1 March 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the preface and the dedication


page 147, image: s147

TARRAEI HEBI EPIGRAMMATUM LIBER IX.

EPIG. I. Ad Lectorem.

CUi bis quattuor integri libelli
Argutis placuere cantilenis,
Qua nonus pote displicere fronte?
Heic res vostra agitur, benigne Lector,
Heic vostrum, arbitror esse in igne ferrum.
Sed sit ferrea frons licet legenti
Ponenti decies iocos relectos,
Faxo mollior anseris medulla
Nasi mollicies refutet illam.

II. Ad eundem [(transcriber); sic: eumdem] .

QUei possis lepido abstinere risu
Nunc cum Emblemata conspicis libelli,
Qui nonus tibi se dicat legendum.


page 148, image: s148

Atque audis simul hoc, Poeta ridet,
Rident carmina, ridet Oblocutor,
Plorant Orbiliusque, Bauvilusque,
Sanga et Scoppius, et Bonarscus, unum
Sex isthic Fatui legentem adulant.

III. Scazon ad Bavonem.

FErox subulce, tristiludium Famae,
Quid arbitrare mentis esse cordatis,
Ubi crepare tanta te vident verba
Cui fimo parente prodita est larva,
Et aurem utram que avitus insidet fumus?
Tamen nitere velle te modis miris?
Inaniserve, desidum tenebrarum,
Ferox subulce, Terreum luti germen,
Inerudite, pallide, horride, hirsute,
Inebriate Turpitudinis poclo,
Supina larva, semamicta centone,
Cui indecora lingua cuncta mendicat,
Cui indecora lingua cuncta prodegit.
Locum esse credis impiis tuis nugis?
Et esse cum sciatur, unde vivamus
Opima fercla cenitando Musarum,
Tuam inficetiam, aridosque luroreis,
Et apta pestilentibus velit quis quam
Vorare fercla, praebitor quibus dudum
Prius peristi ea atque publice exponas?
O impudente pectus obsitum probro,
Petulcilingue, turpifamimendice!
Nec heic quidem stetisse dicitur larva,
In ora pedere Entheum Poetarum
Tribunus iste linguiverbero tendit.
Domique vinctus inter offulam hesternam
Cibumque fumum, et aridae samis potum,
Palam invehi superbus alta molitur;
Abi supine, foediiurimendice,


page 149, image: s149

Abi Ibrirostris, impudentiae Spectrum,
Domesticoque macerare livore,
Vel omnibus nequire si modis credis
Pati, ut latrante te, canant sacri Vates.
Domi impudica dicta, dicta declama
Quibus tuum ipse nomen addis obscenis.
Movere posse si putas viros sanctos,
Ut haec Catbedra, nectare a Vetustatis
Olere nota, te, tuosque pallores
Palam refutet, inficete deliras:
Columbus iste nosse si cupis rerum
Agat quid, arma cum impotentiae vostrae
Videre coepit? In sua sedet fama,
Bonaque conscientia omnia irridet;
Columbus ille, cetera ut tibi enarrem
Negat Columbus; huic modestia est cordi
Comes probanda; tu impudentia flagras
Caninus auctor; alter asque virtutes
Malo aemulare lumine, atque distorto,
Nec ut sequare, sed ut inde traducas:
Peri proterve, dum perire concessum est
Manu extera: quod hocce si, ut soles, spernes,
Ad ultimum a tuo furore pendebis.

IV. Ad C. Barthium.

SCripturus nitidum puro Scazonta meatu,
A te fas veniam, Candide Barte, petam.
Nam tibi devinctus tanta virtute recessit,
Ut sine te Scazon Scoppius esse velit.

V. Ad Scioppum.

DIi te perdite perduant Scioppe,
Qui nos non sinis esse iam iocosos;
Sed versus lepidos, nimisque castos,
Diro nomine conspuis Lavernae.
Hoc unum queat invidere quisquam
Scoppo Patricio Lavernioni,


page 150, image: s150

Quod mundi opprobrium, luela rerum,
Heic suspenditur aurea catena.

VI. De Orbilio [(transcriber); sic: orbilio] .

ORbilius recitans nuper tot visia fudit
Quot non ex opica Carmina fauce potest.
Huic dignam morbo Medicinam Symmachus obdit
Culo opilato dum recitas, retice.

