14 December 2003 Susanne Mussmann and Ruediger Niehl
Errata-list entries for pages 134-138 illegible; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

IOANNIS BARZAEI HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAE. Cum facultate Superiorum. FRIBURGI HELVETIORUM,Apud DAVIDEM IRRBISCH,ANNO M. DC. LVII.


page )(1a, image: s003

GENEROSISSIMIS, EXCELLENTISSIMISQUE VIRIS, AC DOMINIS Dn: Dn: Dn: CONSULIBVS, PRAETORIBUS, LANDAMMANNIS, SENATORIBUS, AC POPULO UNIVERSO POTENTISSIMAE REIP. Tredecim Civitatum HELVETIORUM. HAS HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAS Libertatis assertae, Indolis fortissimae, Virtutis in victae, INDICES L. M. OFFERT, DICAT, CONSECRAT.

Quibus enim aliis, Viri Magnificentissimi, quam Heroum Helvetiorum filiis, Nepotibus, agnatis? Haeredes [Reg: Heredes] estis paterni nominis et indolis; paternae magnanimitatis, atque virtutis: quid ni


page )(1b, image: s004

et haeredes [Reg: heredes] paternarum laudum, gloriae, honorum? Si excellentiae in homine existentis [Reg: exsistentis] testimonium, est Honor; st Viri virtute praediti vel soli, vel certe prae reliquis, teste Aristotele, sunt honorandi: quotusquisque proditurus est, qui cognitae Helvetiorum excellentiae, virtuti heroicae, fortitudini singulari, testimonium daturus, eosdem maximopere, negaverit, esse celebrandos? De Q. Fabio Maximo, de Publ. Scipione Africano, de reliquo nobilium flore Quiritium refert Salustius; Eos dicere ac testari fuisse solitos, Cum maiorum suorum imagines intuerentur, fuisse sibi animos ad virtutem vehementissime accensos: flamma quidem tam efficace, ut quiescere prius nequierint, quam Parentum ac heroum illustrium gloriam virtute sua adaequassent. Profero et ego, Viri Excellentissimi, maiorum Vestrorum imagines, nullo quidem vel Zeuxidis penicillo expressas, vel Bryaxis marmore sculptas, vel Mentoris arte celatas: sed gracili rudioris Camenae filo contextas. Excellentia nimirum, et virtute refertissima Proavorum facinora: quorum intuitu, generosissimo Nationis Helveticae sanguini, ad imitationem animus, ad virtutem impulsus, ad promerendam gloriam stimulus subministretur: ut Ascanios, ut Iulos vestros, ad antiquam virtutem animosque viriles, Et pater (aliquis) Aeneas, et avunculus excitet Hector. Eam tamen amentiam nunquam admisi, ut putarem; vel levibus Elegis [(printer); sic: Elegiis] , seu Vel suum quorumcumque angustiis, aut innumeras Heroum Helveticorum


page )(2a, image: s005

imagines exprimi, aut eorum adoreas comprehendi, aut praeclarissima Parentum gesta posse explicari. Epitomen rerum magis insignium et ex Heroibus non nisi pauculos, veteranos praesertim, adduco: cum modernos, quos Patria universa complectitur, quos Gallia, quos Germania, quos Insubria, quos Illyris, quos Roma ipsa hoc saeculo excellentes vidit, nec nominare verecundia, nec libelli tenuitas commemorare patiatur. Heroum vero titulus quo iure debeatur Helvetiis, unus ad instar omnium, encomio publico testatus est, Illustrissimus Exercitus Gallici Imperator Trivultius qui cum Helvetios circiter vicies [(transcriber); sic: vigesies] mille, Anno M. D. XV contra L. Gallorum armatorum milia, ad Mariagnam Insubricam, generositate inaudita pugnantes conspexisset: attonitus, eosdem non e vulgo gregarios, non ab experientia veteranos, non a virtute triarios milites; sed omnes ac singulos eminente titulo, genuinos appellavit HEROES: Elogio insigni, et tantis Viris vel maxime convenienti. Helvetiis inquam, Quos hostium domitores hodieque miratur Europa, Protectores suos veneratur Ecclesia, Amicos, Socios, Confoederatos, amplectuntur orbis Christiani diademata. Quorum Amplissimo Nomini hasce meas qualescumque elucubrationes humiliter offero: in quibus dum primarios Libertatis vestrae Assertores, praelia et victorias magis insignes, Foedera cum Principibus quibusdam pacta produco: dum erroneas multorum opiniones, quin et calumnias, quibus Helvetiorum


page )(2b, image: s006

Dominatus imperite iuxta ac iniuriose proscinditur, refello: dum iustissima et invicta hactenus arma commemoro: divinam Clementiam submississime obtestor, ut perniciosos quietis publicae alastores, technasque universas florentissimae patriae contrarias dignanter inhibeat: ne exterarum gentium triumphatores Helvetii intestinis sese consumant dissidiis: sed ut gloria virtutibus suis obtenta, felicitate divinitus indulta, Libertate a Pontificibus, a Caesaribus et Regibus confirmata, in multitudine et abundantia pacis, constantissime perfruantur. Schoenenvverd, VII. Idus Maii, die, S. BEATO Helvetiorum Apostolo, Natali. Anno M. DC. LVI.

Excellentiss. Potentiss.rumque DD. VV. Infimus Seruus Ioannes Barzaeus Surseensis Helvetius, Ecclesias Colleg: in Schoenenvverd, sub Magistratu Solodorensi, Canonicus.


page )(3a, image: s007

ANAGRAMMA HELVETICUM Illustrissimo et Excellentissimo Domino DN. IOANNI DE LA BARDE, EQUITI, MATROLARUM AD SEQUANAM COMITI, etc. Christianissimo Galliarum et Navarrae Regi ab Consiliis intimis, et ad Helvetios, Rhaetosque LEGATO, Cuius Opera Inter eundem Invictissimum Regem LUDOVICUM XIV. ET POTENTISSIMOS HELVETIORUM CANTONES Foederis et Amicitiae pristinae restauratio, hoc ipso tempore, est instituta. Honoris et Observantiae ergo consecratum.

Tredecim Civitates apud Helvetios, Tigurum, Berna, Luceria, Uria, Suitia, Undervaldia, Tugium, Clarona, Basilea, Friburgum, Solodurum, Scaphusia, et Appenzella.


page )(3b, image: s008

ANAGRAMMA

CUltura Astrae, Superum reverentia, Zelus
Pupilli ac viduae, gloria amata DEI,
Illibata fides, humili, Concordia, pastu,
Augustum Nobis hunc tribuere gradum.
VIderat Hectorea genitos ab origine: Francos
Iupiter, Helveticis se sociare plagis:
Et nova liligeros meditari Foedera Reges,
Cumque isthac firmam jungere gente fidem.
Atque ait: Egregios quamquam incllita Gallia gignit,
Quantos nec Priami noverat aula, Viros:
Helveticis stipata tamen si prodeat armis,
Gloria cum fuerit maxima, maior erit.
Astreae ac Superis, magnique Tonantis honori
Quae magis invigilet, Natio nulla patet.
Pupillo, ac reliquis in turba paupere censis
Publica perpetuam cura ministrat opem.
Mutua in aeternum crevit Concordia Foedus,
Quod neque vafra suis rumpat Arachna strophis.
Indole frugali, patrioque assueta salino,
Fercla Syracosiae non amat ulla gulae,
Contenta est humili, luxus inimica, paratu,
Nec petit Attalicas sobria mensa dapes.
Technarumque expers, Pelopis periuria nescit,
Nescit Dulichios Helveta terra dolos.
Inviolata manent promissi pondera verbi,
Illibata, homini facta DE Oque, fides.
Impostor Metius, venali Curio lingua,
In tota hac nullam fert regione tribum.
Haec pietas, haec tanta fides, et Martia virtus,
Gloriaque excelsi semper amata DEI,
Nec minus eximiae Libertas aurea terrae,


page )(4a, image: s009

Iam populo augustum contribuere gradum.
Felices nimium, quos pacto Foedere Amicos,
Quos belli socios Gens ita fortis habet.
Talia dum prudens meditatur Gallia, FOEDUS
Ut renovet, lapidem sedula quemque movet.
Tanta sed o cuinam dabitur provincia natum
Postulat ad quaevis non nisi summa virum.
Iudicium magni res haec desiderat Argi,
Indiget hic oculis Lynceus ipse suis.
Ingenio doctas qui non transcendit Athenas,
Nequicquam Helveticas ambit, obitque plagas.
MATROLARVM ergo, luce hac, his dotibus auctus,
Grande hoc praecipitur munus obire COMES.
Illius immensa renovantur Foedera cura,
Tessera in antiquam surgit amica fidem:
Iungitur Hectoreis, Gens Herculis aemula, Francis,
Liligero Helveticum fragrat odore solum.
Suitiadum [Orig: Suitiadûm] fidei custodia Regis, et ampli
Tutamen regni, perpete laude, datur.
Quis modo, quis tantos, ORATOR magne, labores,
Quis referat meritum, Vir preciose, tuum!
Gallica Maeonios, Te, Clio induta cothurnos,
Te celebret patrii Curia, plebsque soli:
Te sacra Maiestas, Te Cardo et nata Coronae
Purpura, supremum tollat ad usque gradum.
Perge, age, et Helvetios ut nosti [Reg: novisti] , ita suspice; Regi
Qui tribuere fidem, jure merentur opem.
Cedite, et ad vestras posthac remigrate Mycenas,
Dorica et Inachiis castra referta dolis.
Dextera belligeros si foverit Helveta Gallos,
Palma triumphales cinget ubique manus.

Ab Authore [Reg: Auctore] , qui supra.


page )(4b, image: s010

LECTOR INGENUE.

DUm Heroum Heluctiorum Epistolas tibi propono; nec priscos Orgetoriges, nec Numeios aut Verodoctios Iulio Caesari iam cognitos; nec etiam hodiernos Regibus ipsis Caesaribusque familiares Heroas adduco: sed eorum nonnullos, qui vel circa Libertatis restauratae tempora, consiliis et actis suis celebres; vel in proeliis pro eadem Libertate susceptis, inque Foederum sanctionibus fuere insignes. Quae quidem tametsi iam pleraque vernaculo sermone a variis varie tractata, et cantilenis suis dudum fuerant inserta; charactere tamen latino, ac praesertim metrico rarius sunt explicata. Quae pertractanti mihi, si obscuritatem aliquam, si voces a pura latinitate alienas, si versus barbariei magis, quam Heliconidi affines obicias: consuetae phrasi, ac vulgi auribus notiori, de industria nonnunquam paruisse me intelligas. Si requisitam politioris correcturae limam deesse arbitreris: Eam in Lectoribus minime defuturam, persuadere tibi poteris. Quot enim Lectores, tot et censores, quot censores, tot et opusculi erunt correctores: imo quot Epistolae, tot fastidientium rugae; quorum superciliis territi Versiculi minus scite tornati, delicatiorem incudem non sunt detrectaturi. Ubi tamen rogatum te velim, si unius forte aut alterius epistolae materies, ob regionis maxime religionisue differentiam tibi futura sit contraria; Poetae ipsi indifferenter et ingenue scribenti, stomachabundus ut ne succenseas; sed ad alia palato tuo magis placitura te convertas. Ad gustum cuiuslibet arbitrari se scribere, plane est desipere. Cuius intuitu, nec exterarum gentium


page )(5a, image: s011

ab Helvetiis olim triumphatarum invidiam, nec ullam lectoris candidi bilem arbitror movendam. Poetarum acutissimo Virgilio non est quod indignentur Rutuli, si Troianorum fortitudine scribuntur victi. Si denique aliquarum Helvetiae Civitatum ac gentium facinora, memoratu quoque ac cedro sua dignissima, alto hic silentio queraris esse praeterita: annales ipsos ac libros chronicos, isti vel alteri loco singulares, musaeo nostro abfuisse, et ob id plurima Heroum nostratium gesta, Versibus nostris intacta, emansisse, prudentissime Lector, agnosce: mihique nil nist epitomen aliquam producenti, dignanter ignosce.


page )(5b, image: s012

IN EPISTOLAS HEROICAS HELVETIORUM Hendecasyllabo hocce prolusit, et earundem Authori [Reg: Auctori] , D. Auunculo suo, Nepos applausit Michael Furer, Ecclesiae Colleg: Solodori Sacellanus et Succentor.

QUid terra genitum calumniosos
Titanum iuvat eloqui triumphos?
Octo iugeribus quid explicatam
Miramur Tityi fuisse molem?
Iactat Pieriae caterua Cirrhae
Vires Enceladi, paremque magnis
Tydiden Superis, tricorporemque
Cantat Geryonem. Crotoniatam,
Propter terribiles viri lacertos,
Pindus non sinit emori Milonem.
Sunt qui tres Herilo stetisse in uno
Affirment animas: Pholumque grandem,
Et cum terribili Mimanta Rheto,
Et cum semideo Gygen Typhaeo,
Centenas perhibent tulisse dextras.
Vivunt carminibus, librosque replent
Neruosi Oromedontes, ac Titorni,


page )(6a, image: s013

Coeique, Iapetique, Caeneique,
Antaeique truces, Iovisque terror,
Audax Thessalicae propago Phlegrae:
Et quicquid sibi fabulosa quondam,
Vana credulitate, finxit Hellas.
Fabellis positis, amice Lector,
Ut veros oculo sereniore
Heroum tuearis iconismos:
Colchos ne pete, Bistonesue Thracas,
Neu claram Ducibus suis Achaiam:
Iurata sibi lege Foederatas,
Sub Caelo Helvetico, require terras.
Gens haec Suitiadum, reapse veros
Quanquam [Reg: Quamquam] centimanos, tricorporesque
Non fert Geryones: Themistocleis,
Quos nullae quatiant timoris alae,
Ditata est animis: Epaminondae
Producit genium: Milonianas.
Exaequat generositate dextras:
Ad lauri decus ac trophaea natos
Profert Pancratios, et aequa summis
Belli fulmina gignit Africanis.
Illorum specimen, simulque partas
Devicto toties ab hoste palmas
Si spectare voles, in hoc libello
Expressas lege lucubrationes.


page )(6b, image: s014

SYNOPSIS.

LIBER I. Exponit primarios Libertatis Helveticae Assertores. 1. Stirpis Habsburgo-Austriacae Maiestatem. 2. Trium Pagorum, et Monasterii Einsidlensis immunitatem. 3. Antiquissimam populi libertatem. 4. Praefectorum Imperialium inurbanitatem. 5. Eorundem austeritatem. 6. Guilielmi Tellii historiam. 7. Praefecti Rozenbergensis interemptionem. 8. Trium Civitatum perpetuam Confoederationem. 9. Arcium quarundam occupationem. LIBRO II. Describuntur conflictus et Victoriae potiores. 1. Pugna Morgartensis. 2. Laupensis. 3. Sempacensis. 4. Occupatio Aragou: et Turgoviae, atque Nobilitatis extinctio. 5. Conflictus acerrimus ad Divi Iacobi Basileae. 6. Praelia contra Carolum Burgundum, Elicurti, Gransonii, Morati, et Nanceiae. 7. Pugna Dornacensis. LIBER III. Complectitur Miscellanea. 1. Obsidionem Solodori, et Divos Martyres Thebeos. 2. Foedus Austriacum. 3. Foedus Gallicum. 4. Merita in Ecclesiam. 5. Vitam et mortem B. F. Nicolai a Flue. 6. Actus quosdam generosiores Helvetiorum. 7. Pugnam Yvrensem, et dotes Henrici M. 8. Helvetiae politiam et disciplinam bellicam. 9. F. Nicolai Eremitae dogmata et admonitiones.


page 1, image: s015

HEROuM HELVETIORuM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. De primariis quibusdam Assertoribus Helveticae Libertatis.

EPISTOLAE I. ARGUMENTUM.

IMPERII Romani Principes cum in diuturno illo Germaniae interregno de Imperatoris novi successione dissiderent, maturo tandem suffragio Caesarem dixere Helvetium, Rudolphum Comitem ab Habsburg, Heroem pietate in Superos et virtute bellica inter coaevos eminentem. Id quia Electoris Moguntini opera potissimum evenit! Eidem Archipraesuli gratias agit Rudolphi Auunculus, Hartmannus Comes a Kyburg, inter celebres Helvetiae Regulos, ac heroes et ipse illustris. Enarrat 1. hac Epistola egregiam Rudolphi Nepotis sui indolem, virtutesque iam ante fastigium imperiale ostensas; quas videre est


page 2, image: s016

apud Franc. Guilimannum. Aegid. Albertinum. Sebast. Munsterum, et vel maxime in Genealogia Habsburg, R. Dominici Tschudj Abbatis Murensis etc. HARTMANNUS COMES A KYSVRG, VVERNERO COMITI DE FALCKENSTEIN, Archiepiscopo Moguntino, S. R. I. per Germaniam Archicancellario Principi Electori etc.

De Domus Helveto-Habspurgiacae majestate.

HELVETICAS rumore novo quae perculit urbes,
Perculit et nostros, nuntia fama, lares.
Candida Pegaseis haec nuper ut appulit alis,
Multorum ambiguam, fecit in aure fidem.
Rumor erat bifidus, variique in plebe susurri,
Fama tamen solus, tota, RODOLPHUS, erat.
Fama Rodolphus erat, Vir gente Habsburgius, ortu
Helvetus, illustris sanguine, stirpe Comes.
AEgida cui Pallas, clypeum Bellona Pelasgum,
Alcides gladium, Mars dedit ipse sagum.
Quem velut Helvetica redivivum in carne Metellum
Castra inimica horrent, agmina amica stupent.
Inclita qua molles ad Rhenum pampinat uvas,
Et Basilea suo claret amoena situ.
Magnanimus, nec Marte minor, quam mente Rodolphus
Sparsa, in Rauriacis, castra locabat, agris:
Iamque sibi infensos sensit Basilea maniplos,
Et dura pressos obsidione focos.
Cum subito optatam Fama internuncia [Reg: internuntia] pacem,
Et nova cum optata jubila pace, tulit.
Ipsa deaurata volitabat fulgida ralla,
Signabantque imam talia verba stolam.


page 3, image: s017

Romano Imperio, tot iam labentibus annis.
Quod sine Rege fuit, quod sine lege fuit,
Egregium iam lecta dedit Francfordia Regem,
Imperii summis Urbs habitata viris.
Palma Habsburgiaco cessit suprema Rodolpho;
HELVETIO famulas dat modo Teuto manus.

[Note: {a. Anno Christi. 1273. Mense septembri postquam Imperium Rom. XXIII. annis Imperaiore fuit destitutum.}]

Ista peregrinae fuerant volitantia famae
Symbola, inauratis symbola ducta notis.
Quae simul etc. Comitem penetravit fama Rodolphum,
Bellonae clausas ocyus esse seras,
Ferrea lethiferi [Reg: letiferi] compescere frena Gradivi,
Et paci tutas, praecipit, esse vias.
Ipse Numa gravior, nihil ista inflatus ab aura,
Caesarea dignas spargere fronte faces.
Condere mucronem, canere inter castra Receptum,
Classica, et hostiles soluere pace tubas.
Plauditur ergo novo certatim Caesari, et omnis
Helvetiae festum plebs iubet esse diem.
Parcius ista quidem, nec tanto Principe dignus.
De fama memorat tam locuplete, stylus.
Sint Regi Regum meritarum encomia laudum.
Regia qui tanto dat quoque sceptra Viro.
At Tibi quis meritas. Elector o inclite, grates?
Quis referat curae praemia digna tuae?
Cetera namque meam postquam suggessit in aurem
Fama, diserto istos addidit ore sonos.
Ille, Moguntinam qui gestat vertice mitram,
Scuta gerens graphica nobilitata Rota;
Ille Archipraesul, cui dat de jure supremum,
Electoralis sessio et ordo, gradum;
Indolem ad astra tui dum fert, Hartmanne, Nepotis,
Actaque conscriptos personat ante Patres:
Induperatorem communia vota Rodolphum,
Ordo Habsburgiacum vult sibi quisque Ducem.
Illius auspiciis, hoc Praesule agente, repulsam
Sceptri Alphonsus habet, sceptra Rodolphus habet.
Quam vere humanas divina potentia fortes,
A mari, ad extremum dirigit usque mare!
Ille opifex mundi, qui res hominumque Deumque,


page 4, image: s018

Dum cecidere, levat; dum tumere, premit:
Dum quasi desertum, generoso Caesare, regnum,
Dum Romam insigni vult stabilire basi:
Imperii fessos qui ferret alacrius axes,
Impigrum ab Helveticis legit Atlanta iugis.
Ille potens animis, illi Mavortia virtus
Naturae eximiis accumulata bonis:
Hic vel centoculo dum stat vigilantior Argo,
Commissum solita fulciet arte gregem:
Inter enim Heroes, quos fert Europa, supremum
Obtinuit, nullo non tribuente, locum.
Gratulor Imperio, quod in uno eodemque Rodolpho,
Agnoscit veterum cuncta talenta Ducum.
Fortuna Augusti, Pompeii gratia Magni.
Audax Aemathii mensque manusque Ducis;
Traiani pietas, et quicquid Roma decoris,
Armipotens quicquid laudis Achaia tulit;
Electo stabilem posuere in Caesare sedem,
Firmabuntque istam facta et agenda fidem.
Quanta per Helvetios, per et acres quanta Tribocos
Sunt Habsburgiaca, parta trophaea, manu!
Irruit aduersum quoties Rudolphus in hostem,
Aduerso toties victor ab hoste redit.
Olli semper idem pugnare ac vincere; ab ipso
Qui quasi victor adit, non nisi victus abit.
Utque virum noris, perpende insignia stirpis,
Signato invenies congrua signa suo.
Explicat in medio sese imperterrita campo
Bellua, quae fuluas spargit utrinque jubas.
Ille timor nemorum, rex ille horrorque ferarum,
Nescius iniecto vincula ferre iugo,
Impavidi stirpemque notat Geniumque magistri,
Et loquitur scuto, cui famuletur hero.
Talis in hostiles ruit ipse furitque phalangas.
Qualis in obiectam bellua fulua feram,
Usque adeo obnixus ferro non cedere, summo
Vertat ut ipse sibi, non superasse, probro.
Nulla fatigatum viderunt castra Rodolphum,
Nec Rhomphaea ullum, nec parit hasta, metum.


page 5, image: s019

Actio siqua Viro superest generosior, addi
Se sine supremam, non sinit ipse, manum.
Indoloque heroa per muros milite fractos
Mavult, quam patulas Urbis inire fores:
Qualis ab Iliaco Caesar prognatus Iulo
Hinc obiit munus militis, inde ducis;
Munia sic belli subit unus cuncta Rodolphus,
Dux aciem verbo dirigit, ense praeit.
Consiliis Ithacus, dextra est Telamonius Aiax,
A Eacides animo, Iulius ipse sago.
Qui domet infidos, erit hic tibi Scipio, Paenos:
Qui reprimat Brennos, iste Camillus erit.
Inde triumphalem dudum statuere quadrigam
Numina, et emeritis laurea serta comis.
Atque ita decretos subit ipse, videtque triumphos,
Sese in Caesareo dum videt esse throno.
Gratulor Ordinibus, quos tanta ambage tuentur
Inter Hyperboreas, Teutona regna, plagas.
Haec membra Imperii, clavum moderante Rodolpho,
Cum vere Augustum sint habitura caput,
Libera in antiquas poterunt emergere vires,
Auxiliatricem Caesare dante manum.
Qui Constantini viguere aetate, migrabunt
Rursus in optatos, ferrea secla [Reg: saecula] , dies:
Sentiet esse sibi Patronum Ecclesia, et inter
Barbara, Tarpeiam proteget, arma, Petram.
Carolus alter erit, nec regni in ovile rebelles,
Admittet virtus tam generosa, lupos.
Quanta Viro pietas! quanta est reverentia Divum,
Dum vocat aetherios [(transcriber); sic: aethereos] in sua vota choros!
AEquius haud alibi, sed nec venerantius ullum
Numinis ingenium terra Alemanna capit.
A Iove principium solitus captare Rodolphus,
Prima litat caelo munera, prima DEO.
Quam bene belligerae juncta hic stat Libra Minervae!
Quam bene fert sociam Palladis hasta Themim!
Vincit Aristidem cultura juris et aequi,
Pompilium antestat relligione Numam.
Gratulor Helvetiae, quae quanquam [Reg: quamquam] illustria belli


page 6, image: s020

Fulmina, et egregios germinat alma viros.
Et Martis pullos, et dignas Hercule mentes.
Parta quibus magnum gloria pandit iter.
Ut tamen Imperium tam insigni fulsit Atlante,
Tanto etiam famam fulsit Atlante suam.
Eoo Phaethon dum surget ab aequore, dumque
Hesperio fessos gurgite tinget equos;
Vivet honos, Virtusque animi, nomenque Rodolphi,
Fulget in Helvetico qui quasi Iaspis agro.
Vivet, ubi rubras Nabathaeo, e littore gemmas
Udus Erythrea, colligit Afer, aqua.
Quaque alios populos ipso sub cardine mundi.
Respicit hirsutis, Maenalis Ursa, genis.
Dumque adeo clari fulgebit fama Rodolphi,
Quid nisi fama almae fulgeat Helvetiae?
Gratulor Habsburgo; Tuque alti o gloria Rheni,
Perge Habsburgensem tollere ad astra Domum!
Ut tamen Habsburgo digne quoque gratuler, ecquis
Sustectura mihi Pindarus ora dabit?
Cecropias Regina sibi quae vendicat arces,
Digna simul patrem Pallas habere Iovem.
Mella locuturis si affunderet Attica labris,
Aridaque Ambrosio tingeret ora favo:
Arcem ego, Cecropias praeituram laudibus arces,
Hac quoque venturos pangerem ab arce Duces.
Nam mihi si vera praelusit imagine Morpheus,
Visaque signa ratam sunt habitura fidem;
Vincet Erycteas, Habsburgi gloria laudes,
Vincit ut Euxinas aurifer Hermus aquas;
Lucifugis ni forte ululis, te judice, cedat
Accipiter reliquas palmifer inter aves.
Ardua qua celsas Kyburgi Regia turres
Explicat, aetherio [(transcriber); sic: aethereo] tecta propinqua polo,
Nuper anhelanti curisque Hippocratem agenti
Forte mihi lumen pressit utrumque sopor:
Sparsitque in vinctos vix prima papavera sensus
Sole ipso medium iam superante diem.
Cum nova luciduli species affulsit Ephebi,
(Asuperis missus quid nisi Ephebus erat?)


page 7, image: s021

Vultus Adonis erat, mitido frons aequa Smaragdo,
Ardebant geminae prae Phaethonte genae;
Visus erat pulchris radiare micantius astris.
Et superare tuas, fulue Pyrope, faces.
Qualiscumque fuit, blandi velut aura susurri,
Visus erat tales edere voce sonos.
Macte tua virtute Comes, quem clara Kyburgi
Helvetiae primis, aequat origo, viris.
Utilis est pietas, et magno turgida quaestu,
Quaeque sui immemores non sinis esse Deos.
Illa Tibi, illa tuis centuplum exercita fructum,
Illa redundantes grata refundet opes.
Laeta tuo generi fulgebunt astra, regentque
Fata tibi agnatam prosperiora domum.
Vanaque ne Morphei reputes haec phasmata; magnis
Turgescent titulis hinc Soror, inde Nepos.
Et licet ampla tuo sit laus ac fama Kybrugo,
Habsburgi majus surget ab arce decus.
Pergama Dardanio quae quondam diruta bello.
Pergama tantorum stirps et origo Ducum,
Auspiciis iam laeta novis melioreque fato
Regiam in Habsburgi sunt habitura basi.
Illam, Hartmanne, petram nec Laryssaeus Achilles,
Nec gravis armati machina sternet Equi.
Ipsamet Odrysio quae fulguris instar ab Haemo,
Impia Christicolis inferet arma plagis,
Erectura licet sit iniquas Thracia cristas,
Non expugnandam sentiet esse Domum.
Fulcra dabit Domui generosus prima Rodolphus:
Hic basis, hic tanti culminis auctor erit.
Illius auspiciis quondam caput inclita tollet
Austria, perpetuos hinc habitura Duces.
Crescet o in quantos stirps haec unita triumphos!
Quanta erit hinc Regum gloria! quanta Ducum!
Mille Habsburgiacam cingent diademata gentem.
Excedet numerum purpura, gaza fidem,
Dardanius iactatur equus, qui carcere ventris
Effudit tantos, tam locuplete, viros.
Atque tot Heroes, et Achivae robora pubis;


page 8, image: s022

Quid tamen ille merus, quid nisi fucus erat?
Nunc ut in Habsburgo revirescunt ardua Troiae
Pergama, Troianus sic revirescit equus.
Ille triumphales utero producet Atridas,
Et foetu Pyrros prosperiore novos.
Partus erit felix, sed partus ubique Leonum,
Nescius a primo degenerare gradu.
Hinc oritura suis, quae exornent tempora ramis,
Crescet in Austriaco plurima laurus agro.
Plurima laurus erit, lauroque inserta virenti;
Cinget Regales, plurima mitra, comas.
Tessera stirpis erunt, diademata, sceptra, coronae,
Et fisci stabiles divitioris opes.
Gloria stirpis erunt Alberti, Caroli, Othones,
Maxime-cum Natis-AEmiliane tuis:
Cumque Sigismundis, et VVilhelmi et Leopoldi,
Vix habituri alios Marte, togave pares:
Et tot Fernandi, friderici, totque Philippi;
Nomina proh quantis annumeranda Viris!
Carolus hos inter, quantumvis Quintus, habebit
A tota primum posteritate gradum:
Quique Secundus erit Fernandus nomine; bello,
Hoste triumphato, Prole, Secundus erit.
Illorum nomen populis fatale regendis,
Oceani extremos tendet ad usque sinus.
Austria Pannoniis, adiuncta Bohemia Quadis,
Tuque metallifero Dalmata note solo;
Stiriaque et saevis annexa Croatia Sclavis,
Tecto sagumque amplae, Marcomanumque plagae,
Utraque Danubii parebit, et utraque Rheni
Ripa, dabitque suas Ister et Oenus aquas.
Et tamen extendens tam vastis brachia terris,
Non capiet tantum Teutonis ora genus.
Regia Parthenope, simul et Trinacria Zancle,
Quidquid et e Siculis prospicit AEtna iugis;
Cantaber et Calaber, Tattessus et alta Saguntus,
Subiciet pronas officiosa manus.
Proferet Hesperiam, sua, trans, insignia, Calpen,
Qua sua Marmoricus caerula claudit Atlas.


page 9, image: s023

Usque adeo extremos dominabitur inter Iberos [Reg: Hiberos] ,
Dictura aurifero jura suprema Tago.
Herculeae nec limes erunt, nec meta, columnae,
Quaeret in Eois ultima Bactra fretis:
Quaeret in orbe novum superatis Gadibus Orbem,
Atque inibi partas vix numerabit opes.
Sceptra per Antaecos, per et Afros tollet et Indos,
Per, quae Aurora suis, regna, colorat equis.
Iura dabit, quacumque suas fert Mexica gazas,
Qua venit e rubro concha Erycina salo;
Quaeque Europaeis modo sunt incognita terris,
Coget regna suo plura subesse iugo.
Hactenus aligeri praesaga oracula, quorum
Pars bona Lethaeas iam penetravit aquas,
Obstupui, fugitque sopor, vatemque requirens,
Conspicor ante oculos nil nisi inane meos.
Quae tacita perplexus ego dum mente revoluo,
Pensito virtutes dumque, Rodolphe, tuas:
Vere, inquam, superis fulsit mihi visus ab astris
Morpheus, et veri vox fuit ista DEI.
Albus erat certe, nec candidiore putarim
Lumine Dictynnam posse micare novam.
Haec Tibi dum, Princeps, meditatis exaro verbis,
Quid nisi divinam commemorabo manum?
Rex ille astripotens, variis qui temperat horis
Et terram, et vasti stagna profunda freti;
Qui Regum mitras, qui dirigit orbis habenas,
Sidere qui caelum, qui replet imbre solum:
Qui summas animi, qui dignas Caesare dotes
Tam forti voluit participare Viro:
Helvetico qui sceptra dedit suprema Rodolpho,
Nec prius ambitum vexit ad Imperium:
Ad placitum firmare potest haec omnia nutum,
Quo regit humanae lubrica fata rotae.
Ille sibi exhibitum milleno munere cultum,
Servitiique omnem pensat ab axe, vicem.
Nam plura ut taceam, mihi visi oracula Ephebi,
Quae pene exciderant, haec quoque verba dabant.
Nae tuus ille Nepos, panis velamine tectum,


page 10, image: s024

Dum coluit tanto nuper honore, DEUM;
Dum Comes, augustae, per patria rura Synaxi
Obuius, in medio flectere genua luto,
Ingentique fide Numen caeleste professus,
Cernuus ardentes tollere ad astra preces;
Insuper et Mystam, Venerabile pignus habentem,
Insignire suo non dubitavit equo:

[Note: {b. Historiam hanc obiter hic insinuatam lege apud Guillimanum in Habsburg. l. 6. c. 4. et AEgid. Albertinum.}]

Quanquam [Reg: Quamquam] bissenus iam transiit annus, ab ista
Hauriet aeternum relligione lucrum.
Ergo vel ex isto poterunt exurgere centro,
Caesareo clari sceptro et honore Viri.
Armiger ipse Iovis, magni si Caesaris ales,
Chaonis imbellem gignere nescit avem:
Magnanimas, nec frena pati, nec vincula gnaras,
Si constet, Leporem non generare, Leas;
Quale per hanc Aquilam, per et istum, o quale Leonem
Exoriturum Orbi, credimus esse, genus:
Imperii fasces fore ab istac stirpe regendos,
Plurima plus certam dant mihi signa fidem.

II. ARGUMENTUM.

TRium Helvetiae Pagorum et regionum Uraniae, Suitiae, et Undervvalidiae Libertatem iam ab antiquo partam, atque a nonnullis Caesaribus stabilitam amantissimus patriae suae Rudolphus Habsburgius auctoritate Imperatoria confirmat Anno Christi, 1291. Imperii XVIII. Idemque Udalricum Monasterii Einsidlensis Abbatem XVIII. S. R. I. Principem, motu proprio, designat; Eiusque successores universos Collegio Principum aggregandos, gratiosissime


page 11, image: s025

decernit, Anno 1274. Imperii anno primo. De quibus videri potest Franc. Guillim. rerum Helveticar. l. 2. Munsterus l. 3. Annales Eremitani R. P. Christophori Hartmanni in Abbate Vadlrio II. etc. RUDOLPHUS COMES AB HABSBURG, Romanorum Imperator semper Augustus. Conditionis Liberae Viris Uraniae, Suitii, Undervaldiae.

De eiusdem populi privilegiis, ac dignitate Monasterii Einsidlensis.

POnite corde metum. Quam Lydo creditis auro,
Quam Troiae gazis, ac Persidis aere priorem,
LIBERA CONDITIO, quae tanquam [Reg: tamquam] tessera vestrae [(transcriber); sic: verstrae]
Propria telluri, tot fluctus inter et undas.
Caesaris augusta stabiliri poscit ab aula;
Caesare nullam patietur ab aure repulsam.
Augent, non minuunt indulta ultronea Reges.
Martia, et in crebris virtus exercita bellis,
Integritasque sacro, candorque, favorque, laborque
Praestitus Imperio, specioso nomine vestros
Si decoravit avos: si fortem imitata Gradivum
Pectora, ab occasu super ipsum Hyperionis Ortum
Cognita, ad eximiae donanda encomia famae,
Mundi supremis stimulum tribuere Monarchis:
Helvetici durate Viri: concessa perennem,
Ex parte Augusti, seruabunt jura vigorem.
Verba etenim Regum sunt sacramenta, nec ullos
Principibus consueta fovent diplomata fucos.
Teutoniae comperta manent illustria trinum
Praelia Pagorum: quaeque ipsis gratia magno
Fluxit ab imperio; Nobis, quos cura Tonantis
Ad regni primum iussit considere clavum.
Secura asseritur: fixasque, ratasque tenemus,


page 12, image: s026

A quocunque [Reg: quocumque] prius decretas Caesare, leges.
Gratificaturi vestris nunc ergo petitis,
Vos ultro eximiam servili a nomine gentem
Dicimus: ac partum cum LIBERTATE decorem,
Authorata [Reg: Auctorata] inter cimelia vestra probamus.
Membra sub Ausonia, sed non ingrata, corona
Vivite: Caesareas, quocunque [Reg: quocumque] sub hoste volantes
(Quod memori exemplo vestros fecisse priores,
Conscripti perhibent, monumento perpete, fasti.)
Propugnate Aquila: vestigia fortia Patrum
Ingenito prensate gradu: parilique deinceps
Indole Germani pretium defendite sceptri
Gratia nulla perit. Virtus sibi vivida merces,
Ipsa sibi pretium est: Stygias nec fertur ad umbras,
Nec moritura cavo Lethes sorbetur hiatu.
Floret, et obscaenae [Reg: obscenae] nusquam subjecta repulsae,
Indelibatam seruat post funera famam.
Vos quoque quos virtus, ac grandis adorea Martis,
Dudum Pierio dignos statuere cothurno,
Lubrica Letheae glacies non occulet undae.
Pyramides Pharias, Rhodiosque aetate colossos
Inclita magnanimum praecellit fama virorum.
Iura igitur Patriae, virtutibus empta paternis
Nos firma astruimus. Magni vos cura fovebit
Imperi, et ut fidos tutabitur usque clientes.
Liber erit judex, patrium quicumque tribunal
Ambiet: ac vestri, titulo quocumque, coloni
Sub servili ullam non dicent judice causam.
Nec quippe ignaris operae tam saepe locatae
Esse licet Nobis; manet alta mente repostus
Helvetiorum animus, flagranteque Marte probatum
Crebrius obsequium. Membranis credita vivunt,
Caesareae quaecumque olim sunt facta Coronae
Auxilia, et stabiles in sceptra Alemanna favores.
Cimmeriis nec vero iacent sopita tenebris
Bella, per Alpinas iterumque iterumque cohortes
Fluminea bellata manu, decorataque pulchris
Laurea, victori pignus solenne, trophaeis.
Fixa haerent animo trabeati celsa Quirini


page 13, image: s027

Maenia, vestrorum quondam virtute parentum
Intrepidis asserta armis, totaque repulsi
Hesperia Mauri: manet, aeternumque manebit
Helveticum, cui fama parens tam vivida, nomen.
Sic vero exorsos, quid Nos tam prisca morantur
Tempora? Materies stat ab isto uberrima seclo [Reg: saeculo] .
Praelia, Romuleam cum necdum fronte tiaram
Sortiti essemus, viderunt plurima vestrae,
A Nobis agitata, plagae: cinxere petitum
Undique telorum genera impetuosa Rodolphum.
Alsatae et Helvetii. Rhaetique ac Rauraci, eodem
Impulsi stimulo (quod vos meministis et ipsi)
Concivere suas in viscera nostra sarissa [Reg: sarisa] s.
Curia Rhaetorum, Sanctique-potentia-Galli,
Et quae cornigerum cultura divite Rhenum
Nobilitant, Basilea ingens confisaque gazis
Argentina suis, uno in nos tempore structas
In medium duxere acies: sors nostra ferocem,
Omnigenis experta fuit de finibus hostem.
Toggenburgi acres, Lauffenburgaeque, simulque
Hombergae Comites, ac Tauffensteinia nostrum
Arma petiverunt iugulum: multique cruenta
Reguli in Helvetia, Bellonae ardoribus usti,
Invidia fotum simul excussere calorem.
Crevit in aduersis virtus, et crebrior hostis.
Fortunae ac nostro dedit incrementa decori.
Propositam nec quippe semel concessit arenam
Perditus, et raros meruit pugnando triumphos,
Laurea belligero cessit repetita Rodolpho.

[Note: {a. XIV. cruentis praeliis de hostibus triumphavit Rudolphus non immerito post dictus, IMPERATOR VICTORIOSUS Ioan. Iacob. Grasser.} ]

Haec dum Caesareus placito sermone character
Commemorat palmasque, refert, quas magnus Olympi,
Quondam Habsburgiacis opifex impertiit armis;
Una etiam fas est vestratem extendere famam.
Agminibus nostris ubi se, pro tempore, vestri
Iunxerunt cunei: belli fervente tumultu,
Non expugnandis hostem invasere lacertis.
Qualis in Argolicas efferbuit ira phalanges
Hectoris Iliaci, cum vel prae maenibus acrem
Stare Neoptolemum, vel Martem accendere saevos


page 14, image: s028

Audivit Dolopes: Non illum ferrea Thracum.
Myrmidonumve manus, non belli fulmen Achivi
Terruit AEacides: sed nec clamosus amatae
Impetus Andromachae, certique praeambula fati
Signa, a proposita poterant avertere pugna.
Irruit in medios, ceu fulminis ala, Pelasgos.
Sic, ubi vocalis praesentem buccina Martem
Rettulit, et rauco crepuere Habsburgia cantu
Classica; praecipites sensere hostilia castra
Hectoras Helveticos, quos vel vicina iubebat
Suitia, vel sumptis silvania et Uria signis
Egredi, et armigero ferre adiumenta Rodolpho.
Sensere, at misera demum sensere ruina.
Habsburgo-Helveticos superari haud posse lacertos.
Aggrediendi omnes (laudanda superbia) primum
Certatim petiere locum; nec tergore quisquam,
Pectore sed forti dextraque innotuit hosti.
Victrices adeo, quas Nobis saepe secundi
Concessere [Reg: Concesserunt] Dii tam fausto sidere palmas.
Quandoquidem vestrae quoque promovere cateruae;
Ne dubitate Viri, Virtus exercita Reges
Esse iubet memores. Dona Imperialia vestros
Ecce manent populos: Libertas aurea tantae
Debita virtuti, vestrae stat propria genti.
Ista quidem ternis udum spectantibus Austrum
Helvetiae Pagis, nulli violanda deinceps
Tradimus, ac nostro firmamus jura Sigillo:
Acta rei series, cum Nos ageremus ad ipsas
Argoiae Baias, vitrea qua Limagus unda
Badenae acclivem cursim praeterluit Urbem.

[Note: {b. De his Guillim. l. 2. c, 15. Simlerus l. 1.}]

Haec voto populi Nunc ad confinia vobis
Atria, caesarei fiet reflexio verbi.
Inclitus ille locus, quem Suitia vestra supinis
Prospicite clivis; cui multa pinifer umbra
Lucus, et obscurae penetralia inhospita silvae,
Nomen ab antiquo dederant: iam vero coruscis
Conspicuus radiis, quanquam [Reg: quamquam] vel Thessala Tempe,
Cultaque Paestani prae eat violaria Prati,
Seruat ab umbrosa memorabile nomen Eremo.


page 15, image: s029

Illa, Mariana celebris reverentia, EREMVS,
Illa DEO sacrata aedes, domus ista stupendis
Inclita portentis; caeloque proinde soloque,
Caelique Aligeris jucunda, solique colonis:
Quae tulit aetherio [(transcriber); sic: aethereo] maiorem a Numine lucem,
Promeret Ausonio maiorem a Caesare dotem.
Nonne etenim domus haec (Vos inter viscera dictae
Progenitos terrae, lucique locique peritos
Alloquimur testes) Nonne haec est illa supremo
Aula adamata DEO, quam maximus ille Sacerdos
Ordine Melchisedech, caeli stillantis olivo
Unctus, inaudita terrarum ab origine pompa,
Tot Superum famulante globo, summique Senatus
Agmine, et aligeris cinctus, sacravit Ephebis?
Illa DEO tam chara domus, nullique secundus
Sub roseo Titane locus, cui Lucifer ipse
Nunquam deficiens, verum de Lumine Lumen,
Deque DEO sacer ipse DEUS, Matrisque Patrisque
Augendo decori; terraeque hominumque saluti
Immortalem ultro voluit conferre decorem:
Congrua nonne etiam famae monumenta, suoque
Gratificabundum decori mereatur honorem?
Terribilem revera AEdem, nimiumque beatas
Hospitio caelesti aras; quas lividus orci
Rector, et insultans Erebaeis curia laruis,
Invidiam confessa, fugit: quas aetheris alti
Auctor, et e pulchro distillans gratia caelo
Incolit, ac miris per continuata patratis
Saecula prodigiis, totum velut erudit orbem,
Prae reliquis hanc esse Domu, qua maximus aulae
Arbiter aethereae [(transcriber); sic: aetheriae] Superum cimelia, et amplas
Dispensare velit gazas: Ubi vota precesque
Supplicis, intentas supremi Numinis aures
Atque oculos Domini magis experiantur apertos.
Nota Orbi loquimur. Dictorum adducere testes
Possumus hasce aures, quin et producere nostros
Possumus ipsi oculos, quam sit devotio dicti
Feruida Coenobii: quam turba illustret eundem
Relligiosa locum: quantis (seu Phoebus anhelos


page 16, image: s030

Provehat altus equos; seu caeli frigida clausum
Occulat umbra diem, croceisdum lutea bigis
Ezelii summas necdum Tithonia pinnas
Attigit, et nulli rupere silentia galli)
Novimus, et rerum docet experientia, quantis
Inde a constructi primo fundamine templi,
Sacra inibi plebes mercetur sidera votis.
Ordine dispositas pulchro currente per horas.
Si trahitur gemma solidum magnetide ferrum,
Si sua quemque trahit, genio inclinante, Voluptas:
Nos quoque (concepto quis succensebit amori?)
Nos auctoratum Christo Archipraesule fanum,
Nos facies tam augusta loci, tam mira Sacelli
Traxit Maiestas. Nos vestrae affinis Eremus
Allexit Patriae: Nos illa hominumque Deumque
Ambrosiam superans, et Hymetti mella Voluptas,
Numinis alma Parens: quam cum divina replesset
Gratia, prodigium prius admirabile mundi,
Inde triumphantum facta est Regina chororum.
Et quem non traheret tam prodigiosus Eremi
Hortus, ubi Elysias tam suavi germine mulcet
Aura beata rosas? Ubi regia Nympha venustis
Lilia fert calathis? Ubi diae gratia Florae
Tam miram Clytien, semperque virentis Acanthi
Proponens vultum, contritis mentibus omnem
Explicat, e gremio Iesseae Virginis, Hyblam.
Ampla sit, ac miris Germania nostra sacellis
Fulgeat: illustres benedictae Virginis aedes
Gallia commemoret; septemque immensa Trionum
Climata, magnificas structura qualibet aras
Orbi proponant: sacro marialis Eremus
Cuncta praeit pretio. Nec habet Domus ista secundam,
Nec tam praesentes alibi est cognoscere Divos.
Novimus, haec Clitie quantos iam attraxerit olim
Et quam sublimi generatos stemmate alumnos;
Seu Burgundionum lubeat de sanguine Regum
Dicere Bennones: seu quos Alemanna serenos
Protulit ora Duces, Eberhardosque, novoque
Nomine Thietlandos: seu flavi in margine ponti.


page 17, image: s031

Qua Neptunicolis sua prostant regna Brittannis,
Gregorios thalamis itidem regalibus ortos.
Illis quot Comites? quot gente domoque Barones?
Quantaque successit melioris copia stirpis?
Pastorale pedum, veneranda insignia mitrae,
Usque ad praesentes hodierni Antistitis annos,
Non nisi ad exortas generoso semine dextras,
Non nisi ad illustres posuere habitacula frontes.
Nobilitas, quam nostra creat Germania, quamque
Paene infinitis, et Rhaetica [Reg: Raetica] et Helveta tellus,
Educat in Castris, quam denso examine, opimos
Indignata focos, istas confugit ad aras!
Copia quanta Virum, mora isthoc flamine, spretis
secli [Reg: saeculi] lautitiis, aulasque exosa paternas,
Semita quo sese tandem securior hortos
Ferret ad Empyreos, tam abstrusam intravit Eremum!
Praecessorum igitur vestigia sponte secuti
Caesarum ut illustrem studiis regalibus AEdem
Devinciremus, firmissima pondera priscis
Sanximus indultis: mitraque pedoque verendum
Illic Abbatem, Fratresque, Patresque locumque
Tot titulus celebrem, nostri veneranda potestas
Proteget Imperii: feruorque, animusque, manusque
Virtusque, ac constans popularis cura Rodolphi,
Numine propitio, dum spiritus hos reget artus.
Muniet, et fidis exinde tuebituralis [(reading uncertain: reading uncertain)] .
Spiritus Augustos qui quondam traxit Othones,
Unaque Henricos, Conrados, Lothariosque,

[Note: {d. citatus locis compluribus.} ]

Cum reliquis, quos prima loci primordia largos
Dicunt Patronos; stimulo Nos prorsus eodem
Excitat, et titulis animum maioribus addit.
Inde rei pretium, regnique Alemanniae honorem
Esse rati, magna si effulgeat ille caterua
Principum, in Imperii quem sorsque DEUSque supremo
Constituit solio: Nos huius et AEdis et Arae
Permoti omnigena, quae peruolat aethera, fama,
Caenobiarcham ipsum, qui nunc florentis Eremi
Temperat oblatos, pulchro moderamine, fasces,
Iussimus ad solitam nova nomina ferre tiaram.


page 18, image: s032

Iussimus ULRICUM genuino Principum in albo
Ferre gradum; dicique sacro, stabilemque manere
PRINCIPEM in Imperio. Generosus Praesulis ortus,
Rara loci facies, lux prodigiosa Sacelli,
Fratrum illustre genus; MEINRADO Martyre clarus,
Ac dio toties perfusus lumine lucus.
Hosce sibi titulos, pridem hunc meruere decorem.
Relligiosarum clarissima nempe Domorum,
Teutonicas Regina inter quae praeminet aedes.
Ut scintilliferi radiantes inter Olympi
Fulgida Luna faces; nostro praedigna videtur
Calculo, et augustae dignissima creditur Aulae,
Cui sublimatus det jura perennia PRINCEPS.
Olli propterea Regalia Principe digna
Ultro largiti, quascumque prioribus annis
Libera munificum [(printer); sic: munisicum] fundavit dextera Regum
Iussimus esse ratas, placito diplomate, dotes.
Nec personalis morituraque Principe primo
Gratia, in aeternos sed erit durabilis annos.
Stabit Caesareum, nulli revocabile, verbum.
Perpetuo posthaec Abbas, dicetur, Eremi,
Princeps Imperii: cui tota proinde corona
Coenobii, plebesque istas dispersa per oras,
Insignem hunc titulum titulis superaddet [(transcriber); sic: supperaddet] avitis.
Atque haec Caesareo sic auctorata sigillo
Symbola, Germanas iam divulgata per oras,
Visa fuere etiam vestram concernere gentem.
Principis ULRICI si Vos reverentia fidos
Coenobio, membrisque suis cognorit amicos
(Mutua nempe sibi suevit Vicinia talem
Persuadere fidem) non Vos solius Eremi
Mandritaeque favor, non sola reciproci amoris
Argumenta manent: sed continuanda RODOLPHI
Gratia, cum toto, quod nunc moderatur et auget,
Teutoniae regno, vestris, fidissima, terris,
Perget in exhaustos Charitum diffundere rivos.

A.XIV. cruentis proeliis de hostibus triumphavit Rudolphus non immerito post dicto, IMPERATOR VICTORIOSUS Ioan. Iacob. Grasser. B. De his Guillim, l.2.c, 15.Simlerus l. I.


page 19, image: s033

C. De Sacelli huius consecratione. Vide Christ. Hartmanni Annales, in Eberhardo Abbate I.

III. ARGUMENTUM.

ALBERTUS I. Habsburgo-Austriacus, Rudolphi F. Rom. Imperator, multorum in Helvetia Comitatuum, locorumque dominus, cum de Principatu per eandem Helvetiam constituendo laboraret, Tres vero Civitates Uraniam, Suitiam, ac Subsilvaniam, id temporis iam Liberas, et a solo Imperio dependentes, sibi contrarias sentiret; Legatione ad easdem facta persuadere conatus est, ut Domui Austriacae sese ultro submitterent, eiusque tutelam, ab dicato Imperio, acceptarent, optimo loco sub Principibus Austriacis staturae. Responsio erat negativa, cuius tenorem praesenti Epistola Gualterus Furstius, inter primarios Libertatis Helveticae vindices Trium Civitatum verbis exponit. Guillimann. Rerum Helvet. l. 2. etc. GUALTERUS FUERSTIUS, Uraniensis. LIBERIS BARONIBUS A LIECHTENBERG, ET OCHSENSTEIN, Maiestatis Caesareae Legatis.

De antiquissima Trium Civitatum Libertate.

SI licet, Helveticae tela rudiore Minervae,
Magnatum augustos sollicitare lares,
Ibit ad illustres etiam mea charta Barones,
Maeonia quanquam [Reg: quamquam] non sit amicta stola:
Ibit, et ut placido voluatur Epistola vultu,
Quod sperare iubet stirps generosa, petet:


page 20, image: s034

Suitia bellipotens, lituo silvania gaudens,
Et iaculo in mediis Uria laeta iugis,
Et populi quicumque capit silvania, quicquid
Uria telluris, Suitia gentis habet;
Multiplicem cum pace iubent offerre salutem,
Quicquid et ista suas plebs habet inter opes.
Nuper ab augusta Romani Caesaris aula,
Cum forer in nostras missus uterque plagas;
Unanimem laetata tulit vicinia plausum,
Principis electos digna locare viros.
Grata fuit nostris Legario tanta colonis,
Pacisque omnimodam fecit utrinque fidem.
Gratior at quanto nostras venisset ad aures,
Tentasset patrium ni mutilare statum!
Turpe pecus mutilum, turpis discordia rerum:
Turpius, indignum sponte subire iugum.
Par generosorum, Vos ergo, illustre Baronum,
Lumina Teutonici nobiliora Soli,
Vos perarata mea, concernit, epistola dextra,
Publica pro patriis fert tamen ora focis.
Haec populi responsa dabit, summamque petitae
Expediet calamo non trepitante, rei.
Quis Patriae ritus, quae Res sit publica nobis,
Quaque sit Helveticus conditione Status,
Credimus emeritos non ignorare Barones,
Voluunt sidereos qui quoque mente polos.
Inelitus Albertus, cui nunc Germania pronas,
Rite triumphato, subicit, hoste, manus:
Qui populos, qui jura sacri, fascesque gubernat
Imperii, plenas vix satur inter opes:
Tela per et flammas nos experietur amicos,
Fida simul belli pectora, fida domi:
Fida sed Imperio. capit Induperator honorem,
Nil praecisa, in nos, Austria juris habet.
Austria Pannonici tellus uberrima regni,
Et gaudens flava Suevia culta coma:
Ipsaque vicinis tellus habitata Tribocis,
Atque in Teutonico natio crebra solo,
Princibus subsint, dent annua pensa Dynastis:


page 21, image: s035

Ista suos Comites nutriat, illa Duces:
Nostra per et colles, distinctaque terra per undas,
Nec terrae Comites, nec fovet ulla Duces:
Stamus ab Imperio, nec conditione minori,
Quam reliqua Imperii libera membra, sumus:
Libera membra sumus, solumque agnoscimus illum,
Per septem geminos, quem legit urna [(transcriber); sic: utna] , Viros.
Mancipii exosum silvania et Uria nescit,
Nesciet externum Suitia ferre, iugum.
Libera conditio, nulli subjecta Toparchae,
Patriam ab innumeris nobilitavit Auis.
Hae populi gaza est, haec fuluo gratior auro,
Haec patriae cunctis anteferenda bonis.
Illius intuitu per tela, per arma, per hostes,
Per sola, per saevi dura pericla sali,
Per iuga, per celsas confertim excurrimus Alpes,
Irruimusque feros, absque pavore, rogos.
Haec populo hanc Patriam nullis facit esse secundam,
Nec poterant ipsi plura dedisse Dii.
Dispare Sorte sumus. Terrarum alat altera gemmas,
Altera purpureo fragret onusta croco.
Altera Palladia cultorem ditet Oliva,
Proferat illa suo care metalla sinu.
Triticeas inarata alibi dent iugera messes,
Ac bis maturas tollat arista comas.
Prata Therapnaeus fecundet, et arva Galesus,
Tingat Achaemenios melle, Choaspis agros.
Lesbia turgescat decumanis Vinea botris,
Uvaque Brisaeos impleat una cados.
Dispare sorte sumus: contenti vivimus illa,
Quam Superi nobis attribuere plaga.
Haec luxu ut careat, tamen hanc a Numine sortem,
Iugiter ut dici Libera possit, habet.
Certe ubi Libertas patrias stat salua per aras,
Deliciarum omnem fungitur una vicem.
Libertate igitur cunctis potiore metallis
Exuere, immensis est spoliare bonis.
Haec facit, ut vestris assensum reddere votis,
Parere arbitriis, Natio nostra neget.


page 22, image: s036

Haec declaratae prima argumenta repulsae,
Parcat Majestas Caesariana, dedit.
Induperatorem (cui cetera praeter, opimae
Austriaea parent sub ditione plagae)
A populo nostro Legatio vestra poposcit,
Vellet ut ipse suum, sponte vocare, Ducem,
Proque clientela Romani Caesaris, omnem
Austriaco posthac Principi habere fidem.
Prae namque Attalico, Dux eminet iste, tributo,
Ipsius immensas arca flagellat opes.
Ille inter Proceres longe celeberrimus omnes,
Inter et illustres gloria prima Duces,
Principibus, qua dote animi, qua robore sceptri,
Qua genere et culti nobilitate soli,
Principibus tantum Dux praevalet iste coaevis,
Noctivagae quantum Lampas Eoa rotae.
Inde, quod asseritis, plebem defendere, et acres
Arcere a patria scit regione Lupos.
Nec Phalaris, sed tutor erit; iuvenesque senesque
Proteget auxilio, non premet ipse iugo.
Austriaca non stare solet Busiris in aula,
Sanguine nil isto mitius orbis habet.
Scinditur Imperium tragica persaepe ruina,
Stante inter varios ambitione procos.
Sequana, qui Francos; Baetis, qui lambit Iberos,
Et qui Teutonicos, Albis et Ister, agros;
Caesaream, de more, solent ambire coronam,
Instar et expositae fluctuat ipsa pilae.
Inde sitibundus saevitque furitque Gradivus,
Caesar in extrema dum latet Utopia.
Interregna quidem secli [Reg: saeculi] docuere prioris,
Quis sit in Imperio sic titubante status.
Eius enim membris quis ferre queatue petatue
Auxiliatricem, sede vacante, manum?
Austria Principibus semper provisa benignis,
Austria magnanimos sueta fovere Duces,
Ut sibi comissos tueatur ab hoste clientes,
Semper habet vires, semper habebit opes.
Quanta Ducum ditio, quam larga potentia stirpis,


page 23, image: s037

Quamque sit Austriaci sarcina blanda iugi,
Nosse potest, quisquis Germana per oppida, quisquis
Teutona solertem [Reg: sollertem] per, tulit, arva pedem.
Horrea formicae quod si locupletia tantum,
Candida si tantum tecta, columba petit:
Quid vetet ad tantos etiam aspirare patronos?
Quid tam magnificos sponte subire lares?
Ista quidem thesis est, haec vestrae summa diaetae,
Verborum arguto, mellificata favo.
Gratia sit verbis. Repetendae hic vero repulsae
Causa sub est, Fidei non violanda fides.
Absit ut Helveticam (gravior ni causa supersit)
Mutet Vertumni quaelibet aura, rotam,
Absit, ut Augustus queat unquam [Reg: umquam] dicere Nobis;
Quando fidem astruitis, non nisi verba datis.
Si minus illustres, si Codri e stirpe Nepotes,
Scommata ne memorem deteriora, sumus:
Ore tamen nullum tegimus fallace Sinonem,
Nec Graeca infidos vendimus arte dolos.
caesaris augustas, atavorum aetate, sub alas
Contulit hoc nostrum, seque suosque, solum.
Tutelae eiusdem tam longo a tempore pactam,
Truncabit ratio non nisi justa, fidem.
Tollitis Imperium? confestim tollitis omnem,
Cui parere velit Natio nostra, Ducem.
Austriacam candore animi, virtuteque belli,
Prae reliquis claram, novimus esse Domum:
Hanc in Romano veneramur Caesare, eidem
Quicquid avet titulo conveniente, damus.
Nos habet ipsa suos, ut semper habebat, amicos;
Quicquid enim juris possidet ipsa, damus.
Si reditus ullos, si quos Collegia census,
Debita si allegant, qualiacumque, damus.
Ut vero Imperii fidis patiamur ab alis
Auelli populum, patria jura vetant.
Ut sub perpetui regionem hanc nomine feudi
Austria possideat, patria jura vetant.
Ut libertatem virtute ac sanguine partam
Occulat Eclipsis, patria jura vetant.


page 24, image: s038

A reliquis iam facta licet sit sponsio terris,
Sponsio per nostras non erit ulla plagas.
Praeteritos maturo animo si voluitis annos,
Quae petimus, priscis consona rebus erunt.
Teutonicae quis, quaeso, tulit diadema coronae,
Qui Nos Imperii libera membra neget?
Ille Palestinis celeber FRIDERICUS ab armis,
Celsa frequentato vectus ad astra sago:
Qui Solymorum Urbi, vafris qui jura Sicanis,
Immensa rerum prosperitate, dedit:
Forte Faventinam cum milite cingeret Urbem,
Ac procul Uraniis castra locaret agris:
Quam pulchro nostram laudat diplomate gentem?
Euehit Helveticam qua gravitate fidem?
Uriam, et annexas ulnis regalibus oras
Suscipit, et nullam defore spondet opem.
Affore constantem Rex astruit ipse favorem,
Somniat externum littera nulla iugum.
LIBERAE ad haec homines nos CONDITIONIS haberi,
Pressuraeque omnem, mandat, abesse notam:
Utque sub Imperii supremis iugiter alis
Libera gens maneat, regia bulla iubet.

[Note: {a. Actum Faventiae Anno 1240. Guillim.l.2.} ]

RUDOLPHUM hic lubeat Friderico jungere, dignum
Quem canat Ascrea Castalis ipsa tuba.
Flos ille Helvetiae, decor ille ac gloria terrae,
Imperii splendor, gentis et orbis amor,
Cui Pompeianam victoria plurima laurum
Debuit, et magnos vexit adusque Deos:
Ille Quirinales meritus captare triumphos,
Haud alio nostrum nuncupat ore Statum.
LIBERA CONDITIO, quam nemo exterminet, inquit,
Publica tam fortis tessera gentis, erit.

