiato in commodo neque huic dolor longior sit relictus, neque hostibus diuturna laetitia atque triumphus quem plausibiliter vicatim atque per cunctas orbis partes iactaverunt, feliciter perenneque remanserit, ut bene dixerit Lucanus

O faciles dare summa deos eademque tueri,
difficiles,

proinde ut reliquorum imperatorum atque ducum res adversae auctoritatem minuerunt, sic huius e contrario dignitas incommodo accepto in dies augetur, in enim suis recuperatis splendidissimo foedere summam illis rerum afflictionem intulit divinitus ut credere licet, cuius enim mortalium mentem unquam attigisset, nisi occulto dei iudicio factum esset, Venetias cunctis Europe principibus potentiores quae se habere voluit dominam maris, quaeque orbis totius imperium uti altera olim Roma agitavit, quod intra tam breve tempus hoc est menstruum, amiserit, non solum gloriam et maiestatem a patribus amplissime accepta, verum etiam dominia, urbesque amplissimas una cum maxima internicione effusioneque sanguinis suorum inaudita, ita ut (nisi fortuna eos sereniori vultu respexerit, aut regum ira resederit, vel principes Germaniae contra decus suum honoremque et gloriam germanicae nationis caesarem et principem


image: s007

dominumque suum adiuvare pertinaciter contempserint) nihil eis salvum sit futurum, possum igitur de eis dicere quod ipsi responderunt caesari nostro Maximiliano (non considerantes fortunae instabilitatem, rerumque humanarum fidem fluxissimam) dum non sine eorum ope et auxilio dux Mediolani Ludovicus maria est a rege Francorum in capitivitatem ductus, optimus deus noster detestabilium facinorum vindex, et ultor cum diu et multum distulisset, noluit tandem differre amplius condignam Venetorum operibus retributionem, cumque augustissimam christianissimamque Romani caesaris maiestatem ad status sui recuperationem excitasset inspirassetque effectum est, quod eiusdem caesaris maiestas eius modi honestissimi desiderii divino iudicio iam compos est facta, quod si quis novit et consideravit, modum facilitatem, celeritatemque in tali recuperatione secutam, necessario secum concludet, non humanam hanc sed divinam omnino operationem exstitisse, sed exitum rerum exspectaturus nunc calamum retraham, contentus lamentationem meam in fine factam fuisse nunc in risum et laetitiam conversam.

tu Vale atque me commendatum habe.

Ex Tubinga kalendis iuliis Anno M. D. IX


image: s008

AUCTORES QUIBUS USI SUMUS IN HOC LIBELLO UNICO

Iulius caesar
Hegesippus
Manethon aegyptius
Salustius
Eutropius
Diodorus siculus
Ammianus marcellinus
Vopiscus
Latinus pacatus
Mamertinus
Lucius florus
Agathias graecus
Cicero
Guntherus Alemannus
Seneca
Livius
Persius
Augustinus
Ablavius gothus
Cornelius tacitus
Iordanus gothus
Strabo
Lampridius
Hegino abbas
Hieronymus
Ambrosius
Orosius
Aurelius victor
Herodianus
Servius
Lucanus
Silius
Martialis
Claudianus
Beda
Eusebius
Capitolinus
Suetonius
Frontinus
Iustinus
Iosephus
M. Manilius
Nazarius
Plinius uterque
Gotfridus Viterbiensis
Cato maior
Columella
Rufinus
Solinus
Pomponius mela
Iulius Firmicus
Ulpianus
Io. Campanus
Ra. Volaterranus
Io. annius Viterbiensis


image: s009

TRIUMPHUS VENEREUS, HENRICI BEBELII

Bebelius ad lectorem

Cur o mortales patimur non cognita priscis
Ulcera? cur pestes? mortis et omne genus
Cur homicidia tot? saevi cur arma Gradivi?
Tamque diu exsanguem gens miseranda famem?
In promptu causa est spreta virtute Voluptas
Regnat in orbe nocens, et vitiosa Venus
Ut docet iste liber, quem pellege candide lector
Invenies etenim quae novitate placent


image: s010

PRAEFATIO BEBELII IN TRIUMPHUM VENERIS

Myrtigerae veneris victricia signa per orbem
Proh dolor immensum, et latissima regna canemus
Et genus humanum (missa virtutis habena)
Luxuria, et foedo vitiorum in gurgite mersum
Unde truces hominum caedes, et tristia bella
Maestificamque famem, populatam grandine frugem
Omne genus mortis, cum peste, informia Galli
Ulcera, quottidie Christus mortalibus aegris
Sceptriger ex alto scelerum speculator olympi
Demittit, quod si nec sic revocarier illos
Viderit a vitiis, vel hiulco fulmine tandem
Igneque sulphureo, vel crebris motibus omnes
Saeviet in terras, et cuncta animantia perdet.
[Note: Invocatio] Hoc ego vel tenui possim depromere versu
Adsitis praesto cunctae ex Helicone sorores
Quaeque vel incolitis sacras Permessidos undas
Nec me destituat stellati conditor orbis
Auspicio cuius sine mens humana fatiscit
Hic mea vela regens tandem in portumque reducat


image: s011

TRIUMPHUS VENERIS SEU VOLUPTATIS CONTRA VOLUPTATES HENrici Bebelii Iustingensis Poetae Laureati

[Note: Descriptio Veris] VEr erat. et Phoebus phryxei torruit agni
Cornua, Riphaeosque liquans de montibus imbres
Temperies placidi mulcebat rura favoni
Iactabatque novas, et adhuc sine frugibus herbas
Tempore quo passim redeunt iam gramina pratis
Cumque rosis campus multorum flore colorum
Pingitur, invitans pueros, hilaresque puellas
Arboribusque comae Borea populante rigentes
Nuper, in antiquam faciem, viridesque renatae
Singula ne dicam. Iam cuncta animantia terrae
Luxuriant campis, tuto ac se credere caelo
Melligero instrepitans apis audet sedula flore
Cuncta susurro avium gaudens protendere ramos
Silva procul sonitat, tectis vocalis hirundo
Nidificat, nec non dulcis Philomela sub alta
Ilice, Iamque suis attemperat organa cannis
Et Venerem repetunt armenta, et pabula lustrant
[Note: Ieiunium contra venerem et luxuriem institutum.]Lasciviret homo pariter, ieiunia macra
Ni male quassarent malesana libidinis arma
Suaserat hoc virtus, cum sobrietate, pudorque
Hoc modo compressit Veneris ferventia tela
Aegra ferens nimium volitantis mater amoris
Ereptos homines, dum cuncta libidine saltant
Tempore forte eodem campis discursat apricis
Inque manu Myrto, roseis per tempora sertis
Insignis, volitat circumque petulca columba


image: s012

Perpetuaeque eius comites, sociaeque viarum
[Note: Quae proveniant ex venere] Ira parum durans, delectantesque timores
Suspicio, excubiae, pallor, rixaeque madentes
Fletibus, et bellum, et numquam secura voluptas
Fallax perfidia, atque levis periuria linguae
Stultitia atque audax, lasciva licentia praesto est
Atque salax hominum lumbos petulantia solvens
Mobilis hic animus, levitas et nescia stare
Proposito, versans crebro inconstantia votum
Cognatusque sopor laeti, dissuada laborum
Segnities, pariterque inhonorus torpor, et illum
In vetula tunica tristis comitatur egestas
Cumque latrociniis, cedes, homicidia, furtum
Haud procul et Veneris turpem comitantur amorem
Multa animo repetens, irarum plena micantum
Bella Erycis genitrix, praedam ut revocaret ademptam
Sollicita est, verum post consultamina multa
Tandem conqueritur gnato solatia quaerens
Gnate mihi ante alios semper dilecte Cupido
Siccine iam pateris matris vilescere nomen?
[Note: Potentia veneris] Imperiumque potens? Quae sub ditione tenebam
Omne genus vivum, vel quae complectitur orbis
Lunari subiecta globo mea regna subibant
Proh dolor, at iam iam niveo cessisse pudori
Cogor. et amisso regno parere superbis
Hostibus, atque illis herbam dare pauper, et exul
[Note: Potentia amoris] Tuque deos omnes manibus post terga revinctis
Cum Iove rege deum ducebas ipse triumpho
Fulmina nec superum domino, nec fuscina fratri


image: s013

Neptuno, nec clava deo qui monstra domabat
Nec gladius Marti. nec florens thyrsus hiaccho
Profuit, aut omnes cuius medicina dolores
Sanavit, pueri valuit vitare sagittas
Phoebus, et Endymion tria virginis ora Dianae
Prodidit, igniferi subiecta cupidinis armis
Sub iuga Pan venit, cuius tam fistula dulcis
Nec quisquam superum est, cui non penetrabile telum
Fixeris, haud princeps qui regna sepulta guberna
Noctis perpetuae tibi iusta tributa negavit
Nec quisquam impune est caecum aspernatus amorem
Inter mortales didicit Rhodopeius Orpheus
Quamvis ille cava saevas testudine Tigres
Leniretque lupos, dirae catulosque leaenae
Atque nigrum Ditem, qui nec mansuescere novit
Illius et cantum quercus sequerentur et orni
Per quem cum silvis, et saxa rigentia saltant
Attamen exosus Venerem, thalamumque iugalem
Quem stiterat prius heu gelidas ad Strymonis undas
Discerptus varie dederat spectacula Bacchis
Passus idem Hippolytus, quid sit pulcherrimus olim
Bellerophon passus cunctis narratur ephebis
Nec tantum gentes domuit tua magna potestas
Sub iuga misisti populum ditionis Hebraeae
Atque Israelem, quem magni conditor orbis
Dilexit, vel quos etiam super alta locavit
Regna, Davida loquor regem, tantumque Prophetam
Et Salomonis amor te auctorem praedicat unum
Cuius in insanum sapientia versa furorem est


image: s014

Impia dum libys divorum idola colebat
Nigrantis saevo dominae correptus amore
Singula ne referam, nubes aequantia Olympi
Culmina inundavit, tristes et in aere montes
Rhetorum terrae Neptunus et obruit omne
Heu genus in terris, dum cuncta libidine fervent
Hinc etiam periit, pice, sulphure, fulmine, stagnis
Floridus heu quondam Pentapolitanus agellus
Nunc notis male degenerans torpescis in armis
Atque pudicitiam, cum sobrietate vereris
Quae modo gaudentes alta cervice vagantur
Insignemque canunt nostra de plebe triumphum
Proh dolor ipsa mihi ventis agitata secundis
Agmine iam cerebrosa fides insultat amaro
[Note: Consolatur venerem Cupido] Gaudet et in tuto vitiis a stirpe resectis
Ad quae caecus amor, bene te sperare decebit
Nec te tantus edat dolor, o carissima mater
Et cesset terror, quanto numerosior hostis
Institerit, tanto magis est vicisse decorum
Qua ratione viam, meus hic labor usque manebit
Invenias, qua te veteres comitentur honores
Non adeo indecores sumus, aut sine viribus ipsi
Quin bene possimus totum pervertere mundum
[Note: Luxus nutrix, amoris Est autem luxus sive luxuria nimia profusio contraria parsimoniae et frugalitati.]Allicere, inque meas arces, et mollia castra
Quod mare, quodque solum nutrit, vel in aere vivit
Si modo conatum melior fortuna sequatur
Hoc tamen in primis opus est, alibi aspicis ipsa
Ilice sub viridi componere serta rosarum
Nutricemque tuam luxum, matremque superbam


image: s015

Per campum immensum tumido volitare caballo
Foedere quas iungas, atque in communia posce
Proelia consocias, voti sic compos adibis
Victrix Hesperio de littore Seras et indos
Quae si destituant spargis tu debile telum
Interea velox totum volitabo per orbem
Cogeturque brevi nobis exercitus ille
Ex omni numero viventum, qualis olympum
Cum Iove sufficeret vel debellare supremum
[Note: Oratio veneris] Mox Cytherea vocat divas ex ordine matres
Fletibus ora rigans, nulla an ne superbia mater
Cura mei? vel luxuries te dulcis alumna
Tangat? ubi vetus est suavis dilectio gnatae
Quae desolatam, desertam, et triste gementem
Me non consiliove armisve iuvetis egenam
Ullus amor misere quod si vos tentat adeste
Fortiter afflictae, et rebus succurrite fessis
Iure quidem merito vestra est mihi proxima cervix
Per quas tam vastum pondus mihi sustineatur
Tempore vernali mihi iure tributa pependit
Quicquid alit tellus, hominem subtraxit amara
Sobrietas, cunctae pariter iamque agmine facto
Virtutes in me conspiravere nefandae
Inque necem nostram, de me ni occurritur, actum est
[Note: Impatiens mater amoris. loquitur et omnium vitiorum] Mature, impatiens morulae interruperat isti
Sermonem mater flavos redimita capillos
Nobilis huic sonipes suberat, quatiensque decoras
Curvata cervice iubas, et stare recusat
Insignem hunc phaleris circumflexisse superba


image: s016

Gaudet. et ostentans intra se se agmina miscet
Quod memoras ait haec. res non obscura refertur
Maceror hinc tristis deserto rure vagando
At patiemur ait, misere, atque ignobile vulgus
Omnibus eicier regnis? et pellier orbe?
Aut servile iugum. quo nam usque feremus inertes?
Quin potius laetae consuetas sumite vires
Atque per adversas animoso pectore turmas
Ite, nec in tantum haud viso trepidemus in hoste
Experiamur enim sortem. non usque adeo nos
Atque manus nostrae marcescunt mente relicta
De vobis sileam, sed parcite vera fatenti
Nunc mihi tantus honos toto defertur ab orbe
Quantus non ulli virtutum, vel vitiorum
Simplicitas abiit iam trans mare, transque remotas
Tethyos ambages. nostra e regione fugata
Summissusque animus nobis concessit habenas
Ingredior villas, permulcens pectora duri
Agricolae. nec nos fastidit rustica baucis
Et cum presbyteris monachos possedimus omnes
Me sibi praefecit regum pomposa magistram
Nobilitas, habitum semperque procuro ducalem
Quid referam muliebre genus? mea summa potestas
Has nimium invasit, quae passim cuncta gubernat
Seque gerunt dominasque domus, dominasque virorum
Utque satis faciant mihi, non timuere maritos
Saepius ad summam tristi duxisse ruina
Pauperiem, dum vel placeant viridesque smaragdi
Atque adamas, vel cum margaritis Hyacinthi