VII. Ad Plauticum.

PAullum est, Plautice, quod monere veni,
Ovator bonus, elegans Poeta,
Doctus Grammaticus, catus Sophista,
Cautus caussidicus, vir es Pudicus.
Sed si tempore nescies tacere
Orator malus, impudens Poeta es,
Bardus Grammaticus, ferox Sophista,
Turpis Caussidicus, vir impudicus.

VIII. Ad Lectorem.

PRorumpit facilis nimis libellus,
Atque annos superat novem Catonum.
Tu, Lector, facies gravem legende
Librum continuos novem per annos.

IX. De casu Orbilii.

PRostantem Orbilius nasum dum non cavet hircus;
Bis super, infregit cornua, praecipitans.
Ergo iam in cornu foenum desper at habere,
Tu cave eum nasi, si sapis, intuitu.

X. Ad Sabellam, Parodia.

QUam sis bella loquens, Sabella, quaeris?
Esses muta decentior, Sabella.

XI. Ad Martialem.

SIpro crimine, Martialis, istuc
Exsectis tibi fratribus luendum est,
Quod vis carmine ludere impedito:
Quid Burchardus habebit, aut sinistro
Hircorum patietur a pudore,


page 151, image: s151

Qui dum turpia Paenitentiarum
Narrat crimina in ordines locata,
Non narrat modo, sed docere plano
Prorsus carmine tendit, impetratque
Ut possis bene tu tuum vocare,
Sed qui Grammaticus mage eruditus
Quam pro simplice te siet Poeta?

XII. In Oppilianum.

NOn est, Oppiliane, quod propinas,
Convivis modo, Massicum Falernum,
Non Albanum adeo, nec ipse quod se
Levit Consule Opimius: sed istis
Longe nobiliusque, fortiusque,
Si vis unde venit put are recte.
Nam caeleste merum est, quod ipse terris
Spreto, Iuppiter, intulit Lyaeo.

XIII. Ad Ios. Castalionem.

CAstalio Criticus Criticorum adfectat haberi,
O indocte puer duc tua castra alio.

XIV. De eodem.

MUs rodit limam, quae rodere cuncta solebat,
Auctorem mollis durum adedit Criticus.

XV. In Agennum Rhetorem.

CLepsydra quarta periit et adhuc conatur Agennus,
Dicere si cras vis, dicere quis hodie.

XVI. Ad Pimpulam.

LUdis, Pimpula, dum clepis minutal,
Ludit, Pimpula, ludios flagellis,
Si quos ludere Carnifex docetur.

XVII. Ad Paullam.

SEmper plor asti cum quid mihi, Paulla, dedisti,
Ut ridere queas vis nihil accipere.

XVIII. De Tongilla.

PUrgamenta vocat lassos Tongilla ministros,
Et bene, qui dominae pure laevant latera.


page 152, image: s152

XX. In Sabellum.

MUltum conquereris, Sabelle, deme,
Quod tecarmine subnotem doloso;
Nec quod sentiam id eloquar. Vis
Dicam simpliciter, Sabelle, de te?
Non vis esse quod es; Sabellus unus
Duplex Ardelio est. Sat hoc Sabellat.

XXI. De eodem.

MIrum est: omnia cum esse possit unus,
Solum hoc esse nequit quod est, Sabellus.

XXII. Ad Orbilium.

DOctor discipulo senex vieto
Da tandem, Orbiliane, missionem.
Sexagesima cui peracta messis,
Discendo, puer, esse iam negatur.

XXIII. In Oviunum.

CUm fora vel therm as frangentem cernis Ovinum,
Quid faciat quaeris? dic nova, crediturit.

XXIV. In Urintium.

AUrem Urintius impetit Batavam,
Nasum Urintius exserit Batavum.

XXV. Ad Lectorem.

LEctis addere si placet legenda
Quod poscunt, Epigram mata impetrarunt.
Sed nunc difficile est et hoc rogare,
Nam vulgarius alterum quid audit
Quam salsis Epigramma senticetis?
Ut iam non memorem Cocos cacanteis
Qui cum thurea vincla dissolutis
Sparserunt tunicis, Poeticantur.

