1 March 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the preface and the dedication


page 94, image: s094


page 95, image: s095

TARRAEI HEBI EPIGRAMMATUM LIBER VI.

I. Ad Lectorem.

CLAUDE oculos, Lector, Sextus liber iste iocorum est:
Sed tamen attentis auribus ista bibe.
Hic quotus est, toties legito: atque hac lege sequenteis,
Quam paullum est; unum tu licet inde seces.

II. Ad Rosinum.

PLexam pollice virginis corollam
Quid falsis quatis osculis, Rosine?
Haec pro naribus est. Labris amici
Sponsam quid dare dignius decebit.
Ni tu forte deinde, cum petendum est
Quicquam condicione pro labelli,
Nosorem gerere impudente tendas.

III. Ad Procinum.

TUrpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum;
Hispanus puto dixer at Poeta.
At tu, si saepis, o Procine, dicas:
Insulsum est facile screare versus,
Nec stultus pudor est facetiarum.

IV. In nasum Orbilii.

ORbilii in naso fecisse Ciconia nidum
Dicta, habitare refert se cacabo in veteri.

V. Ad Orbilium.

DItem esse pecoris ar bitror penum tuam,
Semustulatum fune qui tuens latus,
Notas inurere omnibus tuas cupis.

VI. In Bavillium.


page 96, image: s096

Cui sunt sider a quosprobas, Scioppe.
Dicis te omnibus esse sideratum.

VII. De Aemiliana.

QUaeritis in lecto quam sit brevis AEmiliana?
Longa satis sieri res uti nulla queat.

VIII. In Sabellum.

LUcernariolum voces Sabellum,
Si des nomen bonestum et invidendum
Soli versifici suae Lucernae.
Si des turpius alterum Sabello
Sabellariolam voces Lucernam.

IX. In Scoppii tumulum.

HElluo patricius: populi rex luxuriosi,
Pergraecator Eques Scoppius heic recubat.
Omnia si potuit quae singula magna putantur,
Pro uno tres lapides Scoppus sic meruit.

X. In Cyniscum.

QUi per compita, cum meridiamur,
Succinctus gravida ambulas lucerna,
Et te quaerere disputas, Cynisce,
Mortaleis Sapientioris Oestri.
Quid cum te invenies, inepte, dices?

XI. In stoicum.

INers sophista, Sanctiverbi mendice,
An horum egere non vides tuos fastus
Quae verba rebus abstulisse divinum est.
Tibi bona esse mente summavoturum est
In porticu inter viva saxa combusto.
Et hocce secta vix tribus dedit vostra,
Sunt umbra reliqui, Sole sed cadens nullo.

XII. Ad Pulianum.

DOctam litterulas colis puellam:
Hanc calcem puto, Publiane, vivam;
Si quid fluminis inicis, peristi.

XIII. Ad Poetam.


page 97, image: s097

Frange, puer, calamos et inaneis abice ceras,
Nil dat pastorifistula; Cuncta cani.

XIV. In Appianum.

APiciana cui culina pro rure est,
Ultra venire non potest popinando;
Nisi, Appianus, iuxta Apicium pendet.

XV. In Scepticum.

CUi sordet omne quicquid omnibus lautum est,
Secum ille solo pendet, absque rivali.

XVI. Landatores.

POmpa salutantum, recit atoresque petulci
Quod non sunt nostri temporis egregium est.
Est maledicentum laudatorum que quodingens
Copia nunc, prici temporis invidia est.

XVII. Sine Querela.

NIl generosius est quam nil temer aire obire,
Alterum ab hoc statuas; facio cuncta absque querela.

XVIII. Ad Lectorem.

SIturpe illepidumque putidum que est,
Et convicia quod ferat Sciopp I
Laudari immerito: benigne Lector,
Culpandos tibi dedico libellos.

XIX. In Hircum et Bavum.

HIrcus, quaeritis, undesit Poeta?
Rosit laureolam Scioppianam.

XX. De Poeta.

SIs gravis in vita, zonam sed carmine solvas;
Si bonus es, vatis nomen habere potens.
Perfacilis doctrina hodie est: castum esse catumque
Et vita et dictis verum oper aepretium est.