image: s017

Quicquid Erythraeo legitur quoque littore rarum
De fastu certat mulier cum paupere pauper
Sed quas nobilitat veterum stirps clara parentum
Et quaecumque tumet late dotata marito
Omnes hae pariter dominam me sponte sequuntur
Et facile haud dices sit quanta superbia menti
Nescio quae tamen est virtus, quae tempore verno hoc
Indixit bellum tecum commune, sed illam
Martigena, fortes dextra concedere cunctis
Cogemus terris, et ad infera stagna fugemus
Si modo quae fuerat quondam, tibi pristia mens est
[Note: Comites superbiae] Fortius insurgam livor iungetur amarus
Iraque triste malum nubis servire parata
Hinc bene sperato toti dominabimur orbi
[Note: Luxus nutricis oratio] Luxuries venit foliis ornata rosarum
Cinnama quae simul Arabicum fragrabat [(editor); sic: fragabat] odorem
Dedita deliciis et delibuta capillos
Effractum molire animum cui sola voluptas
Illa deam placidis verbis solatur et infit
Non tua res agitur solum dulcissima gnata
Sobrietas inimica mihi ieiunia sanxit
Pellere me inprimis satagens de limine mundi
Exitium pariter vitiis commune minata
Hinc socii nobis litui, communia nobis
Signa canant, in me defenditur altera mater
Usque adeo tamen haud mens est effracta manusque
Ut desint vires fortisve ad proelia miles
Etsi quae nostra est vis scire potentia dicam
Si tibi defuerim quamvis regina voceris


image: s018

Cunctorum pariter viventum fracta iacebis
Nostra per immensum mundum iam festa coluntur
Herculeae Gades, et me venerantur Iberi
Decolor atque Indus, nec religiosius ambit
Ullos thure deos libyes nec regna perustae
Lactivorique getes septem subiecta trioni
Terra litat nobis devote, et numen adorat
Numen adorabunt nostrum quoscumque pererrat
Tigris, et Euphrates, cum Nilo, Cydnus, et Hermus
Cum Rhodano Thybris, mihi Rhenus et Albis et Ister
Iustingense solum Smichus et qui in valle pererrat
Servit, in extremo positus simul orbe Britannus
[Note: Filia luxuriae] Filiola ebrietas, qua nec violentior hostis
Virtutis sobriae, nec non castique pudoris
Perque tribus cunctas, per villas, atque per urbes
Undique nunc profert laetissima signa triumphans
Et male sanatam nullo moderamine plebem
Tentans, allexit veneris contingere castra
Cui sese comitem praestabit acedia deses
At mihi luxuriant iam cuncta virentia terrae
Et cum frondosis segetes iam glandibus isse
In mea castra solent, nec erat sensura potestas
Nostra ullum finem, cunctis quia sola placebam
Pestifera at solos homines seducere quaerit
Virtus ieiunum fundens de pectore virus
At regina scias hominum mihi milia plura
Obsequier gaudent, spreto virtutis amore
Hinc adsis animo laeto me magna triumphi
Spes tenet, atque oculis simul obversatur apertis


image: s019

Ad quae diva venus, me spes laetissima cepit
Perdere virtutes cunctas, et quicquid ubique
Occursare audet, hostiliter ense necare
Si modo mens eadem vobis quae verba fuerunt
Omnia sperarem luxus suavissimus infit
Turpis avaritiae legiones si modo haberes
Quae se collegit multo cum robore contra
Virtutes pariter quas oppugnare laborat
Quae tibi fortassis multos missura Quirites
Esset, vel totam tibi se coniungeret ipsa
Ast inimica mihi calices, et pocula vitat
Parcius absumens quicquid generavit in usus
Humanos natura, satis atque abstinet almis
Hic regina refert has illas ponito curas
Usque adeo quamvis non sit mihi dulcis amica
Ut se coniungat penitus, tamen agmine multo
Virtutes contra nostrum stipabit aceruum
Dum loquerentur adhuc, siduntque ex ordine divae
[Note: Adventus cupidinis cum exercitu] Ecce Cupido venit legionum milia mille
Ducens, qui complet silvas, et rura catervis
Diriguere metu subito venus, atque puellae
Credentes pavidae iam castra inimica videre
Filius at volucer trepidas solatur et inquit
Nonne vides genitrix totis descendere campis
Hanc tibi quae se se devovit in omne periclum
Plebem, atque instituit commune intendere bellum
Tecum virtuti, modo si dignabere belli
Consortem, Interea propius concesserat agmen
Ordine quodque suo genus, at legione praeibant


image: s020

Aera carpentes volucres solacia ruris
[Note: De avibus] Solantes vario cunctas modulamine silvas
Hic philomela suis flevit dulcissima cannis
Atque rubis habitans late resonabat acanthis
Cum merula sturnus, nimio quoque passer amore
Sustulit, et quae se in caelum cantabat ala uda
Psittacus humani sollers imitator et oris
Alituumque genus venit quodcumque sonorum est
Cumque palumbe gemens turtur, timidaeque columbae
Iunonis pariter, nec non phoebeius ales
Venerat, uxores secum et cristata volucris
Agmine deducens, cum turdo garrula cornix
Nocturnae venistis aves, strix conscia diri
Ominis et tectis cantans funebria Bubo
Nycticorax, et nox genuit quaecumque sinistri
Nuntia portenti nidis venere relictis
Armiger atque Iovis, consuetus vivere rapto
Milvius, accipitrem sequitur plebs unguibus uncis
Vultur odoratuque sagax immanior ales
Sed multo horridior Gryps belua sive volucris
Et qui construxit Tereus de stercore nidum
Sub trabibusque etiam nectens cunabula Progne
Florigeri veris, simul et praenuntia Coccyx
Temporis aestivi, longoque Ciconia rostro
E silvis properant fetae, sive ova fovebant
Et Pelusiacum dimiserat ibida litus
Phasidos ales adest cum quo non nota volantum
Agmina conveniunt, Cycnus sua funera cantans
Innumeraeque aliae media de plebe volucres


image: s021

Ad veneris bellum pennis properanter anhelant
[Note: Insecta veniunt] Mox insectorum genus alituumque cohortem
Insequitur volitans, muscarum debile vulgus
Illarumque lues vespae vel fucus inermis
Ictifer et bruchus, pecorique infestus asilus
Febriferoque ictu crabrones [(editor); sic: crabones] , cumque cicadis
Sole sub ardenti raucae properare locustae
Consequitur duri patiens formica laboris
Et quae subtiles contexit aranea telas
Cetera non desunt quorum neque nomina scivi

QUADRUPEDES

At quantum volucres pennis ita turba ferarum
Deproperat cursu, primum furiosus equorum
Grex pedibus volitans, cum capro, bosque petulcus
Graminis immemores ad mollia castra venire
Cumque ovibus vaccae properant, et amica luto sus
Dispare sed spatio tardus veniebat asellus
Omne nemus misitque feras, et saltibus exit
Triste lupus stabulis, fulva cervice leaena
Ursus, et immansuetus aper vel simia turpis
Turriger atque Elephas ingenti pondere segnis
Lynxque potens visu, pavidi formidine cervi
Et bison Hercynium linquens nemus, et venit urus
Hic aderat vulpes, lepores canibusque fugaces
Impune adiuncti, rodentes omnia mures
Felibus, aligeri tanta est insania amoris
Rupicolae veniunt capreae, de montibus altis
Per saxa, et colles salientes, ecce pygargus.
Dorcas, et imbelles damae, cum sorice glires


image: s022

Auditu et princeps sed captus lumine talpa
Ante hiemis gelida quae delituere pruina

DE SERPENTIBUS

Affuerant etiam serpentes, atque colubri
Vipera quam tristi proles necat impia partu
Corpora seps pariter qui tacta putrescere fecit
Quique tumore replet nigro percussa veneno
Et plus iusto inflat prester, vel somnifera aspis
Et quae purpureum squamosa Haemorrhois ictu
Corpore de toto solita emisisse cruorem
Cornigerique (lues avium) sunt praesto Cerastae
Et Iaculus praeceps, qui cuncta vibrando penetrat
Arbore demissus, natrix infector aquarum
Et rutilo fulgore draco, viridesque lacertae
Stellio et in mediis sitientes dapsides undis
Scorpius, atque hydri quos flumina cuncta fovebant
Ad bellum properant fundentes ore venenum
Consciaque insani ardoris virosa rubeta
Anguibus adiuncta est, tumidus quam bufo secutus

DE PISCIBUS

Neptunusque suas magnarum rector aquarum
Miserat ipse feras, et monstra incognita ruri
Unde tremor tantus nostros insederat artus
Ut facile haud quirent pisces numerarier omnes
Et portenta maris nobis non antea visa
Hoc tamen affirmo venit non robore tanto
Aut pennata cohors. genus aut silvestre ferarum
Hic murena fuit, Balena britannica, thynni
Grandia sunt cete, delphinus amasius, atque


image: s023

Ostrea cum tyrio tingentia murice lenas
Et quod non novi vel mille videre dabatur
Flumine nec desunt dulci cum prole beata
Aurifero in primis platanastas [Reg: platanista] flumine ganges
Miserat, hesperiis zeus sed gadibus altus
Attilus Eridano pinguis multo agmine venit
Cumque suo patrium rhenum salmone reliquit
Esox, e Moeno [(editor); sic: emeno] defertur et ipse silurus
Demersor pecorum, mulum sed corsica dulcem
Educat, atque lupus tiberino e gurgite praesens
Et carabus noster capite insignis, capitatum
Sed quem Grammatici malunt, quo Blavus abundat
[Note: Flumina patriae poetae] Et Smichus, atque acha, quae patriae sunt flumina nostrae
Fonte suo quae vix egressa feruntur in Istrum
Praeter eo in numeros quos glauca fluenta minorum
Rivorum dederit veneris sub castra paratas
Vidimus atque borystheneo de flumine pisces
Ossibus et spinis viduatos carne suavi
Et quos perpetuo tanais de frigore torpens
Miserat, atque palus glacie maeotica segnis
Et multam halecem sed stagna suevica quondam
Saxone nunc habitata suo, codanusque remisit
Piscosum dulcis Benacum carpio liquit
Atque lacum pretio excellens mustela brigantum
Denique quicquid alit Nilus, vel magnus Araxes
Orbe sub immenso vel quicquid flumina cuncta
Adnatat, omniparae veneris tentoria quaerens
Seque coaxantes ranae nimiumque loquaces
Et segni sociasse gradu testudo superbit


image: s024

Hic crocodilus erat lacrimis sed sponte coactis
Lutraque piscivorax, et castor dentis acuti
Qui [(editor); sic: Que] secat ingentes frondes, et robora magna
Huic caro non vilis, caudam si dempseris unam
Qua piscis tenero sapidissimus ipse palato
Inde colit terras, et puri gurgitis Istrum

Finis primi libri


image: s025

LIBER SECUNDUS

DE MENDICIS

[Note: Exercitus hominum accedit] TAndem acies hominum fortissima milite multo
Concessit propius, veneris tentoria quaerens
Vidisses populos ex omni gente profectos
[Note: Variae gentes] Christicolae affuerant, Turcae, Iudaeus apella
Et saracenorum properant abstemia turba
Huc timidique phryges, nimiae et levitatis achivi
Cretensis mendax, crudeles et babylonis
Incolae, et aegiptus monstrosae relligionis
Vanaque maurorum plebes, haec castra subivit
Nec fuit in terris castellum, villa, vel ullum
Oppidulum inventum, quod ab hac immune fuisset
Militia, misit iam thule extrema quirites
Quique lupi formam sub aprico sole recepit
Neurus, et hostili vestitus pelle Gelonus
Hic Anthropophagi fuerant, pictique Agathyrsi
Hippophagus, cum lactivoris, Essedones alti
Carne propinquorum fuerit dum mixta ferinis
Affuit, et Garamas dubio de semine natus
Pamphagus, et Nasamon latro, Cynomulgus, et omnis
Indorum facies, Satyrum vidisse solebas
Cornigerum, divae veneris sub castra paratum
(At soli Hessaei multum mirabile dictu
Abfuerant casti semper, veneremque perosi)
Numquam tanta cohors populi ditione sub una
Unius atque ducis signo coiere, nec unquam
Tam varie gentes, nec tot discrimina vocum
Militiam mundi dicebas iure coactam