XXVI. In Pescientem.

FRontem solvere Pesciens rogatus,
Fecit visia quindecim et ducente;
Frontem solvere, Pesciens, rogatus
Culum claudere, Pesciens, rogatur.


page 153, image: s153

XXVII. Ad Aeolum de Lino.

QUam salsum condat quaeris, Linus, AEole, carmen,
Oppletur nullum crebrius hoc salibus.

XXVIII. Ad Lectorem.

LAxa animum in versus et equo da, Lector, habenas,
Non eget hic freno, si sapere apta cupis.
Sin; venient nova monstra; Equitem calcaribus ictum
Frenatum ad virgam currere coget equus.

XXIX. In effigiem C. n='ii.

HAc iuvenis n='I qui vultum in imagine cernis,
Mentem animi huic parilem rite precare Deos.
Ille atavis debens Aquilas, et Nobile nomen,
Mit is in exhausto volt Helicone mori.
Sic tamen in Iuvene hoc flamma est caelestis; ab illae
Teutoniae poterit tota calere domus.

XXX. In Scioppum.

SCoppum Grammaticum quis abnegabit?
Ut furfur nova res, novumque nomen
Credatur, duplici facit sinistra.

XXXI. De Orbilio.

CArmina qui non fert nisi cum pituita molesta est,
Quis vatem e salsis non putet Orbilium?

XXXII. Ad Nicium.

NIci candide, perperam laboras,
Victoris VigilI negotiorum
Gestor: ni quod ei unicum supino
Instat, tollere primitus labores;
Sed res, crede mihi, nimis molesta est,
Agnato coquit haec premitque morbo,
Quem qui cuncta Epidaurius malorum
Serpens nomina quibat edolare,
Victorem tamen est suum professus.
Scis quoius generis? Poeta, Nict, est.

XXXIII. Ad desperantem.

MAgnanimum adversis oppenere pectora rebus,


page 154, image: s154

Nec tremere instantis fulminae Persephones.
Tolle manum capule, teque in tua fata reserva,
Quam cito nunc abiit tam cito sors rediit.
Mortis inelapsum depellere morte timorem,
Res non est Stoo digna nisi ingenio.

XXXIV. Ad Max. Urintium.

URinti callide, Scaliger, Doiiza,
Suadae Lipsius arbiter Latinae,
In libro faciunt quid hoc, Batavae
Cum sunt auriculae, nimis Batavo,
Dum pro crimine ei auris est Batavae?

XXXV. De Orbilio.

MAne Quod Orbilius caperato Emblemate prodit.
Nolito rugis credere, risit heri.

XXXVI. De eodem.

CRaes vivum Orbilium despera, Lusce, videre,
Dissimulet quamvis, pridie is interiit.

XXXVII. De Thersonno.

DOtatae nupsit Ther sonnus, Paulle, Capellae,
Stoicus; hinc grandi nunc tumet ille utero.
At licet enormi tumeat Thersonnus om aso,
Triste malum decimo mense sibi pariet.

XXXVIII. Ad Rabinum de Lucio.

PAuper Lucius est; Rabine, crede,
Quamvis sit Licinoque, Lydioque,
Affusis opulentior Philippis.
Pauper Lucius est tamen, Rabine;
Nescit Lucius esse dis, Rabine.

XXXIX. In Hugeianum Grootium.

GRootius hac iurenis coepit, qua desinit alter,
Grandia qui vixit saecula, sesquisenex.
Omen in extremo magnum est, quia desinet in se
Cui Mundi finis dat rude principium.

XL. Ad Paullum.

CUr malim Herois Epigram mata dulcia bombis?


page 155, image: s155

Illa admiramur, Paulle, sed haec legimus.

XLI. Ad Urintium.

GRassator Batavus, cui dicitur, AEmiliane,
Ante malus versu; nunc quoque militia est.

XLII. Ad Aulum.

NAsuta Cryllis duxit, Aule, Frontonem;
Necesse puros inde Stoicos nasci.

XLIII. De Polla.

PIscibus oppletam variis cum Polla natarit,
Piscinam Cancri solius esse putae.

XLIV. Ad Lectorem.

DIsticha cum placeant, quid nasum, Lector, opacas?
Vis, puto, nos longum displicuisse tibi.

