IOCOSE Lector, dedico tibi librum,
Talem patronum si impetrabit octavus,
Septem priores interire non possunt.
LIventem austera Saturam Ioligine turbem,
Ut furiis dignas dem Bavii inferias?
Non faciam; qui sic vivit, indigna cupido est
Hunc tali elatum condier in tumulo!
IN fumo atque fimo cui nidificare Columba
Dicitur, in nidis natus, Epops, quibus est?
VIlia qui vendit tunicatis serta Poetis
Mendicus novit quei miser andum imopum.
CUm satur est, stertit, vel frigida carmina cantat,
Cum esurit, una omnes vertitur in Veneres.
Et PRORENATA Bavus esse Poeta negatur?
Bauvile, vah saeclum quam insipidum et fatuum est!
QUaesit Relligio scoppo cupis ardelioni
Scire? earelligio est qua credita Curculieni.
PUrum quis mihi Bauvilum probabit,
Qui de stercore victitat suopte;
Pipillum modo huic canens, modo illi?
GRatis pene facit Bavus Poetas.
Gratis quod tenet ecquid ille vendat?
QUis sit Victorem VigilI qui nomine iungit
Nescis Bavo, etenim haud nobilitasti hominem.
NEambigue Bavilum ne te mirere Bavilum,
Morbus accedunt nomina vestra suis.
BAvilli natitergium camenae
Cui debent, pater omnium Leporum,
Idem Iudicii, Sibere, culti,
Orator bonus, elegans Poeta,
Linguarum arbiter Italae et Pelasgae,
Intercedo equidem precorque: damnum est
Istic quod facis: at Bavilianae
Non causa, tamen, aridae camenae,
Sed vostri, cui quod vel ultimum exstar
Indignum est macularier Bavone hoc,
Quo fiat lutulentius lutum ipsum.
MEntula cui sola est sua in ore, pudicum eum haebebis?
Urinam praeter nil, Labiene, sapit.
ISte est Stoicus usque ad umbilicum,
Sed subter Cynicum Sophus fatetur:
Hic supra Cynicus, canina secta, est,
Insra Stoicus: inclutis virorum
Mir amur bene convenire vobis
O Scopp I Comes, o Comes Bavili.
MOrio publicus, ha! Venus est Bavii omnis in isto,
Et non ingenii sit Comes ille sui?
SAncta vetustorum mens atque anima Enthea vatum,
Cui totum in numeros Helicona recludit Apollo,
Comica qui primis calcas proscenia plantis,
Cum Iuveneis annos teneri tenuere Lepores.
Flore sed elapso fructus satiare virileis
Herois potes induviis; ut mixta coturnis
Umbria Mantoas geminet tibi Gratia Laurus.
Quid titulos, spurcique emblemata vana BavilI,
Reque vacans studium, maledicendique tumoreis
Obtutu dignare tuo? tibi Musica Plauti
Scena, tibi exposito Laurus data viva Marone est.
Hunc trepidum in nebulis, et vix vestigia denso
Coeno eluctantem foedi discriminis audax
Barbaries domat; et ructantem exsanguia bullis
Dicta vagis, nec Musa loco, nec Laurus odore,
Nec vatum princeps oculis dignatur Apollo.
Sed, lacera exsucco singultantem ilia cantu,
Prodiga in ingenteis Famae sitis ingerit actus;
Et gravis Esuries, et lenta vocabula pridem
Mendici Comitis: Cui dena volumina versuum
Octiduana ferunt pro grandi prandia voto:
Scilicet his animis toto bacchatus in orbe est
Singula dum num mis laurus censita duobus
Deficit, et quaevis frons vatis imagine pallet.
Institor ingenii, Caupo parasitus Honorum.
Cetera quid numeris inclusa potentibus edam?
Omnia sunt obolis Bavio venalia binis.
Iure sub hesterno natat inculpabile nomen
Versisicis, crudaque cocus redimitur ab offa.