[Note: {b. Ut videre est in diplomate dato, in Baden, Anno 1291. Idem citatus.} ]

Sic Pater Alberti, qui, tantum habuisse Parentem,
Iure potest primis annumerare bonis.
Quaeritis, unde suum Libertas tanta favorem,
Aut ubi tam firmam nacta sit ipsa basin?
Praestita in aduersis, bellique exercita virtus,
Et bene propitii fulcra dedere Dii.
Nelaedam placidas exemplis pluribus aures,


page 25, image: s039

Historiae hic omnem res aget una vicem.
Gens inimica DEO, totumque invisa per orbem,
E Saracenorum perfida, peste, lues,
Saeculo ab hinc quinto, cum densae grandinis instar,
Itala feralem ferret in arva pedem:
Iamque alias, rursumque alias grassata per urbes,
Foede etiam Latios depopularet agros:
Ausa fuit, Siculis iam tollens cornua praedis,
Et nimium Hesperiis facta superba bonis.
Ausa fuit dominam Mavorte lacessere Romam,
Bellona socias anteferente faces.
Ausonii tremere ergo viri, titubare Quirites,
Et r(w/mh Romae nulla sat esse suae.
Namque licet totum de septem montibus orbem
Conspiceret, tantis prodigiosa iugis:
Ipsa tamen quassam septem de montibus urbem
Protegere, ac tuto nesciit esse loco:
Condita magnifico majestas AElia cultu,
Sub Vaticanis crebrior Ara tholis;
Alta super Parias laquearia structa columnas,
Ac multo insignes marmore et arte lares,
Impia barbaricum dum effudit turba furorem,
Vulcani rapidis esca fuere focis.
Quicquid erat ruri, vel quicquid in urbe decorum,
Vel fera praeda hosti, vel fera flamma fuit.
Ante ubi certamen Liberque Ceresque gerebant,
Area tunc Martis, Terra Laboris, erat.
Temporis interea, quod nos docuere parentes,
Haec quoque terra suam ferre rogatur opem.
Illa suas ex templo acies, illa excitat enses,
Illa, intermisca, fertur in arma, mora.
Suitii, et Uranii, silvanique, Haseliique,
Lecta manus iuvenum, turba animosa virum,
Emensi aerias, non lentis passibus, Alpes,
Saluere Ausoniam laeti alacresque iubent.
Hanc duce Pusterla, turmasque acuente Guidone,
Per iuga, per celeres ut tetigere vias;
Impavido hostilem quaerentes pectore faecem,
Illius extremam praesto habuere manum:


page 26, image: s040

Et nunc, O Socii, nunc Martia promite corda,
Nunc in sacrilegos fortius ite viros:
Mittite tela citi, validas vibrate machaeras,
Quae superest, omnem praecipitate moram,
Flagitii sentina aequas dabit improba poenas,
Vos modo, vos alacres vertite ad arma manus.
Cernitis, ut vasta nequeant properare rapina?
Ut calcitrantes praeda fatiget equos?
Barbaricam torquete hastis, arcete sarissis.
Exosam terris sideribusque, luem.
Hos animorum ignes simul ac generosa secuta est
Dextera, terribilem fecit in hoste necem.
Coepere ingentem Mahometica castra ruinam,
Helvetio iratas iniciente manus.
Et vitam et spolium perdit Saracenus opimum,
Nec compos praedae praedo fit ipse suae.
Namque sibi vivos a tergo instare leones,
Aut terra genitos, credit, adesse fabros,
Cedit, et abjectis tandem sibi consulit armis,
Mercuriique agiles imbuit arte pedes.
Ostia, Parthenope, caput Orbis Roma, Tarentum,
Oppidaque Hesperii nobiliora soli,
Eici ab hospitio Libycos videre colonos,
Et nova festina quaerere tecta fuga.
Italiae sic parta salus. Honor inde, decusque
Praedaque nostrates plurima mansit avos.
Sed Vaticanam, Legio fortissima, sedem
Haeredem [Reg: Heredem] parti fecit, ab asse, boni.
Reddidit attonitos virtus tam rara Quirites,
Gratia nec tantis defuit aequa Viris.
Caesar et Antistes Romanae maximus Urbis.
(Par, cui supremus fertur in orbe gradus)
Continuo dignos tanta virtute favores,
Curiam, et eximii libera jura fori,
Largiter indulgent. Romani insignia regni
Sub LUDOVICO tunc viguere PIO.
Infula GREGORIUM redimibat mystica Quartum,
Pontificum sacras quae tegit una comas.
Papa quidem in Labaris praeclara insignia, nostros,


page 27, image: s041

Pro tanto obsequio, iussit habere Patres:
Dixit et oppressae TUTORES esse Sionis,
Nomine perpetuis conveniente cedris.

[Note: {d. Simler. citatus, et Guillim. l. 3. c. I. fol. 320. Protectores et Defensores Ecclesiae.} ]

Romulidum Caesar Nos Libertate perenni
Cum tota voluit posteritate, frui.

[Note: {e. Simler. citatus, et Guillim. l. 3. c. I. fol. 320. Protectores et Defensores Ecclesiae.} ]

Ingenui jure ergo petunt stabilire Nepotes,
Quod tribuit charis candor et ardor Auis.
Haec licet Augustum non ignorare putemus
(Ecquid enim tanti nesciat aula Viri?
Visum est Heluctica tamen hic renovare Camena,
Ut nostro patrias suppleat ore vices.
Summa est, quam petimus, Verbis contenta duobus,
Summaque sat verbis dicta duobus erit,
Poscimus, Albertus nostras tueatur ut oras,
Qua nuper tuitus fronte RODOLPHUS erat.
Vivat, et omnigeno sic victor ab hoste triumphet
Caesar, ut a Nobis nulla trophaea ferat.

A.Actum Paventiae Anno 1240. Guillim.l.2. B. Ut videre est in diplomato dato, in Baden, Anno 1291. C. Acta haec circa annum Christi 828. ut notat Io. Iacob. Grasserus in libro Heroum Helvetic. fol. 32. Iosias Simlerus fol. 11. et seqq. Apud Guillimann. est error Typographi in annis.

IV. ARGUMENTUM.

TRibus Pagis ab Imperii tutela ad Ducum Austriae dominium transtre renuentibus, Albertus indignans Praefectos destinat, Eos modo non quatenus Austriae Dux, sed qua Rom. Imperator triumphaturus. Uranii quidem ac Suitenses Gaeslerum nacti sunt; Peregrinum a Landenberg silvani, Viros dignitate equestri, familiaque insignes. Eorum metamorphosin et insolentiam hominibus Liberis


page 28, image: s042

invisam detestatur hac Epistola VVernerus a Stauffakh, alter libertatis vindicandae Triumvir. Pro cuius recuperatione propinquos allicit, inque Tyrannidis excisionem adminicula neutiquam defutura promittit. Guillimannus l. 2. c. 16. etc. VVERNERUS A STAUFFACKH Suitensis, VVERNERO BARONI AB ATTIN GHAVSEN, Uraniae Landtammano.

De Praefectorum Imperialium inurbanitate.

LIbertatis amor, Patriaeque excisa Tyrannis,
Magnanima quondam celebres virtute Quirites
Si Capitolini decoravit honore triumphi:
Si sua Miltiadem comitata est gloria, claras
Indole Cecropia quod sit tutatus Athenas:
Quid, Generose Baro, quid tanta ambage moramur
Gratificatura Patriae succurrere dextra?
Illa gravem perpessa luem, Chirone perito
Indiget, atque omnem Podalitii anhelat in artem.
Arida dudum ipsi miseros depascitur artus
Febris et insueto labefactat viscera tabo.
Macti animis, una quid propugnare labantem
Differrimus Patriam? miserandae incendia flammae
Confertim in prima cur suffocare favilla
Usque adeo ambigimus? Si me fidentius audis,
Si VVerneri aliquem sunt sensa habitura valorem.
Praecipitanda mora est, ignavaque febris, et omnis
E medio tollenda lues; quaerenda Galeni
Dextera, et indigno minuenda arteria morbo,
Centaurea quidem nos Thessala deficit, atqui
Centaurea istam quoque leniet Helveta pestem,
Macte animo, cordate heros: Te cura levandae
Si qua trahit patriae; quae Stauffackherus amicis
Versat consiliis, spectato pondere rerum,
Africo, et agnatis noli committere Cauris.
Propositi ergo brevem si vis cognoscere summam.


page 29, image: s043

Quanquam [Reg: Quamquam] infacunda melior mihi dextera lingua,
Eloquar, et fido sincerae mentis Achati,
Suitensis populi suspecta gravamina pandam.
Caesareas Aquilas, et magni sceptra Monarchae,
Legitimum quondam patriae telluris asylum,
Absit ut insulsa studeam convellere lingua.
Floreat Augustus, sacrique potentia regni
Bosphoron, et Scythicum victrix transcendat Araxem.
Ille quidem (Austriacas dum nos renuisse secures.
Nuper, et unanimes pro libertate tribules
Vidit ab Ausonia velli non posse Corona)
Anceps consilii, dum spemque animumque Ducatu
Perdit in Helvetico; tribus hoc in climate Pagis,
Caesareos (vindicta animi gliscente) Tribunos
Destinat; ac sparsos per rura, per arva colonos
Primus inassuetis, turbatque premitque Tyrannis
Ecquis enim talem titulo meliore farinam
Helvetus indigitet? Fuerit mens Principis aequa;
AEqua parens certe prolem generavit iniquam.
Hoc Patriae solenne malum est; haec quercera febris
Occupat Helvetios: morbo languemus ab isto
Perditi in hanc unam mea fervet Epistola pestem.
Trina quidem tellus, sic rerum conscia testor
Sidera, Caesareae ne Majestatis ab ullo
Irritetur honos, in patria rura Dynastas
Principio ingressos, pronis exceperat ulnis
Obsequio tantos venerata decente Tribunos.
At dum infanda diu, dum indigna ac digna perinde
Perpessi fuimus, colubrinos Dipsadas ipso
Fovimus in gremio. Prima indulgentia laxos
Parturiit frenos: prolixior usus abusum
Condidit: enormem tolerata licentia fastum,
Fastus contemptum Proiecta hinc vilius alga,
Vix digiti crepitu, vel amico nomine dignum
Censent Suitiadem; tanquam si tressis agaso,
Si calo Arcadicus, fungusue, aut turpiter emptum
Sit sale mancipium. Longi quaecumque sit anni
Conditio: seu signa Nepae, seu sidera Capri,
Seu jubar Erigones, seu Cancri fulgeat astrum;


page 30, image: s044

Felle, ac Sardois Praefectus amarior herbis,
Foenum habet in cornu, Taurinis cuncta lacessens,
Incendensque oculis. Proh, quanta ferocia frontem
Inquinat! in toruo quam dira stat excetra vultu!
Et tamen haec inter, lubeat si vera fateri,
Dat veniam coruis, vexat censura columbas.
Lex est in manibus: sola est violentia judex.
Quando, sub absentis praetextu Caesaris, ullae
Conduntur leges, Torquati Manlii iniquum
Itur in Imperium. Clausa est, et dormit honestis
Curia pauperibus. Pro libertate, tributi
Surgit origo novi. Censoria virgula nostros,
Plusquam saevities plectit Rhadamanthica, mores.
Saecula Saturni dicas, ubi vindice nullo
Omnia, Praefectis tellus inarata, ministrat.
Saecula Saturni terimus, sed ferrea quando
Falce sua cogit sub iniquas omnia leges.
Ille olim ut sobolem, sic nostro tempore plebem,
Efferus ad libitum dum congerit omnia, glutit.
Articulo hoc uno leges profitentur Amici,
Caesarei Satrapae, Sibi quod communia dicant.
Credita quae nobis sunt propria, ovesque, bovesque,
Et pecora Helvetici, nullo discrimine, campi.
Si quis, ut in populo, violentae obsistere dextrae,
Contraque imperium praeruptis hiscere verbis
Audeat; ille suum per fasque nefasque piaclum
Aut luit effossis oculis, aut ferre misellus
Cogitur in tetra paedorem ac vincla catasta.
Ut verbo referam, Ius summum injuria summa est.
Offendit sanos pridem haec insania cives,
Teque adeo, ut vocem non raro emiseris istam,
Maior ab infestis petulantia, visque nefasque,
Surgit Praesidibus, gravior violentia plebem
Opprimit, ingenui quam sint tolerando coloni.
Nuper forte meas cum coniecisset in aedes
Lumina Gaeslerus, caperans livente proteruum
Nube supercilium, Quis, Stauffackhere, quis, inquit.
Haec tam magnificis spectata palatia tectis
AEdificare iubet? Cuia haec penetralia tantis


page 31, image: s045

Ardua structuris? Ego cautior ore, cuique
E tetrico iam iniecta fuit responsio vultu;
Caesaris Augusti tota haec structura, tuoque
Seruiet arbitrio: quanquam [Reg: quamquam] , si scire laboras,
Non nisi fulta meo surgit mihi fabrica fundo,
Vos Domini, solus nos rerum enutriat usus.
Ille; Penes nostrum stabit res vestra deinceps
Imperium. Tuguri congestum cespite culmen
Vos decet; ad nostrum spectant haec atria censum.
Rustica nobilitas, et paupere nuper ab Hylo
Edita progenies, plebeiam fauce polentam
Glutiat, atque casis vivat contenta salignis.
Suitiacum submissa tegant gurguistia coetum.
Tu cave, nequa meo fiat res absona verbo.
Audisti pestem? Tu, si tangare paterni
Perditione soli; curabis idonea morbo
Pharmaca, et inviso cuneum superaddere nodo.
Etsi Paeonias mihi nusquam Epidaurius herbas
Suggerat, ista tamen sapit hic panacea; Priusquam
Dira per incautum serpant contagia vulgus,
Morbi primaevam dextra compescere culpam.
Si lex in manibus, Si jus injuria; nostris
Sit quoque jus manibus. Si res in cardine, cedat
Ex animo constante metus; Mens prodiga vitae,
Nata tamen Patriae, iamdudum invadere magnum
Eluctatur opus, fortesque ardescit in ausus,
Nec patitur requiem: suprema pericula semper
Dant veniam culpae: tamen hic si juris aviti
Funditus eversum Patriotae inquirimus usum,
De reproba nos ecquis amet traducere culpa?
In scelus, audendum scelus est, in grandia Virtus:
Illam exercitiis, illam sudore parandam
Exposuere Dii: Nam quid submersa profundis
Proderit in tenebris? Plus inter amara relucet,
Deserit ignavos, fortes amat ipsa Camillos.
Ut tua verba loquar, Quod plus intenditur aequo,
Rumpitur, et rarum violentia durat in aevum.
Ut ne ergo innocuus rumpatur ubique colonus,
Ilia funestis rumpantur iniqua Tyrannis.


page 32, image: s046

Hic ego (fabor enim) ne quid sine Numine Divum,
Ne sine consilio fieret: solerter [Reg: sollerter] agendis
Propositi rebus, vicina e gente fideles
Consilio junxi Socios: ut nempe gravatis
E Patriae Pagis saltem alter, et alter, et alter,
In, sua, conceptam, ferrent suffragia, causam.
Hic equidem primum GVALTERO FURESTIO honorem
Detulerim; quem mente gravem, quem Pallade dignum
Repperi utraque virum. Certe hic ad maxima natus,
Plurima cui rerum comes experientia, nostris
Congrua consiliis, quanta [(printer); sic: quanto] olim encomia vestrae
Suggeret Uraniae! Concedimus inde secundas
ARNOLDO ex MELCHTALL. Hic undervvaldius ortu,
Fortuna locuples, Aiacem pectore spirans,
Improba silvani fugiens aconita Tyranni,
Cessit in Uraniae securas sponte latebras.
His ego me Sociis in conjurata sacravi
Foedera, ut unanimi decretum pectore Verbum
Staret in ore Trium. Numero DEUS impare gaudet.
Scire cupis Verbum? Superis in vota vocatis,
Vicinam patriae miserati quisque ruinam,
Iurisiurandi Sacramentique supremam
Edidimus formam, Lethaeas malle sub umbras
Quemlibet, inque feram descendere mortis arenam,
Quam fastiditos rurique domique Severos
Usque adeo, ac tantas populi perferre querelas.
Exuet agnatam vel nostra haec Unio pellem.
Induet antiquam vel Patria libertatem.
Ruttlismatta quidem placita haec primaria ternis
Consultata viris, ac juramenta supremo
Vidit facta DEO, cum noctem Libra diei
Redderet aequalem, solitisque argentea bigis
Delia, iam nono renovasset cornua motu.

[Note: {a. Anno Christiano - 1307. Mense Septembri, Guillim. l. 2. f. 302.} ]

Sic ego, sic Socii jurato foedere pactam
Condidmus legem. Quaeris, quid tantula turba,
Dextera quidue trium sit profectura Virorum?
Dicta lubens repeto: Tribus his aut lurida filum,
Aut, quod anhelamus, truculentae Parca Chimerae
Disrumpet iugulum. Magnis sit plena periclis


page 33, image: s047

Alea; maiorem dant magna pericula famam.
Nonne Viros aduersa probat, perque aspera duro
Nititur ad laudem Virtus interrita, clivo?
Pessimus in dubiis augur, timor; arguit ille
Degeneres a stirpe animos, expersque vigoris
Nec poterit patriam, nec rem fulcire labantem.
Aurea Thessalicus nunquam asportasset Iason
Vellera, si pavidos imitatus pectore ceruos,
Quodlibet ad folium venti spiramine tortum,
Et motae ad lunam trepidasset arundinis umbram.
Illum per Siculas ducentem carbasa Scyllas,
Nec Tauri aeripedes, Vulcanum perpete flamma
Naribus efflantes; nec custos arboris aureae,
Et lingua triplici, cristaque ac dentibus uncis
Horridus ille Draco; nec mille pericula rerum
Terrere a coeptis potuere ingentibus: illum
Aurea ad extremos duxerunt praemia Colchos
Nos quoque quin trahimur? quin fortia facta Parentum
Prosequimur? stimulos iam vel Phryxea ministret
Fabula. Inaurata si vellus nobile massa
Intrepidum, per cuncta feri discrimina Ponti,
Impulit heroem: quid pectora nostra moratur
Aurea LIBERTAS? Quid florem animosque iuventae
Perdimus Helveticae? Quid tanti nominis haeres
Usque adeo stertit patriis inglorius aruis?
Haec ubi matura conscriptus mente Senatus
Pensat, et heroos Patrum reminiscitur actus:
Quisque suum stimulare animum, famaque perenni
Moliri dignos coepit propensior ausus.
Inde inter reliquas fuit haec acerrima nostri
Formula concilii. Si portentosa Cyclopum
Copia, Sicanio quae ferrum exercet in antro;
Si cum terrifico, ferus ipse, Mimante, Typhaeus
Suspensum Helvetica cum LIBERTATE trophaeum,
Caeli adamantaea, fixisset in axe, catena:
Nos posito de corde metu, Nos praepete nisu,
Nos adamantaeam, cum Libertate, catenam
Eripere; ac vinclis, facto simul impete, ruptis
Detrahere ex ipso non cunctaremur Olympo.


page 34, image: s048

Invia nulla via est virtuti: audacia vires
Suggeret: audentes Deus et fortuna fovebunt.
Illa expugnandas nos ultro animabit in arces,
Consiliumque dabit, quanam ratione levandus
Sit Patriae populus? Virtusne, astusue, dolusue,
An Libitina furens sit propulsura molestum,
Quo premitur gens nostra, iugum. Nec vero rebellem
Caesaris hinc poterit Majestas dicere gentem.
Pars sumus Imperii, sub nulla Principis hasta
Venum unquam [Reg: umquam] expositi; nulla vel lege Tyrannis,
Vel jure obstricti. Patriis qui pellit ab oris
Praefectos, patrio depellit rure Tyrannos.
Induperatori, quem libera terra Patronum
Hactenus agnovit, quis nostra gravamina pandit?
Pandimus ante quidem, sed libro supplice tetrum
Lavimus AEthiopem: thesis haec valet unica, Longas
Caesaris esse manus. In nostras ergo querelas.
O utinam longas habuisset Caesar et aures.

[Note: {b. Legati n. apud Caesarem de Praefectorum enor. mitate questi, vix auditi, et domum absque fructu sunt remissi Anno 1305. Ut praeter alios exponit Iosias Simler l. 1. f. 32. Stettler l. 1. f. 28. in ann. 1305.}]

Maturandam opus est: rebus pudor omnis ab arctis
Exulat [Reg: Exsulat] , imbellem nec habent extrema pudorem.
Nullum, animose Baro, nullum statuere trophaeum,
Nec statuent timidi. Paritur pax aurea bello:
Si reddi precibus, si flexo poplite nescit
Pristina conditio, non inquirenda sit armis?
Vix unquam [Reg: umquam] obsequiis solet indurata moveri
Improbitas; caelumque suo seruire Tonanti,
Non nisi magnorum potuit post bella Gigantum.
Alea iactanda est, quaecumque erit illa, parati
Non deerunt animi. Thrasybulos atque Philenos
Experiere novos. Redivivi ad classica nostra
Prosilient Decii, quos nunc horrorque timorque,
Ac metuendorum formido indigna Tyrannum,
Pressat, et occultas inter iubet esse latebras.
Re semel incepta dabit Uria vestra trecentos
GVALTERO Socios: quaeque est fiducia, nobis
Attinghusanus sese sociabit et heros.
Nec subsilvana modicam de pube cohortem
Attrahet ARNOLDVS: dabit experientia, rerum
Eventusque fidem. Quae pro communibus aris


page 35, image: s049

Militat atque [(printer); sic: Militatque] focis, quid ni bona causa triumphet?
Interim et ipse suos sibi STAVFFACKERVS amicos
In patrio firmabit agro; solerte [Reg: sollerte] que cura,
Ut ne immaturo desaeviat impete vulgus.
Quilibet e nobis, re sic urgente cavebit.
Ista quidem paucis; non omnia quippe papyro
Credimus: inde tamen, si sic consulta probaris
Foedera, si Patriae pro flore et amore fidelem
Egeris Harpocratem: Pro nostris denique coeptis
Pectora magnanimi si ostenderis aemula Bruti,
Uberiore istam rexemus schemate [(printer); sic: schemmate] telam.
Ne tamen aduersus tibi causet phasmata scrupus,
Coniuratorum nihil Unio quaeret iniqui,
Nil petet indigni. Stabunt sua jura Tonanti,
Stabunt Imperio: sed Libertatis ademptae
Ut reparetur honos, pubes avidissima stabit.
De tribus ergo Viris, qui sic jurata novarunt
Foedera, sic animo tecum, VVernere, voluta,
Nos, a consiliis in publica commoda caeptis [Reg: coeptis] ,
Nos, nisi fracta ruat convexi machina caeli,
Labaturue Orbis: nec Castra in rupibus altis
Condita: nec vallis munitae ingentibus [(printer); sic: in gentibus] arces:
Nec tuba, nec lituus, nec flamma, nec hasta, nec arcus:
Landenbergiacae nec fulmina propria bili,
Sed neque Gaesslero consueta tonitrua terrent.

V. ARGUMENTUM.

QUemadmodum a Gaesslero Praefecto Urii ac Suitenses, sic a Landenbergero Undervvaldii severius fuere tractati. Ex illis fuerat Henricus an der Halden, ex Melchthall, Virprimariae inter


page 36, image: s050

suos authoritatis. Ad hunc cum forte famulum suum, ut iuga boum praestantiora abduceret, Praefectus ablegasset: Arnoldum Henrici F. usque adeo sensit resistentem, ut famulo vim facturo stimulum infligeret, ac pollicem egregie pulsatum violaret. Erumpere ergo Arnoldus, et in locum a Praesidis furore tutum migrare: hic Arnoldi patrem atrocius plecte. re, oculum utrumque evellere, bonisque spoliare. Crudelitatem hanc efferam Praefecto ipsi Arnoldus Epist. hac obicit: utque sibi, Tyrannidem exuendo, consulat, liberalius exhortatur. ARNOLDVS an der Halden de Melchtall, Subsilvanus. PEREGRINOA LANDENBERG, Undervaldiae Praefecto.

De sacraparum eiusdem regionis austeritate.

HAnc tibi vicina trutinandam mittit ab ora
Ille, cui patrium subtrahit ira focum:
Substrahit ira focum, quique ipsis charior [Reg: carior] aris,
Quique focis, dulcem subtrahit ira Patrem,
Nam quid ei superest, geminos qui luminis orbes,
Quique omnem e gemino perdidit orbe diem?
Nec tamen illa meo venit ira aut febris ab aestu;
Flamma mihi cunctam fert aliena crucem.
Nosse cupis, qualem designet epistola flammam?
Pulsat, et ante tuas stat, Peregrine, fores.
Praecipitem Te fama refert agitare furorem,
Atreaque tuum fervere bile iecur:
Et caput Arnoldi iam Diris deditum, et ipsi
Ultima funestas fata parare minas.
Desine meque tuis accendere, teque querelis,
Insanisque aliquem fluctibus adde modum.
Quos ego ab extremis cogor proferre medullis,


page 37, image: s051

Tu mage, Tu questus corde reconde meos:
Nec dedigneris justas audire querelas,
Iam pridem indignas qui vomis ore minas.
Visus. erat vester patrias ingressus in oras,
Candida, per placidam, vela tulisse, ratem:
Spirabant Zephyri: Typhonis nulla crepantis,
Nullaque Vulturni flabra furentis, erant
Caesareos Satrapas (sic fallunt tempora) veros
Quilibet e nobis credidit esse PIOS;
Persuadere ullum poterat sibi nemo Neronem,
Barbariaeque omnem sustulit aura metum.
Nobile principium proh quae fortuna secuta est!
Verterunt rigidi quam tua vela Noti!
Quae tibi tam tristis frontem caperavit Erinnys?
Mutavit vultum quanta Chimaera tuum?
Tuque Peregrino quantum es peregrinus ab illo,
Nuper in ista suum qui tulit arva pedem?
Iurasti blandum fore Te, cum Praeside, patrem,
Unicuique tuam pollicitatus opem.
Fronti majestas, et erat sua gratia verbis,
Illa superciliis, haec caruere minis.
Tu patris et sponsi iam dudum oblite favoris,
Non contentus opem tollere, tollis opes,
Tollis opes certe, si, praecipiente magistro
Quod tollit famulus, tollere fertur herus.
Ne tamen et vitam posses mihi tollere, cavi;
Atque pedem patria, cautus, ab aede tuli.
Extuli ab aede pedem; mallem licuisset ab illa,
Tollere adhuc saluum, perditione, patrem.
Nunc si judicio cupias contendere; caussam
Sub Rhadamantheo, si lubet, ede foro.
Nuper in aprici fecundo gramine campi,
Qua sua dilectus possidet arva parens,
Corpore praestantes vidisti pascere tauros,
Buceria insignes de meliore boves,
Et virides tondere herbas, per et obuia cursim
Pascua, perque hirtos luxuriare rubos.
Frons, torua, e nitido palearia pendula mento,
AEqua fere celsis, cornua bina, cedris,


page 38, image: s052

Totaque in egregiis placuit tibi forma iuvencis,
Corrupitque oculos visa figura tuos.
Et cuium pecus hoc? cuia haec armenta? iuvencos
Ecquis tam fartos Alphesibaeus alit?
Tonderet nostras si par generosius herbas,
Nonne rei pretium grande, decusque foret?
Haec tibi scitanti patriarum conscia rerum
Turba, repente istos edidit ore sonos.
Henrici e Melchtall sunt haec armenta, iuvencos
Ipse inter reliquas, hos quoque pascit, opes.
Nec mora, cum misso patris ad praesepia seruo,
Ausus es assertam contemerare fidem:
Ausus es iniuste peregrinam invadere mandram,
Inque tibi placitos, dicere jura, boves.
Rabula namque tuus Sarna transmissus, ineptos
Dum longa evomuit garrulitate logos;
Non timuit nostras, mentem iam edoctus herilem,
Irruere et clausas ultro aperire fores,
Et lustrare pecus, multisque hinc inde profusis,
Praeceptum tandem sic aperire tuum.
Nobiliora istos poscunt praesepia tauros,
Hos sibi namque meus sistere mandat herus.
Tu contra mussare, cave: tantique Dynastae
Imperium minima non inhibeto mora.
Iamque mage instanti genitor, Quae caussa, quis, inquit,
AEacus, in nostros dat tibi jura greges?
Falx aliena meam cur obruat, improbe, messem?
Vade age, verre tuam, sordide stentor, haram.
Vivimus, atque tui non vivimus aere magistri:
Non minuunt nostros aera aliena focos.
Praesidis ad solitam, qua fluctuat ipse, phrenesin,
Iure meo partis cedere nolo bonis.
Hunc neque prolati piperato scommate verbi,
Sed neque morsum ullo, movimus esse probro.
Conscia mens recti ridet mendacia vulgi,
Non facit Henricum, conscia culpa, reum.
Si tamen ex me ullam probet haec vicinia noxam,
Ultro ego, delicti pro gravitare, luam.
Ecquis inaudita luit ulla piacula culpa?


page 39, image: s053

Damnant innocuum, quae tibi Rostra, reum?
Vim facturo igitur, vis nostra resistet, et omni
Protegam ego ipse meum, vique manuque penum.
Verna. sub haec; Istas nec flocci pendo loquelas,
Perficiam famulus, quod mihi iussit herus.
Ille tuos migrare boves, migrare iuvencos,
Atque Peregrinum iussit inire larem.
Usque adeone suos iactat plebs rustica tauros.
Dura minusque ipsis officiosa Getis?
Arua lacertosi posthac versate coloni,
Vestraque consuetis colla onerate iugis.
Discite, obesa phalanx, stivae praecedere; glebam
Vertat cum socio, prompta colona, viro:
Brachiaque et firmos simul exercete lacertos:
Findite quisque Suos, iam sine bobus, agros.
Ut Cererem comedat, pubes silvana laboret,
Et vice toruorum ducat aratra boum

[Note: {a. Haec et alia hic asserta confirmat Guillimannus, lib. 2. c. 15. fol. 299. Simler. l. 1. f. 35. etc.}]

Satque superque suum tulit Undervaldia fastum:
Cedere pollutae nesciet Aula casae.
Ista quis ascribat tam crasso anathemata Mopso ?
Felle tuo tinctos, quis neget, esse sales:
Forte manu stimulum, pugna hac flagrante, gerebam
(Caedam vinetum primus ut ipse meum)
Et nimias dum expendo minas, nimiumque proteruos,
A famulo sparsos tam petulante, jocos:
Battalogum pertaesus ego iam audire Thrasonem,
In scurrae audaces, irruo fuste, manus;
Irruo, et inflicto digitos dum verbere pulso,
Clamat opem articulis, clamat agyrta suis:
Et mox viperea genus omne lacessere lingua,
Et nimium laesas ingeminare manus:
Atque (ut lingua mali pars vere est pessima serui)
Blasphemo extremas ore iterare minas;
Ultricem Nemesin, Praefecti vindicis iram,
Atque infernarum dira flagella strigum.
Rebar ego, anguicomas stygia de valle sorores,
Plura venena suis non habuisse labris,
Cedendum ergo ratus, clam patre elabor in istum,
Mittitur unde tibi littera nostra, locum.


page 40, image: s054

Hoc scelus Arnoldi est; id qua sit lege piatum,
Ne puter insonti scribere, scribo Tibi.
Audi igitur, quae fama tuos edisserat ausus,
Gerrarum nullis fama referta logis.
Cautior Arnoldus patriamque, patremque, suosque
Postquam dictus erat deseruisse lares:
Praeses ab accepta livensque furensque repulsa,
Laesus et a questu, garrule serue, tuo;
Henricum Arnoldi iam fessum aetate parentem,
Eximia clarum stirpe, domoque virum,
Quem pietas, quem multa fides, quem candida virtus,
Quem patriae, ac ipsis vita probata Diis
Non fastiditum cunctis faciebat amicum;
Tractat inhumano, jure silente, modo.
Plectit, et elapsum dum nescit prodere natum,
Torquet, ut imbellem Parthica tigris ovem,
Cogitur ipse sui certe venialia Nati
Plusquam mortalem, facta piare, luem.
Hei quam terribiles, pro laeso pollice, poenas
Vidimus insontem sustinuisse virum!
Induit aeternam violento vulnere noctem,
Perdit ab effossis lumen utrumque genis.

[Note: {b. Haec et alia hic asserta confirmat Guillimannus, lib. 2. c. 15. fol. 299. Simler. l. 1. f. 35. etc.}]

Ereptos oculos, et inanem luminis orbem,
Cumque oculis omnem clamat abesse diem:
Clamat abesse diem, maioreque parte bonorum
Orbatus, proprium clamat abesse penum,
Sic facinus, sic ille sui leviuscula Nati
Praelia, pulsatam sic luit ipse cutem,
Vi rapiuntur opes, poenam perpessus iniquam
Stat sine luce Pater, stat sine prole Pater.
Haec mihi fama refert de tanto Praeside; anilis
O utinam tantum fabula, fama foret.
Sed mihi vera nimis, nimis est mihi feria fama,
Plusque nimis, dulci est seria fama patri.
Egregio certe dignos heroe triumphos!
Et tam magnifico congrua bella viro!
Non pudet illustres famae tam ignobilis aures,
Inque adeo faedum degenerasse probrum?
Quisnam e iure Canon, quae lex, quis, barbare, Codex


page 41, image: s055

Mandat ferre tuas in bona nostra manus?
Tantane Romanam redimitus fronte tiaram
Iura, in finitimas, dat tibi, Caesar opes?
Quae vero ob digitum tam imbelli vulnere laesum,
Tam iubet atroces regula ferre cruces?
Ut geminas sub fronte specus, tenebrasque perennes,
Crimina patravit qui quoque nulla, ferat?
Quas dare non poteras, quasque unquam [Reg: umquam] reddere nescis,
Tollis vitales qua ratione faces?
Si crimen punis, Ego facti, ego criminis auctor;
Vertis in innocuum cur tua tela patrem?
Quis, Peregrine, Solon, vel quis sub sole Lycurgus
Annuit, ut Nati portet iniqua Parens?
Nempe verecundum monstrares ore pudorem,
Si qua foret probitas, si quis in ore pudor.
Sed Rozenbergae, Sarnaeque id temporis, omnis
Cessit ab arce pudor, regnat in arce rigor.
Regnat in Helvetica iam, Quinta Essentia, terra,
Quae vel Cecropiae det paradoxa Stoae:
Eripit haec NOSTRUM, parit haec Essentia VESTRUM,
In Paradigma TUUM, vertitur omne MEUM.
Praedia, tecta, domos, agrosque, bovesque, colonus
Quos putat esse SUOS, hos videt esse TVOS.
Suitia, cum sociis, silvania et Uria, Caesar,
Nunquid [Reg: Numquid] jure queunt dicere, verba dedit?
Quid nisi verba dedit, dum promittendo Cimones.
Sedicios patriae Tarquiniosque dedit?
Fallor: in Augusto nulla est fallacia; fallis
Augusto factam tute Tyranne fidem.
Sed neque Tarquinios ferimus, nec ferre Tyranno.
Quibit in Helvetico, iam tribus ulla, foro.
Quondam improvisi surgent ad classica Cauri,
Evertentque tuam flabra inopina ratem.
Ipse ego, qui facto graviter sum laesus iniquo,
Quando oculis cassum cogor habere patrem;
Sumere cum possem meritas pro crimine poenas,
Vindictam magnis non nisi trado diis.
Hoc tamen insinuo: Ni tanta piacula cesses
In tibi commissum continuare gregem:


page 42, image: s056

Ni pelusiaco dignos Busiride mores
Lenierit blandi mitior aura Noti;
Insultura tuo praesens Rhamnusia tergo,
Non exspectatis stabit acerba flagris.
Stabit, et ut saevae reddatur talio culpae,
In sua Gorgoneas conciet arma deas.
Mens offensa nimis graviori exaestuat ira,
Et quae indigna venit poena, dolenda venit.
Poena dolenda mihi te vindice, teque tyranno,
Tu cave, ne fiat poena dolenda tibi.

VI. ARGUMENTUM.

GUaltero Furstio, VVernero a Stauffackh, et Arnoldo an der Halden, primariis pro libertate recuperanda Triumviris, succedit hic VVilhelmus Tellius, qui audacior exequi primus non timuit, quod comitiis suis Triumviratus iste diu multumque deliberavit. Historiam pilei in pertica propositi, Mali ab ipso infantis sui vertice decussi, captivitatis destinatae, Gaesslerique telo transfixi, Actor ipse proponit, orbique iudicandam relinquit. Quae quidem multorum, iam calamo praeloque explicita, indifferenter hic est introducta. VVILHELMVS TELLIUS Uraniensis. IOANNI GUALTERO ARNOLDO, a Spiringen.

De Sagittae Tellianae in pomum et Goeslerum emissione.

ELoquar, an sileam? Cinerisne aspergine Lessum
Exul [Reg: Exsul] , an exhaustis epinicia digna periclis,


page 43, image: s057

Laetitia stimulante canam? Mens aegra manusque
Auspiciis iam functa suis, mihi mensque manusque
Fluctuat, et dubia rerum suspenditur ala.
Eloquar? obticeam? quanquam [Reg: quamquam] meminisse paternus
Horrescit portenta animus: paradoxaque rerum,
Et contra ingenuos erecta Licentia mores
Uberiorem optant calamum: tamen ipsa malorum
Ilias, ac pando spectata tragoedia caelo,
Dant dextrae stimulos: rabiesque indigna pharetram
Promere quae iussit, iubet hanc quoque promere chartam.
Alea iam TELLI iacta est, dedit improba dignas,
(Nec memorare pudet) dignas dedit improba poenas
Victima: confixus iacet in paedore Tyrannus.
Haec ego si taceam, calamoque intacta relinquam,
Ipsi extemplo amnes collesque, petraeque lacusque,
Sideraque, et torti vicinia conscia teli,
Historiae immensam poterunt pertexere telam.
Ambiguae sed enim volitantia murmura famae,
Quae solidam truncare fidem, quae saepe minutum
Nacta sibi culicem, turritos tergora [(printer); sic: tergorra] barros.
Audet hyperbolico confestim explodere rictu,
Ingenitis assueta tropis; dum oblita decori,
detrahit, extollit, retrahitque, ac saepius atra
Thersitae macula generosum obfuscat Achillem.
Haec, inquam, ambiguae tam discordantia famae
Sibila, plebeio ne tentent forte susurro
Tellium, et ingenui facinus traducere Tell I:
Ipsus ego tragicae spectator et actor arenae,
Incaeptam [Reg: Incoeptam] iaculo, superatam cuspide scenam,
Sponte mea referam: natoque, patrique paratas
Praesidis insidias, geminaeque vibrata sagittae
Spicula, et irati fatum exitiale duelli
(Arbiter ut rerum sit cento et purpura) pandam.
URANIAE natale solum qua fulgida ceris
Atria, quaque aulas generosa pube referti
Explicat ALTORFI, dudum tibi trita patentem
Area fert tiliam; quae curis apta levandis,
Dum laxat patulo diffusas stipite frondes,
Crebrius accepta favit concivibus umbra.


page 44, image: s058

Hac subter tilia (nostrae via prima quaerelae [Reg: querelae] )
Gaesleri imperiis, hodieque, erecta superbit
Pertica, regalem praetendens pertica fastum.
Huic superimpositus pompa graviore tumescit
PILEUS, infandas cum diro carcere paenas [Reg: poenas] ,
Supplicumque ingens, ac saevam Praesidis iram
Comminitans: positae, si civis et accola, lanae,
Hac iter instituens, Praeconis voce statutos,
Praefectoque ipsi proprios, non ferret honores,

[Note: {a. Simlerus, lib. 1. Guilliman. l. 2. f. 303. et seqq. aliique passim. Acta haec tragoedia Anno Christiano 1307.}]

Nescius imperii, legisque a Praeside latae
Tellius, Ecquid, ego, quid rustica pertica, dixi,
Sive quid expositus tam grandi turget honore
Pileus? ut magnis etiam insanire Dynastis,
Et populum indigna libet exercere palaestra!
Vidi ego de trivio (quis enim non talibus omnem
Destinet anticyram?) vidi his ego saepe reluctans,
Indignansque oculis; et nudo vertice multos,
Et trepida ceruice alios, et poplite flexo
Transire innumeros: ubi passim a pectoris albi
Indigenis, pinguisque inibi, crassique cerebri
Simpliciore tribu, tam larga (urgente Toparcha)
Propositae delata fuit reverentia laruae,
Ad Pelusiaci quasi rursum erecta Canopi
Numina, jurata plebs cuncta litaret acerra.
Nempe, quod ansa meae docuit me sera ruinae.
Callidus ac veterem versans sub pectore vulpem
Satrapa, sic animos, sic explorare favores,
Sic sibi devotas poterat dignoscere mentes.
Erecto quisquis ceruicem inflectere signo,
Aut famulum curuare genu, pronisque solebat
Blandiri obsequiis; hic dignus amore Patroclus,
Hic Pylades, hic luce magis venerandus Achates
Audiit: infesta tam feste affectus ab aula,
Lethifero tanquam dotatus ab Hercule telo,
Centum Erymantheis patriam saluasset ab apris,
Ingenuus quem vero rubor, quem, mascula virtus.
Helveticis cognata animis, tam frivola iussit
Imperia, et rigidum sapientia scita Draconem,
Non observata, Zephyris committere, lana,


page 45, image: s059

Ille truces extemplo iras, paenas [Reg: poenas] que, minasque,
Mulctasque Helvetico non dignas ferre colono:
Ille, ut contemptor Divum Mezentius, arctos
Damnari ad Gyaros; ac si alter Herostratus imo
Erutus ex Orco, concepta sponte, furentes
Mulciberi flammas in templa stupenda superbae
Misisset Triviae; furtove audace Promethei,
Exauctorato transgressus sidera curru,
Empyreis sacrum clepsisset ab aedibus ignem.
Tellius e numero, dum susque haec deque geruntur
Posteriore fuit. Rebus dum nuper agendis
Immoror Altorfi, nec tela, nec arma vibrantem,
Insidias nec mente ullas, nec bella cientem,
Non exspectatae presserunt fata ruinae.
Stabat adorandi fatalis tessera signi
Pertica, quam socius nimirum effulgere fecit
Pileus, egregium pro tanto Praeside signum!
Transivi, fateor; curaeque intentus herili,
Nec caput inflexi, nec genua trementia fixi,
Nec proclamatos impendi pileo honores:
Exposito non facta fuit reverentia signo.
Nulla tamen posito facta irreverentia signo.
Transii et Helvetica de simplicitate colonus,
Omnia salua ratus, certatim hominesque, Deosque,
Et tam clementem nimis offendisse Toparcham
Arguor; ac multis ultroque citroque profusis,
Per clandestinos, ut erat custodia, seruos
Raptor, et indigno perpessus vincula tergo,
Carceris in foedas trudorque, trahorque latebras.
Obrutus hic equidem; Num me vaga turba Thrasones,
Semihominem Cacum? num me, stimulante rapina,
Incustoditos ex Praesidis arce iuvencos,
Buceriaeque greges de pasto e rure, putatis
Sacrilega duxisse manu? Mens effera Caci,
Et manus Autolyci similique e germine faeces,
Non sunt ingenui, non sunt ex indole TellI.
Quis furor, o turbae? quae tanta licentia, Vernae?
Quid sceleris? quae monstra tuli? quae Numina laesi?
Non patitur talem mens criminis inscia pompam.


page 46, image: s060

State Viri, mecumque pari contendite telo,
Et paribus pugnate armis: quid pila? quid hastas?
Quidque tot exertas [Reg: exsertas] iuvat uni inferre machaeras?
Si virtus animis, si qua est pollentia neruis.
State viri, et nudos mecum exercete lacertos.
Non terret numerus. Quid grex armatus inermem?
Hercle ego, si solito praesens mihi dextera ferro,
Si telis animata foret (nec quippe trinodem
Amphitryoniadae libet hic exposcere clavam)
Hercle, terebratis vestra inter viscera costis,
In patula, spectante foro, testarer arena,
Quid Satrapae cumulus, quid posset Tellius unus.
Sic ego; sed fungi salsa in convitia prompti,
Tu modo tu summae transgressor reprobe legis,
Quem puduit prono venerari vertice lanam,
Iam modo, iam Sociam supplex venerare catenam,
Cras ubi purpureus rursum sua lumina nobis
Protulerit Titan (tibi quippe nec aurea lucem
Cynthia nec rutilus dabit hoc in carcere Phoebus)
Ipsusmet tragicum tibi Satrapa praecinet actum,
Mendaces alias reperi hac in voce prophetas
Axem ergo medium Phaeton redivivus anhelis
Cum tenuisset equis; et carcere ductus opaco
Tellius, ante oculos et Praesidis ante tribunal
Sistitur, hocce suam dicturus judice caussam.
Ille ardens oculis, et toruam nubila frontem
Obsitus, ore minax, alter feritate Lycaon,
Tu quoque, Tu nostris, inquit, temerarie sceptris,
Tu nostris adstare oculis? Tu Dave, supremum
Arcadica gravitate audes contemnere Scitum?
Quae tibi Tisiphone, quae mentem agitavit Erinnys,
Ut Domini leges, ut in exorabile verbum
Plusquam affectata violares, barbare, culpa?
Imperium nobis, fascesque reique gerundae
Independentes ignoras esse secures?
Caesarem, et Ausonium laesisti perfide sceptrum.
Nunc tandem insidiae, dudumque agitata patescent
Consilia. At motam tu nunc stupor ex cute quercum.
Pluribus ille quidem, sed ego brevioribus orsus,


page 47, image: s061

Oedipus haud equidem, sed nec sum, o Satrapa, Davus,
Nec sine corde stupor, nec sum sine mente Choraebus:
De plebe ingenuus, patriae, Regisque, Deique
Praefectique sacras, sum liber amicus, ad aras.
In iugulum, sic juro, tuum nec tela, nec ullas.
Molior insidias, tolle hanc e pectore curam.
Praeteriens quod vero tuum, cum schemate, contum.
Rusticus externo non sine veneratus honore,
Si scelus est, dolor est: Lex ignorata reatum,
Quod reor, imminuet: potior mihi cura peculi,
Et studium pecoris, quam res spectare forenses.
Qualiscunque [Reg: Qualiscumque] tamen, levis est, si culpa vocanda est.
Novi ego, praepositos, clavumque in plebe gerentes
Divini quanquam [Reg: quamquam] non sum de classe Platonis,
Novi ego Magnates vulgo magis esse verendos.
Id vero obsequii, suspensae, o Satrapa, lanae
Aut insensato confertim impendere trunco,
Nullus ab Helvetica docuit me praeco cathedra.
Da veniam fasso, levet ignorantia culpam.
Expositi certe tam obscura aenigmata gryphi,
Delphica, quod dixi, mihi nec cortyna, nec ullus
Oedipus explicuit, rudiorem agnosce colonum,
Qui nisi peccasset, quid Tute ignoscere posses?
Ille iterum flammasque vomens irasque volutans,
Verbique impatiens, Quid garrule stentor inanes
Deblateras nugas? nulla hanc inscitia culpam
Fecerit immunem: per rura per oppida sparsum
Nescire edictum, nimis ignorantia crassa est.
Ne tamen intereas, superest tibi meta salutis
Unica; tu paucis, quid facto opus, accipe verbis.
Telifero certare arcu, torquere sagittas
Certius, et curuo iaculari spicula cornu,
Diceris ante alios hac tempestate peritus.
Tu novus Eurytion, caelum per inane volantes
Diceris accipitres, ipsasque e nube columbas,
Tam dextre emisso, tam scite figere telo,
Ac si Thessalicae populator Acastus arenae,
Sive pharetratus te progenerarit Apollo.
Quare age, si tantum torquendo nomen ab arcu,


page 48, image: s062

Si tibi fama venit; turba hac comitante penates
Vise repente tuos, telumque audacter et arcum,
Unde tibi tantum peperisti nominis, affer.
His te accinctum armis etiam tuus ille sequatur
Pusio, maternis qui ludere doctus in ulnis,
Non nisi pulcher Hylas, Matrisque, patrisque voluptas,
Deliciaeque domus, patriaeque Hiacynthulus audit.
Hoc puero famuli, tu telo armatus et arcu,
Este citi reduces. Praebere impensius aurem
Caesareis Satrapis, et Suitium et Uria discet.
Paretur scitis, arcus cum duplice telo,
(Sic praesaga meam monuere oracula mentem)
Arripitur, vitaque mihi jucundior ipsa
Filius ad laevum trahitur cum Patre Tyrannum.
Hic tandem eructans conceptum in corde venenum
Barbarus, in magna iuvenumque senumque corona,
Experiamur, ait, quid nostri dextra Cydonis,
Et tam famosi quid possint spicula TellI
Malum hoc, (ipse manu malum tum forte gerebat)
Malum hoc, ecce tui statuendum in vertice nati,
Figes ipse tuo, Nati de vertice, telo:
Hic locus, haec statio; dabit hic tibi pusio metam,
Centum ac vicenos faciet distantia passus,
Sume celer iaculum; commissa piacula solus,
Deiciens pomum de vertice, diluet arcus:
Sic volo, sic iubeo; nec verbo obsiste iubenti.
Sistitur interea, palumque revinctus ad hirtum
Parvulus, imposito fului diademate mali,
Cogitur invisam patris exspectare sagittam.
Territus imperiis, et iniqua lege Tyranni,
Mene, inquam Armenia reputas de tigride natum?
Me Libycam suxisse feram? nec monstra Pelori,
Nec mihi Caucaseae dant incunabula petrae.
Tu Phlegethontaeas potius tranare paludes
Praecipe, et anguinea redimitum [(printer); sic: redimentum] terga caterva
Cerberon, immisso licitari in praelia telo.
Ad prolem, innocuam, nocituram efferre sagittam,
Quae poterit ratio, quae cogere caussa parentem?
Expirare [Reg: Exspirare] equidem procerae e vertice fagi.


page 49, image: s063

Pendulus, aut imam mihi, malo, dehiscere terram,
Quam mihi tam charam iaculo praefigere prolem.
Pluria dicenti, technasque dolosque neganti,
Et nimis horrendum, nimis execrabile probrum,
Quod vel Sicanios poterat terrere Tyrannos,
Frustra eiuranti, Torque, inquit, et eiice telum,
Aut refer insidias; Medium hic non suppetit ullum.
Sic volo, sic iubeo. Proh, quanta aerumna paterno
Illapsa est animo? quae cura? quis horror, et angor?
Dirigui, tremuere artus, subitoqueve per imas,
Heu quam terribilis transivit mucro, medullas!
Perstitit imposito dilectus pusio malo;
Perstitit, et dulcem gemebundo murmure matrem
Saepius ingeminans, iterumque iterumque parentem
Blaesulus, et turbae pavidus farragine, clamans,
Anxium in afflicto duplicavit corde dolorem.
Ter volui torto dimittere spicula cornu,
Ter trepidae cessere manus: tandem ipse supremum
Voce fatigo polum, palmisque oculisque levatis,
Summe Pater, cui justa placent, qui semper egenos
Respicis atque humiles: Tu cuncta tueris ab alto,
Tu rerum ac regum tumidas moderaris habenas:
Nunc invita mea iacturum spicula dextra,
Nunc, inquam, indigna compulsum lege, benigno
Respice praesidio, iaculumque, arcumque, manumque,
Sortemque ancipitem, divino dirige nutu,
Si Tibi juris amor, si detestaris iniquum,
Quo premimur, fastum: titubantem dirige dextram,
Dirige mucronem. Confestim animosior arcum
Arripio, pariterque oculos telumque fatigo.
Icta repende fugit, volitansque sagitta per autas,
Dante Deo dextramque simul, ferrumque regente,
Figitur in medio praefixi cortice mali.

[Note: {b. Simlerus, lib. 1. Guilliman. l. 2. f. 303. et seqq. aliique passim. Acta haec tragoedia Anno Christiano 1307.}]

Cernere erat, crebram suspiria larga cohortem
Ducere, nec ficto lacrimas effundere planctu.
Aligeram cum vero simul videre sagittam
Stridore insolito, motoque per aera gyro,
Propositum penetrare scopum, saluoque pusilli
Vertice, puniceum tam dextre evertere pomum:


page 50, image: s064

Tristia concepta redimens praecordia cura,
Omnis inaudito sonuit vicinia plausu.
Praeses ut excussum tam scita cuspide malum
A ceruice, videt passus volitare trecentos,
Nigra colubrino suffusus corda veneno,
Invidiaque fremens, oculisque hinc inde retortis,
Dum vibrante meas rimatur lumine vestes,
Alteram in interno reperit thorace sagittam:
Horrendumque tonans; quid enim temerarie nequam,
Ecquid, ait, vetiti vult occultatio teli?
Num, scelus, haec nostro seruasti spicula collo?
Prome rei caussam, vel te crudele macellum,
Improbe, cumque arcta manet ingens paena [Reg: poena] catasta.
Iam Libitina reum, iam te Rhamnusia vindex
Arguit, et merita condemnat, perfide, furca,
Posteritas sed nequa meos incessere fasces
Ausit, Avernales si mox damneris ad umbras;
Adde fidem verbo: Dabitur tibi libera vitae
Gratia, si, fidis (quod strictius impero) labris
Dudum compositas inimico in pectore technas
Et mihi suspecti pandas mysteria teli.
Sic ait, et dictum confirmat fulmine verbum.
Inde animosus ego; Servatae caussa sagittae
A populi studiis, et consuetudine, pendet,
Unica bellisequam non ornant tela pharetram.
Perpende Armenios, Thraces scitare, Cydones
Consule, et Helveticae mores disquire iuventae:
Quis Schyta, quis Parthus, vel ubi Tyrinthius, heros.
Unico in expositam iaculo descendit arenam?
Hercle autem a recto si forte fuisset aberrans
Prima sagitta scopo, frontique infixa pusilli,
Innocuo dulcem maculasset sanguine prolem:
Altera confestim, male fusum ultura [(printer); sic: ulture] cruorem
Altera arundo tuas penetrasset cuspide costas.
Duplicis haec iaculi causa est: hinc disce fidelem
TellI candorem. lam cetera scribere amantem,
Iam rege Phoebe manum, propriisve edissere verbis,
Quis furor e tetrico, quam immitia fulgura vultu,
Quantaque Gorgonea sint missa tonitrua lingua!


page 51, image: s065

Nunquam [Reg: Numquam] ego Tarpeium simul explosisse putarim.
Fulmina plura Iovem, quanquam [Reg: quamquam] ipsa Pyracmonis arma,
Cunctaque Trinacrium gestarit tela Cyclopum,
Tandem ubi detonuit, rabieque exterruit orbem,
Si promissum, inquit, fieret revocabile verbum,
Tu modo, tu fractis, impostor callide, talis
Feralem decorare rotam, vel stipite ab alto
Pendulus, infestos deberes pascere coruos.
Sed fidei sit firma fides, sint debita verbo
Pondera. Vos famuli praecepta in herilia prompti,
Ferte citi funes, date vincula, lora, catenas:
Atque repente reum tam perniciosa professum
Crimina, praevalido constrictum fune, propinqui
Ducite ad ora lacus. Mens est id temporis ipsum
Findere nave lacum, Zephyrisque faventibus, arci
Cussenia censi festinam aduertere proram.
Hic locus, haec requies, haec TellI congrua sedes.
Maturate viam, quassae sua carbasa cymbae
Pandite, et in media spolium hoc praepingue carina
(Ne vafer erumpat) firmis religate catenis.
Nos ubi praedictam ratis aduectarit ad arcem,
Ut liceat tutis imposterum et esse quietis,
Ex eius meritas sumemus crimine poenas;
Regia, carcer erit; famulantum turba, catenae;
Area, pulvinus: rupes excisa, grabatus;
Culcitra, strata silex; Thetis arci proxima, potus;
Cinnama, paedor; Arachneae conopea telae.
Hic hilares sine Sole dies, sine sidere noctes
Vivet, olorinas hic tollet vertice cristas.
Sic mihi Gaesserus. Qui vero moratur in altis,
Inque humiles caeloque simul, terraque-tuetur,
Serius edocuit, quam cassa mole, superbus
Et fremat, atque animo meditetur inania, mundus.
Veliferam laxare ratem, tortosque rudentes
Soluere, et aeriis committere carbasa ventis,
Iusserat immenso tumefactus Satrapa fastu.
Iamque fere medium faustis carchesia velis
Obtinuere lacum, crebroque celeusmate turba
Interim, et effusis in me sannisque probrisque,


page 52, image: s066

Intempestivo repleverat astra tumultu:
Cum Deus, ecce tibi, qui stagna tricuspide telo,
Quique lacus vitreos, ac salsas temperat undas,
Hospitis impatiens, et iniquo scommate motus,
Aeolio nimium suppressit turbine plausum.
Namque repentinus confundere nubila nimbus,
Vela ferire Austri, divellere lintea Cauri,
Atque una Boreaeque truces, Zephyrique, Notique,
Et rapidi mugire Euri, subitoque per omnem
Bella movere lacum; nullumque verendo tridentem,
Undique laxata malos incessere habena.
Inde simul terreri omnes, rabieque, metuque
Attoniti pallere viri, trepidare ministri,
Tollere clamorem Praeses; Consurgite Nautae,
Soluite vela citi, remos impellite serui:
Et parili studio viresque, animosque, manusque
Tendite, quaque licet motas superate procellas;
Eripite e tantis vitamque animamque periclis.
Cassus ubique labor: tragico bacchantur hiatu
Circius, et Boreas, et inexorabilis Auster:
Murmura rauca crepant, agitataque atrocius unda
Pulsat anhelantem, spumanti vortice, navem.
Credere tunc licuit, Gaessleri in Carbasa totam
Iurasse Aeoliam; Corique, Eurique; Notique
Conspirasse omnes in mutua praelia vires.
Tandem igitur famuli, Quid pondus inutile cymbae
Tellius? afflictam propugnet et ipse carinam:
Olli et dexteritas, et habentes robora nerui:
Sulcet et ipse lacum. Placuerunt verba Tyranno.
Erigor, aerati soluuntur corpore nodi,
Laxantur manicae: si cura, ait. unica vitae,
Si tibi lucis amor, communem suscipe sortem:
Aspice, terribiles ut scandunt sidera fluctus!
Fare age, flectendis si qua est tibi gratia remis,
Arbiter esto ratis: rege carbasa, dirige clavum,
Quoque modo poteris praesentem averte ruinam:
Sic tibi, si motas vel Marte vel arte procellas
Vincere, si tantam doceas evadere Scyllam,
Nobilis erectas Hecatombe stabit ad aras.


page 53, image: s067

Pareo; et eximiis vinclorum a mole lacertis,
Consiliis iam certus ego considere transtris,
Sollicitos agitare artus, insistere remis
Acrius et velis, exemplo ac vocibus hortor.
Ipse adeo immites studeo terebrare procellas,
Syrtibus e mediis torquere ad littora clavum,
Proramque ancipitem saxosae appellere ripae.
Multa quidem rupes, et crebrae ad littora petrae,
Difficiles fecere aditus: tamen impete facto,
Horrisonos postquam ventosa tragoedia flatus
Leniit, et motam Deus ipse tridentifer iram;
Saxa per et scopulos Suitensi allabimur orae.
Hinc propter ripam petra undique et undique clausam:
Dum vehor, ambiguam cum libertate salutem
Effugiique ansam meditata examino cura.
Dumque rei satago, remosque manusque fatigo,
Cernimus e ripae spatiosum margine saxum
Erigi, et a portu multam se extendere in undam.
Id ratus effugium, socios acclamo, cavere
Hunc scopulum, et certam iubeo vitare charybdim.
Illi iterum exanimes, dum prora excurrere quaerunt,
Puppe petram feriunt. Telum ergo animosus et arcum
Arripio, saltuque petram dilapsus in ipsam,
Omnibus extemplo neruis ac robore toto
Ocyus impulsam, ventis transmitto catinam.
Inde vadum nactus, praerupta cacumina montis
Saxa per et salebras, per et aspera tesqua, nec ullis
Trita prius pedibus, caprearum more pererro:
Semita nulla patet, silices et inhospita duram
Dant mihi lustra viam, trepidi qua cornua cerui
Abiciunt, captantque citae sua compita dammae [(transcriber); sic: damae] .
Ad portum interea pertingere Praeses, et acrem
Scandere caepit [Reg: coepit] equum Brunnamque unaque per agrum
Pergere Suitensem: sed quanquam [Reg: quamquam] barbarus esset
Bellerephonteo vectus per inane caballo,
Cusseniacensem non vivus iisset in arcem.
Namque mihi stabilem facturus et ipse quietem,
Anticipare vias, equitem prevertere [Reg: praevertere] cursu,
Dumisque in mediis, Cusseniacum inter et Artham,


page 54, image: s068

Propter iter, crebro quod pertransire solebat
Satrapa vectus equo, bene tectam intrare latebram
Hic ego venturum iaculo praestolor et arcu:
Praeteritosque animo lusus, et facta Tyranni
Effera perpendens, patriaeque, mihique, meisque
Gratari satagens, generosum eluctor in actum.
Si potui, o rerum moderator juste mearum,
Malum ego si potui torta penetrare sagitta;
Iam quoque, summe Parens, cui munera laudis et omnem
Defero vindictam praesentis arundine teli,
Tolle ferum patriae, tolle his e finibus, hostem.
Sic inter densos dum obtestor sidera vepres,
Arcumque intendo; montana volumina circum
Tollitur hinnitus, quassataque pondere tellus
Praesidis exosam monet aduentare cohortem.
Eminet ipse prior, tergo sublimis ab alto
Quadrupe dantis equi: largaque est usus habena,
Instituens alacres obliquo tramite gyros,
Cornipedem validum crebro spumantia morsu
Frena cruentantem, ferrata calce fatigat.
Dumque suas equus ipse jubas, eques ipse Smaragdos
Explicat, et parilem dum spirant naribus ignem,
Intumuere novo subjectum ac sarcina fastu.
Iamque propinquantem latebrae, nec tela timentem
Unica, detortae pennis incesso sagittae.
Torta volat, nec cassa volat: namque ilicet icta,
Perque Tyranni uterum, perque ilia transit, arundo:
Luctantemque animam, Superosque imosque Deorum,
Murmureque obscuro Libitinam nescio qualem,
Frustra obtestantem, lethaeas mittit ad umbras.

[Note: {c. Simlerus, lib. 1. Guilliman. l. 2. f. 303. et seqq. aliique passim. Acta haec tragoedia Anno Christiano 1307.}]

Improviso igitur stupefacti fulmine serui,
Semianimes dum sensu horrent, gressuque vacillant;
Sensim ego digredior: summoque exinde Tonanti,
Qui mihi consilium, qui spicula rexit et arcum,
Salvumque e mediis, per stagna, per arva, periclis
Eripuit, supplex aeternum juro trophaeum.
Hoc opus, hic labor est; hanc nostra Tragoedia scenam
Hunc habuit finem. Detur victoria caelo,
Lausque decusque Deo. Certe, quod cuncta nepotum


page 55, image: s069

Norit [Reg: Noverit] posteritas, Patientia laesa furorem
Induit, et justos dedit indignatio dentes,
Quae tibi (dum patrios repetis Gualtere penates,
Ex Itala tellure redux) volitante papiro,
Nec tamen ambiguo volui narrare relatu.
Cuncta quidem Suico iam Stauffackherus in agro
Audiit ore tenus, patrios defendere promptus
Ingenua virtute focos. Hic Foederis icti
Ductor et Achitophel, dubiisque in rebus Ulysses
Officiosus erit. Spirat mea dextera Martem,
Pro Patriae flammis, ipsos non lenta per ignes,
Atque, ubi fata volent, medios ruitura per hostes.

VII. ARGUMENTUM.

PRaefectus Under valdiae Landenbergerus Nobilem de VVolfenschiess arci Rozenbergensi Vicarium praefecit, Sarnensi castro sibimet reseruato. Is potestate tribunitia abusus, dum Conradi Baumgartneri civis Subsilvani coniugem, quam deperibat, ipso absente, ad amorem illicitum solicitat [Reg: sollicitat] , et ad balneum sibi praeparandum compellit: a marito superveniente, impacta quam gestaverat securi, in balneo ipso feritur, et lasciviae paenas [Reg: poenas] , praesente supplicio soluit. Quae omnia Conradus ipse ab uxore et interfecti famulis edoctus, Patricio Lucernensi exponit. Simlerus l. 1. fol. 35. Guillim. l. 2. c. 16. alii.


page 56, image: s070

CONRADUS a BAUMGARTEN Subsilvanus. LEODEGARIO a FLECKENSTEIN Lucernati.

De occisione Praefecti Rozenbergensis.