image: s026

[Note: Signifer mendicorum] Proxima stat divae numerosa caterva vagantum
Hinc mendicorum per villas, atque per urbes
Signifer in medio procero corpore vastus
Constitit, horribili vultu, laceris et amictus
Vestibus, ut mos est vel cuncta vorantis egeni
At belle fuerat redimitus tempora myrto
Huic linguaeque lepos, et gratia multa loquelae
Praebuit esse ducem, prima ponique cohorte
[Note: Oratio ad venerem] Ille salutata diva, et data copia fandi
O dea cunctiparens, infit regina volantum
Atque hominum genitrix. quae cuncta sub aequore viva
Unica producis, simul et genus omne ferarum
Suscipe devotos in cuncta pericula servos
Hostes virtutum, et quicquid labor inclitus ambit
Prima cohors ex hoc mendicos, primaque signa
Ornabunt merito, quem fari multa volentem
[Note: Superbia contra mendicos] Concita dispulerat sermone superbia vasto
Tene honor is deceat? tene ordo supremus honoret
Quem merito reges, vel summus in orbe sacerdos
Cum grege vittato teneat, te turpis egestas
Coget ad extremum, mox intervenerat ira
Cum fremituque movet studia in contraria vulgus
[Note: Discordia oritur] Fit clamor subitus, fiunt variique tumultus
Atque itum ad arma fuit, nisi pax indicta fuisset
Hic vultu intrepido stans declamator egenus
[Note: Consilium dearum quis ordo praecedere debeat] Iudiciumque deae, nec fas, nec iura recusat
At regina volens meritos decernere honores
Omnibus, accersit socias ac taliter infit
Consulite in medium, vos cunctae ex ordine mecum


image: s027

O sociae, nec enim res parva rogatur ab ipsis
Vobis, quae tribus hic praecedat, quae quoque primam
Alam constituat, subeat vel proelia primum
Dicite, sed taceat suspecta superbia tantum
Hic luxus loquitur non dissimulabo sorores
[Note: Luxuriae oratio] Et si nunc reges, et si cum pontifice ipso
Turba sacerdotum nunc relligione relicta
Ferre ministerium nostrum cervice revincta
Sueverit, et vini totas siccare lagenas
Nocte dieque gulae pariter servire parata
Attamen hanc palmam mendicus semper habebit
Ut mihi praecipue placeat, quod serviat uni
Pauperiem hinc sentit, talem quoque conditionem
Accipit atque huius postquam pudor omnis abivit
Oppida cum vicis lustrat per regna, per agros
Non sibi, cauponi mendicat, amictus ut ipse
Tam lacer ostendit vitam errabundus in omnem
Hic postquam hospitium petiit, vel membra refovit
Ante focum, praedam numeravit et ipse diurnam
Frustra legit post candidiora, sibique reservans
Nocte hac quae large poterunt satiare vorantem
At reliquum vendit mox lucrum, vertitur omne
In vinum non vile quidem, modo suevica vitis
Sordet, francica da vel rhaetica porrige caupo
Pocula, vel quae dat nobis elsatica tellus
Nec contentus abit, donec neque pes, neque lingua
Nec caput officium peragat, mox absque pudore
Hesterni eructat grave olentia flumina Bacchi
Hoc laudis, facto nec deterretur ab illo


image: s028

Cras consueta petit, cur primas desero partes
Livor ait subito non est cur longa petamus
Exempla, hos primum semper venerabor alumnos
[Note: verba livoris] Invideant qui cum cunctis mortalibus usque
Inter se tamen inprimis luctantur acerbis
Invidiae stimulis, sequor hinc suffragia luxus
[Note: Acediae verba] His propere et pariter concordat acedia tristis
Segnities illis propria est, vitare labores
Hoc studio quaerunt, indulgentissima somni
Turba quibus cordi est sub sole iacere, vel umbra
Consonat his metus, et nigris infamia pennis
Otia cum lacrimis effrena licentia egestas
[Note: verba discordiae] Sola repugnabat discordia, nonne videtis
Defecisse sacerdotes ad mollia castra
Iure pudicitiae famulos unique sacratos
Atque professores virtutum praevaluere
Cunctarum pariter concordia vota sororum
[Note: verba veneris] Dixerat, et venus haec cathedra sublimis eburna
Iudice me matres. vestra est sententia iusta
Dicam equidem, vix est hominum proclivior ullus
In mea castra, nec est proles numerosior ullis
Par binos semper gnatis cophinos onerabit
Sublatos asino, maior pars sponte pedestris
Sub scamno iaceat duro, sub sole, vel umbra
Stramineove cubet lecto, seu faeno adopertus
Labitur in venerem praebent hunc otia casum
Unde supremus honos merito decernitur illis
Progredere iccirco turba comitante sodalis
Mendice, atque audens strictis mucronibus adsis


image: s029

Mollibus aut armis potius mea castra subito
Vobiscum spero virtutum expellere cuncta
Agmina, sors faveat, statim tellure tremente
Progreditur pauper numeroso milite cinctus
Accedens, propius mox talia verba profatur
[Note: Verba mendici] O regina licet tibi sit comperta voluntas
Nostra, tamen pauca haec vestris adiungere dictis
Gestio, cur merito tantum mereamur honorem
Desidia nemo petulante libidine luxu.
Nobiscum certet, furari aptissima turba
Relligio spreta est nobis nec cura deorum
Sacrificant dum homines, intrant vel fana deorum
Ingredimur numquam, clamosa voce rogantes
Vestibulis, aut Antoni, vel nomine Christi
Munere quos numquam colimus, neque supplice mente
Quis studium est unum rurali imponere vulgo
Dignus ego tamen inprimis qui signa referrem
Sum magis infestus quoniam virtutibus ipse
[Note: Frater sancti Michaelis signifer] Namque Michaelis fratrem me nomino plebi
Illius intuitu fingens mare ad usque peregre
Me profecturum, nec mille pericla, nec omnes
Angores animi, mortem aut vitare volentem
At regina meis penitus vis credere verbis
Mentior in barbam, non est devotio mecum
Angeli ob intuitum multos proficiscor in annos
Devenio et numquam (quo sum mentitus) ad illum
Utque latrocinium, cum furtis, atque rapinis
Stupra puellarum mea quae vis intulit usque
Obticeam, solum cupiens vitare laborem


image: s030

Virtuti indixi bellum, tua castra secutus
At meus hic frater, quem plurima barba venustat
Militat usque tibi, quo non famosior alter
Criminibus ficta cum relligione, dolisque
Sponte sua se se paupertatem profiteri
Iactans, Inque diem solum se vivere more
Alituum, dare quod reliquum restabit egenis
Si lacrimas huius cum se declinat ad udam
Terram prospiceres, o si cum flebile carmen
Eliquat audires, orat dum nomine Christi
Clamares nihil in terris hoc sanctius uno
Omnigenas cuius sordes, scelerumque profanam
Congeriem o scires, nulli cessisse latronum
Iurabis cito, tam silvis peccamus inulti
[Note: Fratres sancti Iacobi] Aequoreas et qui conchas gestant, Iacobi
Se fratres vocitant, docti sic fallere plebem
Temporibus cunctis pridem venisse per oras
Hispanae gentis se, tristia quaeque tulisse
Mixtis cum lacrimis lugubri carmine plangunt
[Note: Morbus sancti valenti Antonii et Morbus vel chorea sancti Viti Caeci] Hoc virtutis opus fugiunt, et quicquid honestum est
Ille Valentini morbum, sive Herculis hic sit
Antoni hic sacros ignes, Vitive beati
Iste chorum fingens; plebem, venatur inertem
Perdidit hic oculos funesti criminis auctor
Ast eluscatum diro se fulminis ictus
Nuntiat horrendo cunctis clamore plateis
[Note: Claudi] Hic simulat claudum ditis cum limina pulsat
In viridi quem conspiceres si rure volantem
Capreolos cursum librare per arva putares


image: s031

Ulcera procurat, dii testes, alter et udam
Producit tabem, vel crura tumere sagaci
Disponit studio, fraudum nec sinis habetur
Alter de cruce suspensi sibi crura resectas
Proque suis miro ingenio supponit et illis
Insidias vetulae nummis locat ante seratis
Ut veniant alii numerosa prole parati
Mercantur pueros seu tu conducere ducas
[Note: Exquisita verba mendicorum] Omnes hi pariter vasto clamore fatigant
Omne genus, pueri fuerint seu curva senectus
Praeterit imberbis iuvenis mox clamitat ille
Nobile sit salvum tibi corpus pulcher ephebe
Post modo subiungit da munus nomine Christi
Atque stipem minimam per mortem, vulnera, clavos
Atque crucem domini, per sanctae viscera matris
Dii tibi conservent formam, flavosque capillos
Praeteriit virgo tandem claroque marito
Iungentes pulchra faciant te prole parentem
Si vero praegnans Christus tibi pignora ventris
Vivificet laeto partu cumulentur et anni
Dii tibi producant annos si corpus anile
Praeterit, et post te crescant tua cura nepotes
Finis erit semper da munus nomine Christi
Rusticus accessit segetes, et fructus agrorum
Et pecus omne tuum sit salvum, cumque caballis
Nec tibi gallinas vulpes, milvusve vorato
Illarum pullos lupus aut tibi ravus ovile
Flebiliter precibus subiungens ultima verba
Omnes mortales circumvenisse peritus


image: s032

Hos dea concilies vitiis nec inutile vulgus
[Note: Simplicitas laudatur] Sed quos simplicitas commendat, et ire coegit
Urgens paupertas ad regia tecta suetos
Pauca quidem nec ficta loqui, nec tamque diserte
Hos fuge virtutum gratos, ni fallor amico
[Note: Scholastici vagantes et mendicantes] Desertis studiis iamque orta scholastica plebes
Per cunctos pagos, cunctas cursura per urbes
Ordine sub proprio vocitat se se esse vagantum
Quod mendicando totumque vagentur in orbem
Nudi atque extorres proprio sermone loquentes
Quam sibi finxerunt ne plebs intelligat exlex
Nequitias, fraudes, mendacia, furta, rapinas
Et cum spurcitiis veneris periuria, luxum
Sed quantum sceleris patrent horribile dictu
In rogitando tamen non est submissior ullus
Hi cum vix possint tria dinumerare latina
Verba, nec aspirent ullum contingere honorem
Clericulos iactant se simplicitatis alumnis
Agricolis, tantaque et paupertate gravari
Hactenus ut nequeant sacris operarier almis
Atque sacerdotes sacrari, tristis egestas
Et quo mercamur sacra, romam, altaria, caelum
Impediat nummus, sibi dum patrimonia desint
Subsidium hinc rogitant flentes et supplice voce
Rusticus o facilis quicquid servavit in arca
Defossi argenti, butyrum, cum vestibus ova
Cum Baccho Cererem hos miseratus donat abunde
Namque Iovem hoc uno sperat meruisse supremum
Dum modo luxuriae dedit incrementa vagantis


image: s033

Multo plura tamen mulier sed rustica simplex
[Note: Rusticae mulieres] Porrigit occulte simul ignorante marito
Quae longum de caseolis lucrata per annum est
Dum vagus ornate secretam gannit in aurem
Nescio quem fingens veneris de monte profectum
Se se hinc esse magum possit qui daemonas atros
Imperio regere, et compellere cuncta fateri
Abdita quoque loco nummorum grata supellex
Thesaurusque ingens qua sit tellure sepultus
Promittitque lupum se se exarmare rapacem
Ponat ut insidias pecori mox vulpibus aufert
Carmine gallinas et sagis thessala verba
Tristificos prohibere potest hic grandinis imbres
Denique se iactat mendax caeli omnia nosse
Simplex hinc capitur, cum munere rustica pubes
Hoc genus inprimis venus o regina faveto
Hostiles contra turmas nil acrius illo
[Note: Stationarii mendici] Cui iungas vitiis similes cytherea profanis
Hic circlatores simul a statione vocatos
Annua quaerentes a parcis dona colonis
Et quaestum Antoni, ut dicunt, sanctive Valentis
Praetereoque alios nos nuper vidimus unum
Grandia dum plebi miracula, signa, medelas
Prodiderat sancti, compto sic fulminat ore
Hunc quisquis minimo venerabitur asse patronum
Illius hoc anno in corpus nequit imperitare
Ulla lues morbi cui salva domestica quaeque
Hinc populi agrestis corroserat omne numisma
Non sanctis verum comiti dum Thaida nutrit


image: s034

Nocturno hic madidus per pocula plena lyaeo
Relliquias sancti deerant nam cetera ludo
Apposuit sceleris quid inausum linquit agyrtes?
Qui semper veterem despumat ab ore falernum
Quem dum expilarint cum ludo, balnea, vitis
Artibus o variis hominum mox credula corda
Ambire edoctus, submisse et fallere novit
Deque piis donis vix pars centesima sanctis
Proveniet, scelus hoc quis nam damnare veretur
Quid plura? haec mendicorum pars maxima praesens
Moribus, et vita nobis concordat ad unguem
Nec genus in terris numerosius in tua vota
Compositum, quamvis numero sine pars sit adempta
Tristis avaritiae illecebris quae castra seorsum
Virtutes contra posuit, quo milite Xerxis
Exsuperat numerum quo flumina sicca reliquit
Sunt tamen e nostris capti virtutis amore
Attamen hi pauci, et distantes iugere multo