Cassida nunc cena venalis, et aurea pendent
Arma tribus Epulis: Terrae omniparentis alumni,
Vulgus heri miserum, desertae pompa culinae,
Nobilitatem hodie turgentem insignibus edunt.
It per ador anteis Comes interim, et ardua fundit
Dona manu: rediere Sophi, venere Subulci.
At tu qui nostro maior, Taubmanne, favore es,
Siste manum, calamique aciem temer are recusa,
Quid sibi de larva; quid inanibus ille Poetis
Somniet, exesto vigilantibus addere dictis.
Luna Ceresque vetant sapere hunc, et grandis amystis
Seque canemque suum quibus et sua vota dicavit.
Sic postquam eiecit vomitum Canis, ipse resorbet,
Dicta sua ut Bavius frustra eiactata reducet.
Unguibus ut propriis scabiem domat aegra Voluptas,
Sic proprii Bavus ingenii prurigine obibit.
DEcruce sic pendet mimi pereuntis imago
Scenica, lignum ex se mobile, Laureolus.
Versifices uti de lauro: Capitolia quando
Festa Baviliacus clausa recludit agon.
Et tamen heic sola est, mimum nil poscit imago,
Cui suum adest, de quo pendeat, ingenium.
NOn capit ingenium Bavili Capitale Poesis,
Historicis nova lux additur Historicus.
Facta, minae, si sunt, si versificina Poesis,
Non unquam tamen est Pulibyus Bavius.
Cetera responsent propriis Anagrammata fatis,
Heic Anagrammaticus nil nisi Grammaticus.
BAvilus iste, quo tumetis aridi,
Ait fuisse furfuris Poetici,
Neque ullius cacantis impetum metris
Nequisse praepedire, seu facetiis
Opus nocere, sive morsiunculis:
Et hoc putat bene erudita Noricum
Timere corcla, laureasque Apollinis,
Decumque germina; inclutosque Taubmanos,
Siberios, catosque Ritterhusios.
Cui ille post Bavilus, antea fuit
Comata larva: deinde Norico in iugo
Loquace saepe peditum edidit labro:
Sibere docte; docte Ritterhuside,
Tibi haec fuisse et esse condidissimae
Putat Bavilus; impiaque laurea
Tuum inquinasse iactat aureum caput.
Tua imbuisse carmen audientia,
Et inde tot per incacantium minas
Canem redisse, cruda sive frigida
Sonaret orsa, sive utrumque versifex
Simul supinus horruisset in secus
Neque ulla vota Musicis Leporibus
Sibi soluta, cum screaret in lutum
Novissimam hancce larvam adusque lauream.
Sed haec pa am fuere; nunc recondito
Senet sonore; seque devovet tibi
Cloaca visium, et cloaca visii.
VIlissimos pecunia libros vili
Emit Vacerra: sic quoque hoc perit vile,
Mala merx enim putanda cara tum primum est,
Ubi vilitate sua allicit rudem emptorem.
SI te iam piget, orbili, tuarum
Quas multo sale nobilique, nugas
Frustra corrigere hactenus laboro:
Summam per breve carmen et rotundum
Proponam tibi: Quae tibi eruditus
Sic apprendere somniasti, ut illa
Posses magnificis docere bombis:
Dediscas, uti dedocere possis.
IUdicio, Lector, nisi carmen am abile vestro est,
Frustra corroso nascitur ungue liber.
Quod sibi si placeat vates, nec in aure legentis,
Quamlibet argutum comprobet ingenium.
Non solum scripsit necquicquam carmina bella,
Verum nequaquam scripsit, et interiit.
GRammaticis placeant, oleum meditata Cleanthis,
Nostra tibi, Lector, si placuere, sat est!
Qui sibi non ipsi, querulis det verba magistris,
Horum iudicio qui perit, ille valet.
AUt furit aut sapiens natura est principe, vates,
Si quicquam magno credis Aristoteli.
