Quibus enim aliis, Viri Magnificentissimi, quam Heroum Helvetiorum filiis, Nepotibus, agnatis? Haeredes [Reg: Heredes] estis paterni nominis et indolis; paternae magnanimitatis, atque virtutis: quid ni
et haeredes [Reg: heredes] paternarum laudum, gloriae, honorum? Si excellentiae in homine existentis [Reg: exsistentis] testimonium, est Honor; st Viri virtute praediti vel soli, vel certe prae reliquis, teste Aristotele, sunt honorandi: quotusquisque proditurus est, qui cognitae Helvetiorum excellentiae, virtuti heroicae, fortitudini singulari, testimonium daturus, eosdem maximopere, negaverit, esse celebrandos? De Q. Fabio Maximo, de Publ. Scipione Africano, de reliquo nobilium flore Quiritium refert Salustius; Eos dicere ac testari fuisse solitos, Cum maiorum suorum imagines intuerentur, fuisse sibi animos ad virtutem vehementissime accensos: flamma quidem tam efficace, ut quiescere prius nequierint, quam Parentum ac heroum illustrium gloriam virtute sua adaequassent. Profero et ego, Viri Excellentissimi, maiorum Vestrorum imagines, nullo quidem vel Zeuxidis penicillo expressas, vel Bryaxis marmore sculptas, vel Mentoris arte celatas: sed gracili rudioris Camenae filo contextas. Excellentia nimirum, et virtute refertissima Proavorum facinora: quorum intuitu, generosissimo Nationis Helveticae sanguini, ad imitationem animus, ad virtutem impulsus, ad promerendam gloriam stimulus subministretur: ut Ascanios, ut Iulos vestros, ad antiquam virtutem animosque viriles, Et pater (aliquis) Aeneas, et avunculus excitet Hector. Eam tamen amentiam nunquam admisi, ut putarem; vel levibus Elegis [(printer); sic: Elegiis] , seu Vel suum quorumcumque angustiis, aut innumeras Heroum Helveticorum
imagines exprimi, aut eorum adoreas comprehendi, aut praeclarissima Parentum gesta posse explicari. Epitomen rerum magis insignium et ex Heroibus non nisi pauculos, veteranos praesertim, adduco: cum modernos, quos Patria universa complectitur, quos Gallia, quos Germania, quos Insubria, quos Illyris, quos Roma ipsa hoc saeculo excellentes vidit, nec nominare verecundia, nec libelli tenuitas commemorare patiatur. Heroum vero titulus quo iure debeatur Helvetiis, unus ad instar omnium, encomio publico testatus est, Illustrissimus Exercitus Gallici Imperator Trivultius qui cum Helvetios circiter vicies [(transcriber); sic: vigesies] mille, Anno M. D. XV contra L. Gallorum armatorum milia, ad Mariagnam Insubricam, generositate inaudita pugnantes conspexisset: attonitus, eosdem non e vulgo gregarios, non ab experientia veteranos, non a virtute triarios milites; sed omnes ac singulos eminente titulo, genuinos appellavit HEROES: Elogio insigni, et tantis Viris vel maxime convenienti. Helvetiis inquam, Quos hostium domitores hodieque miratur Europa, Protectores suos veneratur Ecclesia, Amicos, Socios, Confoederatos, amplectuntur orbis Christiani diademata. Quorum Amplissimo Nomini hasce meas qualescumque elucubrationes humiliter offero: in quibus dum primarios Libertatis vestrae Assertores, praelia et victorias magis insignes, Foedera cum Principibus quibusdam pacta produco: dum erroneas multorum opiniones, quin et calumnias, quibus Helvetiorum
Dominatus imperite iuxta ac iniuriose proscinditur, refello: dum iustissima et invicta hactenus arma commemoro: divinam Clementiam submississime obtestor, ut perniciosos quietis publicae alastores, technasque universas florentissimae patriae contrarias dignanter inhibeat: ne exterarum gentium triumphatores Helvetii intestinis sese consumant dissidiis: sed ut gloria virtutibus suis obtenta, felicitate divinitus indulta, Libertate a Pontificibus, a Caesaribus et Regibus confirmata, in multitudine et abundantia pacis, constantissime perfruantur. Schoenenvverd, VII. Idus Maii, die, S. BEATO Helvetiorum Apostolo, Natali. Anno M. DC. LVI.
Excellentiss. Potentiss.rumque DD. VV. Infimus Seruus Ioannes Barzaeus Surseensis Helvetius, Ecclesias Colleg: in Schoenenvverd, sub Magistratu Solodorensi, Canonicus.