Finis secundi libri


image: s035

LIBER TERTIUS

PAPA CUM SACERDOTIBUS

ECce sacerdotum post hoc instructa duello
Turba venit spumans, iramque ex ore minata
Signifer inprimis stipatus milite forti
Accedit venerem, supplex quoque numen adorat
[Note: Oratio sacerdotis ad venerem] Seque suum gregem commendans talia fatur
O dea moliris unquam si nobile bellum
Has cape devotasque manus, devotaque corda
Te duce quo nos cumque vocat fortuna sequemur
Nec labor, aut metus est, tardat nec ferreus imber
Saxa nec, aut lapides, ideo miramur abunde
Praepositus nobis cur sit bellator egenus
Ad quae diva refert, sic stat sententia nostris
Quam renuisse pudet, nec si volo rumpere [(editor); sic: rumpore] possum
Interea pergas, sit hic sermone diserto
Quod placuit divis, nec nos mutare valemus
Attamen ut fatear. quoquo laudastis egenos
Censeri ex hoc nos cupimus, celebrarier atque
[Note: Actus sacerdotum] Quicquid enim fastus, quicquid sibi vendicat ipsa
Ingluvies ventris, lascivia, foeda libido
Hoc commune tenent nobiscum, pigritiesque
Inprimisque meus princeps quondam hostis acerbus
Et qui te solam contra ieiunia sanxit
Pontificesque alii sudantes castra sequuntur
[Note: Mores Romanorum] Iam quoque mutavit veteres ecclesia mores
Reptavitque modo fastus sub moenia Romae
Et pulchrae ambitio corruptrix integritatis
Et populator opum luxus, virtutis et osor


image: s036

Hic habitant patrum summus, quemque agmine tanto
Effrenis sonipes gemmis decoratus, et auro
[Note: Laudes veterum pontificum] Conspicuum gestat per moenia Romulidarum
Ibant at pedibus, curvo innixique bacillo
Pannosi, et tristes, quos purpura, seres, et aurum
Fugerat, et servus, per quos ablata potestas
Est tua, qui plebem casto sermone docebant
Nocte dieque simul vigiles seducere vobis
Abstulerant tibi qui mundum, tot regna, tot urbes
Servi servorum capientes iure vocari
Quod bene servirent cunctis mortalibus, essent
Pastoresque ovium, vigiles, ne quando suprema
Vox domini sonitet, rationem reddite cuncti
Perdiderit populum quem rex commiserit orbis
Hi reges dum se credunt, dominos quoque regum
Arbitrioque suo moderantes imperiose
Omnia, calcando discretum caesaris ensem
Sed reges mundi decimas et debita sacris
Levitis capiant nunc ordine praemia verso
Nescio quo fato, qua culpa evenerit, ipsa
Naufragium toties Petri navicula fecit
Atque procellosis nunc denique fluctuat undis
Christicolumque fides angusto in limite terrae
Constitit, afflicta, et cuius decor omnis abivit
Attamen haec causa est pulsa virtute voluptas
Et vitium mundi late moderatur habenas
Maximus atque pater cum clero, et plebe recessit
[Note: Contra dispensatores] Moribus a priscis, maiorum a relligione
Et quae pontifices olim sanxere beati


image: s037

Censuris gravibus summo moderamine recti
Haec modo dissolvit quae dispensatio fertur
Adlibitum quae si pravis conceditur, ipsis
Nil erit illicitum, soror haud connubia fratris
Aut consobrini spernet, quas gallia sponsas
Eligat, ostendit strumosus Carolus olim
Subsequitur pariter Ludovicus et Aurelianus
Secure hinc vivas, sumus omnes undique vestro
Servitio addicti, quamvis virtutis alumni
Et stolida haec hodie nobis stipendia solvit
Pinguia, sed pudet ah modicum virtute relicta
Transfuga turba sumus, reliquos tenet ardor habendi
[Note: Mores cardinalium] Cardineusque chorus iungetur, episcopus illis
In tua contendunt tentoria praesule primo
Hosce rei publice statuens ecclesia mater
Esse senatores, suadereque commoda matris
Fallitur ah misere, nam sobrietate relicta
Relligione fide, vitae integritate, pudore
Commovet illorum lumbos funesta cupido
Dira vorago gulae, et resupina superbia quicquid
Suaserit, ex libito patrant atque urbica pompa
Murex quos tyrius, lucens quos gemma venustat
Cum nisoque fugax tractatur honore caballus
Insidiantur itemque feris silvestribus atque
Auritos canibus lepores venantur et apros
Militiae vestrae nimia dulcedine capti
Dum modo virtuti deberent psallere laudes
Hymnidicosque modos Davidis, et optima regis
Cantica qui templum solymis memorabile struxit


image: s038

[Note: Plebanus est signifer] At me signiferum delegit amabilis ordo
Iure quidem tanto dignatus honore animarum
Pastorem, quod plus illas obnoxius essem
Pascere caelestique cibo, nitidaque salute
Atque minus faciam propere tua castra secutus
Ipse sacras elehemosynas hominisque fidelis
Umbrarumque levis turmae, patrimonia Christi
Devoro sacrilege scelerosus, perditus, atrox
Pinguis aqualiculus si non ingurgitat illas
Accipiet meretrix (quam diligo captus, et amens
Heu plus quam proprios oculos) mercata monile
Et quicquid mundus muliebris postulat emit
[Note: Filii sacerdotum] Sunt mihi praeterea nati cum coniuge dulces
Quos ego testator cuperem succedere cunctis
In Christique bonis et avitis censibus aeque
Impia pontificum sed lex me relligione
Iuris iurandi veneris revocavit ab actu
Atque facultatem testandi dempsit iniqua
Nescio si facimus, sed si modo scanditur altum
Taliter in caelum, scio nobis esse paratam
Sedem, illic pariter nostris locus ut sit amicis
Ipse deum summum cunctis rogitabo diebus
Quid tibi plura feram venus o pulcherrima rerum
Dum studeo dominae, aut vino, lupus intrat ovile
Innumeramque trahit nostra de plebe rapinam
Hinc mihi succenset quae larga salaria praestat
[Note: Mores contionatorum] Relligio et virtus, sed me tua dextera salvet
Declamaturus plebi (nam cuncta referre
Taedet, amore dei numquam humanaeve salutis


image: s039

Evomo sed tumidus cupidusque placere popello
Aut caeli metas, aut aedificare salutem
Quae nequeunt, odio vel felle refertus adusto
Nam si vel minimis verbis sim laesus ab ullo
Obscure illius numquam convicia tracto
De decimis atque oblatis mihi sermo perennis
Curritur, aut illis quae commoda magna procurant
[Note: Canonici Sacellani] Collegas nunc, a canone et qui nomina sumunt
Et vitam illorum qui sola altaria curant
Dicere si cupiam vitiis uberrima corda
Deficiet tempus, verum nunc undique rasis
Usque adeo simon est dulcis, nequeant simul omnes
Intenti lucris ad castra libidinis ire
[Note: De Curtisanis] Nam Curtisanum vulgari nomine dictum
Currat ut insanus delegit avara cupido
Signiferum, nobis fuerat communi alioquin
Praepositus voto, sed et otia nulla dabantur
Sollicito, neque enim vesana canicula flammis
Detinet a cursu, nimis aut pluviosus orion
Aegocerosve diem qui contrahit axe nivalem
Aut via difficilis latronum saepe ministra
Ut roma veniens unde est patrimonia Christi
Dum nequeat meritis indoctus, iners, et ineptus
Heu male mercatus, vel quem curatus asellus
Doctorem fecit, repedat ditissimus aedes
Ad patris angustas, ubi nec solet esse quietus
Omnibus intendens, laqueos altaribus, aut iam
Formula conficitur, modo et instrumenta citantis
Haud duplices mystas, mox ecce notarius adsit


image: s040

Insinuans miseris, ut verba forensia dicam
Bullatum bullae processum fulminis instar
Nunc mutatio fit, nunc magna redemptio factas
Expensas propter, cum sit male venditionis
Contractus, simon et totis concurrat in armis
Attamen abstinuit si quando a litibus ardens
Ad venerem fertur, dulcesque libidinis arces
Illa deae placuere, tamen conspexit in armis
Postquam cum monachis silvestria monstra vocatos
[Note: Ordo monachorum] Lolhardos vulgo, Beguinas, et moniales
Exsiluit, tanti praenuntia signa triumphi
Vaticinans, quod plebs veneri et demortua mundo
Virtuti quondam soli devota veniret
Et cunctos pariter iucunda voce salutat
Agminis innumeri tunc clamor ad astra remugit
Gaudia testantis reginae numine viso
[Note: Lolhardus signifer] Mox Lolhardus adest vexillum cuspide portans
Assumus ecce venus roseis redimita coronis
[Note: Mores monachorum] Turba ingens, framea pugnax galeisque parati
Orbis ad extremos tecum penetrare recessus
Nec nos flectat amor, nec nos respectus honesti
Et nisi maiestas dignetur pontificalis
Nulla tribus nostros anteisset in ordine fratres
Inprimis normam priscorum excessimus omnes
Nostraque relligio paulatim deficit, et nos
Peiores sequimur, Iam praecessoribus ipsi
A quoquam vitiis quod si vincamur in ullis
Cum fastu luxus immunda libido triumphum
Debebit nobis merito ni claustra retentent


image: s041

Livor edax pariter nostra dominatur in aula
Qui cunctis pariter monachis communis habetur
[Note: Mores Lolhardi et Beguinae] At mihi primus honor defertur in ordine toto
Proxima stat Begutta soror celebrata subinde
Non sunt iam Pauli, non est Antonius inter
Silvestres hodie lumbos, ieiunaque corda
Nos casa silvestres hominum commercia longe
Vitantes refovet peccandi ubi copia maior
Alter ad alterius liberrima turba vagamur
Aediculas, ubi mellita est confessio facta
Quisque suas repetit casulas, et pinea templa
Talis vita fuit faunis, satyrisque petulcis
Hique revixerunt in nos et monstra vocamur
Praeterea ingredimur cum urbes, castella, plateas
Demisso vultu, probitas simulatur, et omnis
Virtutum species, cum relligione pudorem
Novimus ostentare, fidemque, et sobria verba
Clareat ut magis hoc, barbam demittimus hirtam
Emacruit corpus, faciem extenuamus et ipsam
Magna superstitio, cum sit ridendus et ordo
Nobiscum, et virtus nostro de limine pulsa
[Note: Moniales] At nunc quas vittae tenues insigne pudoris
Opperiunt, comites in cuncta pericla futuras
Spondent, virtuti se se parere coactas
Has venus oblectat molles absente gradivo
Nec solet esse procis pariter vehementior ignis
Nanque venustatis tantae, tractabile tantum
[Note: Benedictini Bernhardi] Hoc genus effertur, cunctos excellat amores
Fratres Bernhardi iam iam simul et Benedicti


image: s042

Praemonstratenses veniunt exercitus ingens
[Note: Praemonstratenses] Immoderatus opum globus hos allectat ad omnem
Luxuriem pleno spumant cum ventre falernum
Hinc tibi sacrificant, tam nil moderabile suadent
Libera segnities, et libera pocula Bacchi
Audentes noctu clausos transcendere muros
[Note: Martiniani minores] Sunt fratres nimium laeti sunt mollia corda
Huc qui nunc properant francisci ex ordine verum
Observare quidem non hunc creduntur inertes
[Note: Augustiani Carmelitae Dominicastri] Hinc Augustini mox et Carmelicus ordo
Et quos plantavit Dominicus adire solebant
Insignesque alii multi ralla atque cucullo
[Note: Mores mendicantium fratrum] Et si mendici non deest his copia rerum
Exigere hi variis studiis novere sagaces
Munera simplicium, simul insidiarier apti
Caseolis, qui ruricolas sine fine fatigant
Blandiloquis precibus, quamvis sint sponte professi
Summissos animos, cum paupertate pudicos
Nescio si casti fuerint, vestalibus arcte
Et Beguinarum casulis sunt undique noti
Hinc sudariola, hinc defertur epistola grandis
Inde salutandi crebra internuntia currunt
Sed mentes humiles si nutriat ipse cucullus
Nescio, sed novi nimium tumuisse superbos
Qui sibi doctiloqui, vel falso saepe videntur
Inde supercilioque graves rixantur inepte
Atque obstinate de lana saepe suilla
Hoc est de Mariae conceptu, et sanguine Christi
Atque aliis multis quae solis cognita divis


image: s043

Unde pio populo multa offendicula ponunt
Vadentes pedibus nudis et carthusiani
Huc properant quamvis non tam numerosa caterva
[Note: De studiosorum ordine] Post studiosa cohors comitatur robore multo
Martigenaque manu poscentes bella sophistae
Postquam conspexit Venerem qui signa gerebat
Philosophus multum meditato talia fatur
Eloquio, O regina orbis nos otia, luxus
Segnities pariter sub castra Cupidinis ire
Suaserat, inque scholis quamvis discamus honestum
Ipse tamen qui signa gero, primusque pudorem
Virtutesque pias, et relligionis amorem
Praedico Gymnasiis nil non moderabile suadens
Invehor inque tuas arces reliquasque sorores
Attamen occulto Cypriae servimus et ipsos
Nos iuvat immodico mentem vincire Lyaeo
Praecipue cenas largas sectamur anheli
Unde meis verbis cum facta aliena repugnent
Vitaque doctrinis discordet signifer adsum
Servit avaritiae tamen et pars maxima nostri
[Note: Iurisconsulti. Mendici Causidici] Consultos iuris, medicos quoque praeripit illa
Causidici his mixti clamosa voce sonantes
Quique parum ingenue vendunt ad iurgia linguam
Perque forum insanum cursans et sedulus urgens
[Note: Procuratores Notarii] Ipse procurator commercia dura reorum
Saepius et falsum committens turba notantum
Hic quoque praetores cum praeside iudiciorum
[Note: Iudices Assessores] Affuerant male vendentes aequissima iura
Atque assessores nummis suffragia dantes


image: s044

Quos favor emulsit vel quos exasperat ira
Et socium medici cum pyxide pharmacopolam
Abduxit Gnydiae nummorum dira cupido
Pluribus at venus et Bromius sunt nomina festa
[Note: Sophistae] Hosque sophista colit sophiae simulator et osor
Mussans est non est properat contingere castra
[Note: Poetae] Atque catenatos venus in sua castra Poetas
Traxerat, et cuneus vel confertissimus ambit
[Note: Scholastici] Atque scholastica gens virtutes discere iussa
Arcubus et gladiis sequitur munita magistros
Uni se veneri promittens munia fortem
Solvere nec vel tam innumeroso milite quisquam
A parco potuit seducier ipse magistro
Ut sequeretur avaritiae tristissima castra
Gymnasio hos genitor qui larga numismata praestat
Addixit, iussos sacrae invigilare Minervae
Quos amor infelix, atque immoderatus Iacchus
Nocte dieque agitat studio virtutis abacto
[Note: Amatores] Pars cursant noctu nocturnaque proelia miscent
Propter amicarum fraudes, et perfida verba
Hi testudinea cithara placuisse puellae
Contenti, reboant vesano more vagantes
Sed lyra nonnullos, dulcisque melodia pulchrae
Conciliat dominae, thalamum ut tacito pede post hac
Nocte silente petant, multos sopor ambit inertes
[Note: Lusores] At damnosa iuvat permultos alea, ludo
Amittunt nummos, vestes, et quicquid ubique est
Librorum, sophiae studeant, vel Iustiniano
[Note: Bibuli] Ebrietas praedulce malum nunc occupat illos


image: s045

Ille propino tibi, totum siccabo sodalis
Hic ait, ad numerum calices hinc evacuantur
Hic qui plus revomit stomachi de gurgite fusum
Ille coronatur cunctis praelatus ephebis
Post modo consumptis nummis, atque parentum
Exhausta, didicere nihil nisi vivere contra
Virtutes, totos vitiisque addicere se se
Hinc tua devoti solum tentoria curant
Hi studiosorum fiunt contagio foeda
Seducuntque alios, nanque ut prurigine strophae
Unius inficitur scabie grex totus in agris
Sic trahit infirmam numeroso cum grege secum
Ille iuventutem nimium mutabile vulgus
Qui spretis studiis nunc huc nunc fluctuat illuc
Nescius incepti, nec quo se vertat et unus
Nil nisi cum ludo, venerem, convivia curans
Inque voluptates pravas immergit ineptus
Convivas raro datur unde emergere cuiquam