Ebrius utro exstat tibi nomine, Quinte: Sophocli
Cui vestro praestat AEschylus ingenio?
DUm pro multa atavi iactas Ratione Nepotem,
Iam tibi magnanimus perditur, Aune, pater.
SI bene pro solito res exegere Poetae
Laudatur quoties, desinit esse Lyce.
PLus-quam puella vult haberier Leuna,
Et est reapse pleniorque maiorque.
SEsquivirilem hominem pugnator iactat Achillas,
Centaurum dicas, Castrice, sed Lapitha est.
INvictum dicas, cum iactat plurima, Caeneum,
Vulnera cui tot sunt, Caenis is ante fuit.
NI bibat ignavus, potus furit arma Carastus,
Et multo incestat sanguine Flammigenam.
Illius ingenio cum sit temerarius; Evan
Hanc Poenam statuit; credat
[Gap desc: greek words]
.
SI bibere est artis, quid restat nesit, Avite,
AEstimet ut Bavii stirps; vomere ingenii?
VUlgaris vice sobriam et pudicam
Sese Leuna negat, Caper, Puellae:
Et quis dixit eam fuisse quondam
Aut et nunc, Caper, esse prostitutam,
Ni sorex pereat suo canore?
QUoicumque obvius es, fremis Poetam
Et Magno propior tumes Maroni
Quam sint Actius, aut Vida, aut recenti
Quisquis Scaligerum tuba veretur.
Rumperis, Sacer, obvio Bavillo.
UTere lactucis, et mollibus utere malvis,
Si struit advorsis Musa pedem tabulis.
Nam tibi non alio succurrunt nomine leges,
Quoi ne merdescat Musa, necesse cacet.
DIvinior Poeta nemo Tertullo est
Cum ture poscit semper ille Lectorem.
MUsarum Heroas auges, Tertulle, Patroclo
Qui seu cantilles sive caces, male oles.
QUod sint illepidi et parum dicaces
Scribit, Paule, Phalaecios Sophenus.
Ultus perlepide est, satisque docte,
Leucates cui, vera si fatemur
Saltu convenientior puella est
Quae denas potuit creare Musas.
PEriuriorem, Sanga, cum vides Scoppum
Numquid moraris aut deinde tricaris,
Quin te paterno, Sanga, fune suspendas,
Et te paterno, Sanga, Iure defendas?
CReasse Musas, unde dicis, o Victor,
Denas puellam Lesbiam? rogas, Praetor?
Concubuit olim cum suo metro Sappho.
INiuriosa canere me canit Billus,
Ipse in culinis omnibus canens offas
An iuriosa non facit, Pudens, dicta?
IN urbe Roma esse invenire neminem
Periuriorem se, et fide tanta malum
Scribit Scioppus, et fatetur in libro
Quo Pestilentia ipsa multo est sanior.
Nimirum id illud esse Plinii puto,
Nullum esse librum tam malum, quicquam boni
Quin idem habere sit putandus: Milia
Inter bis octo grandium et Capitalium
Mendaciorum, cum Scioppus est semel
Verum locutus, Plinio danda est fides.
INgenium rerum, Mens Solis, imago Deorum,
Qua Genius vatum gravido descendit Olympo,
In campis salve Elysiis, gratissime Phoebi
SCALIGER, interpres, Mundi Doctrina Volantis,
Iam tua, quae vitiis enavit turbida multis
Saecula, Mens animi, cognata Palatia nacta
Magnanimorum atavum, spernit convicia risu
Infortunatum Lemurum; quibus ardua Fama
Maior abit, oculisque palam succedit Olympum.
Te iam dia quies, pertaesum ingloria mundi
Munia, subductum divina in pace recondat.
Nos tua pone sequi vestigia, gloria prima est,
Loga licet restent spatia, atque impervius ignis.
Ni tibi magnanimisque atavis, quos turbine pullo
Necquicquam audaces cupiunt involvere larvae.