SI Tibi nulla meae pariant fastidia chartae,
Inter, o, egregios, pars, generosa, Viros:
Excipe tranquilla non vanas aure querelas,
E gremio patrii, quas tibi mitto, soli.
Tempora multiplicum serie calcata malorum
Vivimus, indignis obruimurque malis.
Nequitiae alternos patitur gens nostra furores,
Efferus hinc Phalaris praesidet, inde Cypris.
Commodus in pretio est, qui nostrae incommoda terrae
Optat, et injustas semper anhelat opes.
Eminet Aufidius; munitas Clodius arces
Occupat; in primo stat Catilina gradu.
Fanda, ne fanda suis sunt dissona legibus: Ude
Iacturam armenti sustinet, Ulfo tori.
Ire per extentum dum plebes patria funem
Abnuit, aerumnis plaustra referta subit.
Turrigeris qui Castra habitant circundata [Reg: circumdata] vallis,
Cuncta licere sibi, quae libuere, rati;
Materiem nostrae dudum tribuere querelae;
Conrado haec iram praebuit, ira necem.
Praebuit ira necem, quam nostro offensa Tribuno,
Dextra inter patrios, intulit ista, focos
Patricium, fateor, fudit mea dextra cruorem,
Foede attentatum fortiter ulta probrum.
Quae tibi dum refero, terreri desine: causam
Expedio breviter sanguinis, atque necis.
Rozenbergiacum qui nuper Satrapa castrum
Rexerat, in claris census et ipse viris,
Dum sibi, dum nobis infamem aspergere labem,
Succensus Gnidiae, nititur, igne deae:
In sua funestos excivit colla crabrones,
Pocula quaeque aliis miscuit, ipse bibit.
Temporis ardor erat, multoque Hyperione fervens
Sirius aestivos irradiabat agros.


page 57, image: s071

Pectoris ardor erat, multaque libidine flagrans
undervaldiacos, Praeses, obibat agros;
Qui Bachi [Reg: Bacchi] ac Veneris cum urgente calore, vagantem
Non procul a nostra sisteret aede pedem,
Pulchra verecundo spectata est femina vultu,
Inter sollicitas officiosa manus:
Femina conspecta est, non laevo sidere nobis
Foedere legitimi iam sociata tori.
Grata quidem facie (desit iactantia verbo)
Flore pudicitiae sed mage grata suae.
Hanc ubi Sotadicus, vultu petulante, Cinaedus
Ambit, et effreni luminis orbe legit;
Ecce Dionaeo quantocyus [Reg: quantocius] advolat arcu
Aliger, ac flamma cinctus edace, Puer.
Letifer ille puer, qui condit melle venenum,
Qui captae prohibet mentis habere modum;
Cote repente suas acuit candente sagittas.
Cuspideque amentem figit amante virum,
Usque adeo, ut castae floremque decusque maritae
Tentaret Cyprio commaculare probro.
Affinem interea me cura domestica silvam,
Incustodita, iussit inire, domo.
silva petita fuit, frondes ubi subter opacas,
Frigida solares temperat umbra faces.
Improbus absentem simul atque Toparcha maritum,
Inque domo solam degere, cernit, heram.
Opportuna avidae rimatur tempora flammae,
Scrutaturque omnes, in sua furta, vias:
Ingenuique simul rupturus frena pudoris,
Conjuge iam viduos audet inire lares.
Audet et hospitii temeratis, advena, sacris:
Paene maritalem sollicitare fidem.
Instat amans, fessoque sibi multumque calenti
Aptari instructis balnea, mandat, aquis.
Mandat et anxiferas Vulturno credere curas.
Atque vacillantem longius esse metum.
Namque hilarem luxisse diem, quo mutua possit
Foedera jucundus conciliare torus.
Obstupet invisam mulier perterrita pestem,


page 58, image: s072

Ilicet ingenuas tincta rubore genas.
Attonito sed enim premit omnem corde dolorem,
Horret anhelantem prae tamen angue procum.
Atque (ut femineo vis est quoque multa sub astu)
Certe hodie victrix, inquit. amoris ero;
Erudiamque orbem, Quis fallere possit amantem:
Sedabunt reprobam balnea nostra sitim.
Meraris efficiar, quae mentem induta virilem.
Assyrium, illaeso plexit honore, ducem,
Haec tacitis meditata labris, clam Praeside, mandat
Conradum propero mox remeare gradu.
Hospitibus flagrare domum. Studiosior inde
Ancillae famulas coepit obire vices;
Usque [(printer); sic: Utque] etiam ambiguis rivalem ludere verbis,
Et Fescenninos usque inhibere jocos:
Quin etiam manibus nymphaeum aptare, nec ullam
In mandata proci cetera; habere moram,
Instruitur iusso caldaria cella liquore,
Ganeo sic structas laudat et intrat aquas:
Hic quasi Campanae recrearent corpora Baiae,
Laetitia plenos intonat ore sales.
Et quoniam sua cuique deus fit dira libido;
Unus in ore salax, unus oberrat Hymen.
Tuque, ait, O mulier, fruere his suavissima thermis,
Tu mecum hic socia dilue corpus aqua.
Intempestivas laxemus in otia curas,
Utamurque datis, dum favet hora, bonis.
Fare age, et obstantes velocius exue vestes,
Cumque timore ipsam pone repente togam,
Illa, Importunos tu vero facere Seruos
Interim, et una alias, praecipe, obire plagas.
Rara fides famulis. Dicto paretur, abitur:
Verna per anticas cedit uterque fores:
Dissimulans abitum postica, femina, porta
Exilit [Reg: Exsilit] , ac varias itque reditque vias.
Utque pudicitiae ferat illibata triumphum,
Eluso tacitam quaerit amante fugam.
Dum fugit et trepidat, Phaethontis ab igne calentem,
Conspicit, ac reducem laeta salutat herum.


page 59, image: s073

Historiamque omnem fusis narrare querelis,
Deque lacessito multa referre toro.
Obstupui, gressumque haerens vocemque repressi,
Percitus indignae lubricitate rei.
Inde quiritanti, Muliebrem siste tremorem,
Maechum ipsum in tumidis experiamur aquis.
Pro tam pestifera lenonis febre, Galenus
Nec queat ipse parem, nec dare Cosmus opem,
Incidenda suo gravis est arteria ferro,
Languori antidotum vena recisa dabit.
Tectum igitur furtim limenque ingressus, obesam
Conspicor in thermis luxuriare feram.
Conspicor in mediis sitientem Tantalon undis,
Nec sedare suam, me sine, posse sitim.
Ipse metu attonitus, dum malleus urget et incus,
Effugii haud ullum dum videt esse locum:
Stamina ne rumpant tetricae fatalia Parcae.
Invocat una omnes caeli Erebique deos;
Aureaque immensis [(printer); sic: immensus] promittit saecula votis,
Et geminat pavidas, ingeminatque preces.
Atqui ego, cui validam stipaverat ascia dextram,
Cui dederat stimulos hinc pudor, inde furor:
Excita cui multum duplicaverat ira calorem,
Praesidis, armata, colla saluto, manu.
Arma securis erant. Haec indignata, proteruum
Impetit, in monstro febricitante, caput;

[Note: {b. Guillimannus et Simlerus in argumento citati. Contigere haec omnia apud Subsilvanos Anno Christi 1305.}]

Atque paroxismum violento exterminat ictu
Extinguens [Reg: Exstinguens] una flammam animamque via!
Nempe gubernatas tam injusto jure secures
Plectere quae norat [Reg: noverat] , sola securis erat.
Illa quidem nobis, in frontem illisa Toparchae,
A Paphio immunem reddidit igne domum.
Hic facti tenor est, haec fusi causa cruoris:
Commisere istam bilis et ira necem,
Fama sub haec nostros incessit multa penates,
Terrore ac rigidis stridula fama minis.
Rozenbergiaci caedes inopina VicarI,
Armabit cunctas in fera bella manus.
Sufferet horrendas Conradi audacia poenas,


page 60, image: s074

Defendetque ferum gratia nulla reum.
Si sapit, extremas Euro petet ocyor [Reg: ocior] Alpes,
Inque Lepontinis quaeret asyla iugis.
Longa Dynastarum manus est. Me vero nec ullus
Terruit, hac vulgi garrulitate, metus.
Sed neque Sarnensi Landenbergerus ab arce,
In nostra ultrices intulit acta manus.
Dissimilat, scelerisque pudet, famaeque loquacis
Perdita Laetheis nomina [(printer); sic: nomine] vellet aquis.
Praefectorum acres ferit haec infamia mores,
Corroditque imos perpete verme sinus.
Ne vero agnatis, turbaeque refrager amicae,
Longius a patrio quae iubet ire solo;
Proxima sopitum simul ac Pallantias orbem
Caeptarit [Reg: Coeptaverit] croceis irradiare genis;
Cedam equidem, profugusque meis tantisper aba aris,
Ut Iovis evitem tela, cavebo Iovem.
Digrediar; Sarnaeque iram, Satrapaeque furorem,
Atque intentatas, vincam abeundo, minas.
Si tamen ulla meos vindicta petatur ob ausus,
Area vindictae stabit aperta novae.
Et ni laeva mihi mens est; Scelus hocce petulcum,
Ipse Dynasta, scelus, si tueatur erit.

VIII. ARGUMENTUM.

TEmporum injurias hostiumque insultus frequentissimos, cum Uranii, Suitenses, ac Subsilvani, divina gratia mirabiliter, et virtute heroica fortiter superassent: perpetuo tandem Foedere sese invicem devinxerunt; certis conditionibus, in quas Confoederati se obstringerent, praescriptis: quas postmodum ipsas LUDOVICO IV.Bavaro, Rom.


page 61, image: s075

Imperatori obtulerunt, Foederis ipsius tenorem. nec honestatis limites, nec terminos aequitatis transgressum, Epistola haec, ad Authographi formulam, explanat. HENRICUS ZVVEYER ab Euebach, LUDOVICO IV. Romanorum Imperatori, semper Augusto.

De prima Confoederatione perpetua, Uraniensium, Suitensium, ac Silvanorum.

MAgne Monarcha Orbis, cui dia potentia summas
Imperii nuper Romani indulsit habenas.
Cujus Hyperboreos majestas sacra Triones
Implet et egregiis, quos portat ab hoste, triumphis
Spargitur ad fines, a vespere solis, Eoos.
Da veniam, si charta volans, o inclite Caesar,
Impare regales sermone morabitur aures.
Quod tua Majestas, et magnificentia sceptri
Uranios, Suicos. Subsilvanosque vetustas
Imperii gentes, sub Libertatis avitae

[Note: {a. notat haec Simlerus l. 1. f. 70. 71. 72. C. Anno Christi 1315. mense Decembri, apud citatum: ubi haec ipsa Foederis formula clare habetur expressa.}]

Vivere lege iubet: quod eosdem praecoce nuper
Perculsos tonitru, latique anathematis acri
Fulmine proscriptos, ab inanis crimine culpae

[Note: {b. notat haec Simlerus l. 1. f. 70. 71. 72. C. Anno Christi 1315. mense Decembri, apud citatum: ubi haec ipsa Foederis formula clare habetur expressa.}]

Reddidit eximios: eadem fidissima tellus,
Gens eadem meritas ad regia limina grates
Destinat, ac tantum provectat ad astra favorem.
Post rerum exhaustas, iam mitior aura procellas
Composito Mavorte subit: iam nubila Phoebo
Cedit, et in gratum tempestas soluitur imbrem.
Acrior Helveticas exarsit flamma per oras
Hactenus, Aethnaeis quam eruperit ulla caminis,
Gorgonidum furias, et conjurata Medusae
Spicula pertulimus: manifestos cominus hostes,
Eminus occultos, viretque perinde virosque,
Insidiasque simul, technasque, irasque, minasque,
Ac nimis infestas patientia vicit Erinneis:


page 62, image: s076

Quas ut magnifico fas sit superare deinceps
Numinis auxilio; socias cum foedere leges,
Quas adamantheae nequeant abolere Liturae,
Sanximus; atque ipsas (ne quis petulante cavillo
Maevius, incaeptum [Reg: incoeptum] queat usquam arrodere foedus)
Caesareae, prout acta sonant, transmittimus aulae.
Decretarum igitur sic audit formula legum.
Numinis augustum praemuniat omnia Nomen.
Mens hominis sensusque labant, spatiisque videmus
Cuncta perire suis: Letheae oblivia ripae
Plurima saepe vorant, memori quae mente teneri
Iugiter, ac seros meminisse decebat in annos.
Iure igitur merito, pro posteritate, perennes
Scribimus in tabulas, chartisque notamus, Honesti
Quicquid habet specimen; quicquid Pacemque, Decusque
Promovet, humanos quicquid conducit in usus.
Nos ergo Alpinis vicini paene Salassi;
URANII, Nos laeta inter viridaria SVICI,
Nos quoque Romano SILVANI sanguine creti.
Lectori ingenuo, nostra haec cuicumque patescet
Charta, sed et toti scita haec proponimus orbi.
Saecula duritiem superantia marmoris omnem,
Tamque graves fortunae, ictus, tamque aspera Martis
Fulmina, per trinos dispersa haec Natio Pagos,
Tutius ut posthac patriis arceret ab aruis:
Utque suas tutari animas, serua penates,
Ducere pacificam, meliori sorte, quietem
Posset, et oppressas defendere fortius aras:
Mutua Nos ipsos initis, in foedera, pactis
Iurisiurandi praemisso, adstrinximus, actu;
Quae neque tempus edax, nec temporis ulla vetustas
Deleat, inque annos quae sint valitura perennes.
Foederis istius virtute ac robore, fidam
Alter in alterius spondemus commoda dextram;
Pollicitamur opem, coniuratasque vovemus,
Suppetias; quas aere suo, quas quisque crumena,
Consilioque, manuque feret: sive usus id ipsa
Exigat in Patria, seu qualiscumque vocarit
Nos extra patrios, vis atque injuria, fines.


page 63, image: s077

Atque ita pacta fides, Nos una armabit in omnes,
Quin etiam in quemuis, qui de nostratibus ullum
Laeserit indigenam; qui vimve, scelusue, nefasue
Vel prior intulerit, vel cuiquam inferre pararit.
Interim et in charis siquis vitaeque, animaeque,
Fortunaeque bonis, dispendia passus ab ullo
Iacturamque foret; mersis Nos illico rebus
Consulere, ac sociam pro terrae viribus, ultro
Ferre decebit opem: conventio donec amica,
Aut implorati sententia juris, abundo
Suppleat illatam pensetque levamine noxam.
Cavimus hoc ipso jurati pondere verbi,
Atque ratum volumus; leges ac jura daturum
Ne legat allophylum sibi tellus ulla dynasten:
Externo sese de nostris nemo colonis
Mancipet imperio: nisi consultatus id ipsum.
Pagorum populus plebisque indulta probarint
Mortali sed enim quivis e semine cretus,
Femina masque simul, non detrectabit honestum
Servitii perferre iugum: sua quemque potestas
Legitimo sub jure regat. Dominosque, suosque
Quisque Magistratus (quantum aequa modestia suffert)
Audiet, ac dicto licitos parebit ad usus.
Hos citra dominos, siquis violentior ullam
E tribus his populis invaderet accola terram,
Civemque in pravos quemcumque lacesseret actus;
Ille sator litis, plebique inimicus alastor,
Commotas donec melior sententia tricas
Soluerit, officii nullo usquam munere dignus
Audiet, atque suos inglorius exiget annos.
Coniuratorum cuncti sub foedere censi
Helvetii, tellusque simul quaecumque cavebit,
Ne peregrina usquam, jusiurandumve datamue
Prostituat cum gente fidem: suspecta proinde
Colloquia, et factos extraneo ab ore susurros,
Atque leves quascumque, vetant haec foedera, gerras.
Eximii nos quippe sumus, nec ferre secures
Convenit externas. Quanquam [Reg: Quamquam] haec impune gerentur
Omnia, cum reliquis si consultatio Pagis,


page 64, image: s078

Propositaeque rei praecesserit aequa facultas.
Si novus interea technae fabricator Epeus
Surgeret in patria qui sortem in utramque paratus,
E Pagis aliquem perjuro Antenoris astu
Proderet; aut turpem gestans sub veste Cethegum,
Quidlibet e nostris cuperet rescindere scitis:
Ille velut spurius, reus, ille tenebrio, mortis,
Ad populi decreta foret; famaque bonisque
Omnibus, et fluxae multandus lumine vitae,
Foedifrago dignum caperet nebulone triumphum.
Iudicis officio, primaque in jure cathedra
Neminem in unitis decorabit patria terris,
Sit nisi quisque sui concivis et incola Pagi.
Id genus obryzo quisquam si ambire, metallo,
Non virtute volet: Si grata hominique Diisque
Munera, honoris amans, rhodiumque profuderit imbrem:
Futilis imber erit, nullae incrementa profusae
Gignet sementi: tectus sine soenore stabit
Ambitus: atque avidi facta elargitio nummi
Quemcumque indigenam, Praeturae reddet ineptum.
Sedibus in patriis, si tela facemque maligni,
Orta minaretur lis et dissensio, belli:
Cedent arma togae: pars sanior atque regendis
Aptior ingeniis (quae pulchrae commoda pacis,
Quae Marti agnatos iam noverit ante furores)
Arbitra litis erit; quantumque valebit acutus
Iudicii prudentis apex (seu Iuris ametur
Ipse rigor, seu fulta bonis decisio verbis)
Armicrepos mulcere animos, baccamque Minervae
Auream inhumano sataget praeferre Gradivo.
Pars ibi pacis amans, nec pacta subire recusans,
Consilium a reliquis, ac prompta iuvamina terris
Accipiet: quae vero istum comitabitur [(printer); sic: commitabitur] actum
Impensa ac pretium per publica scita Senatus
Sumptu immorigerum reparetur et aere Thrasonum.
Conditione pari, si perniciosa simultas
Tres inter populos, in apertum erumpere bellum
Visa foret; Pagorum autem si forsitan alter
Prudentum arbitrio vel consonus esse, vel ipsi


page 65, image: s079

Dedignaretur litem submittere juri:
Tertius hoc casu, talique in turbine Pagus,
Iustitiae pacisque avidus, praebere faventem
Morigero dextram, tempestivisque tueri
Auxiliis, ne causa ruat deserta, studebit.
Helvetus Helvetio si qualicumque malignam
Intulerit ratione necem; mors morte pianda
In sua lethiferas [Reg: letiferas] accerset funera Parcas,
Praebebit iugulum nequam ipse homicida, suoque
Ilicet abruptam persoluet sanguine vitam.
Liber erit iugulumque isto, corpusque periclo
Eximet; ingenuo si teste, fideque (quod ipsi
Integrum, et omnino decernimus esse necessum)
Liber erit, solida simul ac ratione probarit;
Evenisse istam, vitaeque animaeque tuendae,
Et non culpando facti moderamine, caedem.
Duxerit e patria quod si tellure fugacem
Improbus ipse pedem: quicumque receperit ipsum
Hospitio profugum, tectove, operave, penuve
Foverit; exilium simul hospes et ipse subibit.
Audiet infamis; donec communia plebis
Scita Virum revocent, ac concordante Senatu
Migrandi ad veteres, sit copia facta, penates.
Vulcanum Helveticis si quisquam immittere tectis
Barbarus, atque adeo crepitantes spargere flammas
Ausus et orsus erit: maledicti hic pullus Averni,
Armosos quanquam [Reg: quamquam] laeta inter pascua tauros
Plus mille enumeret; patriae in penetralibus ullum
Non feret inde gradum, perdetque scelestus honestum
Indigenae nomen: Sed et ipsum nemo paternis
Excipiet tectis: nam quicquid edaxque rapaxque
Mulciber, injectae quicquid violentia flammae
Perdiderit, luet ille sua solvetque crumena
Furciferum oblata qui exceperit ante taberna.
Pignora ab Helvetico, popularis nemo, colono
Tollere praesumat, nisi vas aut debitor ipsus
Sit persoluendi, confesso nomine, nummi.
Si neuter non sit, nihilo minus absque patenti
Iudicis indulto, nec debitor ulla profundet


page 66, image: s080

Pignora, obaeratum nec plectet curia praedem.
Iudici, et in nostra clavum tellure gerenti
Quisque Virum, vanis, obtemperet, absque querelis;
Praetoremque suum monstrare tenebitur ipsa
Quilibet in Patria, cujus sub fasce forenses
Dicere vel causas, vel possit ponere lites.
Si quisquam capito, vel obesae rabula naris
Temnere Praetorem, solidique refellere juris,
Efferus insano, tentet decreta, cerebro;
Ille Magistratus contemptor iniquus, et effrons
Ardelio, patrium damnabitur ante tripunal,
Ad quaeque illati reparanda incommoda damni.
Decreta haec Populi, ne mollis inertia caeco
Mergeret interitu: ne publica scita sonorae
Impetus Aeoliae, multumque strepentibus alis
Trans iuga praecipites, veherent Alpestria Cauri:
Nos genere URANIO, Nos orti sanguine SVICO.
Et Nos frondiferae dicti de robore SILVAE,
Helvetiae populi praesentes hasce, vetusto
Communis Patriae firmatas rite Sigillo,
Aspicere hanc lucem, vastumque meare per orbem,
Intra Suitiacae, praecepimus ostia BRUNNAE.

[Note: {c.Anno Christi 1315. mense Decembri, apud citatum: ubi haec ipsa Foederis formula clare habetur expressa.}]

Sic igitur pactas, o Augustissime Caesar,
Pro fructu populi, pro pace ac foedere, leges,
Ut Tua Majestas, quam nostra veretur et audit
Natio, Boiarica non ignoraret in aula:
Iussimus Helvetico munitam homine chartam
Caesareos intrare lares, ac supplice voto
Romanas Aquilas, ac sceptra suprema regenti,
Auspicii caelestis opem, semperque faventes
Exoptare Deos: ut prosper et alite dextro,
Indelibatum [(printer); sic: Inde libatum] terraque marique deinceps
Provehat Imperium, Tanaisque bicornis, et ambas
Amphrysi ripas, Rhodopemque, et Cynthon, et Ossam,
Famosumque feris Erymanthum, ac barbara Tauri.
Barbara regna Haemi metuendus ad usquam supremum
Subjuget Euphratem: quo Pallas amica trophaeis
Excita saepe tuis, iterumque iterumque virentem
Implicet augusto, statuatque in vertice Laurum.


page 67, image: s081

Inde tuam, Rex magne, feret super aethera famam,
Et decus, et partos, Germania vasta, triumphos:
Numinis arbitrio, cujus virtute patentem,
Diviso imperio, regis invictissimus orbem.

IX. ARGUMENTUM.

GAEsslero sagitta Tellii, praeter conjuratorum opinionem stue decretum, interfecto, in eiusdem vel familiam, vel arces nihil attentatum, sed exspectatae sunt proximae mensis Ianuarii Calendae; quibus tam Uraniae ac Suitiae, quam Undervaldiae arces ab Indigenis occupatae, Praefectus a Landenberg cum familia captus, et extra terram Undervaldiam in perpetuum est relegatus. Idem alibi, nullo sanguine fuso, factum: et sic nominatae tres Civitates, Praefectis Ab Alberto Imp. primitus immissis, sunt liberatae. Simlerus, Guillimannus, alii. CONRADUS ab IBERG, Eques auratus. FRIDERICO Comiti a Toggenburg.

De occupatis trium Civitatum arcibus.

INclite nobilium flos, et coryphaee Virorum,
Durgea fecundo quos fovet alma sinu.
Progenies cui paene Iovi contermina, nomen
Grande per illustres continuavit avos.
A Tibi devoto non aspernabere seruo
Contextam paucis hanc, FRIDERICE, metris.
Ista tibi famae plusquam centuplicis aequam
Sincera exponet simplicitate, fidem.
Fascinat haec totum mista [Reg: mixta] farragine mundum.


page 68, image: s082

Candida quae perhibet, dum nimis atra videt.
Famae materies, in tanto turbine rerum,
Nata fuit nostras inter, abunda, plagas.
Praefecti Helvetiae, volitantia tela pharetrae,
Grissler ab insesso, victima factus, equo;
Ascia in extructis [Reg: exstructis] , mactatus Satrapa, thermis,
Nobilium e patrio pulsa caterua solo:
Dirutae, et excelsis obsessae in collibus arces;
Bellata in Dominos effera bella suos;
Iam pridem Helvetios, pridem opplevere Suevos,
Teutoniaeque omnes introiere lares.
Toggenburgiacam quin hic quoque clamor in arcem
Scanderit, ac totum multiplicarit opus,
Cum nullus dubitem, placuit praesente synopsi
Historiam gestae, participare, rei.
Quaesiti juris soboles injuria, dici
Prima potest tragici mater et ansa mali.
Illa tribus populis communis Patria, nolens
Libera inassueto subdere colla iugo,
Dum nequit austeros, Davorum more, Tyrannos,
Et contra pactam plurima ferre fidem:
Concilium tandem pro Libertate vetusta,
Proque bono Patriae, caepit [Reg: coepit] inire, suae.
Debile principium, tantaeque audacia molis
Non nisi per trinos, est agitata, Viros.
Hisce alii, sensimque alii se jungere, et omnem
Perficiundo operi praecipitare moram;
Sacramento etiam se quisque obstringere, tolli
Malle sibi iugulum, quam tolerare iugum.
Finibus e patriis abigendos esse Toparchas,
Pellis ubi tristes condat ovina lupos.
Ista super celsos constructa palatia colles,
Castraque in abruptis esse inhibenda iugis.
Ringanturque licet tetrici, latrentque Severi,
Libertate istas nolle carere plagas.
Cautio facta tamen fuit haec, expressa; Licebit
Securo hic vitae cuilibet esse suae.
Non etenim ut Dolopes, Libycave e stirpe Nepotes,
Nec tacti furiis, tristis Oreste, tuis,


page 69, image: s083

Rem sumus aggressi. Placuit defendere cunctis
Sic declaratas, absque furore, theses.
Rustica barbaries nulla hic efferbuit; arces
Cepimus in summis, absque cruore, iugis.
Praefecti e patria iussi discedere terra,
Deseruere suos, absque cruore lares.
Quae nobis fuerant, nequaquam bella fuerunt
Effera, justitia nec caruere sua.
Nec contra Dominos, sed libertatis ademptae
Contra illegitimos bella fuere, duces.
Non tamen inficior, violenta hic morte supremum,
Magnates geminos, oppetiisse diem.
Rozenbergensi qui nempe Vicatius arci
Praefuit, obscenae percitus igne Deae,
Dum nequit a Cypria mentem compescere flamma,
Emendaturas occidit inter aquas.

[Note: {a. Nobilis a VVolfenschiess, a Conrado Baumgartnero.}]

Alterum (ubi sumpto Guilielmus Tellius, arcu
Cogitur ad durum figere tela scopum,
Natoque impositum dum tangit arundine malum)
Victor ab insesso Tellius icit equo.
Quae citra plebis-cum sint exercita- scitum,
Res in privatos est referenda viros.
Principio certe somnos haec cura salubres
Ruperat. et durus quemque gravabat obex.
Praesidio armatas, vallisque potentibus arces'
Vidit in excelsis Patria stare iugis.
Inde exuta omnes Procerum petulantia frenos,
Vexare Helveticum, nullo inhibente, gregem.
Inde Astreae oculis caeco velamine clausis,
Ausa erat ad rhombum cuncta rotare suum.
Tam bene firmatas quis Marte lacesseret arces?
Ferret in Austriacos quis sua tela Duces?
Atqui experta suos suunt haec quoque Pergama Pyrrhos,
Tuta super firmam nescia stare petram.
Anno ineunte novas ubi fax Eoa Calendas
Et Iani primum vidit adesse diem:
Praesidio instructas, vallisque minacibus, arces,
Suscepisse novos, lux nova vidit, heros.
Hacque ipsa, pubes Suitensis et Uria, luce,


page 70, image: s084

Ultima castellis fata dedere suis.
Grisler, ob exosos, ingratior aspide, mores,
Dum sibi securam vix putat esse togam:
Portentosa novi caepit [Reg: coepit] munimina castri
Altorsi in mediis aedificare iugis.

[Note: {b. Eques Gaesslerus, ab aliquibus Grissler dictus.}]

Nomineque inviso, Castrum quod construo, dixit,
Sub scalas totam supprimet Uraniam.

[Note: {c. Zwing Uri under die Stagen.}]

Sed Iani exortas ut vidimus esse Kalendas,
AEquata est plano fabrica tota solo.

[Note: {d. Anno 1308.}]

Bina superfuerant Suitensem castra per agrum,
Bovercum, ac noto nomine Cussniacum:
Verum ubi praedictae Iani micuere Kalendae,
Castrum in Suitenses cessit utrumque manus.
Cessit, et una omnem Satraparum e plebe cohortem
Ocyus e nostra, iussimus ire, plaga
Saeviit hic nemo, violentum nemo cruorem
Elicuit, nullam lux tulit ista necem.
Ire bonis avibus, nostrae valedicere terrae
Quemlibet, atque suas sivimus ire vias.
Fortiter ista quidem. Verum Undervaldia prudens
Quod dextra timuit, dexteritate capit.
Dedita erat pubes Xeniis de more ferendis.
(Tale Dynastarum nempe Minerval erat)
Strena ferenda fuit; sed enim quae everteret arcem
Non superandam armis machina, Strena fuit.
Viginti iuvenes, baculos si demis, inermes,
Quisque tamen strena muneribusque graves,
Sarnensem dictis arcem petiere Kalendis,
Ortus ubi roseos Lucifer egit equos.
Obuiat huic turbae Sarnensis Satrapa, festum
Dum celebrare, sacra pergit in aede, diem.
Miratur iuvenes tam munera larga ferentes.
Sub strena tectum non ratus esse dolum.
Pingue fuit Xenium. Melibaeo subrumus agnus,
Damaetae ex humeris pendulus anser erat.
Tityrus et Corydon grege de balante bidentes,
Phasidis insignes Thyrsis habebat aves.
Ille saginatum baculo suspenderat haedum,
Porcellum e plena protulit alter hara.


page 71, image: s085

Gesserat hic leporem, fartum hic e corte [Reg: cohorte] caponem.
Quisque loci vescos pro ratione cibos.
Nec pulli deerant, nec amantes ardua dammae [(transcriber); sic: damae] ;
Ducebat vitulum Pollio, Cotta caprum.
Unus et alter erat, quos ferre Toparcha molares
Credidit, aut saxum, Sisyphe lasse, tuum.
Machina lactis erat, sed pressi machina lactis,
Praefecti clausas pandere docta seras.
Laudat, et ire suam Landenbergerus ad aulam.
Stipatos strena tam locuplete, iubet.
Turba, ut propositi pertingit ad atria castri,
In strenam patulas repperit esse fores.
Ergo iubet socios inter vepreta latentes
Maturare suam, qua data rima, viam.
Proxima silva fuit, cui crebris nomen ab alnis,
Dumeto ac densis luxuriosa rubis:
Illuc terdeni, sua quilibet arma recincti,
E conjuratis, introiere, Viris.
Quos ubi condicti monefecit tessera signi,
Ad castrum propero repere quivisque gradu.
Praesidiumque illic tectumque repente laremque,
Arasque, et captos obtinuere focos,
Obtinuere omnem, domita sic arce, sagenam,
Liber adhuc solus perstitit arcis herus.
Ille fero dum cuncta videt flagrare tumultu,
Bellaque per plateas, perque sonare vias:
Barbariae tetrum versans sub pectore testem,
Verrere matura cogitat arva fuga.
Sed generosa manus telisque sparisque toparcham
Cingit, et optatae nulla fit ansa fugae:
Iamque sibi summas dum credit adesse Calendas,
Cum turba captas dat comitante manus.
Praeses, et obtenti farrago domestica Castri,
Praesidium, proles, Arx, penus, Uxor, opes,
Magnanimae, dum strena volat, sunt praeda iuventae,
Vix alibi tantum strena habitura lucrum.
Omnia salua tamen, Vernarum orchestra, Dynastes,
Uxor, et ingentes, quas cumularat, opes.
Continuo extremas Patriae ducuntur ad oras.


page 72, image: s086

Tesqua in perpetuos non repetenda dies.
Nullae isthic furiae: vultum subtraxit Enyo,
Frenduit iratis nulla Medusa flagris:
Hoc solo intonuit Rhamnusia fulmine; Capti
Et patria hac celerem ferte repente pedem.
Cedere, nec Graecas regredi vos ante Kalendas,
Undervaldiaci vox iubet una fori.
Sat cholerae bibimus. Pro libertatis amore,
Pressisti indignis quam Peregrine modis:
Ire peregrinas hodie mandaris ad oras,
Adrafteae aliis ne cruciere malis.
Hoc Plebiscitum est. Simul ac juraveris istam,
Ecce tibi perstant omnia salua, fidem.
Rerum insperata turbatus imagine Praeses.
Vere inter Saxum, iam situs, atque sacrum,
Exanimisque fere vulgi formidine, sensit
Horrore arrectas diriguisse comas.
Mox lapidem jurare Iovem, caelumque, Erebumque,
Ac perscrutantes intima corda Deos;
Seque gregemque suum donec sibi vita superstes,
In sic proscriptas nolle redire plagas:
Emansurum isthinc centenos quemlibet annos,
Et sic compositis, Satrapa, rebus, abit,

[Note: {e. Simler. l. 1. Guillim. l. 2. c. 15. etc.}]

Consimilem passa est arx Rozenberga ruinam,
Parta a vicenis deditione viris.
Processum stupeas; Ancillam hic forte morantem
Undervaldiacus fovit amore procus.
Saepe hunc demisso, per apertas, fune, fenestras,
Ad Fescenninos traxit amica jocos:
Traxit Nisa suum supera ad conclavia Mopsum,
Luna cornigeram circumagente facem.
Praecedente igitur memoratas nocte Kalendas,
Traxit amatorem rursus Amata suum.
Hic aliud simulans, Nisamque quiescere mandans,
Fune exspectantes clanculum et ipse viros
Excipit, ac sociis ad summa palatia tractis,
Occupat ecce omnem, nullo inhibente, domum:
Atque, agedum una omnes fugite ocyus, inquit, ab isto,
Fulmina ne feriant vos graviora, loco,


page 73, image: s087

Contremuere simul, subitoque repente stupore
Territi, ab extructis [Reg: exstructis] prosiliere focis:
Et fragor, et strepitus, clamorque et ubique tumultus,
Ferre cito trepidos iussit ab Arce pedes.
Sic sine caede actum, sine flamma ac sanguine, bellum,
Quod dare non potuit flamma, vel arma, dedit

[Note: {f. Simler. l. 1. Guillim. l. 2. c. 15. etc.}]

Patria tam faustas Iani sortita Kalendas,
Nunc iterum excusso floret, ovatque iugo:
Floret, et e trina pulsis regione Tyrannis,
Servitio immunes fertque, feretque dies.
Haec rerum facies; Haec libertatis in istam
Retractae terram, sic stabilita basis.
Caesarea quiscumque modo sit rumor in aula,
Non aliam debet rumor habere fidem.
Quod tibi magne Comes; qui regiae amicus es aulae,
Caesare virtutes suspiciente tuas.
(Annua Bassarides ne credas Orgia Bacchas
Forsitan in nostris instituisse plagis)
Paucis contexta volui proponere charta
Panicus obrepat ne Tibi forte metus.
Perpetuare adeo nequeunt violenta; redundat
Semper in auctores visque, nefasque suos.
Admordet vel capra reum; lassusque suevit
Figere mole, suum, bos, graviore pedem,
Si sua formicae, si Serpho bilis et ira est,
Extendit splenem si quoque musca suum:
Helvetica motam miraris in indole bilem?
Splenemque, ac lassos incaluisse sinus?
In tam belligera, magis admirare, iuventa,
Parcere victrices sic potuisse manus.

Finis Libri primi.


page 74, image: s088

HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. De variis Helvetiorum praeliis.

EPISTOLAE I. ARGUMENTUM.

LUdovici Bavari ad Imperium evecti partes, cum Urii, Suitenses, et Subsilvani contra Fridericum Austriae Ducem, Ludovici aemulum, fovissent; Leopoldus Friderici Frater, praeter alias iniurias revera nominales, hanc quoque vindicaturus, dictos populos duplici exercitu simul ac semel aggreditur, ad infaustissimum bellum ab aulicis suis perperam allectus. Acie primaria, cum 20. armatorum milibus, Dux ipse Suitiam; Secundaria sub Comite Strasbergensi Undervaldiam lacessit; pace a Suitensibus, missa etiam Legatione, nequicquam implorata.


page 75, image: s089

Viros igitur 1300. avidissimo hosti opponunt, ea generositate, ut caeso utroque Exercitu nobilissimam reportarint victoriam: quae SVICERIS exinde nomen, et Confoederationi perpetuae exordium dedit, Anno 1315. Christoph. Hartmanni Annales Einsidl. fol. 285. etc. Munsterus, Simlerus, Etterlinus, alii. ITELIUS REDING, Eques. HENRICO ab HUNENBERG, Tugino.

De proelio Morgartensi.

QUod Tibi non poterat curis distentus et armis
Mittere, cognatus iam tibi mittit, AVE.
Misissetque omnem tibi dudum, Henrice salutem.
Visa sed est nobis omnis abesse salus.
Omnis in orbe salus, et amicae spiritus aurae,
Creditus est nostros deseruisse lares:
Undique funestum crepitabant tympana bellum,
Audiit hostiles Suitia cuncta tubas.
Fama infinitas referebat adesse sarissa [Reg: sarisa] s,
Et multa armatos cum legione greges:
AEtheraque et galeis, et apertis fulgere cristis,
Teutoniaeque omnes fervere in arma duces;
Hinc peditum bacchari aciem, fortesque maniplos,
Turba, implere omnem, vociferante, viam:
Inde equitum saltare globos, ac ducere passim
Agmine, festivos quadrupedante choros.
Plurimus inde metus regionem incessere: at ille
Creditus est nobis panicus esse metus:
Terruit infirmum solita formidine sexum,
Indoleque imbellem de sequiore gregem!
Patria quippe suas etiam conscissere vires
Ocyus, et segnes non tolerare manus,
Nec resides iam ferre animos, sed milite colles,


page 76, image: s090

Praesidioque arctas anticipare vias:
Terribiles nec vero minas, nec bruta timere
Fulmina, amica boni Gens, inimica mali.
Pax erat in votis; hanc patria quaesiit unam:
Credita sed rapidis haec fuit una Notis.
Bellum erat in votis, quaesiverat Austria bellum,
Et quod quaesivit, tacta dolore tulit.
Illa quidem grandes hinc sparsit et inde querelas,
Repletura suam sanguinis imbre sitim
Nobilium crebri scintillam auxere [Reg: auxerunt] susurri,
Eliciendo novas perpete solle faces.
Pars iubet ejectos isthac regione Tribunos
(Supremum in tota posteritate probrum)
Undique conscriptis confestim ulciscier armis,
Ac veniae nullum prorsus habere locum.
Ipse quidem ALBERTUS, de tantae crimine culpae
Sumpturus poenas, si licuisset, erat.
At Vindonissae postquam e regione, Nepotis
Improba, Caesareum perculit ira caput;
Regia progenies, Coniuxque Augusta, cruentam
Ulta fuit, Nemesi praecipitante, necem.
Suitiam, et annexos texere oblivia; totus
Haesit in Argoiae [(printer); sic: Argoia] nobilitate furor,
Nunc immorigeros ansa meliore colonos
Plectere, Teutonici constituere globi.
Pars LUDOVICI fautores Bavari in istis
Oppugnare fero quaesiit ense, plagis.
Suitia praesertim, Marialem in cessere Eremum,
Ascetasque sacri, quae fuit ausa, loci:
Censa erat extremas saevae Rhamnusidis iras,
Et quasi funestam promeruisse crucem.
Omnem adeo culpam, genus omne piacla, iubetur
Plectere sanguineis, Thisiphonea, flagris.
Usque adeo placuit LEOPOLDI accendere bilem,
Atque manuductum cogere in arma Ducem.
Imperat hic nobis victu interdicere, et omnem
Vel depraedari, vel prohibere penum.

[Note: {a. Sebast. Munsterus l. 3.}]

Subtrahit, annonam solitas vectare, quadrigas;
Perque lacum gravidas non sinit ire rates;


page 77, image: s091

Pampinei nec dona sinit succedere Bacchi,
Nec micam Cereris, nec tria grana salis.
Montibus occlusus discet parere popellus,
Aut aegram discet perpetuare famem.
Talia dum nobis minitantem aduertimus hostem,
Arcere a patriis nitimur arma focis:
Et Toggenburgi Comitem legamus, et uno
Placare iratum quaerimus, ore, Ducem.
Intuitu pacis, seu Principis ante tribunal,
Sive in Caesareo lis sit agenda foro,
Litem juridicae totam committimus Urnae,
Dum quoque stet solido nostra querela loco.
Stat sine honore Comes, nec blandam admissus ad aurem,
Verba dat inflato nil valitura Noto.
Praevalet hasta togae; Legatio cassa; rogati
Flectitur ad nullas, Principis ira, preces.
Bella geri placuit, sed eos habitura triumphos,
A Danais veteres quos retulere Phryges.
Ergo minabundis acer Leopoldus in armis,
Heros consilium dignus habere Senum,
Dum videt instructas ardere in praelia turmas,
Cumque omni promptos Nobilitate Duces;
Consilium incoepto maturum ac utile bello
Iuxta Tuginum, caepit [Reg: coepit] inire lacum.
Quaestio summa fuit, Tot montes inter et undas,
Et salebra obstrusas asperiore vias,
Queis [Reg: Quibus] tandem mediis invadi suitia? in illas,
Semita quae possit ducere tuta, plagas?
Cetera cum constent, viresque, animusque, penusque,
Ignaros sese solius esse viae:
Hac semel obtenta se demum posse quadrigas
Farcire, Helvetica rusticitate, suas.
Stabat inops animi Leopoldi Morio, cujus
Cynthia delirum reddidit aucta caput:

[Note: {b. Cuni von Stocken apud Etterlinum, et Munst. citatum.}]

Ille subindignans sic coram Principe; Vere
Stultitiae immensam nunc patet esse tribum.
Fas mihi sit mediam vobis pertundere venam,
Vel dare Phillyridis, vel Themisonis opem.
Helleberi decumis choleram purgate culullis,


page 78, image: s092

Anticyraeque amplos evacuate cados.
Quaeritis una omnes Intrari ut Suitia? quinam
Exiri possit Suitia? nemo rogat,
Parturit amentes non Stockhia sola Coroebos,
Intra magnorum sunt quoque castra Ducum.
Scilicet in tantos referenda est palma Zenones!
Ite modo, intrusum sed revocate gradum.
Excepere meri, non absona verba, cachinni,
Et placuit notas Egriae inire vias.
Anceps interea de incursibus hostis, amicam
A conjuratis Suitia poscit opem.
Ducta in campum acies, numerantur mille trecenti,
Patua, sed in Martem vis generosa, Viri.
His ita collectis celeri a cursore sagitta
Traditur, in denso forte reperta rubo.
Scripta per extremam fuerat membrana sagittam,
Atque fere talis verba tenoris erant.
Hostis adest, Bellona furit, vixistis amici;
Quae vos interimant, undique tela volant.
Lutea currentis simul, atque aurora, Novembris
Est Sextum decimum progenitura diem,
Area MORGARTI furibundo tota scatebit
Milite, terribiles ingeminante minas.
Hac erit hostis iter: plenis huc ipse maniplis
Convolat: Hic ergo plebs monefacta CAVE.
Auctor erat dubius, mihi vero, Henrice, repente
Arguit esse tuam, littera visa manum.
Extulit una omnis pietatem Patria, et istam
Cum tota agnoscet posteritate fidem,
Maturant moniti, petitur mons Sella, priorem
Morgarti figunt in statione pedem.
Quinquaginta illic patriaque domoque repulsi
Perque iuga errabant, perque vepreta, Rei:
Hi postliminio deperditum inire favorem
Dum satagunt, Nobis se sociare petunt.
Res sed habere suas, Gyarosque intrare iubentur,
Inficiat sanum ne pecus aegra gregem.
Malunt unanimes, ruituri audacter in hostem,
Proque bono patriae, proque salute mori.


page 79, image: s093

Interea pleno tempestas ferrea cornu
Irruit, atque omnes turbine vastat agros.
Prosilit invisis Leopoldi exercitus armis,
Grando frequens peditum, plurimus imber equum.
Tractus ubique omnis Sellam inter et Egriam, et omnis
Obsita clamoso milite vallis erat.
Trina fuit legio: cuneos at vero pedestres
Ardua flammivomis turma praeibat equis.
Helveticos haec sola cupit mactare colonos,
Lauroque emeritas cingere prima comas.
Spumigeri pulsantur equi, Martemque lacessunt
Acrius inflatae, murmura rauca, tubae,
Saxa quatit Sonipes, atque ora cruenta lupatis
Circumagens, flexas itque reditque vias.
Praesilit ipse ferox, peditemque invitat equester,
Sellaque in abruptis quaeritur una iugis.
Cernimus Impavidi properantem, e culmine, nimbum;
Et damus orato, classica laeta, Deo.
Atque agite. O Socii: Si respuit Austria pacem,
Sentiat et nostras pace carere manus.
Praevenisse iuvat, truncosque ac saxa iuvabit
Eminus, e celsis praecipitasse iugis-
Dant iter angustum collesque lacusque, nec aptam
Vel iuga permittent, vel dabit unda, fugam.
Cernitis innumeros, siluestria pondera, truncos
Grandiaque e ruptis saxa iacere petris!
Haec iuvat arma prius, iuvat haec emittere tela,
Dimidium palmae res bene coepta dabit.
Praecipitata ruunt horrendo murmure saxa;
Dixisses, ipsas posse volare petras.
Pars filices voluunt, pars fissa Ceraunia, vastis
Trinacriae Scopulis aequiparanda, rotant.
Altera pars Ornos, abiegnos altera truncos,
Altera nodosas, fragmina acerna, trabes
Ingenti gyrant studio; pars missile saxum
Proicit, atque omnem versat in arma manum.
Credere erat, Satyros, cornutaque Numina Faunos,
silvarumque omnes bella ciere Deos.
Sisyphus ipse sua dum saxum voluere dextra


page 80, image: s094

Caeperat [Reg: Coeperat] , haud tantae dexteritatis erat.
Edidit horrisonum tempestas ista fragorem,
Multoque attonitos vulnere laesit equos.
Pars versa in rabiem post tanta tonitrua, duros
Indignabundo dejerat ore lupos:
Pars furit, aestivo ceu percitus Ursus ab Oestro,
Inque orbem celeres gyrat anhela, rotas.
Calcitrantem adeo sessor frenare caballum
Dum satagit, pariter Sessor equusque ruit.
Terrificam sic silva dedit, cum rupe, ruinam,
Fregit et hostiles impetus iste minas.
Eminus ista quidem: Mox cominus itur in hostem,
Excipiunt primos seria tela jocos.
Tympana belligero clangunt crepitantia bombo,
Echoque horrendos replicat ampla sonos.
Statque, pavetque hostis: Nos stantem animoque paventem
Aggredimur, certi vincere, sive mori,
Continuo totis in pugnam viribus itur,
Milia nec terrent bis numerata decem.
Dextra furit ferro, cadit ictus acinace miles,
Sanguineoque gravem vertice pulsat humum.
Prurit in objectos tempestas Helveta Suevos,
Miluus in aspectam ceu Palamedis avem.
Illa minabundas gemino mucrone bipennes
Dum generosa vibrat, proxima quaeque necat.
Tot numerat casus, quot dextera concipit ictus.
Dura profecto Viro, dura bipennis equo.
Pars fera stipitibus, pars dimicat altera contis,
Pars acuit quernas, vindice cote, sudes.
Prima salus nobis belli praeludia, et hosti
Saxa per incussus, missaque tigna, metus.
Fulmine namque isthoc turbatus equesque, pedesque
Dum sine more furit, non sine mole, ruit:
Nec numero paucos, queis [Reg: quibus] mucro silexque pepercit,
Non animadversi sorbuit unda laci.
DUX aciem revocat, Dux quaerit asyla; Suevis
Impleat Helveticas ne Libitina Scrobes,
Qua licet erumpunt, ac terga trementia vertunt,
At nisi maestitiae nulla trophaea ferunt.


page 81, image: s095

Parcimus, ac pontem fugienti sternimus hosti,
Credentes palmam plus satis esse duplam.
Sed fugitiva acies, quaerens properando salutem,
Altera in alterius sit furiosa necem.
Quacumque aspicimus, congestos stragis aceruos,
Plenasque exanimi cernimus osse strues.
Ter quingenti Equites totidemque hac clade caballi,
Magnaque nobilium pars periere Ducum.

[Note: {c. Simlerus l. 1.}]

Ut taceam pedites, certe hic numeranda videtur
Illa in sanguineo, visa caterua, solo.
Nobile Thuregum Leopoldi castra secutum,
Foverat emissa, Principis arma, manu.
Quinquaginta alacres, binique in praelia cives
Exierant, armis, veste, colore, pares.
Albo. caeruleas, obliquo tramite ductas
Gestabant, patrio quisque colore, togas.
Postposuere ipsi vitamque animamque probrosae,
Spartano Helvetica nobilitate, fugae.
Nam simul egressi, simul Austria signa secuti,
Martem iniere simul, mortem obiere simul.

[Note: {d. Simlerus l. 1.}]

O certe Fabiis, magnisque Quiritibus aequos!
O Tiguro dignos patria et urbe Viros!
Misisset tales si Rhenus et Ister athletas,
Durassent cunei, Dux Leopolde, tui.
Palma sed invita non suppetit ulla Minerva,
Stantque penes solos nostra trophaea Deos.
Illorum auspiciis alter quoque caeditur hostis,
Undervaldiaci depopulator agri.
Strasbergae Dominus, nostrum radicitus agmen
In Morgartensi perditum agone, ratus,
Bruniacum superat, vastat silvaniam, et omnem
Sub sua festinat cogere jura plagam:
Verum ea collectis grassantem exterminat armis,
Et non praevisam cogit inire fugam.

[Note: {e. Simlerus l. 1.}]

Usque adeo plebem Superi saluare pusillam,
Ac si suppeterent milia multa, valent.
His certe obtentam gratanti pectore palmam,
Et captam toties, jure sacramus, opem.
Ad maiorem igitur Triadis caelestis honorem,


page 82, image: s096

Rite implorato pectore et ore Deo,
Publica ne rerum serpant contagia, et aris.
Exulet [Reg: Exsulet] a patriis, pacis alumna salus:
Iungimus unanimes in mutua foedera dextras,
Foedera in aeternos perpetuanda dies,

[Note: {f. Confoederatio haec descripta est superius l. 1. epist. 8. erecta 9. Decembris Anno 1315.}]

Ante quidem Uranii, Suitenses, Subsilvani,
Foedere juratam pacto iniere fidem;
Illa tamen paucis solum durantia lustris,
Illa decennalis foedera juris erant.
Nunc cincti omnigenis, qua Sol oriturque caditque,
Hostibus, atque omnem Marte movente stropham:
Auxilii vano dum nos suspendit hiatu,
Offunditque meras, Caesaris aula, moras.
Dum pro quaesita dat mollia verba farina,
Afflictisque ullam ferre gravatur opem.
Condidimus leges, et non violabile foedus,
Quod nulla extinguant [Reg: exstinguant] Saecula, lustra, dies.
Foederis hic scopus est; Ut libertate recepta,
Vivat ab indigno, patria tuta, iugo:
Ut dare cuique suum, casuque urgente, tueri
Externo afflictos possit ab hoste, focos.
Neminem inostensi laedemus: eritque per istas,
Hospiti et indigenae, semita tuta plagas.
Si qua tamen nostros irritet terra crabrones,
Tincta Lycambeo spicula melle feret.
Parua seges; sed multae olim, quod remur, aristae,
Et velut Ideae Gargara messis erunt.
Iustitiae ac Pacis sancitum in pignora foedus,
Iustitiae ac Pacis fulciat Alpha, DEUS.

II. ARGUMENTUM.

BERNA Civitates inter Helveticas ad multorum invidiam florescente, in ciusdem Urbis


page 83, image: s097

ac ditionis perniciem plurima sunt moliti celebriores Helvetiae Reguli, Ducum Austriae partes ex instituto professi. Eminebant in iis Comites Nidoviae, Kyburgi, Neocomi, Vallendisii, Grueriae et Arbergae; qui una cum Comite de Furstenberg, comparato 30000. Virorum exercitu, Laupense oppidum, gravissima obsidione presserunt, in ipsam deinde Bernam arma feralia producturi. Haec Laupam suam 600. militum praesidio munit, et obtento Trium Pagicorum, urbisque Salodoranae auxilio etc. duce Rudolpho ab Erlach, generoso nobilissimi sanguinis heroe, hostem unde unde instructissimum, ingenti clade profligat, praesidiariis ipsis (sub Equitibus Antonio a Blanckenberg, et Ioanne a Bubenberg) commissis praelii etiamnum ignaris. Etterlin, Stettler, Munster, alii. RUDOLPHUS AB ERLACH Eques, NICOLAO A VVATTENVV EILL.

De conflictu Laupensi.

MItte manu chlamydem Siltris mutare crepantes
Nuc iubet hora tubas Cottita superbia languet,
Serpit humi fastus, Dum credita maenia et ictam
Non extorquendo defendis acinace LAUPAM,
Cogimur extemplo, quia sic fortuna ferebat,
Cogimur absque tuis hostilia castra lacertis
Aggredi, et ardentem pariter committere pugnam.
Vota quidem, stricto dum ferveret alea ferro,
VVatten villiacas optabant plurima turmas:
Sed renuente moram, bellumque urgente Gradivo,
Copia defuerat, gliscentem ex tempore Martem
Seu, Tibi, seu patriis, quas Urbs obsessa premebat,
Prodendi Excubiis; ne tali echneide sortem
Nostra sibi Legio faceret fortasse novercam,
Turba tamen melior maiorem vicit, et almo


page 84, image: s098

Agmina freta DEO, propria virtute tumentes
Prostravere acies. Id qua ratione sit actum.
Candida proponet paucis Tibi pagina verbis.
Cum truculenta suo necdum Bellona flagello
In patria fureret, me Sors non laeva decorum
Fovit munifica Comitis Nidoviae in aula.
Grata fuit Comiti praesentia nostra Rodolpho,
Gratior integritas: patrios cum vero penates
Funerea perque arva volans perque oppida palla,
Spargeret expositos supremis fama, periclis:
Caepit amor Patriae Comitis superare favorem.
Ille intestino dum praeceps fluctuat aestu
Iratae Nemesis, succendit in arma propinquos
Clamque palamque Viros: bello praefigitur unus
Inclita BERNA scopus: metam hanc hostilia clamant
Agmina, et omnigenis illuc intenditur armis.
Auxiliatrices Burgundia conscia turmas
Mittit, et in gyrum flexis gens optima frenis
Sequaniae populi; pacemque exosa propinquae
Terra Nuithoviae, decreta in praelia multos
Ascierant Comites, qui pacto foedere in unam,
Arma paraverunt nimis insultantia, BERNAM.
Burgundos equites violenti turbinis instar
Iurasso egressos, Neoburgicus ipse minavit.
Allexitque Comes: peditum misere cohortes
Helveta flavicomi sitientes pila Suevi.
Sic Comes Arbergae, sic Furstenbergius heros,
Sic sua finitimi mittentes agmina passim
Alsatii, festo iam laeta epinicia plausu,
Et necdum meriti cantum intonuere [Reg: intonuerunt] triumphi.
Hic ego praecipitem rerum dum examino sortem,
Sic Comitem aggredior. Procerum, Rudolphe, corona,
Ter Generose Comes: reverentia debita charae,
Debita lex Patriae, quae Te ductore, tuisque
Creditur auspiciis supremo proxima fato,
Me revocat, mandatque tua discedere ab aula.
Rus mihi Berna ferax, et nostrae congrua stirpi
Atria suppeditat: mihi patria praebet opimi
Praedia culta soli: Si Teque, Tuique sequacem


page 85, image: s099

Fovero militiam, Veterem migrare colonum,
Ipsa, aliumque meis regnare iubebit in agris.
Ergo vel Officio, quo me tua gratia dignum
Censuit atque Viros inter suspexit equestres,
Me redde eximium; Vel siqua emerserit illinc,
Fortunae totam tua suppleat arca ruinam.
Fare age, utrum malis. Miratur talia fatum,
Respondetque Comes. Nidovia nostra probatos.
Nomen ubi emeritus quoque fert Erlachius, aegre
Belligeratura dimittit ab arce Tribunos.
Propositas id circo acies, ac signa statutae
Tu quoque militiae quid ni, Rudolphe, sequaris?
Sic tamen expositum si te iactura tuarum
Ulla maneret opum: contracti iniuria damni
Quid nisi maestificos causaret utrinque dolores?
Ut tamen aduertas, si te fraudarit opimis
Naufraga cymba bonis: tot iugerum opumque charybdim,
Nulla tibi nostrae reparabunt aera crumenae.
I vafer, et patriam succensis eripe flammis.
Vade bonis avibus; parua est iactura Rodolphi
Unius, intensum sine te torquebimus arcum.
Te sine nostra suam pertexet Arachnea telam,
Te sine propositi non siet omissio belli.
UNUS homo Nobis, in tanto flore virorum,
Est quasi nullus homo. Tu vero doceberis, inquam,
Quid queat Unus homo: profitebitur una Rodolphi
Dextera, ab Helvetio quantum dependeat uno.
Inde vale dicto, patriamque reversus in urbem,
Prae foribus stantem primoribus explico sortem,
Panditur interea funesto janua bello,
Conspirant Comites, producitur undique miles:
Illico Laupensem (quam indulto Caesaris emptam
Soluerat expositis Res publica nostra talentis)
Plus tricena Virum glomerantur milia ad Urbem.
Nempe evertendum primi iam in limine belli,
Hostis et accensus Mavorte exercitus, istum
Censuit esse locum: sublato ut carceris huius
Obice, in Ursinam saeviret, atrocius urbem.
Audiit Allobrogum facta haec praepostera Princeps;


page 86, image: s100

Ac nimis exosus vicini [(printer); sic: vicina] incendia belli,
Pacificum molitur opus. Patriam inter et hostem
Ut male provectas valeat suspendere rixas,
Ipse suum ablegat Natum. Studet ille cruentas
Tollere scintillas: sed turba elata Sabaudum
Plurima molitum, neglecta pacis oliva,
Respuit, et Comitem trahit in sua castra Ioannem.
Usque adeone humilem vesana superbia pergis
Ludibrio tractare gregem? Iam trita per omnes
Insonuit plateas, iam nota paraemia lippos,
Cerdonesque unaque alios cantare Thrasones
Hunc docuit Rhytmum. Plebs tandem Ursina peribit;
Corruet, atque iugum iam sponte suapte subibit,

[Note: {a. Procacem hunc Rhytmum, refert Munsterus l. 3. Stettler. l. 2. f. 56.}]

Atque ea sic nostram risit prolusio plebem.
Qua subter viridem praelabitur Arula Iuram,
Urbs fecunda solo Salodorum nobile, cernens
Militum in exhaustos Argoia exire maniplos,
Dignum Theseo candorem ostendit amico.
Vicinae Arctopoli vicina pericula belli
Ocius insinuat: supraque infraque furentes
Intimat orchestras: firmandam milite Laupam
(Quo tota incoepti confluxerat area belli)
Officiosa monet: Spatiis cum nempe diurnis
Copia nulla foret, quae certos posset amicos
Reddere, concubiam penetravit epistola noctem,

[Note: {b. Etterlin, Munster. cit.}]

Magna Urbis pietas, quam vix desideret ipso
Nisus ab Euryalo: quae forti milite nostris
Dum subiit castris, me judice digna videtur:
Cui decus, atque omnem der Patria nostrafavorem.
Haec ubi vicinis rarum sibi sperat ab oris
Affore subsidium; Cronburgi Satrapam ad istos
Ocyus ablegat populos, qui nuper amico
Helvetiae Australes sociarunt foedere, Pagos.
Satrapa Suitiades, Subsilvanosque, virosque
Incitat Uranios, illamque in praelia gentem
Allicit, egregios quae nostra aetate Camillos
Nutrit, et AEmilios: quos pridem et bellica virtus,
Et Morgartensis fecisset adorea claros.
Una trium Pagum fuit haec responsio: Amicum


page 87, image: s101

Sors inimica probat: Sincerum ex ignibus aurum,
Vera per aduersam patefit dilectio sortem.
Nunc igitur pressae, Suitensis et Uria vallis,
Et silvanus ager, non tarda iuvamina mittet
Arctopoli: leget, ecce, dabitque repente trecentos
Natio quaeque Viros; non nomina multa, sed acres
In fera bella manus. Tulit Urbs ad sidera tantam
Gentis amicitiam: nec foedere quippe, nec ullo
Obstricti merito, sed vi solius amoris,
Fortia nongentum [Reg: nongentorum] capita emisere Virorum.
Sexcentos alios, generosae corda farinae,
Cepit adhuc Iuvenes, nil hostica pila timentes,
Per terram Hasseliam VVeissenburgique Baronem,
Subsidio missos. His demum quina Virorum
Milia, de gremio patriae telluris et Urbis,
Ut socias junxere manus: mihi prima, Senatus
Arbitrio, Praetura datur, bellique sagacem
Me iubet esse Ducem conscriptum Curia Patrum.
Nullae hic ambages, nulla argumenta volentem
Immutant populum; devoluitur omnis ad unum
Frustra obluctantem, belli Praetura, Rodolphum.
Hic equidem victus populi gravitate iubentis,
Ingenuam promitto operam, promptosque lacertos
Impiger, atque agilem concivibus offero dextram,
Nequa tamen nostris, inquam, temeraria caeptis [Reg: coeptis]
Irrepat scabies, magis est ratione gerendum
Quam rabie bellum: Non agmina denia, sed aptos
Poscit amatque Viros. Graviorem nuspiam habemus,
Quam Belli, errorem, volitante per aera crista,
Illius expresso fas est assurgere verbo,
Qui praeit imperio. Commissa negotia plures
Cum minus expediant, standum est a lege iubentis
Imperioque Ducis. Si promissura sit istam
Sponsio vestra fidem; quanquam [Reg: quamquam] nos paene quadruple
Excedat numero, laudati moreque Pavi
Turgeat in castris: vestra tamen indole fretus,
O Socii, fisusque animi virtute, superbum
Quid trepidem e nostris propellere finibus hostem?
Ille quidem diris Laupensem territat urbem


page 88, image: s102

Insidiis, murosque quatit, nostrosque fatigans
Obsidio cives, iam erecto brachia vallo
Inicit, et crebris fossas circumsonat armis.
Inter et haec, festis oblectans agmina ludis,
Alipedes exercet equos; et puluere tortos
Circumagens gyros, animos in bella lacessit;
Instauratque epulas, et laeto prandia cantu
Exhilarat; gestusque alacres, cursusque, chorosque
Continuans, acuitque tubas, et in acta trahentes
Fortia dat stimulos: dextraque, animoque probatos
Nobiliore duces, in censum extollit Equestrem,
Praemia virtuti referens: pompaque celebri
Bellisequas aurata iubet calcaria calces
Ornare, ac ritu accensas animante favillas,
Induit instructos capulis radiantibus enses.
Inde triumphata, grandi agmine et impete, Laupa,
Obruet Arctopolim: Matresque perinde, patresque,
Et socias cum prole nurus, tectumque focumque,
Atque adeo totos communi strage Penates
Perdere, et extrema quaerit damnare ruina.
Hos animos, has ipse minas, haec fulmina praeceps
Euomit. Ardentem sed enim sedare phrenesin
Tempus et hora iubet. Rarus sine vindice caelo
Emersit fastus; quique ocyma [Reg: ocima] cantat, et hostem
Ante rei summam naso suspendit adunco,
Hunc saepe explosa ludit Victoria palma.
Quare agite, egregium semenque genusque virorum,
Pristina si vestris vis ac pollentia neruis,
Si vigor est animis; socias iam intendere vires,
Promite feruorem, qui infestum crebrius hostem,
Terribiles imitando Ursos, vel carpere turpem
Absque decore fugam, patriisque inhonestius aruis
Cedere; vel vestri mactatum cuspide ferri,
Turmatim AEaciam migrare coegit ad urnam.
Civibus obsessis, nostroque, ut credere fas est,
Praesidio, si tardet opem, lux altera; certum
Imminet exitium. Nam quid sexcenta reniti
Corpora, ter denis iam tandem milibus ausint?
Sumite quisque animum, praeeuntem quisque Rodolphum.


page 89, image: s103

Intrepido comitate gradu: prompta ilicet arma,
Atque agiles aptate pedes; quaerenda repente
Agmina, miscendae sunt absque ambagibus ullis
Dexterae; et insultans muris Laupensibus hostis,
Seria, post festas, urgendus ad arma, choreas.
Impetum et hostiles nec vos horrescite plausus,
Neu titubate animis: quae multo splendida luxu
In mediis erecta nitent tentoria campis,
Et Comitum gazae, Tyrioque insignia texto,
In iactabundis Labara effulgentia castris,
Luxuriansque penus? Nobis, si vota secundet.
Marspiter, in pulchram poterunt obtingere praedam.
Ipsus ego a primae sectatus flore iuventae
Agmina, sanguineo persaepe rubescere rivo
Immodicos sum expertus agros. Sex ipse cruentas
Pugnavi pugnas, ubi maior turba, minorem
Ferre trophaea aciem, semperque Exercitus ingens
Viderat exiguas, sed iussa capescere promptas,
Et parere Duci, nec dividi ab Ordine suetas,
Praevaluisse sibi, Laurumque tulisse, cohortes.