XLV. De Pesciente.

TUripi Cimice adesus usque ad ossae,
Praeter virgineas nibil choreas
Novit dicere Pesciens; Puellas
Hic credit scabiem, impetiginemque,
Cum porrigine candicante, psoram.
Cumque istis iacet omnibus supinus
Et lascivit, et ungue delieato
Molles scalpturit usque lingulacas,
Quin istam usqueadeo perit cobortem,
Ut vix sanguine proprio prae Amore,
Possit candidus aebstinere Amator.
Ast illae malae, et oppido salaces,
Postquam exhausta labat viri voluptas,
Suavi quaeque labore quod recepit
Saevis quaeque doloribus rependit.

XLVI. In Marrinam.

NImis puella es inficeta, Marrina,
Oculo tagace perspicis virum vesteis,
Et supputante membra lumine ediscis,
Visa inde vicinis tua omma effutis;
Nimis puella es inficeta, Marrina,


page 156, image: s156

Peculiatos esse quae vetas tecte,
Eluminasque pauperi suos fastus.

XLVII. De Apro.

ACcusavit Aper vicinum, Pontice, Porcum,
Glans quod iam uxori nulla satisfaciat.

XLVIII. Ad Urintium.

URinte, per aeternos mandabis abire Nepotes,
Si commendabis carmina Bakerii?
Illa per aeternos, animal ceu stercus, abibunt?
Dic, ubi consistent carmina tam lepida?

XLIX. Eidem.

QUos dicis versus mihi, Urinte, perire Nepoteis,
Coniuncta melius voce perire canes.

L. In Bavilum.

REvera quoquo veniat redeatve Bavilus
Nil se ni niveos norit habere dies.
Frigidus usqueadeo, ut Canis Erigoneius, illo
Conspecto, caudam contrahere occipiat.

LI. De Pollente.

CUm potat, quasi quindecim Platonas,
Et Mellesigenas crepat bis octo.
Pollens sobrius est necesse nil sit
Ni quinque Orbilii, et decem Scioppi.

LII. Ad Urintum.

CUr solos adamare Elegos te, Urinte, putemus?
Rite facis semper ne facias, Elegos.

LIII. In eundem.

MAuritium Maurum qui dicis, Barbare Urinti,
Germano uponas nomine, Taurus eris.

LIV. In Licianum.

SCribas quam pure tu Carmina, quaerere noli;
Purius his fieri nil, Liciane, potest.

LV. In Bautum Tragicum.

BArbato quater eminente naso
Ante hircosa supercilI sepulcra,


page 157, image: s157

Mirum quei Tragicus vocere, Bauto.

LVI. In Caprum.

SCissi relliquias ad aurem utramqus
Cum mirare, Caper, tui labelli,
Nil laesae Rationis obstupescis:
Nam mir aculum id esse quis negabit
Quod sint relliquiae integro ampliores?

LVII. Ad Priscum.

PAr esse nolo, Prisce, Crastino Aulisco:
Delirat hodie sapiat ut heri Auliscus.

LVIII. In Terentum.

NOn sedit nisi pura sint scabella,
Scopis undique sedulis polita.
Idem nil put at esse cum Bavillo
Pugnare ob titulum Suis-Poetae;
Nil est scaevius impio Terento,
Qui naso cacat, olfacitque culo.

LIX. Ad Stoicum.

HIrcum, Stoice, cum negas parentem
Sectae es transfuga, nam canem fateris.

LX. Ad Lectorem.

VAti nil superest, iocose Lector,
Verarum vice ni salace falsas
Personat Epigrammate enotare:
Nam quivis balatro et culex supinus,
Laudabunt hodie impetentque veras
Falsarum vice criminationum.

LXI. De Stoico.

CRas uti ne pereat, hodie se, Stoicus, effert,
Hic intervertit praemia carnifici.

LXII. De Eune et Capitone.

COnveniunt dextris Capito capularis et Eune
Ebria; dic mihi nunc, Pontice, nupsit uter?

LXIII. In Milonem.

RObuste Milo, quid placere vis salsis,


page 158, image: s158

Olimque cuncta fers facisque ridenda
Ut arbitrari te queamus argutum?
Tecum maneto, cumque dicta non lautae
Vulgaritate quis iocante condire,
Tibi triumfa: nil iocosius fecit
Si Milo iuxta regulam soloecissat.