ANAGRAMMA HELVETICUM Illustrissimo et Excellentissimo Domino DN. IOANNI DE LA BARDE, EQUITI, MATROLARUM AD SEQUANAM COMITI, etc. Christianissimo Galliarum et Navarrae Regi ab Consiliis intimis, et ad Helvetios, Rhaetosque LEGATO, Cuius Opera Inter eundem Invictissimum Regem
LUDOVICUM XIV. ET POTENTISSIMOS HELVETIORUM CANTONES Foederis et Amicitiae pristinae restauratio, hoc ipso tempore, est instituta. Honoris et Observantiae ergo consecratum.
Tredecim Civitates apud Helvetios, Tigurum, Berna, Luceria, Uria, Suitia, Undervaldia, Tugium, Clarona, Basilea, Friburgum, Solodurum, Scaphusia, et Appenzella.
CUltura Astrae, Superum reverentia, Zelus
Pupilli ac viduae, gloria amata DEI,
Illibata fides, humili, Concordia, pastu,
Augustum Nobis hunc tribuere gradum.
VIderat Hectorea genitos ab origine: Francos
Iupiter, Helveticis se sociare plagis:
Et nova liligeros meditari Foedera Reges,
Cumque isthac firmam jungere gente fidem.
Atque ait: Egregios quamquam incllita Gallia gignit,
Quantos nec Priami noverat aula, Viros:
Helveticis stipata tamen si prodeat armis,
Gloria cum fuerit maxima, maior erit.
Astreae ac Superis, magnique Tonantis honori
Quae magis invigilet, Natio nulla patet.
Pupillo, ac reliquis in turba paupere censis
Publica perpetuam cura ministrat opem.
Mutua in aeternum crevit Concordia Foedus,
Quod neque vafra suis rumpat Arachna strophis.
Indole frugali, patrioque assueta salino,
Fercla Syracosiae non amat ulla gulae,
Contenta est humili, luxus inimica, paratu,
Nec petit Attalicas sobria mensa dapes.
Technarumque expers, Pelopis periuria nescit,
Nescit Dulichios Helveta terra dolos.
Inviolata manent promissi pondera verbi,
Illibata, homini facta DE Oque, fides.
Impostor Metius, venali Curio lingua,
In tota hac nullam fert regione tribum.
Haec pietas, haec tanta fides, et Martia virtus,
Gloriaque excelsi semper amata DEI,
Nec minus eximiae Libertas aurea terrae,
Iam populo augustum contribuere gradum.
Felices nimium, quos pacto Foedere Amicos,
Quos belli socios Gens ita fortis habet.
Talia dum prudens meditatur Gallia, FOEDUS
Ut renovet, lapidem sedula quemque movet.
Tanta sed o cuinam dabitur provincia natum
Postulat ad quaevis non nisi summa virum.
Iudicium magni res haec desiderat Argi,
Indiget hic oculis Lynceus ipse suis.
Ingenio doctas qui non transcendit Athenas,
Nequicquam Helveticas ambit, obitque plagas.
MATROLARVM ergo, luce hac, his dotibus auctus,
Grande hoc praecipitur munus obire COMES.
Illius immensa renovantur Foedera cura,
Tessera in antiquam surgit amica fidem:
Iungitur Hectoreis, Gens Herculis aemula, Francis,
Liligero Helveticum fragrat odore solum.
Suitiadum [Orig: Suitiadûm] fidei custodia Regis, et ampli
Tutamen regni, perpete laude, datur.
Quis modo, quis tantos, ORATOR magne, labores,
Quis referat meritum, Vir preciose, tuum!
Gallica Maeonios, Te, Clio induta cothurnos,
Te celebret patrii Curia, plebsque soli:
Te sacra Maiestas, Te Cardo et nata Coronae
Purpura, supremum tollat ad usque gradum.
Perge, age, et Helvetios ut nosti [Reg: novisti] , ita suspice; Regi
Qui tribuere fidem, jure merentur opem.
Cedite, et ad vestras posthac remigrate Mycenas,
Dorica et Inachiis castra referta dolis.
Dextera belligeros si foverit Helveta Gallos,
Palma triumphales cinget ubique manus.
Ab Authore [Reg: Auctore] , qui supra.