XXI. De eodem.

POeticam meferre qui iubes sortem,
Nilque esse dicis, adfluentibus cunctis,
Iocosiorem exire Rustico quovis.
Vis vera dicam? Veritate deliras.


page 98, image: s098

Faceta dicta, pectore hausta de suavi,
Salire lector suevit omnis auctoris
Auctoritate: Nobilis potest nemo
Ignobiles putare, quosfacit, versus:
Plebes tenendo regulam Soloecissat.

XXII. In Simulatorem.

OMnia qui simulas cur non, Simulator, et isthoc
Quivis te vulgi quod simulare videt?

XXIII. In Stoicum.

INsessor Famae, morum Corruptor, avarus,
Crudelis, vecors, mollis, a dulterio.
Quid misera in vita vivendi quaerere causas
Insistis? magnum est, Stoice, si lapis es.

XXIV. Ad Petrum Scriverium.

NIl quicquam antidea dixit Sophus usqueadeo aptum,
Quod vester nequeat vincere versiculus.
Quaeris, Scriveri, quem dicam? quaerere noli:
Quam grande est Capital carpere, nec capere!

XXV. In Affidium Stoicum.

VInum erat in trulla, vinum mutavit aceto,
Gustavit postquam Stoicus Affidius.

XXVI. Ad Vacerram.

RHetor maximus, aureus Poeta,
Insignis Dialecticus; Vacerra,
Nil dant isti hodie: impudens necesse est
Fias Caussidicus.
[Gap desc: greek word]
habebis.

XXVII. Ad Aemilianum.

STillicidI casus lapidem cavat, AEmiliane,
Quid facient ducti saepe tibi ciathi?

XXVIII. In Eunum.

NIl patrat: inceptis stertit super omnibus Eunus;
Quid dicam invidiae, Naevole? sic Satus est.

XXIX. Ad Posteritatem.

QUod nec laureolam Polybianam,
Nec grandeis titulos suis togatae,


page 99, image: s099

Cum centum gemino colam cliente;
Nec turpes Quatidentios adorem;
Sed per compita Romula, et theatra
Salonis pede obambulem iocoso.
Unum est, Posteritas, placere vobis
Quo me glorior, erutusque vulgi
Hinc at que hinc volitantibus papyri
Verno papilione densioreis
Asperner nebulas Coci cacantis.
Non quod nobilibus iocos Poetis
Indignos habeam inseri Senator,
Sed quod Clarus, et arrogans Bavillus
Et magnus Gnatho, cum minore Sanga
Et stirps cetera Perbibesianum.
His nostris pereant palam libellis.
Queis dudum labor Herculis laborat
Post treis undecimusrenata in Hydra.

XXX. Ad Poetam.

CUm recitantem hodie te audirem, laurea cuifrom
Istos adflavit versifices animos:
Confiteor, mihi laeureolam quoque, prodigus auris
Optavi, atque adeo grandem aliquam et validam.
Sed ne decipiam credentem te facile: ut ne
Riderem morsa, non ut ea induerer.

XXXI. In figuram Ducis Parmensis.

TAlis Alexander vultum Parmensis habebat,
Fratrem iurares esse tuum, Macedo.

XXXII. In Aemilianum.

ESse domi nolo quoties venit Aemilianus;
Causa; venit quoties me eicit, ut recitet.

XXXIII. Ad Paullam.

POcula plena bibam cum vestra, Paulla, salute;
Paullum est si aegrotas; non tamen et moreris.

XXXIV. In Sauffeiam.

MOrtem habet in poclo quoties, Sansseia, potat,


page 100, image: s100

Et queritur, sensim, dum bibit, hancce sequi.

XXXV. Ad Lectorem.

LOnga nimis fiunt Epigrammata: non ego, Lector,
Haec facio, sed tu; qui nimium properas.

XXXVI. Tumulus Ducis Parmae.

SIste gradum, virtus te Martia flagitat, illo
Condita, quo Parmae Dux iacet, in tumulo.

XXXVII. Tumulus Mariae Helenaea Wakenfels.

FLos florum heic Helena est! oculi marcescite florum,
Sidera se abscondant, conditur heic Maria!

XXXVIII. Ad Novinum.

TEr bene qui dicit rem te expediisse, Novine
Si sapis, aude, inquit, quartum; et eam incipies.