Dum Rota se caeli circum Terrasque fretumque
Volvet agens, atque astra novemplice pascet in aula,
Semper erit tua qui digno praeconia cantu
Eripiet tenebris, caeloque inducet aperto.
Si modo de tenebris possunt ea rite reduci
Dicier, in claro semper quae Sole fuerunt.
Cum quo Scaligeri gentis decus ultima perdet
Lumina, cum magno casurum denique Olympo.
Infelix quicquid studii Fortuna laboret.
SIste gradum, Lector; iacet heic quem quaerere non est,
Quippe cui Europa est, SCALIGER, hospitium.
QUid tantum dictis factisve effecerit? istic
Qui iacet et vuvit, Lector amice, rogas?
SCALIGER est; iam dic quid non effecerit, istic
Qui iacet et vivit? SCALIGER est: satis est.
CRux sociis ex hac nascetur, Candide, tumba,
Lector; habent istic SCALIGERI ossa senis.
Atque adeo hoc carmen quamprimum foeda videbit,
Ex hac pendebit factio Loiola.
BAudi Candide, cui Scapham suopte
Verum est ingenio scapham vocare;
Cum Iambo nimis arduo et polito
Scopp I spurcicies perire iussa est.
Quam nostri vereor vicem libelli,
Qui, cum tam lepida manu tertur,
Vero nomine forsitan vocatus
Appellabitur arrogans, quod in te
Et vestras male iacta dicta Musas
Ulcisci puerilibus Iocorum
Ausit vindiciis: Sed o Beati
Manes Scaligeri, et superstes illis
Doctorum Chorus integer virorum,
Vobis simplicitas probetur istaec;
Cum non sit, nisi versibus iocosis,
Confutanda, patens cuique, turbae
Foedarum, sine fronte, falsitatum.
CUm sis Hercule grandior toroso
Pupas, Pontice, flagitas sorores
Et non est tibi grata, ni puella
Pigmaeo brevis in grege ad Philetam.
Non es luxuriosus, aut superbus,
Sed mentis pavidae, et rei pusillae.
Quam pessis bene mentulam vocars.
PAtrissas equidem, Scioppe, belle,
Qui, truncare cadavera erudito
Prognatus patre, nunc Iambicantem
Scazonti illepido pedem refringis.
Ut possit, quasi sepe busticeti,
Vestrate ingenio capi metrum istud
Quod pro peste agitat gravi Scioppos.
Nunc hoc vindicias reposcet a te
Victor is VigolI manu atque ferro,
Puro cum pede turpem et inquinatam
Frontem frangere sustinebit, unde
Ferrato Pudor exprimatur ore.
ROgare si quis institit Calum quicquam
Sese Ampeli esse veteris allocutorem
Putet; ille quicquid reddit, est merum vinum.
OPurissime, Nici, in eruditis,
O doctissime, Nici, in expolitis,
Quod te raro adeo canam alloquarve,
Ignosces, puto, nam tot est Scioppos,
Tot Sangas reperire, tot Bonarscos,
Qui vatem esse vetent suorum amicum,
Ut totum hunc male nauseem per annum
Quem vivo procul a tuo Lepore,
Inter tam mala monstra et ominosa
Nic I commem inisse turpe factu est.
Sed tu nomina ne perinde, Lector,
Coniungas velut haec facit papyrus.
Coniungas velita, ut solent papyro
Albenti dare sepiam nigrantem.
Sed pro nomine Nicii iocoso
Poscas, censeo, me novum libellum;
Quem si non tibi solvero, sed olim,
Poscas mancupio meas Camenas,
Aut nil continuum legas per annum
Ni quod laudet am abileis Scioppos,
Sangas veridicos, bonos Bonarscos.
ACoenitum domi esse creduat nemo,
Cum visitatur, opprimitur, abest semper,
Scribat, legatve, Acoenitus domi est numquam
Praesentem eum videre deieres, absens
Praesens putandus; hanc ego viro vaefro
Artem edolare prorsus unico verbo
Here repperisse visus, hoc die credo.