[Note: {c. Idem.}]

Nunc etiam, nunc orta dies, qua pauca superbum
Caedere turba hostem; qua grex contemptus opima
Tot Comitum, tot quibit opum ditescere praeda.
Orta dies, Socii (ni Spes concepta sinistro
Fallitur augurio) qua vos immensa beabit
Gloria; ubi vestra fretus virtute Rodolphus.
Tam cupidas in bella acies, Comitemque Rodolphum.
Iam sic praemonitum Nidoviae in arce, docebit:
UNUS HOMO quanta vel possit obesse ruina,
Vel prodesse lucro. Iam dextera prurit, et omnem
Damnat anhela moram. Cauti properemus, et hostem
Non exspectatis pulsemus rure machaeris.
Sic ratio, Sic hora iubet: sua quisque capessat
Tela fatigatis sed palmam exoret ab astris.
Sic mihi adhortanti spondent promptissima morem
Agmina: raucisono fremit ergo industria cantu
Buccina; jucundus ferit aethera clamor: ad Alas
Curritur hostiles, tanquam si ad Massica Bacchi
Munera, et Assyrio fumantia prandia luxu


page 90, image: s104

Susciperemus iter. Laudato Exercitus ibat
Ordine, ubi cunctas, quas legit Berna, cohortes
Candida puniceo Crux insignibat amictu,
Signabatque pares. Primo hic ut cuique licebat,
Intuitu, turmasque equitum, cuneosque pedestrum [Reg: pedestrium] ,
Ac toto sparsim diffusas rure cateruas
Cernere; cum sociis prorumpens Suitia pagis,
Si patiaris, ait, iubeasque Rodolphe. superbas
Fert animus gliscitque Equitum tentare phalanges:
Vos cumulum, quacumque datur dabiturque, pedestrem
Fundite: Nos choreas, dum pergraecantur, equestres
Ecce repentinis, faveant modo sidera, telis
Cordati aggredimur. Placuere heroica cunctis
Pectora: dumque Viros pulsato exhortor Olympo,
Dumque alacres conferre manus, dum tela vibrare
Impero: fama meas indigna refertur ad aures,
Extremam titubare aciem; numeroque, globoque
(Hostica queis [Reg: quibus] totos replerant [Reg: repleverant] agmina campos)
Territam, in abstrusae querceta recondita silvae
Repere et abiecta fugitare licentius hasta.
Ergo iterum accensis, iterumque, in praelia turbis,
State viri, exclamo: fugiant, quos fugit honestas:
Cedant degeneres, erumpat, adultera patrum
Progenies: firmo, Vos o genuina parentum
Pignora, stare, gradu. Scabies ac foetida fungos
Psora gravet profugos. Toti conducit Ouili,
Si pecus aegrotans et amaro morbida tabo,
Exulet [Reg: Exsulet] a stabulis. Sic sunt cribranda resectis
Tritica de paleis: sic forti a milite faecem,
Sic habilem a tetra laticem purgamus amurca.
Sistite, et hostilem mecum una invadite molem.
Extemplo recreati animi; clanguntque, crepantque
Classica, funestis in pugnam excurritur armis.
Et quanquam [Reg: quamquam] expositos gravis ardor adureret agros,
Ursit belligeros vehementia grandior artus.
Nostra repente phalanx, acuendo strenua ferro,
Terribilem, dum prima fremunt praeludia, stragem
Inchoat, et medios furibunda irrumpit in hostes,
Nescia terreri. Muri tamen instar aheni


page 91, image: s105

Principio obsistens, dum contra fulminat, hostis;
Effudere omnes pars ilicet utraque vires:
Vi via fit nostris: sternuntur inertia passim
Corpora, caesorum expositi calcantur acerui:
Alter in alterius titubatque peritque cruore:
Erepto donec Vexillifer ipse supremus
Procubuit Labaro: Laxae fuit ergo superstes
Copia sola fugae. Verum hic dum nostra pedestrem
Arma fugant aciem; volitante per arma tumultu,
Pugnare ancipitem fertur pars altera pugnam,
Et celerem deposcere opem. Mox ergo iuvandis,
Quantumvis fessas, Sociis, adjungimus alas.
Tentabar modicus, compluria milia coetus.
Totque cataphractum molemque globumque, Virorum
Ingenti penetrare animo; suspensaque partem
Tamdiu in alterutram dubiis Victoria pennis
Haesit, anhelantes quoadusque Exercitus omnis
Fulciret pugiles. Unita quippe caterua,
Continuo nutare hostis, demittere sensim
Cornua, et aduerso coepit languescere fato
Quin et turbati vaga colla rotare caballi
Nec rigidis parere lupis: pulsare profundam
Sessor abactus humum; Comitumque ac multa ruentum
Copia Nobilium mordaci occumbere ferro.
Iamque fatigatos orsa est Tartessia Calpe
Condere solis equos, ac ponto mergere Ibero:
Cum sibi diffisae, nimia terrente ruina,
Hostis relliquiae, festino quaerere cursu,
Pluribus ereptam, simul occaepere [Reg: occoeperunt] , salutem.
Deseritur statio, versis properanter habenis,
Turma tremens Equitum, stridente citatior Euro,
Auolat, ac tortas superat cursando sagittas.
Solis ad Occasum gens Gallo idiomate, Celtae,
Sequami et Helvetii: sed plebs Germana, citato,
Affatim ad Eoum properarunt, agmine, Solem.
Tu modo, tu tragico Nobis expone cothurno
Conscia Melpemone, quantas haec praelia strages
Ediderint, pugnata duas non amplius horas!
Miramur merito Quatuor potuisse virorum


page 92, image: s106

Milia, tot Comites, tot Nobilitatis avitae
Stemmata, tot fortes, qui pugnavere, Barones,
Tam subito a pauca, spoliari hac luce, caterua.

[Note: {d. Ponunt alii pauciores, alii plures. Stumpfius f. 502. et cum eo Grasserus f. 77. addit XIV. Comites occubuisse etc.Peracta est pugna, et obtenta Victoria haec celeberrima Anno 1339. mense Iunio.}]

Vidi ego purpureum spumantia membra cruorem.
Et mutilos Rudolphi artus, quo sospire nuper
Tollere felices solita est Nidovia cristas:
Vidi ego, et indignam miseratus pectore pompam,
Molliter, o, inquam, meliori marmore digni
Ossa cubate Viri. Tumba decoravit eadem
Innocuum, fortuna nimis violenta, Sabaudum,
Egregium Comitem: armato qui stare laborans
Arbiter in populo; generosae fata iuventae
(Dum sibi damnoso nimium cum Care carizat)
Inter sanguineos, non hostis, finiit hostes.
Ut reliquos taceam; claro hic e sanguine Suevum
Blumbergae Dominum, prae Scaevola et Hectore fortem.
Addere non pigeat. Vehementem hic inter acerbae
Feruorem pugnae, cernens sine fine ruentes
Nobilium de censu Equites, Me vivere? clamat;
Me Libitina istam iubeat spectare ruinam?
Tot mihi cognatum tam immanem cernere stragem?
Tot superesse malis? Rumpat, quid Parca moratur?
Rumpat et ipsa meum, neglecto stamine, filum.
En morior, mediosque ruo periturus in hostes,
Dixit, et effusis invectus in agmina frenis.
Auxit Nobilium, transfixus pectora, coetum.
Ergo tot exuviae, tot rapta ex hoste trophaea,
Cumque cataphractis ocreae, galeaeque coruscis
Subnixae cristis; coccoque nitentia et auro
Septem et viginti Labarorum insignia, Nobis
Dona reportatae tribuere uberrima praedae.
Nobiliora tamen gliscens fortuna parasset
Munera, ab armicrepa ni declinasset arena
Hostis, et erumpens spolium minuisset opimum.
Nam titubante acie, titubans simul ipse tremensque
Regulus Arbergae, carris praefectus, et amplae
Custos annonae, confertis cedere plaustris,
Confugere Arbergam, gazisque opibusque refertas,
(Qua via, qua spatium, qua. semita. cumque patebat)


page 93, image: s107

Auectare, metu caepit [Reg: coepit] stimulante, quadrigas.
Nos, quibus insignem divina, id temporis, auxit
Dextera virtutem: qui Castra acerrima totis
Fudimus e campis: qui Teque tuasque cohortes
Carcere; qui Laupae titubantia maenia diro
Soluimus obsidio: pronas ad sidera palmas.
Erigimus, gratumque DEO Paeana canentes,
AEthera pulsamus votis, adeoque celebrem
Manasse a magno, profitemur, Numine laurum.
Inde graves spoliis, nostros laetanter amicos
Ut socios pugnae, sic fulcra insignia palmae,
Ursinam, plaudente choro, comitamur in urbem.
Gratata Arctopolis reduces e puluere Martis
Suscipit Heroes, ac tam victricibus armis
Egregios, digno satagens ornare triumpho,
Inclita magnifica peragit solemnia [Reg: sollemnia] pompa.
Ipsam adeo, quam tanta beat Victoria, lucem,
Et tam felici patratum sidere bellum,
Mandari cedrinis, pro posteritate, tabellis,
Imperat: ut tantos maneatque iuvetque perennis
Gratia pancratios. Certe hos (ne texere longam
Dicar Odysseam) Sophocleo instructa cothurno
Carmina promeritos, potes hac redimire corona.
Obsessam Laupae dum belligeratur ad urbem,
Adjutae a Sociis, cedit pulcherrima, Bernae
Laurea: parua acies ingentes fundit aceruos:
Tollitur obsidio, rapiuntur ab hoste trophaea;
Nobilitas immensa cadit: dum ludimur hosti,
Lusores pereunt: in symbola pacis hiantem
Sors ferit Allobrogem: Sesqui. enecat. hora Virorum
Milia plus quatuor: dum e Nobis quisque strategos
Aut fugat, aut dextra perimit victrice decenos.


page 94, image: s108

III. ARGUMENTUM.

REcrudescentibus inter Praefectos Austriacos, et confoederatos quospiam discordiis, Leopoldus Alberti Imper. Nepos, Austriae Dux, ex Alsatia in Helvetiam se contulit velitationibus quibusdam secundo Marte peractis. Cum autem VII. Idus Iul. Anno 1386. praecipuum exercitus sui neruum, illustri Nobilium, Baronum, Comitum, Principumque delectu constantem, ad Sempacensis Oppidi confinia produceret; eadem propemodum hora praesentes videt IV. Civitatum Lucernae, Uraniae, Suitii ac silvaniae Confoederatos, Viros 1300. quibus cum collatis repente signis, Dux generosissimus adorsus est pugnam acerrimam, et sibi et universo Nobilitatis flori fatalem; ut videre est apud Petrum Etterlin, et ceteros Foederis Helvetici scriptores. VDALRICUS AB HERTENSTEIN, GOTTHARDO A SONNENBERG.

De pugna Sempacensi.

EXPECTATA [Reg: EXSPECTATA] tuis ne deesset Epistola votis,
Candor et instantes obtinuere preces:
Obtinuere preces, coguntque horrentia Martis,
Ire per invitas, arma virumque, manus.
Nam quanquam [Reg: quamquam] ad veteres nova rursum laurea palmas
Accidit, et praedae juncta trophaea dedit:
Pax tamen innumeris potior foret, una triumphis,
Inter mundanas optima semper opes.
Sed quia peruersae, quae turbant omnia, mentes
Pacificam bello posthabuere togam,
Hinc furor, et tragicus per rura, per arva tumultus
Saeviit, atque ipsas Mars penetravit aquas:


page 95, image: s109

Consiliumque malum primis fatale Synedris
Funestumque ipsi vidimus esse Duci.
DUX LEOPOLDUS erat, Germanae gentis Achilles,
Inclitus Austriaci, flosque decusque throni:
Daedala cui Pallas Martemque Iovemque professa,
Aureaque immensis Iuno referta bonis,
Et genus, et magnae florentior indolis aetas,
Fortunae summam contribuere rotam,
Maximus hic Heros, super ostia Gangis et Hebri
Notus, Hyperboreae terror amorque plagae,
Helveta dum incauto bacchatur in oppida bello,
Ac SEMPACENSEM turgidus intrat agrum,
Vapulat; et subita, non fido Marte, ruina
Corruite e summo, funus inane, iugo.
Corruit, et Manes secum una abduxit ad imos
Ex Alemanna ingens nobilitate genus.
Quae tibi dum memoro, memorari credito, sicut
Comperta, aut oculis visa fuere meis.
Alsatico iam visus erat LEOPOLDUS ab agro,
Helvetiae affines, victor, inire plagas.
Et iam Badenae castra altera, et altera Brugis
Fixerat, inque aliis altera castra locis:
Ac Tigurina quidem primo simulabat ad arva,
Turmatim Austriacos, ducere velle, globos:
Mox tamen ad dextram Rusae deflectere ripam.
Inque cruenta, alium, quaerere bella, scopum.
Introit ergo Urbem, priscis cui nomen ab annis.
Et Sura et socius contribuere Lacus:
Cui populi candor, cui dives gleba, Ceresque,
Et situs, et facies, floridi amaena [Reg: amoena] soli,
Sedulaque Astreae reverentia virginis, inter
Oppida, honorificum, dant quoque clara, gradum.
Conveniunt illic cum ingentibus agmina plaustris,
Haec armaturam pars vehit, illa penum.
Grandia in hisce meros celabant dolia funes,
Affectura malam, tristia, signa crucem.
Sic etenim Satrapae: Plectent haec vincla rebelles,
Frangentque infidas, vindice reste, gulas.
Occumbet laqueo, cui parcet mucro; suumque


page 96, image: s110

Subdere qui renuit, tollet ad astra, caput,
Vixit, et efflictim [(printer); sic: efflictum] iugulo commissa piabit,
Sub nostro quisquis noluit esse iugo.

[Note: {a. Sic cum Etterlino insinuat Stettlerus.}]

Caeperat [Reg: Coeperat] interea divo lux festa Cyrille,
Quintilis nonum reddere ab axe diem:
Cum simul Austriaci SEMPACO inhiare manipli,
Et sibi praefixam continuare viam.
Fulserat egregio series generosa paratu,
Teutoniae magnis concomitata viris.
Unicus at reliquos longe celeberrimus omnes
Qui praecellebar, DUX LEOPOLDUS erat.
Egerat ipse agmen, magnique erat agminis instar,
AEquans Pellaeum stirpe animoque Ducem.
Aurea caesaries, et centum flexibus aptae,
Heu quantum ornarant colla virumque comae!
Spirabat Rutulum, majestas regia Turnum,
Tyndaridumque, illic, fabula, fama fuit:
Principis haec autem dum ex parte geruntur, ad arma
Ducere consortes, clara LUCERNA, suos;
Praesidium Tiguro revocare, animare colonos,
Ad Sempacensem, castra movere, lacum:
Exploratores campis immittere, nullam
Tutandae Patriae coepit, habere moram:
Et mox Luceriis SILVANIA et URIA signis,
SVITIAque armatam suppeditare manum.
In campum Helvetii duxerunt mille, trecentos,
Sed quos terrerent fulmina nulla, viros.
Una eademque die Sempacum vidit amicos,
Una eademque hostes, vidit adesse, suos.
Nos ubi tam pulchro digestas ordine turmas,
Magnanimumque, inter cernimus arma, Ducem:
Terribilem mirari aciem, quae fulguris instar,
Spargebat tremulas e regione faces.
Stabant Austriaci, veluti Marpesia cautes,
Fluctibus irati non violanda sali:
Hinc galeata seges, rubrae cui cornua cristae
Pulchre inter croceas, emicuere, comas:
Inde cataphractum series horrenda virorum,
Et phaleratorum pompa celebris equum.


page 97, image: s111

Enituit tam culta acies, velut ignea rupto
Solibus aestivis dum micat, aethra polo.
Quattuor exposuit bellantum [Reg: bellantium] milia Princeps,
Mista [Reg: Mixta] fere Comitum sanguine, mista [Reg: mixta] Ducum:
Cetera vicinas legio dispersa per urbes,
Tanquam acie tanta non opus esset, erat.
Quae simul ac nostrum penetrarunt agmina visum,
Cernui ad aetheriam [(transcriber); sic: aetheream] corda levamus opem.
Atque ego; Tam rutilas ne formidate cohortes,
Pars expers hodie pleraque lucis erit:
Pro patriis stat causa focis; Rex aetheris alti,
Vela dabit nostrae prosperiora rati.
Pellite quisque metum. Reminiscere, o Helvete, nostros
Quomodo seruarint Numina summa, patres.
Quid Morgartensi pompa olim illustrius? aut quid
Agminibus nostris visum erat esse minus?
Parte tamen quantus stetit ex nostrate triumphus!
Teutonicos quantum pavit inane Duces!
Vivit, et oppressos e caelo respicit idem,
Qui tribuit patribus tanta trophaea, DEUS.
Quod dedit illa dies (veteres modo rite bipennes,
Rite parate animos) id dabit ista dies.
Si cui sint scabri, inorsu rubiginis, enses,
In promptu cotes, queis [Reg: quibus] acuantur, erunt.
Nobilium teneri nequeunt durare lacerti,
Nec Phaethonteae vim superare rotae.
Austriaci e contra, dum perspexere pusillos,
Agminis Helvetici, cominus esse globos,
Sic animare Ducem. Viden' [(printer); sic: Vah] , Illustrissime, praedam,
Quam dedit in nostras lux hodierna manus?
Hosce simul Davos, et rustica stemmata Mopsos,
Flagitii dudum perfidiaeque reos,
Ante reclinantem quam claudat vesper Olympum,
Offeret arbitrio dextera nostra tuo.
Subsidiis nec quippe novis, turmave recenti,
Tam bene provisum Principis agmen, eget.
Sunt sine lege cohors, et copia maior, inermes,
Nec belli nobis dexteritate pares.
Victima Martis erit faex haec Suicera, brevique


page 98, image: s112

Corruet ante tuos, lixa vel assa, pedes.
Vidit Hasenburgi nostras paulo ante phalanges,
Progenie clarus militiaque, Baro:
Vidit, et ardentem cernens in praelia pubem,
Telaque, dispositas, in sua, quamque, manus:
Sola ait, in nostris non est Tritonia castris,
Proxima belligeros fert quoque silva viros,
Impune, elicitus raro contemnitur hostis,
Multumque, ut perhibent, tela aliena nocent.
Lubrica sors belli est, et amat victoria curas
Saepe dies, mater censa, noverca fuit.
Fulgor, et aurifluus non usque triumphat amictus,
Ingentes animos saepe lacerna tegit,
Infremit, et contra sic Ochsensteinius insit
Regulus; O Domino nomina quadra suo!
Exue conceptum leporino e corde pavorem,
Dignum Threicio te quoque finge Deo.
Ante tubam trepidas? Leopoldi Principis aula
Indignus fuerit, quem cynomia rapit,
Paucula congeries aquilam testudine vincet?
Eripietque ipsi tela trisulca Iovi?
Perge age, cumque alma Comitumque ducumque corona;
Adde rei summam, Vir generose, manum,
Sepositis iam iamque lubet pugnare caballis,
Constet ut, a nobis futilem abesse metum.
Imus, et una acrem pedites intramus arenam:
Seruet anhelantes grex famularis equos.
Firmat dicta fides. It bello tessera signum,
Clangor magnicrepae, suscitat arma, tubae,
Explicat horrendam funesta tragaedia [Reg: tragoedia] scenam,
Spectator scenae est seruus, et actor herus.
Stant mediastini: ferali in puluere sudant
Tot procerum ingenui, Nobiliumque, globi.
Et quia decreto dudum jurata minaci
Helveticae strages rusticitatis, erat;
Praecipiunt nostras, quasi sepe, includere turmas,
Copia furtivae ne foret ulla fugae:
Non fuit ulla fugae Suiceris copia, funus
Queis solet exosa gratius esse fuga.


page 99, image: s113

Iam mihi, iam totam scribenti infundite Cirrham,
Hippocrenei Numina docta chori.
Pandite feruorem, quo vidit terra Suevos,
Vidit et, Helveticos incaluisse sinus.
Non secus ac frendens Getulaee invasor arenae
Exultat [Reg: Exsultat] , viso cominus hoste, Leo;
Ardua nec metuit vibrantem cornua Taurum,
Nec calcitrantes in statione pedes:
Sed pecorum sese regemque ducemque recordans,
Sternere solo omnem, cogitat, ungue feram.
Sic Leo Teutonicus, Taurisca e gente creatum,
Impare procinctu dum videt esse, gregem:
Praesumente nimis spe devorat agmen, et audax,
Lauro immaturas vult redimire comas.
Sed qui Thersites putat esse, merosque Daretes,
Entelli egregiam sentit adesse tribum,
Namque lacessito crevit violentia Taure,
Cornuaque hirsutis intulit unca jubis.
Alea prima quidem, victorem velle Leonem,
Dum calor invaluit, reddere, visa fuit:
maior enim cumulus, longeque potentior hostis,
Ac generosorum machina tanta ducum,
Quid nisi in Austriacis clament, Victoria, castris?
Quis palmam hic, hominum, non putet esse ratam?
Mactarunt nobis in primae turbine pugnae,
Sexaginta alacres, hostica tela, viros.
Anceps principium, certaeque immersa ruinae
Helveta congeries, si tepuisset, erat.
Sed validos iam quisque animos revocare, novaque,
Tentare insolitum, dexteritate, modum,
Pars cornu dextro, pars irritare sinistro,
Pars Leopoldum alia sollicitare via.
Hic tamen eminuit longe fortissimus unus,
In charta hac memorem dignus habere, locum;
Dignus et a turba ferre omnem Heliconide laudem,
Si Virtus ullo sit quoque digna metro.
Subsilvanus is est, cui VVINCKELRIEDIA nomen,
Iam Domus, a priscis inclita fecit avis.
Curtius hic alter trabeati more Quirini


page 100, image: s114

Dum calet, et patrii pugnat amore soli;
Macti animis, Socii, res est in cardine: totum
Quid iuvat aduerso perdere Marte diem?
Ferrea telorum, queis [Reg: quibus] pungimur undique, moles,
Alcidae neruis, tergore Atlantis eget.
Cum desit numerus, non defit vivida virtus:
Per ferrum, ac pyrios, haec iubet ire, rogos.
Ipse ego pro patriis ultronea victima flammis,
Ferre exquisitam non dubitabo necem.
Excipiam solus totius vulnera belli,
Inque mea stabit perditione salus.
Stabo velut rupes, et cunctis peruius hastis,
Quaelibet in nostrum, tela, ciebo, sinum.
Sic acie disiecta aditus, sic ordine fracto,
Nostra etiam plenus, fiet in arma locus.
Vos praepilatis ubi tandem in agone, sarisis [(transcriber); sic: sarissis]
Obrutus. humanam clausero morte viam;
Vos facti memores, domui sine praeside, et orbis,
Gratificaturam, porgite rebus, opem.
Sic ait, ac pronis confertim amplectitur ulnis
Telorum innumeram, pondera grata, struem;
Et genus omne hastas, et brachio utroque sarisas [(transcriber); sic: sarissas]
Colligit, atque audax vulnera mille capit:
Vulnera mille capit, sed in hostis membra vibrandis
Vulneribus, pandam, dat quoque mille, viam.
Cernere erat ferream generoso in milite silvam:
Transfixere unum tela trecenta sinum.
Ipse ingens animi, penetrantis acumina ferri,
Excipit, inque suo sanguine, victor obit.
Iam mihi Cecropios nec tellus Attica Codros,
Dardana nec Decios obiice, Roma, tuos,
Si factum trutines, en VVINCKELRIEDIVS unus
Antestat Decium robore, amore Codrum.
Porta patet saevae, sublato hoc obiice, pugnae;
Armatura suas fert quoque curta vices.
Certatim irruimus, violentaque tela vibramus,
Pertaesi tantam sustinuisse moram.
Findi mus irato cerebra ilicet obuia ferro:
Nulla usquam petimus, nuspiam asyla damus.


page 101, image: s115

Verbera quot resonant, tot terram funera pulsant,
Dum rhomphaea furit, corpus inane ruit.
Cetera ferales inter tamen, arma, bipennes,
Hostibus extremi causa fuere mali.
Munierit firmos fulgens cataphracta lacertos,
Texerit ambrosium cassis ahena caput:
Ferrea belligeris fuerit lorica Suevis:
Fortior his cunctis nostra bipennis erat.
Illa cataphractis munitos transiit armos;
Haec galeis tectas pexuit [Reg: pexit] una comas.
Visceraque inflicto penetravit et ilia ferro,
Tanquam a Sicaniis esset acuta fabris.
Thessala pugnaces ubi quondam Phlegra Cyclopes
Vidit, in aetherium [(transcriber); sic: aethereum] mittere tela polum:
Asperiore ferunt Briareum turbine, et aestu,
Feruere in excelsos non potuisse Deos.
Praevalet ergo truci, pubes Taurisca, Leoni,
Euellunt tumidas cornua dura Jubas.
Ipse quidem multos generosae verbere caudae
Icit, et infernam iussit adire ratem:
Pugnavere [Reg: Pugnaverunt] alacres, steterant heroica primo
Pectora et una omnem dedidicere metum.
Atqui onus armorum, Phaebi [Reg: Phoebi] que intensior aestus,
Scena fere totum continuata diem,
Et nimis ardentes nostra de parte secures,
Invitisque adeo pugna peracta Diis:
Extinxere omnes, in Principis agmine, neruos,
Oppressitque ipsum summa ruina Ducem:
Summa ruina aciem delevit funditus omnem,
Iamque erat in sola, spesque salusque, fuga.
Patriciorum ergo reliquus mansuescere coetus;
Poscere voce suos, aufugiturus, equos.
Verum ubi confusam, famularis turba, chimaeram,
Iamque fugae accinctos, improba, cernit heros:
Saepius a sessis licet inclamata Magistris,
Saepe inclamatam, ferre negabat, opem.
Nam sibi [(printer); sic: nisi] commissos conscendere lixa caballos,
Et curam vitae coepit habere suae;
Atque simul laxis calones quique lupatis,


page 102, image: s116

Anticipare omnem, qua fuit ansa, viam.
Erumpunt pavidi, capiuntque repente ministri,
Cursu velocem quadrupedante fugam:
Sic ubi Nobilitas profugos e puluere Vernas,
Et simul abductos territa cernit equos,
Vitae opportunum generosae quaerit asylum:
Anchora sed quassam non iuvat ulla ratem.
Lurida Taenarios sparsit Libitina capillos,
Et Cynosura bonae non fuit ulla spei.
Terra rogabatur: vitam illa fugamque negabat,
Nec nisi purpurei plena cruoris erat.
Unda petebatur: quaesitam at vero salutem,
Insidias sterni dum videt unda, negat.
Cliviae in his Princeps, funestum ut reddere naulum
Nauclero voluit, piscibus esca fuit.
Fugerat infelix deserto transfuga bello
Dux, ad contigui caerula stagna laci:
Multaque spondenti, Scande, inquit Nauta, celocem,
Si dederis pretium, mox tibi findo lacum.
Ingreditur quernam, trepidans formidine, cymbam
Regulus, ac profugum verna secutus herum:
Iamque vado propior, navarchum occidere mandat,
In patrios remeet ne, sine caede lares.
Portitor anticipat, versoque repente phaselo,
Nunc bibite, ac vestram sistite uterque sitim:
Illicoque extractis perae de carcere gazis,
Nauli, ait, haec omnem dat mihi pera vicem.
Horreo iam chartae reliquam committere stragem,
Acrius humanis saeviit illa modis.
Per sata, per silvas, per confraga tesqua, per ipsum
Seminecata acies, quaerit asyla, lacum.
Sed lacus, et tellus, et inhospita silva, macellum
Asperaque, hospitibus sunt laniena, suis.
Tandem ego; Plena Viri, plena est Victoria: anhelas
Parcite iam ferro contemerare manus.
Maximus Helvetiae tutorque Paterque, clientes
Et palma et spoliis obruit usque novis.
Olli aeternarum pangenda encomia laudum.
Astruat authorem [Reg: auctorem] non nisi, palma, DEUM.


page 103, image: s117

Ipsius auspiciis incaepta tragaedia, iisdem
Ducta ad felicem cernitur esse scopum.
Iusta modo sociis, ac justa ex hoste peremptis,
Nostrorum ritu, sunt celebranda, patrum.
Hic e Teutonicis, series heu quanta, Dynastis,
Clausit in abjecto, tristia fata, solo!
Tecta cruoriflua fuit omnis semita turma,
Hinc mutili proceres, hic iacuere Duces.
Helvetiis mixtos voluebat arena Suevos,
Alter, in alterius sanguine, sanguis, erat.
E Sociis nostris animam posuere ducenti,
Vulnera monstrantes non nisi prona, Viri.
Bina ex Austriacis perierunt milia, vitam
Laetius in patrio claudere digna solo,
Magnatum e numero Sex, Sexcentique supremum,
Ac septem decades, oppetiere diem.
Quae Gentilitiis insignia tecta coronis
Scuto praetulerat, copia grandis erat:
Quinquaginta ipsos, numeravimus, atque trecentos.
Illustri passim gente domoque satos.

[Note: {b. Ita clare Simlerus E tribu [(printer); sic: tribus] Principum, Comitum, Nobilium, et Equitum caesos fuisse 2000. asserit Stumpfius f. 568.}]

Hos tibi distincte sermo memorare latinus,
Et concinnandi non sinit ordo metri.
Primores fuerant, Hochbergae Marchio, stirpis
Fuerstenbergiacae, Zolleriaeque Comes:
De Thierstein gemini, Comes Ochsensteinius unus;
Waldburgi Dapifer, Brandisiique Baro:
Satrapa Hasenburgi, Comes Arbergensis, et omnis
Germano-Helveticae nobilitatis apex.
Hic mihi notitia non rari ac sanguine, juncti
Magna quidem ancipitis causa doloris erant:
Tu vero media marcensque iacensque ruina,
Tu generosorum gloria summa Ducum;
Austria quem Dominum, quem Caesaris aula Nepotem,
Quem dixere oculum, regna Alemanna, suum:
Exanimes conspecte inter, LEOPOLDE, cateruas,
In proprio tanquam victima caesa solo:
Ingenua extremo turbasti pectora luctu,
Vertice Cycnaeas digne videre comas.
Proh scelus! in tantas quae tandem audacia Scyllas


page 104, image: s118

Ausa est tam celebrem praecipitare Ducem!
Ipse quidem dignos dum spargit Apolline crines,
Proximaque aethereis, ora hum erosque, Diis;
Cui simul aeterni dignata est, cura Promethei,
Condere ab emerito corque animumque luto.
Dignus erat, cui vota simul communia, fato
Optarent Pylios prosperiore dies.
Sic ergo unanimes: Dormi LEOPOLDE, sit inter
Laetior, Elysios, iam tibi vita, choros.
Quam tibi noluerat pacem concedere tellus.
Praebeat in caeli nunc regione, DEUS.
Quid praedae obtigerit, Clades haec quemque docebit:
Sufficiens unus, praeda, fuisset homo.
Arma, cataphractae, Procerum cimelia, gazae,
Ac tanta dignus nobilitate penus,
Quindecim ab eximiis synthemata pendula contis.
Vexilla e variis, nobiliora locis:
Ingentique lucro cesserunt Principis omnes,
Quas quadrigarum copia vexit, opes.
Koenigsfelda gravi primaria funera pompa
Excipit, et cippo quemque decente tegit.

[Note: {d. Ducem ipsum Leopoldum cum LX. Viris primariis, ut habet Grasserus f. 85. etc.}]

Usque adeo in nostris divina potentia rebus
Ludit, et alternas miscet in orbe vices!
Optimus hic Princeps, cui Fors et Gratia clavum.
Teutonicas inter, contribuere plagas:
Dum veluti Phaethon, qui ex aequore surgit Eoo.
Terrarum dominos eminet ante Duces;
Erudit hic Orbem, quanta interualla, reapse
Distet ab Occidua, Lucifer ortus, aqua.

C. Enumerantur fuse a citatis, e quibus notat. Etterlinus, e 4000. Austriacis pauculos domum revertisse


page 105, image: s119

IV. ARGUMENTUM.

OBtrectare solent imperiti, salso sed inani cavillo Helvetios efferis quondam armis, omnique iure posthabito, terras Ducibus Habsburgo. Austriacis subiectas invasisse, hodieque contra ius et fas easdem occupare, celebres praesertim in districtu Argoviae, Turgoviaeque Comitatus; Nobilissimas etiam familias, castella et arces, non nisi ab agrestibus Helvetiae colonis, furore barbaro, radicitus excisas. Contrarium haec Epistola proponit, calumniamque ex classicis rerum Helveticarum Scriptoribus refellit, Guillimanno, Simlero, Stettlero, aliis, in annum 1308. et 1460. etc. HENRICUS VERDMILLER, BEATO VVILHELMO IM THVRN, a Gutenburg Scaphausiano.

De legitima possessione quarundam Helvetiae regionum.

TOlle animi scrupum. Tot scurras inter, et acres
Quos patimur Bavios: qui scommata montibus aequa
Evomitant, patriaeque suum populantur honorem,
Obstruat effrenes quis digno polline buccas?
Dicitur elapsis tempestas Helveta seclis [Reg: saeculis]
Barbarica saevisse manu, spretisque decorae
Legibus Astreae simul irritasse furentes
Eurique Zephyrique domos: nimiumque cruento
Accendisse una terrasque hominesque tumultu.
Dicimur haud paucas, quas Austria vendicat, urbes,
Efferi et indignis quondam invasisse lacertis,
Iam quoque posthabita mixtim usurpare Themista.


page 106, image: s120

Arguimur trusisse suis atrociter aulis,
Tot comitum, tot clara Equitum, tot prisca Baronum,
Tot generosorum, quos nutriit Helveta tellus,
Stemmata Nobilium; quin et petulantibus ausis
(Turba quod AEtnaeum [Reg: AEtnaeorum] consuescit ahenea fratrum)
Euertisse omnes, in amaenis [Reg: amoenis] collibus, arces.
Parcius ista viri! Tanta inter plaustra Theonum,
Prima ubi juratus sedet ad subsellia Momus,
Pythagorea vagis sunt danda repagula linguis.
Verba, logi, gerrae. Mutato nomine, vera
Quibit in auctores torqueri haec fabula, fama.
Nuper ad Austriacos Argoviae et oppida, et arva
Spectavere Duces: sed quae mutare suescit
Praecipitem fortuna rotam, mutavit et ipsos
Terrarum dominos: Et nunc Argovia dives
Suscipit Helveticas, ex aequo et jure, secures.
Contiguas, quod nemo negat, caepere [Reg: coeperunt] priores
Helvetii, terras: sed quod fecere supremo
Europae imperio, factum quis dicat iniquum?
Livori proprium est virtutem arrodere, et istam
Nec potes arrepta naturam expellere furca.
Mille, quadrigentis, ter quinos addidit annos,
Fastorum numerus, quo tempore vidit in almo
Fulgere Concilio lectos, Constantia, Patres.
Austriacas tunc forte tulit Fridericus habenas,
Ille Sigismundi personam caesaris, ille
Concilii famas ausus contemnere leges,
Improba sacrilega molitus praelia turba.
Ille Habsburgiaco generatus sanguine Princeps,
Tot regionum haeres, florenti Argoviae et amplis
Iura dabat terris: Sed eundem Caesar, et omnes
Concilii Proceres, ubi verae Ecclesiae apertum
Cognovere hostem; diplomate serio ad urbes
Helveticas misso, compescere Marte rebellem,
Idque loci positas, iussere, invadere terras.
Sic volumus, sic iussa damus; sic Curia sacri
Publica Concilii; sic concordantia magni
Vota Sigismundi statuuntque [(printer); sic: statumque] , monentque, iubentque.
Nec vero pactae Vobis induciae [Reg: indutiae] inanem


page 107, image: s121

Iniciant remoram. Iam jure utroque peritis
Pes decisa Viris, iubet illam e pectore curam
Tollere, et indignos ulcisci Principis ausus.
Ipsa haec, magnorum praesens Legatio Regum,
Concilii decreta probat. Sic ipse Bohemus,
Sic e Sarmatica veniens tellure Polonus
Annuit Orator: placet haec sententia Cimbro:
Legati haec mens est, alio sub sole iacentem
Qui colit Albionem: gelidi sic accola ponti
Censet Norvegus: sic suffragante lapillo,
Sentit Hyperboreo transmissus ab axe Suecus,
Haec crisis, hoc fulmen, tonat hoc anathema per omnem,
Tot populis quem farta gerit Constantia, coetum.
Quare agite Imperii fortissima membra, verendi
Ne Vos Concilii feriat censura, supremis
Parete imperiis; ad tela, ad classica vestros
Nunc reparate animos: stridentia pandite belli
Limina et Helvetico Fridericum incessite ferro.
Non exspectatis vel sic resipiscet ab armis.

[Note: {a. Guillim. l. 3. c. 18. Stettler l. 3. af. 110. Simler. f. 269. et seq. Grasser. f. 92.}]

Verum nemo suo cum militet aere, licebit
Seruare obtentas, hypothecae nomine, terras.
Pignus erit. quod quisque suis comprenderit [Reg: comprehenderit] armis:
Ut bello exhaustas haec suppleat arrha crumenas.
Caesareo sic charta quidem firmata sigillo
Hortata est Patriam. Quid Natio nostra? quid Urbes
Foederis Helvetici? Non ausae obsistere tantis
Concilii membris, tandem gessere petitum
Augusto morem: quasque hic Mavorte Secundo
Obtinuere plagas, justis hodieque tuentur
Atque regunt titulis. Arburgum, Arovia, Brugae,
Lenzburgum armisono vix expugnabile nimbo,
Semperque irriguis Zofinga uberrima pratis,
Fertile Surlacum, spectatrix ardua Rusae
Bremgarta, et laetis Provincia libera glebis,
Cumque fere invicta, Mellinga acerrima, Baeda
(Lata quibus ditio, multis habitata colonis)
Subiecere suas Cantonibus octo secures
Ausa quidem fuerant haec Castra, haec Oppida nostras
Oppugnare acies, grandique resistere nisu;


page 108, image: s122

Pro Duce supremas cum mallent ferre procellas,
Quam violare fidem; sed dum videre petitas
Abfore suppetias. pronis quantocyus [Reg: quantocius] ulnis
Excepere novos, sic fato urgente, Toparchas.
Consimilem fecunda fere Turgovia sortem
Nobilis Helvetici provincia pertulit agri.
In quinto decimo iam Sexagesimus annus
Currebat Seclo [Reg: Saeculo] , cum rusus [Reg: rursus] ad arma vocati,
Ad bellum allecti, veteres tractare sarissas [Reg: sarisas]
Caepere [Reg: Coeperunt] Helvetii. Romanae jura Cathedrae
Rexerat antistes PIUS, hac aetate, secundus,
AEneas toti celebratus Silvius orbi.
Ille Sigismundum dum castigare laborat
Austrium, ad Helveticas edictum destinat urbes
Atque iterum offensae tutari jura Sionis
Imperat; et fortes verbis hortatur amicis,
Instigatque viros, ut non tardante Minerva,
Oppida ad affinem satagant obsidere Duram.
Paret, et hortantem dum non vult spernere Papam,
Turgoiae celebrem, legio capit Helveta, tractum.

[Note: {b. Guill. cu. Stettler l. 4. f. 181. Simler. f. 161. et 279.}]

Sic Frauenfeldam sic Diessenhovium; et urbes
Sensim alias, rursumque alias sors prospera nostro
Addidit imperio: sic suffragantibus astris,
Corporis Helvetici compago aequissima crevit.
Ite modo Bavii, dentataque turba, Biones,
Lividi in hanc nostram, ceu mordax vipera terram:
Ite, ac Barbaricae, sui cerae gentis, Erinny,
Davorumque acri Melibaeorumque furori,
Aut Erebi Diris, aut nescio qualibus oestris,
Hoc titulo partas, posthac adscribite, terras.
maiores nostros ad facta heroica natos,
In tam difficiles, elapso tempore, pugnas
Nec furor, aut caeco praeceps audacia vultu,
Nec limphata [Reg: lymphata] Thyas, nec Baccho agitata Mimallon
Impulit; anguineos nec quae redimita capillos
Monstra, tenebroso saliunt Plutonis ab antro.
Sed rerum gravitas, sed candor et aequa potestas,
Et vix extorti laudata modestia ferri.
At quibus in tenebris, aut quonam mersa profundo


page 109, image: s123

Nobilitas antiqua iacet? Quis Turbo tot arces,
Tot castra evertit? Quaeve implacata charybdis,
Atria fumosas passim ostentantia ceras,
Ausa inter patrios fuit absorbere penates?
Deucalioneae nunquid rediere procellae?
Tecta tot ac turres num saevi immitior Euri
Impetus? AEoliis num furtim excitus ab antris
Corus, et ipse tumens flabris subuertit Orion?
Inter tam varias fortunae mobilis ansas,
Tot metamorphoses, tot fulmina, bella, tumultus,
(Lex ubi febricitat, Canonesque premente Vacuna,
Iura fere solis suprema petuntur ab armis)
Non ibo inficias, durante hoc turbine, crebram
Quin quoque nostra solo virtus aequaverit arcem.
Litigiosa istum metimus post semina fructum.
Nobilitas plane, quae nostram excidere gentem,
Sempaci ac Laupae violento quaesiit ausu,
Si glomeratim obiit, sibi balnea sponte paravit.
Id belli luctum est. Te nunc tria verba docebunt,
Plexerit Helveticas quaenam Rhamnusia stirpes.
Induperatorem postquam Ducis ira Ioannis,
Perculit Albertum, meritas exarsit in iras.
Uxor, et enectum soboles conquesta Parentem.
Flagitii consors erat Eschenbachius ipse
Regulus, ac Palmae celebres, VVarthaeque, Barones,
Perperam in immanem persuasi a Principe culpam.
Horum illustre genus, perque arva, per oppida multis;
Iura dabant populis: sed tam crudelis iniquam
Criminis ob noxam, varias mors unica mortes.
Intulit, et magnis fuit ultima linea rebus.
Quinquaginta olim Comites haec prodiga tellus;
Nutriit, ac centum sexagintaque Barones.
Nobilium, quosque [(printer); sic: quos] ordo simul decoravit Equestris,
Stemmata si numeres, plus mille ducenta revolves.

[Note: {c. Grasser. f. 12. Guill. l. 2. f. 291. qui f. 242. scribit, Nullam nationem aut regionem plures Nobiles aut praestantiores Helvetia protulisse, imo quicquid verae et antiquae Nobilitatis in Sequanis et Germania est, Helvetios suppeditasse, et inde evenire.} ]

Tanta haec Nobilitas, tam illustria stemmata, quantam!
Caesaris, heu quantam, subiere a caede, ruinam!
Infandum Regina iubes renovare dolorem,
Vindictae nimios dum laxas undique frenos.
Horret charta stylum, calamoque invita ministrat


page 110, image: s124

Sepia. Per totam desaeviit Austria terram;
Bacchata est Nemesis: periit promiscua ferro
Nobilitas, solvitque insons cum sonte patrati
Crimina flagitii: prosapia quarta nequibat
A tam funesto consistere tuta macello.

[Note: {d. Guillim. l. 2. c. 150 308. et 309.}]

Qualis in Hercynios cum flamma erratica saltus
Vel Boreae furiis, vel moto immittitur Austro,
Parvula principio solum stridentibus infert
Praelia juniperis, humilesque aggressa genistas
Ventilat, atque imi lambit virgulta fruteti;
Viribus inde auctis, sensim se attollit, et altas
Infestat piceas, ornosque lacessit et ulmos,
Vertat in ardentem donec nemus omne favillam.
Saeviit haud aliter vindictae flamma, necisque
Suspectos Proceres, et iisdem sanguine junctos
Caesariana phalanx funestas traxit ad aras;
Implicuitque rotis, et stricto guttura ferro
Messuit: exhausta donec tellure, supremum
Alter in alterius captaret sanguine somnum.
Arcem Faruangae (clarorum erat ista Baronum
Regia) dum tragicum cupiunt vitare furorem,
Haud pauci numero, fortuna et origine clari
Introiere Viri. Septus fuit aggere murus,
Firma loci facies, ut territa turba salutem
In tam munito non desperaret asylo.
Sed nec in arce salus: haec quippe ut diruta telis
Concidit Austriacis, clarissima stirpis avitae
Nomina, lugubres dant coram Principe paenas [Reg: poenas] .
Sexaginta ipsos ab equestri sanguine claros.
Una eademque die feralis mucro trucidat.
Purpureum Regina ipsa calcante cruorem.
Altburae castrum simul haec intravit Enyo,
Hac quoque lethiferas [Reg: letiferas] vibravit in arce secures.
Quadraginta illic senique fuere reperti,
Nobilium de gente Viri, quos rumor et ortae
Terror Adrasteae, munita intrare coegit
Pergama, et exstructis firmata palatia vallis.
Verum ibi devictis, Leopoldi Principis ipsos
Vindicis ante oculos, animam conducta licetur


page 111, image: s125

Atropos: ac generis neglecto flore, feroci
Quam libet illustres proscindit acinace fauces.

[Note: {e. Guillim. l. 2. c. 150 308. et 309.}]

Funditus eversas, cumque omni flore necatas
Nec memorare domos, nec mens est scribere stirpes.
Illa tot arcigeris exculta Argovia clivis,
Nobilium verus, non casso nomine quondam
Appellata sinus; tam claris inclita ceris
Atria, in abjectas, flagrante hoc impete, vidit
Degenerasse casas: vidit penetralia magnis
Culta prius Satrapis, fecisse cubilia brutis
Hospitiumque feris. Vidit plus mille ducentas
Expirasse [Reg: Exspirasse] animas; vel lethi horrore paternis
Migrasse hospitiis, caecasque hinc inde latebras.
Et mage securos alibi quaesisse penates,
Milite Teutonico perierunt integra passim
Oppida, cumque suis heu quantae stirpibus arces! {f. Guillim. l. 2. c. 150 308. et 309.}
Passa fuit tantam non sola Argovia stragem:
Turgoiae fines eadem Libitina, parique
Effera supplicio Tigurinum excurrit in agrum. {g. Stetiler l. 1. f. 36.}
Pars igitur Rheni, pars ostia tendit ad Istri:
Pars nemorum salebras, pars denique nescio qualem
Migrat in Utopiam: cupit unum anima omnis asylum.
Id quoniam Helveticis nusquam prostabat in oris,
Pleraque Nobilium, tam ingrato territa lesso,
Territa funeribus, truculenti Vae Iovis irae:
Cedere, et una alias coepit captare tabernas.
Discet posteritas, nimis esse potentia magnis
Brachia Principibus: discet quam enorme piaclum,
Quam gravis ac quantae sit culpa obnoxia paenae [Reg: poenae] ,
In diadematos mucronem stringere Reges,
Tu bona Nobilitas, ni mens tibi laeva fuisset,
Iam quoque floreres, Patriaeque arx plurima stares,
Addere plura piget. Tibi nunc responsa licebit
Helvetiam exosis formare Theonibus, et sic
Hipponacteas aliorsum inflectere sannas [(printer); sic: sanas] .
Saevierit, bilique omnes laxarit habenas
Austria; si fines hodieque revisat ad istos,
Dicere sic poterit. Quidni fecunda fuere,
Quae tam multiplicem pepererunt, vulnera messem!


page 112, image: s126

Bellum Lerneae nimirum indiximus hydrae.
Nobilitatem omnem dum ferro nuper et igni
Perdere, in Helveticis passim decrevimus aruis,
Nobilitate auctas iam fulgere cernimus Urbes.

V. ARGUMENTUM.

INter egregia Helvetiorum facinora; sempiterna quoque memoria dignum est generosissimum illud, sed et maxime cruentum praelium, Anno 1444. ad Divi Iacobi, in Basileae suburbano pugnatum. Cum enim Galliae Delphinus (Ludovicus postmodum XI.) tempore Consilii Basiliensis in Germaniam allectus. cum ingenti Gallorum britannorumque militum exercitu, Helveticos fines depopulabundus invasisset: a modica nostratium manu non semel invasus; ad Pratelam ac Muttecium caesus, et trans Birsam, heroica fortitudine repulsus, palmam et militem propemodum omnem, ad LX. milia ab aliquibus censum, perdidisset; nisi aliae atque aliae semper copiae, Exercitui iam labanti, iteratas suppetias tulissent. Helvetiorum erant circiter 1500. vel 1600. gloriosa morte, in suo et hostium sanguine, potiorem partem, defuncti. E quibus pauculi residui, posteaquam e clade domum sunt reversi, ac si minus generose dimicassent, vita ipsa sunt periclitati.


page 113, image: s127

Stumpfius, Simler, cum reliquis in Annum 1444. PETRUSA GRAVENRIED, CONRADO A BERENFELS, Basiliensi.

De generosa, contra Galliae Delphinum, dimicatione.

VIximus? et fractis tam insani viribus hostis,
Pensatur tragico, mens generosa probro?
Perque cruentatas milleno vulnere frontes,
Obtinuere unam, nostra trophaea, crucem?
Hercule, quae nostras inopina refertur ad aures,
Si meruit solidam, nuncia fama, fidem:
Viximus, ac tractae per mille pericula vitae,
Tela per ac sparsos imbre cruoris agros,
Per DELPHINI acies iterumque iterumque repulsas,
Promeruere unam, praelia nostra, necem.
Nam simul ac reduces, medii de puluere lethi.
Ingredimur patrios, vix duo tresue, lares,
Laurigeram se quisque ratus meruisse coronam,
Audit quisque malam se meruisse crucem.
Livida fama nimis, plebio exorta susurro,
Futilibus miscens frivola multa logis.
Continuo totam falsis rumoribus urbem.
Et strepero, primas occupat, ore, fores:
Pluraque de nostri blaterans prurigine belli.
Euomit in medio talia verba foro.
Usque adeo fas est profugos impune Thrasones,
Inter honorificos, nomina ferre, Viros?
Quis neget e Socia faecem hanc fugisse palaestra,
Et bene pugnantem deseruisse gregem;
Quidni igitur digna plectatur transfuga paena [Reg: poena] ?
Expiet infamem fune, vel ense, fugam.
Nonne fuit satius generoso occumbere letho,
Quam trahere imbelles e statione pedes?
Occidat in patria, timidum quicumque cruorem
Noluit afflicta fundere pro Patria.


page 114, image: s128

Ista quidem vulgi fuerant commenta, mihique
Praefica iam summum dixit adesse diem.
Quis furor, o cives? Quem provida fata tuentur
Incolumem, mortis ne reputate reum.
Sectati Helveticas, Heroum more, phalanges,
Nuda per, audaces, trusimus, arma, manus.
Agmina DELPHINI, vastas aequantia silvas,
Dardana in umbrosis quas tenet Ida iugis,
Non semel a primo rubicundi Hyperionis ortu,
Hesperias donec fessus iniret aquas.
Impavidi tulimus, quanquam [Reg: quamquam] intrassemus arenam
Non nisi SEXCENTI, non nisi MILLE Viri.
Magnanimi stetimus: Sed cum sine fine, resectum
Saucia Gallorum tolleret, Hydra, caput:
Maluit in medio virtus heroica campo
Una efflare animam, quam tolerare fugam.
Perstiti et ipse ferox, crebrosque haec dextera Francos,
Non exspectatam fecit inire scrobem.
Transfuga qui fuerim, suscepta a fronte loquantur
Vulnera, queis [Reg: quibus] nullum terga dedere locum.
Optavi, o quoties! Sociorum ut more liceret,
Ultima pro patriis fata subire focis.
Herculeae ne nempe forent oblivia pugnae,
Non omnes pugiles abstulit una dies.
Horum ego de censu, scribendam sanguine cladem,
Vix bene curata, per-tibi-texo manu-
Farnsbergam Helvetii, Tigurumque illustre, premebant
Vallata geminos obsidione locos.
Iamque; fere medium cursu transgressus Olympum,
AEstivo Icarius fulserat igne Canis:
Cum subitus per castra volans, perque agmina rumor,
Nuntiat hostiles astra ferire tubas,
Atque peregrino nigrescere milite cunctos,
Quoscumque alluerent Rhenus et Illus, agros:
Nec prius indicto, terram omnem incessere, bello
Agmina ab occiduis vix numeranda plagis.
Nec mera rumorem comitaverat umbra: videbat
Innumero plenum. Rauracus, hoste solum.
Viderat externas, per compita quaeque phalanges,


page 115, image: s129

Perque omnes, passim castra locare, vias.
Audiit horrifico reboantes murmure pelles,
Et strepere insuetis tympana rauca sonis.
Ferrea Bacchicolas invasit grando Tribocos,
Alsatiamque fero pressit utramque metu.
Aurea ab erectis fulgebant Lilia contis,
Lilia magnorum praevia signa Ducum.
Praetulerant compti pictos Delphinas Ephaebi:
Flectebatque alacres Scotus et Anglus equos.
Gentis Aquitanae fulsere asarota, suosque
Santonus et Biturix instituere choros.
Cum coniuratis, reputata est tota, Britannis
Gallia, de patrio prosiluisse solo.
ARMENIACENSES vulgo audivere; videntur
Cognata Armeniis, monstra fuisse, feris,
Gallicus obtinuit DELPHINUS in agmine primas,
Magnum e regali stirpe domoque genus.
Quina fuit Legio, plusquam tricena Virorum;
Milia, Delphinum sunt comitata Ducem;
Fama dabat tanto multas super Hospite causas,
Nec tamen aequalis fama tenoris erat.
An BASILEAE urbem furor hic armatus, et illic
Quaesiit incaeptum [Reg: incoeptum] perdere CONCILIUM?
An quae Francigenae fuerant annexa Coronae,
Sub Regni veterem cogere jura fidem?
An suasu Procerum, Suiceram invisere gentem?
Liberaque excusso reddere colla iugo?
Helvetiae partos iterumque iterumque triumphos,
Plurimaque invicta lata trophaea manu.
Constat apud magnos, quos fert vicinia, Reges
Invidiae multam suppeditasse facem.
Instar fecundi ne cresceret ergo Sinapi,
Multorum in votis, ut premeretur, erat.
Subscripsit tragico tempestas ferrea voto,
Helvetiae saevas ingeminando minas.
Ipsa tamen victrix, ceu palma virentis Idumes,
Quo magis hinc pressa est, creverat inde magis.
Nos, ubi progressum tantis legionibus hostem,
Comperimus, nostris sparsim inhiare plagis:


page 116, image: s130

Mittimus in prima, Sexcentos mille, caterua,
E gemina sumptos obsidione, viros.
Altera Farnsbergam, Tigurum pars altera clausit,
Concessa his solis Martis arena fuit.
Qua sua prata virens extendit Pratela, primas
Conserimus Galla cum legione manus.
Dampmarti Comitem, cuneo petulante vagantem,
Caedimus, et versis inde fugamus equis,
Dum sequimur profugos, procedunt obuia nobis
Armeniacorum, milia dena, Virum,
Effera vere acies, Equitum inde asperrima nimbis,
Hinc peditum instructis perniciosa globis,
Nunc alacres exercet equos, nunc impete facto
Exonerat fartos glande strepente tubos.
Nunc lituos instaurat ovans, nunc Classica plaudens
Personat, ac duros excitat [(reading uncertain: reading uncertain)] aere Viros.
Turba quid in tantum faceret tam paucula coetum,
Quam poterat solus pellere rure metus?
Ibat, ut in visos Mavortius Hector Atridas,
Mugiit ut rauco bellica concha sono.
Terrificare ratae, maiorem in praelia neruum
Helveticis animis progenuere, tubae.
Aggredimur; certique igneo praeludere plumbo;
Quisque ferire virum, quisque studemus equum.
Nec fatuos lusisse ignes, nec bruta fuisse
Fulmina, lapsorum copia testis erat.
Feriae erant nullae, Sed nostris obruta telis
Perdiderant magnam, milia dena, manum,
Perdiderantque animum: Davos namque inter et Iros.
Plectimus illustrem, dum quoque, saepe Ducem;
Dumque cruenta nimis fervescit pugna, reducunt
Sanguinea mancos e statione choros,
Sesqui mille Viri, (nisi sesqui mille Leones
Pelle sub Helvetica belligerasse putes)
Sesqui mille Viri, bis millia quinque fatigant,
Eneruant, perimunt, qua data resqua, fugant;
Balistas capiunt, praeda potiuntur opima,
Deportant pulchro multa trophaea lucro;
Per Muttecii agros, ad Birsae littora trudunt,


page 117, image: s131

Delphinumque novo more, natare docent.
Interea nostram sitiens BASILEA salutem,
Terrarum omnigenis Urbs celebrata Viris,
Anxia belligeros iterato hortatur amicos,
Incaeptum [Reg: Incoeptum] ut cauti progrediantur iter.
Delphini innumeras, sperat gens prodiga, turmas,
Bis septingentis caedere posse Viris?
Voluere Sisyphium, quidni temeraria saxum,
Aut Ixioniam vult agitare rotam?
Ante Corinthiaci molem perfoderit isthmi,
Victricem a tanto quam ferat hoste manum.
Contenti egregio, Basileam intrate, trophaeo,
Dum licet in patrios, aut remeate, lares.
Hostium inexhaustam [(reading uncertain: reading uncertain)] vix aequant Gargara messem:
Hostem qui ignoram [(reading uncertain: reading uncertain)] , in sua damna meant.
Sic Basilea monet. Sed plebs generosa nec ullum [(printer); sic: ullam]
Admittens animo bellipotente metum,
AEgrius haec suffert, primoque haec dicta ferentem,
Vivere non patitur concita turba, Virum.

[Note: {a. Ita Stumpfius.}]

Alteri, ab incaeptis [Reg: incoeptis] itidem absterrere volenti,
Persuasum ut Nobis se sociaret, erat.
Perstitit, atque una truculentum effusus in hostem,
Patritio, affinem, sanguine, tinxit humum.
Ille corona tuos inter, BASILEA, tribules,
Ille inter fortes, gemma decusque, Duces,
Nostro etiam meruit celebrari carmine, dignus,
Qui vel Maeoniis [(printer); sic: Meoniis] pervolet astra metris;
Ille lacunoso sortitus ab alite nomen,
Promeret esse tuas, Iupiter, inter Aues.

[Note: {b. Ioan. Scevogel a VVildenstein, Senator Basiliensis.}]

Perdidit ergo operam prudens basilea: vereri
Innumerum hunc numerum turba pusilla nequit.
Turba pusilla quidem, egregiis sed maxima coeptis,
Ac nisi lapsuros nil veritura polos,
Pergit et audaci caepta [Reg: coepta] urget praelia passu,
Cunctari et tacito nescia stare loco.
Ventum erat ad Birsam [(printer); sic: Brisam] . Pontem occupat hostis; inimus
Turmatim aduersas, transque vadamus aquas;
Progredimurque alacres: nil territat hostica fusis
Vel bombarda sonis, vel catapulta pilis.


page 118, image: s132

Cernitur, a Divo Domus appellata IACOBO,
Heu quantis furiis nobilitata Domus?
Hic locus, haec nostro tinem dedit area bello,
Inde trahet nomen pugna cruenta suum:
Pugna aequanda tuis, Heros Tirynthie, pugnis,
Saeva in Maenalias dum capis arma feras.
Ille quidem fama, memorique poemate dignus,
Vivet in aeterna posteritate, Locus.
At mihi, si fusum cupiam memorare cruorem,
Pocula Pegaseae jure petantur aquae.
Horreo scripturus: Vix pugna merebitur aequam,
Si quoque Grynaeu narret Apollo, fidem.
Scribo tamen. Spatiis dum stare ingentibus hostem,
Stratumque armato cernimus imbre solum,
Sic tandem unanimes. O Herveti ad ardua nati,
Pro Patria lubeat stare, ferire, mori.
Vincimur? immensus non stabit ab hoste triumphus:
Vincimus? immensum stabit ab hoste probrum.
Area, quae a Divi protenditur aede Iacobi,
Si visum Superis, area Martis erit.
Illa decus laurumque feret: vel pollice verso,
Si visum Superis, area mortis erit.
Iamque octava dies Septembreis ante Calendas
Orta erat, Eois Solque rubebat equis
Cum gravis, ac niveo Dux Regius ipse caballo
Prominet, ac subito Martem iterare iubet.
Bellicrepae mox ergo tubae, repetitaque fervent
Classica, et infesto personat aethra sono:
Praeludensque truci balista canora boatu,
Marti sacrandum clamat adesse diem.
Iamque faces ac tela volant; lambitque, voratque
Saeva Iacobinam, Mulcibris ira domum,
Ipsa quidem vasto fuerat circumdata muro
Area, et accessum fecit ubique gravem.
Hanc ergo omnigenis Delphini exercitus armis,
Hanc quatere accensis sulphure et igne pilis;
Hanc alio atque alio pugnantum incessere nimbo,
Barbaricaque omnem sternere peste viam.
A quatuor ventis stetimus circumdati, et ullam


page 119, image: s133

Certanti Helvetio nemo ferebat opem.
Ferre studebat opem BASILEA, sed ipsa tueri
A tam atroce suos debuit hoste lares,
Implorato igitur celoque, DEoque iubemur
Mittere quisque suas in sua tela manus.
Mittimus. Extemplo patet acri janua bello,
Euocat Orco omnes Persephonea striges.
Horrida tempestas. Strident lituique, virique;
Admittit nullum seria scena jocum.
Arma repente armis miscentur, spicula telis,
Virque viro, dextrae dextera, pesque pedi.
Stabat utrinque seges nudati acerrima ferri,
Inque acie multam fecit utraque necem,
Horruit imprimis, diroque sacravit Averno
Persaepe Helvetices, barbara turba, Spathas.
Rumpimus his certe grassantibus obuia, rumpunt
Qualiter iratae, ferrea clathra, Leae.
Inde Leoninam caeperunt [Reg: coeperunt] dicere pugnam,
De tanta attoniti strenuitate Viri.
Undique enim cincti, cuneos penetravimus omnes,
Ut penetrant duras tela trisulca petras.
Iam dextram impavidi, modo laevam invasimus alam,
Area securum non dabat ulla locum.
Credere erat reduces in arena stare Gigantes,
Intulerant ipsis qui fera bella Diis.
Quae portentoso Titanas robore, quaeque
Geryonem memorat fabula, quaeque Gygem,
Quaeque iniecturos nemorosae Pelion Ossae,
Praesaga Helveticae gentis imago fuit.
Credere Delphinus poterat, nimis impare cultu
Centimanos secum belligerare viros,
Sive lacertosos Calabra de stirpe Milones,
Sive Atlante satum, sive Glycone genus;
Nam velut Antaeos, quos dudum obiisse putabat,
Viderat attacta surgere rursus humo.
Surgere vidit humo neruis tam audacibus, ac si
Phillyrides subitam cuique tulisset opem.
Pars hic sanguineas transfixo e corde sagittas
(Hostica namque inter tela, Sagitta fuit)


page 120, image: s134

Pars, inquam, horribiles retrahens e carne sagittas,
Pene sibi laesam nesciit esse cutem:
Pestemque abiciens, His, inquit, copia telis
Plurima stridoris, pauca valoris inest.