XXXIX. In Capitonem.

SEctator, Capito, potentiorum,
Quid vis tu tibi, de minore natus
Casta stirpe tamen, satisque honesta,
Quod stipas generosiora, vobis
Nullo nomina comparanda pacto?
Nimirum, figuli rota politus,
Qui quibad Samium cluere poclum,
Fis argentea Principum matella!

XL. In Delrionem.

DElrio delirat, quid mirum? nominae fatis
Respondere Mago qui docet ipse libro.

XLI. In Sangam.

PIstrinum sociam concedit Sanga cohortem,
Quid ni? in qua triplex ipse asinus molitur.

XLII. In eundem.

LIngua tibi casta est, si verum, Sanga, negamus,
Verum veraplacent: est tibi cassa fide.

XLIII. In Delrium.

ESt cui Scaliger ex homuncionum
Martinus, grege, Delrio sacerdos:
Quam magnus homo, masculum putato!


page 101, image: s101

XLIV. In eundem.

SIC me Deliciae tuae et Magorum
Nolint, Delrio, non tuae Cohortis
Emystis aliquem: modo ut Sacerdos
Dicebare mihi, libens Sacer bos
Scripsisset calamus; nimis supinus.

XLV. Nobile factum.

QUod grave mi non continuo quoque nobile factu est,
Nobile quod factu est hoc grave semper habe.

XLVI. Pulchrum.

QUod magnum, pulchrum non semper, quod bene pulchrum est
Hoc magnum semper, si sapis, esse puta.

XLVII. Satira.

NIl melior vitio est Satirae loligo protervae,
Quod damnat nuda si docet Historia.

XLVIII. Otium illiteratum.

SIne litteris cumque otio, mori in vita est,
Hominisque viva mortui sepultura.

XLIX. Invidia.

IN cursu comitum fortunatissima longe est,
Infelix quamvis absque pari, Invidia.

L. In Lugentem.

QUid nimio luctu vitai in lumina poscis
Numquam defunctos, quod fremis, ante diem?
Ut valeas planctus stinctos revocare, quid illis
Praestabis, praeter denuo ut intereant?

LI. Honeste.

DExtra cui illaesa est corpus defendet herile,
Sit licet ad cordis, laeva, larem propior.
Sic, cum fortun ares utilis omnis adempta est;
Et fugiunt lasso commoda cuncta pede;
Fac defensoris titulos mereatur Honestas:
Vivere si laute non pote; vive bene.

LII. In G. Scioppum.

MAlum omen Aethiops putatur obvius:


page 102, image: s102

Sinistra vota turbat impotens spado.
Quid actitare deputabitur, cui
Et AEthiops in ore, et impotens spado
Inerte corde regnat: o duplex nefas!
Furens Scioppe, dum potes, semelperi.

LIII. An Albium Tibullum.

NEc rosa ita ingenuis recluditur invida nodis,
Purpurae nascens Virginis in gremio.
Ut nitidi Albiadae tenero recluditur ore,
Mille modis sibimet consona Virginitas.

LIV. In Plautum.

SIc vera in Latio sunt Saturnalia; potam
Nil porro Venerem dedecuisse potest.
Sic ea cum petulante pede improba se in latus infert,
Vernile amota membrum aperit tunica.

LV. In Terentium.

QUarta Charis, sed quoi gravitas pote sola placere,
Aut si inter gravitatem est quid et ingenium.
Cetera ne dicas, Pudor omnia praestat amanti,
Nil rude, ni purus Virginitatis honos.

LVI. Valerius Flaccus.

SIc reditu caruit Puppis Pagasaea superbo,
Ultim auti, Flacco deficiente, manus.
Ne tu iudicio vatem suspende maligno,
Vel dic quid gracilem restet ei ad culicem?

LVII. Catullus.

SIc cantillando quaevincit, Luscinia, omnes,
Saepe interruptos frangit in ore sonos.
Duplex calliditas est affectata Catullo
Simplicitas: Nemo huic se Genio aequiparet.