PROMITTIS hodie? dic venire: si verbum hoc
Audierit iste vel semel, aderit praesto
Vel milia ante sit remotus in dena.
OMnia dimidio tenus acta abrumpit Orollus,
Et medium hic fine est principe nobilius.
Sic cum dupla facis nec simplum absolvis, Orolle,
Ut totum fiat, kumpere dimidio.
COnturbatoris titulo excidit Horridianus,
Nam turbasse puto fragmina cui superant.
LOngaleges istic Epigrammata: Lector, Orollum
In te ipso ingentem, si sapis, ipse cave.
VEl silicem in sucum Chymicus, vel ferrra vertat
Fragmina, vel mutet rore Adamanta levi.
Omnia, tormento flammae vincente, liquescant,
Et sterilem in sucum frigida massa fluat.
Omnia quae poterunt, non quibunt omnia, flammae
Durior est quaedam res adamante tamen.
Hirci frons Sangae, qua nulla lege ruborem
Extorquere queas sis licet Omnidomus.
Cetera siposset, quae nec mentirier audet,
Non posset, quae nunc fingere, Sanga, potest.
Sed sibi pro Victore canit cum Sanga triumsum,
Fingere quod non est fecit, et interiit.
MUlta modis multis informi inolescere massae,
LucretI ut memor ant dogmata, credibile est.
Nam, cui nobilitas Crux est nativa, Scioppo
Unde isti ingentes proveniunt tituli?
BAvo inficete, rure turpior foedo,
Bavo suille, cum cane rabida educte,
Bubonis haeres, patre prodite a corvo,
Gaudere, quantum est virium, tibi impingo.
Gaudere debes ilico, velis, nolis,
Iam tibi futura nominum nova est messis,
Nam nota vestra si mihi bene est virtus,
Scoppo Poetaepar tuo invides nomen.
Quodque ille citra rem Comes bonam est factus
Iam verminavit principem tibi venter.
Proin tuum gaudere sit dein; lautis
Foribus Coronam subliga, es merus Princeps.
CUr sunt carmina saniora prorsis
Quaecartae illinit impudens Scioppus
Atramento alia, atque sepiarum
Scripsit sanguine: verum ubi Poeta est
Vino carmina debet ex amysti.
ARteis non bibit, belluatur Eunus
Credas, Candide: disputare adorsus
Omneis nos facit ille nauseanteis.
QUtd Scopp I patrem credis, Kirchmanne, fuisse?
Discipulum Coi censeo ego Hippocratis.
Incrementa etenim defunctis esse creandis
Somnia describens tradidit Hippocrates.
MEndicare cui patrium est, patrium furari,
Sectari fumos usque atavi ex atavo.
Vendere cum fumis convicia quaestus anilis,
Quod de manterno nobile duxit avo.
Scortari, fraudare, sequi zonam ingeniose,
Quavis apta hora cultri acie ad digitum,
Quem soror et mater docuerunt: omnibus hisce
Peiorem multo qui dedit artisicem.
Ut ia nil reliqui sibi norit: Apostata mirum est
Si sidei incepit Scoppius esse bonae?
CUi nostra, Lector, non placent iocularia,
Haec legere noli: fortesi qua legeris,
Ea lecta forte, cupidus obliviscere,
Oblita non vis? restat ignoscas tuis.
UTere flore tuo, flos dum fit desinit esse,
En, dum nascuntur, consenuere Rosae.
TEmporis utilitas nulla est: dum dicere tempus
Amissum tentas, hoc quoque praeteriit.
Erravit praesens qui scivit tempus; ubique
Imminet: heic non est: aut fuit, aut sequitur.
VEspillo fuerat, Lictor, Lucretius exit,
De Lictore Vigil, de Vigile aedituus.