[Note: {c. Capitan: Hafner in Chron. Salodor.} ]

Unus in hoc albo (quatuor cum forte Britannis
Obuius, absque armis, absque sodale; foret)
Contra quatternos in arena militat hostes.
Postponens licitae vitam animamque fugae:
Statque ingens animi, donec penetraret anhelam,
E pharetra hostili ducta sagitta, cutem.
Ergo fere exanimem repetitis ictibus urgent,
Lentaque innocuum morte necare student,
Et choreas ducunt: Sed iniqua haec gaudia luctus
Occupat, et longos non sinit esse choros.
Cernens, namque suum, collegat fidelis [(reading uncertain: reading uncertain)] , amicum
Inter inaequales, ferre duella, manus,
Illico inardescens, Hodie vel Cosmus amico,
Quattuor his fungis vel Briareus, ero:
Dixit; et Helveticam gyransque acuensque bipennem,
In sua saltantes provocat arma Scotos:
Provocat, ac binis confestim ad Tartara missis,
Aggreditur reliquos, unicus ipse, duos.
Consternati ambo, Zephyrinis ocyus alis,
Ut vitam redimant, in sua castra volant.
Seminecem victor validos dignanter in armos
Sublevat, Helvetiis restituitque suis.

[Note: {d. Capitan: Hafner in Chron. Salodor.} ]

Illi continuis stantes, haec inter, in armis,
Fortiter hinc perimunt, fortius inde ruunt.
Et iam spumantes Phaethontis, in axe, iugales
Plus mediam cursu praeteriere viam;
Cum sua Delphinus perlustrans agmina, fartos
Corporibus caesis undique cernit agros:
Iamque fere numero dispersa cadavera, iamque
Celtarum elisos, fine carere, Duces:
Et tamen Helvetios totis discurrere campis,
Perque impune omnes ire, redire, vias.
Suscitat ergo suos, ac tot legionibus unam,
Haud frustra veritus iam superesse fugam,
Convocat omnem aciem, repetit fera classica, mandat


page 121, image: s135

Undique dispersos accelerare globos:
Iraque ne iugulet simul omnes Helveta Celtas,
Afflictis subitam tendere rebus opem.
Aduolat ala recens, pugnam innovat. ingruit ingens,
Accenditque aciem rursus utramque, furor.
Caedimus et cadimus. Sed dum languore peresos,
Marte fatigatos, non levat [(printer); sic: levet] ulla quies:
Saepe triumphato iam parcere cogimur hosti,
Saepe triumphantes iam cohibere manus.
Tandem, ubi Luciferi primo luctamur ab ortu,
Presserat occiduum Vesper et umbra diem.
Umbra fuit multis: sed et ipso texit in hoste
Bis ter millenos, funebris umbra, viros,

[Note: {e. Idem cum Stumpf. et Grassero. Stettlerus meminit Comites IV.} ]

A ter quingentis, mirum est, SEXMILLIA letho
Sic potuisse dari, Sic [(reading uncertain: reading uncertain)] potuisse premi.
Sustulit e medio non solos Parca ministros,
Verum etiam primae nobilitatis Heros:
Principem in hisce Virum, quem nuper viderat inter
Stare Caledonios, terra Britanna, Duces.
Te quoque Magne Equitum, Francorum e gente MAGISTER.
Quos decorat titulis clara MELITA suis.
Ferreus interea Sociorum lumina somnus
Urserat, ac facies plurima mortis erat:
Pleraque pars cecidit, sed inultus nemo: praeibat
Ad Phlegethonteum victima crebra lacum.
Helvetii unius quot dextera continet ungues,
Tot letho, aut plures tradidit una viros.
Paenituit, sed sero tuos Delphine Tribunos,
Effera in Helveticas arma tulisse plagas.
Ipsus hic in panda Stans LUDOVICUS arena,
Praelia miratus prodigiosa nimis,
Si lubet, extremos, inquit, penetrare Gelonos;
Bactra per ac duros ite, redite, Scythas:
AEquanda Helveticis et brachia et arma lacertis,
Nec Scytha Martipotens, nec fera Bactra dabunt.
Ingentes acies, ac multo sanguine sparsas
Vidimus, arma inter nos quoque crebra, manus.
Vidimus audaces ferro concurrere turmas,
Sequana qua patrii perfluit arva soli.


page 122, image: s136

At trutinando istam, sunt puta crepundia, pugnam;
Illa putes Pueros, hanc agitasse Viros.
Fallimur, e vasto, si lumen Atlantis, Olympo,
Fortius in toto conspicit Orbe genus.
Milia plus tredecim, nobiscum Gallica virtus,
Iusto in Francigenis, Marte, cecidit agris:
Pugna tamen Nobis stragem dedit illa minorem,
Quam turba haec, modica pene tegenda, vola.
Thermopylas certe partamque Leonide palmam,
Et modico attritas milite, Xerxis opes,
Si Sparta obicias; ad Divi bella Iacobi
Respice, et audito Iudice, Sparta sile.
Forsan et Ascraeo quondam prodibit ab antro
Helvetus, Aonia tam bene potus aqua,
Heroam ut gentem, magnisque aequanda Camillis
Nomina, Pieria tollat ad astra tuba.
Sic ait, aeterno jurans socianda deinceps
Foedere, cum tantis, Lilia Franca, viris.
Conticuere omnes: caepit [Reg: coepit] sua funera tellus,
Dormierat somnum turba perempta suum.
Nec tamen una omnes animam efflavere; superstes,
Quam Clotho extimuit, turba pusilla fuit.
Turbae ego pars fueram, cui vulnera mille gerenti
Vix sua seminecem membra tulere cutem.
Turba repente Equitum Delphini e Principis aula,
Occisos pugiles ut quoque lustret, adest.
Dux equitum BURCKARDUS erat, de Lance-Coronae
Dictus, et ipse domo nobiliore satus.
Laetus hic atque alacer, detecta in casside bucca,
Caesa per, aerisono, corpora, vectus equo,
Certe hodierna, inquit, Nobis fortuna paravit
Purpureas inter, balnea laeta, rosas:
Quaenam ita jucundis possent spectacula thermis,
Qualia Tempe istis aequivalere rosis?
Laeti, agedum, Socii. Nequiit sufferre cavillum
Proximus, inque suo pene cruore natans
Helvetus; ac silicem prendens sibi forte propinquum,
Languida vix tandem brachia tollit humo;
Moxque petens Equitem librati fragmine saxi,


page 123, image: s137

Tu quoque de nostris balnea sterne rosis.
Hanc age, tolle rosam. Dixit vibravit, et ecce!
Dum tonat hic faxo, decidit alter equo.
Diffugiunt reliqui; sed Te BURCKARDE cruentat,
Te Burckarde silex prodigiosa necat.
Postera ubi croceis surgens Tithonia bigis
Puniceo, optatum reddidit, ore, diem:
Vivere me dubitans, video vixisse sodales,
Et vere modicam iam superesse manum.
E ter quingentis mecum, evasere bis octo:

[Note: {f. Grasserus et Chronica citata.} ]

Dormit in aprico cetera turba solo.
Dormit et in roseo iam purpurat uda cruore
Lumina, pro patriis exoculata focis.
Nobiliorem alibi vix obtentura triumphum,
Argaeis oculis si vigilasset, erat.

VI. ARGUMENTUM.

ANnum Christi 1476. Confoederatis reddidit turbulentissimum Dux Burgundiae Carolus, ut Regionum ac rerum omnium abundantia locupletissimus, sic belli gloria nulli Principum secundus. Is importuno bello dum Helvetios lacessit, et universas pacis petitae conditiones respuit, incredibili opum, militum, et ipsius vitae iactura, orbem docuit fortissima quaeque ab inferioribus etiam posse confundi; dum a despectis Helvetiis ille triumphatus est, qui Galliae Regem, qui Caesarem, qui potentissimos Europae Principes ab arbitrio suo habuerat suspensos. Praelia cum ipso gesta Heros ille proponit, qui iisdem cum Praetura interfuit: quae omnia accurate pertractat Philippus de


page 124, image: s138

Comines, et universi rerum Helveticarum scriptores. IOANNES AB HALLVVEIL Eques. NICOLAO A DIESBACH Equiti.

De Praeliis Burgundicis Elicurti, Gransonii, Morati, Nanceii.

ECquid, Amice, rogas? Attritam CAROLI Erinnyn,
Edomitas tanti hostis opes laurumque, lucrumque,
Et Burgundiacas breviori schemate plagas,
Dum memorare iubes; Titanium in ungue Gigantem,
Aut desperatae flagrantia Pergama Troiae,
In nucis exiguo, mandas celare?? quasillo.
Dicam equidem, quae cumque manu pugnante patravi,
Quaeque oculis funesta meis, quaeque auribus hausi
Praelia: venturos ut in ardua facta Nepotes
Extimulem [Reg: Exstimulem] , nervosque animis gliscentibus addam.
Uranie tu Diva mihi, cui lucida caeli
Sidera, et aetherios [(transcriber); sic: aethereos] cura est lustrare Penates,
Fare age, queis [Reg: quibus] tandem genitusue alitusue sub astris
CAROLUS, aut tantos quo sidere caeperit [Reg: coeperit] ausus:
Ut decor ille Ducum nulli virtute secundus,
Quem patulis Fortuna ulnis, quem Gratia triplex
Hactenus, atque hilari blandita Faventia vultu
Foverat; Helveticis vulsus radicitus armis,
Tristia deluso dederit spectacula mundo!
Hunc velut effuso largissima Copia cornu,
Hunc unum Lydiae stiparunt pondera gazae;
Cui Ligeris, cui dives Arat, cui pinguia Mosae
Littora, cui Scaldis, Rhenique, amplusque Mosellae
Tractus, inexhausto fiscum farsere tributo.
Certe hunc Sequanii, Burgundionesque bimembres
(Nectaris affines ubi pampinat Heduus uvas)
Terraque Retheliae, pinguique Nivernia gleba,
Legitimum dixere Ducem: nec Celtica tantum
Rura, sed una alias (qua se dilatat amaeno [Reg: amoeno]
Belgica clara situ) rexit Burgundia gentes.


page 125, image: s139

Explicat acclives quae Lucenburgia saltus,
Hannoniaeque solum Cererisque Artesia nutrix,
Et celebres Batavi, cultisque annexa Brabantis
Flandria, cumque suo Limburgi terra Namurco;
Zelandique agiles, et quos diuturna celebrant
Praelia, Eburones; ac denique, quicquid ab alti
Districtu Vogesi telluris, ad usque Britannum
Visitur Oceanum, tot fortia Castra, tot Urbes,
Totque Dynastiae Comitumque Ducumque potentes
Morem, opulente, tuo gesserunt, Carole, sceptro.
Illum Europa potens, illum exoriensque, cadensque
Pertimuit Titan: Olli Regesque, Ducesque,
Aut socias junxere manus, aut agmine victas
Subjecere acies. Placito quemcumque regebat
Magnatem arbitrio, longe celeberrimus, omnes
Carolus ante Duces; AUDACIS magna PHILIPPI
Progenies, Proneposque suo, nec mente nec ausu,
Degener a Proavo, revera CAROLUS AUDAX.

[Note: {a. Philippus de Comines Lib. 6. et 7.} ]

ELICURTUM.

Prima DUCI clades ELICURTUM. Id milite nostro,
Hortante Helveticam Friderico Caesare pubem,
Acriter obsessum, Comitum de Monte Rotundo,
Burgundi AEacidem, violenta allexit in arma.
Ipse ferox, caedisque avidus, spiransque minarum,
Certam Elicurto operam, properansque animosius omnem
Spondet opem; tacitoque studens adrepere gressu.
Belligerum ter dena Virum cui millia, nostras
Non exspectato praesumpserat impete turmas
Plectere, et Helvetios inopino extinguere [Reg: exstinguere] telo.
Atqui improvisum Castris mirantibus hostem.
Arma cito impavidus, ruit omnis in arma repente
Helvetus, et facto velocius ordine, tanto.
Sequanicas fervore acies, tantisque Rotundum
Aggreditur Comitem neruis, ut quisque cruentae
Grandinis impatiens, ac tempestatis ahenae
Saevitiam exhorrens, inhonesto caeperit [Reg: coeperit] ausu,
Deserto, attonitos, ELICURTO, verrere campos.
Mille e Burgundis, octingentosque vorago


page 126, image: s140

Sorbuit ista Viros: reliqui trepidantibus alis
In mage tuta suos duxerunt tesqua tribules.
Nostra quidem,id spatii, crebras etiam agmina plagas,
Et mutilos retulere artus, ac membra cruentis
Saucia vulneribus: Sed quod mirabile cunctis
Creditu, et aeterna facinus memorabile fama;
Tot gladios, tot tela inter, tantique cruoris,
Profluvium; furor ille avidus, fervorque, nec ullum
Sustulit Helvetium: Lachesinque arcentibus astris,
Perdidit aetheriam [(transcriber); sic: aetheream] NEMO ex nostratibus auram.

[Note: {b. Stumphius et Capitan. Hafner in Chron. Salodor.}]

GRANSONIUM.

CAROLUS, obsessi digressus ab urbe NovesI,
Percitus hac fama, calcato immitior hydro
Perfurit, ac Martem Helveticas invitat in oras.
Desertis idcirco Ubiis, domitisque propinquae
Partibus Austrasiae, liquido vicina Lemanno,
Mox et Aventini bacchatur in oppida Pagi.
Taeduit e propriis solum conscribere terris
Dignam animo tam grandiaciem. Lombardia crebros
Insuper Insubres, Princepsque Sabauda frequentes
Addidit Allobroges. Placuere emissa Tarento
Agmina, et Hesperiis miles selectus in agris.
Scilicet ut quondam Salomonis gloria, magnos
Traxit ab Eoo Phaethontis cardine, Reges,
Sidoniosque, Arabesque nigros, mollesque Sabaeos.
Magnificas ut Regis opes, Salomoneque dignam,
Quilibet admisso spectaret lumine, pompam.
Sic Europa fere, qua fax Hyperionis undas
Vergit ad Hesperias, Burgundum inflexit in unum
Consilii mentisque aciem: Quem Gallia dives,
Quem Siculi Reges, omnisque Oenotria tellus,
Angliaque, Ausonioque potens Germania sceptro,
Muneribus coluere suis. Clarissimus ergo
Carolus, ut famam luxu superaret opimo,
Castra per ac nimio Tentoria turgida luxu,
Omnigenas instruxit opes: hic multa Smaragdus,
Creber Onyx, lucensque Adamas, summisque Monarchis
AEmula Majestas, stupefactum terruit Orbem,


page 127, image: s141

Vidit, et attonito perlustrans omnia visu,
Tot Procerum, tot clara Ducum, tam splendida Regum,
Mirifice excultis, praesens Legatio, castris,
In Burgundo ipsum mirata est Principe Craesum.
Subtractura igitur iam exortae incendia flammae
Helvetia, irati satagit placare furorem
Caroli, et electis, nimis acceptabile pactum
Offert, Legatis. Patitur despecta repulsam
Patria, ceritus solito terit omnia fastu
Carolus, oblatam renuit Burgundia pacem.
Hanc iterata tamen quaerit Legatio, et omnem
Intendens operam, Nostro, inquit, Carole, juri
Cedimus, obtentasque ultro tibi reddimus urbes.
Foedera quin etiam quaecumque externa iacebunt
Irrita: Te solum scribent [(reading uncertain: reading uncertain)] que colentque deinceps
Helvetii Socium. Quod si conterminus hostis,
Et coniurati, metuenda potentia Franci
Immineant, belloque premant: Te nostra sequentur
Illico, et una omnem tecum ibunt agmina in hostem.
Si praeda alliceris, modicas certe Helveta tellus
Suppeditabit opes. Phalerae, queis [Reg: quibus] cernimus acres
Fulgere quadrupedes; Ocreaeque [(printer); sic: Ocraeque] et ephippia ab altis
Pendula visa tholis, et quod frenosque luposque
Exornat pretium, fulvoque corusca metallo,
Infinita tuis quae sunt Calcaria castris,
Helvetiorum omnes superant hoc tempore gazas.

[Note: {c. Comineus l. 7. cum ceteris.} ]

Respuit ira precem. Burgunda ferocia nullo
Flectitur officio. Vulgantur turbida totam
Bella per Helvetiam. Prima infestatur arena
GRANSONIUM, electo quod nuper milite, sumptis
E patria tellure viris (dispersa ferebat
Fama, Octingentos illuc migrasse colonos)
Inclita cum socio providit Berna Friburgo.
Gransonium petit ergo audax, petit agmine vasto
Carolus, ac plenis Tentoria plurima campis
Explicat, Argivas aequantia mole Mycenas.
Urbem ipse omnigenis, crepitanti murmure, telis
Sollicitat; murosque fero [(printer); sic: sero] , vallosque tumultu
Impetit irarumque omnes effundit habenas


page 128, image: s142

Bellica sexcentis Tormenta aduecta quadrigis
Puluere grassantur pyrio, grandique boatu
Terribiles objecta vomunt in maenia glandes,
Tanto ardore Ducis, tanquam si denuo atrocem
Clara, per Hannibalem, foret expugnanda Saguntus.
BERNA quid haec inter? Quid bello illustre FRIBURGUM?
Helveticas in ferrum [(printer); sic: ferum] Urbes, in praelia Fratres
Excitat, ac properam Sociis, Urbs utraque pressis
Poscit opem. Mota nulla subest, animosa petuntur
Arma, sub Helveticis excurrunt strenua signis
Agmina, et impavido, per compita quaeque, viarum,
Conveniunt una, Neocomi ad moenia, gressu.
Verum ibi Consilium multas dum crescit in horas.
Perpetim in obsessos Burgundica saevit Enyo.
Iamque studens technis, quos nesciit hactenus armis,
Allicere; Instantem quin perdita turba ruinam,
Clamat, et hortendam, quae Vos [(printer); sic: Vox] manet unica, mortem
Dum licet, arcetis? Commotae Principis irae.
Si lubet aetheria [(transcriber); sic: aetherea] vesci prolixius aura,
Cedite: Sequanicis non responsura lacertis
Maenia, tamque fero iam saepius ariete quassum,
Plumbivomoque [(printer); sic: Blumbivomoque] iterum igne et aheno iterum imbre domandum
Dedite Gransonium. Vitam salvare labantem
Non aliter vobis, quam libera et arcis et urbis
Deditione, licet. Salui, si ceditis, estis;
Contra, vixistis. Iurato a Principe verbo
Fidite, et a Stygia Vosmet seruate fodina.
Subsidii nec vero ullam plebs victa Chimaeram
Fingite: Berna ruet; ruit obsidione Friburgum:
Foederis Helvetici tota est symphonia discors.
Cedite, et assuetas sibi quisque revisite mulctras,
Quis petat ex ipsis graviora oracula Delphis?
Desolatum igitur, nec vero iuvaminis ulla
Erectum fama, tamen haud superabile tanto
Fulmine Praesidium, nitrata grandine ahenis
Prosiliente Tubis, noctuque diuque petitam,
Egregia sed enim semper virtute renisam,
Tradidit arbitrio Burgundi Principis arcem.
Hic, agitate nova, Dux iracunde, Medusa,


page 129, image: s143

Verbique o nimium nimiumque oblite Ducalis,
Ausus es, o quanto, cognatae encomia famae
Obfuscare probro? Dum sacra per omnia sponsam
Mox violare fidem; dum Graeca fallere techna
Helvetios, verboque gravi, gravioreque fretos
Principe; dum insontes celsis suspendere ab Ornis,
Et putrido exanimare lacu, sicque omnibus una
Non timuisti amens miseras elidere fauces,
Totque inferre neces, saluas quibus omnibus una
Promisisti animas. Adeo tibi Carole Cretes,
Ac tam magnifica fraus Punica regnat in aula?
Praeteritas, hercle, ista tibi Rhamnusia laudes
Funditus, atque omnem ferit atro anathemate famam.
Vindex quippe Deus Neoburgi hucusque moratos,
Conciliumque arctis belli de rebus agentes,
Erigit Helvetios. Salodorum, Suitia, Berna,
(Magnanimas nervola inter pollentia turmas)
Consiliis iam accensa novis perque aera passis.
Excita vexillis, truculentum exsurrit in hostem.
Auxilium latura suis. Sed fama patratae
Nuncia perfidiae, ferietque miserrima lethi,
Ut liquido vulgata fuit; fremebunda furori
Calcar, et ardentes dedit indignatio neruos.
Primus in hostiles exercitus iste cateruas
Irruit, atque audax cum obiecta Principis ala,
Mole quidem fastuque minor, sed pectore maior,
Ventilat, usque adeo, socias quoad ipse phalanges
Cursim e contiguo vidit descendere clivo.
Sudum erat, ac lampas radiis Phaebea [Reg: Phoebea] serenis,
Militum ab aprico properantum [Reg: properantium] colle, micantes
Lustrabat galeas; ac tot thoracas ahenos,
Totque cataphractum ferrata per arma virorum.
Flammigeram partita facem, nictantis ad instar
Fulguris, Helveticas fecit rutilare cohortes.
Ipsae iter accelerant, et rauco murmure pergunt
Belligeras inflare tubas; caelumque solumque
LUCERIA horrisono perstringit, et URIA, cornu,
Laetitiaque suos plaudente feruntur in hostes.
Territus his lituis nimiumque micantibus armis


page 130, image: s144

Carolus, e nostris captivum forte tenebat
Nobilem: et Isti, inquit, tam immani mole Typhaei,
Insulsaque nimis Tritones voce boantes,
Qui genus? unde domo? quid tanti fulguris agmen?
Tamque peregrino quid Cornua stridula cantu?
Ille; Adventitiae, Dux o Mavortie, turmae
Helvetica geniti quoque sunt e gente Camilli,
Formati ex una, cum plebe priore, farina:
Prodiga gens animae, motoque asperrima bello?
Iuris amans, rectique tenax: simplexque, cuique
De meliore luto finxit praecordia Titan:
Iamque, ut tute vides, Socios ultricibus armis
Ereptura suos. Toto hic expalluit ore
Carolus, et dirum metuens sub pectore testem
Commissi sceleris, secum una perspicit omnem
Consternari aciem, Circum ergo paventia cursans
Agmina, magnicrepis virtutem accendere dictis,
Atque animos revocare studet: praecepsque per omnes
Provehitur peditumque globos, equitumque maniplos
Vociferans, ferrumque vibrans, turmasque fatigans,
Arma Viri, arma Viri ingeminans [(printer); sic: ingeminant] . Iam fulmina, et igneas
Balistis torquere pilas: iam cuspide ferri
Cominus in nostras, iubet ebullire phalanges.
Sed furit in cassum: titubat Burgundia, curuis
AEmula Maeandris, nimio iam ardore furentem
Nescia ferre hostem : fuga tutum suadet asylum
Unica: sed stricto DUCIS iracundia ferro,
Urget opus, tardatque fugam; lorisque, flagrisque,
Verbereque inversae, trepidantes excitat, hastae.
Nil agit infelix, sed inanem percutit Austrum:
Erumpunt pedites; stantemque ac multa manentem
Deserit ipse Ducem versis, Equitatus, habenis.
Ergo operam perdens, animam ne perderet, Audax
Cedit, et una omnem, qua se Burgundia Crasso
Praetulit ac Cyro, sinit evanescere gazam.
Fausta erat heluetiis, nec multum haec Scena cruorem
Hauserat. E nostris acie durante momordit
Ter denos Libitina Viros. Tibi, Carole, septem
Loricati Equites; quadringentique pedestres,


page 131, image: s145

Effudere animas. Captae hic cimelia praedae
Credam ego thesauris veterum praestare Quiritum,
Quos tulit ad victas, prognatus Amilcare, Cannas.
Gransonicis quascumque Midas Burgundus in aruis
Ostentabat opes: quicquid per Castra nitoris,
Perque triumphali Tentoria structa paratu,
Quidquid erat pretii: Seu pictas murice rallas,
Seu cocco chlamydes, seu quis Milesia Serum
Vellera [(printer); sic: Vellere] , et Attalicae fulgentia stamina lanae
Nominet, Helveticis spolio cessere colonis.
Atqui ea quis memoret? Tyrii conopea texti
Plurima, et e fuluo caelata aulaea metallo,
Telasque innumeras, Indo quas dente politas
Illustrat roseo conchylis purpura succo,
Et vidi, et stupui. Tempestas ebria baccis,
Ebria caeruleo missis a Gange Pyropis,
Perpetuo nullam perpessis lumine noctem,
Inter collectae crepuit myrothecia praedae.
Quicquid enim gemmae generat Natura profundo
Thetyos in gremio, quicquid praedivitis Hermi,
Quicquid arena Tagi precioso [Reg: pretioso] germine voluit,
Una in Gransonicis reputabam effulgere campis.
Maxima ne tangam Procerum dispendia; solus,
Ut perhibet, Princeps, auri plus mille Talentum

[Note: {d. Grasserus f. 141.} ]

Fecit iacturam. Cataphractae, tela, sarissae [Reg: sarisae] ,
Balistaeque truces, fulmenque imitata trisulcum
Tormenta, et pyrii, mutuenda tonitrua, sclopi,
Carrique et currus, victusque habitusque, penusque,
Excedunt numerum. Patinarum argenteus imber,
Merx velut expositi caepit [Reg: coepit] vilescere stanni,
Victori Helvetio. Congestos aeris et auri
Dispertiverunt aequalia pilea nummos.
Inclitus ille ADAMAS, arcanae fulgure stammae
Intet Hydaspeas tralucens undique gemmas,
Visus et in medio fuerat splendescere coeno.
Hic pretio regionem aequans, interque supremas,
Census delicias rarum velut orbis Eoi
Prodigium, fama Arsacidas penetrabat et Indos,
Gaza suprema Ducis. Tam nobilis ergo lapillus


page 132, image: s146

Helvetico cum forte foret conspectus ab Iro,
Tollitur, ac cautim floreno venditur uno.
Emptor erat Mystes; hic cum Garamantide gemma,
Cui vix Helveticae sint respondendo crumenae.
Donasset Patriam; gemino insignitus abivit
Aureolo, egregii gavisus foenore lucri.
Vidi ego fulmineum generosi Principis ensem
Plus aequo celebrem, cui multo prodiga sumptu
Iaspis, Erythreis distincta hinc inde Smaragdis,
Stellatum ambierat capulum; cui Mulciber aequam
Cudere rhomphaeam Siculo si poscat in antro,
Postulet artificem, stipante Pyracmone, Brontem.
Scrinia praetereo, scite complexa verendas
Divum Relliquias Polycleti ac Mentoris ipsas
Arte imitat manus: ubi larga utriusque metalli
Pondera, et e puro Calicem deprendimus auro.
Hic mihi castalio venit extollenda cothurno
LUCERIA, Helveticae lux non obscura coronae;
Belligerum quae aggressa DUCEM, cum more Quiritum
Cedere nolentum [Reg: nolentium] , calidis fervesceret armis,
Chastilionaeum vexilla suprema gerentem
Sternit, et eximio potitur cum laude trophaeo.

[Note: {e. In Lucernensium Exercitu eminebat Caspar ab Hertenstein Eques, et Imperator belli nobilissimus.} ]

Grandis erat pretii Labarum; Crux aurea spiris
transversim distincta suis, hyacinthino et albo
Puniceum docta permiscuit arte, colorem.
Dignum hac Luceria pignus, cui grande Sigillum,
Aurea tota domus Burgundae Insignia, opimo
Accessere lucro Divisis ordine praedis.
Cernimus ecce Viros plus, nostra e gente, trecentos,
Faucibus elisis, alique alique gradatim
E trabe suffixos. Erat hic cum patre perempto
Filius; hic charo [Reg: caro] sociatus amicus amico:
Hinc gener, inde socer. Sed quod miserabile visu,
Bini saepe Viti, Frater cum fratre, neposque
Cum patruo, mandante Ducis Rhamnusia, ab uno
Penduli erant laqueo: Quidni spectacula tanto
Digna Viro! Hos omnes meliori marmore dignos,
Invictos patriae pugiles, ipsius in urbis
AEde facta, meriti decoramus honore sepulchri,


page 133, image: s147

Inferiis ipsis solenni [Reg: sollemni] more peractis.
Et sic Gransonico finem dedit alea bello,
Vere novo, tepidum regeret cum Martius orbem.

MORATUM.

Rerum importuno turbatus pectora fato
CAROLUS, Hyrcana fremuit prae Tigride, raptis
Si qua furit catulis. Lausannae perculit aegrum
Febris anhela animum, quam nullus in orbe Machaon,
Nullus in Europa Chiron, sed sola levaret
Adrastaea ultrix. saevum ciet ergo Gradivum,
Voce vocat Superos, Acheronta lacessit et astra,
Ac lapidem quemcumque movet, melioribus armis.
Ut male suscepto reddatur talio bello.
Inde celer profugas, hinc inde recolligit alas:
Multiplicatque acies, graviore exercitu agrestes
Ut domet Helvetios. Legatio crebra per omnem
Spargitur Italiam: percurrunt tympana Belgas,
Tympana Burgundos: nimiam sarcire rumam
Praecipitur cunctis, et Corus et Eurus, ab oris.
Nulla mora, ingentem Provincia quaeque profundit
Militem, adornandis incumbunt Hedua sclopis
Oppida: fulmineas, tormenta curulia, moles,
Turrifragosque Tubos, mittit Burgundia centum
Ac quinquaginta: caruerunt fine quadrigae
Principis, et farti nitrato puluere carri.
Atque his balistis, nimiumque feroce virorum
Grandine et armorum (qua vix graviore putares
Dorica Achae menium properasse in praelia Xerxem)
Impetit in cautum flamma graviore MORATUM:
Invitatque animos pretiis, ac grandia palmae
Praemia designans, Urbesque, arcesque, domosque
Spondet et immensum pugnae proponit honorem.
Iamque adeo sors missa fuit, quid Sattapa quivis
Tolleret: Urbs Titio, castra altera et altera Caio
Obtigerant: ac mente vagas dum quisque Chimaeras
Fabricat, ante ipsam vulgata est symbola caenam [Reg: cenam] .
Haec ubi finitimas vulgavit fama per urbes;
Hortante Arctopoli, revocantur ad arma recentes,


page 134, image: s148

Helvetica de gente, acies: Taratantara clangunt
Patria: bellicrepas Mavortia tympana cantus
Ingeminant; nova quisque suas in bella secures,
Cumque togis ferreis, longisque bipennibus, aptant
Gransonica madidas etiamnum a clade macheras [Reg: machaeras] .
Subsidia externi non dedignantur amici:
Argentina suas Basileaque prompta cohortes,
Raraque quae lambit conterminus Oppida Rhenus,
Explicitis, properata iubent per compita, signis
Helveticas intrare plagas. Quin Austrius heros
Ipse SIGISMUNDUS, Supremo e sanguine Princeps,
Mittit ab agnata claros ditione maniplos.
Adstitit hos inter quoque Dux REINARDUS, ademptae
Regulus Austrasiae, turma stipatus equestri.
Magnus ubique ardor, stat cunctis unus et idem
Belligerandi animus; Vox una scopusque MORATUM.
Hic ego, qui primas, Patria mandante, phalanges
Rexeram; ut hostiles totis se extendere campis,
Non secus ac spissas Libyae turgentis aristas,
Aspexi cuneos: O multo exercita bello
Pectora, macti animis, inquam: patet alterea vobis
Alea, Gransonicis quae responsura trophaeis,
Munificas promittit opes, lauramque, decusque,
Palmasque, ac celebrem famae immortalis honorem.
Sequanus en rediit, bona nobis cetera, et amplae
Relliquias gazae, vitamque animamque daturus.
Ampla Ducis seges est, sed nostras, credite, falces
Excidii iam gnara timet. Vos Principis iras,
Vos tremulos ne horrete viros, quos Helveta nuper,
Vix bene tentata, repulerunt agmina, pugna,
Annua lux agitur, qua tot vertentibus annis
(Octo et tricenis centesima jungitur aestas)
Praeda, triumphus, honos, Victoria, laurea, nostris
Parta fuit Proavis; cum ingentes hostium aceruos
Exiguo ad Laupae plexissent maenia, caetu.
State, agite intrepidique omnes intendite neruos.
Causa placens Superis, ac virtus pristina, Nobis
Astripotente parem spondent a Numine laurum.
CAROLUS interea repetitis glandibus urbem


page 135, image: s149

Arietat, atque schedis iaculo trans moenia missis
Deditionem urget: renuenti extrema minatur
Supplicia: invicto sed Bubenbergius heros
Praesidio, quassis iterumque iterumque iterumque
Frustra insultantem, pulsat de moenibus, hostem,
Strage ingente Virum. Quintiles ante Calendas
Orta dies decima est. Hic pugna indicta cruento
Saeviit excidio. Primi praeludia belli
Pugnaces habuere canes. Nostratia forte
Cum Burgundiaci subiissent, castra, Melampi,
Importuna phalanx; in mutua praelia nostros,
Inque feras rixas confestim acuere molossos.
Namque indignati peregrinos ferre Lyciscas,
Dente salutatos, morsuque audace repulsos,
Transmisere suis, comitatu ululante, magistris.
Tempus erat pugnae: pars utraque fervet in hostem,
Urget utrinque suos: Sed cum nimbosus Orion
AEthera turbaret, vultuque nigerrimus Auster
Non interruptum caelo dimitteret imbrem,
Eia Viri, exclamo: vocat hora, ruamus in hostem,
Rumpite quisque moram: Moriendum, aut pectore forti
Nunc est certandum: fausto Mars ipse favebit
Sidere, si primae caleat congressio pugnae.
Sed prius intento caelumque DEUMque precatu
Quaerite, et una illum, maiorum more, Tonantem
Flectite, qui palmas, qui mittit ab axe triumphos.
Ille dedit vires Patribus: praesentibus idem
Suggeret Helvetiis, et eorum foedere nexis,
Tam validas in bella manus, ut Marte secundo
Magnicrepum sedare hostem, nimiumque molestas,
Propulsare suo possint a limine, gentes.
Dum simul oramus, DEUS, ecce, pluentibus Austris
Imperat, eque uda proscribens Pleiadas aethra,
Praecipit aestivis ardere Hyperiona flammis.
Rursus ego Phoebumque vocans, et ad aethera strictum
Proiciens gladium; O laetis bona nuntia signis,
Quid nisi laurifero portenditis omine bellum!
Indole Ceruina superati abiere molossi:
Sol iubare orantes, radiisque illustrat? Eamus,


page 136, image: s150

Quaque DEUS, quaque ipsa vocant nos Astra, sequamur.
Pergimus ergo hilares. Sed iam maiore renisu
Stant Burgundiones: manet alta mente repostum
Gransonii damnum, veteresque resuscitat iras.
Classica rauca sonant, vastos balista molares
Euomit, et crebro repetita tonitrua plumbo
(Dum sine lege volant) aliosque aliosque cruentant,
Interimuntque alios, juratque accerrimus hostis;
Se, prius occiduum quam visitet Hesperus amnem,
Extincturum omnes, quicumque inimica sequuntur
Agmina, Suiceros. Iuranti obnitimur hosti,
Conferimusque acies, iaculisque instamus et armis:
Donec in Helveticas tormenta curulia passim
Devenere manus. Hic tandem dextera dextrae
Conseritur; ferit hasta ensem, gladiusque sarissam [Reg: sarisam] :
Concurrunt alacres, oriturque asperrima caedes;
Usque adeo, ut nullam nisi discedendo salutem
Sequanus esse ratus, verso valedicere dorso
Caeperit [Reg: Coeperit] , et spreta fugere incessanter arena.
Regia in aprico struxit tentoria clivo
Carolus, unde omnem penetrabat lumine scenam:
Hanc ergo tragicum dum vergere prorsus in actum,
Dumque suas vel obire simul, vel abire, cohortes
Vidit, et ingentem fluitare per arva cruorem:
Anxius, ac dura perplexus sorte, secundam
Per salebras, per saxa fugam meditatur, et omnes
Quadrupedante celer praeteruolat alite campos.
Perseus ipse suas pro tanto principe pennas
Tradere visus erat; nulla hic praevertere lynces
Laurea, cursu ipsos sonipes praeverterat Euros.
Sed neque vita fugae est: aciem sic quippe volantem
Insequimur celeres, ac fusi sanguinis omnes
Spargimus imbre vias. Pars ergo superstes in ipsis
Quaerit asylon aquis, nimio terrore propinquum
Insiliendo lacum. Pars tentat in aere diram,
Euitare necem, fagosque frequenter et ornos
Scandit, et hirsuto proceras vertice pinus.
Pars tremebunda cavos, lethi formidine, furnos
Introit; et sursum vaga voluitur atque deorsum;


page 137, image: s151

Usque adeo instantis torquet meditatio mortis.
Sed frustra, O miseri, muscoso e pumice surdas,
Sollicitatis aquas. Furnusque, Ornusque, lacusque,
Tellusque, armatam nequeunt avertere Parcam.
Victrix namque manus, flammatis horrida telis
Omnia perscrutans, et non nisi Marte secundo
Praelia continuans, iam territum ab arbore Flandrum,
Deicit, ignita iam figit glande Cheruscum,
Iam ferit Allobrogem, iam clausum in fornice furni.
Suffocat Batavum; totidemque cadentia spectat
Corpora, concussa quot pastor ab ilice glandes
Praecipitante Noto. Sed dum per stagna profundi
Martia turba Laci, crebras fluitare cateruas
Prospicit, in vasto ceu nantes aequore mergos:
Insidiante Tubo, dum nulli parcere novit,
Quemlibet interimit: ferus inde ad sidera clamor,
Nequicquam obsessi per stagna, per arva, Morati,
Tollitur; atque omnes lurorque cruorque plateas,
Burgundi exuviis, ac trunco milite plenas,
Occupat: horrendus per sparsa cadavera luctus,
Naeriaque, et querulus contrita per agmina Lessus,
Per loca quaeque stupor, maerorque, angorque, dolorque
Infremit: accensae stant cuncta simillima Troiae.
Unus ibi (aeterna res est dignissima fama)
Ferreus ac toto cataphractus corpore miles,
Clarus et ipse domo, Burgundus gente, stupendas
Attonita dum mente neces miratur; anhelum
Versat equum, laxatque lupos, fugitatque, lacumque
Insilit; et vastas satagens tranare procellas.
Summe Parens, inquit, Si Te tutore tuisque
Sospes ab auxiliis Elementa per omnia sparsas
Effugere insidias. patula si fauce minantem
Euitare queam, vitaeque animaeque, charybdin;
Nulla Echeneis erit; Thebaei Martyris URSI,
Militis egregii, Salodoria in Urbe, sacratam
(Sic juro, ac voveo) supplex provoluar ad aram:
Et meritos, cum laude, hymnos, et Numine dignas
Persoluam grates. Erit haec cataphracta patrati
Tessera prodigii. Tu me, Pater optime, nantem,


page 138, image: s152

Tu rege labentem. Sic fatur, et ilicet omnes
Remigio fausto penetrat, Vir aheneus, undas:
Egrediturque lacu, dictamque celerrimus urbem
Appetit, ac summam non aegre admissus in aedem,
Prosequitur miro Thebaica Lipsana cultu,
Voce DEUM celebrans, magnique Tonantis amicos
Munifico feruore colens. Suffigitur ergo
Fornici, et aeternum statuit cataphracta trophaeum:

[Note: {f. Ita disertis verbis Chron. Salodor.} ]

Nox furiam dirimit, quae si tardasset opacas
Dictynnae bigas; de tot legionibus hostis,
Integer ad Patrios remeasset nemo penates.
Sat tamen O Superi, nimiumque haec Scylla cruoris
Glutiit, heu quanto Mars hic efferbuit aestu!
Non secus ac plenis quando iam nutat aristis,
Solstitio fervente, Ceres (dum murmure rauco
Transcurrunt piceas commota tonitrua nubes)
Scinditur aethra Notis, armatas Aeolus hiemes
Excitat ac subitum crepitanti grandine bellum
Per sata, per segetes, per densa arbusta, per hortos.
Per vineta coquit: concretus in aethere nimbus
Omnia praecipitat; furit undique saxeus imber,
Verbere pulsat humum, quatit ardua tecta; domosque.
Agrosque, stipulasque ferit: abat icta repente,
Triticea cum messe, seges; ruit inclita florum
Purpura, percusso moriuntur lilia culmo.
Sed neque grassantem Pomona vel ipsa ruinam
Effugit, horrendam vis grandinis unica stragem
Perpetrat, exculti perit omnis gratia campi.
Helveta tempestas, obsessi ad castra MORATI,
Turbine Burgundas haud quaquam dispare stravit,
Elisitque acies; nec segnior impete grando,
Nec minor armati fuit hic violentia nimbi:
Triginta enumerant, inimica e gente, Virorum
Milia, queis [Reg: quibus] vitae Clotho abscidit improba filum.

[Note: {g. Petrus Etterlin, Grasserus.} ]

Rari iterum e nostris, quos plumbeus imber ab ipso
Pugnae principio, crepitusque extinxit ahenus.

[Note: {h. Ex Helvetiis et eorundem adiutoribus non periisse 50. affirmat Etterlinus.} ]

Mansere in spoliis Tentoria mille, covini
Principis innumeri, Scloporum machinae, aceruus
Annonae immodicus; Ducis aurea sella, Sigillum


page 139, image: s153

Auro caelatum, pretiosi nobile Sceptri
Pegma; peregrina mirabilis arte Galerus,
Qui caput augustum festivae tempore pompae
Cinxerat: ac Tyrio flagrans rhomphaea smaragdo.
Annulus inde frequens, quem rubra Hyacinthus ab unda,
Et varius fulgore suo pingebat Achates.
Plurimae ad haec vestes, quas vel textura ministrat
Thessala, vel tinctae Melibaeo murice lanae.
Cetera, quae longum foret hic memorare (Sacellum
Aulicum, et Indo alias aliasque e littore merces)
Transeo; quae maesto reminiscens pectore Princeps
Certe, ait, Helvetii justa si lance repertam
Distribuant praedam; quanquam [Reg: quamquam] de paupere Codri
Cespite sint geniti; nunc ostro turgidi et auro,
Nunc Rhodios sortiti imbres sibi plaudere, et orbas
AEre peregrino poterunt farcite crumenas.

[Note: {i. Ita Grasserus f. 150.}]

Dixit, et invicto, petit Hedua rura, MORATO,

NANCEIUM [(printer); sic: NANCEUM] .

Nos [(printer); sic: Nec] , quibus a summo pluit haec Victoria caelo,
Munera grata Diis, meritosque litamus honores.
Nec tamen orta quies: Superosque hominesque fatigat
CAROLUS, atque novam novus Hannibal intrat arenam.
Instaurata acie Tullingum infestat, et acri
Efferus obsidio, NANCEIAM territat urbem.
Inde citam REINARDUS opem, cursando per omnes,
Suscitat, heluetios. Excurrunt fortia passim
Agmina, Burgundas inquisitura cateruas.
Mensis erat lani, canis ubi cuncta pruinis
Texerat, et Saevam Capricornus coxerat hiemem.

[Note: {k. Anno Christi 1477.} ]

Invaluere nives, spirabant frigora Cauri,
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Cum Pater omnipotens glacieque geluque rigentem,
Luciferi fulgore, aciem sic temperat; ac si
Ureret arentes aestiva Canicula messes.
Caelo agimus grates. Praesentem prurit in hostem
Iam sua cuique manus: sed in hoc certamine primas
Dum Lotharingus avet; Nos ritu ac more vetustis
Solenni [Reg: Sollemni] Solenni Helvetiis, pertaesi ferre secundas,


page 140, image: s154

Sanguinolenta damus funestae exordia pugnae:
Nec torpent socii: concurritur illico, et ingens
Exoritur strages. DUX ipse Deosque Deasque
Invocat, ac tremulam mucrone, furore, feroque
Incitat ore aciem, laturus ab hoste triumphum,
Aut animam acturus Volat hic, volat ecce per agmen
Funereus bubo, cantuque ululante sinistrum
Ingeminat venisse diem; quo praescia fati
Atropos, ingentem sibi vendicet orbis Achillem.
Sequanii fugere globi: Dux ipse probrosam
Deierat ore fugam: Satrapaeque ac indole multi
Nobiliore viri, dum rupis ad instar ahenae
Pugnando durant; maestos invisere manes
Luridi et una atras properare iubentur ad umbras.
Tu quoque gemma Ducum, Tu magni pulle Gradivi
CAROLE, tam crebris quondam cantate triumphis,
Tam gravibus stipate armis; Tu stirpis avitae
Gloria, Tu gelido necdum mature sepulchro,
Occidis; et nullo Serumve, Arabumve, Phrygumve,
Vellere iam tectus, nudos inglorius artus
Expandendo, iaces; totique incognitus orbi,
In desolata squales inhumatus arena.

[Note: {l. Comineus suh finem lib. 7.} ]

Eheu quis credat, quod Regum fulmen et horror.
Quod LEO, qui totum rugitu exterruit orbem,
Paverit ipse sua crocitantes pelle volucres?

[Note: {m. Grasserus f. 154. 155. etc.} ]

Dii tibi, magne heros, elypeoque ornande Pelasgo,
Dii tibi sint faciles: Nanceiam, emortuus, urbem
Tot studiis vivo, tantoque ardore cupitam
Ingrederis. Victor tibi Dux Reinardus, et armis
Prosper ab Helveticis, tam illustri Principe dignas
Instruit exequias: et quem Burgundia dives,
Quem capere immensis ipsa augustissima terris
Gallia non poterat: iam angusta condit in urna,
Claudens exiguo Burgundam marmore pompam.

[Note: {n. Grasserus f. 154. 155. etc.} ]

Vere adeo instabiles, genus hoc mortale, Deorum
Cernimus esse pilas. Sternunt excelsa petentem
Icaron, abjectum tollunt de puluere Daphnim.
Quae tibi prolixe dum enarro, coronide totam
Claude isthac seriem. Despectos CAROLUS AUDAX


page 141, image: s155

Dum gravat Helvetios, ELICVRTI perdit amicos;
GRANSONII gazas; hominum tricena MORATI
Milia; NANCEII foedo ipsam vulnere vitam.

VII. ARGUMENTUM.

POst magnam illam Sueviae Confoederationem instinctu Friederici 111. Imperat. erectam, gravissima bella inter Austriacos et Helvetios sunt exorta; quorum postremus quodammodo fuerat ille conflictus, qui ad Dornacum in dominio Solodorensi Anno 1499. die 22. Iulii, ab aliquot Helvetiorum Cantonibus uti alacritate generosa, sic excellenti Victoria fuit pugnatus. Eius adiuncta (in Annalibus Helvetiis passim annotata) praesenti Epistola exponit, nobilissimae familiae Salodoranus. IOANNES A ROLL. BENEDICTO HENRICO A STEINBRUCK.

De conflictu Dornacensi.

LITTERA, sanguinei properans e puluere belli,
Gestit adire tuos, vix mihi lecta, lares.
Una quidem geminam proponit Littera frontem,
Hinc seriem palmae personat, inde fugae.
Rauriacis perarata fuit celeranter in oris,
Qua DORNACENSEM Birsa pererrat agrum.


page 142, image: s156

Parce, cruori fluas referat si fronte lituras;
Dextera, quae scripsit, sparsa cruore fuit.
Effuso aprici maduerunt sanguine campi,
Defecitque ipsam sepia paene manum.
Lancea, tela, sudes, rhomphaea, sarissa [Reg: sarisa] , dolones,
Et cum nitratis hasta sparusque pilis,
Stiparunt nostras, rauca inter tympana, dextras,
Et calamorum omnem functa fuere vicem.
Hisce quidem telis peregrinum invasimus hostem,
Efferus Helveticos cum penetraret agros.
Austrius hostis erat, mixtimque per utraque Rheni
Littora, pugnaces legit in arma Viros.
Caesareae fulsere Aquilae: Gens tota merebat
MAXIME- sub signis-AEMILIANE tuis.
Spira Nemetum acies, VVormatia vidit in armis
Fulgere Vangiones; terra Bohema Quados.
Argentina citos dedit haec in bella Tribocos,
Et Burgundiones conscia Dola suos.
Geldria veloces, numero maiore, Sicambros
Misit, ab intonsis agmina nota comis.
Convenere simul ter milia quinque; sed agmen
FUERSTENBERGIACUS rexerat omne Comes.
Ille suas prodire acies, properare maniplos.
Turbam omnem Helveticis appropiare plagis;
Balistis gravidas, plumboque, nitroque, quadrigas,
Militiaeque omnem prae- iubet-ire penum.
Iamque per Alsatiae vectus confinia, tutum
Sub Dorndcensi fixerat arce pedem:
Agminibusque suis, Castrum quod cernitis, inquit,
Iam Salodorana, sub ditione situm,
Quarta ubi discussis, aut tertia luna, tenebris,
Laomedonteam [(printer); sic: Lacmedonteam] cernet adesse nurum;
Cernet adesse novos, intra sua tecta, Tribunos,
Sint licet in summis condita tecta iugis.
Seruiet, aut nostris facto impete corruet armis:
Ecquis enim, contra qui modo sistat, erit?
Helvetios noster non solum exercitus urget;
Complures, quicum congrediantur, habent.
Irruet armisonis, iamue irruit, Austria nimbis.


page 143, image: s157

Sueva Brigantinus qua secat arva Lacus:
Quaque Lepontinis Feldkircha est proxima Rhaetis [Reg: Raetis] ,
Producent acies signa Athesina suas.
Cum sociis, illinc legio Taurisca, Carinthis,
Densa, per Alpinas, inseret arma, plagas.
Una quid in tantos possit regi uncula? discet
Eumenidum ultrices non periisse manus.
Suevica conceptum iam supprimet Unio fastum;
Mugire Helveticos iam facit illa boves.
Exeret [Reg: Exseret] una omnes jurata Alemannia vires,
Obsidioque ullum non dabit ista metum.
Dornaco everso, fas est proferre secundum.
Ad loca in Helvetiis interiora, gradum.
Sic belli Praetor praesentes Caesaris alas
Excitat, ac promptos reddit ad arma viros,
Quintilis media, iam exorta Canicula, sphaera
Fulserat, et tostos spica tegebat agros;
Hostica cum sparsim Saliares agmina ludos,
Et plausum, et lepidis gaudia mixta iocis,
Exauctorata, peragunt temeraria, cura,
Ut solet Ogygii Baccha ministra Dei.
Pars succincta suas circum spatiatur abollas,
Pars Brisae tepidis corpora mulcet aquis.
Fannia lex castris aberat; sibi quisque litabat
Clamosas inter, Caecuba vina, dapes.
Rari illic Curii; multi, quibus alea pernox,
Ensis et excubiae; tela, fritillus erant.
Credideram Saliosque leves, nudosque Lupercos
Sub Dornacensi, castra locasse, iugo.
Unus et alter erat, quos multa peritia belli
(Fortunae ancipitem quae docet esse rotam)
Commonuit, Periisse aciem, quaecumque fuisset
Seu secura nimis, sive superba nimis:
Hortatique Ducem, Catapultis talibus, aiunt,
Proposito certe vix potiere scopo.
Expugnanda alio Dornecka est ariete; Nobis
Parturient nostrae commoda pauca morae.
Pestifero pugnare soler gens Helveta ritu.
Nec timet armatas sulphure et igne pilas:


page 144, image: s158

Quamlibet instructos avidissima currit in hostes,
Signaque pallentis nulla timoris habet.
Et quoniam rari sunt hac e gente triumphi,
Obsidio cautas exigit ista manus.
Dux paucis contra. Quid Panicus iste fatigat,
Quid iubet incassum Vos trepidare timor,
Nullus ubi timor est? An sicut Aquarius imbrem
Spargit, et hybernas [Reg: hibernas] evomit aura nives,
Sic etiam Helveticos censetis ab aethere nimbos,
Et pugnatrices, posse volare, manuas?
Ite genus pavidum: si displicet alea Martis,
Mercurii trepidos ventilet ala pedes.
Quos unquam [Reg: umquam] timidos Tarpeias, obsecro, ad arces
Invexit niveis currus eburnus equis?
Si visi Helvetii cassam trepidatis ad umbram,
Non moror; ad patrios quisque redite focos.
Dixit, et extra omnem teli se vivere iactum,
In portuque suam credidit esse ratem.
Explorator ego, lustro hic Exercitum, et ambas
Cum vigilante loci Satrapa, obarmo manus
Sub Benedicto equidem securum Praeside Castrum,
Omniaque in tuto, sum ratus esse, vado.
Glandiferis hic quando Tubis saluere procaces
E Dornacensi iusserat arce, choros;
Ilicet elisi reputabant Teutones, ipsum
Fulmine Trinacrio pertonuisse Iovem.
Edidit hic toties compluria funera, sclopi
Laxatas quoties imbuit igne rotas.
Interea laetis synthemata splendida signis
Cernimus, e patrio missa repente Solo.
Quindecies centum capita hic numerata; putabam
Quindecies centum me numerare duces.
Omnia pectus erant in toto hoc agmine; visa est
Misisse Herculeam Patria nostra tribum.
Impransa haec acies, tam feruida solis ab aestu,

[Note: {a. Benedictus Hugi Patricius Salodor. Praefectus in Dorneckb. Salodoranam aciem rexere Nicolaus Conrad Scultetus, et Ursus [(printer); sic: Visus] Ruchti.} ]

Quam maturatae fessa labore viae,
Castra ubinam? vel ubi hostis? ait; dabit ille quietem,
Solus anhelantem diluet ille sitim:
Prurit in arma manus. Sed in hac prurigine turmas


page 145, image: s159

Urbs Tigurina suas, inclita, Berna suas.
Nobile subsidium, Labaris utrinque coruscis,
Sistunt; Helveticam signa professa fidem.
Egregios Iuvenes, vultuque armisque verendos,
Et vel Scaeva tibi, vel tibi Pyrrhe pares,
Magnanimi rexere Duces, quos ipsa timeret,
Tartareis quanquam [Reg: quamquam] , cincta Megaera, flagris.

[Note: {b. Tigurint, sub Gaspare Goldy, et Iacobo Stapfer, Bernates sub Rudolpho ab Erlach, et Casparo a Stein.} ]

His amor unus erat, nec stratae accumbere mensae,
Fessa nec apposito membra fovere cibo.
Sed neque stare loco, donec constaret, Ubi hostis?
Quantus ei numerus? quis situs? Ordo? status?
Liestalio egressi, sinuosa ambage refertum
Per loca, conscendunt, non bene trita, iugum:
Intuitique hostem, Iactanda est alea, clamant;
Grande rei pretium Mars bene caeptus habet.
Maturemus opus, poliamus in hoste machaeras,
Unica non paruo proderit hora lucro.
Discurrunt saturae, sine regula et ordine, turmae:
Disciplina suum non habet ulla locum.
Tela magis ferient necdum praenisa. Iubetur
Quisque repente suam miles obire vicem.
Transierat medium iam biga Hyperionis axem.
Torrueratque gravi Sirius arva siti.
Cum simul unanimi decernitur ore, per omnes,
Pugnandum nobis ocyus esse, Duces.
Antevolant socias Salodoria signa cohortes,
Offenduntque amplum, sed sine lege, gregem:
Inter, hic, effusos, dejuria multa, cachinnos,
Spurcoque obscaenos edidit ore sales.
Origa dixisses celebrari: Uno omnium in ore
Nescio quae Thymele, quis Gelasinus erat.
Percitus his monstris Praetor Salodorius, Istum
Ecqua Minerva, inquit, posset amare chorum?
Este Viri; ad caeptas [Reg: coeptas] iuvat addere plectra choreas,
Pectineque armatae colla fricare lyrae.
Palma corymbifero non delectatur laccho,
Idaliae non est laurus amica Deae.
Et citharam et cantum sine more modoque, secundi
Rarius aut nusquam vidimus esse toni.


page 146, image: s160

Este Viri; ad laudes Urbis Salodoriae avitas,
Ferre potest titulos, lux hodierna, novos.
Ritu igitur patrio; precibus super aethera missis,
Transimus medios, non procul arce, rubos;
Atque cohortem inibi, nullum superesse periclum,
Nulla instare sibi tela vel arma, ratam
Magnanimi aggredimur; bellique ardoribus illic
Introitum primum, prima theatra damus.
Exoritur subitus per proxima castra tumultus,
Castra bipenniferis terrificata viris.
Arma repente omnes, omnes sua tela; movetque
Fuerstenbergiacum, concita fama, Ducem,
Ille exorta suas ratus inter, iurgia, turmas
(Quod pernoctato plebs solet uda mero)
Dum iubet alternas turbae compescere rixas,
Helvetia emissos audit adesse viros;
Seque iterum hortanti, Nec tu persuaseris, inquit,
Tot pluere Helvetios, quot pluit Hybla favos.
Ponite sollicita conceptos mente timores:
Helveta, quae praesto est, turbula, ludus erit.
Esse hodie solem, plebs haec Saloduria, durum,
Et sibi non faciles sentiet esse Deos.
Sic ait: at nostrum tanto instat alacrius agmen,
Quanto maiorem cernit in hoste metum.
Praelii in ambiguo dum sic fervescimus aestu,
Suppetias praesto cernimus esse novas.
Obtulit insignes Thuregum ac Berna cohortes
Utraque praeclaris Urbs decorata Viris,
Pugna repente acris, Mars sudat et impete facto,
Improvisa omnis praelia campus habet.
Hostis enim Helvetico simul ac reboantia pulsu,
Tympana, et ignivomas sentit adesse pilas?
Cogit et ipse suos instare, ferire maniplos,
Et cita depositis sumere tela jocis.
Balnea rumpuntur, Birsae dimittitur amnis,
Clauduntur ludi, Sardanapale tui:
Pro volitante toga capitur lorica: lacertos
Purpura quos texit, iam cataphracta tegit.
Feruet Caesareus, ceu fax Trinacria, Miles,


page 147, image: s161

Audacem nimius dum iubet esse metus.
Ipse adeo summus belli coryphaeus inermes
Armat, et heroo roborat ore manus:
Atque memor generis, ceu rerum in culmine Princeps,
Et stare, et fortes praecipit esse duces:
Praecipit exiguam, Germano robore, pubem
Trans Iurasseas, raptim agitare, plagas.
Helveta teutonicae confertur dextera dextrae,
Et replet ista cavas illico, et illa scrobes.
Dumque alter renuit, dumque alter, cedere, nescit.
Dumque acuit vires coetus uterque suas;
Fluctuat ambigua Mars et Victoria libra,
Et manet in neutro, laurea prima, loco.
Uberior numerus pro Casesaris agmine, virtus
Vivida pro Nobis, ac Themis ipsa, stetit
Inde quidem intonsi famam meruere Sicambri,
Atque e Sequanicis advena miles agris.
Verum ut Burgundi, sic tandem e puluere Geldri
Cessere, aut tonsis procubuere comis.
Feruore in medio, cum iam Bellona per omnes,
Funera sparsisset sanguinolenta, vias:
TUGII, et armisonae, pariter Vexilla, LUCERNAE.
Cum bis sexcentis, emicuere, Viris.

[Note: {c. Dux Lucernensium, Petrus Feer, Eques auratus ac Praetor. Tugiensium VVernerus Steiner Landammannus, cum Ioanne Kolio.} ]

Opportuna acies, validi quae turbinis instar,
Impulsi a flabris, penniger Eure, tuis,
E nemore erumpens ac tela acerrima vibrans,
In dubio egregiam Marte profudit opem.
Illa quidem nostram quaerensque sequensque phalangem,
Ut pugnae primas posset obire vices,
Audiit e profuga, quae forte erat obuia, turba,
Extuleratque vagos e statione pedes;
Audiit, invita procedere bella Minerva,
Pugnare aduersis agmina nostra Diis.
Dum contra stimulum calces illidere, dumque
Gibbosam tentat musca vorare feram,
Haeret in extremis plebecula nostra periclis,
Tota fere interiit, tota caterua ruit.
Sic fugitiva lues. Laesit vecordia missos
Urbe e Tugina Luceriaque Duces:


page 148, image: s162

Atque, O Thersites, spuriaeque ingloria faecis.
Nomina, feralem scandere digna trabem;
Siccine ab incaepto [Reg: incoepto] vos ultro abscedere bello?
Sic in femineam degenerare fugam?
Par erat in media vel strenue obisse palestra,
Lauro victrices vel redimisse Comas [(printer); sic: crimas] .
Vertite terga citi: Nobiscum stare, vel inter
Martia nobiscum, vos decet, arma mori.
Pergimus ad fratres; ibi junctis viribus, hostis.
Agmina vel cedent; vel labefacta cadent.
Progressi, spoliis inhiantem forte cohortem
(Bernatum fuerant e ditione) vident:
Censentesque hostem, quia tessera nulla, ducentos
(Cum nemo Helvetios crederet esse) necant,
Inde per acclivem pariter descendere collem,
Improvisa novis classica flare tubis;
Tollere terrifico clangorem ad Sidera cornu,
Obuia telifera quaeque ferire manu:
Subsidium hinc Sociis; stragem inde, metumque, fugamque,
Funeraque aduersis accumulare globis.
Fortior evasit virtus unita, feroque
Paulatim mites, de grege, fecit oves.
Scilicet ut laesus crabronum ab acumine Taurus,
Indignabunda spicula fronte gerens,
Toruus in objectum violentis cornibus hostem
Irruit, ac nullam fertue, timetue feram.
Sic ubi non casso gens Martia vapulat ictu,
Irae maiores vibrat et ipsa faces.
Ergo fere quintam cum iam durasset in horam,
Funeribusque omnem, pugna, replesset humum;
Cumque inter reliquos, Lachesis falcata, Strategos
(Iam pertaesa suam perdita larua colum)
Luminis expertes pariter traxisset ad umbras,
Castra inter, primum, Caesariana, ducem,
HENRICUM Comitem die Fuerstenbergia, avitas
Quem Genus et Virtus extulit, inter opes.
Territa nobilitas et cladi turba superstes,
Ad meliora cita currit asyla fuga
Nam quasi pestiferos fugeret, iam morsa, colubros,


page 149, image: s163

Exilit [Reg: Exsilit] abjectis, plena timore, sagis;
Exilit [Reg: Exsilit] , ac propere superato flumine Birsae,
Praecurrit faetas [Reg: foetas] , aufugiendo, tigres:
Et tremit, et torto balearis verbere fundae
Ocyus, Alsatici compita verrit agri.
Nos cauti insequimur, mulrosque sequendo ferimus,
Nec quaesita ullus praestat asyla locus.
Tandem ubi veloces cursu praeverrere lyncas
Cernimus, effugium digrediendo damus.
Fama frequens ierat (nec rexit hyperbole euntem)
Conspexisse parem praelia nulla fugam,
Pars rata terribiles a tergo instare bipennes,
Ut monstra effugiat, mota pavore, volat.
Pars properando suis semet suffocat in armis:
Pars ultre patrios, nescia, currit agros.
Plurima cui solitam negat aeger anhelitus auram,
Spiritum ubi ulterius ducere nescit, obit.
Ergo, ubi iam spissae cecidere e montibus umbrae,
Ad pia sublimes tendimus astra manus.
Et Domino, qui bella terit, cui laurea seruit,
Offerimus flexo vota precesque genu:
Castraque rimantes, tentoria cernimus inter,
Hei quam magnificas, Caesariana, dapes!
Mens erat Assyrio noctem traducere luxu,
Martique Alsaticis sacrificare cadis.
Thyrsigero coniuncta Ceres spondebat opimum.
Annona in castris luxuriante, penum.
Iam cortem [Reg: cohortem] , et gallos verubus sudare spadones,
Phasideque emissas, Archimagirus, aves,
Iamque Syracosiam praecipit ponere caenam [Reg: cenam] .
Qualibet ac citis e regione cibis.
Caena sed, o fauces quantum haec elusit hiantes,
Fercla ubi convivas non habuere suos!
Imo habuere suos Sybaritica fercula dentes,
Lautia Suiceram tollere digna famem.
Nos quippe impransos incoenatos [Reg: incenatos] que cibarunt
Caena, insperati, tam locuplete, coqui.
Caepimus [Reg: Coepimus] ergo alacres aliena vivere quadra.
Et non praevias condere ventre dapes.


page 150, image: s164

Atque epulas cessisse parum est; cesseque covini,
Atque aduectarum copia grandis opum.
Innumeri [(transcriber); sic: Innummeri] alipedes, gravis armatura, supellex
Bellica, cum multo glans numerosa nitro:
Ac pretiosarum quicquid tentoria rerum.
Illustres quicquid cari habuere duces.
Pro Labaris certamen erat: decorare studebat
Vexillo intrepidam, dux sibi quisque, volam.
Irruit ergo frequens pulchris fruitura trophaeis,
In vexilliferas, helueta dextra manus:
Nec requiem cepit, donec septena duobus
Suppara cum Labaris, Teutone ab hoste, tulit.