LVIII. In Platonem.

PLurima sunt, magnum quae commendare Platonem,
Et superis possint ingerere Ordinibus.
Ecunctis tamen his considit summa duobus
Socratis auditor, Doctor Aristotelis.


page 103, image: s103

LIX. Ios. Scaligeri Tumulus.

SCaligerum Heroem Belgae Semones in isto,
Postquam abiit terris, non posuere rogo.
Urite membra ignes, fam am tentate Latrones,
Namque hoc quod potuit Scaliger heic posuit:
Cetera nec voluit nec quivit, in AEthera nomen
AEterna aeternum sistere flamma volat.
Uritis exsuvias, Terraegenus, Exsuviarum,
Caelum caelesteis asserit indigetes.

LX. De eodem.

NOvenus ordo si perire caelorum
Et alma terra; marmorisque vis glaeuci,
Cui hactenus putata: Corrige scitum,
Et istam ad orsa subde regulam Euforbi,
Ocelli, et omnium Italae virum sectae;
Perire Mundus haud potest; Tegit Scalam.

LXI. De Caesaribus Caio et Scaligero.

NImortem humanam Caesar tuus oppetiisset
Roma: foret numeris additus indigetum.
At mortem Caesar si Scaliger oppetiisset
Non iam esset superis inditus Ordinibus.
Iulius hoc distant et Scaliger: ille homo mortem
Humanam, divinum oppetit iste aditum.

LXII. Loquitur Scaliger.

TErra vale, notique poli: sequor intima rerum,
Niliam sub Luna est scire quod heic nequeam.
Fata modo irrumpo radium, librosque secutus,
Ut per mepossint discere sese homines.

LXIII. De eodem.

UTdudum ingrati pertaesus crimina saecli
Omnia doctrina exhausit, et edocuit.
Esse ratus tempus discendi dia; abiit: nunc
Disciplina Deus Scaligero, astra liber.

LXIV. De eodem.

NI moriare, quis indigetem neget Enthea cerneus


page 104, image: s104

Scripta? maegis hominem haec nobile posse: Obeas.

LXV. De libris eiusdem, post mortem venditis.

MIlia Scaligeri tria Arabs liber ebibit auri,
Numquam aurum posuit vilius Arabia.

LXVI. Eiusdem tumulus.

QUoia urna haec? Scalae: quis Scala? ascensus Olympi,
Heic caelum ulnarum est rite trium in spatio.

LXVII. De eodem Scaligero.

NIl Venus exsorpsit, nil Bacchicus ardor ab isto,
Qualem se accepit restituit superis.
Hoc totum in lucro est quod Scaliger omnia nosse
Quivit, habet quod sic imputet astricolis.

LXVIII. Ad Danielem Heinsium.

HErcule vostra fides; inscribis quod Satirae, Heinsi,
Qua tria nil gravius saecula protulerunt.
Factum, hercle, est belle: sed si responderit isti
Bellua, pro Scoppo dic; cave, Varro, canem.

LXIX. In Scioppium.

OS-cippi, Pater esuritionum,
Vidistin' aliquid mage eruditum,
Ad summam satiem iocis politum,
Quam qua tu Satira perire iussus
Factus ludibrium orbi es universo?
Oscippi, Pater esuritionum,
Quem nunc denuo ad incit as redactum
Solatur male sumus e culina,
Qua gens Stoica porticum iacentem
Erexit, maledictione docta.
Si quid vis tibi lautius merenti
Extremum facere ante peditum, quo
Infelix anima ad Stygem redibit.
Hac suspendere reste te memento,
Quae prisco nitetundiquaque ab auro
Varronis Genio volente facta,
Sic multo pretiosiore pompa,


page 105, image: s105

Sanga Stoicus efferere porco.
Quiputrem, modo decidens, Cloacam,
Naso apprendere cum nequiret unco
Est qua parte solentior locutus,
Ebullire anim am coactus illa est.

LXX. De obitu Scaligeri.

SCaliger oppetiit quo tempore, lumina clausit
Doctrina; erexit luscum oculum Invidia.