LXIV. De Poetis.

CUr hodie pedibus vates dant pluribus usum?
Saepe equites fiunt, raro at equum accipiunt.

LXV. De Tongiliano.

PAuper Tongilianus esse iactat,
Cui formosa puella concubina est.
Lenonum Nearan timet, Procille.

LXVI. Ad Lectorem.

SI vis iocari, blande Lector, invicem
Iocum propina: bardus es: carmen perit.

LXVII. Ad Scoppium.

SCoppi, quid tibi vis? perire iussus
Tricaris, neque te audiisse dicis.
Pravis auribus esse te necesse est.

LXVIII. De Orbilo et Sanga.

SI quaeris unde geminet Orbilus nasum,
Adito Sangam: amisit is suum nuper.

LXIX. In quemdam.

POstquam nil sibi non sine arbitratu
Ignovit Rationis: hoc lucratur
Nulli quod nimium timet placere,
Bombovisia peditomachaerus.

LXX. De Sipo.

HAllucinatur cum Scopum, Sipus, tangit:
Errare saepe qui cupit, potest raro.

LXXI. De Uriente. ad Corbulonem.

SUmm oenianas pastus inter uxores,
Coloniense pascit, Uriens, farctum.
Hoc est Equum mutare, Corbulo, mula:


page 159, image: s159

LXXII. In Amillum.

COrbulo quis meus hic dicatur, quaeris Amille,
Non est qui Corbes: cur, rogo, Amille, rubes?

LXXIII. De Labina.

DIc si quid male deputas salitum,
Extemplo faciet Labina salsum:
Bis vel ter modo tussiendo supra.

LXXIV. In Pontiam.

QUam possis Priami vocare matrem,
Quei se, Pontia, Romulam vocabit?
Audi: est nobilitate de modesta
Non omnes atavos ciere mavolt,
Quam quos certa suos potest putare.

LXXV. De Troe.

TRos inde veniens, unde conscius passer
Fraterculorum, musculique, Gryllique,
Araneique sunt ad unicum extorres;
Sororiantes extulit tatas secum,
Et deier abit sacra non profanasse!

LXXVI. In Scioppum.

CUi sub convicI censetur lege senectus,
Nondum desperat carnisicem iuvenis.

LXXVII. De eodem.

SEnem esse magnum si dolet tibi Scalam,
Atque istud ipse vis cavere te exemplum,
Id, Scoppe, paucis, expedibis argute.
Adito patrem, quaerit is suum heredem.

LXXVIII. De eodem.

AN haeres suus esse possit istic
Nullius generis, domus, parentis;
Munster us modo qui perire quivit.
Sane nescio: Fur suus, scio, olim est.

LXXIX. De Batavis.

QUi Batavum in terra mortalem quaeritis; its
Trans omnem in campos Oceanum Elysios.


page 160, image: s160

Quo natura negat BatavI penetravit acumen,
Omnia sub pedibus, terram habet et maria.
Gens superum, alati Iuvenes; quos Martius ardor
Praesenteis terris aestimat indigetes.
In vestra est Fortuna manu: Mauritius Heros
In proprio quo volt corpore sistit eam.
Nil melius poterant invictae robore genteis,
Robore, divini et viribus ingenii.
Quam quod fraternas iunxit Concordia palmas;
Sic fuerunt Martis proelia: Amoris erunt.
Ite, Sacrae genteis, Victricem agnoscite neutram,
Neutraque pro victa se gerat, utraque amet.

LXXX. In nasum Orbilii.

NAsus Robilii tot in cavernas
Discissis hiat undiquaque rimis,
Quot Aetna Encelado spuit tonante
Undam sulfuris, igniumque flumen,
Nasus Robilii tot in colores
Distinctis nitet undiquaque punctis.
Iris quot Iove fulgurat secundo.
Nasus Robilii tot in tumores
Subsidit modo, sussilitque rursus,
Quot non ulcera habet sinus magistri:
O nasum horribilem et nimis pudendum!

LXXXI. De eodem.

Heredem excludit, capturum cetera, naso,
Decedens tussi, Pompilium Orbilius:
Quippe in eo statuit sepeliri corpore functo,
Heredi lucrum de Lapide hic faciet.