Tertii libri finis


image: s046

LIBER QUARTUS

PRodiit hinc caesar, comites, regesque, ducesque
Totaque nobilitas, ferroque illustris, et auro
Agmine cum tanto, quantum non Cyrus habebat
Dum caput abstulerat victo regina scytharum
Milite tam multo fortes infestat Achivos
Xerxes, vel Graeci troiana ad moenia ducti
[Note: Eques auratus signifer] Hic eques auratus sermone recente vocatus
Signa gerens primum venerem de more salutans
[Note: Equitis oratio ad Venerem] O regina infit vitiorum mater et hospes
Te penes est furtum, caedes, iniuria, praedae
Atque latrocinium Veneris de fonte resultat
Hinc pariter regesque, ducesque, exercitus ingens
Omnis equestris item coetus contendit adipsum
Numen diva tuum famulis ad proelia cinctus
Noxia pigrities, inflata superbia regum
Atria nobilitant, luxus comitabitur usque
Usurpamus item quae sunt communia mundo
Quicquid aquae, vel terra fovet, quod et aera librat
Et quae debentur nobis gula nostra ligurit
Iure ideo primi fueramus in ordine toto
Nos nisi pontificum maiestas iure praeiret
[Note: Mores nobilitatis] Nam quos delegit virtus pro relligione
Et pro iustitia, et viduis pugnare pusillis
Post habitis illis ad te concessimus omnes
In lecto fortes tractamus mollia castra
Pro galeis plumas, ludi pro cuspide chartas
Versantes, nostra est pulchras stuprare puellas


image: s047

Militia, atque maritatas violenter amare
Si quis reclamat cecidit mox ense cruento
Incestus nobis laudi est, Vestaeque puellas
Atque deo sacras uni, temerare decorum
Haec est nobilitas, gerimus nunc talia bella
Iuris et aequarum subversores quoque legum
Legis habere locum volumus, quicquid libuisset
Non quicquid licuit, summa est iniuria dulcis
Inprimis equites macri, quos villa, vel unum
Oppidulum dominos veneratur, habentur acerbi
Nam pro iustitia varia his exactio lex est
Contra inopes tumidi, grassantur more leaenae
In sibi subiectos, nec fas, nec iura colentes
Pro libito miseros, varioque gravamine torquent
Mancipiis priscis fuerat sub principe Roma
Quam statuistis avi numquam lex durior illa
Hic decoctores aliqui dum cuncta vorarunt
Luxuria, fastu, ludo, atque libidine tristi
Principibus bellum mox indixisse laborant
Attamen in miseros faba cuditur illa colonos
Res quorum abradunt cunctas, durosque labores
Quicquid et exesi scabra rubigine nummi
Cum genitore reliquit avus (quos allia cepae
Atque holus agrorum puro cum flumine pavit)
Abstulit ille minis. tortura. et imagine mortis
Denique post nummos, armenta, et quicquid in usus
Rurales dederit sors, latro scelestus abegit
At nihil est actum casulas quis degit agreste
Vulgus cunctivorax ni tandem exusserit ignis


image: s048

Et datur haec laudi cunctas damnanda per auras
Saevities, patriae nec degenerare vetustis
Moribus, at potius vir fortis habetur, et audens
Praetereo cedes, quibus o Busiridis arae
Atque trucis cedant immania facta procrustis [(editor); sic: procustis]
Iam Diomedis equi mites, Siculique tyranni
Heu phalaris tandem nostraque tyrannide clemens
Denique quo nos cumque solo grassamur in armis
Solus inops tanto poenas pro crimine pendit
Ast regina vides regesque, ducesque potentes
Esse quidem in culpa quos indulgenter amato
Talia cum capti venere, et somno patiuntur
Signiferum tamen inprimis me legit equestris
Contio, pupillos pergam viduasque tueri
Et pro iustitia tenear pugnare perenne
Hinc creor auratus miles, sed diva videto
Quam nihil efficiam nisi quod virtuti alienum est
Caelum non animum mutans dum trans mare curro
Visurus sanctumque solum, Christique sepulchrum
Desine cypris ait mihi commemorare sepulchrum
Nam pavor incubuit subito ne quando gregatim
Teutonicus fortis regem virtutis amore
Contemptis vitiis animoso corde sequatur
Ut redimat terram sanctam, quo totus anhelat
[Note: Laus Maximiliani] (Ut quondam vestri maiores [(editor); sic: mariores] incliti in armis)
Iustitiae et martis specimen Rex Maxmilianus
Quippe virum nosco, qui nil antiquius unquam
A puero duxit, quam cunctis pellere terris
Delicias nostras felices divite regno


image: s049

Se comites spondent multi, suspecti et habentur
Tot modo conventus procerum, pavor impius urget
Hinc dominam afflictam qui cordis ad ima recurrit
Sollicitos, eques, ille refert, regina dolores
Ponito, discordi nam seditione laborant
Excussoque iugo surgit gens rustica silvis
Quae cum legitimo domino fas, iura, recusans
Legibus haud natam se credens sed sibi leges
Omnibus haec sancti regis conatibus obstat
Sive velit Turcas contundere Marte feroci
Seu velit Ausonidum ditissima regna subire
Debita Germanis, et sub ditione tenere
Insubresve sibi velit asseruisse gementes
A duro imperio Galli, Venetosve superbos
Exitium imperii et pestem domitare potenter
Adde quod et proceres quidam germanica pestis
Imperio nec rite favent, et colla recusant
Subdere quos spurios (dum spernunt fratris amorem
Non bene Germani) numquam dixisse verebor
Prisca fides, priscusque animus, mens fortis avorum
In nobisque amor heu patriae refrixit, et atrox
Cum studio privatarum discordia rerum
Successit, tecum quae regna amplissima vertunt
Nec tot conventus metuas namque hastica pugna
Dum consultandum fuerat spectante popello
Inque foro celebri tentatur inutile bellum
Tandem animis abeunt male concordantibus, atque
Haud bene compositis rebus si dicere fas est
Praeterea nervus belli nos deficit, ipsi


image: s050

[Note: Apud sacerdotes est pecunia] Namque sacerdotes abradunt omne numisma
Artibus innumeris; quas vix narrabo latine
Nomine nunc [(editor); sic: nuc] annatarum, vel nunc decimarum
Nunc pro palliolo, nunc aris, relligione
Heu nimia stulte perdit Germania vires
Gallia quin etiam nostris infesta locellis
Praedatur miseros. sed relligionis honore
Cum Benedictinis aderit Cistertius abbas
Praemonstratensis simul, atque Valentiniani
Ordine quosque suo fratres Antonius altat
Annua carpentes nostris de finibus aera
Quicquid nummorum vetulae tenet arca senilis
Quicquid et agrestum frugi dum mensa pepercit
Atque reservavit quicquid cum paupere dives
[Note: Indulgentia] Accipit, haec vulgo nunc indulgentia dicta
Haec modo des nummos erebi de carcere cunctas
Eripietque animas patrum, caeloque reponit
Et penitus vacuat belle hoc Plutonia regna
Nunc vili pretio caelos, altaria, Romam
Mercamur, latitat caelum sub divite sacco
Et quae militibus debebant praemia belli
Aera dari nostris quo cunctis cederet oris
Perfidiae populus Mahometica sacra relinquens
Devorat, in bellis vobiscum proelia gestans
[Note: Nemo gerit curam fidei] presbutero\s cum quo monachus iam possidet orbem
Quicquid in orbe simul claro radiavit in auro
Qui semper tabulas, qui signa, toreumata, vasa
Aurea, cumque scyphis Bacchi, carchesia, mensas
Citrinas, ad luxuriem turpissime abuti


image: s051

Malunt, christicolum, quam rebus consulere arctis
Dum tuti vivant, faciat quid dalmata tristis
Quidve ferox Pannon, quid vastae Sarmata terrae
Incola, quid carnus vel quisquis Turcica regna
Vicinus timuisse solet, non cura cucullo
Dumque rei publicae debent curare salutem
Exiguis nummis iurant sanctosque deosque
Nil fore quod praestent, et mille gravamina narrant
Vendere si cupias summis in montibus arcem
Oppidulum, villam, eum pagis, praedia, silvas
Primus adest monachus praelatus regibus, atque
Nobilibus, dum pluris emens dat protinus aurum
Exspectant prompti in turcas stipendia reges
Ditibus a mystis, verum qui credula corda
Simplicium docte novit monuisse sacerdos
Ut cupiant vitam propriamque exponere corpus
Nec daret argentum, nec vitam, orare paratus
Sed non supplicibus votis res magna geretur
Verum animo magno, cura, vigilantibus ausis
Consiliisque bonis, hinc vobis nulla timenda
Militia in syrios molles; graecosque disertos
Dum nequeant reges, nolint exponere mystae
Divitiae mundi quorum conduntur in arca

ORDO CIVIUM

Insequitur propere civilis coetus equestres
Altera nobilitas, quos fastus inanis, et ipsa
Ambitio flagrans totos possedit, et urget


image: s052

Luxus et immodicus, Veneris quoquam dira cupido
Inprimis fastu nec regibus hi trabeatis
Cessuri, in digitis quos gemma venustat, et aurum
Colla graves Indi quorum sunt torquibus auri
Fucataeque nitent sarrano murice vestes
[Note: Civis signifer] Vexillum flavis, calamistratisque capillis
Conspicuus gessit civis qui totus, et usque
Deliciis maduit, donec conflatum alienum
Aes cessisse bonis ad pauperiemque coegit
Artifices cuncti, cerdones milite forti
Assistunt, lanius trutinaque et pondere segnis
Retibus atque hamo comes huic cetarius ibat
Quique feros densis venatur montibus uros
Forcipe sartores aderant ferrarius ipse
Malleolis, sutor formis instructus, acuque
Ecce securigeraque manu lignarius ipsum
Et lapidum caesor comitans, portabat amussim
Pelvibus et speculis tonsor, cocus adsit aheno
Aurifices, cum peniculis, varioque colore
Pictores properant, vitriarius acque peritus
Tornare, atque faber serrae, thoracis, et aeris
Atque monetales, figulis, nullo ordine mixti
Affuerat tandem quicumque habitavit in urbe
[Note: Qui sint dediti avaritiae] Agmina plura tamen Veneri seduxerat ardens
Foenus et usurae, civilis numina plebis
Institor huc mendax, versutus proxeque netes
Et publicanorum furax huc turba recessit
Et qui velifera tumidum rate marmor, amore
Foenoris attentat, nigros mercator ad Indos


image: s053

Dum volat, insanas metuens numquam ipse procellas
Dulcibus atque inhians mensarius ipse lucellis
Caupo propolae vel qui cuppedia curant
Agrestum docti circumvenisse popellum
Et peregrinorum loculos vacuare gementum
E quibus atque etiam Veneri pars maxima servit