LXXI. Anaxandridae versus apud Stob. Ser. 66.

UXorem habere qui domi deliberat,
Deliber are neputet, fecit male.
Ubi consulendi, quippe, pausa ponitur
Duxisse credat, quod malorum est maximum.
Pecuniosam, pauper ipse, si eligis,
Uxorem habere dum putas, domina est tibi,
Servoque colla famula submittis iugo.
Quod, dives ipse, pauperem si duxeris
Iterum necesse servus audias, duos
Cui necesse est alere in unius vicem.
Deformis uxor propriae domus fuga est,
Nec introire, quamlibet potens, velis.
Formosa ducta est? non tua illa erit magis
Quam civitatis, atque vicini mali.
Malum proinde tale necquicquam aves.

LXXII. Hipponactis. Ibidem.

UXore ducta laudo ego duos; quibus
Devirginatur atque sepelitur, dies.

LXXIII. Dedicatio iocorum suorum in Bavilium, ad Scioppum.

CUi dono facilem novum Cachinnum
Festivo modo carmine explicatum?
Oscippi tibi; namque tu solebas
Bavilli, Bavus aestimare burras.
Iam tum cum ausus es, une transfugarum,
Omne aevum horribili inquinare libro.


page 106, image: s106

Pleno, Iuppiter, esuritionum.
Ergo istud cape, quicquid est cachinni,
Quale est cumque; quod, o Comes Scioppi,
Plus una sine laurea mereri.

LXXIV. Ad Bavum Parodia.

HEsterna, Bave, de die cacanteis,
Multum risim us aridos libellos,
Ut convenerat, in Patroclianis.
Mactans versiculos uterque vostros.
Frigebant numeri modo hi modo illi
Reddenteis rigidas cacationes.
Atque illinc redii, tuo, rigore
Incensus, Bavili, inficetiisque,
Ut nec me miserum Venus iuvaret,
Nec ferret solitos Charis lepores.
Sed totum domitus rigore mentem
Torquerer, cupiens calere quoquam,
Ut tete exagitem et tuos sodaleis.
At postquam nimia nivis procella
Plus quam mortua Musa degelasset,
Istum, saeve, dedi tibi cachinnum
Ex quo perspiceres tuos rigores:
Nunc audax facesis, meumquer risum
Oramus, vice censeas Colismbi;
Ut Poenas Venus expetessat a te
Arguto tibi laesa cum Columbo.

LXXV. Ad Lectorem.

QUod sequitux nostri est ulcus, bone amice, libelli
Singula nam Bavii barbara verba notat.
Ne mirere igitur quod non sint talia porro,
Qualia lecturum sum tibi pollicitus.
Si BavilI librum quaeris, quem rumpim us istic,
Vix fateor numerum me quoque nosse gravem.
Est tamen ipsius vigesimus ordine nonus,
Ordine si quisquam barbara dicta notat.


page 107, image: s107

Invenies illic in nostrum absurda Columbum,
Probra, domi invenit quae Bavus iste suae.
Cetera nec Latio respondent vorsa tenori,
Nec sunt in auctoris carmina digna gula.
Pauca tamen salsis excerpsi expuncta lituris,
Totus sit quamvis una litura liber.
Ulcer a tacta mihi tu si sapis, ut sapis hercle,
Ure, seca, hac digna est haec medicina lue.

LXXVI. In Bavum.

QUi comedo fueras comes es, licet ultima fallat
Syllaba, nil vostris moribus eripuit.

LXXVII. De eiusdem carminibus.

HErcle, tibi, Bavili, est miranda Poesis; in uno
Tot mala, quot libri vix tredecim expediant.

LXXVIII. In Cacandrum Bavillum.

QUae dicis, furiose, tot per aestus
Per tot spurcicias, toteruditae
Nil ni crimina laureae; domi te
Atque extra hanc perhibent carere mente,
Nil heic ambiguum est, docere parce,
Omnes novimus esse te Bavillum,
Qui seu carmina mavelis cacare,
Seu priva malitate dis probari,
Nil restat rationis ad Cacandrum.

LXXIX. In eundem, et eius creaturam Amphorarium.

AMphorarius est novus Poeta,
Pro lauru est haeder aceus Corymbus,
Quid restat Bavio AEschyli ad Cothurnum?

LXXX. Bavilii carmen insulsum.

HOc Bavilus specimen male salsi carminis edit,
Edere cui et versus pedere, solum edere est.