LXXXII. De eodem.

ORbilius, quoties cane canduit ardida tellus;
Erigonae, in naso, frigidus ipse, sedet.

LXXXIII. De eodem.

ORbilius naso quod commoda servat in uno!
Hoc eodem pedes it, hoc eques, hoc vehitur.


page 161, image: s161

LXXXIV. De urso a Principe Saxone occiso.

QUae modo diffractis ursi violentia clathris,
Civibus imminuit, Daedala Torga, tuis.
Printipis anne aliter dextro moribunda tonitru
Concidit, ac Iovio fulmine tacta solent?
Divina certe potuit sacer indole iactus
Incumbentem homini transabiisse feram.
Illa quidem restro medium fractur acruento,
In mortem iam iam, faucepatente, venit.
Cum globus excelsa venit improvisus ab arce,
Perque caput medium de geminaaure redit.
Forfice compacta rumpebat stamina Clotho,
Invita vitam reddidit ille Dea:
Sic io, ipsa pericla iuvant, cum principis almi
Certior est fati dexter a forsicibus.

LXXXV. In Varronem.

MArcum Terentum; quoi librorum copia
Bonorum eorum, alias cicum haeud interduim,
Nullum tulere saecula auctorem parem,
Non veritus est perhibere Cynicum Romulum
Tertullianus, ille Christi nominis
Doctissimorum scirptor exactissimus:
Quo, porro, nomine audiet Varro, istius
Qui saeculi nostri aptus est summum locum,
Cuius, tot endo milibus scriptis locis,
Semelve, bisve, nec amplius, veri Dei
Deprendere queas nomen, idque callide
Ita involucris abditum catissimis,
Ut cum prehendas prendere nequeas tamen.

LXXXVI. Etitaphium Attilae Regis.

ATtila Terribilis iacet hac sub mole, Viator,
Magnanimus nisisis, flecte iter hinc alio.
Mundum ille, excitus fativi Pannone silva,
Saepe sua audivit contremuisse manu.
Mole virirupit promissa Diespiter olim,


page 162, image: s162

Vixque habuit tremula fulmen inerme manu.
Non illum contra victigens Romula mundi,
Non tuli adspectus Africa tonsa sacros.
Flagra Dei dextra, ferrum retinente sinistra,
Per medios abiit, Victor ubique, polos.
Atergo albentes tremefecit ab ossibus agros,
Fronte natat, fuso sanguine, terr a pavens.
Cladibus innumeris ulti feliciter orbem,
Nulla viri virtus morte decus meruit.
Sed metam fati mortalem egressus, in uno
Spem mortis sensit se superesse sibi.
Egressus Tabulis, Catalaunica tendit in arva;
Aetius heic Romaerelliquias habuit.
Hunc bello aggreditur, Fati vis vicit in illo,
Pellitur; exsultant sidera, terra, chaos.
Victor eris, nec tepatrum, Romane, pudebit,
Ni te pro victo, victor inanis, habes.
Hinc proprio infelix se sanguine vicit inermem,
Nonpoterat, ferrum si foret apta manus.
Captavit tenebras, et sese exstinxit in illis,
Frangitur invictus sanguinis imbre sui.
Attila sic meritur, sed conscia Numina pugnae,
Nemo Deum hinc voluit Romula castra sequi.

LXXXVII. De Lucano.

BElla pari numquam Caesar Mavortepatravit.
Horrida Lucani quin premat arma tuba.
Attonitus vates lectorem exsternat oportet,
Si magni vatesrite Platonis erit.

LXXXVIII. Musonii apud Gellium.

SIquid turpefacis, scelus est quidem amabile factu,
Deperit ast sensim, mox deploranda, Voluptas:
Si facienda facis, paulum labor urguet amarus,
Interit iste labor, facti bona fama perennat.

LXXXIX. De Claudiano.

POmpa et honos maneant, maneat suavissima Peitho,


page 163, image: s163

Detrahe quod superest tenero Sulmonis alumno,
Et quem Stoa domus, Hispana gente, creavit,
Claudianum Annaea Nasonis in indole cernes.

XC. De Lactantio.

QUos Cicero Eloquio flamma asseruisse Quiriteis,
Non minor audiat excusso Lactantius astu
Daemonis extricasse: aequat victoria utrumque.