[Note: {d. Labara hostilia vexilliferis strenue (praeter Salodorenses) eripuerunt Henricus Rhan Tigurinus, et Laurentius Brandenberg, Tugiensis etc.}]

Inde brevi, invictis retulit quod quisque lacertis,
Inferet in patriam victor ovansque suam.
Auxerat obtentas merx tormentaria praedas,
Et portentosos plaustra onerata tubos.
Plus vicena suis stabant tormenta quadrigis
AEnea, terrificas fauce professa minas:
Una tamen cunctam tulit ENSISHEMICA palmam
Machina, Balistam non habitura parem:
Monstrum immane, ingens, tot suetum evertere turres,
Fundo aequare domos, quot vomit ore globos.
Hostica sanguineos texere cadavera campos,
Millia fatalem terna obiere diem.

[Note: {e. Ita plerique, Capitanaeus Hafner, Stettler, Grasserus, etc.} ]

Atque ibi fumosas Martis violentia ceras,
Sanguineque illustres, traxit ad antra, Viros.
Centuria e nostris extincta est unica: durat

[Note: {f. praeter 200. illos imprudenter extinctos.}]

Nunc in purpureis, turba superstes, agris.
Durat, ut, ultrices renovent si bella cohortes,
Praesto habeant, quicum tela vibrare queant.
Postera declivem cum necdum habuisset Olympum,
Hac lauro, hoc spolio nobilitata, dies;
Uraniorum alacres, silvanorumque cohortes,
Ac generosorum nomina Suitiadum,
Cumque Friburgiaco Vexilla illustria coetu,
Iunctim e vicinis prosiliere iugis.
Prosiliere alacres. At postquam innotuit, Hostem
Vel nece, vel rapida disperiisse fuga:
Indoluere, suas nequicquam acuisse secures.


page 151, image: s165

Pugnaeque optatum non superesse locum.
Pluris enim egregiae, Victoria tanta, cateruae,
Concertare simul si potuisset, erat.
Iuncta tamen virtus tragicam si intrasset arenam,
Intrasset patrios, ecquis ab hoste, lares?
Interea grandem DORNECKA elusit hiatum,
Dum peperit spinas, credita ferre rosas.

Finis Libri secundi.


page 152, image: s166

HEROUM HELVETIORUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS. DE Helvetiae miscellaneis.

EPISTOLAE I. ARGUMENTUM.

SAlodorum ex antiquissimis Helvetiae Urbibus, cum Ludovici IV. Bavari Imp. Rom. partes foveret, Austriam offendit, obsideturque decem ipsas hebdomades a Duce Austriaco Leopoldo. Sed visione nocturna perterritus (ubi Thebaeos Martyres murorum, quos obibant, Custodes esse intelligit) obsidione soluta, vexillo primario Salodorum honorat, Urbem ingreditur, domumque pace stabilita revertit Anno 1310. Rem inter alios describit Dominus Capitaneus Antonius Hafner Paptricius Saldor. in Chronica Urbis eiusdem. etc.


page 153, image: s167

HARTMANNUS COMES A NIDAVV. Praepositus Salodorensis. LEOPOLDO AUSTRIAE ET SUEVIAE Duci.

De Urbis Salodoranae Obsidio.

CE de DEO Princeps, contraria omitte Minerva
In Salodori unum, vertere tela, sinum.
Niteris iratas nequicquam illidere calces
In stimulos magni, DUX generose, DEI.
Caelica ni pressam custodia protegat urbem,
Excubiarum omnes stant sine fruge vices.
Dia lacessitam si dextera fulciat urbem,
Fulmina si iacias plurima, bruta iacis.
Ille exercituum Rex atque corona, proteruo
Depopulabundas ridet in hoste manus;
Ridet Achillea fretos virtute lacertos,
Et Briaree tuas seditiose minas.
Ingenium, Stimulus, sapientia, machina, virtus,
Plurimum, ubi Domini flaverit aura, valent,
Consilium, ratio, robur, prudentia, nervus,
Ni conspirarit Numinis aura, iacent.
Excitus ista tuo posses agnoscere damno,
Consilii infidam ni sequerere fidem.
Dum Salodoranos caepisti [Reg: coepisti] incessere muros.
Iam decies septem praeteriere dies.
Praeteriere dies, quin et LEOPOLDE labores,
Suscepti invitis, praeteriere, Diis.
Sors Tibi successus si concessisset amicos.
Fluxissent placito si tua vela Noto.
Urbs nostra, Iliaci muris aequaeva Quirini,
Incustodito iam foret aequa solo.
Obsidio vallos, acies acerrima Cives.
Turbavere omnem tela inimica larem.
Stat tamen incolumis Trevirorum haec aemula Turris,
Stant instar firmae, moenia salua, petrae.
Absit ut hoc nostris animi tumor arroget armis;
Numinis est purum cunctipotentis opus.


page 154, image: s168

Nonne vides fauces ut ludificarit hiantes?
Fecerit ut nihili caepta [Reg: coepta] superba, DEUS?
Ingeniosa novum struxit tibi fabrica pontem,
Tutius obsesso quo potiare loco.
Arula sed subitos crescensque furensque per imbres,
Pontem aciemque suis, turbidus, hausit aquis.
Turba Tibi irata quam multa perisset in unda
Urbs nisi maturam nostra tulisset opem?
Urbs tibi nostra suam quanquam [Reg: quamquam] minitantibus armis
Undique pressa foret, suppeditabat opem.
Hostiles cuneos (qui fluminis impete raptos,
Vix tuiti fuerant a Phlegethonte, pedes)
Traximus e mediis, conscensa nave procellis,
Arulaque extinctis fluctibus, Ara fuit.
Vix a jurato sperare licebat amico,
Praestitit obsessi quod Tibi cura loci.
Praesidium si nosse cupis; sunt civica nobis
Pectora, in undenas dinumerata Tribus:
Sunt quadringenti, quos Ursa heroica Bernae [(printer); sic: Berna] ,
(Mutua ne lateat foederis arrha) dedit.
Parua quidem series, si armatae Principis alae.
Spectentur numeri si, Leopolde, tui:
Parua sed unitis stat constantissima neruis,
Prompta per armiferas, qualibet ire, manus.
Exigui numero, sed aperta Martis arena,
Ut crepuit lituus, vivida turba sumus.
Praecipuum sed enim quis in isthoc puluere pilum,
Aut quis in excubiis nomina prima gerat;
Ipsa Tibi claris monstrarunt Sidera signis,
Sidera Cretensem non habitura fidem.
Intimus ille tuae, solersque Notarius aulae,
Qui vigili totum lumine versat opus;
Ille Tibi primos, caelo assignante, Camillos,
Ille potest nostros insinuare Duces.
Insinuare potest; fidoque haec nuper ab ore
Dum Tibi signa dedit, non Tibi verba dedit.
Rem paucis repeto. Tuus ille fidelis Achates,
Ut posset summae certior esse rei,
Saepius obsessam, sed cautus, obiverat urbem.


page 155, image: s169

Cum vaga nocturnis luna niteret quis.
Ibat, ut excubias vafer exploraret, et omnem
Circumvallata nosset in urbe statum.
Audiit egregio munitos milite muros,
Principis infestas nil metuente minas.
Audiit Helvetico crepitantia tympana ritu,
Atque irritantes Martia corda tubas.
Pervigil insomnes tenuit Custodia cives,
Inque alacri trepidus non fuit urbe metus.
Cum conjurata Salodorum scilicet Versa,
Marte flagrante, omnem dedidicere metum.
Viderat Heroum generosam hic ipse phalangem,
Rite observatas urbis, obire, vias.
Prodigiosa cohors. Cataphracti corpore toto,
Splendebant radio nobiliore, Viri:
Excubiasque simul telluris et Urbis agentes,
Obsidio cincto circumiere lares.
Circuiere omnem signis radiantibus Urbem,
Crista inter tremulas luxuriante comas.
Terribilem visu referebat quisque nitorem,
Quantus ab humanae non micat igne genae,
Attoniti sic ante oculos, atque ora Suevi,
Omnia vel terror vel grave fulgur erant.
Unus in hac serie, gravitate heroica et armis
Cultior, ac primum visus habere gradum,
Maiestate omnem tulit excellente triumphum,
Tantus erat frontis, tantus et oris, honos,
Clarior humana radiaverat indole vultus,
Formaque caelestis plena nitoris erat.
Fulserat ignivoma, cataphracta argentea, flamma,
Per gyrum insolitas eiaculata faces.
Thoracem, ac medium Crux ambiit inclita pectus,
Candore hybernas [Reg: hibernas] visa praeire nives.
Haec Indi gemmis et puro clarior auro,
Splenduit Eoae non minus igne rotae.
Celsior ipse Heros reliquisque augustior, omnem
Pro patriae subiit prosperitate vicem.
Magnanimam prior ipse aciem ducebat; ab uno
Dependebat ibi tota caterua Viro.


page 156, image: s170

Cuncta adeo explorans, Saldori in maenibus altis
Visus erat vigilem constituisse Pharon.
Ista quidem nocturna tui sunt visa NotarI.
Inscribi cedrinis visio digna notis.
Ter generose Heros, validis qui nomen ab armis
Et decus a claro quaeris habesque fago:
Desine Symmistam hunc, tam lucida signa profatum,
Dicere de volita proditione reum.
Quae tibi, quaeque tuo sunt demonstrata ministro,
Parce in noctivagas visa referre stryges.
Audisti factum; cape nunc mysterium et almo,
Si dubitas oculis credere, crede DEO.
Nobilis illa cohors, et prodigiosa Virorum
Copia, conspectis tam peregrina stolis,
Quae supra humanum rutilansque micansque tenorem,
Illustri tantas evibrat ore faces;
Cui cataphracta ambit fortes nitidissima lumbos,
Pectore quae niveam fert radiante crucem;
Quae velut e specula totam circumspicit urbem,
Ut Salodorenses servet ab hoste focos.
Non sunt mortales, terrestri ex ordine, cives.
Quos videt illa dies vivere, et ista mori:
Agmina siderei sunt invictissima regni,
Iam pridem Elysiis associata choris.
Thebaea fortes sunt e Legione Sodales,
In Patriae vigiles emolumenta Patres.
Ausonio quondam Gens serviit ista Tyranno,
Horrida cum in Francas duceret, arma, plagas.
Serviit Imperio: septemplicis ostia Nili,
Et Pelusiaci pinguia regna soli,
Atque adeo patrias, spreta Mareotide, sedes
Deseruit, Latium rite secuta Ducem.
Olim, inquam, Imperio; nunc nobiliore corona,
Imperii Domino, seruit amicta, DEO.
Celsior ille Heros, qui Maiestatis et oris
Supremum meruit nobilitare gradum,
Militiae primus reputatur jure Tribunus,
Iure inter Socios fert diadema suos
Tutelaris hic est Patriae, fortissimus: URSUS,


page 157, image: s171

Gloria Thebaeos inter, honosque, Duces.
Protegit ille suam curis ingentibus urbem
Martia belligeros dum ciet Hydra globos,
Tutatur pressos, ceu turris ahenea, cives,
Queis exoratam Numinis addit opem.
Ad triginta ipsos agitur millesimus annus,
Si lubet elapsos enumerare dies:
Cum sacer ille URSUS, Phariis qui duxit ab aruis
Undecies senos, in Legione, viros,
Numinis effundens roseum pro lege cruorem,
Egregie hanc nostram nobilitavit humum.

[Note: {a. Passi sunt Solodori circa annum Christi. 288.} ]

Nobilitavit humum non solo sanguine; totum
Lipsana nobilitant hic tumulata Solum.
MAXIMIANUS enim domiturus milite Celtas,
Fracturusque novo Gallica regna iugo,
Iusserat, ut Legio peregrina e Mempheos ora,
Lecta in Thebaeis, castra iuvaret, agris.
Lecta fuit Legio, comitataque Caesaris alas,
Sectata est Iovios, Herculeosque Duces.
Iuverat Imperium, sed ad aras: credita natis
Alcena et Maia, non fuit ara, diis.
Caesar ad obsessi fines, dum mandat, Agauni,
Impia Tarpeio tura litare Iovi:
Turba colens veri, nomenque fidemque Tonantis,
Unanimi infamem deierat ore Iovem.
Abrogat invisam, pro cultu Hermetis, acerram,
Dedignans flexo Numina muta genu.
Tura decent Dominum, qui torquet Numine Caelum,
Qui styga, qui terras, qui moderatur aquas.
Sacrilegos, quos terra amens, quos Caesar adotat,
Dignamur iusso nuspiam honore, Deos,
Dixit Thebaeus: tonat ergo repente, furitque,
Et fremit insani more, Tyrannus, apri.
Bassaridumque fero, Thyadumque agitatus ab oestro,
Invocat anguicomas, ore minace, deas:
Iraeque impariens, Legionem invadit; et acri
Plectere mox decimum praecipit ense virum.
Procubuere alacres. MAVRITIVS ipse secandum
Obtulit, ingenti strenuitate, caput.


page 158, image: s172

Pertulit enormem Legio fortissima stragem,
Quique mori optarant, VICTOR et URSUS erant.
Illi, ut dilato Salodoria tecta subirent
Martyrio, arcanis edidicere notis.
Nutu igitur Superum, Turritam Solis ad Urbem,
Undecies seni dum coiere Viri;
Ordinis electi coryphaeus et arbiter URSUS,
Iam pridem diae fonte renatus aquae,
Ludicra fictilium spernens simulachra [Reg: simulacra] Deorum,
Helveta salvificam spargit in arva fidem;
Liberiore unum profitetur pectore Christum,
Numina turicremis privat ahena sacris:
Ac veterana inter Salodori maenia, primam
In vera statuit relligione basin.
Verum ubi Caesareas nequicquam praedicat iras
Hirtacus, insanis plenus agyrta minis:
Egregiam Thebaea refert constantia palmam,
Nec flamma gladii, nec tremefacta rogi.
Magnanimi, praeeunte URSO, cecidere tribuni,
Carnifici promptum subiciendo caput.
Ille ut barbarico penetrarat guttura ferro,
Mergere Lethaeis cuncta parabat aquis.
Ceruices sacras, et corpora trunca iubetur
Arulae in infernos praecipitare sinus:
Sorbeat uda Thetis, queis [Reg: quibus] Mulciber igneus ante
Noluit accenso claudere fata rogo.
Sic ait, inque vagos dum proicit omnia fluctus,
Quod ratus est barathrum, conspicit esse vadum.
Nam ratio succrevit aquae. Sentina Tyranni
Ferre ubi Thaebeos noluit, unda tulit.
Ordine quam miro ceruicem quisque resectam
Suscipit, inque ipsis fert, quasi vivus, aquis!
Attonita quam pulchre acies spatiatur in unda!
Quam scite liquidas calcat in amne vias!
Ense necate cohors, ac lethi victima, quinam
In mutilo tantum corpore robur habet?
Supplicat, atque oculis caeli convexa tuetur
Rhomphaea avulsum, qua ratione, caput?
Fluminis ad ripam, statuens sibi quisque sepulchrum,


page 159, image: s173

Flectit ad effusas quam pia genua preces!
Turba preces fudit semi-ipsam intenta per horam,
Caelo, hei, quam gratas fuderit ipsa preces,
Dicere deposito potuerunt corpore. Terrae,
Quae dedit hic requiem, praebeat axis opem.
Cuncta adeo humanas opera excedentia vires,
Quid nisi in auctorem sunt referenda DEUM?
Urus hic, et Victor coryphaeo primus ab URSO,
Turbaque quae nostram sanguine tinxit humum.
Corporis exuviis patriam dum purpurat urbem,
Iure etiam patrios seruat ab hoste lares.
Excubiae, Vigiles, loricae, balthea, cristae,
Armorum series, lux, cataphracta, cruces,
Clarior humanis spectata corona figuris,
Visio Thebaei sunt manifesta chori.
URSUS, et Ursi acies, praeclaro munere Divum,
In Salodorensi procubuere solo.
URSUS et Ursi acies, dum fulminat hostis in urbem,
Pro Salodoranis stantque flagrantque focis.
Congere belligeras, numero quocumque, phalanges,
Tutante hoc Urso maenia, puluis erunt.
Pannoniae vires, ipsumque accerse Gradivum;
Iunge lacertosis agmina Sueva Quadis:
Experiere isthac raros ex urbe triumphos,
URSUS ubi excubias, castra ubi VICTOR habet.
Dextera si quassam, Domini, custodiat urbem,
Mittimus in rapidos irrita tela Notos.
Ergo agedum, o Princeps, alto qui a sanguine regum
Nactus es, ingenti nobilitate, genus.
Si Salodoranis mens est succedere tectis,
Atria si tutum figere in ista pedem:
Austriaci primum Labari praemittito signum,
Sic poteris pandas urbis inire vias,

[Note: {b. Vexillum hoc Austriacum hodieque ostenditur in Ecclesia Colleg: ibidem. Cum Scriptores alii Ducem signate non nominent, expressie nomi. natur Leopoldus a Sebastiano Munstero l. 3. f. 435.} ]

Iunge tibi comites, sacramque evectus ad AEdem,
Grata offer Superis munera, grata Deo.
Laetior inde tuos, graviorque revise Suevos,
Signa tamen memori visa reconde sinu.
Terrarum varias varius decor evehat urbes;
Haec scutum nivei syrmate pingat equi.


page 160, image: s174

Aureus hinc aries gemino sua moenia cornu
Protegat: immanis fulguret inde tigris.
Taurum alia, aut colubrum, caprumue, aquilamve bifrontem
Aut humero alatam, iactet, utroque Leam:
Cuique suae gazae, sua, sint insignia: Nobis
Supplet abunde omnes palmifer URSUS opes.

II. ARGUMENTUM.

LUdovicus XI. Galliarum Rex, generosissimos Helvetiorum animos, Anno 14444. ad Divi Iacobi iuxta Basileam expertus, iisdem et Archiduci Austriae Sigismundo author [Reg: auctor] extitit [Reg: exstitit] , ut pacem componerent, mutuaque in foedera coirent. Proposito huic exequendo [Reg: exsequendo] , praeter Nobiliss. Equitem Nicolaum a Diessbach, usus praecipue fuerat opera Iodoci a Syllinen Lucernatis, Viri egregii, atque ex praeposito Beronensi, ad Episcopatus Sedunensis mitram, et gratianopolitani administrationem evecti. Foedus ipsum praeter Orbis opinionem, ad Ludovici Regis instantiam, primario fuit compositum 1474. Quod licet in bello Suevico sit interruptum, a Maximiliano tamen I. Imper. circa Annum 1511. fuit restauratum, Burgundiae Comitatu in foedus hoc haereditarium [Reg: hereditarium] assumpto. Eius tenorem Iadocus ipse primariae Helvetiorum Rei publ. exponit.


page 161, image: s175

IODOCUS A SYLEINEN, HENRICO GÖLDLY [(printer); sic: GOLDY] a Tieffenaw, Equiti, Patricio Tigurino.

De Foedere Austriaco, sive Haereditario.

SIste Gradive pedem, lituosque et bellica ab alto
Fige trophaea tholo. Pax jucundissima rerum,
Dulcor amorque hominum, quae tanto tempore salsos
Haesit apud Gyaros, iam serta virentis olivae
Explicat, et nostras optata revertit in oras.
AUSTRIA Martipotens, Alemannae gloria terrae,
Et basis Imperii, compluribus hactenus annis
Plus satis infesto, nobiscum exercita, bello,
Hostiles furias, bacchataque atrocius, arma
Deierat, ac stabilem poscit, cum Foedere, pacem.
Rara salus bello, lauro licet ubere, et auro
Helvetiam, spoliisque simul ditarit opimis:
Rara salus bello est: ferit oppida, diruit urbes,
State vetat Cererem, laetum populatur Iacchum,
Sternit humi, fundoque simul fortissima adequat
Maenia, Torquatos eviscerat, enecat Iros:
Vana perinde sacris, et sacra perinde profanis
Miscet, et Elicii plus pisa Veiovis ira
Fulminat, afflicti pestis deterrima mundi.
Terrigenis, Pax, dulce bonum, pulcherrima caeli
Filia (quae Cereri, quae papula grata Lyaeo
Porrigit, et blando complectitur omnia nexu)
Sex centis merito venit anteferenda triumphis.
Belli elementa ruant, quando inclinantibus astris
Excubat ad patrios, Pax et concordia, postes,
Ille Monarcha potens, aequo moderamine Francum
Qui regit imperium: quem virtus Helveta nuper
Terruit, ingentes cum armatae Galliae aceruos
Rauriacas, trepidante solo, duxisset in oras:
Ille, inquam, Helvetiae Rex LUDOVICUS amicam
Ferre paratus opem, cura septemplice dudum
Discordes animos, et longi taedia belli
Nititur a nostris, satagitque avertere tectis,


page 162, image: s176

Ille decor Regum, cuius prudentia caelos
Voluit, et omnigeni penetrat mysteria mundi,
Foedere perpetuo Nobis celeberrimam adunat
Austriam, et a tanta venturos stirpe Monarchas.
Ille SIGISMUNDI consensum Principis, ille
Austriacae iam pacta Domus, mentemque fidemque
Obtinuit, studiisque animi solertibus [Reg: sollertibus] , omnem
Pro tam magnifico stabilivit foedere normam

[Note: {a. Explicat haec ommnia dilucide Iosias Simler Libro de regimine Helvetiorum etc.} ]

Nos modo consilium ni detrectamus amicum,
AUSTRIA perpetuo nobiscum foedere juncta est.
Illa augusta Domus, quae nomina Caesarum avito
Explicat e solio: quae tanquam uberrima mater
Imperio fortes hoc tempore praebet Atlantes,
Teutoniaeque Duces: illa omnibus obruta gazis,
Omnibus aetheriae [(transcriber); sic: aethereae] donisque bonisque Pronaeae
Austria, Suiceris iam aeterno foedere nexa,
Dissidii insanos permutat amore tumultus.
Hei quantum famae, quantumque parate decoris,
Per tam praecipites, effuso sanguine, dextras
Utraque Gens poterat! Quantos captare triumphos,
Iam bis vicenis bella haec exercita lustris!
Threicios penetrare sinus, terrere feroces
Sauromatum populos: per Atlantidos arva Calypsus,
Per Syrtes Libycas, Gens haec unita, per ipsas
Eridani spumas extendere jura, sibique
Subdere Parrhasii sedes potuisset Euandri.
Iam quoque si socias gens coeperit Helveta bello
Pannonas, unito poterunt proferre secures
Robore, ad extremam, trans ponti caerula, Thulem.
Atque, immaturos ne quis praeiudicet actus,
FOEDERIS hic tenor est. Ut caepta [Reg: coepta] utrinque secundet
Numinis alma Trias; divina petatur ab illo
Gratia Principio: quod dirigit omnia solo,
Per mare, per terras, per Tartara, et aethera, nutu:
Quo sine nil validum, nihil est durabile, cuius
Erigit humanas reprimitque, potentia, sortes.
Illius, ut fas est, augendo semper honori,
Mutua belligerae coeant in foedera gentes,
Austrii et Heluetii: Pars approbet utraque pacem;


page 163, image: s177

Utraque livorem, bellique praeambula vitet
Iurgia; legitimum teneat concordia clavum.
Pristina sic facies rerumque hominumque, simulque
Libera per tutas vigeant commercia terras.
Alterutram partem si rancor, et orta simultas
Acrius irritent; in apertam neutra feratur
Bellonae rabiem: stent coram Iudice causae,
Dicaturque dies, adeat pars laesa tribunal,
Urbibus a geminis, dabit aut CONSTANTIA pandum,
Aut BASILEA forum: sacram fovet utraque mitram,
Utraque juris amans, Rhadamanthi praesidis urnam
Porriget, et motam dirimet sine sanguine litem.
Bella Sigismundum si fors inopina fatigent
Principem; ad Austriacae, quantum decet, aera crumenae,
Natio Suitiadum sataget, die jure petitas
Mittere suppetias; et lecto milite laesum
Proteget Archiducem: verum hic seruetur honesti,
Iustitiaeque tenor. Nobis dabit ipse vicissim
Auxiliatricem, si poscant tempora, dextram.
Praedia, rura, arces, pagi, castra, oppida et Urbes,
Et quicquid terrae, quicquid ditionis, et agri.
Hactenus Helveticae sibi subiecere secures.
Pareat Helvetiis. Sua quondam hic jura, resignat
Austria. Suitiadum rata sit possessio, et istas
Pacifico, per secla [Reg: saecula] regant, moderamine, terras.
Instrumenta tamen, tabulaeque authenticae, ad usum
Principis erectae (nostro quae nempe nec obsunt,
Nec Statui prosunt) Dominis reddantur avitis.
Exteram et Austriaco natam sub Principe plebem
Associare sibi tutela, foedere, tecto,
Aut numerare suos, aut inter scribere cives:
Helvetii caveant: caveat Dux ipse vicissim
Allicere Helvetios: salua nisi pace prioris
Principis aut Domini, veterem mutare tabernam
Indigenae, atque alias malint inquirere sedes.
Hosti subsidium, tectumque, laremque, stipemque,
Et cum securo victum praebere meatu,
Foederis ordo vetat. Quocirca aut tendere dextram,
Aut capre hospitio, victuve, penuve, manuve.


page 164, image: s178

Aut quacumque alia demum ratione tueri
Hostiles acies, et iisdem clamve palamve
Mittere suppetias, quia res censuraque juris
Publica non tolerat, nec foedera nostra probabunt.
Excitet armatos ne res insueta crabrones,
Sollicitent neutram nova vectigalia gentem.
Nec tricae insolitae, portoria, feuda, tributa,
Alterutri addictos onerentue, graventue colonos.
Praeteritum quaecumque tulit fastidia bellum
Austriae et Helvetiae, rancores, funera, luctus,
Tamque graves irarum ignes, vitaeque charybdes,
In fumos abeant, submersave Nereus imo.
Occulat in barathro. Mutetur amore simultas,
Dissidiique ommnes, tam turbido in aequore, tricas,
Trans vehat Hesperiam veneranda amnestia Calpen.
Si vero extinctos iniuria quaelibet ignes
Suscitat, in vererem concordia laesa furorem
Ne rursum erumpat: caveat pars quaeque calenti
Addere ligna foco: tollatur causa, peribit
Ilicet effectus. Maesonica scommata, sannas,
Et sine honore jocos, et non sine dente cavillos
Utraque gens prohibe. Si quid fortuna propinquo
Contulit eugenio, stultus ne incessat Amyntas.
In paruis etiam solet indignatio dentes
Addere et a salsis procedunt verbera verbis:
Verbera sopitum revocant ad tympana Martem:
Mars acuit choleram, cholerae nec Mempheos alti
Frena dabunt muri: Babylonem, Pergama, Thebas
Sternit, et aerias, facto impete, perforat Alpes.
Hisce quidem pactis geret utraque Natio morem;
Utraque consensum, falsi sine schemate fuci,
Sponte suapte dabit. Contra haec (cum incerta teramus
Saecula) foediftrago si quisquam impegerit actu:
Ne rursum armisonae Marti laxentur habenae,
Extra sanguineam conventio fiat arenam.
Atque ita propositas, talique tenore refertas,
Ad LUDOVICI matura arbitria Regis,
Condidimus leges. His me praesente, nec ullam
Pro Patriae fructu remoram patiente, sereno


page 165, image: s179

Annuit assensu, pace omni ac foedere dignus,
Dignus et Euboici transcendere pulueris annos,
Ipse SIGISMUNDUS; fixasque, ratasque, probasque
Censuit, ac firmas iubet annis esse futuris.
Quin ut legitimum sua seruet pondera foedus,
Austriacam DUX ipse Domum, gentemque, genusque,
Et descensuros a tanta Stirpe Nepotes,
Ut pacti socios, sic Foederis esse tenaces,
Egregio feruore, iubet. Sint foederis arrha,
Thessera sint pacis, quos nostra exinde quotannis
Spondet, et Helvetiis fixos dabit AUSTRIA nummos.

[Note: {b. Explicat haec ommnia dilucide Iosias Simler Libro de regimine Helvetiorum etc.} ]

Dixit, et augusto rata reddidit omnia vultu.
FOEDERIS haec summa est, quam paucis hisce retextam
HENRICO offerimus; quem prudentissima rerum,
Palladis ac Martis vocat, experientia, pullum:
Quem Tigurina suos inter Respublica cernit
Fulgere Patricios: et quae virtute refertos
Euehit heroes, heroum ex ordine censo,
Iure suo meritas impertiit Urbis habenas.
Pactarum interea lex atque decentia rerum
Exigit, ut tanto memorati regis amori
Helveta perpetuas exsoluat natio grates.
Ipsius auspiciis, curaque ingente, sepulti
Sunt animorum aestus; jucunda pacis oliva
Marspiter, et foedum mutatur Foedere bellum.
Vivat, et optatos sua sceptra propaget in annos
Ille decor Regum, qui Lilia Franca potenti
Protegit imperio: qui tanti Foederis auctor,
Arbiter et caput est: cuius virtute ministra,
AUSTRII et HELVETII socio sunt foedere nexi.
Vivat, et invictis quanquam [Reg: quamquam] sit prosper in armis,
Par Laertiadi sit acumine mentis Ulyssi:
Hic tamen, o utinam, Rex tantus et ipse, perennem
Austriaco posthac statuat cum sanguine pacem.


page 166, image: s180

III. ARGUMENTUM.

POst acerrimum Orbique stupendum bellum Francos inter et heluetios in Gallia Cisalpina gestum; sub Saeculi XV. initium studuerunt Galliarum Reges Ludovici XI. consilium prosequi, et gentem Helveticam devincire sibi amicitia, quam supprimere non poterant arma. Cum iisdem igitur Helvetiis et eorum Sociis atque Confoederatis Franciscus Rex anno Christi 1516. Pacem perpetuam Friburgi Nuithonum statuit, et mutuo foederi fundamenta iecit: quod Anno post modum 1521. Lucernae t [(reading uncertain: reading uncertain)] mature deliberatum, ita magnifice fuit conclusum. Pacis huiusce ac Foederis adiuncta potiora praesens Epistola recenset. FRANCISCUS PETRUS A PERROMAN. AEGIDIO TSCHUDI Patricio Claronensi.

De Pace perpetua, et Foedere Gallico.

INter Aventini turres ac tecta FRIBURGI,
Quod secat obliquis SANA recuruus aquis,
Nuper ab excelsis repetita tonitrua pinnis,
Unde ferunt ipsos contremuisse polos:
Et stridor lituum, clangorque canorque tubarum,
Perque simul sparsus compita quaeque fragor:
Iubilaque Ausonios, ac pompa imitata triumphos,
Quique fere tota plausus in urbe fuit:
Qualia portendant rerum mysteria, nostris
Pacemne attulerint, an fera bella plagis;
Scire laborantem, modicae Te pagina chartae
Instruet, ad placitum pagina scripta tuum.
Gallia FRANCISCO iam Rege, et Achille, beata,
Quae vires regni vix capit ipsa sui;
Helveticos iam experta animos, experta secures,


page 167, image: s181

Et nimis infestas. Marte furente, manus,
Pristina contendit renovari foedera, magno,
Francigenis quondam Regibus icta, bono.
Iungere amicitias, Lethaea quaesiit unda
Bellonae ardentes exanimare faces.
Quaesiit Helvetios sibi reddere rursus amicos,
Nesciit armatis quos superare globis.
Inde Friburgiacam Legatio vecta per urbem,
Exposuit pulchro regia sensa stylo.
Regia sincerum contestabantur amorem,
Plenaque multiplicis sensa favoris erant.
Martia parturiit stabilem discordia pacem,
Digna magis celeri, pessima, prole Parens.
Iussimus antiquas ad Caspia caerula rixas,
Inque cavernosos Mempheos ire specus.
Mutuae amicitiae, quae terram, atque ipsa serenat
Sidera, perpetuum iussimus esse locum,
Foedera cum Francis quon dam composta Monarchis.
Fixa, implorato, iussimus esse, DEO.
Hinc fragor, hinc mixtus volitare per aethera plausus,
Hinc dare nitrati murmura rauca globi.
Hinc nova laetitiam testari jubila; Pacem
Saluere hinc lituis iussimus, inde tubis.
Inter Francigenas miraris, Foedera Reges
Cum tam diverso pacta fuisse statu?
Desine mirari. Sanctum et venerabile semper
Audiit, electae nomen Amicitiae.
Usus amicorum pretiosis nonne Smaragdis
Praevalet, et fuluas fert caput inter opes?
Nonne tibi a fido vox siqua refertur amico,
Suavior Orphea creditur esse lyra.
Ni virtus animae fuerit superaddita, corpus
Quid nisi concretum dixeris esse lutum?
Corpus es absque anima, si destituaris amico;
Si tibi Nisus erit, spiritus alter erit.
Dogmata quae toti quondam aurea protulit orbi
Graecia, divinis pene referta Sophis,
Vicinos quanquam [Reg: quamquam] non diceret esse petendos
Celtarum, populos, in regione, satos:


page 168, image: s182

Asserit illa tamen, verbisque fatetur Achivis
(Quae dicas Clariam promeruisse fidem)
Galliae amicitiam studiosius esse petendam,
Prae mundi reliquis, asserit ipsa, plagis.

[Note: {a. Ita testatur Ianus Caecillius Frey in Admirandis Galliarum c. 6.}]

Nos, quia vicini tetigerunt Helveta Galli
Limina, ab hinc ipsas Deucalionis aquas.
Ducti consiliis, ac fida oracla secuti,
In Pandionia non male docta schola:
Condidimus pacem cum Franco Rege, fidemque
Partibus unitis iussimus esse ratam.
Scire cupis leges, decisaque pacis amicae
Pragmata? Rem primis en tibi pando labris.
Interrupta diu Pax et Concordia, festos
Restaurent, caelo propitiante, dies.
Debacchata diu lis et discordia, Erinneis
Exilio mulctent conveniente suas.
Dissidiorum amplas, quas belli iniuria telas
Texuit, armigeri cornibus icta Dei,
Iurgiaque, elapsos coxit quaecumque sub annos
In Phlegethonteo, livor et ira, foco:
Condat in abstruso trux ipse Trophonius antro,
Gente sub hac nullum post habitura locum,
Compescat veteres Pax sic stabilita querelas,
Et Zephyri, tragicos, leniat aura, Notos.
Alterutri si justa tamen querimonia parti,
Cum necdum fureret Martia flamma, fuit:
Standum decretis [(printer); sic: decertis] , quae cum Cantonibus olim
Condidit Helveticis Rex Ludovicus, erit.
Capti in praeteritis, tractique ad vincula, tricis,
Cujuscumque sient ordinis, atque tribus,
Liberi, et absque ullo, remeent e carcere, lytro,
Semitaque ad proprios [(printer); sic: propios] detur amica lares.
Militum ab Helveticis si quisquam prodeat oris;
Regia cui necdum fecerit arca satis:
Debita proposita, poscat stipendia, praeda
Ut poscit merito vivere quisque suo.
Municipes quoscumque suos Res publica scripsit:
Helveta, Civilem contribuendo gradum:
Libertate rata, nullo aduersante, fruantur,


page 169, image: s183

Adscribantque suis civica jura bonis:
Si tamen Helvetiae sint intra limitem, et isti
Ni contradicant altera pacta, thesi.
Ut Mercatores et amantes lucra propolae
Composita possint sic quoque pace frui:
Libera Francigenum quondam indulgentia Regum
Quae motu Helvetiis liberiore dedit:
Integra, citra ullas vigeant, indulta, lituras;
Continuetque suam gratia facta viam.
Helvetiae sumptus in Gallia utraque profusos,
Franco- ubi-Suicerus miscuit arma furor,
Regius exoluet [Reg: exsoluet] praesente numismate fiscus,
Et suffecturas sumptibus addet opes.
Inter abundantes stomachanti sanguine Partes,
Parturiat bellum ne recidiva novum:
Si refricet veterem gens illa vel ista favillam,
Pronaque bellicrepas evomat ore minas:
Praesto sit assumptis Hermes caducifer alis,
Placetque offensas aurea virga manus.
Qua gravis O Ebaliae circumsonat ira Maleae,
Effundant rabiem bilis et ira suam.
Alterius, pars neutra, hosti sit amica; meatum,
Tecta, larem, aut vescos det quoque neutra cibos
Sed neque scripto ullus foveatur milite Princeps,
Qui ferro alterutram turbat et igne plagam,
Hostica quin imo sectantes castra, vocandos
Et culpae et paenae [Reg: poenae] dicimus esse reos.
Mutua ne gentis [(printer); sic: causa] pereant commercia, purae
Sint imposturis insidiisque viae.
Quilibet alterius sit tutus in urbe, feratque
Compita inoffensum, per sua quisque, pedem.
Nec Gallo-Helveticas, nova vectigalia, merces,
Nec prius insuetum, quemque fatiget, onus.
Atque ut munificum gens praedicet Helveta Regem,
Neu paci reputet Punicam inesse fidem:
Cantones tredecim, San-Galli Principem et urbem,
Quaeque Sedunensis oppida Vallis habet:
Et Mullhusinos, et amantes foedera Rhatos
(Membra sub Helvetico nobiliora statu)


page 170, image: s184

Annua non modicis recreabit Pensio nummis,
Ordine per Francas distribuenda manus.

[Note: {b. ita Iosias Simlerus.} ]

Nec petet Helvetios in apertam haec Pensio nassam
Trudere, nec visci hic fiscus ad instar erit.
Nec vires minuet, nec ab isto pensilis hamo
Patria, squamigeris quondam erit esca lupis.
Tessera pacis erunt haec Regia dona, nec atram
Pristina Libertas contrahet inde notam.
Provisum satis est, ne Libertatis honorem
Fallat Arachneo, pensio Franca, dolo.
Panicus hic metus est. Labyrinthi evadere technas
Docti, Theseo iam sumus absque glomo,
Urbs Bellizonae, Vallis Madiana, Locarnum,
Luganique amplum, Mendrisiique solum,
Iuribus utantur, quibus olim est usa, fuisset
Cum Mediolani subdita terra Duci.
Stat penes Helvetios, placitoque suopte valebunt
Vel mutare istas, vel retinere plagas.
Nempe coronatum ter centum milia, Regis,
Non interposita suggeret arca, mora:
Si pro Lugano, Madiana valle, Locarno,
Nummorum oblatas Patria malit opes.
Si vero Italicas dominari malit in arces,
Uniat imperiis Oppida dicta suis.

[Note: {c. C. ita Iosias Simlerus.}]

Istud amicitiae, pacisque perenni statutum,
Decisum placidis, Gente ab utraque, Diis,
Stabit, eritque ratum, Iurassus donec apricus,
Sequana ab Helveticis dividet arva iugis:
Dum Rhodani rapidus, spumanti vortice, gyrus
Sese in Tyrrhenas exonerabit aquas
Pace ita firmata, magnum pars utraque foedus,
Post longas tandem composuere, moras.
Idem utriusque tenor. Collimant omnia ad unum,
Subscripta adicias si quoque pacta, scopum.
Foederis intuitu, Gens laesae illaesa studebit
Auxiliatrices ferre repente manus.
Extera Francigeno quoties taratantara regno
Cernet et hostiles, Rex, inhiare greges:
Seu Trans-montanam, seu Cis-petat hostis arenam,


page 171, image: s185

Dummodo Francorum sub ditione sitam:
Milia sena Virum si rite petantur, habebit.
Exquisitorum milia sena Virum.
Parcior haud esto numerus. Si mittere plures
Consultum fuerit, copia maior erit.
Decretum tamen est, si milia sexdecim ab aruis,
Rex ipse Helveticis duxerit, esse satis.

[Note: {d. ita Iosias Simlerus.}]

Qualis hic et quantus-sit-cumque Exercitus, omnem
In Patriae ac Regni commoda junget opem.
Indole magnanimum stabit pro Rege leonum,
Nec trahet injussos e statione pedes.
Regis ad obsequium durabit, ut Helveta cautes,
Grandine compositi non subigenda nitri.
Seruiet, ac patrio penetrabit acinace turbas,
Dum belli pandas viderit esse seras.
Olli regalis dabit aequa salaria census,
Ut primum e patriis perget ad arma focis,
Symbola quin etiam tribuetur cuique trimestris,
Bello ipso octavum non superante diem.
Hic ne divisas valeat quandoque cohortes
Perdere vel numerus, vel superare dolus,
Non nisi coniunctae coeant in praelia turmae,
Compositusque suos audiat ordo duces.
Viribus unitis sic virtus Helveta neruos
In quocumque dein exeret, hoste suos.
Militiae sit terra locus: nec Nerea sulcet
Helvetus, in salsum nec ferat arma fretum.
Saepe triumphali, terrestris adorea, lauro
Vidit Suiceras emicuisse comas.
Durante emissas bello revocare phalanges,
Nec ratio tolerat, nec decor ipse probat.
Intestina tamen, seu Gentis nescio qualis
Turbarint patrium, si quoque bella, solum:
Publica res poterit secum retinere petitos,
Vel peregre stantes mox revocare, Viros
Bellica quin etiam tormenta, agilesque sarissa [Reg: sarisa] s,
Et maturatam Gallia mittet opem.
In belli neruum, spatio quocumque trimestri,
Viginti aureorum milia quinque dabit.


page 172, image: s186

Si salis haec inter fuerit penuria, Francum
Ocyus emittet regia cura salem.
Aurea laurigeris si Pax veneranda capillis
Intret Francigenas arma inhibendo plagas.
Celtica cumque suo si caeperit hoste pacisci,
Gens etiam consors Helveta pacis erit,
Ut quoque regalem tellus haec nostra favorem
Comprobet; ac magnum ne quis inane putet,
Altera succedent regalibus aera talentis:
Haec pacis peragent, Foederis illa vicem.
Perpetuos Pax ista quidem durabit in annos.
Optato o utinam, perfruitura bono!
Foedus erit fixum, donec sua stamina Regi
Cernemus triplices continuare deas:
Et solida perstabit adhuc trieteride, postquam
Cunctis calcandam triverit ipse viam.

[Note: {e. Idem. Ponunt tamen aliqui annos V. vel XXV.} ]

Siqua tamen fuerint aevo iam pacta priori,
Seruabunt vires Foedera pacta suas.
Signatis etenim Gens eximit utraque verbis
Sedem Romanae, Pontificemque Petrae.
Eximitur Caesar, sacrique verenda potestas
Imperi, in Augusto non violanda throno.
Inde Status alii, quos esse ac scribere Amicos,
Foedera iusserunt iam veterana, suos.

[Note: {f. Quos recenset Simlerus l. 1. f. 317. 318. 323.} ]

Iussimus imprimis (Graecos nos forte Sinones
Ne quisquam in sera posteritate vocet)
Iussimus Helvetii, validum seruare vigorem,
Austriacos inter, Foedera pacta, Duces.
Haec meminisse satis. Sed quod tam nobile Faedus
Sanximus, allecti commoditate sumus.
Nonne sitibundi, Suiceri, sanguinis, hostes
Circundant [Reg: Circumdant] nostras sole ab utroque plagas?
Insidias Nobis struit Auster, et Arctos; et acres
Bacchari hinc furias cernimus, inde minas.
Sic ergo affectis, generosa peritia belli,
Mille lucra Helvetiis, mille trophaea dabit.
Floret ubique Viris, et abundat terra colonis,
Otia queis [Reg: quibus] nullum sunt paritura lucrum.
Inter belligeros, poterit vel judice Phoebo,


page 173, image: s187

Aurea Libertas tutior esse, Viros.
Fortius instat Atlas, si caeli a pondere fesso
Alcides sociam non remoretur opem.
Dicere nemo ausit, Cum imbelli foedera regno,
Aut cum barbaricis, nos iniisse, Scythis.
Franca est, quam petimus, Superis gratissima tellus.
Naturae egregiis nobilitata bonis.
Messe ferax, mansueta Viris, jucunda racemis,
Grata et amica mero, blanda et amaena [Reg: amoena] solo.
Nec torrens nimio, velut India decolor, aestu:
Algida Hyperboreo nec, velut Ursa, gelu.
Aura tepet, Zephirosque fovet, mitisque Favon I
Non nisi fecundos gratia, reddit agros.
Laeta ibi, pro sterili, florescit Oliva, glabreto:
Pro fastiditis, aurea mala, rubis.
Iurares, campos illuc migrasse Caystros,
Fundique e Francis pura Falerna cadis.
Tabifico nusquam tellus est languida caelo,
Thessala nusquam ullus fert aconita locus.
Tristia nec pariunt deserti absynthia campi.
Ut solet in duris Pontica terra Getis.
Sed neque pestifero, velut arva Libyssa, veneno
Pullulat: Armenias nec capit illa feras:
Non erit, ut miles vel de salsugine terrae,
Vel populi possit de feritate queri.
Optima temperies, ut terque quaterque beatum.
Sic amplectendum praedicat esse, solum.
Nec dubitant aliqui Regnum hoc, et Balsamon orbis,
Et mundi celebrem nominitare Rosam.

[Note: {g. Sic vocat Architremius Poeta, in encomio urbis Parisinae.}]

Una haec Euphrosynen, dabit omnem haec terra leporem,
Palladaque e gremio promet utramque suo.
Imbuet Helvetios [(printer); sic: Helveticos] simul arte ac Marte: vigorem
Ubertim in summo callet utrumque gradu.
Haec quanquam [Reg: quamquam] AEGIDIUS (patriis qui lucet in oris.
Iaspis ut Helveticas inter, Eoa, plagas:
Cui Pimpla et Pindus, cui Castalis Attica, largo
Hippocreneas, imbre, profudit opes)
Haec, inquam, AEgidius licet haud ignoret, ab isto
Non aliena tamen sum ratus esse scopo.


page 174, image: s188

Terrarum dominam si quondam haec GALLIA Romam,
OEnotriae vastas si superare plagas:
Si populos Asiae, si fortes quivit Iberos,
Si Macedum Franco subdere regna iugo:

[Note: {h. ita praeter ceteros refert Gabriel Bucelinus in Nucleo Historiae universalis. etc.} ]

Unita Helveticis, ac foedere juncta, lacertis
(Soli etiam invictos qui domuere Duces)
Quam celebres olim sit [(printer); sic: sic] portatura triumphos,
Credere, qui gentem norit utramque, potest.

IV. ARGUMENTUM.

CLEMENTI VIII. ad Pontificatum evecto, cum more maiorum gratulati fuissent Helvetii Romanae Ecclesiae addicti, eundem pariter sunt deprecati, ut Galliae Helvetiis confoederatae, atrocissimis autem bellorum iniuriis, id tempus, afflictae (ubi armis disputata fuit Henrici III. Successio) patrocinium sumere, ac Pacis media procurare clementissime dignaretur: matura reminiscentia meritorum veterum, quae Ecclesiae Sedisque Romanae protectioni multis saeculis, a Christianissimis Francorum Regibus, magnificentissime sunt impertita. Proponuntur haec vulgari carmine, ab illo, quem facundissime perorantem Pontifex, cum purpurato Collegio apprime fuit admiratus. Anno Christi 1393.


page 175, image: s189

IOANNES IACOBUS A STAAL, Eques auratus. CLEMENTI VIII. Pontifici Maximo.

De meritis Helvetiae ac Galliae in Ecclesiam Romanam.

MAgne Parens, quem cura Deum, quem Purpura
E Capitolini venerando colle Palatj,
Terrigenum condire gregem, Christique sequaces Patrum,
Pascere iussit Oves: sacrae cui tempora frontis
Infula tergemina cingit redimita corona.
Quod Tua Majestas trabeati tecta Quirini,
Ac Vaticanae tam augusta palatia Sedis
Helvetios intrasse videt, reverentia Summo
Debita Pontifici, candorque, fidesque, favorque,
Iuraque Tarpeiae faciunt assueta Cathedrae.
E septemgeminis Patriae Cantombus isthuc,
Ad septemgeminis decoratam montibus Urbem.
Per Lepontinas, Legati accessimus, Alpes:
Perque lacus varios, perque amnes Arulae et Ursae
Venimus optatas ad amaeni [Reg: amoeni] Tibridis undas.
Venimus Helveticae mandato ac nomine gentis,
Ut Tibi Magne Parens, ad summi culmen honoris.
Ad Petri claves, Urbisque arbitrium et Orbis,
Ordine Nobilium simul applaudente Quiritum
Legitime evecto devoti pectoris arrham
Terrarum domina, simul offerremus, in aula.
Helveticos apices, Appenninique recuruos
Scandimus anfractus, claramque faventibus astris,
Visimus Ausoniam (quod plebiscita, frequensque
In septemgeminis decrevit Curia Pagis)
Ut ritu veteri, verosque imitando Clientes,
Pontificum capiti, magno telluris Atlanti,
Pastorique Orbis, Dominoque, Patrique perennem,
Quod faciunt Tyrio [(printer); sic: Tyrso] fulgentes murice Reges,
Poplite submisso contestaremur amorem.
Nulla, Beate Pater, nulla unquam [Reg: umquam] oblivio nostris


page 176, image: s190

Eruet ex animis, quae quondam aetate parentum
Helveticis Pagis ultro exhibuere priores
Munera Pontifices: seu Libertatis avitae
Confirmatus honos, seu nobilis ille Galerus,
Principibus sacras qui supplet in orbe Tiaras,
Seu Labaris spectata suis insignia, et alti
Spectentur Tituli: Manet alta mente repostum
Sedis Apostolicae studium, quae fontis ad instar
Iugiter undantis, condito nectare plenos,
Currere per Patriae iussit viridaria, rivos.
Tu quoque, qui leges Divumque hominumque gubernas,
Blanda cui pulchrum tribuit Clementia nomen,
Tu Tibi devotos, Antistes summe, Clientes,
Optime Pastor Oves, Pater acceptissime Natos,
Pontificum solita non dedignabere cura.
Quae Latio quondam Saraceni militis atram
Expulit illuviem, fractosque horrore Quirites,
Obsidione, metu, rerumque vorace rapina
Reddidit eximios: gratam iam paene labanti
Quae tulit Italiae, pulso procul hoste, salutem.
Pristina stat Patriae, stabitque interrita virtus

[Note: {a. Sub annum Christi 828. sub Gregor. IV. a quo Uranii, Suitenses, ac Subsilvani, Ecclesiae Defensores Protectoresque primo vocati, suisque Vexillis fuerant insigniti: qui Titulus, una cum certis Labarorum ornamentis, XIII. Helvetiae Civitatibus posthac impertitus est a Iulio II. Pontif. Anno 1512.} ]

Teutonicas acies, et nostro cognita seclo [Reg: saeculo]
Praelia quae domuit: quaeque altae moenia Romae,
Caesariana suum cum effunderet ira calorem,
Fortiter asseruit; pro hac ipsa Sede tuenda
Fixa stat Helvetiis, stabitque acerrima Virtus.

[Note: {b. Anno 1557 sub Paulo IV.} ]

Nunc si cura Tui, dulcissime Pastor, ovilis,
Si Tibi cura gregis: gratantes fronte serena
Dignare Helvetios: Gentemque Ecclesiae amicam,
Tergeminae toties insignia sacra coronae
Tutari solitam, perge his complectier ulnis,
Queis Tibi juratum studiose amplecteris Orbem.
Foederis Helvetici, quorum haec Legatio, fidos
Protege Cantones: et quod praestare suescit
Maxima Tarpeiae majestas arcis, eosdem
Tu quoque munifica Charitum perfunde sagina
Iam mihi (quod tanti deposcant principis aures)
Attica si Alpestrem mulceret Suada Thaliam
Si sapor ambrosius, Latiique medulla [(printer); sic: medula] leporis,


page 177, image: s191

Manasse augusti qui fertur ab ore Quirini,
Ex Arolae potas condirent gurgite lymphas,
Fas mihi, conceptam, foret hic, pertexere telam.
Plura etenim fandi tribuit contermina grandem
GALLIA materiem, quae nunc feralibus armis
Obruta, post decumas, quas sustinet aegra, procellas,
Ipsa sui absimilis, veteremque exuta nitorem
Fluctuat, ac miserae nimis est vicina ruinae.
Gallia pestifero iam paene absorpta barathro
Te patiente, meum iubet hic protendere cursum,
Subsidiumque petit: quod ni Romana ministrer
Curia, et Ausonii prudens Clementia Papae,
Quomodo grassantem poterit compescere flammam?
Christiadum toto celeberrimum in agmine regnum
Gallia, quae gratos tibi, sancta Ecclesia, flores
Instar Paestani pulcherrima protulit, horti:
Nunc ubi bellivomae gustavit pocula Circes,
Degener hirsutos, inamaeno [Reg: inamoeno] pignore, sentes
Parturit, et crebris patet, ut Gaetulia, monstris.
Aurem, igitur, Pater alme, dabis, si supplice voto,
Si rudiore labro, Patrii decreta Senatus
Eloquar, et Franco precer adjutoria regno.
Quod petimus, Pax est: pacem deposcere Francis,
Foedus amorque iubent. Vulcano urgente propinquus
Si flagrat Ucalegon; paries si proximus ardet,
Serio et ipsa suos curat vicinia postes.
Gallia si periit, fortuna salusque propinquae
Occidit Helvetiae: tanti nam accita charybdis
Imperii, amicitia Nobis ac foedere juncti,
Certa simul nostrae dabit incrementa ruinae.
Hactenus electo vicinos milite Gallos
Fovimus, et grandi sedare incendia nisu
Conati fuimus: generosum Exercitum ab oris
Duximus Helveticis: alieno denique nostras,
Sumptibus heu quantis! oneravimus aere crumenas.
Pro Regni auspiciis, pro Relligione tuenda,
Pro sartis tectis, pro Rege, arisque focisque,
In dubium tractae pro Majestate Coronae,
Movimus una omnem, non segni Marte, rudentem:


page 178, image: s192

Ut vel belligeri compescere limina lani,
Vel Paci optatas possemus pandere valuas.
Sed quia maiores res tam petit ardua vires,
Praesul Aventinus, Christique vicaria Roma,
Tam male confusis cataplasma imponere rebus,
Ac desolato poterit succurrere regno.
Consilium, fatoque hominis prudentia maior,
Et modus, et ratio, mundique Pronaea supremos
Stipant Pontifices: vertendi cardinis aequas
Papa gerit claves: et quam solertia terrae
Reddere non potis est, dabit unam haec Petra medelam.
GALLIA (quod magnae non nescit gloria Romae,)
Innumeros iam paene fuit reputata per annos,
Christiadum neruus, melioris dextera mundi,
Robur Apostolicae, fulcrumque haud debile Petrae.
Donec compositas rexit Pax aurea gentes,
Grande ornamentum. Si pulchro Ecclesiae in horto
Effera fulmineas acuerunt bella secures,
Nobile Subsidium. Si fluctibus atque procellis
Turgida, Petre iam quassarunt aequora navem,
Portus et hospitium. Latia si pulsus ab aula
Papa peregrinas Exul [Reg: Exsul] migravit ad oras,
A furiis tutum fuit incessanter Asylum.
Iam mihi si veteres sermonem flectere in actus,
Ad dere si flores roseo, mens esset, Hymetto,
Francigenum quam clara forent encomia Regum!
Scit tua Majestas, quantis defuncta periclis
Gallia; divinae pro culmine et arce Sionis,
Quanta per Insubres, per et omnes Ausonis oras,
Praelia pertulerit: tantosque exinde Monarchas
Quadriiugo quoties vectarit Gloria curru.
Sacrilegos, terraeque simul, caeloque molestos,
Una haec quam celebri domuit virtute Tyrannos!
Haec quoties profugos, faevique furore Gradivi
Exilio intrusos, iamque hinc, iamque inde repulsos
Fovit Pontifices! Haec pompa aequante triumphum.
Quam saepe exceptos, quantisque favoribus auctos
Figere Liligera sedem praecepit in aula:
Donec magnificis, bacchante Tyrannidis oestro,


page 179, image: s193

Profligato armis, comitatu ingente repostos
In Vaticana, vidisset Roma, cathedra!
Ecquis Aistulphos Desideriosque, feroque
Nomine Luitprandos, Romani Antistitis acres
Quondam mastiges, iam tecta superba Quiritum,
Pontificumque sacras ausos incessere claves
Ense triumphavit? Quis tam praesentibus armis,
Tanta animi flamma, quanta horum purpura Regum
Perdomuit reliquam Lombordo e sanguine faecem?
Constat Amorrheos, Athimosque; inimicaque caelo
Nomina, deletis ingenti funere Mauris;
Trans Libyae fines, et adustos solibus Afros,
Gallorum egregiis ejecta fuisse lacertis.

[Note: {d. Ut praeter alios clare Horat. Tursellen. in Historiis Mundi c. 6. sub Carolo Martello, Pipino, Carolo Magno Regibus Francorum.} ]

Dexteritate pari, tam perniciosa quis unquam [Reg: umquam]
Schismata? tot falsos in relligione prophetas
Quis Regum oppressit? Quis tantis, obsecro, Sectis,
Tot fidei monstris immunem reddidit Orbem?
Nosti [Reg: Novisti] , o magne Pater, nosti [Reg: novisti] haec et pluria quondam,
Grandi opera France patrata fuisse Coronae.
Hic Martelle tuum ne desit Carole nomen,
Contra hostes fidei, Virtus quoque praestita, mandat.
Barbara gens Arabum, Mabometis prodroma pestis,
Auspice Martello, memoratu perpete dignum
Pertulit excidium. Saraceno sanguine Franci
Immaduere agri: pugna unius una diei,
Ter centena Arabum septuagintaque peremit
Milia: Francigenum sic rursus acinace Regum.
Expirasse [Reg: Exspirasse ] feras Ecclesia vidit Erinneis.

[Note: {e. Idem in Leone Isauro Imp.} ]

Fallor, in immensi si quisquam cardine mundi
Munera Apostolicae dedit uberiora cathedrae.
Si Spoletinas, quas vendicat Umbria, terras,
Si pinguem AEmiliam, si puppibus Adriae amicam
Visimus Anconam: si lumina candida mentis
Vertimus ad reliquas Piceni nobilis urbes
Manare a solis profitebimur omnia Francis,
Insula Sardiniae, contermina Corsis, opimum

[Note: {f. citatus, sub Pipino et Carolo Magno.}]

Trinacriae regnum, florensque Hetruria, faustis
Gallorum auspiciis, nutuque manuque potentis
Caroli, ut Imperio, sic rerum pondere Magni,


page 180, image: s194

Suscepere, tuos Romana Ecclesia, fasces.

[Note: {g. citatus, sub Pipino et Carolo Magno.} ]

Liligeros certe, quos Gallia nobilis orbi
Progenerat Reges, non casso agnomine suescit
Scribere Primigenas, haec ipsa Ecclesia, Natos.
Dicite Calixti, Paschales, atque Gelas I,
Urbani ac Stephani, Clementes, atque Anacleti,
Dicite Gregorii, vosque o generosa Leones
Nomina, ab augustis Gallorum Regibus, olim
Dimanasse omnem Papaeque Urbisque salutem.