MILITES ET LANCEARII UNA CUM GERMANORUM LAUDE

Sanguinolenta cohors ex ordine civibus instat
Hi sunt quis dederat iam pridem lancea nomen
[Note: Suiceri Lancearii] Et simul Helvetii Suiceros vernacula lingua
Quos vocat, ex omnique tribu comites habituri
Cives nobilibus mixtos cum paupere pingues
Quid dum contendunt signum quis dignior esset
Ferre, in particulas hoc discerpsere minutas
Attamen ad Veneris maturant castra venire
Iurantes variisque modis per vulnera Christi
Per stomachum, et faciem, perque ilia sancta tonantis
Perque manus sacras, membrum nec linquitur ullum
Ille thronum patris, plures cum sanguine corpus
Tristeve martyrion sanctorum peiorat alter
Quaeque Valentinus, Cornelius, atque Quirinus
Cum Laurente sacro vel quos Antonius ignes
Sunt passi optantes devotis invidiose
Hostes virtutum quis displicet omnis honesti
Actio, cum fastu colitur malesana libido
Ebrietas tentat miseros Bromiusque vacillans


image: s054

Caedibus insignes viventes exque rapinis
Quos dum tormentis, longis hastilibus, ense
Armatos, verum nudos, neque casside clausos
Incessu forti tam stare ferociter atque
Proelia poscentes horrendo Marte cruenta
Cyprigenia videt, statim nutrice vocata
[Note: Laus Germanorum] Haec ait est devota tibi Germana iuventus
Mater quae totum gerit horrida bella per orbem
Solam te propter, mihi nec servire retractat
Auspicio cuius cuncti regesque ducesque
Totius Europae quosquos confinia claudunt
Fortiter evertunt tot regna, tot oppida, muros
Tempore nec nostro tantum laudatur in armis
Fatorum serie velut ampla potentia Medi
Sanguineis Teuton signis, victricibus armis
Externos semper didicit calcare superbos
Temporibus priscis, primaque ab origine Manni
Iulius hoc norat, victus Pompeius ab isto
Saepius hic Graecos armis, Asiamque potentem
Contudit, Christique sepulchrum ex hoste redemit
Conradi, Henrici, satis haud laudatus uterque
Foedricus, cum Gotfrido stirps ipsa Pipini
Testantur, cunctis semper memoranda poetis
Nomina, Laurigeris sane praeclara triumphis
Ad quae luxus ait credo hoc genus esse deorum
Pulchrum, procerum, rutilanti crine venustum
Robore membrorum simul et levitate verendum
Cursibus hoc pernix promptumque manu patiensque
Et sitis atque famis durae, rigidique laboris


image: s055

Corpora strymoniis vel candidiora pruinis
Et quibus haud quicquam toto formosius orbe
Conspicit (aut cancer, regio aut devexa petatur)
Phoebus ab Eois procurrens noctis ad umbras
Hectoreique animi fuerat vel qualis Achilles
Gens dulci sermone fluens, avidissima laudis
Contemptrixque trucis laeti, modo gloria merces
Inventis operum, et studiis exculta novorum
Attamen ut video non sunt concorditer omnes
Unanimes rubra cruce dum signantur et alba
Hic Venus, O si concordes essent vel amici
Oceani totis quicquid concluditur undis
Teuton martigenis subiget stratioticus armis
Sub iuga Gangarides, venietque extremus Hibernus
Caucaseas ultra pelletur Turca pruinas
Hic aliquis de plebe audax cui multa cicatrix
Vulneraque in facie, postquam data copia fandi est
Hic regina refert, miles gratissimus adsit
Qui servire tibi consanguineisque deabus
Dum studet, in totum fortis proficiscitur orbem
Atque adit intrepidus per mille pericula mortis
Per genus omne necis, genus atque per omne malorum
Cum framea gentes omni sub sole repostas
Sanguine laetatus, dira quoque caede virorum
Saepius hinc cibus est imo sub gurgite phocis
Aequoreisque lupis cibus est silvestribus atque
Hunc avidus curvo vultur depascitur ore
Omnes Germani duplex sed dividit ordo
Hic cruce signati rubra pepulere superbum


image: s056

Ex calabris et quae colit Apulus arva colonus
Regem Gallorum devictum sanguine multo
Ferro, caede hominum, iuvat hos dum miles Hiberus
Iam toties victor, cecidit dum Gallus in armis
Teuton et hic frisiam tristi modo Marte subegit
Oceano extremo degentes littore Daci
Et suedi his Promachis regis iuga ferre coacti
Hesperio mauri sub littore, Turca profanus
Hungarus hos sensit percussus Marte cruento
Francigenae et ligures, hos Itala terra tremiscit
Hos victi pridem Veneti sensere potentes
Perque Sigismundum quae Rhaetus, et Austria mitem
Nobilis et dominum venerabaturque Suevus
Suevus, qui Christi totus dum militat orbis
Signifer est praesto (tam mens animosa suevis)
Anteque signanus dedit hoc cognomine magnus
Carolus ut vidit tanto esse ardore fideles
Proque fide, et iusto tanta virtute feroces
Ast hic Helvetias sedes habitans alemannus
Milite quo rex Gallorum vir strenuus armis
Omnia bella gerit patriamque tuetur et idem
E quibus infelix nuper dux ipse repulsus
Insubres nullo invasit bis sanguine [(editor); sic: sanguire] terras
Atque ducem tandem Ludovicum in vincula duxit
Saepeque tentatur fatalis Apulia Gallis
Fastus ad haec cur est nostro fatalis amico
Nam male quaesita est primum Venus aurea dixit
[Note: Carolus Andegavensis] Carolus hanc primus funesto corde Tyrannus
Perfidus obtinuit dum pontifices aliena


image: s057

Si bene dii norunt donant et regna ministrant
Divitiis, simul et Christo servire parati
Quod simplex Petrus nescivit et ipse magister
[Note: Conradini ultimi ducis suevorum interitus] Hic Conradinum contra fas, iusque Suevum
Atque Hierosolymae regem necat impius auctor
Inque solo proprio regnum propterque paternum
Ecce ducem puerum quo tunc nec totus alebat
Nobilius germen mundus formosius atque
Caesareo a proavis deducens sanguine stirpem
[Note: Vindicta deorum in gallos] Cuius vindictam ramo millesime sentis
Galle sub usque diem hunc, longum sensure per aevum
Tam scelus infandum comitabitur ultio semper
Quo se nec Cacus, nec Cyclops polluit ullus
Aut Phalaris vel longa fide caritura vetustas
Hinc siculis oris mox vespera dira secuta est
Tot clades Galli, tot tristia fata tulere
Tempore ab antiquo, ter nostro tempore pulsi
Ut gravius caderent primo fortuna favebat
In praeceps demum ruerant, sed Carolus ipse
Heu manibus propriis legitur suspensus obisse

Finis quarti libri


image: s058

LIBER QUINTUS

FEMINEUS SEXUS

FEmineusque chorus properasset amabile vulgus
Magna puellarum nisi detinuisset euntes
Pars se difficilem reddens, pudor obstitit illis
Attamen armatae venerunt proelia Martis
Optantes, Venerem qua vicerat ille superbam
[Note: Vetula signifera] Has anus improbior dictis firmarat acutis
Cuspide signa gerens, non est, ait illa, puellae
[Note: Oratio vetulae ad puellas] Cur vos detineat pudor, oh pudor impius, ille
Neglexit meme fueram dumque utilis armis
Et pugnare sagax, pugnantem cuncta decebant
Iam rugae miseram, et deformans cuncta senectus
Reddidit invisam suspendere et arma coegit
Nam rogor a nullo, sed me rogitare pudebit
Sumite formosae, iam tela decentia, meque
Ponite in exemplum, ne dum vos curva senectus
Occupet, ut sero virides gemuisse velitis
Pertransisse dies, rosa florida tentat amantes
Sed contempta iacet iam spina rosis viduata
Virginibus verba haec vetulae placuere senilis
Et modicum posita formidine laeta sonabant
Carmina, dulciflua mulcentes aera voce
Atque inter se animos addunt et velle libenter
Castra sequi Veneris respondent, et simul omnes
[Note: Ursula alpestris] per choreas saltant agiles, huc Ursula nostra
Iam (roseo serto passos redimita capillos)
Venerat, alpestri sed de regione suevus
Hic ubi rura colit, qua nil formosius unquam


image: s059

Rurales aluere casae, nec campus, et agri
Seu Dryades fuerint Nymphae, dulcesve Napaeae
[Note: Agasina] Hic Agasina Smichi piscosa fluenta reliquens
(Excellens forma et morum bonitate puellas
Lilia vel quantum spinas, vel sidera phoebus)
Affuit, in nostrum multos dominata per annos
Pectus amore gravi, pudet heu non ire sub armis
Et signo Veneris per silvas atque per agros
Et segmentatas matronas et generosas
Insignes gemmis, armillis, torquibus, auro
[Note: Apollonia danubiana] Tertia visa mihi est fax atque novissima iam iam
Quam vel Apolloniam dulces dixere parentes
Lusibus et choreis o iucundissima virgo
Formarum decus et non infima gloria villis
Hic ubi Danubius non multum a fonte recessit
Nobilium mediis Suevorum in collibus ortus
Atque ubi vel cunctas celsus prospectat in oras
Bussus mons pulchra pariter notissimus arce
Accola quam veteri vocitat sermone Suevum
[Note: Puellae Tubingenses] Taliter a patribus sese accepisse renarrans
Miserat urbs etiam quam neccharus alluit undis
Pars Ameraeque secat mediam pars praeterit hortos
[Note: Puellae alpestres pulcherrimae] Militiae longo cupidas ex ordine turmas
Attamen alpestres adeo placuere puellae
A studiis ut si mihi quando vacatio detur
Protinus exsiliam per montes atque per alpes
Atque per obscuras nocturni temporis umbras
Visere paganas quas dixi saepe puellas
Oleniae nec me retinet pluviale capellae


image: s060

Sidus et haud Boreas canis gelidissimus undis
Flammifer aut Procyon, fulvi et vesana leonis
Stella, vel elongans phoebeos carcinos ignes
Has quoniam decorat nativo forma decore
Ingenitoque rubent mordenda labella colore
Pingit, et auratos solum natura capillos
Hic est fidus amor, simplex hic pectus, et ardens
[Note: Contra civiles puellas invehitur] Civiles dominae duo vix dum lustra videntes
Verba dedisse solent, et cunctos fallere doctae
Omnibus arrident nec fido pectore cuiquam
Fucatae faciem, peregrino et odore superbae
Quod si pigmentum, si serica pallia demas
Nil ibi formosum, nihil est ibi conspiciendum
[Note: Contra luxum suevorum] Immoderatus item Bacchus peregrina gulaeque
Condimenta negant dulcem consurgere prolem
Virgineumque decus deformant atque decorem
[Note: Laudantur veteres suevi] Oh ubi Suevorum mores, ubi sanctus avorum
Consensus, mercatorum qui nulla ferebant
Nomina, nec vinum gustaverat aegra senectus
Tunc pudor, et probitas, ius, fas, pietasque vigebat
Tunc maturus erat fetus, robustaque proles
Et roseo malas pinxit natura colore
Tunc flos militiae nostris exiverat oris
Atque per immensum victores gessimus orbem
Proelia, vicinos late pulsavimus hostes
Dives inopsque simul tantum Rhenonibus usi
Nunc contra in luxum sunt omnia prona pudendum
Nam sordet patriae cuius modo copia, vinum
Undique luxuriat, quod nescivere priores


image: s061

Atque accersitur felici palmite Creta
Atque faliscorum montes pucinaque vitis
Vellera nunc serum, villosaque purpura passim
Et pelles Martis vel quas modo sarmata crudus
Mittit, et insolito caeli de frigore Mosthus
Vestitus praebent, inopi quoque fimbria sunto
Quid memorem merces externas cum cinamomo
Rugosumque piper vel quos dat Tmolus odores
Zinziber atque arabum silvas vel Balsama Iudae
Haec patrios mores, haec mentem, corpora, prolem
Corrumpunt, et fucatis cum dotibus ora
[Note: Invehitur in peregrinos mores] Contineas veteres precor o Germania mores
Atque peregrinum pellas sanctissima luxum
Et vitium ignotum nostris maioribus olim
Quod sequitur luxum, quod mores Italicorum
Irrepsere brevi necdum caput hactenus audent
Exserere improbiorque Venus dirumque venenum
Tu tamen occurras restinguens vindice lege
Ne serpant, mirum quid causae, saepe puellas
[Note: Invehitur in puellas pueros necantes] Heu steriles video dum sint ludendo solutae
Sed mox legitimas flammas adhibendo tumescunt
Gestantes utero carissima pignora matris
Linquitis unde mihi non parvam suspicionem
Ventre resolvatis gravido quod pondus amandum
Viribus herbarum, per nigra venena parentis
Nomina vitantes, ut non violata geratis
Crinibus effusis mentiti iura pudoris
Possitisque habitu vel virginitatis abuti
[Note: Invehit in veneficos] Ah male quottidie [(editor); sic: quotidie] pereat vel quicquid avernus


image: s062

Poenarum exercet miserando corpore lugens
Sustineat, qui tam medicamina dira paravit
Primus, et innocuas herbas ad plena veneni
Pocula praedocuit misceri, et perdere vitas
[Note: Adhortatio ad puellas] At vos formosae placidissima turba puellae
Quae rabies tam dira potest? tam mitia corda
Pellere sub tantum facinus? quod dulcia matris
Nomina spernentes pueros in ventre necatis
Fingite virgineae mentes quam posset habere
Formam, quam faciem tam pulchra matre creatus
Filius, aut dulci quam murmure saepe vocaret
Matrem, nunc ridens, nunc vultu matris inhaerens
Sed quid blanditias pueri vel murmura blaesa
Eloquor, inventae plures quae viva trucidant
Pignora (proh facinus) cedat nunc fabula prognes
Et Medea fuit nonnullo mota dolore
Tu natum immeritum nulla ratione necasti
Quam quod virgineum posses simulare pudorem
O meretrix multum saevo truculentior apro
Nec stygias curans furias, nec amabile caeli
Hospitium, nec naturae communis amorem
Quae vel in hercyniis fera tam crudelis oberrat
Saltibus? aut ingens bison, aut sit corniger urus?
Quae nemus hircanum tigris colit effera tantum?
Quae tam marmaricis rabidae feritatis in agris?
Bestia nutritur? quae se se sanguine partus
Inquinet heu proprii? vigilet vel pondera ventris
At tam produxit nullum natura sub orbe
Aequoris horrendum monstrum, terraeve figuram
Cui proles sua non sacra sit, vel maxime amata