XCI. De Lucretio.

NI potis est vario naturae Daedala virtus
Ingenio quodvis e quovis didere, Lector,
Dic mihi quar atione gravis facunda LucretI
Melpomene tanto Romana per oppida bello
Memmiadaereser at vero vanissima fatu?
Quid dicam e nihilo constrata tot alta Tropaea,
Queis sese ex sese contra sese ipsa fatetur,
Omnia ab omnibus, e nihilo nihil effudisse,
Suaviloqui vatis, Natura, effatibus usa?

XCII. Ex Herodoto.

ANni aliquot, multique dies, horaeque supersunt,
Momenta plura: sors volatilis potest
Uno anno te, unaque die, quaque adlubet, hora,
Momento in uno, fastuosum sternere:
Ah miser, et rerum stolidissime; quid generesos
Iam iam rigente volvis ore spiritus?

XCIII. De amicis.

REs miraprorsus, nil amicis promptius
Iisdemque rursus rarius nihil venit.
Veris amicis rarius: sed promptius
Fictis malisque; peius his, illis nihil
Melius tributum a maximis mundo Diis:
Vin' differentiam inter hos et alteros?
Meitre queis se iunxerint sacris tibi.
Ut, quippe, rerum quaeque sunt exordia,
Finemque, mediumque esse, manifesto palam est.

XCIV. Ad Lectorem.


page 164, image: s164

QUod modo non salso scitum est Epigrammate nobis,
Hoc noster non vult veridicum esse liber.
Est iocus huic princeps, medium iecus: ultima pallent,
Et sunt de magnis carmina ducta viris.
Quid faciam, Lector? decepto te mihi opus sit;
Grandia cum parvis vendere dicta paro.
Tu nisi deliras Sophiae quid forte sub armis
Fortiter in mediis floribus es siolidus.

XCV. Ad Balthasarem Hirschbergerum.

AD culmen altum, scansile et famae iugum,
Accessus, hercle, primus admiratio est
Doctum virorum, Balthasar dulcissime:
Ea est enim mir antis insita pectori
Cupido, quaque nitier vi, quaque ope,
Similis reipsa ut huic sies, dudum cui
Palmarium virtutis adscribit decus
Abusa privi viribus mens consilI.
Quod Lipsium, quod ceteros doctos viros,
Quorum micante, Fama praepes, alite,
Utrumque Solis est remensa cardinem,
Mirarier te, colere, amare dicis: id
Si mentis imo dicis e sinu, sat est:
Dabit profecto posierorum te omnibus
Mir atio istaec oppido admir abilem.

XCVI. Subscriptum Leoni marmoreo.

REgna tenet Leo quadrupedum, Clementia Marti
Haec dat, et imperium magnum in saevissima mollit,
Parcere subiectis, pugnanteis vincere nostrum est.
Artibus his mundi dominum, Romane, salutas.

XCVII. Ad manes Euricii Cordi Poetae.

GErmanus cubat heicce Martialis,
Patronus salis et Leporis haeres.
Ore in sacruficos satis protervo,
Iur atus simulationis hostis,
Et fictae fera Poena Sunctitatis.


page 165, image: s165

Cordirelliquiae, Boni Poetae,
Vobis inferias sacer quotannis
De nostro cumulus dabit rosarum.
Ut, saecli impatiens sui, profectae es
In nostros, anima, integres favoreis,
Sic de vilibus erutus maniplis
VICTOR Temporis, invidique saecli,
Quale ambire decus palam videbor,
Servo posteritatis arbitratui.
Nam si quid rude livor impolitus
Fingit simplicis adrelicta Curae,
In vivis modo vivere invenitur.
Puraepraemia mentis unicuique
Functo posterit as dabit Poetae.
Nusquam huic Gratia venditur dolosae,
Nec livor male querquero susurro
Frangit iudicium, alea supina.

XCVIII. Ad Lectorem.

DIvitiae nostrae, quibus exsultare repertis,
Plus seleo quam cui Lamina aratra crepant.
Indulge tenero durum hoc Epigramma Poetae,
Plus te oculis longe diligit ille suis.
Si tamen et bonus es: nec falso tectus ab aure
Carbones nigro fingere corde potes.
In medio iam pene libro es: horrescere mutum est
Unus ad extremum saltus abire valet.