[Note: {h. Vide pro his Flosculos Historiarum Ioannis de Bussteres, parte altera, c. 4. Itemque Bartholom. Chasanaeum in Catalogo Gloriae Mundi.}]

Impetuosa etenim vesani murmura Ponti,
Ausoniae quoties insultavere carinae;
Cura vigil Regum firmis considere transtris,
Soluere vela iubens, terraque marique coactam
Acceleravit opem: stridentes Tethyos iras
Leniit, atque tuum placans Neptune tridentem.
Praecipites Austrique minas, Eurique furores,
E patria ascitis Zephyri compescuit alis,
Donec ad optatum sua ferret carbasa portum.
Digna adeo poterit, sanctissime Praesul, haberi,
Gallia, quae toties, superatis Alpibus, almam
Reddidit Hesperiae pacem: quae barbara mundi
Monstra Europaeis generosa fugavit ab oris:
Quae mundi dominam, Latio cum Antistite, gentem
Reddidit antiquo, per mille pericla, vigori:
Quae dextram profugis, quae praesens semper asylum
Praestitit exulibus [Reg: exsulibus] . Tantarum in turbine rerum,
Digna, inquam, poterit celeberrima Gallia dici,
Cui, stimulante Tua, Pastorum o maxime, cura,
Porrigat optatam caducifer Arcas olivam.
IULIUS ille tuae caput olim ac gloria Romae,
Urbis et Orbis apex, infando saepe relatu,
Et iactabundis audebat spargere buccis:
Caesaris auspicio (praeter civilia Magni
Praelia, terribilem quae glutivere cruorem)
Amplius undecies hominum centena perisse
Milia, Tartareas se praeside missa sub umbras.
Caesare digna quidem, sed vox indigna supremo
Flamine. Tu melius, Tu Clementissime Princeps,
A Cajo afflictam qui nunc dominaris in Urbem,


page 181, image: s195

Auspiciis Pax alma tuis, medicinaque belli,
Francorum eximio fuerit si reddita regno:
Quos titulos, proh quanta feres encomia! Olympe
Heu quam augusta tuas aequabit gloria laudes!
Amplius undecies hominum centena beabis
Milia, quos belli vel cruda voraret [(printer); sic: vocaret] orexis.
Vel Libitina cava, ferrove ignive peremptos,
Conderet in fovea. maiorem Caesare laurum
Orbe ab utroque feres: CLEMENTI Gallia plures
Conservata dabit, quam CAIO oppressa triumphos.
Marco Antonino, quem Augustum Roma Piumque
Dixerat, aeternae vox haec fuit unica laudi:
Malo equidem unius vitam defendere civis,
Fulmineo quam mille hostes aut perdere ferro,
Aut dare supplicio. Vox ac sententia summo
Digna Magistratu. Votum hoc, o Marce, perennem
Si peperit iam tanta Tibi per saecula famam:

[Note: {i. Tursell. l. 4. in M. Anton. Imp.}]

Clementi Papae quantus gratabitur olim
Terrarum applausus, si tot seruaverit Unus
Inter Christiadas, animarum milia, cives!
Quare age, Magne Pater, quem cura salusque regendi
Iure trahit secli [Reg: saeculi] ; Ne schismatis orgia in illo
Bacchentur regno, quod florentissima semper
Lilia, et ambrosios orbi produxit odores:
Quod celebri fama, quod relligione suorum
Ac studiis Regum Viginti trina subegit
Schismata. Ne tragicis dum Gallia scinditur armis,

[Note: {k. Gabriel Bucellinus in Nucleo Histor. univers in Regno Galliarum, etc. Legationem hanc Romanam obiere DD. Ludovicus Schumrpf, Lucernas; Gualterus im Hof, Urius: Rudolphus Reding, Suicus: Ioann. Iacobus a Staal Solodoranus, Viri in sua quisque Re publica magni.} ]

Exanimet Scissura Fidem: ne sacra Tonanti
Dum sese assiduis eneruant regna duellis,
Intumeant lunatae acies, nostraque ruina
Fortior, Odrysius prorumpat in arma Tyrannus:
Utere jure tuo, vagina condere ferrum
Impera, et indigno Panaceam porrige tabo.
Sollicitis quod nostra rogat Legatio votis,
Helvetus unanimi quod postulat ore Senatus,
Sume patrocinium turbatae Galliae, et auream
Paci sterne viam. Si stabit Gallia, stamus:
Si perit, occidimus: curata Francia, et ipsos
Curasti Helvetios. Exhausta aeraria, nummi


page 182, image: s196

Largiter est usi, Legio generosa strategum,
Copia clara ducum (patriis quae nuper ab oris
Excita, dum validos pro sceptro et Rege lacertos
Exerit, ac magno propugnat Lilia sumptu)
Pharmaca sollicitant curandis apta crumenis.
Ut Tibi (qui claro superans vel Lyncea visu
E Latia totum Specula circumspicis orbem)
Esse queat liquidum, quod Nos profitemur et ipsi,
Verti etiam nostram praesenti in cardine caussam.
Ad dere plura nefas. Tu Maxime et Optime Pastor;
Si totidem caelo, quot Iulius intulit orco,
Conserues animas: Tibi Pacis amator et auctor,
Praemia Stelligera quam larga refundet ab aula!
Pontificum Princeps, Ter maximus ille Sacerdos,
Qui Tibi, qui reliquis Tarpeii in sede locatis
Pascere commissos, in Petro, praecipit agnos,
Pascere mandat oves: e gazae divitis arca,
Centuplici tantam pensabit munere curam.
Nos quoque, si florem, si fragrantissima regni,
A tam barbaricis, tuearis Lilia, spinis:
Quam Tibi sublimes utrinque seremus honores!
Gloria praeclari quam stabit vivida facti!
Tempora Pontificis placidam apportantis olivam,
Unanimes in plebe preces, encomia, grates,
Tergemina rursum satagent ornare corona.
Te Patriae verum super evehet aethera Patrem
Gallia, et ad sacras hecatomben offeret aras.
Imo de auratis argentea Lilia iunctim
Porriget e calathis. Plebs, Curia, Clerus, et ampli
Nobilitas Regni, partam a CLEMENTE salutem
Inseret aeterno, patriis, adamante, tabellis.

C. Ita aequi rerum Scriptores.


page 183, image: s197

V. ARGUMENTUM.

ORbis miraculum Lectori hic proponitur F. Nicolaus a Flue, inclitum illud undervaldiae ac totius Helvetiae iubar: cuius admirabilem vitam, incolis iuxta atque accolis in pretio habitam, simulque rariora quaedam, cum vitam ipsam comitata, tum mortem subsecuta prodigia, breviori hac epitome insinuat Anachoretae eiusdem conterraneus, olim hac super re ad Gregorium PP. XIV. una cum Illustri Viro Melchiore Lussio E. A. Legatus Tractatur materia haec libro peculiari a Ioan. Ioach. Eichhorn, et accuratius a Petro Hugone S. I. Ubi, quicquid fere epistola hac de B. Viro asseritur, implicitum habetur. MELCHIOR IM FELD, Eques auratus. ANDREAE S. R. E. CARDINALI ab Austria, Epscopo Constantiensi etc.

De prodigiosa vita F. NICOLAI a Flue, Eremitae Under valdensis.

VEcta columbinis, ad stagna Acronia, pennis
E Subsilvana, littera, tende plaga:


page 184, image: s198

Perque lacus patrios, per amaena [Reg: amoena] , per hirta viarum,
Extimum in Helvetico limite quaere lacum.
Quaere palatinas, positis anfractibus, aedes,
Servantemque, pedum Pontificale, domum:
Sive Marisburgum, seu te Constantia captet.
Quaesitos pandet postis uterque lares,
Magnus ibi Princeps, et magni pastor ovilis,
Protegit illustres cui sacra mitra comas,
Qui sibi commissum, sit quanquam [Reg: quamquam] extensio juris
Maxima, clementi pascit amore gregem;
Te quoque munificio [(reading uncertain: reading uncertain)] non dedignabitur aula
Virtuti haec clausas non habet Aula fores.
Nobile virtutis portas insigne: benigno,
Intuitu eiusdem, constituere loco.
Materies ut digna viro, sic digna relatu.
Debet nosse suam si quoque Pastor ovem
NICOLEOS de RUPE hic est, quo sanctius uno
AEtherii nobis nil tribuere Dii.
Quem natura sagax, quem mundus, Olympus, et Orcus
Quondam inter patrios obstupuere rubos.
Cui gula, cui luxus, vasti cui gloria mundi
Sive minus nihilo, sive fuere nihil.
Qui lustris quatuor, doctus mysteria caeli
Desuper, humanum non tulit ore cibum.
Huic licet Arpinas, totusque applaudere Pindus,
Et genus Ascraei debear omne chori;
Tu tamen Helveticae nata inter robora silvae,
Parnassi hanc ipsam fungere, Musa, vicem.
Tu patriae tam illustre jubar, cedroque perenni
Iure inscribendum carmine pange virum.
Clara virensque suis terra VNDERVALDIA pratis.
Almaque silvani SAXULA vicus agri,
Nicoleo primas, felici sidere cunas,
Atque adeo patriae tecta dedere domus.
Nec genus indecores habuit, sed origine claros,
Saecula plus quatuor stirpe vigente [(printer); sic: vigenti] patres.
Ver erat, et placidi clementior aura FavonI
Iam fragrante novum mulsit odore solum:
Phryxaeusque Aries sua cornua protulit, almam.


page 185, image: s199

Cum mira haec proles tangere caepit [Reg: coepit] humum

[Note: {a. Nascitur mundo Nicolaus, Anno Domini 1417. die XXI. Martii.} ]

Prodigiis hic cuncta scatent. Infantulus usum,
Clausus adhuc utero, iam rationis habet.
Editus in lucem, simul ac caeleste lavacrum,
Et baptismalem vertice sumit aquam,
More novo geminos, cum Baptizante, Patrinos
Noscit, et una ipsum cum Genitrice, Patrem,
In puero puerile nihil: speculi instar, in aevo
Praetulit insignem, lubriciore, facem.
Ingenui mores, castique modestia vultus,
Usque per impubes emicuere genas.
Nulla isthic levitas: referebat semper adultum
Seu ratione Virum, seu gravitate Senem.
Usque adeo, ante alios, Veri studiosus, ut ullos
Mendaci nusquam sparserit ore logos.
Virtute Obsequii (cui viva voce frequenter
Sub luna nullam dixerat esse parem)
Omnibus anteibat, monitis parere Parentum
Impiger, absque ulla suetus ubique mora.
Firmior ingenuis cum sensim adolesceret annis,
Intulit exosae praelia prima gulae.
Feria sexta prius, mox illum et Feria quarta
Vidit concessis abstinuisse cibis;
Hisce diem Saturne tibi, tibi Cynthia sacrum
Addidit, et solitas iussit ab esse dapes;
Prodiga quin etiam pertaesus prandia, Comum,
Et Comi socios fugit ubique sales.
Atque adeo stomachi summa in certamina, dio,
Praefixit talem, percitus igne, basin.
Turbae obtrectanti, cui tot jejunia, et arctus
Vivendi, nimium displicuere, modus,
Pulchre dissimulans, Sic suggerit Arbiter, inquit,
Omniparens, hominem qui replet, atque feram.
maiorum arbitriis (a quorum scilicet ore
Flectere nec latum sueverat ipse pedem)
Connubii socias, prae vita caelibe; taedas
Suscipit, et sacri fert quoque vincla iugi.
Sanctius hoc uno nil vidit terra marito,
Nulla fuit casti noxa luesque tori.


page 186, image: s200

Nam veterem vitae retinensque augensque rigorem,
Conjugii caeptum fert sine labe statum.
Alter in alterius conspirat commoda conjux,
Liber et ipse suo seruit, et ipsa DEO,
Hic et concubiam crebro interrumpere noctem
Cernuus inque statas cogere genua preces,
Virtutique omnem confertim impendere curam,
Nulla inculpatum lite gravante torum.
Ipsa quidem Conjux decimo, ceu vitis abundans,
Pignore, Nicoleon fecerat esse patrem:
Par proli sexus; sed maior cura parentum,
Haeredes [Reg: Heredes] caelo, quam genuisse solo,
Consulis ad fasces per, plebiscita vocatus
Liber ab oblato maluit esse gradu:
Maluit ipse suos agitare inglorius annos,
Ne mentem infidi verteret aura fori.
Forte altercantes agitabat curia lites,
Ille suam causam dixerat, iste suam.
Iudicis ambigua decisio stabat ab urna,
Integer in votis iam Rhadamanthus erat.
Verum ubi, suscepto corruptus munere, Iudex
Cogitat insontem voce vocare, Reum.
Ignea nummivora surgens e fauce favilla
Sensim sulphureas ejaculare faces,
Nicoleos solus tam horrendam cernere flammam,
E reliquis pyrios nemo videre globos.
Territus hoc monstro, iam ardentius astra tueri,
Et prae mundano, caepit, amare, luto.
Conjugis ergo suae consensum inquirit; eundem
Dat precibus cupidi sponte lubensque viri;
Consiliumque probat: sed iniqui livor Averni
Mille viro insidias, retia mille parat.
Ipse sed insidiis., et toto fortior Orco,
Subsidium quoties expetit, astra ferit.
Quinquaginta ipsos aetate expleverat annos,
Cum vitae austeram laetus inire viam,
Altera iam spreto cum indicere praelia mundo,
Et nihili cunctas pendere caepit [Reg: coepit] opes.
Abiciens ergo veterem cum veste nitorem,


page 187, image: s201

Obtegit hirsuta corpus inane toga:
Induit endromidem, levis armat scipio dextram,
Et caput, et nudos praecipit esse pedes.
Hac pompa attonitis, sexus utriusque, propinquis
Supremum blando personat ore, VALE,
Divumque auspiciis commendans patriam, et omnem
Cum consanguineis, conjuge, prole, larem,
Impigra ad Alsaticas vestigia destinat oras,
Verteret instabilis ne pia vela Notus.
Et mox Iurassi superato culmine, sentit
Retrahi ad Helveticum se, quasi fune, solum.
Obsequitur, paretque DEO; iamque humida noctis,
Claudere Phaebeam [Reg: Phoebeam] coeperat, umbra, rotam;
Cum bonus in tenuem nutans Asceta soporem,
Caelitus emissam cernit adesse facem,
Perfundique suos, velut ictu fulminis, artus,
Torserat unde gravis viscera tacta dolor.
Indoluere artus, sed post id temporis ullam
Nec stomacho esuriem, nec tulit ore sitim.
Undervaldiacas exinde regressus ad Alpes,
Introit abstrusam, qua via nulla, specum:
Principiumque novae, lustra inter inhospita, vitae,
Nulli hominum cupiens cognitus esse, facit.
Aula fuere vepres, salebrosum culcitra saxum,
Languida qui lectus membra foveret, humus:
Alta Larix aestus, Titane flagrante, diurnos,
Et pluvias caeli praepediebat aquas.
Conscia caelestum, iugis meditatio, rerum,
Unica jeiuno fercla fuere Viro.
Sic adeo inpransus, sic incaenatus [Reg: incenatus] adegit,
Indelibatis viribus, octo dies.
Nam velut Haebreos, lentes Babylonis, Ephebos,
Plus quam regales, quondam aluere, dapes:
Sic ipsum Assyria meliusque magisque sagina,
Gratia divinae nutriit Ambrosiae.
Displicuit stygio res portentosa colubro,
Nec poterat tanti ferre trophaea viri.
Ergo suos versare dolos, intendere casses,
Mille nocendi artes, mille parare vias.


page 188, image: s202

Clandestina prius tentantur bella; iubetur
Ultra naturam non catus esse suam.
Nimirum Angelico poteris, temerarie, ritu
Annonae expertes semper habere dies?
Desipit, humanum qui vult invertere cursum,
Quique ultra metam non sapit, ille sapit.
Quid iuvat Icario caelum affectare volatu?
Ut gravis ascensus, sic quoque lapsus erit.
Sic quondam cecidit, qui Lunae ad concava vectus,
Ducebat patrios non bene cautus equos.
Tu mage nosce hominem: peccas improvide, diam
Consimili tentes si ratione manum.
Tartareus sic saepe quidem latrare molossus,
Sic stygio tinctos spargere felle sales.
Quin et finitimi, patriaque domoque propinqui,
Nicoleo tales ingeminare strophas.
Ima namque specu quamcumque latere volentem
Prodit, venantum [Reg: venantium] sedula turba canum;
Admiransque hominem plebs Undervaldia, suadet
In sua, desertis, tecta redite, feris:
Suadet, inhumano nec vitam abrumpere cursu,
Nec Lachesis diras accelerare manus.
Atque ait; Humanam tu eludere solus orexin?
Nulli hominum tritam solus inire viam
`Utere concessis. Scelus est tentare Tonantem:
Sis Custos vitae, non homicida, tuae.
Respuit imbelles pugilis constantia tricas,
Prosequiturque suum, quo pede caepit, opus.
Nec consanguineis animus, nec carne movetur:
Nec prece, nec vafris flectitur ipse dolis.
Sed nec aperta timet Sathanae fastidia, suffert
Terrorem, insultus, verbera, flagra, minas.
Iam speciem Libyci praesentat bestia monstri,
Terrificatque omnem subdola larua specum:
Mox ululans totam, frendensque, fatigat eremum:
Mentita Arcadicam, iam rudit, ore seram.
Iam coram aggreditur, tunditque, trahitque, feritque,
Gyratque arreptis, per nemus omne, comis.
Durat magnanimo miles generosus in ausu,


page 189, image: s203

Et patiendo, omnem fertque domatque Stygem.
Ne tamen ipse suos, audiret, velle corymbos
Citra imploratam, nectere solus, opem;
Intima susceptae placuit mysteria vitae
Consilio docti tandem aperire viri.
Is fuit Osvaldus, divini semine verbi
Iussus Kernensem pascere Mysta gregem.
A puero exactos olli submissius annos,
Propositumque animi significare sui:
Et tot jejunio productos corpore menses,
Et non infestam marcido in ore famem:
Hanc, superum nutu, se suscepisse; paratum
Hanc nutu superum, perpetuare viam.
Ne tamen extra omnem videatur vivere rhombum,
Et maiora suo quaerere velle statu;
Eius ab arbitrio totum se stare, probatam
A Pastore velut stare deceret ovem.
Territus, Angelicum mirari mysta tenorem.
Et toto, insolitum, corde stupere, virum.
Arbiter ergo rei, vultumque, oculosque manusque,
Brachiaque et nudos rite probare pedes:
Collumque et cunctas scrutari in corpore fibras,
Et cautam medici [(printer); sic: modici] caepit [Reg: coepit] obire vicem.
Pallidiora videt crispata corpora buxo,
Et macie tostas extenuante genas.
Et nimis angusta contractos pelle lacertos.
Vixque cohaerentem, quae tegar ossa, cutem.
Et sine purpureo, gracilentum, sanguine, vultum;
Et sine carne manus, et sine carne pedes.
Chasmataque et fissas hinc inde dehiscere rimas,
Prae nimia, in siccis, ariditate, labris.
Membra requisito caruere exanguia succo,
Formaque praesentis plurima mortis erat.
Nec tamen exsucco deerant in corpore vires,
Membraque sufficiens rexit obesa vigor.
Iudicii magnos sub inani [(printer); sic: inani] hoc carcere neruos,
Ac latitare aliam, Curio sensit, opem.
Continuare igitur tam fausto fidere caeptum.
Hortatur, caelo suppetiante [(printer); sic: suppetitante] , modum.


page 190, image: s204

Entheus ipse novas, inter spineta, latebras,
Et magis obstrusos poscit inire sinus.
Hosce requirenti, perque avia lustra meanti
Prodigio monstrat lucidiore, DEUS.
Quattuor e summo vidit descendere caelo
In loca vepreti deteriora, faces.
MARGO loci nomen, silvestribus undique dumis
Aspera, et hirsutis faeta crepido rubis.
Laetior has salebras, hanc Numinis indice doctam
Introit, absque ullo se comitante, specum;
Introit, ac Domino fretus ductore, frequentat
A populo structam commiserante, casam.
Suppetit hic eadem quae visa erat ante, suppellex,
Quamque unam toto legit in orbe, Nihil.
Captabat modicum, duro super assere, somnum;
Cervicalis erant plumulae, acuta silex.
Sobrius hic inter lacrimas Asceta profusas,
Inter et ardentes linguae animaeque preces,
Nescius humanae, sensu tamen integer; escae,
Numini ad extremum serviit usque diem.
Serviit; atque statis, ad mystica sacra, diebus
Non detrectantem protulit inde pedem,
Nempe DEI famulo divini pabula Verbi,
Numinis excelsam mens meditata trabem,
Sumpta Salutiferae, quot mensibus, hostia Cenae,
Scitamenta, penus, nectar, Hymettus erant,
Tanta quidem movere vagos mysteria scrupos,
Famaque multiloqui non erat aequa fori.
Lecti igitur vigiles scitis communibus, arcta
Invasere omnes obsidione vias,
Accessum nulli, nulli tribuere recessum,
Copia suspecti ne foret ulla doli.
Integrum in excubiis tenuit Custodia mensem,
Non subiisse ullum testificata penum.
Quin etiam Thomas, Hermanni [(printer); sic: Hertmanni] Praesulis olim
Perfunctus sacras, Praesul et ipse, vices,
Ut sibi certa novae foret experientia famae,
Nicolei obscuram venit ad usque casam:
Comique alloquio, Virtutis uterque decorem


page 191, image: s205

Euehit, humanam damnat uterque luem.
Praesule, Quae tandem Virtus sit prima? rogante,
Omne, inquit, punctum, Qui bene OBEDIT habet.
Approbat, atque dari sibi morem Antistes, et aurem,
Ac bolum panis mandere dente, iubet.
Liber ab hoc uno, mandante Antistite, iussu,
Submissas inter dum nequit esse preces:
Tentat in insuetas Cererem demittere buccas,
Bucca sed ingratum nauseat aegra cibum.
Tandem ut conscissas in frusta minuscula micas:
Glutiat, omnem operam gutture et ore locat.
Ringitur insolito turbatus ab hospite venter,
Nec potis est panem, nec tolerare merum.
Praesul in extremum conversus paene stuporem,
Dum videt offensae praelia tanta gulae:
A tam morigero veniam obtestatus Alumno,
Fama, ait, o tanto quam canit aequa Viro!
Sacramenta igitur mirari exotica, habere
A prava immunem suspicione fidem,
Unanimesque Deum pergunt celebrare, patrantem
Prodigia in feruis, non imitanda, suis,
Interim Eremitae, toti fit cognitus orbi
Rumor, et affines excubat ante fores.
Naturae stimulus, Bacchique gulaeque triumphus,
Omnium in ore crepant, omnium ab ore volant,
Huc velut ad Tripodem, Cariique oracula Phoebi,
Currit ab omnigenis, sexus uterque, plagis.
Helvetiae Sidus, summique Tonantis amicum,
Claustra inter modicae conditum opaca casae,
Certatim innumerus satagebat visere coetus,
Passus ab inculta taedia nulla via.
Repperit hic certum quivis afflictus asylum,
Et non frustratam tristis et aeger opem.
Seruus enim prudens, fidusque Athleta Tonantis,
Cui dedit aetherius [(transcriber); sic: aethereus] plurima dona, polus;
Occultas hominum mentes penetravit, et imos
Subtili inspexit cognitione sinus:
Visentum [Reg: Visentium] que suam, penitissima pectora, cellam,
Atque animi totum resciit, ante, statum,


page 192, image: s206

Saepius eventus praesagiit ipse futuros,
Fatidicis pandens abdita quaeque labris:
Quaeque dedit populis, divino percitus aestro [Reg: oestro] ,
Verba, Sibyllinam promeruere fidem.
Illum inter reliquas visit quoque Ganeo turbas,
Qui spurio infamem reddidit igne torum.
Ille verecundum simulans adstare Iosephum,
Integra ab Idaliis sit cui vita sacris,
Nicoleo ad Melcham, comitante, adducitur amnem,
Ipse sui vivum cernat ut inde typum.
Continuo geminas, laruis crudelibus, umbras
Prodire e mediis, cernit adulter, aquis:
Cernit eas viva magis excandescere pruna,
Et vomere ignitos, fauce flagrante, globos:
Monstroque attonitus, postquam Cocytia spectra
Visu terribiles exhibuere modos;
In Lamia expressas agnovit utraque Corynnas,
Quas sibi comixtas noverat ante lupas.
Iamque pavescenti Viden, o temerarie, formas,
Quas miser in lenis quaeris amasque tuis!
Corrige, sis, Paphiae malesuada incendia tedae,
Perditus Orcino ne cruciere rogo.
Dixit Nicoleos: correxit ganeo mores,
Doctus ab hoc uno, caelum Erebumque viro.
Sexcentos taceo. Lanione patebit ab uno
Noverit arcanos qua ratione sinus.
Ille quidem pecori coemendo assuetus. in istas
Saepe tulit loculo fulua metalla, plagas:
Et Dictatorem latitare hic nescio qualem,
AEmula Thesbitis qui gerat ora senis.
Praeteritum, praesens, qui praesciat atque futurum,
Qui sicco nullum glutiat ore cibum,
Dum semel atque iterum, sparsis rumoribus audit
Ipse rei testis, dixit, et augur ero.
Faeno igitur replens pendentem e fune crumenam.
Gestare Attalicas, histrio fingit, opes;
Cornuaque attollens, ac ficto turgidus auro,
Introit hirsuti lustra casamque viri.
Praescit Nicoleos, fastumque ut sedet inanem,


page 193, image: s207

Pone, ait, o laruam pone miselle tuam.
In vacua quid fingis, opes, aurumque crumena?
Ad cultum loculi non facit herba soli.
Ne simula Craesum, tua te constantia, fili,
Cum passim soleat nominitare Codrum.
Rectius incedes, si cures esse, quod audis:
Centoculum nulla luseris arte DEum.
Erubuit, Vatemque stupens. fucumque resorbens,
Confusum retulit, vanus Agyrta pedem.
Qui flammam Veneris, qui fastum extinxit, eundem
Vulcani ardentes extimuere faces.
Corripuere ipsam furibunda incendia Sarnam,
Flammarum rapidis perniciosa globis;
Iamque supra tostos caeperunt [Reg: coeperunt] tecta penates,
Inter et ambustas tigna crepare trabes.
Nil populi accursus, nihil udi in plebe lacerti.
Nil gravis affusae profuit imber aquae.
Auxerat accensas Vulcani insania vires.
Contiguas late depopulata domos:
Cum celer ad notae currit penetralia cellae!
Nicoleique piam, Nuntius, orat opem.
Ipse malum miserans, ascensi e culmine clivi
Prospicit ignivomos lege carere globos.
Sed Crucis extensum formando per aera signum,
Iam desperatae fit medicina rei.
Flamma Patri vix visa fugit, sensim interit ignis,
Deserit invasos Mulciber ipse lares.
Deseruere omnem sopita incendia pagum,
Virtutem orantis nescia ferre Senis.
Plura recenserem; sed omittere plurima, suadet
Trita haec Magnatum tessera, sermo brevis.
Addere de miro lubet hic quoque paucula visu,
Euasit tantus, quo radiante, sophus.
Apparere olim rutila, sibi vidit, in aethra,
Schemata mirificae prodigiosa Rotae.
Fulserat e media facies clarissima sphaera,
Undique lucentes eiaculata faces.
Mitra coronatam decorabat regia frontem.
Qualis Caesareas ornat amatque comas.


page 194, image: s208

Enituit tot Majestas caelica vultu,
Et transformati mystica imago DEI.
Seni inerant radii, quos luce auroque coruscos
Distinxit variis, mira figura, modis.
Ex oculis radius prodiverat alter; habebat
Alter in aure suas, alter in ore bases.
Ista quidem nimiam dum evibrat machina lucem,
Stravit humi attonitum, machina visa, senem,
Perstringensque omnes macilenti corporis artus,
Scintilla tactas laesit hiante genas.
Laesit; et in vultu, ceu quondam in vertice Mosis,
Conspicuam cunctis reddidit inde notam.
Ista Rotae facies, et dictae schema figurae.
Nicoleum Actaea plus docuere schola.
In graphica certe cuncta haec expressa, tabella
Ante oculos voluit semper habere suos.
Crebrius affirmans, missam hanc a Numine sphaeram,
Purum divini Pneumatis esse librum:
Dogma sacrae Triados, Fidei mysteria, caeli
Abdita, in hac una se didicisse Rota.
Ebrius id circo divini a fonte Lycei,
Quid mirum, humanam si renuebat opem?
Ipsa viri sedes, et amatae angustia Cellae,
Sicut odor pleni quae redolebat adri,
Tam suavi ambrosia fragrabat saepius, ac si
Cum vernante omnem Chloride [(printer); sic: Cloride] ferret Hyblam.
Iamque in spelaeo vicenos circiter annos
Egerat, elusae malleus iste gulae.
Cum placuit purum jejuna e corporis arca.
Spiritum ad aetherios [(transcriber); sic: aethereos] associare choros,
Lustra aerumnoso bis septem agitabat in aevo,
Primaque gliscentis tempora veris erant:
Cum super assueti decumbens assere tigni,
Iam praelibato, per pia sacra, DEO,
Immortalem animam, mortali e carcere, plenus
Misit ad Empyreos, speque fideque, thronos.

[Note: {b. Nascitur caelo Anno 1487. eodem Mensis Martii Die qui Divo Benedicto est sacer.}]

Sic moritur, sic regna petens caelestia Iustus,
Marginem, et electae deserit antra casae.
Mors preciosa [Reg: pretiosa] nimis, si caeli jubila spectes;


page 195, image: s209

Si mundi gemitum, mors lacrimosa nimis.
Rumor enim spargens defuncti fata prophetae,
In querebundo udas reddidit orbe genas.
Indoluit iam priva suo plebs omnis asylo,
Ereptum hic medicum fleverat, ille patrem.
Luxerat amissum silvania tota Patronum,
Thesaurum patrii delitiumque soli.
Rituque eximio, iam mortis lege solutum,
In Saxellensi condidit AEde, virum.
Conditur, ut dia posthac recreetur ab esca,
Nesciit humanus quem recreare cibus.
Quemque suis Natura epulis, quem Massicus humor,
Quemque Syracosiae blanda libido gulae
Allicere haud poterant, meliore allectus olivo,
A dio cunctam nunc replet ore famem.
Quam vero haec fuerit caelestes inter Ephaebos,
Inter et Elysias mors celebrata plagas:
Plurima morborum docuit farrago, medelas
Funeris ad capulum qui reperere suas.
Excivere omnem Iusta haec funebria plebem,
Deseruere suos, dives inopsque, lares.
Quisque repente miser, caecus, surdaster, et aeger,
Ad sacra sollicitos, busta, tulere gradus;
Quorum ubi praesentes coluit reverentia Manes,
Praesentem caeli vidit adesse manum.
Sepositis iam claudus agens vestigia fulcris,
Plus solito abiegnos, plaudit, abisse pedes.
Alteri anhela gravis dum torret viscera febris,
Cedere quartanam gaudet et ipse luem.
Quique Machaonias nequicquam inhiabat in herbas,
Quique Epidauream sollicitabat opem,
Vivum funerea sentit Podalirium in urna,
Sentit adesse suo pharmaca quisque malo.
Hic vero innumeram si exilis Epistola tabem,
Si persanatas enumerare febres:
Ad Subsilvanum miracula visa sepulchrum,
Tentaret solitis si memorare metris:
Cogere in angustam, tentaret Epistola, fossam
Hellespontiaci stagna profunda freti.


page 196, image: s210

E signis aliud meminisse, aliudque trecentis,
Vix patitur curtae finis et ordo rei.
Capti oculis aliqui qui concavo ab orbe tueri
Lumina Phebeae [Reg: Phoebeae] non potuere rotae,
Ad Saxellensem, caelestia Numina, tumbam,
Ut visum acquirant, supplice corde rogant:
Reddita lux oculis, perhibebat ad astra profusas,
Numinis assensu non caruisse, preces.
Ducebat surdam Mater nimis anxia natam
Ad tam mirifici lustra casamque viri.
Introit haec cellam, precibusque fatigat Olympum,
Curata, ad patrios mox redit, aure, focos.
Praesul in Helvetiis, Benedictus nomine, claudos
Flectere Apollinea, dum nequit arte pedes:
Surgit, et ascenso per saxa, per arva, per undas,
Prodigiosa Viri lipsana quaerit equo;
Quaerit, et inventam, dum vota exoluit, ad aram,
Calcis utrinque tumor, cedit utrinque dolor.

[Note: {c. erat Episcopus Lausannensis. etc.} ]

Transiit Arctoas haec emphasis Helveta gentes,
Danumque hanc ipsam traxit ad usque casam.
Claudus erat, nassaque prius solitabat et hamo
In sua squamigeros cogere lucra greges,
At pedis invisos perpessus et ipse dolores
(Dum supplent tremulum lignea fulcra gradum)
Sacra, profana, suis quaerit medicamina talis;
Cura sed in patrio non iuvat ulla solo.
Compostellam igitur, terrasque invisit Iberas;
Nec tamen exorat, quam miser orat, opem:
Caelestique suam Cosmo tardante medelam,
AEger in Hesperiis marcet, ut ante, plagis.
Interea somni post sparsa papavera, Morpheus,
Dum videt in tristi languida membra toro.
Surge, ait, inque aliis tibi quaere Machaona terris;
Ostia Teutonici sunt repetenda soli.
Helveticas inter Chiron tibi suppetit Alpes
Inde manet plantam cura salusque tuam.
Nicolei manes illic venerare: medetur
Dextra Dei cunctis, eius ad ossa, malis,
Paret, et Ascetae per in hospita tesqua sepulchrum,


page 197, image: s211

Per loca centuplici plena labore, subit.
En tibi portentum! Quod compestella, quod omnis
Dania, quod medicae non tribuere manus,
Saxula dat Cimbro. Sacram vix repit ad aedem.
Nicoleum et magnos vix vocat ore DEOS:
Planta repente gravem cum persanata tumorem,
Eque medulla omnem sentit abisse luem.
Exilit [Reg: Exsilit] ingeminans divina charismata Cimber,
Suffigit medio fagina fulcra tholo:
Prodigiumque ingens mundo admirante, revertit
Velo, ad Codanum, prosperiore, sinum.
Turba frequens hominum letho iam proxima, cymban
Hoc quoque ab iratis auspice saluat aquis.
Praecipiti puero, procera ex ilice lapso,
Trajecere acres intima colla sudes.
In lecto teneram, suppressus pusio, vitam
Perdidit, ac mortis non nisi praeda fuit.
Haesit in occlusa, buccella imperuia, bucca,
Horrente invisum gurgulione cibum;
Iamque epiglottis erat secluso, visa, meatu
Perdere velle ipsam, cum comedente, gulam.
Partem aliam torrens rapido suppressit in alueo:
Obstruxit fauces huic grave rheuma suas:
Altera congeries, laxatus AEoli habenis,
Cernit in irato fata suprema lacu.
Parturiens, comitante suo, creberrima, faetu [Reg: foetu]
Funeream visa est, velle subire scrobem.
Verum ope divina, cum tot languoribus aegri
Nicolei sacros aut adiere lares,
Aut veteri sese commendavere Parenti,
Falcibus armatas impediere Deas.
Suffocativus cessit cum rheumate branchus,
Praecipiti agrestes nil nocuere sudes:
Fugit ab obstructo buccellae injuria collo:
Reddidit immunem fluctus et unda ratem.
AEolus horrisonos mulctavit carcere ventos,
Versa est in tutum barbara Scylla vadum.
Atropos, incaeptum [Reg: incoeptum] iam prona abrumpere filum,
Seruavit nomen, parcere iussa, suum.


page 198, image: s212

Calculus, atque acres Dysuria, et hernia, pestes,
Tam sibi praesentes nusquam habuere DEOS.
Testantur reliquas suspensa anathemata febres,
Ad tumulum magni quae cecidere Viri.
Herculei hic certe cecidit contagio mori,
Sive Epilepsis erat, sive phrenitis erat.
Anne igitur mirum, si vulgi vocibus audit,
Morborum requies publica, certa salus?
Salue stelligeri Iaspis pretiose Palati,
Gloriae inaurata iam redimite stola.
Helveticae Tu gentis honos. Tibi patria festos
Instituet, memori semper amore, choros.
Perge, age, certantem mundani in puluere circi,
Pastori aeterno conciliare, gregem,
Sermo sed hic tanti ne Principis obruat aures
Longior, imposito, Littera, fine, tace.

VI. ARGUMENTUM.

GEnerosissima populi Helvetici acta, velitationes et praelia, cum prae multitudine exponi non possint singula; visum est eorundem nonnulla in angustam Epistolae huius epitomen redigere, et grandiores cothurnos merita, parcioris Camenae versiculis Lectori insinuare potius, quam explicare: authoribus [Reg: auctoribus] ipsis, quos inspicere licuit, in epistolae calcem reiectis.


page 199, image: s213

CAROLUS A MONTENACH, CONRADO ZUR LAUBEN, Equiti Ordinis Sancti Michaelis, Tugii Landammanno.

De admirandis quibusdam actibus Helvetiorum.

TU quoque nostrorum traheris virtute parentum?
Tu proavorum actus, et belli turbine partos,
Alite Castalio, gestis audire triumphos?
Dulce vies operum: dulce est meminisse peractos,
Otia nunc inter patriae secura, labores.
Tam varia sed enim mixtam farragine telam
Quis tibi pertexat? Certe tot bella vetustis
Bellata Helvetiis, tot nobilitata trophaeis
Praelia, concessam toties a Numine palmam,
Fusosque e patriis tam saepe penatibus hostes.
Nucleus angustae nequeat comprendere chartae.
Iliadem exaequant Bellonae monstra, vel unam
Sparsa per Helvetiam; quorum iam pleraque dudum
Nacta fuere suos, vario scriptore, cothurnos.
Sempacum canitur; celebratur opima Morati
Laurea: defensae virtus heroica Laupae,
Palmaque Morgarti, Donaci praeda, per omnes
Cantantur plateas. Stat vulgi animosus in ore
Tellius: elati funesta tragaedia [Reg: tragoedia] passim
Caroli, et Helveticae resonant praeconia famae.
Pridem habuere suum Suicera epinicia praelum.
Magnanima patrata tamen compluria dextra
Acta tibi ut memorem, quod amice praecaris amicum,
Pauca ex innumeris, summatim expressa, capesse.
Si paritatem, ullam reperit natura, videtur
Helvetus Herculeum gestis aequare vigorem.
Ille flagrans Heroum oculus, cum praecoce facto,
Parvulus in teneris etiamnum pusio cunis
Insidiatrices elideret ungue cerastas;


page 200, image: s214

Terruit una omnes tam nobili adorea, et orbi
Amphitryoniacos praesagiit inde triumphos.
Prognosis, primo rata si spectetur ab aevo,
Inclita et a nostris praesagia sume pusillis.
Altero abhinc seclo [Reg: saeculo] , cum suevica bella per agros
Orta forent patrios; chorus ecce infantium, aprico
Addictus sabulo, consueta crepundia circum
Ludere, et in sicca considere coepit arena.
Lusus erat pueris, cum proximo ab hoste, repente
Exonerata gravem, cum ingenti murmure, glandem
Balista evomuit; quae raucis stridula bombis
Irruit in blandi gremiumque sinumque puelli.
Suscipit ignivomam cordatus pusio sphaeram.
Et manibus versando rotat: vivaceque demum
Indole, nil digitos, nil membra tenellula laesus
Abicit insuetum, ceu pondus futile, monstrum.

[Note: {a. Ita Io: Iac: Grasserus, f. 180.} ]

Si tanti teneros reputantur gesta sub annos.
Omen et istud habe: confer Tirynthia nostris
Robora cum pueris; te praevia signa docebunt.
Nec tonitru pyrio, nec fartis sulphure sphaeris,
Nec ballistarum reboanti fulmine, fortes
Terreri Helvetios. Hac indole praeditus olim
(Ignea ubi saevam iam ursere [Reg: urserunt] tonitrua pugnam)
Centurio Suicerus ait; Si quispiam in isto
Tela gerit campo, cui tam furibunda paventem
Iniciant tormenta metum; Vel si quis asylo
Defensare suam cupit hoc in puluere frontem;
Me petat intrepidus: titubanti hic cuique licebit
Quaerere, pone meum, sua propugnacula, tergum:

[Note: {b. Iulius VVilhelm Zincgref, in apophthegmatis.} ]

Vir plane, armisonus quem nil movet impetus, hic stat.
Martia si nostri memorare trophaea FRIBURGI
Mens foret, Heroes efflarem uno ore trecentos,
In mediis quorum vox haec fuit unica telis,
Helvetus, armicrepus quem nil movet impetus, hic stat:
Quae Patrum arbitrio, Cantones inter et Urbes
Eminet Helveticas, etiam hic Res publica primum
Obtineat TIGURINA locum. Numeraverat orbis
Saecula iam tredecim post prolem ex Virgine natam;
Cum Tiguri Canto, brumam intendente Decembri,


page 201, image: s215

Armatorum aciem Badenae misit ad urbem.
Turba quadringentum fuerat selecta Virorum,
Plus animi quam plebis habens; quae Marte secundo
Thermopoli egrediens, dum nullum somniat hostem,
Insidiarum amplos Detuillae offendit aceruos.
Quattuor Austriadum latitabant milia, quorum
Rexerat armigeras dux Ellerbachius alas.
Dux aberat nostris; Christo tamen auspice freti,
Et solitis neruis, animisque ingentibus usi,
Teutonicum expugnant, pugnando viriliter, agmen,
Algor et ardor erat; facta antiperistasis illic
E Suicera omnem deduxit pube calorem.
Insidiatrices exenterat illa cohortes,
Inque fugam redigit, septingentisque necatis.
Tam vafro eximium deportat ab hoste trophaeum.
Ni parui pendas, quod milia quattuor, uno,
A quadringentis sint fusa heroibus, actu.
Quadraginta ipsos acies Tigurina reliquit.

[Note: {c. Simler, Stettler, in Annum 1351. inlibro, Anklag Gottes / ponuntur Helvetii 400.} ]

Quando legis toto divisos orbe Britannos,
Egregie quondam nostra tellure fugatos,
Ictosque Helveticis reminiscere viribus, Anglos.
Buttisholzensem postquam hic exercitus agrum
Vastare occaepit [Reg: occoepit] ; Lanionum animosa repente
Cerdonumque manus, nervisque animisque potentes
Luceriae cives, rarique e rure coloni,
Pertaesi illuviem prae vipera et angue Britannam,
Stare loco nequeunt; praeter decreta Senatus,
Arma sudesque legunt, atque acrius impete facto,
Dum sine lege graves bacchantur in hoste bipennes,
Fata Caledoniis, lethumque immane tribunis
Accelerant: praedaeque avidos, nec patria rursum.
Praedia, nec celeres patiuntur inire triremes.
Horum etiam densas simul ac Fraubrunna, phalanges,
Caenobio spectata, tulit; clarissima ferrum
(Saevirent mediae quanquam [Reg: quamquam] horrida frigora brumae)
Corripit Arctopolis: peregrinam milite lecto
Aggreditur gentem: numeroque tot hostibus impar,
Usa tamen solidis, maiorum more lacertis.
Plus octingentos, trans Anglica caerula natos,


page 202, image: s216

Ad stygias detrudit aquas: Satrapasque, Ducesque,
Plebeiosque ferit, Labarisque potitur, et amplas
Captat opes, donec generosa exterrita turba
Sentina Albionum, grandique repulsa ruina
Praecipitante alias inquireret agmine terras.
Quattuor aut quinos amisit berna strategos.

[Note: {d. Etterl. cum iisdem in An. 1375. etc.} ]

Digna cedro res est, cuneis tam ingentibus hostem,
Quem decies septem fuerant comitata virorum
Milia, quem vasti metuebant oppida Rheni,
A tantilla acie tanta periisse ruina.

[Note: {e. Munst. f. 495, quo asseri. Britannorum fuisse 70. milia.} ]

Hoc etiam seclo [Reg: saeculo] , cum brumam pellere verni
Caepissent [Reg: Coepissent] Zephyri, calthas [Reg: caltas] que thymumque recentem
Chloris, et egelidos retulisset terra tepores;
Cantones socii Clarona ac Suitium, ab acri
Pene incredibilem retulerunt hoste triumphum.
Ad iuga Nepheliae, ter milia quinque virorum,
Austria, belligerum saevis produxerat armis,
Depopulando omnem late vastantia terram.
Quinquaginta igitur quantocius, atque trecenti
Confluere Helvetii, rapere arma, rotare machaeras,
Arreptare sparos, et telum quisque propinquum
Tollere, Germanosque unita invadere dextra.
Pugna repente acris; quodque admirabile dictu,
Viva quod Aonii meruit praeconia Piandi,
Ter centum Helvetici, quinquagintaque coloni,
Bellipotentum hominum sub caelo Teutone cretum
Quinque decemque simul profligant milia; denis
Augentur Labaris; hostes bis mille, cruento
Quingentosque necant gladio. pars multa profundis
Mersa expirat [Reg: exspirat] aquis, cum respirare relicti
Vix possent profugi. Tam prodigiosa vicissim
Militia, e nostris viginti quinque peremit.

[Note: {f. Simler f. 495. Grasser f. 88} ]

Digna quidem virtus, quam nunc Clarona quotannis.
Excitura suos ad facta heroica cives,
Commemoret, festosque dies, ritusque celebres,
Grata DEO, instituat; partique insigne triumphi,
Tamque sibi dextrum generosa celebret Aprilem.
Qua transalpinum Vallis Livinia monstrat
Iornicum in Uraniae visendum margine pagum.


page 203, image: s217

Patriae inauditam tribuit Lombardia palmam.
Dux, cui parebat Mediae- provincia. lanae,
Bello finitimas id temporis obruit oras,
Et iam quindecies Italorum milia, fines
Misit in Helveticos, qui mox evertere dictum
Iornicum, et ingressi penitus delere studebant
Agmina praesidii. Sexcentos oppidum habebat
In statione viros, illuc per summa Gothardi
Culmina transmissos. Hi raptis ilicet armis,
More recusantum [Reg: recusantium] vincla inicienda leonum,
Excipiunt Italos neruisque ingentibus usi,
Insubrumque [(printer); sic: Insubriumque] acies iterumque iterumque probatis
Viribus aggressi, memoranda strage profundas,
Mille quadringentos abigunt, Plutonis ad umbras;
Cetera quaeque fugant vallemque simulque sinistram
Ticini ripam, Lombardo sanguine complent.
Conflictu in tanto non occidit Helvetus unus.

[Note: {g. Simler. f. 167. Grasser in An. 1478. f. 162. Iornicum vulgo Yrnis.} ]

Si perpetratos Elicurti in finibus actus
Hic etiam repetisse iuvat, res gesta docebit,
Sequana ab Italicis non sicordare trophaeis.
Millia produci iussit tricena, ferocum
Dux Burgundionum: processerat ipse Rotundo
Magnicrepus de monte Comes, formidinis heros
Terrorisque expers, ac pronus in Helveta castra
Clamque palamque omnes effuderat undique vires.
Stabant innumeris tormenta aduecta quadrigis,
Fulmineas minitata pilas: replebat arenam
Acer, et omnigenis pollens exercitus armis.
Freta tamen Superis, animosque induta viriles
Helvetica de gente phalanx, ingentia promit
Robora, Burgundas propulsat ab aggere turmas,
Clara trophaea refert, spoliis ditatur, et hosti
(Milia sanguineus cui bina voravit hiatus)
Vade, ait atque alias posthac inquire tabernas.
Liba lacessitae non dant meliora popinae.
Conflictu in tanto non occidit Helvetus unus.

[Note: {h. Chronica D. Anton. Hafner.} ]

Gransonii notam cum pugna flagraret ad urbem,
Usa indefessis fuit et Basilea lacertis.
Plus octingentos mittebat ab urbe tribules,


page 204, image: s218

Helvetiae immanem qui luctarentur in hostem.
Luctantur, feriunt, certamina grandia certant,
Hedua discurrunt per castra, per agmina: et ecce
Conflictu in tanto nec Rauracus occidit unus.

[Note: {i. Grasserus.} ]

Forte Brigantinum iam decedentibus annis
Gens Alemanna lacum cum trans-armata-fretasset,
Et Patriam insidiis ferroque ignique petisset;
Incidit in Scyllam, dum aduerso Marte, voracem
Helveticae plebi studet objectare Charybdim.
Namque ut flavicomos pubes Turgoica Suevos,
Instructamque feris Legionem conspicit armis;
Tela simul, vix iussa, rapit, ferrumque manumque
Conserit, atque initam tam dextero acinace pugnam
Expedit, ut facta Sexcentum clade virorum;
Teutonico immensum portarit ab hoste trophaeum.
Serius haec legio (dum trans Acronia stagna
Degere non segnes vidit quoque Martis alumnos)
Serius optavit, vel non intrasse carinam,
Vel ferro Helveticas non irritasse secures,
Certe ubi sexcentos animam exhalasse Suevos
Praecipiti feruore videt? patriamque, lacumque
Clamat, et aduectas volucri petit impete puppes.
UNICUS e nostris vitalem perdidit auram.

[Note: {k. Etterlin. Anno 1448.} ]

Iusserat Hippotades alterno turbine Ventos,
A conjurati quatuor regionibus Orbis,
Turbare Helvetiam. Post Austri praelia et Euri,
Post Cori furias, Boreae quoque flatus ab axe
Vectus Hyperboreo, violentis saeviit alis.
Dornacum audisti, quod denso examine pressum,
Caesarianorum cum plus quam terna vorasset
Milia, in Helvetico vix perdidit agmine centum.
Uberiorem autem petit isthaec laurea vatem.
Pauca his subiciam, sed quae memorare latinus
Vix patitur calamus. qua divitis ubere glebae
Eximios fecunda parit Sundgovia campos,
Parturiit nobis famam Oxenfelda celebrem.
Helvetiorum acies Mulhusii agebat, et hostem
Illic grassantem crebris compescuit armis.
Quadraginta igitur, iussi comitare quadrigas


page 205, image: s219

Annona gravidas, Tauriscum forte per agrum
Ibant Suiceri, duro latus ense revincti.
Hos simul atque hostis, velut inter retia, structis
Vidit ab insidiis; cum in toto exercitu inanem
Lusisset persaepe operam; Iam praeda petitos
Incidet in casses; Iam bubulus, inquit, aceruus
Mugiet, et nostras cadet hostia caesa sub aras:
Offeret Helveticos haec Oxenfelda iuvencos.
Ergo Alemanni Equites, rapidi velut aura, trecenti,
Quadraginta istos, ferroque, ignique, manuque
Urgent Helvetios. Quid ad haec tam dispare Marte
Turbula? quid tanto circumdatus aggere caetus [Reg: coetus] ?
Perstat, ut in clauso flavescens bellua circo,
Et patrias, de more vibrans agitansque secures,
Teutonicam nunc dextra acie, nunc parte sinistra
Impetit orchestram; iamque hos, iamque impiger illos
Demetit, ac tanto feruore fatigat, ut omnem,
Ni procul aufugiant, reputent periisse salutem.
Pars igitur profugit; pars defalcata caballis
Desilit; effuso pars innatat icta cruori.
Quod superest, celeres superat currendo capellas.
Sicque Lucerna tuos insignis palma tribules,
Sic satyra Alsaticos excepit, digna, Thrasones,
UNICUS e nostris vitamque animamque profudit.

[Note: {l. Stettler, Etterlin. Anno 1468.} ]

Bruderholzi eadem facta est prolusio. Stabant
Caesarianorum simul octo milia. Nobis
Vix octingentum praesto fuit ala Virorum,
Missorum Arctopoli, Salodoro, atque urbe Lucerna.
His consulta quidem suasit Basilea, caverent
Muta in vicina latitantia milia silva
Germanorum acres huc confluxisse phalanges,
Grex contra Helveticus: Procul, o procul absit, ut ullum
Iniciat nobis acies Alemanna tremorem:
Caeptum [Reg: Coeptum] agitamus iter. Quod si contraria Nobis
Amina, et e toto seges obuiet aerea Rheno.
Stabimus: ac solito nil deficiente vigore,
Et segetem et vasti penetrabimus agmina Rheni;
Gustabit nostras seges haec quoque ferrea falces.
Quod dictum, factum. Prurigo acerrima luco


page 206, image: s220

Prosilit, ac nostris inhiat truculenta cateruis.
Stant tamen unanimes. Concurritur ordine prorsus
Impare; quot nobis hominum centena, tot illis
Milia: sed modicus dum cedere nescit aceruus,
More leonino nunc insultantia truncans
Agmina, nunc sellas et turgida ephippia sueto
Sessore evacuans, Satrapamque Ducemque frequentem
Macrone exanimans; pulcherrima laurea nostros
Transit ad Helvetios: Gens hostica namque suorum
Territa caede Ducum, per plana, per aspera praeceps,
Per loca quaeque fugit, tortoque simillima telo
(Octoginta ipsis nostratium acinace caesis)
Transuolat una omnes, pavitante examine, campos.
UNICUS e nostris hostilibus occidit armis.

[Note: {m. Chronica Hafneri, cum citatis, et Grassero Anno 1499.}]

Parua ubi vitiferos disterminat Harda Rheguscos.
Nobilis hoc ipso Victoria fulsit in anno,
Tendebat noster cautis Exercitus armis,
Quaerebatque suum, per inhospita lustra viarum,
Perqui vepres medios, iam pugnae avidissimus, hostem;
Ipsius e castris procedunt mille, fugantur:
Dena Alemannorum succedunt milia, et acrem,
Qua face, qua ferro, qua accensi turbine nitri,
Instituunt rabiem; pugnantque, fremuntque, boantque,
Turpiaque obscaena [Reg: obscena] iaciunt convitia lingua,
Experta Helveticas necdum in certamine dextras.
Verum ubi despicimur, subit ecce inopina salaces
Naenia [Reg: Nenia] Tritones, plexitque haec scommata planctus:
Vix tormentorum Germanico in agmine stantum
Absoluere suos, crepitantia murmura, bombos,
Tormenta Helveticos cum nacta fuere magistros.
Inde actus gravior; qui dum vehementius hostem
Urget, et AEaciam creberrima mittit ad urnam
Funera, projectis fuga fit subitanea telis;
Tanta quidem, ut patrios iam pene oblita penates,
Pars urbem Augustae, pars ultra aufugerit Ulmae.
Plurimi ubi fugitant, Navesque impensius implent,
Mortem haud effugiunt: queis [Reg: quibus] telum ac mucro perpercit,
Hos lympha extinxit. Numerantur millia quinque,
Quos Thetis etc Mavors, spoliarunt lumine vitae;


page 207, image: s221

Mense cui sacrum tribuerunt Februa nomen.
TRES solum Helvetios tam pugna cruenta peremit.

[Note: {n. Stettler, Grasser, eodem anno.}]

Subticuisse tuum, scelus est, Frastentia, bellum.
Suevo Exercitui (qua summos Rhaetia montes
Explicat) Helveticas placuit gustare bipennes.
Bina olli Legio, tormenta curulia vastis
Grandia ponderibus, locuples annona, paratus
In bella eximius: quorum sibi singula certam
A parte hostili poterant promittere laurum.
Sed solidi quid bella ferant? mutatur in omnes,
Carpathium Mavors imitatus Protea, formas.
Urania Henrici genitrix Vollebii, ad isthaec
Helvetiae egregium concessit bella Cononem.
Hic sibi commissam, dum ingenti ducit et ornat
Dexteritate aciem, duodenaque milia lectis
Aggreditur sociis; velut ipse Polymnius heros.
Pugna cui aeternam generavit Leuctrica famam
Occidit, inque suo clausit sua fata triumpho.
Occidit, at poenas inimica a gente recepit.
Helveta namque cohors ignita glande peremptum
Fortiter ulta virum, facto ilicet agmine, stantem
Icit adorta hostem, campo duodena fugavit
Milia, lethaeas misit ter mille sub umbras,
Yllo submersos numeravit mille trecentos.
E chalybaea acie (quingentis mille colonis
Ex Athesi missis) bombardiferisque Suevis
Ter centum numero (quibus ipse Gradivus in una
Omnium erat lingua) vix evasere ducenti,
Tormentorum ingens cataphractarumque paratus,
Cum quinis Labaris, quingentis ordine sclopis,
Tantillo insignem tribuere in tempore praedam.
UNDECIM in Helvetica mortem oppetiere caterua.

[Note: {o. Iidem, anno eodem.}]

Suaderlocensem petit haec quoque pagina stragem,
maiorum egregiis exercitam in hoste lacertis,
Necdum sedati post praelia tanta fuere
Germanorum animi, membrana ac marmore dignos
Mens erat Helvetica de gente referre triumphos.
Plus duodena Virum Constantia ab urbe, fluebant
Milia, diversas in bellum ascita per urbes.


page 208, image: s222

Iamque animis absorpta fuit Turgovia; iamque
Helvetiae extremum est minitata Alemannia fatum.
Ermatinga quidem primam concesserat hosti
Lauream et omnigenum tam milia multa phalangum
Ausa fuere Viros incessere quadringentos!
Verum ubi flammigero lux postera fulsit Eoo.
Respexit victrix nostras Tritonia partes.
Mille quadringentos animosa licentia ferri
Exciit Helvetios: Hos postquam ad Suevica castra,
Rara per occultos deduxit semita calles,
AEterno dignam pugnarunt marmore pugnam.
Nam licet horrificas hostilis machina sphaeras
Mitteret, ac totam tonitru confunderet aethram,
Terrore Helveticam nequiit confundere pubem.
Illa suas, ausuque alacri, virtuteque grandi,
Circumagens frameas; illa ensibus, illa sarissis [(transcriber); sic: sarisis]
Fortiter aggrediens aciem praepostere ovantem,
Instituit tanta praeludia bellica flamma,
Ut nimis incautos laniena asperrima Suevos
Fregerit; ac modicae, bis milia sena, cohorti
Monstrarint tremulos, fugitivo examine, talos.
Praeter balistas, quas amisere, curules,
Mole sua immensas, ac vastis quercubus aequas;
Bis quoque milleni, quadringentique Charontis
Intravere nigram, post tristia funera, cymbam:
VIGINTI e nostris lethaea obiere ruina.

[Note: {p. Iidem, anno eodem.} ]

Ad ripam undivomi, seclo [Reg: saeculo] anteriore, Lemanni
Fama per affines crevit quoque nostra Sabaudos.
Commodiore loco quingenti ac mille steterunt
Armati Allobroges: visi his cum forte fuissent
Quindecim ab Helvetica, quadrigentique, caterua,
(Quorum quisque fere Iurassi erat accola) opimam,
Hercle, aiunt nobis dabit haec Orchestra merendam,
Vixistis miseri! Vobis nec quippe Genevae
Tecta, nec in patrios dabitur remeare penates.
Concurrunt, feriunt, ferro certatur et igni:
Plus quadringenti quadragintaque Sabaudi
Efflavere animas; reliquique fugacibus alis.
Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno,


page 209, image: s223

SEPTEM ex Helvetica, mors abstulit improba, turba,
Occidit et mulier, sed non prius occidit, imum
Quattuor Allobroges quam praemisisset ad Orcum.

[Note: {q. Iidem Anno 1535.} ]

Si memoraro [Reg: memoravero] actus, quos irrequieta cis Alpes
Gallia sortita est; paradoxa exotica, dices,
Ac supra humanum memorari praelia rhombum.
Quid potuit pugnis generosius esse duabus,
Quas decimo quinto Mariagna Insubrica seclo [Reg: saeculo] ,
Et quas pugnari iam obsessa Novaria, nostris
Viderat a Proavis? Gallorum exercitus ingens,
Ticini immensam qui pene aequabat arenam,
Hinc secum AEtneos reputabat et inde Cyclopes,
Aut terra genitos certamen inisse Gigantes,
Helvetiorum octo non plusquam milia (quorum
Armatura levis nullos sortita caballos,
Nec catapultarum metuenda tonitrua) caedunt
Celtarum innumeras, Alemannorumque phalanges,
Quadrupedantum aciem, peditumque ingentia fundunt
Agmina; fulmineo plus milia dena trucidant
Ense, fugantque feros Italis e finibus hostes.
Vidit, et obsidio iam exempta Novaria, caras
Suiceri populi transvexit ad astra, cohortes.

[Note: {r. citati cum Simlero Anno 1513.} ]

Quis modo, quis scribat Mariagnae ad rura patratos
Helvetiorum ausus? Mavortius ipse Monarcha,
Francigeni qui sacra tulit diademata regni,
Quinque Virum decies produxit milia, et omnem
Militiae neruum: ducto tamen agmine, nostris,
Vix quinquaginta defendit milia, ab armis.
Solus ad occasum primo pugnabat ab ortu
Helvetus, et noctis vix passus abire tenebras,
Horrida Sanguinei repetit taratantara belli,
Ac nisi tanta tuas, Rex invictissime, turmas.
Copia munisset; quanquam [Reg: quamquam] insuperabilis, armis.
Gallia, ab Helveticis foret hic superata colonis.
Vidit, et obstupuit dux ipse TRIVULTIUS. altum
Ausonia de stirpe genus: tandemque machaeris
Territus Helveticis, Caeli, inquit, sidera testor.
Quaecumque haec gens est, Heroum sanguine creta est.
Heroum hic animus, tota est heroica virtus,


page 210, image: s224

Octodecim egregias, iam castra secutus et ipse
Pugnavi pugnas, ubi grandis utrinque refulsit
Belligerantum [Reg: Belligerantium] ardor: quibus hanc si confero luctam,
Inde meros homines, hinc mecum dicere cogor
Diis genitos certasse viros, rhaetique Pholique,
Brachia sortitos; quorumque acerrima virtus
Tela nihil Tarpeia timens, caelumque, Iovemque,
Sideraque, et magnos ausa est invadere Divos.

[Note: {s. Anno 1515.} ]

Sed nec Ibera acies, vis quanta sit Helveta, nescit.
Grande rei specimen, ne exemplis pluribus utar,
In Pedemontano, Cerasulae inclaruit, agro.
Germano- Hesperias, quas Vasti Marchio duxit
In campum turmas, numero ipso et robore grandes.
Agmina funesta superarunt Franca ruina,
In bellum ascitis e nostra gente cateruis.
Vix alibi tanto sudavit Celtiber aestu.
Davalus erupit; perierunt milia Iberi
Agminis octodecim; rem tormentariam, et omnes
Perdidit hostis opes. Quidni Victoria digna
Principe Borbonio? Digna est adamante perenni
Laurea. Sanguineae sed qui spectator arenae
Marte flagrante fuit; poterit vel judice Franco,
Dicere; Supremos palmae tam illustris honores,
Et decus, et parti caussam [Reg: causam] que caputque triumphi,

[Note: {t. Grasser, Hafner Anno 1544. Helvetiorum Phalangiarchus erat VVilhelmus Frolich Salodorensis Eques ac Colonellus generosissimus.} ]

Post caelum, Helveticis jure adscribenda lacertis.
Helvetiorum opera Saracenos saepius audis
Italia pulsos; Latiumque, urbemque Quiritum,
A tam sacrilego divini nominis hoste
Olim defensam. Redierunt tempora nuper,
Ut rerum Dominae Romano a Caesare pressae,
Auxiliatricem ni protinus Helveta tellus
Transmisisset opem (Francas moderante phalanges
Principe Guisiadum) trabeati tecta Quirini,
Templaque Tarpeiae periissent funditus Urbis:
Restituit pressam virtus tamen Helveta Romam.

[Note: {u. Sub eodem.} ]

Quando Equites nigros, importunissima Gallis
Monstra, subinde audis; oculo scrutare recentes
Celtarum historias: Te res bene lecta docebit,
Infinita hominum, quos protulit Orbis et Orcus,


page 211, image: s225

Quos Alemanna imis tellus collegit ab antris,
Agmina, Liligeri cladem sitientia regni,
Viribus Helveticis ad regia classica ductis,
Non secus ac tenuem mox expirasse [Reg: exspirasse] vaporem.

[Note: {vv. Scriptores varii in annum 1562. Inter Helvetiorum coryphaeos erant generosi Viri, Ludovicus Pfyfferus Lucernas, et Petrus de Clery, Friburgensis, Equites, ut familia, sic virtute heroica vel maxime insignes.} ]

Absit, ut haec memorans, Satyra mordace propinquis
Insultem populis, Martisque e casside natos
Arbitrer Helvetios. Sua cuique est tessera, virtus:
Quemque suum facinus, sua quemque industria laudat:
Qui tamen acta patrat; quae nemo patraverit alter,
Iure suo altisonum monumenta illustria varum,
Famaeque emeritos capit applaudentis honores.
Quis VVinckelriedos non tollat ad aethera? quorum
Alter ut hostili portaret ab agmine palmam,
Robore inaudito, nimiumque andacibus ulnis,
Una aciei omnes in se unum attraxerat hastas.
Alter ubi immanem patriis in saltibus hydrum
Audiit horribiles quanquam [Reg: quamquam] ipse attolleret iras,
Pestifero stygium distundens ore venenum,
Mittit in arma manus, vocat in certamina monstrum.
Sibilaque, flammasque acres. sulphurque vomentem
Montique aequalem, necat ausu ingente, Draconem.

[Note: {x. Grasserus alii.} ]

Claronae civis, Ioannes VVallius, actu
Claruit egregio. Multa hunc iam vulnera passum,
Sanguineque aspersum sentina invasit equestris,
Viginti Austriadum. Ioannes ergo sarissa [Reg: sarisa] m
Arripit; armatos incessit et ipse caballos,
Aggrediturque viros; turmamque hinc inde recuruos
Flectentem gyros, tam scita intercipit hasta,
Ut tribus enectis, reliquisque e puluere trusis,
Victor in attrita solus perstaret arena.

[Note: {y. Grasserus alii.} ]

In bellis Italis silvania terra stupendum
Protulit Heroem, Iordani nomen habebat,
Dignus ferre suam Iordanis ad ostia famam.
Hic, ut materies semper generosa patrandae
Esset virtutis; viso procul hoste, reclusas
Esse urbis portas pro vallis stare sarissas [Reg: sarisas]
Iusserat, atque ipsos ultro invitaverat hostes,
Nec solum in lingua stetit illi Marspiter, ori
Dextra fuit concors. Assueta hic forte bipenni


page 212, image: s226

Munitus steterat; cum ferrea turba repente
Prosilit, et magnis Iordanum insultibus urget.
Feria nulla Viro, comprensat utroque bipennem
Pollice, et haud vanis ferit hunc, ferit ictibus illum.
Donec ad infernam Viginti denique cymbam
Mitteret, ac reliquos sentiret abisse Daretes.