image: s063

O quae pro meritis poterit tam digna rependi
Poena, scelus superat quicquid statuistis avorum
Censurae, et leges, condatur viva sepulchro
Centum suppliciis non una morte perire
Digna, latrociniis cunctis immanior una
[Note: De sagis et maleficis] Attamen emersit vetulis doctricibus omne
Hoc scelus infandum, sagas nam suevia nutrit
Pocula thessalicis doctas miscerier herbis
Unde iuventutis mentes furiantur amore
[Note: Mores sagarum] Ut quoque iam pridem quaedam est confessa Tubingae
Abnegat illa fidem primum plebs Christicolarum
Dedens seque suamque animam Plutonis habenae
Altera daemonibus se concubuisse fatetur
Auxilio illorum profitetur et altera fruges
Grandine demissa se depopulasse feraces
Commovet haec rabiem ventorum turbine magno
Intulit haec nimbos sed canas illa pruinas
Insidet haec baculo dum vult properanter adire
Et vix in parva Romam vel quo libet hora
Illa equitando capras, haec tauros, illa caballos
Infestat, pecudes inimicorumque necantes
Nec solum pecudes, miseris mortalibus usque
Heu variis nocuere modis, hic claudicat, alter
Insolitos patitur misero clamore dolores
Laeditur invisis vulgus miserabile telis
Mortificantur item pueri sub ventre iacentes
Tantaque funestas agitat vesania sagas
[Note: Apostrophe ad Germaniam] Tanta superstitio quae te Germania cogit
Suppliciis, poenis, non unis ignibus esse


image: s064

Non volo crudelem sed legibus obsequiosam
Si modo virtutis patriae, morumque sacranda
Censurae valeant tecum praecepta severae
Interea nimium petulans anus illa citato
Agmina compellit gressu, venere sub ipsum
Iam Cypriae aspectum, cui servit machina mundi
[Note: Oratio vetulae ad venerem] O regina tibi placeat, vetula improba dixit
Iam numerosa cohors qualem vix duxerat ullus
Ad molles properat me auctore Cupidinis arces
Myrtea praesertim gestantes serta puellae
Consilio quantum valeam quantumque venusto
Eloquio, iam diva vides, non utilis armis
[Note: Nequitia vetularum] Sim licet, emeritae iam dudum munere functa
Militiae, in templo suspenderim et arma penatum
Attamen hic populus mitissima turba puellae
Me duce persuasae tentoria quaerere amoris
Atque ego dum potui viridis dum floruit aetas
Pugnavi audacter despecto innixa bacillo
Furta puellarum iam nocte dieque procuro
Optima lena quidem binos coniungere amantes
Et nihil in tali me me est praestantius arte
Fallere si qua virum nescit, consultat anile
Illa magisterium, quae consolata recessit
Calleo mille modis, hodie licet amplior astus
Saepe maritatas teneat, tam callidus orbis
Temporibus nostris sed taedet cuncta referre
[Note: Instrumenta libidinis] At comes illius ventosa superbia sexum
Femineum allectat sub cuncta libidinis arma
Sed iuvat inprimis luxus non infimus hostis


image: s065

Virtutum pariterque omnem qui nutrit amorem
Otia segnities, effrena licentia, multas
Prodere consuerunt lasciva fronte solutas

RUSTICI ACCEDUNT

Ultima rusticitas olim virtutis alumna
Et quae iustitiam summo dilexit amore
Post decreta quidem quo se convertat, abivit
Atque voluptatem sequitur virtute relicta
Agmine stipato properans contingere mollem
Militiam, Veneri hoc dum nuntia fama referret
Obvia procedi iussit cuncta agmina, seque
Componit, quanto poterat lascivius, ipsi
Mox comitatus adest, nutrix cum matre superba
Pigritiesque simul, cunctaeque ex ordine servae
[Note: Arma rusticorum] Vix paulum egressa est contis sudibusque praeustis
Pars curva falce, et framea pars, parsque bipenni
Armata inspicitur silvas exire virentes
Barbara rusticitas, cuncti de montibus altis
Pastores ovium erumpunt, raucique bubulci
Melliflue his dulcis sufflata ascaula sonabat
[Note: Ornatus rusticorum] Floribus at variis compti rudibusque corollis
Hunc buxusque virens, hunc chaonis arbor obumbrat
Illum flexipedes hederae vel spicea serta
Suco alium tristis taxus, partem utilis hastis
Fraxinus, et cornus, quosdam ilex melle referta
Alnus amica mari, nec frigore laesa cupressus
Arbutus et quosdam pomo vestita rubenti
Hunc tiliae frondes, quosdam esculus alta coronat


image: s066

Pars myrto insignis, viridi alter daphnide cinctus
Atque suis pavo pennis, capita undique multis
Nonnullos struthus ferri decoctor et aeris
Horarumque vigil noctis cantator honesta
Postquam tota cohors spatioso rure refusa
Congreditur propius, oculi maduere dearum
Laetitia immodica nunc nunc Venus aurea dixit
Actum de virtute quidem est nunc iure triumpho
Vos etenim timui solos, hostesque verebar
[Note: Amator se nex est signifer] Hactenus infestos, plebs o carissima salve
Accessit senior quatiens in cuspide signum
Hic lepido sermone placens sibi, talia fatur
Sit cytherea tibi gratum, sit gratius ipsi
Nos nostrasque manus tibi quod devovimus uni
[Note: Laus veterum rusticorum] Virtutes contra, iam pridem iure sorores
Simplicitas, probitas, cum relligione deorum
Sobrietas, pudor, integritas commune tenebant
Nobiscum hospitium, vel nos astraea reliquit
Non nisi postremos docti ut cecinere poetae
His modo neglectis ad te concurrimus omnes
[Note: Mores veteris amatoris] At mihi primus honos primo vexilla dabantur
Quod plus quam reliqui spernam virtutis amorem
Et nihili faciam cum relligione pudorem
Delirusque senex vocor hinc et desipere illis
Nam quamvis canis modo sim confectus et annis
Invenies tamen haud quemquam quem maior amandi
Cura habeat, qui nocte dieque frequenter oberro
Ante aedes dominae, non est flagrantior ignis
Inter mortales, nec si volet illa recusem


image: s067

Ire per infernasque domus sedesque sepultas
Atque per extremam Libyam vel regna Getarum
Dummodo rem gratam spero fecisse puellae
Cum patriis nummis quicquid labor improbus ipsi
Lucratur, iuvat hoc totum conferre, nec ullus
Propositum impediet, nec curo hominesve deosve
Nec pudor est curae, nec fas, nec candida fama
Hinc me praecipuo semper dignabere honore
Accipe praefectum pagi qui nuper in altum
Proditor agrestum surrexerat, hic domino plus
Asper et elatus simul inclementior urso
Eloquio tardus, vincens gravitate Catonem
Hic quamvis canus, passa rugosior uva
Attamen ignitam gestat sub corde pharetram
Indignatur item virtus quod fastus ubique
Occupet hunc inopem populum quod paupere cultu
[Note: Veterum rusticorum vestis] Vivere nos deceat sicut vixere parentes
Lintea vestis erat, pellis vel cruda capellae
Et si quando dies Martis sollennior esset
Tegmina cinxerunt nostros villosa luporum
Aut melota cavis nuper detracta cavernis
Teutoniae haud vestes insubres sive Britannus
Vendiderat. cultus nunc luxuriosus habetur
Omnibus in pretio, contentus simplice nemo
[Note: Mores adolescentium rusticorum] Aspice rusticolas primoque in flore iuvencos
Incedant quam festive quam discolor illis
Sitque brevis vestis, quam saltent molle iuvante
Virgine, dum calamis concentant horrida laetis
Tympana, si festis in gyrum forte diebus


image: s068

[Note: Choreae rusticorum] Saltant et laetas choreas per compita ducunt
Quam quoque voce alta Iuh Iuh clamare periti
Ecce spathas, longosque enses, quam fortiter adsunt
In chorea his opus est, nam dum fervescere coepit
Rusticus, et spumans alios in hella reposcit
(Pulsatus cubito, aut pede, vel dum iubilat alter
Virgineo comptus serto et praelatus amore)
Nec sedare potest nec caedibus abstinet ullis
Tam male composita ruit hic in proelia mente
Quae damnastis avi dum nos astraea colebat
Turba salax etiam dumis, et saltibus errans
Labitur in Venerem vel lacte, serove refertus
Attamen et cessit frugi iam mensa colonum
[Note: Invehit in luxum rusticorum] Bacchus erat quondam tectis ignotus avitis
Zinziber, et quicquid iam per mare navita portat
Pocula tunc dederat liquido de flumine lympha
Atque holus hortorum tunc festa lance ferebant
Inprimis cepas et pulmentaria avenae
Gaudeat at luxus nimium defluxit ab istis
[Note: Luxus causa libidinis] Moribus haec aetas, didicit silvestris alumnus
Lautitiis cunctis ventrem farcire patentem
Acrius in Venerem ruit inde petulcior hirco
Deserit et veteris vestigia sacra coloni


image: s069

IAM TOTUS EXERCITUS PROGREDITUR

Iamque acie instructa surrectis undique signis
Signiferi, atque duces hinc inde sine ordine cursant
Umbratique rosis titubantes atque lyaeo
Adque voluptatem cogunt et marcida castra
Unguento, somno, lautis quoque plena popinis
Cogitur his armis quoniam concedere virtus
[Note: Armigeri veneris] At Venus elegit proprio de corpore curans
Armigeros, stupris, incestibus atque solutos
Lascauros scurras, comedones, et cytharistas
Auleten, lenas, saltrices et myropolam
Nec nisi multiplici famosos crimine passa est
Ire latus propius, nec sestipare volebat
[Note: Contra pedicones et sodomitas] Reppulit at solos exauctoravit et illos
Qui non naturae concessa cubilia tento
Pene ferire solent, funestos addo cinaedos
Et molles tribades, cum fellatoribus, ipsos
Proh pedicones infando crimine notos
Et notat infamis tandem quoscumque Gomorra
Ite ait, ite procul rerum pars pessima mundi
Invisi vitiis ipsis, quis credere posset?
Et Veneri steriles, nos contra et inutile vulgus
Virtutum castris proh deiectissima pestis
Quos cum natura deus et caelestis abhorret
[Note: Consolatio veneris ad exercitum] Interea placido totum permulserat ore
Agmen et in numerum vulgus, solatur inertes
Imbelles firmat verbis audacibus, omnes
Spe replet, et cunctas mundi promittit abunde


image: s070

Delicias, si se fortes in bella sequantur
Et quid cuique libet fecisse spopondit adeptum
Incensi his dictis animi, et furor additus armis
Buccina terribilis iam personat undique turbam
Stridulaque erigitur praefixo fraxinus aere
[Note: Comparatio] Et resonant omnes caelorum grandine saltus
Non aliter quam dum ventorum turbine magno
Impeteque ingenti summis de montibus altus
Aut fragor auditur, vel dum alta ceraunia caeli
Fulmine concussit rector quo maxima late
Terra tremit motu, et sternuntur murmure silvae
Taliter omnigena audisses crepuisse per arma
Terram circum omnem nemora, et mare sidera ad alta
Tum penetrasse sonum, tantus fuit omnibus ardor
Ad magna erectis spe, verbo cypridos almae

Finis quinti libri


image: s071

LIBER SEXTUS

DE VIRTUTE ET EIUS MILITIA

[Note: Virtutes] INterea se se virtus ad signa coegit
Sobrietas, pudor, et patiens submissaque diva
Iustitia atque aequum pietas concordia honestas
Venerat et rubro perfusa modestia vultu
Quaeque minus celebres ad tristia bella paratae
[Note: Fides signifera Caritas belli imperatrix] Astiterant, et cana fides vexilla gerebat
Ast amor in divos belli fuit induperator
Conveniunt homines pauci atque ignobile vulgus
Ex omnique tribu tamen est contracta senectus
Inprimis monachis iunxit se rustica turba
Atque sacerdotes quosdam venisse videmus
[Note: Spes nuntia virtutum] Mittitur in totam virtuti nuntia terram
Spes, quae promittat (post multa pericla labores
Tristitias animi mordentes pectora curas)
Tandem caelestesque domus vitamque beatam
Atque voluptates quas numquam grandinis ira
Perdet in aeternum, terrent nec fulguris ignes
Illa leves subito cursu delapsa per auras
Desertas reperit villas et moenia celsa
Incola deseruit Veneris sub castra secutus
Unde sub adversis solita haec audentior esse
Ire per excubias Veneris mediosque per hostes
Audet, et in partem vel sollicitare duelli
[Note: Oratio spei ad mortales] Hostiles turmas, promittens regna polorum
Addit et o miseri non est sincera voluptas
Nec diuturna quidem luxus, Venerisque pudendae
Quaeque necant homines plus quam Mavortia tela


image: s072

Abbreviant vitam, cunctas in corpore vires
Enervant subitas mortes et nomina mille
Morborum inducunt, claro cum nomine famam
Ingenium, mores, et mentem, cum ratione
Furantur miseris, similes redduntque ferarum
Atque oculos utriusque hominis caecando resectant
Et quod prae cunctis magis est miserabile, Ditis
Sedibus immergunt, tamen haud inventus in omni
Agmine, praesenti qui praeposuisse futuram
Laetitiam vellet, vel regna superna caducis
Mundi deliciis Veneris, nec damna nocivi
Curaret luxus unde haec irata recessit
Nuntiat atque suis rediens, interrita causam
Quam mihi communis virtus mandaverat aegi
Quas ego per terras per quas erraverim et undas
Dicere taedebit frustra lustravimus orbem
Rura ferisque carent viduantur et aera pennis
Et mare delphinis, homines vidisse nequibis
[Note: Virtutis querimonia] His simul auditis virtus expalluit, atque
Illius usque genae lacrimis maduere profusis
Testaturque deos et mollis crimina mundi
Quis precor abduxit mihi simplicitatis amantes
Agricolas? pariter summis de montibus ipsos
Pastores pecoris apud hos commune mearum
Hospitium fuerat gnatarum ab origine mundi
Sanctorumque patrum, quo macra recessit eremus?
Fortis ubi est monachus? ubi sunt ingentia magni
Verba sacerdotis? quibus o stipendia large
Suppedito ut ducant populum virtutis habenis


