TARRAEI HEBII NOBILIS A SPERGIA AMPHITHEATRUM SERIORUM IOCORUM Libris XXX Epigrammatum constructum. Pleraque pars Loiolas, Scoppios, Cratseros, Canebos, Sangas, Blovios, Bonarscos, et id genus alios. Pro litteratis et probis viris: Opus admirabili rerum, verborum, personarum, sententiarum, Apophthegmatum, Inventionum, Allusionum, Chriarum, Conclusionem varietate et acumine tale, quale post inventos typos in lucem non prodiit. NOMINE C. VICTORIS VIGILII PRIMITUS INSCRIPTAM. HANOVIAE, Typis Iohannis Iacobi Hennei: Sumptibus CONRADI BIERMANNI et Consort. M D C X III.
PRAETERITIS a me nundinis Francofurtensium, amico Lector, spes data est Triginta librorum Epigrammatum, quorum pars magna, immo maxima, in eo argumento occuparetur, quo Tres illos hinc inde collectos eo tempore publicaveram. Eius promissionis cum memor essem, scripsissetque ad me Eruditus vir CONRADUS BIERMANNUS, consilium sibi esse Amphitheatri Honoris Papistici carminibus decantati Tomos duos in lucem emittere, non invitus ipsi cessi, hunc ut meorum Epigrammatum tertium illis adiungeret. Non quod omnia mea eius sint argumenti, sed quod, ut dixi, pars plurima. Itaque Tertium hunc Tomum nos absolvimus, Secundum et Primum proxime ex dicti Biermanni Bibliopolio exspectare habes. Benevale, qui candidus, et nos ama, A. D. KL. Novemb. CIC IC CXII. Myrtilleti.
AMPHITHEATRUM Seriorum Iocorum Epigrammatis a me constructum, SERENISSIME REX, qua fronte ad Maiest. Tuam cominus sistero audeam, narrandum duxi. Pleraque pars aperte tecteque in hosteis simul M. T. et Christianae repurgatae religionis velitatur. Nam cum in excelsiore per hanc Europam nemo loco sit constitutus, cuius Virtutes Publicas omnium Bonorum Furias in virulentissimas calumnias commovere possint, ad solium usque Maiestatis tuae infortunati Lemures
adscenderunt; quemque argumentis inusitatae divinitatis et doctrinae contundere, et splendore Serenissimae potentiae obruere deliriorum suorum Commentaria viderunt, eius personae non tralaticium bellum machinari voluerunt. Eo enim per summam Numinis indignationem opinione illarum Larvarum, redactae sunt summorum Regum dignitates, ut impune sibi quivis balatro et scholasticae futilitatis assecla permissum autumet, in eorum, nomina venena linguae exonerare, quorum, Fortuna altior collocata est, quam ut eam labefactare possint vanorum Andabatarum sanguinarii conatus. Non iam primum Maiestatem Tuam Loioliticae faecis pecuaria insilire ordiuntur. Quamdiu in admiratione Virtutum Tuarum satisfacere Invidiae et Virulentiae suae non poterunt, tam diu bellum Regiae Sapientiae Tuae litteris et libris, qua sola parte possunt, movere non desistent. Et nacti sunt non adeo olim aemulum huius apparatus sui Stoicum quemdam Hippocentaurum, hominem Vespillone parente natum. Qui cum ob insolitum stuporem et effrenam libidinem pro lubitu quidvis audendi et dicendi, partim contemptui, partim odio se omnium expositum videret, ut aliunde auctoritatem quampiam suis facinoribus adfueret, coepit mendacissimos et stultissimos libros in Magnateis
reformatae Ecclesiae effundere. Quorum sceleratis ausibus cum eloquendi quadam infelicissima licet fluiditate, se personam affingere posse confideret, nihil pensi habuit pro inanissimo et rerum bonarum ignarissimo histrione etiam inter suos traduci. Denique eo rediit ut cum Latine loqui se solum somniaret, quo vendibilis fieret futilissimarum cartarum congeries inamoena, Regiae Tuae Maiestatis sanctissimum et venerandissimum nomen, impuris et sacrilegis dicteriis incessere non erubuerit. Ut Orbis terrarum Clementiam tanti Regis mirari non satis possit, qui non iure suo tantae impudentiae monstrum persequi praesumat, sed impune stilum hactenus vibrare in tot Regnorum potens caput patiatur Ambubaiam sordidum, et patriae religionis Transfugam turpissimum. Verum stoliditas hominis Maiestatem Serenissimi Tui adspectus mereri hactenus fortasse non potuit, et cum meritura fortassis olim, miserationem pro Poena in Conscientiae suae opprobrium indelebile demum reportabit.
Huius cum inter eiusdem furoris alios non raro in Amphitheatro hoc nostro mentio facta sit, totum Opus Venerandae Maiestati Virtutum et Pietatis invictae, quibus Terrarum orbem dudum in admirationem Tui defixisti, trans tot locorum intervalla inscribere volui.
Et plurima fortassis in tot librorum volumine Epigrammata occurrent indigna tantae nobilitatis praesumptione, ut oculos Regiae Tue Maiestatis coram mereri possint. Sed cum Poetarum communis ille error sit, ut in talibus peccare sibi permissum reantur, quorum Ordo citra ruinam affectari non possit, [(transcriber); sic: .] Spes est Serenissimam Maiestatem incomparabilis tui Animi, qui Virtutum et Doctrinarum omnium perpetuum domicilium est, studium Adolescentis, religiosissimi earumdem cultoris, vel uno intuitu dignaturam. Qui se S. M. Tuae addictissimum transcribit, eamque Dei protectioni ad felicissimam gubernationem Ecclesiae et Rei publicae studiosissime commendat. Heidelbergae Palatinatus ad Rhenum, KL. DECEMB. CIC IC CXII.