Carnifice aedituum mutavit, fure sagaci
Carnificem, ad reliquos ne veniam titulos.
At quibus adscendit ad tantas artibus arteis?
Summa caret semper sors Ratione: Tace.
FElicitatis ideo per gradus cunctos
Ad summum honorem carnificis abit Lictor,
Ne posset humili patre filius nasci,
Unus futurus instar omnium furum.
LUcilius quod me docuit tantilla Magister,
Me debere sibi plurima saepe canit.
Quid censes? illo mihi nomine debitor ipse est,
Non quod me docuit; sed quod ego didici.
OInvidende saeculo tuo Princeps,
Virtutem adeptus quam es bonam atque felicem,
Ut liber alitate non fatigeris,
Nisi quando copia deficit beandorum!
PIlpius ut quondam pro posteritate legatur,
Intentatum nil, omnia, linquit, agens.
O miser, et merito! qui cum nemo esse potissis,
Esse aliquis mavis et simitu nihili.
QUid restat, Patre nate tam beato,
Tam sactis bene de tuis, Scioppi,
Dudum nobilitate; quin in unum
Iungas omnia vota, teque longa
Mutes literula, tuumque fune
Collum praevalido induas? lucelli
Exin quid pote habere voster haeres,
Ne quid Carnifici luat sua ere;
Nam tantum, puto, corrogabit ille
De vestro patrimonio; sibipte
Quantum sufficere unico potissit,
Pendenti ut faciat patri secundas,
A quo commoda tanta sit potitus.
COnsulere, si quid, Sanga, ego tibi possum,
Ubi carmen istud conspicaberis primo,
Resipisce, teque de grege erue obsceno.
Quod si istud impertrare non potes de te,
Hoc impetrato, cogitare de reste.
QUid nunc, pallide, quid fremis Bavili,
Cunctarum pater esuritionum,
Proles Stercutii, Nepos Cloacae,
Quoi nil inspido male horridoque
Nec dici pote nec proinde fingi,
Quin virtus tua vincat id cacando?
O pestis mala narium piarum,
Tu te, stultidice, aride, inquinate,
Larvarum pater, impie, insicete,
Stercus stercore saepe maceratum,
Vostris Carminibus quod undique exstat.
Tu te dicere, tu venis Poetam,
Quo non turpior ipsa Turpitudo,
Non in sanior est furor? Poetam?
At non magnificus Poeta solum,
Sed factor quoque iactitas cluere
Vatum, Laurea queis Apollinaris
Aeternum dare nomen expetessat!
Dii magni; quibus addira est bonarum
Tutelaribus artium sequela,
Non iam praecipitem impium screantem
Patrissantibus additum Poetis
Quos quovis pote de luto creare,
Furcillis Helicone proruistis?
Et quoi cura sit Elegantiarum?
Cui porro studium facetiarum?
Cum phoebi titulos sacramque frondem,
Quam nec tangere sustinent prosani,
Porcorum serat et serat Magister,
Atque istinc faciat sibi lucellum
Quod cum furfure glutiat suillo?
Cum deter decem inanibus libellis
Nil speret nisi tot cibum dierum,
Quot sunt ipsi olidi et mali libelli
Cunctarum Pater Esuritionum?
MOlesta res est furcifer nimis tardus,
Nam quantum abire potuit usque adhuc tompus,
Pendere quo te, Scoppe, decuit expansum?
Qui quaesiisti tam diu crucem in libris:
O Candidate vere, si Cruci est quisquam,
Iam dum Magister esse Pendulus quibas
Lambis prioris corticem hactenus furcae.
Triennium quaesita cui domi inventa est
Crux debita generi, furca stemmati vestro.
Tricaris etiam? quin capesse quod partum est,
Heredit atis hoc tibi Pater crevit,
Qui reliqua felix interire confessus,
Unum hocce questus; esse patre peiorem
Natum Scioppum, fure Stoicum simplo.
AUdibis in quo, Vinciens, libro furem,
Scioppii illic esse crede Germanum.