image: s073

At frustra foveo coniuravere scelesti
Pellere me terris, et debellare misellam
Hinc mihi nulla salus nisi totis cedere rebus
Inque domos superas ad communemque parentem
[Note: Patientia consolatur virtutem] Talia dicentem multo quoque plura gementem
Solatur brevibus victrix patientia verbis
Dii meliora dabunt defletis rebus et ipsa
[Note: Constantia consolatur] Impia saepe dedit nitidum fortuna regressum
Advolat et propere fortis constantia matrem
Exsanguisque metus incusans atque timoris
Ibimus, ullius nec nos violentia vincet
Dira licet cunctis Venus arma minetur et ipsa
Horribilem caedem nobis, nec limine primo
Deficiemus, et ante tubam discedere turpe est
Nec tam desertae sumus ut plebs illa recuset
Quamvis paucula sit quocumque vocaveris isse
[Note: Laus constantiae] Magnos nonne duces, ingenti milite cinctos
Saepe quidem minimis fudit constantia turmis
[Note: Alexander magnus] Me duce Pellaeus iuvenis victore popello
Gentibus edomitis solis penetravit ad ortum
Atque Palestinas turbas protrivit ad unum
[Note: Iudas maccabaeus Xerxes] Cum paucis Iudas pariter bellator Hebraeus
Me duce Persarum numquam numerabile vulgus
Agmine vel tenui gens proculcavit Achiva
[Note: Adventus veneris] Vix ea fata fuit, tuba dum procul aere canoro
Perflavit silvas et in ima valle remugit
[Note: Instruit aciem constantia] Arma vocans, sed non constans perterrita virtus
Protinus ad signum vulgus collegit inerme
Atque aciem instructat verbis audentius ipsos


image: s074

Consolata viros inquit componite mentes
Fortiter o socii nobiscum ad proelia vestras
Auxilium nobis summo de culmine caeli
[Note: Fuga militum virtutis] Polliceor, nos hic victoria certa manebit
At frustra surdas aures concussaque vulgi
Pectora firmarat mox nam clangore tubarum
Audito, stupuere necique simillima turba
[Note: Adhortatio virtutis ad fugientes] Palluit, et timide iam terga dedisse solebat
Inclamans virtus quis vos timor inquit abegit?
Impius, et molles agitat formidine mentes
Quo ruitis servile pecus? cui colla dedisse
Vos iuvat, aut perferre quidem quae vincula victos?
Exstimulansque animos lacrimis probris, prece mixtis
State viri precor instaurate aciemque virilem
Et memores estote dei fideique sacratae
Quae vos exspectet merces, quae gloria tandem
Vos meminisse decet, verae dum certa salutis
Spes, et caelestis regni vos gaudia numquam
Cessatura aevo, maneant certo, tamen ipsam
Agmine de toto proh non audiverat ullus
Disiecta est acies desolatique manipli
Nec quisquam instantes hostes laetumque minantes
Sustentare potest aut arma micantia plenis
Perspexisse oculis, Bombardarumve fragorem
Turbati fugiunt monachi. fugit ecce sacerdos
Grandia pollicitus, sed maestis rebus abibat
Silvarum latebras et diverticula nota
Rurales adeunt sparsim sed cetera turba
Abiectis armis non uno tramite fugit


image: s075

Accipiter veluti pavidas si quando columbas
Invasit subito pascentes semina ruris
Fit fuga quo fert quamque metus nec cura suarum
Suppliciter postquam frustra reuocavit inermem
Militiam, virtus se desertamque videbat
[Note: Virtus ad superos fugit] Confestim ad superos tota cum prole recessit
Ingratasque vocat terras nec munere frugum
Dignandas, et plura quidem questura tonanti
Omnipotentis adit solium regale tonantis
Hic sparsis steterat flens et miseranda capillis
Atque data est postquam libertas ecce loquendi
[Note: Oratio virtutis ad deum] Pauca quidem fatur, singultu verba vorante
Ast ait a superis tibi sum demissa superne
Arbiter in terram, mihi deserviret ut illa
Et me ductricem cognosceret atque regentem
Ut posset post hac ad te transire parentem
Ast ego desertis currens in gloria silvis
Despicior cunctis mortalibus atque repellor
Spreta iacet pietas, spreti pietatis honores
Nec probitas, nec cana fides, nec sobrietatis
In pretio modus est, homines astraea reliquit
Atque pudicitia est Saturno rege fugata
Quod si nos turbis hominum inseruisse volemus
Haud secus impugnor quam dum sub sole sereno
[Note: Comparatio] Nycticorax vacuo libraret in aere pennas
Hunc grex alituum subito cum turbine cingit
Conclamat, lacerare cupit, comitatur, et instat
Sic ego pulsa quidem, sed ne spes ulla supersit
Bella parat Venus et vitiorum dira caterva


image: s076

Coniurata venit mundo me pellere tentans
Nec nos mortales armis opibusve iuvarent
Quin potius contra gladios strinxere cruentos
Agmine collecto nullus mea castra secutus
O pater ostendas ubi sint fortissima verba
Presbyteri? atque ubi sunt quos clausa repagula tentant
Quos elegisti prae cunctis esse ministros
Iustitiae in terris, verae auctoresque salutis
Quam bene rexerunt populum? quam tramite recto?
Duxerunt sibi commissum populumque fidelem?
Cum populo ad Venerem qui defecere petulcam
Hinc miserae penitus spatioso ex orbe fugatae
Ad te summe pater rerum concessimus omnes
Tu modo quo possis mortales dirige gressu
Et tibi subiectos virga meliore guberna
Ultra non quisquam miseras evulserit a te
Aque tuo hospitio defunctas munere nostro
Et ne spes restet, tentavimus omnia, nil non
Audentes, frustra latum peragravimus orbem
Iratus divum genitor solio infit ab alto
[Note: Oratio summi dei] Siccine pro meritis genus o mortale rependis?
Quod genui grates, similem et ratione deorum
Effinxi, ingratis vitam atque alimenta paravi
Quod si vera refers, tua si non vana querela est,
Vivitur et si sic, numquam mora longa petatur
Crede mihi virtus torquebo crimina mundi
Et mittam in terram morborum mille figuras
[Note: Pestis grassabitur] Pestiferaque lue modo corruptissimus aer
Corripiet, tradetque neci sine fine scelestos


image: s077

Mortales, pars tertia vix evaserit illam
Nulla aetas tuta est sive innuptaeque [(editor); sic: innupteque] puellae
Sive vir aut iuvenis fuerint seu pigra senectus
Ante diem pestis rapiet, nec parvulus infans
In gremio matris, nec praebens ubera mater
Tuta sub hac labe est, utero nec pignora gestans
Concidet inter opus morbo correptus arator
Assiduus cultum dum sollicitavit agellum
Roscida [(editor); sic: Rossida] quosque videt laetos, simul et bene sanos
Tithoni coniunx, miseros mox vesper humabit
Funera, nec solito patrum de more ferentur
Nec luget matrem qui mortuus ante iacebit
Nil hominum miserans torquebo crimina mundi
[Note: Morbus francicus] Pestiferum morbum labes quae francica fertur
In terras mittam, quae deformare venusta
Corpora consuevit, vel nigra ad tartara mittet
Ulcera cum variis morbis incognita mittam
[Note: Pecora morientur] Tempore maiorum, pecudes et quicquid in usus
Humanos dederam crudeli morte necabo
Inficietque boves scabies et viscera terrae
Letiferas herbas producent atque nocentes
Et quo compescam Veneris ferventia tela
[Note: Fames] Terra neget fruges homini simul arvaque culta
Depositum fallent, miseroque alimenta negabunt
Humor enim immodicus, calor et nunc solis anhelus
Seminibus venti et lolium tribulique nocebunt
Ingens unde Fames mortalia corpora tristi
Corripiet macie, taceo quos dira subire
Tartara compellet, senibus coniunge puellos


image: s078

[Note: Bella] Has inter clades modo tristia bella movebunt
Reges et proceres quis milia multa peribunt
Et contra gentem male gens armabitur atrox
Fit strages hominum, tunc sanguine terra madescet
Deque cruore virum fluet heu torrentior amnis
Fraternas acies infesto tristis erinys
Agmine disiungens inimica ad proelia trudet
Insurgentque novi letali Marte tyranni
Discordes, erit et qui dicet se esse prophetam
Infestis cupiens signis calcare superbos
Sub pedibus reges toti et dominarier orbi
Quo fuit in terris numquam truculentior hostis
Tunc mites hunni, tunc implacatus Alanus
Mitis erit, pia dicetur vel vandala pubes
Et quoscumque alios septem misere triones
Oppida conquassans, pagorum culmina parva
Ignibus absumens, pecus et frumenta vorabit
Deturbabit item summis de montibus arces
Diruet atque sacras aedes et templa deorum
Saevus in agricolas, viduas, puerosque gementes
Opprimet, et castas volet hic stuprare puellas
Inque sinu matrum qui pignora parva necabit
Sanguine torrentes hominum fluxisse videbis
Innocuas mactat plebes dum more ferarum
Obvia quaeque domans et castra inimica potenti
Agmine tum demum spoliet regnando triumphans
Quis nunc luctus erit quae nam lamenta dabuntur
Confugium afflicti dum nec solamen habebunt
Atque malis tantis si homines resipiscere nolint


image: s079

Deucaleoneo mundum delebimus imbre
[Note: Oratio misericordiae ad deum pro homine] Cunctorum hic gemuit miseratrix una sororum
Atque ait o clemens hominum sator, atque redemptor
Plasmatis humanis fragilis miserere precamur
Quodque titillantis natum ad tentamina carnis
Quodque sit expositum multis affectibus ipsum
Allicit hinc visus miseros, auditus et illinc
Affert pruritum, quod corpus amabile tactum
Afficiat lubricos, vel prandia lauta palatum
Quid quod odoratu facile ad peccata trahuntur
Denique seductor multo cacodaemone cinctus
Infernus Pluto velut immansueta leaena
Circuit heu mundum, collustrat ovile superni
Pastoris, miseros persuadet et impiger urget
Ad facinus varium, quo devoret o miserandos
Mitis opusque tuum multoque cruore redemptum
Pro pietate tua iudex miserare cadentem
Nec sine quod pereant per turbas atque gregatim
Pro quibus e superis lapsus miseranda tulisti
Et passus colaphos, opprobria, verbera, sentes
Sputa, crucem, clavos, post tristia pocula, mortem
Quin varios adhibeto modos resipiscere stulti
An ne velint olim, per signa poli manifestes
Prodigiosa equidem credent miracla videndo
Astiterant illi virgo de semine Iesse
Edita, sed genitrix, et idem supplex rogitavit
[Note: Confutatio dei] Caelicolaeque alii quos qui numerare laborat
Aequoris hic libyci bibulas numerabit arenas
Credere prodigiis ait unicus arbiter aevi


image: s080

Quis velit aut posset? qui verba fidelia patrum
Atque prophetarum voces? monitusque salubres
Temnit? apostolicamque tubam? vel denique Christum?
Qui verbis, opere, et signis miranda docebat
Reddidit hic gressum claudis, patefecit hic aures
Surdis, leprosos curans, et lumine captos
Restituens, qui perpetuoque sopore gravatos
Evocat e putrido viventes ecce sepulchro
[Note: Repetitio misericordiae] Aspice salvator miseri quoque cordia rursus
Dixerat, et miserare tuam propriamque figuram
Artibus in numeris obiectam daemonis atri
Praetereo carnis irritamenta malignae
Et si vera refers, proprio tamen ore sonabas
Videritis nisi prodigia in caelo manifesta
Heu male credetis, quare malus admoneatur
Cum quo ne pereant iusti et probitatis amator
[Note: Placatus deus] Vicisti deus aiebat, portenta videbunt
Iratique minas caeli, superumque parentis
[Note: Cruces in vestibus hominum] Ostendamque meae mortis notissima signa
Liventesque cruces hominum de vestibus albis
Atque videbuntur cum clavis, lancea, miles
Cumque latrone gemens furca pendebit Iesus
Tam signis te intercedente deus manifestis
Nunc genus humanum monet, atque reducere quaerit
Si peccatorem nec sic revocare valemus
Ulterius precibus tu desine plura rogare
Heu heu nostra quidem sententia firma manebit
Sentiet atque malum quod nec videre parentes
Posteritas, scelerum variis peritura ruinis


image: s081

[Note: Venus triumphat] At Venus ut campos, et castra inimica videbat
Deserta; exsultat mox gaudia multa triumphans
praemiaque instituit, parta et pro laude coronat
Floribus et myrto tirones atque magistros
Militiae, et resono modulantia tympana plectro
Atque arguta choros indixit tibia laetos
Prataque pulsantur pedibus, nullo ordine saltant
Cum senibus iuvenes, monachis vestalis amatrix
Iungitur, hic peragunt quicquid fecisse iuvabat
Pars epulisque vacant genialibus atque loquacis
Grata coronati spumant munuscula Bacchi
At Venus, ut petiit procinctum plurima turba
Solvere, et emeritum iam iam suspendere Martem
Denegat, in specula verum editiore locavit
Excubias, multis exploratoribus usa
Nec secura satis, prudens nec frangier unquam
Rebus in adversis virtutes atque periclis
Fortius afflictas, sed surgere in arma sorores
Quid tandem fiat non est praedicere tutum

Ex Ingsteten villa tempore pestis

FINIS


image: s082