1 March 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the preface and the dedication


page 65, image: s065

TARRAEI HEBI EPIGRAMMATUM LIBER IV.

EPIG. I. Ad Lectorem.

QUicito dat, bis dat: vulgaris cantio, Lector,
In te, nequiquam firma valensque, cadit.
Sicito nostra legis, perierunt carmina dudum,
Bis tamen, at lente, si legis, illa valent.
Hoc cito fac facias, dum mustea, singula pota,
Si tibi non pror sus Baviliana gula est,
Quae nova sunt primo tenerum placuere sub aestu,
Raucescit lecti vox repetita libri.
Qualia sint in te non nobis, Lector amice, est,
Talia erunt certe qualia tu facies.
Hoc tibi tantum unum certo affirmamus, in uno
Plus operae atque olei est, quam Bavii innumeris.
Saepe dies vatem roso defecit in ungue,
Annorum quam vis bis siet ille novem.

II. Ad Bavum.

ANnorum modo bis qui scripsi tanta novenum,
Incepit quando versificator, ais?
Hercle ego nescio, Bave; sed id mirabere, quei tu
Haec finire queas, quae incipere haud valeas.

III. Ad Incitatum.

MAgnum supplicium mage imprecari


page 66, image: s066

Nemoullus tibi possit, Incitate;
A naso volo pendeas Sophistae.

IV. Ad Paullum.

NOli temnere, res perominosa est;
Insistenti itiner tibi cucurrit
Quod lasciva viam puella prater:
In concha foveam timere debes.

$$$ V. In Ariuthmeticum.

CEntum milia, nomine in minuto,
Novit conficere arrogans Magister.
Idem noctibus haud potest ducentis
Unum conficere arrogans Magister.
Quantum littera litteram triumfat!

VI. Ad Cyrum.

DUm pugnam cavet, et periculosae
Successum, Cyrus, aleae veretur,
Nec miles bonus ore plurimorum
Idem, nec malus audit Imperator.

VII. In Orbilium.

CUr Schola nocturnis Lemurum stridoribus horret?
Nempe manus non dat manibus Oribilius.

VIII. In Bennum.

QUi nuper nec araneas habebat,
Quas non posceret improbus Locator,
Is nunc omnia inaniis operta
Stipat scrinia, nec sat invenire
Saccorum valet, ampliore nilo.
Bennus quaeritis unde tam repente
Se ditescere sentiat? Propheta est.

IX. Parodia ex Catullo.

RIsi, nescio quem, modo in culina,
Qui, cum mirificis modis ScioppI
Sangus crimina perditi explicasset,
Dilaudans, ait haec, manuque plaudens:
Dii magni Crepiventrium disertum!


page 67, image: s067

X. In Delrium.

PUrpureum te alii, pus purum ego, Delrio, dixi;
Quid faciam? lingua est blaesa mihi, haud oculi.

XI. In Quendam.

CLuninstarchyrisarchidis Nepoti,
Et Bombomachidae, papyre, nato.
Dignam nomine dic meo salutem.
In mensa quod heri semel pepedit
Humanireor hoc opus laboris.
At, cum podice tam sit eloquenti,
Ore isto nihil esse mundiorem
Quovis Stoico, id, aedepol, supinum est!

XII. In Dromonem.

QUi tantum pedibus sapit, Dromonem
Quis credat lepidum esse combibonem?
Is vero omnia, funditus vaciva,
Sistit pocula primus ungue sicco.
Nimirum pedibus sapit quoque isthic.

XIII. Ad Senicam.

SErvus pro manibus tibi est, tibi alter
Servus Pro pedibusque, calcibusque,
Servus pro auribus, aridaque lingua,
Est et naribus, est et a labris; nec
Horum ullus iuvat ardidam puellam
Ciucum decripito sene est cubandum.
Saltim adde a latere unicum, iuvabunt.

XIV. In Pescentem.

THermas, balnea, porticus, tabernas,
Templa, arces, trivia omnia, angiportus.
Summa, sacraprofanaque omnia ambit
Pescens esuriens: popina quanta est
Qui tanto famet ambitu, Sabine?

XV. In Meretricem famelicam.

QUae notoria, Iure non probantur,
Cur ergo, meretrix, caves Culinam?


page 68, image: s068

XVI. In Ollam.

OLla sibi puera est: quid mirum? etiam sibi pura est
Quae super Augiae stercorea est stabulum?

XVII. Ad sanctum Patrem Loiolam.

CUipepo pro cerebro est, pro corde in pectore fungus,
Dic mihi, sancte pater, qua ratione furis?

XVIII. In Baebianum.

LInguarum modo quindecim peritum
Qui se iactitat, ille Baebianus
Linguarum mihi furcifer duarum est.

XIX. De Sophistis.

DUm lassat streperos Schola pulverulenta magistros
Et fremit in ferulas undique torva cohors.
Ipse minus caelo furit Erigoneius ignis,
Et parcit miseris messibus ira canis.
Qualis hic esse rigor, qua frigora peste, putanda,
Excutiunt summae quae sua tela ferae!

XX. In Orbilium.

FErmento in tumido dicunt decumbere totum
Stramineum dixi te quia Grammaticum.
Parce, senex cordate, tibi: de stramine ni sis,
Cur stipulas ructes, dic mihi, Grammatice?

XXI. In Sybota.

NUper praeteriit domum Mathonis,
Quo corvosque hominidicasque picas
Nemo pluris emit; fuit, Sybota,
Ingens hactenus usque circulator,
Audiit desubito sybota Vates.