NOn hoc horribile et saevum est, Volisce,
Qui sis Vitricus et male audias hoc,
Nunc facsum penitus Volae novercum?
QUae moecha facta est antequam duxit virum,
Quid nupta faciet Arriana? Stoicum.
QUottidie crescens, Lector, tibi pagina salve
Occinit, auguriis excipienda bonis.
Tu vis saepe illam decrescere: Lector; avaro
Decrescunt versus; prodige Bavo vale.
MUltum carmine quaestus exsoleto
Nil pulchros hodie valere vateis,
Matrem, Galle, Deum Deam sequare.
NEc stellispicium scio, Bavili,
Nec Chaldaea notas poli potenteis
Megens edocuit rudem prophetam.
Verum unum tibi pollicebor istuc,
Longe quod Petosiris et Necepso
Artem vincere dictitent supinam.
Ingens astra periculum minantur,
Quod possis Domicoenium vocare
Integri octidui, fame interire
Quo possint Bavii quater ter octo:
Tu, ni desipis, hinc tibi cavebis.
ASsem pro lauro patrimonia misit Ofellus
Bauvilio, nunc ex asse Poeta cluit.
PErdere ne possit nummos, neque degraecari,
Agnatis cautum viderat Andragoras.
Unam rem lepide Tutoreis ludit hianteis,
Bavilii redimit Laureolam Andragoras.
SI quid temporis aestimas ruinam
Non prorsus male, Tucca, suspicaris.
Sed quo nomine supputabis illud
Quod numquam pote, cum tenes, tenere?
Nam quod nunc facis, ut facis, reliquit
Conantem: subit Horulae minutal
Ex transverso, aliud; nec hoc nec illud
Praesens dicere quibis. Antecessit
Dicentem hercule; nam nisi fuisset
Esset nunc etiam. Sed hoc quod isto
Praesens momine suspicaris, exest
Hoc ipso quia dictitas fuisse.
At tu, si sapis, hoc putato tecum,
Tempus praeteritum, et dein futurum,
Non sunt tempora, nam quod est futurum
Id nunc esse nequit; quod antelapsum est
Nunc non amplius esse dictitetur,
Felix Tempora qui futura factis
Sic componere novit; ut futurs
Facto iudicium probare possit.
Praesens hac Ratione negligatur.
REgia res animo est dare frena: sed indole Regis
Praeditus est maior Rege; meo arbitrio:
Rex quia fortunae, Naturae est Regius ardor,
Hic regit, ille suo subiacet Imperio.
TRes animi flores, Pictor, cum corpore pinge
Si Vigilem Res est pingere gnara tibi.
Iunge Pudori alacri Pietatem: his adde duobus
AEternum in mores isponte malos odium.
QUi unc Poeta primitus salutaris.
Ab ordine horum qui queunt salutare:
Fac Casto Amori sacra prima procures;
Nam qui Poeta est non amator in se ipsum
Amoris esse puto hunc sui professorem.
HInc atque hinc serere in bonos Bonorum
nfelix odium; illa noxa sola est
Qu im nullo puto nomine expiandam.
TUrpe est scribere, sed tamen necesse
Est moechus sibi, qui ScioppI amicus.
OUid tricaris, inepte, quid moraris?
Quin exis, Cato? Flora iam Theatrum
Iam picta Iocus exsolutus ala
Atque exercitus attinet Leporum.
Nil vobiscum operis polita vita
Nil felix habet uspiam Thalia.
I vostrum cole Porcii theatrum,
A quo marmora ferreaeque massae
Multo crimine duriora fiunt.
Si nescis etiam tibi et tuorum
Struxit Stoica congregi theatrum
Gens, antistite nobilis Scioppo.
Qui, cum sit lapis atque petra pumex,
Vult purus Deus esse: nonne dices
Hoc vestram redolere disciplinam?