LXXXI. In eundem.

INsulsos Bavo dictitat Poetas,
Qui cur sint lepidiparum, et dicaces


page 108, image: s108

Cum non addiderit Bavus, mihi ipse
Insulsum interibi caput vocatur.

LXXXII. Eiusdem Asmus.

QUid miserum in tricis Asmum, Baville, moraris?
Dico ego perspicue quaevolo: Bavo Asinus.

LXXXII. Eiusdem Coturnus.

INsit Relligione quis Coturnus
Bilo viderit; at quod hac coturni
Se credit Bavo machina futurum
Convivam Ducis, hoc mero e coturno est.

LXXXIV. Eiusdem Barbaries.

ADcumulare tibi nomen quis pinxit Apelles?
Heic cupiat surdas, si sapit, auriculas,
Quem tu Caphandrum, Caper insulsissime, dicis,
Cetera quae? Crisi sunt genuina tuae.
Quis tibi ea invideat? Corvus, Capra, Furque, Furorque,
Et Canis, intra te sunttibi pro titulis.

LXXXV. In eiusdem creaturam Westovum.

HUi! magnum mihi VVesthovum minaris!
Cui cum tot bona, Bavilus minaris,
Aut sputum facit, aut spui meretur.

LXXXVI. In Mopsum eiusdem.

MOpsum tardipedem dicis: tua carmina tradit
Mopsus tardipedi. Tu Deus, ipse homo fit.

LXXXVII. Eiusdem Charimele devicta.

QUi Charimelen amat, monstrum facit ipsus anile, et
Postmodo devincit: Pro labor Herculeus.

LXXXIII. Eiusdem insinuare.

INsinuare alicui quem, apta locutio Bavo est
Qui tam festive se omnibus insinuat?
Quod vero Altdorp I passus de vate repulsam est,
Dum negat, adfirmat; sic, Bavo, vera solet.

LXXXIX. Eiusdem Poeta Agricola.

REgula Iuridicae si vera est Regula technae,
Quod non ipsus habes, nec dare quis alii.


page 109, image: s109

Excipe cum Bavilus, Ruris Dominator aprici,
Qui non est, vatem volt facere Agricolam.

XC. Idem Hircus. Parodia ex eius versibus.

BAvilium quisquis vidit, fateatur oportet,
Ingraot quod sit Hircus odore pecus.
Hircus is est totus; nisi quod quoque olentior hirco est,
Hircina hircino Laurea cui in cerebro est.

XCI. Idem Virum dicit Iuvenem.

NObilis est Iuvenis tibi vir Clarissimus: anne hoc
Quis, Bavili, e iuvene ut stulte, virum exterebres?
Teface, vir, iuvenem, capiet Rhodomella Capella,
Si sapit, hirco pro, Bauvum adam are Caprum.

XCII. In eundem amantem.

NUnc istuc mihi ventiatur, unde
Possit paenituisse tot iocorum.
Ardet Bavius; et Comes Palat I
Pro screptro matulam gerit Guathenae,
Porro ist hanc homini brevi videbis
Sandalio caput ire diminutum.

XCIII. Confidentia.

NOn timidum esse Sophum Scoppus iubet: ipse, Sophista
Exemplum est: toties victus, an erubuit?

XCIV. Laurea silva.

LAurea cui sertum perhibetur silva: Poetam
Bucephalum dicam, non ego Bavilium.

XCV. Ad Bavilium.

VAtem, Bavile, laureare quemvis
Barbati tibi creduant magistri:
Namque ista Ratione, qui fuisti
Dudum Cynifio prior marito.
Insignis modo mi sies subulcus.

XCVI. Ad eundem.

ESt quis, Bauville, doctior; Poetas
Tu qui crimine laureas Latino,
An qui te capriamus, antea hircum?


page 110, image: s110

XCVII. In eundem.

TOto corde favens Bavus Capellis
Est caprarius, haud quidem Poeta;
Sed Laurum bona quod petit Capella
Hoc isti, stolido furore saltat
Toto corde Bavillius Poeta.
Di magni horribilem rem, et ominosam,
Qui Caprarius antea e Poeta,
E vate est modo Bauvilus Capella.

XCVIII. Ad Lectorem.

REspirare licet tamdem tibi, Lector amice;
Si non vis; vati hoc cede tuum officium.