DUm Heroum Heluctiorum Epistolas tibi propono; nec priscos Orgetoriges, nec Numeios aut Verodoctios Iulio Caesari iam cognitos; nec etiam hodiernos Regibus ipsis Caesaribusque familiares Heroas adduco: sed eorum nonnullos, qui vel circa Libertatis restauratae tempora, consiliis et actis suis celebres; vel in proeliis pro eadem Libertate susceptis, inque Foederum sanctionibus fuere insignes. Quae quidem tametsi iam pleraque vernaculo sermone a variis varie tractata, et cantilenis suis dudum fuerant inserta; charactere tamen latino, ac praesertim metrico rarius sunt explicata. Quae pertractanti mihi, si obscuritatem aliquam, si voces a pura latinitate alienas, si versus barbariei magis, quam Heliconidi affines obicias: consuetae phrasi, ac vulgi auribus notiori, de industria nonnunquam paruisse me intelligas. Si requisitam politioris correcturae limam deesse arbitreris: Eam in Lectoribus minime defuturam, persuadere tibi poteris. Quot enim Lectores, tot et censores, quot censores, tot et opusculi erunt correctores: imo quot Epistolae, tot fastidientium rugae; quorum superciliis territi Versiculi minus scite tornati, delicatiorem incudem non sunt detrectaturi. Ubi tamen rogatum te velim, si unius forte aut alterius epistolae materies, ob regionis maxime religionisue differentiam tibi futura sit contraria; Poetae ipsi indifferenter et ingenue scribenti, stomachabundus ut ne succenseas; sed ad alia palato tuo magis placitura te convertas. Ad gustum cuiuslibet arbitrari se scribere, plane est desipere. Cuius intuitu, nec exterarum gentium
ab Helvetiis olim triumphatarum invidiam, nec ullam lectoris candidi bilem arbitror movendam. Poetarum acutissimo Virgilio non est quod indignentur Rutuli, si Troianorum fortitudine scribuntur victi. Si denique aliquarum Helvetiae Civitatum ac gentium facinora, memoratu quoque ac cedro sua dignissima, alto hic silentio queraris esse praeterita: annales ipsos ac libros chronicos, isti vel alteri loco singulares, musaeo nostro abfuisse, et ob id plurima Heroum nostratium gesta, Versibus nostris intacta, emansisse, prudentissime Lector, agnosce: mihique nil nist epitomen aliquam producenti, dignanter ignosce.
QUid terra genitum calumniosos
Titanum iuvat eloqui triumphos?
Octo iugeribus quid explicatam
Miramur Tityi fuisse molem?
Iactat Pieriae caterua Cirrhae
Vires Enceladi, paremque magnis
Tydiden Superis, tricorporemque
Cantat Geryonem. Crotoniatam,
Propter terribiles viri lacertos,
Pindus non sinit emori Milonem.
Sunt qui tres Herilo stetisse in uno
Affirment animas: Pholumque grandem,
Et cum terribili Mimanta Rheto,
Et cum semideo Gygen Typhaeo,
Centenas perhibent tulisse dextras.
Vivunt carminibus, librosque replent
Neruosi Oromedontes, ac Titorni,
Coeique, Iapetique, Caeneique,
Antaeique truces, Iovisque terror,
Audax Thessalicae propago Phlegrae:
Et quicquid sibi fabulosa quondam,
Vana credulitate, finxit Hellas.
Fabellis positis, amice Lector,
Ut veros oculo sereniore
Heroum tuearis iconismos:
Colchos ne pete, Bistonesue Thracas,
Neu claram Ducibus suis Achaiam:
Iurata sibi lege Foederatas,
Sub Caelo Helvetico, require terras.
Gens haec Suitiadum, reapse veros
Quanquam [Reg: Quamquam] centimanos, tricorporesque
Non fert Geryones: Themistocleis,
Quos nullae quatiant timoris alae,
Ditata est animis: Epaminondae
Producit genium: Milonianas.
Exaequat generositate dextras:
Ad lauri decus ac trophaea natos
Profert Pancratios, et aequa summis
Belli fulmina gignit Africanis.
Illorum specimen, simulque partas
Devicto toties ab hoste palmas
Si spectare voles, in hoc libello
Expressas lege lucubrationes.
LIBER I. Exponit primarios Libertatis Helveticae Assertores. 1. Stirpis Habsburgo-Austriacae Maiestatem. 2. Trium Pagorum, et Monasterii Einsidlensis immunitatem. 3. Antiquissimam populi libertatem. 4. Praefectorum Imperialium inurbanitatem. 5. Eorundem austeritatem. 6. Guilielmi Tellii historiam. 7. Praefecti Rozenbergensis interemptionem. 8. Trium Civitatum perpetuam Confoederationem. 9. Arcium quarundam occupationem. LIBRO II. Describuntur conflictus et Victoriae potiores. 1. Pugna Morgartensis. 2. Laupensis. 3. Sempacensis. 4. Occupatio Aragou: et Turgoviae, atque Nobilitatis extinctio. 5. Conflictus acerrimus ad Divi Iacobi Basileae. 6. Praelia contra Carolum Burgundum, Elicurti, Gransonii, Morati, et Nanceiae. 7. Pugna Dornacensis. LIBER III. Complectitur Miscellanea. 1. Obsidionem Solodori, et Divos Martyres Thebeos. 2. Foedus Austriacum. 3. Foedus Gallicum. 4. Merita in Ecclesiam. 5. Vitam et mortem B. F. Nicolai a Flue. 6. Actus quosdam generosiores Helvetiorum. 7. Pugnam Yvrensem, et dotes Henrici M. 8. Helvetiae politiam et disciplinam bellicam. 9. F. Nicolai Eremitae dogmata et admonitiones.