ALexidem rogabat, oppido senem,
Quid ageret? aliquis: otiose commori
Respondit ille; vita sic abit seni.
PLus egit sene iam Parente, natus
Vespillone licet; cui iuvenco
Annorum, puto, quindecim, sinistra
Prodegit patrimonium clependo.
DIgna tuis meritis mala quae precer? una ea possum,
Fur uti Carnifici des alimenta partri.
MIrabar istuc, fronte quei semel sana
Orbilius hodie mi esset obviam factus,
Cum bibliopola calculum eximit Tryphon;
Prostare BilovI qui Poemata exclamat.
NAtalem Orbilius nasi quo more celebrat?
Cordi, quod nec habet, nisi nunc, sine more parentat.
SCoppus, Scoppius, et Scioppus, inde
Scopus, Scorpio, cum Scioppio, sunt
Uni nomina belluae: quis illam
Ostentis neget esse sex piandam?
CLeptes Patricius, Scioppe, salve:
Lictoris soboles, Scioppe, salve:
Tortor Stoicidum, Scioppe, salve:
MendacI columen, Scioppe, salve:
Sangae prostibulum, Scioppe, salve:
Culi peniculus, Scioppe, salve:
Hircorum Orbilius, Scioppe, salve:
Patrocli ingenium, Scioppe, salve:
Successor VolusI, Scioppe, salve:
Furum nobilitas, Scioppe, salve:
Pernae pernicies, Scioppe, salve:
Fumi divitiae, Scioppe, salve:
Morum transsugium, Scioppe, salve:
Scortum carcereum, Scioppe, salve:
MendacI numerus, Scioppe, salve:
Fallendi Labeo, Scioppe, salve:
Lamisci manibus, Scioppe, salve:
Librorum Hermogenes, Scioppe, salve:
Nasus Stercutii, Scioppe, salve:
Nummorum Autolycus, Scioppe, salve:
Moechorum Aufidius, Scioppe, salve:
Cantorum Bavius, Scioppe, salve:
Vertex stercoreus, Scioppe, salve:
Pectus stramineum, Scioppe, salve:
Pulmo pulvereus, Scioppe, salve:
Lictorum titulus, Scioppe, salve:
Zeno carnificum, Scioppe, salve:
Nidor Loiolae, Scioppe, salve:
Pestis Symmachidae, Scioppe, salve:
Varronis nova crux, Scioppe, salve:
Phoedri tristicies, Scioppe, salve:
Plauti pigrities, Scioppe, salve:
Leno carnificum, Scioppe, salve:
Germanorum odium, Scioppe, salve:
Europae opprobrium, Scioppe, salve:
Mundi ludibrium, Scioppe, salve:
Orci delicium, Scioppe, salve:
Scortum Tartareum, Scioppe, salve:
Et salvere uti possies, Scioppe,
Despera ilico de salute cuncta.
VUlgi iudicia inquinatioris
Nullius pretii arbitror putanda,
Nam qui scribere nil potest, Poetas
Naso perfacile impetit petulco.
Quod par posse pari sibi rependi
Desperet: bene iudicat, suopte
Iudex vota periculo aestimans, qui
De quo iudicat, imminere cernit
Peccanti, vice mutua, Poetae.
Proin si quid male vulgus heic supina
Fractum lance perire dictitabit,
Fac vivacius aestimes relicto;
Si quic quam sapis ad bonum Poetam,
Dignus nomine masculi legentis.
CArmina qui illecebris male matronalia ob assem
Prostituit, Lectore decet servire Bagoa.
LEctori librum in scripsi, qui maximus exstat,
Gratior est paullo magnus honore cliens.
Tu licet hunc spurc a suspendas nare iocantem,
Te pereunte liber, Scoppe, perire nequit.
Nobilitas factis vostra est ea parta decori,
Ulcisci Scalam qui cupit, hic legitur.
At bone tu, Lector, tenerum defende clientem,
Hinc tuus ille iterum porro patronus erit.