[Note: {z. Grasserus alii.} ]

Ultima in Helvetico quae nunc est Foedere tellus,
Dissona ab heroo nequaquam est corpore, et inter
Ultima magnanimas non fert subsellia gentes.
APPENZELLA haec est: quae quanquam [Reg: quamquam] finibus arctis
Clauditur, et paucas armato efferre suescit
Milite centurias; animi tamen igne, calentum [Reg: calentium]
AEmula Spartiadum, virtute, ac robore supplet,
Quod numero defit; pridemque ingentibus ausis
Nunquam [Reg: Numquam] delendae meruit praeconia famae.
Ipsius exiguas, cum armatum quina virorum
Milia, fulmineo penetrassent impete terras;
Excita magnicrepo, sed nil exterrita, nimbo,
Non exspectatos avidissima currit in hostes,
Et ferit, et mutilat, sternitque, atque obuia truncat,
Et populabandos mucrone, bipenne, sarissa [Reg: sarisa] ,
Sic ruit in cuneos; ut praeclarissima ternis
Laurea cum Labaris, et iugi carmine dignus
Appenzellana steterint ex parte triumphus.
Deserit ergo initam farrago superstes arenam,
Adque lacum positas remigrat properanter in urbes.

[Note: {1. De his Dominus Stettler l. 3. f. 102. in Annum 1400. Munsterus l. 3. in Annum 1403. Iabara haec 3. spectabant ad 3. Urbes ad Lacum Acronium sitas etc.} ]

Infremuere hostes, auctisque repente maniplis,
maiori numero, furia asperiore, ferocem
Rursus in hos ipsos aciem duxere colonos.
Nil hosti deerat, peditumque equitumque potentes
Exhibuit turmas; loricae, et ahenea moles
Muniit armatos: sed mox acerrima paucis
Appenzella viris, nec quadrupedante paratu,
Nec cataphractarum ferreis circundata [Reg: circumdata] vallis,
Currit in arma pedes: facit ardor et ira valentem;
Centuriis insultat ovans. hostilia docto
Castra quatit ferro; defalcat acinace stantes
Nobilitatis equos: quadringentisque cruento.
Enectis gladio, rursumque potita duobus


page 213, image: s227

In stadio Labaris, furibundum exterminat agmen.

[Note: {2. citati in Annem 1405.} ]

Talio ab irato mox quaeritur, hoste, sed ipsum
Egregie exceptum, totidemque quot ante peremptis,
Pellit ad affines, pubes generosa, Rheguscos.

[Note: {3. dem Stettlerus f. 103. 104. etc.} ]

Insequitur profugos, per et aspera montium, et altas
Marte animante, vias, non segni milite Rhaetos,
Vindelegosque petit: Ceretisque, Athesique propinquis
Bellum infert populis: et mox ultricibus armis
Quinquaginta arces, ac ternas subjugat urbes,
Ancipitemque sui parit omni ex parte timorem.

[Note: {4. Idem Stettlerus f. 103. 104. etc.} ]

Forte per has ipsas, petulanti milite, terras
Bacchata est Legio, technis nequissima belli,
Caelum Erebumque movens, et iniqui more Procustae
Fanda, nefanda struens; quam fama ferebat, agrestum
De grege Myrmidonum, vel ab ipsa Colchidis ira,
Duxisse auspicium. Nihil hac atrocius una,
Nil erat alperius: nec duri miles Ulyssi,
Monstra Lycaonidum nec erant tam saeva ferarum.
Olli vesano [(printer); sic: vesaneo] volitante per aera signo.
Sacrilegis inhiare strophis, hominesque Deosque
Irritare ausi, maledicti Acherontis alumnas
In sua castra Striges, totamque immitis Averni
Colluviem, buccis vocitabant saepe nefandis.
Impia Vexilli fuit haec inscriptio; Nobis
Tartarus et Phlegethon, Nobis Cacodaemonis irae,
Et conjurati praesto sit myrias Orci.

[Note: {5. Idem Stettlerus f. 103. 104. etc.} ]

Hanc hominum scabiem, tam insigni praeside ductam
Tot Geniis auctam, simul ac melioribus armis
Appenzellanae praesentem habuere cateruae;
Sistite monstra gradum, neu campo erumpite, clamant,
Sistite, et in tragicum nobiscum intrate duellum.
State Viri, et vestris si tanta est laurea telis,
Tela quoque ac nostros hodie tentate lacertos;
Finem barbarico praesens dabit hora furori.
Horrida mox pariter commiscent praelia, et acres
Utraque turba manus: ferit arduus aethera clamor;
Feruor utrinque ingens, atque ilicet exerit omnem,
Effera gens illinc hinc Appenzella calorem,
Ista suis furiis, validis haec freta lacertis


page 214, image: s228

Styx tamen et Phlegethon, et Tartarus omnis, et Orcus,
Atque imploratae Legio scelerata Megaerae,
Victricem Helvetiis non eripuere coronam.
Illi sacrilegum scelerati e faucibus hostis
Extorquent Labarum; multisque ad Averna redactis,
Exiguo totam pessumdant agmine pestem,
Accumulantque novis encomia parta trophaeis.
Verba mihi desunt eadem tam saepe probanti,
Iamque gravare tuas paradoxis pluribus aures
Fastidit calamus. Tiguri solius avitos
Quis canat Heroes? Quis facta ingentia Bernae?
Praelia Luceriae memoret? Quis carmine matrem
Foederis Uraniam? Quis cordatissimum adumbret
Suitium? in exhaustos tulit olim haec inclita tellus,
Fertque hodie Entellos. Generoso nomine profert
Belligeraturos Thuregum illustre Leones,
Berna potens Marios, ac semper ad ardua pronos
Germinat, ingeniis nequaquam agrestibus Ursos.
Luceria, ut belli coryphaeos gignit Atridas,
Sic Libertati redivivos Uria Brutos.
Suitia Marcellos, parit undervaldia Scaevas.
Tugium alit Pyrrhos; fortis Clarona Cimones
Educat; AEmiliis floret Basilea; Camillos
Germinat impavidos praedonum virga Friburgum.
Et quod Thebaeo Salodorum claret ab Urso,
Fert quoque Scipiades, nutritque acerrima belli
Fulmina [(printer); sic: Fulmine] ; praestantes extrema Scaphusia nobis
Largitur Fabios; fovet Appenzella, tulitque
Hactenus egregios, animi virtute, Metellos.
Cantones Tredecim, Sociique, ac nobile corpus
Foederis Helvetici, quod simplicitate sagaci,
Quod pietate viget; quod tam praestantibus actis
In sua supremos allexit foedera Reges;
Iuris et Astraeae, bellique domique tenaces,
Martisque eximios enititur undique pullos.
Quos ego, ne forsan Crispini scrinia Lippi
Compilasse puter, prudens transmitto coaevis,
Quos alit uberior Permessidos unda, Poetis.


page 215, image: s229

VII. ARGUMENTUM.

HENRICVM Borbonium Navarrae Regem, Galliarum regni legitimum haeredem [Reg: heredem] , vi foederis inter Helvetios et Rhaetos aliquos, fovebant quoque copiis suis Salodorenses, milite egregio in Gallias ducto: Sub praestantissimis belli ducibus VVallieris, Suriis, Greder, Schvvaller: atque Saleris etc. Phalangiarcho [(printer); sic: Phalangiarco] Laurentio Aregger, Viro ad dignitatem Equestrem, ac Salodor. Reip. Praeturam merito virtutis, evecto. Hic bellis continuis praesens, pugnam Ligae Francicae fatalem, ad pagum YURI patratam Victoriam Helvetiorum stipante fortitudine obtentam: et nonnullas Henrici Magni dotes, oculatus


page 216, image: s230

rerum testis describit. Pro quibus vide Historiam Navarricam Conradi Leonis, in Anno Christi 1590. et seqq. AEgidii Albertini Teutsches Lusthauss in Henrico IV. Dionysium Petavium, Oratione III. in eiusdem Panaegyrico, etc. LAVRENTIVS AREGGER, Eques, IACOBO VVALLIER, Sancti Albini Domino, Christianissimo Regi a nobilioribus cubiculis; Comitatuum Neoburgi et Vallendisii Proprincipi, etc.

De Yurensi pugna, et HENRICi Magni excellentia.

ILle, Iacobe, tuos Laurentius inter amicos.
Qui tibi Pirithoo Theseus alter erat;
Regia liligerae sectatus castra coronae,
Bellaque Francigenis non adamata plagis:
Qui valeat? quo Marte acies Salodoria pugnet?
Helduetici quidnam nominis agmen agat?
More ducum proprio scitari diceris, ex quo
A bello in patrios es revocatus agros.
Pone, Iacobe, metum. Francis Laurentius armis,
Fulmineos inter cinctus ubique tubos,
Vivit, et arma gerens turbati in puluere regni,
Hactenus invitis non tulit arma diis.
Egressi patria mecum tellure strategi
Signa gerunt contis inviolata suis,
Gallia respirat, cujus suspiria nubes
Credimus, atque ipsum iam penetrasse polum.
Rex ille Empyreus, rutilis qui praesidet astris,
Qui regit invicta sceptra thronosque manu;
Terrificas, quas Franca tulit discordia, flammas,
Ipsaque, succensas, inter Averna, faces
Sensim restinguens, tam afflictae vota coronae,
Ac populi cassas noluit esse preces.


page 217, image: s231

Livida Persephone, turbatrix improba mundi.
Pandere bellicrepas, lex cui prima, seras;
Posset ut invicti virtutem infringere regni.
Quam timuit gemino subdita terra polo,
Exciit anguicomas Stygia de valle Sorores.
Perpete gaudentes seditione deas.
Paruit una omnis Furiarum insania, et orbem
Perculit infestis sanguinolenta flagris
Heu nimis atroces, quas Gallia sensit, Erinneis,
Gallia ad extremam paene redacta luem!
Credo ego, Tartaream simul effudisse Megaeram
Toxica quaeque suis, quaeque venena cadis.
Plurima cum fortes exornet eparchia Celtas,
Mars ubi non fremuit, natio nulla fuit.
Transiit assines truculento turbine Belgas,
A Pyrenaeis, perdita flamma, iugis.
Attigit Allobroges, penetravit ad usque Britannum,
Undique collectis viribus, Oceanum.
Multis suspectum dum nempe Bearnia regem
Protulit, huic flammae pabula amica dedit.
Exciit inde novos fortissima Francia Brennos,
Praecipueque suum Stirps Cenomanna Ducem.
Et Latium, et socios in bellum ascivit Iberos,
Belgarumque omnes accumulavit opes.
Regia Francigenum ne ferret sceptra Navarrus,
Primus erat furiae, militiaeque, scopus.
HENRICUS contra, regnis iam proximus haeres,
Propugnare suas coepit et ipse vices.
Hinc cruor, hinc rabies; hinc ruptis [(printer); sic: raptis] , Gallia, frenis
In fera sanguineas excitat arma manus.
Arma Europa frequens, arma Italus, arma et Iberus,
Arma Britannus atrox, arma Alemannus amat.
Tympana dispersas strepuere [Reg: strepuerunt] canora per urbes,
Audiit omnigenas mobilis aethra tubas.
Ferre Navarraeum nequiit dum Gallia regem,
Tranquillum nequiit Gallia ferre statum.
Vere hic ambiguis, visa est Victoria, pennis
Celtarum attritas peruolitare plagas.
Iam tulit Henricus [(printer); sic: Henrico] celebres ex hoste triumphos,


page 218, image: s232

Iam stetit a Franca, laurea curta, LIGA,
Una tamen cunctis praecelluit YURIA pugnis,
Hei nimis ardentes Yuria passa Duces!
Hic ubi victorem decoravit palma Navarrum,
Agmina mox docuit cetera, ferre iugum.
Conflictum memorare iuvat. Iam vere rubenti
Pingebat tepidam provida Chloris humum:
Cum vigilans, cautusque suis Henricus in armis,
Post modica pressas obsidione Trecas,
Castra locasse ferum, conjunctis viribus, hostem
Yuriae in apricis, non procul, audit agris.
Audit et unanimes in arena stare phalanges,
Et DUMENAE omnem bella parare manum,
Ergo suas in pugnam acies, in tela maniplos,
In conflictum alacres praecipit esse duces.
Duxerat insomnem Regis vigilantia noctem,
Praevenitque ipsum, cuncta animande, diem.
Caelo igitur gelidam simul ac dimoverat umbram
Lucifer, Eois iam redivivus equis.
Impiger, ac summos Rex tantum acclivis in actus,
Nulla sibi indulgens otia, nulla suis,
Belligeraturum quo tutior iret in hostem,
Qui numerum exploret, velitem obire iubet?
Audit ab hoste suum superari exercitum, in armis
Milia lectorum stare bis octo virum.
Glandifera instantem minitari fulmina Martem,
Classicaque auditas iam cecinisse tubas.
Nil numerum Henricus, nil milia tanta pavescens,
Corda gerit tacito nil tremefacta metu:
Componitque aciem, miraque celerrimus arte,
Stare iubet fixis cornua quaeque locis.
Hinc peditum cuneos, gentem inde exercet equestrem,
Hunc aliam, istum aliam mandat obire vicem.
Regis ab intento pendebant singula nutu,
Solus hic instructor, regula, ductor erat.
Foverat ipsa acies Francorum e sanguine florem,
Clara perinde domo stemmata, clara sago;
Heroumque alacres, Comitumque, Ducumque cohortes,
Dictosque a prima nobilitate PARES.


page 219, image: s233

Et tamen in tanta Procerum, cinxere corona
Helvetii ac Rhaeti, Regis utrumque latus.
Ipsius imperio dextram Salodoria habebant
Agmina, praecipuo nobilitata loco:
Clarona, et juncti Suicero foedere Rhaeti
Ad laevam signis emicuere suis.

[Note: {a. Ita diserte Historia Navarraea Conradi Leonis.} ]

Rex aciem prior ante omnem (quem cornua cristae
Candida, Pegaseus quem decorabat equus)
Dispositis ut primo hostem conspexerat alis,
Iam quasi Victorem cernere mente Iovem:
Lumina, ad astriferi convertere lumen Olympi,
Inque salutares quemque monere preces:
Tum sic affari. Vos o fidissima regni
Membra, per undantes amne cruoris agros,
Tela per et gladios, per aperta pericula vitae.
Per mala, quae tellus, quae parit uda Thetis,
Per tot fulmineas iaculata tonitrua glandes,
Per Furiarum omnes, Eumenidumque minas,
Perque sitibundi discrimina mille Gradivi,
Usque in praesentem me comitata diem:
Magnanimas, quod quisque potest, quod quisque solebat
Hactenus, instantis quod iubet ordo rei.
Magnanimas, si fata vocant, effundite vires,
Rituque intrepidum surgite in arma virum.
Optatus micat ecce dies, qui vindice caelo
Offeret in nostras signa inimica manus
Asseret iste dies, quam demum cingere frontem
Debeat, et quales regia mitra comas:
Cominus astantem dum cernit quilibet hostem,
Quisque putet praedam cominus esse suam.
Fortunam accumulat cumulatior hostis, eritque
Sicut castrorum, maior aceruus opum.
Praelia pro Franca sunt belligeranda corona,
Henrico aduersos non habitura Deos.
Ius Regni violat, generis post fata VALESI,
Deberi Nobis qui diadema negat.
Qui iubet aeternae defendere jura Themistae.
Debitaque, et meritum reddere cuique suum.
Qui vetat Astraeae justam violare bilancem,


page 220, image: s234

Ipse dabit vires auxiliumque, Deus.
Vos modo, vos socii meliore propagine creti,
Inclita Borbonicae fulcra, basisque domus;
Stringite ferrum alacres: vocat hostis et alea; Segnem
Rumpere nunc ratio, nunc iubet hora, moram.
Helvetico-Francos mecum una intendite neruos,
Et praecessurum me comitate ducem.
Primus ego librare meum non terreor ensem,
Fortes sors metuit: qui timet, ille perit,
Britones arreptis quas quondam [(printer); sic: quodam] , ac Vascones armis,
Quas sensere suo, Santona castra malo:
Quas cum vicinis, Normandia vasta, Picardis,
Quas Arar ad ripas, quasque Garumna suas:
Has hodie frameas, hos exercete lacertos,
AEternaeque parens YURIA laudis erit.
Strenua praeclaro turgescet pugna triumpho,
Praeque coronatis vos celebrabit equis.
Laudis erit; pro Rege suas acuisse machaeras;
Compensare olim haec omnia, Regis erit.
En praeo, praeeuntem animis sectamini, et armis:
Quae caelum statuet, praemia quisque feret.
Dixit, et accensis tribuit nova pabula flammis:
Certamen pyrii primum habuere globi.
Principium fervens, grandique effundere nisu
Incaepit [Reg: Incoepit] vires, agmen utrumque, suas
Ventilat ergo hostis, miscetur puluere campus;
Qui prior exibat, Velitum aceruus erat.
Illum insultantem, iaculisque immane furentem,
Regia nervosa conterit ala manu.
Inde repente omnem tempestas ferrea molem
Obicit, et saevo turbine rura quatit.
Prosiliunt plenis examina densa maniplis,
Seu peditum cuneos, seu numeremus equos.
Terribiles visu ipso acies, queis [Reg: quibus] nomina lecti
Europae e gremio, contribuere, viri.
Certe ita dispositam telis infringere et armis,
Nulla putabatur machina posse, LIGAM.
Tam validis sed enim connexa ligamina spiris,
Quemque putet nodum Gordius ipse suum,


page 221, image: s235

Prospera Borbonii ruperunt tela Camilli,
Robore Pellaeum tela imitata ducem.
Heu, Pelusiacos cur non petiere Tyrannos?
Cur non Odrysias agmina tanta plagas?
Saevit in insontem cur sic Bellona cruorem?
Quae sceleri tantum jura dedere locum?
Bosphorus effrenis, sociaeque Propontidos orae,
Pressaque Bistonio barbara regna iugo,
Si sociata tuas sensissent, Gallia, vires,
Ante tuos poterant procubuisse pedes.
Caecus amor ferri est. Ut bello classica signum,
Et balistarum monstra dedere sonum:
Ipsa extemplo omnes, Majestas regia, turmas
Anteit, utque ingens Mutius, agmen agit.
Stare tamen fixo Laurentium in ordine; et omnem
Militis intrepidi mandat obire vicem.
Visa fuit medios penetrare interrita nimbos,
Bellerephonteo ceu veheretur equo.
Dux erat, et miles. Quod Regis lingua cohortes
Iusserat, id dextra praestitit ipse sua.
Induperator erat, Martem clamante tumultu;
Seria ut intonuit buccina, miles erat.
Miles erat, quem nulla operum, quem nulla laborum,
Quem ferri, ac pyriae nulla pericla pilae,
Nulla fatigarent discrimina Martis, anhelam
Seu comitata famem, seu conitata sitim.
Haec quanquam [Reg: quamquam] [Gap desc: Greek word] tibi narrat epistola, forsan
Difficilem multis est habitura fidem.
Dimidiam Rex ipse fere pugnaverat horam
In medio, paucis agmine, cinctus equis:
Fulmineumque rotans neruis gliscentibus ensem,
Perque acres cuneos, agmina perque ruens,
Funera magnanima secit creberrima dextra,
Terreri armisonos nescius ante globos:
Nescius objectas seu formidare sarissas [Reg: sarisas] ,
Sive minabundis vertere terga Tubis.
Scanderbegi harpen poteras reputasse, vel ipsam
Hic Scanderbegi belligerasse manum.
Victor ubi rediit, respersam sanguine frontem,


page 222, image: s236

Sanguine perfusas vidimus esse genas.
Purpureus toto manabat acinace rivus,
Immaduitque ipsum rore rubente sagum.
Crista cruorifluas stillabat et ocrea guttas;
Nec tamen ulla sui gutta cruoris erat.

[Note: {b. Ita diserte Historia Navarraea Conradi Leonis.} ]

Funera vulneribus Rex accumulavit, in ipso
Non habuere ullum [(printer); sic: ullam] vulnera, Rege, locum.
Integer a tragica, salvusque, redibat arena,
Telaque regalem non subiere sinum.
Et tamen armatus cristarum pondere conus,
Quaeque supra volucrem penna nitebat equum,
HENRICVM e tota poterant discernere turba,
Majestate hominem nuspiam habente parem.
Caenea Perrhaebum, qui laedi nesciit armis,
Fama erat Yuraeas peruolitasse plagas.
In tam praeclari bona nempe perennia Sceptri,
Munierit CHRISTUM, dia Pronoea, suum.
Nos ubi tam forti certantem pectore Regem,
Cernimus, armatas nil metuente manus:
Tela citi unanimes aciemque movemus, et omnem
Pro debellando quaerimus hoste, viam.
Praeliaque exorsi funesta acerrima pugna,
Vulnera suscipimus, vulnera plura damus.
Conserimus fervente alacres in puluere dextras,
Nulla armis superant otia, nulla viris.
Ter socias conata fuit penetrare phalanges,
Ter retulit victas, UNIO caesa, manus.
Constitimus pariter, ceu saxea in aequore moles,
Frustra indignantis fluctibus icta maris.
Sic vero immotam dum respicit UNIO molem.
E statione suos ipsa movere pedes,
Helvetico. Francis laurum concedere turmis,
Ac desperatum verrere calce solum.
Ibant, qui poterant; emergere quippe nequibant,
Abscidit atra suam queis [Reg: quibus] Libitina viam.
Horum ingens numerus. Peditum pars pleraque, nostram
Praeter eos, ultro qui petiere fidem.
Ter quingenti equites. Flos primus in hoste: Tribuni
Ortu ac progenie nobiliore sati.


page 223, image: s237

Eminet in turba hac [(printer); sic: haec] Comes ipse Egmontius, aurei
Velleris, ac rarae dexteritatis, Eques.
Inclitus ille heros belli Induperator, et inter
Belgarum illustres Praetor et alpha duces;
Regis, in affines, late dominantis, Iberos.
Dum coryphaeon agit, tristia fata subit.
Hanc quoque fert Nemesin Dux Brunsuicensis, amaram
Qui cum alii atque alii sustinuere necem.

[Note: {c. quos refert historia cit. in annum Christi 1590. quo anno pugna haec fuit pugnata.} ]

Cetera, ne totas laniaret Parca cohortes,
Agmina pennigerum sunt imitata deum.
Perstitit una phalanx, erectis strenua signis,
Pieridum clara crescere digna tuba.
Haec cuneis deserta suis, deserta maniplis,
Utraque cum celerem carperet ala fugam.
Mercurium pertaesa stetit; stetit instar ahenae.
Machina quam nusquam terreat ulla, petrae.
Agnovi popularem aciem. Contraria Regi
Duxit ab Helveticis, arma virosque, iugis:
Decrevitque simul, potius teterrima mortis
Spicula, quam faedae nomina ferre fugae.
A profugis Rex ergo redux, Quid nominis isti,
Tam graphice stantes e regione, Viri?
Unde domo haec acies? num scirpi in arundine nodum,
Inquit, et in sicco pumice quaerit aquam?
Sola haec compositi servatrix ordinis, ausit
Regiam in armisono causam agitare foro?
Pectora non hominum, sed pectora habere videntur.
Qualia Massylas constat habere leas,
Hic ego praecisim, Magnorum o gloria Regum,
Curru Tarpejos scandere digne lares;
Haec in sanguineo stans imperterrita campo.
Veste peregrinum turba professa gregem,
Helveticis nobiscum una processit ab oris,
Galliae ut oratam sedula ferret opem.
Gens eadem, sanguisque sumus; plebs utraque Regni
Ut Majestatem protegat, arma parat.
Haec licet a cunctis stet desolata cateruis,
Nulla etiamnum animi signa paventis habet.
Celtiber erupit, fecit divortia Flander,


page 224, image: s238

Terga dedit pronis, Teuto Italusque, lupis:
Excessere omnes, aut procubuere cohortes,
Qui tenuere animam, non tenuere pedem,
Helvetus in saeva solus perdurat arena,
Solus inassuetam nescit amare fugam
Indole stat patria. Nobis quos mutua jungunt
Foedera, qui fratres gente et amore sumus,
Absit, ut affinem maculemus sanguine stirpem,
Pro regno ut pugnent, Gallica jura iubent.
AEquales hodie si conjurata Metellos
Francia, in Yuraeis, nacta fuisset, agris:
Staret in ambigua tua forsan laurea libra,
Quam Tibi nunc aequi jure dedere Dii.
Rex curtim; Helveticae vivantque, abeantque cateruae,
Vita decet tantos, non laniena, Viros.
Regia Suiceram non obruet ira phalangem,
Quondam etiam nostrum proteget ipsa caput
Virtuti vitam, pretium constantiae, honorem
Indoli, et omne decus, quod meruere, damus.
Quae Fama Helvetios nullis trepidare periclis.
Nec nisi sola Iovis tela timere, canit;
Saepe licet tanta nostras oppleverit aures
Buccina, hyperbolicis non fuit usa tropis.
Vivat, et a toto monumenta perennia regno,
Natio tam fortes, tam generosa, ferat.
Dixit, et admirans tam fertilem ab hoste triumphum,
Tot spoliis fartos. quos peragrabat, agros,
Ac tot balistas, tot stantes rure covinos,
Tot vexilliferis suppara adempta suis;
Caeli, ait, hoc opus est: sit gloria prima Tonanti,
Qui palmam ac dignas Rege paravit opes.
Vos quoque legitimi jus propugnantia sceptri,
A Rhaeto- Helveticis agmina missa plagis:
Vosque o magnanimi Francorum e stirpe tribuni,
Martium ab Hectorea posteritate genus:
Vos favor HENRICI, vos non moritura manebunt
Praemia, dum solitis Sequana curret aquis.
Gallia liligera dum surget ad astra corona,
Helvetico. Gallum surget ad astra decus.


page 225, image: s239

Haec pugnae series, ubi Rex dum perdidit hostem,
Iste sibi interitum condidit, ille thronum.
Hic tibi, ne reliquae stet inanis pagina chartae,
Ad dere de tanto Principe pauca libet,
Bello maiorem, generosa Lutetia, Regem
Autumat ipsa suos vix subiisse lares.
Pauca ex innumeris si commemoraro [Reg: commemoravero] , putabis
Saecula Pancratium nulla tulisse parem.
Vidi ego (nam chari [Reg: cari] me amplectitur instar Achatis,
Pene sibi nullo passus abesse loco)
Vidi ego divinas hic elucescere dotes,
Vidit in Augustis quas neque Roma suis.
Pullulat hic Magni majestas Caroli: abundat
Virtus Martelli, gratia Lotharii.
In Duce Borbonio, clarum florere Pipinum,
Gallia tot palmis nobilitata, videt.
Cernit et ipse altis Rex LUDOVICUS ab astris,
Virtutum eximias in pronepote faces.
Ingenii summo praecellit acumine, quantum
Vix ego Telemachi credo fuisse Patri.
Nestora judicio, rationis flore Thaletem,
Indolis egregiae laude, Bianta refert.
Graiugenum nec scita adeo sapuere [Reg: sapuerunt] Sophorum,
Ut promanantes Regis ab ore sales:
Ut nullus dubitem, tam miro aspersa lepore
Gnomata, quin plenos sint paritura libros.
Concilium magnis quoties de rebus initur
(Quaestio seu belli, sive sit orta fori)
Vota licet gnari promant arguta Synedri,
Consilio iuvenes Rex praeit, atque Senes.
Hactenus illa animi solers [Reg: sollers] prudentia, punctum,
Utile dum dulci miscuit, omne tulit.
Fulminet arreptis quam prosper et acer in armis.
Gallia suscepto sat probat ipsa iugo.
Cette inter lituos est alter rebus agendis
Hannibal; AEmilius robore, mente Conon.
Instar Alexandri, praeit impiger ipse, per undas.
Per iuga, per gelidas, agmina fessa, nives.
Solus in objectum, ceu Cocles Horatius, agmen


page 226, image: s240

Irruit utque leo saucius ungue, furit.
Herculis invictam reputares seruere clavam,
Henrico frameam circumagente suam.
Marte suo victos toties calcavit aceruos,
Armatam quoties protulit ense manum.
Ensis ei spolium, cassis cristata trophaeum,
Certamen laurus, pugna triumphus erant.
Romulidum electus quid ni cum Caesare neruus,
Itala dum Gallis intulit arma, stetit?
Ipse tamen denis certavit, et amplius annis,
Ante triumphales quam meruisset equos.
Dicere Borbonio queat hic de Principe: Magnos
Olim parturiit Roma, Navarra parit:
Gallia dat sceptrum, Verum haec qui ponderat, aiet,
Talia quae potuit dextera, dia fuit.
Omnigenas legionum alas Dux fudit egenus;
Fregit et arma hostis tam locupletis, inops:
Rex absque Imperio, sine belli robore Princeps,
Citra castrenses Induperator opes.
Sic tamen abjectus, quam prodigiosa peregit
Praelia quam miris nobilitata modis?
Quadraginta ipsis interfuit ordine pugnis,
Nec nisi victrices rettulit inde manus.
Castella enumerant, urbesque hucusque trecentas,
Victae ad regales quae cecidere [Reg: ceciderunt] pedes.
Pauperi et extorri, sine regno et milite Regi.
Submittunt acres iam sua genua Duces.
Hoc Victore tamen, quam plurimi in agmine victi,
Sub Iove conclamant mitius esse nihil.
Iuratos hostes compensat amore, refertque
Supplicium meritis regia dona reis.

[Note: {d. Asserit haec egregie Dion. Petavius, in argumento Epistolae citatus etc.} ]

Haec nihil esse ratus, celeberrimum in orbe triumphum,
Sese ipsum potuit dum superare, tulit.
Extitit [Reg: Exstitit] ergo sui, qui vicerat omnia, victor,
Introiitque illam, quam scidit ante, ratem.
Introiit Petri, celebrem de numine puppim,
Pectore Romanam fassus, et ore, FIDEM.
Victori tanto suprema haec laurea pluris,
Quam Lernae Excetram si iugulasset, erat.


page 227, image: s241

Gallica si pergant tam magnos, Lilia, Reges
In tam florigero progenerare solo:
Si tam felices tulerit stirps ista Nepotes,
(Quod sperare orbem publica jura iubet)
Quid Regno hoc poterit, vel Majestate, vel armis,
In mundi omnipara clarius esse plaga?
Terribiles quacumque fremant ex parte Leones.
GALLUS hic ut cantum coeperit, horror erit.
Hostibus horror erit: Nobis quos mutua jungunt
Foedera, magnificus non nisi Tutor erit.

VIII. ARGUMENTUM.

COnfoederationis Helveticae fortunam et imperium cum carpant alii, mirentur alii: disseritur hac Epistola breviter de avita Nationis eiusdem politia, candore ac frugalitate: itemque de disciplina militari, et aliis quibusdam virtutibus, quae veluti solidissima fulcra, potentissimae Confoederatorum Reip. substituere basin, promovere vigorem, contribuere incrementum, et castigata luxus extranei licentia, promittere possunt perennitatem. IOANNES CONRADUS A BEROLDINGEN, Eques auratus. CONRADO TANNER ATAVV, Equiti aurato, Landammanno Appenzellae.

De Helvetiorum Politia, et disciplina Bellica.

PRaecipe, non ora. Mandandi semper amico
Copiam amicus habet. Quamquam id, quod amice rogasti,


page 228, image: s242

Largius ipse tua possis depromere, ab arca.
Helvetiae te ducit amor, Te flosque decusque
Telluris patriae: normam inde typumque basimque:
Foederis, et pactas maiorum tempore leges,
Comprensas modica satagis cognoscere charta:
Ut liquidum fiat, quibus olim condita fulcris
Patria, tam laevo bacchantes turbine nimbos,
Tot furias, tot ab hoste minas, tot ab orbe paratas
Luserit insidias: vel quanto numine Dium
Continuare suum Reipublica nostra vigorem
querit, ad quarti tam turbida tempora Secli [Reg: Saeculi] .
Haec, CONRADE, tui licet aduersaria possint
Promere Musaei: legem nihilominus almae
Forsan amicitiae ne me violasse queraris,
Seruiat ista tuo dignanter Epistola voto.
Ne tamen ingrata veterem lolligine crambem
Ipse tibi recoquam, vocemque intendere dicar
In melos Archilochi, curta te absoluo sinopsi.
Cum nimis elatas tumefacta Superbia cristas
Tolleret, atque humili submissa Modestia vultu,
Ludibrium solenne foret: donante supremo
Numine, cui certum est nunquam [Reg: numquam] placuisse superbos,
Displicuisse humiles; calcato syrmate fastus
Caeperat [Reg: Coeperat] Helveticum vires acquirere foedus
Tollere ceruicem, violentum e finibus hostem
Pellere, et egregiis virtutem extendere factis.
Propositi fuit Alpha DEUS, semperque cupitae
Semita Iustitiae. Nihil hac antiquius unquam [Reg: umquam] ,
Nil potuit nostris jucundius esse colonis.
Floruit? et dulcem fortita est Patria pacem?
Iustitiae cunctam rexit reverentia plebem.
Usta fuit flammis, et acerbo Patria bello?
Astraeam insonuit; pro fulmine Martis, olivam
Obtulit: et blandae cupidissima pacis, amicam,
Iudicis arbitrio studuit componere causam.
Foedera composuit? Iuri conformia semper,
Ac Themidi decreta tulit. Defensio rerum
Mutua, et oppressi tutela, salusque popelli,
Helveticas in tela manus, in bella lacertos,


page 229, image: s243

AEgrius adduxit. Si pacta et foedera primis
Discutias jurata Viris; cum saeva libido
Iura daret nostris etiamnum exotica terris,
Repperies pravae tunc solum indicta fuisse
Praelia nequitiae; nostrosque hoc tempore Patres
Romano Imperio, Satrapisque a Caesare missis
Gessisse obsequium, solosque odisse Tyrannos,
Dum nimis intensus subsistere nesciit arcus.

[Note: {a. Constant haec omnia ex scriptoribus rerum Helveticarum.} ]

Foedera si repetas, Cantones inter et Urbes,
Et cum finitimis, diversa aetate, Dynastis
Condita: prorumpes in talia denique verba,
Cepit [(printer); sic: Caepit] ubique DEUS primas, ASTRAEA secundas,
Pressit et hostiles defensio iusta furores.
Multa quidem Patriae miraris bella, stupesque
Vaginae toties productum e carcere ferrum:
Detestata, tamen, quin imo coacta videbis
Arma, per Helveticos vibrata fuisse colonos,
Indignis quando plebs concita restitit ausis.
Austriam et ALBERTI genitos e stirpe Camillos,
Egregia virtute Duces et ad ardua natae
Indolis Heroes, quam saepe allecta studebat
Patria, pacificis a bello avertere pactis?
Iudicis arbitrium, definitivaque Iuris
Decreta amplecti, profugamque reducere pacem,
Hei quam sollicito petiit submissa precatu?
Cassae abiere preces: annis fremuere ducentis
Contra Suiceros, Alemanna tonitrua, Pagos.
Bello importunum, Burgundae gentis Achillem
Carolum, ab armara famosum Heroa Minerva,
Nonne perhumanis Legatio seria verbis,
Atque refundendi promissio libera damni,
A tam praecipiti studuit revocare phrenesi?

[Note: {b. Constant haec omnia ex scriptoribus rerum Helveticarum.} ]

Hercle ubi tranquillam Regesque Ducesque, quietem
Sunt aspernati, lateque furentibus armis
Helvetiam aggressi; comitata incommoda Martem
Sunt etiam experti. Iuvat hic memorare statutas
A Proavis leges, quas addictissima juri
Patria ad aeternam seruari iussit amussim.
Pax mundi Euphrosyne Pax gratum hominique Deoque


page 230, image: s244

Semper delicium [(printer); sic: delicum] , non infringatur ab ullo
Cantone Helvetico: fera nullus praelia condat,
Nullus in arma ruat. Martique repagula laxet:
Iuris iurandi ni sacramenta, supremos
Ante Magistratus sancte trutinata, probatam
Reddiderint causam; rerumque examine facto,
Publica legitimum dicant suffragia bellum.
Alter in alterius tutelam ac commoda spiret
Helvetus: iste suum sibi nanciscatur Orestem,
Ille sibi Pyladen: habeat Patroclus Achillem:
Sit Pythiae Damon, sit fratri frater: amicas
Non detrectabit, si res desideret, alter
Addere suppetias: pellem pro pelle, cruorem
Pro socio det quisque suo: sit nescia fuci
Gratia, supremas maneatque fidelis ad aras.
Venalem quisquis, seu cymba, sive quadriga
Vexerit annonam (sive hic oriundus ab ipso
Sit patriae gremio: sive hospes, et advena) saluum
Circumagat quacumque pedem: sit ab hospite tutus
Institor, et cupidae sine damno, ac fraude crumenae,
Securum peragat, citroque ultroque, meatum.
Helvetiorum ullus nec sit, nec fiat amici
Pignus et arrha sui. Collatis denique signis,
Pugnam in sanguinea simul atque indixit arena
Praetor, et alternae coiere in praelia turmae;
Dimicet Herculeo gens conterranea ritu:
Det virtus sua cuique animum: speque ubere lauri
Nemo Virum titubet: popularem nemo colonum
Deserat, et calido Bellonae in puluere stantem
Sive ope destituat, seu campum verrere tenter.
Durandum Helvetio est, seu Mars truculentus aperto
Fulminet in campo: seu vis et ahenea belli
Machina, munitos vallo septemplice muros
Impetat, aut celsas balistis arietet arces.
Tessera talis erit: Duranti fama perennis,
Nutanti aeternum dabitur per saecula probrum.
Quin etiam accepto si vulnere fiat, et ictu
Saucius, ut laesos ultra exercere lacertos
Miles, et assueto nequeat contendere ferro:


page 231, image: s245

Incaeptae [Reg: Inceptae] quanquam [Reg: quamquam] sit corpus inutile pugnae,
Non tamen erumpet, nec sponte suapte, calentes
Destituet pugiles: donec crepitantia cessent
Tympana, et inflato tubicen canat ore receptum:
Id quoque, seu stantes exercitus acer in hostes
Ventilet; obsessam seu ferro territet urbem.
Nec spoliis inhiet, nec visam invadere praedam,
Intempestiva, pubes temeraria, flamma,
Cogitet: assensum donec concesserit ultro
Praetor, et obtentam conclamet adorea palmam,
Publica quo praedae divisio fiat, in unam
Et spolii et lucri fiat congestio massam.
Templa, DEOque sacras ne quis contaminet AEdes,
Lex Rhadamanthea districtior imperat urna.
Helvetiorum ergo quiscumque sit ordo, cavebit
Caenobiis ne damna struat, ne sacra prophanet
Atria: in expositum ne, clamue palamue, Sacellum
Irruat; aut pravo stimulante Mimallonis oestro,
Caelo auctoratas [(printer); sic: auctoritas] petulanter polluat aras.
Hostica ni forsan, tali sub schemate, turba
Caenobiis templisque inhiet, furtimque sub istis
Quaerat Asyla locis: Poterit sic nempe prehensam,
Helvetiorum acies, facto moderamine, turbam
Flectere, et armatas armis compescere dextras.
Nulla tamen sacrisue adytis, Divumue Sacellis,
Nulla usquam augustis fiat pollutio fanis,
Pestis et ira deum est: terramque axemque, Stygemque,
Iapetique omnes, vindictae in tela, nepotes,
Numinis aeterni cum majestate, lacessit,
Sacrilegas quicumque manus in limina Divum
Inicit et Superis devotam exaugurat AEdem.
Ille quidem Phlegyaeque trucis, nimiumque scelesti
AEmulus Autolyci, tibi quondam erit, AEace, dignus,
In lare Tartareo Tityi qui semper edacem
Viscere pascat avem: pondusue volubile saxi
Sisyphio squalore rotet: vel perpete poena
Voluat Avernalem, misero cum Ixione, Sphaeram.
Tutus ab armigero sit milite, et impete, sexus
Femineus; vertatque sibi quicumque supremo


page 232, image: s246

Helvetus opprobrio, genus hoc imbelle, vel armis
Laedere, vel foedo violare ferociter ausu.
Ergo, Hymenaee, tuis seu iam sit dedita sacris
Femina, Virgineum recolat seu corpore florem,
Militum ab insanis sit salua et libera technis.
Tentet in infirmum quid Virtus Helveta sexum?
Si tamen arreptis imitetur Amazonas armis,
Si quoque tela manu, silicesue, facesue capessat;
Si struat insidias, si tendat subdola casses
Feminei sentina gregis: Si porrigat hosti
Auxiliatricem nutuve, oculove, manuve,
Quod vafra novit, opem: Vel si clamore molesto
Prodere nostratem cupiat, seu perdere, coetum:
Flagitii delicta luet; poteritque nocentem
Pro gravitate rei, Rhamnusia plectere pestem.
Contemerare istas si quisquam effraenibus [Reg: effrenibus] ausis
Praesumat leges (seu sit de stirpe Menalcae.
Seu lixa e trivio, sive ex [Magnatibus ipsis
Publius aut Tacitus) gemino si teste probatum
Constiterit facinus: fortunam protinus omnem
Perdidit, et vitae iacturam fecit et aeris
Cuncta Magistratus sibi dicet propria, sontem
Pro meritis ad rostra trahet, sumetque decentes,
Pro perpetrato flagrionis crimine, poenas.
Et quia vita hominis, fortunae obnoxia telis,
Ancipitem versare rotam, magnaeque videtur
Aemula militiae: dum ferrea secla [Reg: saecula] perennes
Progenerant rhonchos; dum rara est gratia fratrum,
Vix gener a socero, vix hospes ab hospite tutus:
Inter et Helvetios si quondam jurgia Pagos
Dissona prosiliant, Gensque invictissima bello
In sua, teligera, conspiret viscera, dextra,
Exemplo Ausonidum: nascenti pabula flammae
Ocyus, ante, suas quam tollat [(printer); sic: tollet] ad aethera vires,
Subtrahat ingenua Patriae prudentia cura:
Ne populum invicta qui non nisi victor arena
Externae toties iam contudit ora Medusae,
Intestina suo perimat Medea veneno.
Ista quidem gracili sic declarata Camena


page 233, image: s247

Regula quam patrius sanxitque tulitque Senatus,
Donec ab armifera fuit observata caterua,
Concomitantem habuit, per tot discrimina rerum,
Cunctipotentis opem; meruitque hinc inde celebres,
Quos vel Melpomene tragico suffulta cothurno
Personet, et Phoebo canat insufflata, triumphos.
Tempora si pacis trutines, quid honestius unis
Obtigit Helvetiis? Quae gens studiosior aequi?
Gratior in Superos, rectique tenacior usquam?
Scintillat teneris fomes pietatis ab annis,
Et cum materno potatur lacte, decorus
Iustitiae succus. Vesana superbia, et hydrops
Tristis avaritiae, fervorque insulsus habendi;
Livensque ambitio, fastusque tumorque vetustos
Nesciit Helvetios: amor hosce timorque Tonantis,
Et sine fraude fides, et prudentissima cordis
Rexit simplicitas. Modico contenta paratu
Mensa dapes tribuit, quae crimine et arte careret.
Condiret patrii quam lexque saporque salini;
Quae luxus Siculos, et quae Sybaritica nunquam [Reg: numquam] ,
Fercula quaesisset: quod patria rura, gregesque,
Quodque Ceres operosa dabat, supplevit opimas
Sicaniae caenas [Reg: cenas] , ac prandia stulta Neronis.
Et tamen hospitio peregrinum excludere, magni
Instar erat sceleris: secura hodieque Viator
Compita, et humanos sortitur ubique colonos.
Vix terram invenias, quanquam [Reg: quamquam] ultima Bactra peragres.
Cura peregrinis ubi tanta ministret egenis.
Quaeve magis foveat tectos centonibus artus.
Iupiter humanae rursus sub imagine formae
Si mutare larem, socioque Hermete pararet,
Pauperis assumpta Mopsive Codrive lacerna,
Visere Terrigenas: quanquam [Reg: quamquam] Cereremque, stipemque,
Hospitiique sacrum caperet vix uspiam honorem;
Helveticas certe si demum inviseret oras,
Baucis ubique frequens, et creber ubique Philemon
Exciperet blando sacra mendicabula vultu.
Ut mirum non sit, si, qui coluere, colantur.
Helveticae si in templa casae, vepretaque in hortos


page 234, image: s248

Hispida, et illustres caulae mutentur in aulas.
Haec populi lex est; Dare dextram cuique, sinistram
Nemini, et ad rectum disponere cuncta tenorem.
Degenerem sed enim merito nunc jure Mimesin
Odimus, et nostri cacoethen carpimus aevi.
Quod nisi deposita vigilans solertia larua
Passim irrepentes exauctoraret abusus;
Exueret veteres hodierna Lubentia laudes.
Frugales Curios, et parci fercla [Reg: fercula] Zenonis,
Portentosa nova tentant abolere sagina
Prandia Luculli. Pretiosa resurgit Apici
Lautia, et Assyriae fumant hinc inde culinae,
Lentulus aut Cicero, Fabiusque aut I'iso, frequentes
Non onerant quadras. Auri renovatur orexis,
Pullulat Ambitio: paulatim et candor avitus
Nigrefit, ac Virtus, quae compertissima nostris
Arrha fuit Proavis, iam in pube senescit et alget.
Incircumcisi passim tolerantur Hebraei:
Simplicitas antiqua labat: vilescit amictus
Pristinus, ac ludens nimium bacchatur ineptis
proteus in caligis: et quidquid futile demum
Experta est alibi iam castigata Mimesis,
Approbat, ac stabiles pedetentim vertit in usus.
Hoc, inquam, patrio gliscens cacoethes in horto,
Ne profecturas possit, venientibus annis,
Figere radices: solidum ne extinguere [Reg: exstinguere] florem:
Neve illaudatos tolerando licentius ausus,
Sternere damnosae fulcrumque basimque ruinae:
Cura Magistratus, veterum reparatio morum,
Tuque, Tuique pares, clavum, CONRADE, tenentes
Lege etiam clamante cavent: nisuque virili,
In sibi commissa quivis tellure, cavebunt;
Ne sua deformi desint cataplasmata psorae;
Extera ne perdat genuinum excetra decorem;
Calcato Grassus ne jure evisceret Irum;
maior inhumano ne glutiat ore minorem;
Improba pestiferum ne gestet abusio sceptrum
Utque statutarum custodia seria legum
Augeat HELVETIAE veneranda encomia, sicque


page 235, image: s249

Laudemus veteres, ut eorum utamur et annis.

C. Insinuantur haec decreta a Simlerol. 1. F. 183. Recensentur vero singula in Chron. Capit. Hafneri: quae quidem a Civitatibus Helveticis statute fuere Anno Christi 1939.

IX. ARGUMENTUM.

COronidem operi imponat eximia gentis Helveticae corona, F. Nicolaus Asceta: ut spissiori Epistolarum praesentium caligini lumen aliquod impertiatur ab illo D. DEI seruo, qui inter senticeta Helvetiae, quasi stella matutina in medio nebulae emicuit, orbemque et vitae sanctioris exemplo, et oris modestissimi Verbo illustravit. Prioris synopsin Epistola V. pertexuit, de posteriori suprema haec tractabit, exponetque salubria quaedam dogmata, quibus ipse in Comitiis Stanzii, Helvetiorum Proceres, ad concordiam, integritatem, atque constantiam fuit abhortatus, Anno Christi 1481. Petrus Hugo in Vita eiusdem. c. 9. et 14. Ioan. Ioach. Eichhorn. c. 15. etc. NICOLAUS DE FLUE, Eremita Subsilvanus. HELVETIIS.

De Paraenesi eiusdem, facta ad Helvetios Stanzii congregatos etc.

ILle ego dumosae grandaevior incola silvae
Infimus Helvetici vermis et umbra soli:
Quin et projecta terrarum vilior alga,
Dignantur nimiis quem tamen astra bonis.


page 236, image: s250

Ille ego NICOLEOS, cui quondam agnomina Rupes
Ac gentilitiae, clara, dedere petrae,
Helvetiis sincera omnem cum pace salutem.
Ac semper placidum, desuper opto, DEUM.
Gratius in prima quod possim optare tabella,
Undervaldiacas nil datur inter opes.
Qui cupis aetheria [(transcriber); sic: aetherea] vesci felicius aura,
In Domini firmam fige timore basin.
Ille [(printer); sic: Illa] Parens rerum, geminos qui succutit axes,
Quem tremit Empyreas turba beata plagae:
Cum sit principium nostratis, et alpha, vigoris.
In quo motamur, vivimus, atque sumus:
Promeret aeternum mortali a semine cultum,
Seruitiique omnes, orbe in utroque, vices,
Lubrica divinum nec inertia tollat amorem,
Nec vaga mundani sollicitudo fori.
Haec habeat primas, ferat altera cura secundas,
Nec tamen a vero deviet ulla scopo.
Felices nimium, quos haec solertia, summi
Ut primo inquirant regna Tonantis, habet.
Divitias, palmaeque amplos victricis honores,
Donaque fortunae prosperiora ferunt.
Et Vos Helvetii, Vos terque quaterque beati,
Viveret indultis si sibi quivisque bonis.
Nunc quia non levium lis ac decisio rerum
Inter conscriptos, est agitanda, Patres,
Si vacat exiguae dare tempus et otia chartae,
Pauculaque inculti Verba notate Senis.
Mandat amor Patriae, quae me mihi charior [Reg: carior] , orto
Heu nimis infidam, tollere ab igne, facem.
Mandat et angustae nemoroso e Margine cellae,
In bona, sollicitum, publica, ferre pedem.
Unicuique sui si incumbit cura propinqui,
Cura super patrio stat mihi justa solo.
Fallerer, e nostro si quid praescribere, si me
Auderem tantis aequiparare viris.
Quam vacuam sit grande mihi, quam curta supellex,
Quantaque venturae mortis imago, scio.
Helvetiis sed enim quam fastidita simultas,


page 237, image: s251

Quamque inconveniens sit quoque rixa, Scio.

[Note: {a. Lise spoliis Burgundicis orta.}]

Vos importuno; fidissima pharmaca, morbo,
Et febri medicam non renuetis opem.
Heu nimis infida consanguinitate ligatas,
Virtutem in terris, Invidiamque, deas!
Enituit Virtus in apertis vestra periclis
Hactenus, indomitos edomuitque Duces:
Et palmam spoliis, famamque decusque trophaeis
Addidit, et partas multiplicavit opes,
Quis modo Virtuti Livorem annectere? vestrum,
Quis iubet, ut nigricans occulat umbra jubar
Tam graviter partae, divisio mutua, praedae,
Num modo fraternae scissio pacis erit?
Carolus ille lui, fama celeberrimus, aevi
Scipio, Burgundae gloria summa Domus,
Nesciit Helvetios dum vivus perdere; fluxi
Nunc irretitos, perdat, amore lucri?
Intempestivas animis sedate querelas,
Argumenta gravis perniciosa luis.
Tollite scissuras: ortae victoria rixae
Praecellet multis cuncta trophaea modis.

[Note: {b. de his Petrus Hugo, in vita F. Nicolai f. 159. 160.} ]

Quid iuvat, externo tot ab hoste capessere palmas,
Victorem interni non tamen esse mali?
Credite Filioli: paruas Concordia vires
Erigit, et summum tollit ad usque gradum.
Credite Filioli: summas Discordia vires
Supprimit et certam mergit ad usque stipem.
Foederi, et Helvetico, concors symphonia, flori
Afferet augmentum, quae tulit ante basin.
Proxima diviso quod sint sua funera regno,
Vox incarnati praedicat ipsa Dei.
Illa tot ac tantis celeberrima Roma triumphis,
Arduum in edomito quae tulit orbe caput,
Nonne intestinis attrita emarcuit armis,
Quando hic maiorem nauseat, ille parem?
Machina, ab Assyrio quae iussa est surgere BELO,
Condita sidereas, Turris, ad usque plagas,
Crevit in horrendam, fausto conamine, molem,
Dum labii unius quisque colonus erat:


page 238, image: s252

Verum ubi divisas, Arx haec Babylonica, linguas,
Hincque altercantes sensit, et inde, fabros:
Desiit incaepti [Reg: incoepti] culmen mirabile muri,
Et discors totum lingua diremit opus.
Sic in prodigiis res primum censa, probrosum
Post in ludibriis coepit habere locum,
Alloquor expertos. Pulcherrima [(transcriber); sic: Pucherrima] foederis icti
Fabrica, discordes donec abesse manus,
Donec in Helvetico beneconsona barbita plectro,
Et conspirantes viderit esse choros:
Stabit, ut in solida rupes Atlantica petra,
Gradivi nullis excutienda minis.
Prodromus excidii si vero rancor, in istum
Obliqua invidiae semina spargat agrum:
Libera pestifero succumbet Patria tabo,
Livoris comitem nescia ferre luem:
Prodigiumque isto quod nunc reputatur in aevo,
Mutato fiet nomine, Ludibrium.
Parturit omne bonum, rerum Concordia custos:
Dissidium terris parturit omne malum.
Fasciculum persaepe cati meditare Sciluri,
Helvetiae saluum qui cupis esse statum.
Frangere connexos sociali foedere fasces,
Nec poterit vafris Daedalus ipse dolis:
Nec famosorum toties cantata gigantum
Dextera, centimani nec furor ipse Gygis.
Si secus; exutos concorde ligamine fustes
Disrumpet modica, pusio quisque, manu,
Lesbium ab emerito pulsetur Arione sistrum,
Destruet una omnem, dissona chorda, lyram.
Plus, o Helvetii, plus est seruasse receptum,
Quam belli studiis obtinuisse, decus.
Inclita LIBERTAS sors optatissima Dium,
Quae vero Helveticas est caput inter opes
Hei quam terrificis suit olim asserta periclis;
Innumero quantum cepit ab hoste malum!
Hanc ne Taenariae mutilentve, adimantue sorores,
queis tegit hirsutas multa cerasta comas:
Foederis incaepti [Reg: incoepti] non ultra extendite sepem,


page 239, image: s253

Quam bene discussae postulet ordo rei.
Neve peregrinis vos ultro intrudite caussis,
Ne vitiet puras pix aliena manus.
Nec sine delectu stabilite exotica vobis
Foedera: prudentem res petit ista moram.
Sic humanarum pulcherrima et optima rerum,
Tutior in cunctis, Pax erit alma, locis.
Sit procul oblatum, quo Patria venditur, aurum;
Quamlibet occultas quod reserare seras,
Fulmineo quod saxa potest pollentius ictu,
Maeniaque arcanis quod penetrare viis:
Libertati, inquam, contraria munera, quae vos
De patriae reddant proditione reos,
Lethifero [Reg: Letifero] censete magis vitanda colubro,
Vipera, nec vestrum vellicet ista sinum.
Et quia per vastum Respublica quaelibet orbem
Praeponi reliquis debet avetque lucris,
Temnite avaritiam; plusque incessanter habendi,
Trans Nabathaea, avidam pellite, Bactra, sitim.
Pergite sollicitam Pupillo tendere dextram,
Eiusdemque ratas esse iubete preces.
Nec date difficilem Viduae clamoribus aurem,
Introeat vestrum Causa utriusque forum.
Sic humiles, censique tribu de paupere, pergent
Vos patriae veros nominitare Patres.
Sic qui pupillos viduasque inopesque tuetur,
Uberiore istam reddet amore vicem.
Helveticos inter, generosa o nomina, cives,
Libertatis ubi grandis habetur honos,
Undique terrarum, nolite adscribere, pulsos,
Aut quacumque vagos e regione viros.
Ac [(printer); sic: At] licet egregiis firmati in praelia neruis
Nulla sciant iuvenes otia, nulla senes.
Vos tamen illato ne quemquam offendite bello,
Occlusas Iani nec reserate fores.
Candida puniceo Pax anteserenda cruori,
Libera per tutas stetque meetque vias.
Causa tamen vestras si extorserit aequa secures,
Exita, non segnes, vertite in arma, manus:


page 240, image: s254

Arma fugate armis: vim vi propellite: ferre
Hostica ab invasis fundite tela focis.
Pro Patriae flammis aequas intendite vires,
Subdique indigno ne tolerate iugo.
Inculpata tamen sint praelia vestra, nec aequum
Vel gladio excedant, vel feritate, modum.
Ante tamen reliquas, primum lex unica punctum
Obtinet, estque rei summa, TIMETE DEUM.
Quaeque homini vastum simul obseruanda per orbem
Dogmata, cunctipotens ille Monarcha dedit,
Fixa tenete animis: latumque, cavebitis, unguem
Extra legitimae currere septa viae.
Quamuis centoculus nec lumine percipit Argus,
Auris meninga nec caput ulla sua:
Terrigenum nemo penetravit corde, refundat
Praemia quanta Timor, quanta Tonantis Amor.
Presbyteris (quos esse Dei scit quisque ministros,
Qui cymbae clavum nobilioris habent)
Conveniens reddatur honos: substare notetur
Lubrica, compositae, si quoque vita, togae.
Quaeque supersolitam clamantque, docentque, cathedram,
Vos in morigerum, quisque, referte [(printer); sic: referre] sinum.
Inde Sacerdotum si quis fortassis honesta,
Intret aberrantes, a ratione, vias:
Doctrinam exosis praeponite moribus: auri,
Perstat et in medio, visque, valorque, luto.
Frigida, per cupreos, manans e fonte, canales,
Non minus humanam temperat, hausta, sitim;
Fistula currentem, quam si vehat aurea, lympham:
Quod dedit hinc aurum, porrigit inde cuprum [Reg: cyprum]
Sic in dispositas, divina charismata, mentes,
AEternus vivae fons et abyssus aquae,
Per leviorem aeque potis est infundere Mystam,
Ac fama insignem candidiore virum.

[Note: {c. idem, f. 122. 123. 167.} ]

Foedere adhuc vestro (Sic vos exhortor, et oro,
Nec feriat nostras ulla repulsa preces)
Dignari geminas non detrectabitis Urbes,
Quas sana. et vitreis Arula lambit aquis;
Iungite belligero Solodorum illustre Friburgo,


page 241, image: s255

Et conjuratos inter habete locos.
Heroum hic flos est: hic Palladis utraque virtus.
Stirps ibi praestantum [Reg: praestantium] fulget abunda virum [Reg: virorum] .
Hactenus in vestro Cantones octo vigebant
Foedere: Cantones iam numerate decem,
Numinis haec mens est. Urbs proderit utraque vobis,
Utraque praeclaram suppeditabit opem.
Helvetiae, quod certa monent praesagia, stabit
Grandis ab hac Turri, grandis ab Arce, decor.

[Note: {d. idem f. 161. 162. et seqq. 163. 164. Io. Ioachim. Eichhorn. s. 15. etc.} ]

Ad calcem propero. Paucos numerabitis, annos
Cum mea iam gelidum texerit ossa solum;
Terra feret mixtas in Relligione Chimaeras,
Et contra solidam bella cruenta Fidem.
Et scissura frequens, et pugna acerrima mentis,
Et metamorphosis plurima gentis, erit,
Ancipitem divisa feret Respublica sortem:
Illa quidem sentes eliget, ista rotas.
Vos genus Heroum, vos aemula rupis ahenae
Pectora, ab AEolio non agitanda Noto:
Vos mea sollicitis hortatur epistola votis,
Et monet, atque iterum Vos iterumque rogat:
Discite justitiam, sincero insistite calli,
In bivio rectam providi inite viam.
Spiritui (qui multa vago dictare susurro,
Multa solet vanis illa queare strophis)
Praecipitem ne cuique fidem concedite: ab almo,
Quaerite, num veniat spiritus ille, DEO.
Nequitiam fraus multa tegit: dum saepe decorum
Lucis in aligerum vertitur ipse Sathan.
Omnia maturo trutinate examine, pravis
Ne seducantur Curia, plebsque dolis.
Sic emersuras hac tempestate procellas,
Et conjurati turbida monstra sali,
Laeta salutiferis superabunt carbasa Ventis,
Stabit et in tuto vestra carina vado.

[Note: {e. idem f. 161. 162. et seqq. 163. 164. Io Ioachim. Eichhorn. c. 15. etc.} ]

Stabit in optato Libertas aurea portu,
Ipsius auctorem si meminisse DEUM,
Tollere caelestem si pergat ad aethera dextram
Patria, tam miris nobilitata modis.


page 242, image: s256

Si tam magnificas haec Helveta natio dotes,
Quas vix in terris altera, nacta fuit:
Si victrix, inita, toties contrivit, arena,
Qualibet instructos machina et arte globos:
Horribiles bellantum [Reg: bellantium] acies si saepe coegit,
Deserto trepidam puluere, inire fugam:
Si patria invisos repulit de sede Tyrannos:
LIbera ab externo si colita arva iugo:
Si modico immensas pessumdedit agmine turmas:
Si spolia, et largas accumulavit opes:
Ardua si crebris penetravit sidera palmis,
Omnigenoque gravem fecit in hoste metum:
Respicite Authorem [Reg: Auctorem] . Decus omne, trophaea, triumphos,
Quicquid et obtinuit, NUMINE freta tulit.
Prudens simplicitas, tumidosque exuta cothurnos,
Conscia mens recti, nuspiam amica doli,
Dira hostis quoties arma infremuere, Tonantis
Praesentem toties obtinuere manum.
Olli (seu pulsis oriatur Phosphorus astris,
Seu Tartessiacas Hesperus intret aquas)
AEternum, HELVETII, Paeana, aeternaque laudum
Munera, post gratas, ingeminate preces.
Ipsius in vestram, quanta heu benedictio, terram,
Et quam munificae defluit imber aquae!
Aerias natura dedit, pro moenibus, Alpes.
Moenia nec ferro, nec penetranda nitro.
Sed neque tam forti vallatos aggere muros,
Prodigio Babylon annumeranda, tulit.
Pinguia montanas ludunt armenta per herbas,
Tondentque in summis pascua laeta iugis.
Prata suos, hinc inde, bibunt uberrima rivos,
Efficiuntque ipsum luxuriare solum.
Alma Ceres largas diffundit in horrea messes,
Praebentque exculti nobile foenus agri.
Ornat Iaccho hilares creberrima vinea colles,
Faetuque eximium dant locuplete merum.
Squamigerum vitreis genus omne resultat ab undis.
Ne facile est amnes, nec numerare lacus.
Dulcior haud usquam est Acheloius humor, et ipsi


page 243, image: s257

Paene Choaspi aequas advena potat aquas.
O grati latices: ex imis lympha cavernis,
Limpida ab excelsis prosilit unda petris
Corporibus suaves dant terrae viscera thermas:
Protegit imo ipsus viscera vestra polus,
Quaesitae toties, sub opaca silentia, caedes,
Saevaque nocturnis arma parata dolis,
Tentarunt vestras si evertere funditus urbes;
Obuia si immani dedere quaeque neci:

[Note: {f. interneciones huiusmodi clandestinae frustra attentatae, et mirabiliter detectae, Tiguri, Lucernae, Basileae, Solodori, etc.} ]

Detectas insidiae, patefacti civibus hostes,
Nox caeca in rutilum paene redacta diem,
Quam clare perhibent, iam tunc placidissima caeli
Numina pro vestris invigilasse focis.
Hanc Superum curam nulla unquam [Reg: umquam] oblitteret aetas.
Mergat Letheas nulla charybdis aquae.
Fons ille omniparens, ac dia uberrimus unda,
Indelibati viva scatebra Boni,
Gratiae abundantem qui ex aetheris arce saginam
Impluit, et vestram sic benedixit humum,
In sibi grata suos derivat corda liquores:
Stabit in ingrato Gratia rara sinu.

Finis Libri Tertii.