XXII. De Libe et Opuntio.

SAltantem modo conspicans, gruem Libs
Affirmavit Opuntium togatam.

XXIII. In Mathonem.

IRa decet forteis, signumque animi cita magni est,
Fortior heic quovis Musca Leone, Matho, es.

XXIV. De Bassa pedente.


page 69, image: s069

CUm gemit et loquitur suspecta est crimine aperto,
Bassa tacet quoties, dissimulando nocet.

XXV. Ad eandem.

DIcebam tibi Bassa, opus est fidibusque, chelyque,
Auriti nimium sunt quia Pantolabi.

XXVI. De Occho.

MOnstrosi partus iam non monstrosi habeantur,
Omina nil quicquam mominis anticipent.
Describit portenta, etiam feliciter, occhus,
Eunuchus, natus de genere Aethiopum.

XXVII. In Vibennum.

QUi pictis salibus, iocisque comtis,
Et prurigine notus Hispalensi est:
Arrosos modo, vellicator, ungues
Lenta sub scabie terit Vibennus.
Quam factus cito Gallus ex Ibero est!

XXVIII. Ad lectorem.

UNius non sunt, variis Epigrammata formis,
Instabili ludunt, scilicet, ingenio.
Quot facies nugis, Lector, vis scire canoris?
Tolle unum, tot sunt, quot tibi sunt capita.

XXIX. In Marculum.

UNa Marculus in toga superbit,
Atque haec lacte novo et nive est recenti
Longe candidior que, puriorque,
Cum nil nigrius uspiam sit ipso.
Omen terribile et nimis timendum!
Nil est scaevius albicante corvo.

XXX Ad Apertam.

AD rombos modo putidosque fungos,
Te fecisse putato contionem.
Pars sannis laceravit impudicis,
Pars te excepit inanit ate plausus.

XXXI. In Sauffeium.

SAuffeium quoties vides tumere,


page 70, image: s070

Et dextram quatere, et femur ferire,
Et frontem tremere, horridaque malas
Spuma tingere ad aurium recessus,
Et sudore rigente sublavari,
Crines erigere, orbibus timendis
Ingentis faculas vibr are flam mae.
Censes bile hominem mala moveri?
Bucca dicturit ille utr aque, Sexti.

XXXII. De Aegle.

IUrabit quoties crucem per, AEgle,
Non fallet, temereve peier abit,
Nil est sanctius huic suo sepulcro.

XXXIII. De Pravolo.

QUem quanti aestimet omnium, rogatus,
Omnes unius aestimare dixit
Assis pondere, Pravolus, Poetas.
Quas censes hominem hunc habere libras?

XXXIV. In Orbilium.

ORbilius facit hoc naso, Ibis quod mala rostro,
Et queritur prorsus nil lepidum olfacere.

XXXV. In eundem.

NIl est Orbilio mage invenustum,
Cui nasus sine fine, nulla frons est.

XXXVI. Ad Lectorem.

HAEc lex sit tibi mecum, amice lector,
Vates, quod lubet, illinam papyro,
Tu, quod non lubet, haud leges coactus.
Sic nobis puto convenire posse.

XXXVII. De Rosillo.

NEmo est Rhetoricoteros Rosillo,
Ambages tenet ille tot Troporum
Quot non secta capit, tenetque tota.

XXXVIII. De Procina.

MAtrem filiolam vocat Procina,
Ipsa est filia filiae tenellae;


page 71, image: s071

Nolunt ordine fati obire verso.

XXXIX. Ad Lectorem.

CEntum posse Epigr ammatis perire
Lectorem puto, quamlibet iocosum,
Verum istuc mihi lectione vectus
Quot mortes numer abis interisse?

XL. In Catonem.

QUi quartus modo dicitur Catonum
De caelo cecidisse, creditur mi,
Non perfectus enim est, habetque prorsus
Caelum plurima digna dedolatu.

XLI. In Bassam.

PEdere Bassa solet quoties iuvenile iocatur,
Et putat in tota suavius urbe nihil.
Odi hominem ignarum crepitus quid ture Sabaeo
Distet, ubi obscena totus in aure cubat.

XLII. De Vibisco.

NEcrudum in fora filium tenellum
Exstrusisse feratur; in popinis
Exercet prius et coquit Vibiscus.

XLIII. De eodem Poetante.

QUi per balnea cuncta, per tabernas,
Insano modo concitatus oestro,
Sursum saepe volabat et deorsum,
Nunc nusquam pote conspici Vibiscus:
Levi contigerit quid huic, requiris?
Quos hausit modo anilium susurros
Pleno deditus ore, fabularum,
Nunc secum excoquit, et diariorum
Vegrandeis vomit ebrius cloacas.

XLIV. In Ollam.

OLla est tam vetula, atque delicata,
Nec Lectorem ad olus tamen requirit.

XLV. De Lucia.

BLaesa est Lucia, pessum ubi ire iurat


page 72, image: s072

Iurat pessulum inire mentientem.

XLVI. Ad Lectorem.

NOlo praemia Lector; invidendum
Gratis posse tibi placere, votum est.

XLVII. In Olorum.

NOn sentit lepidos vateis sine Apolline Olorus,
Hic ambit vestrum, conite Hiacynthe, locum.

XLVIII. In Cosmographos.

COsmographi antipodas cum procudere supinos,
Saucia turba tui sloris, Iacche, fuit.

XLIX. De Erasmo Roter.

QUid mirum, Invidia si nunc tentatur Erasmus?
Maior erat saeclo, qua minor, ille suo.

L. In Capitonem.

CUr tu nunc Capito, Cephalus nunc diceris? illa est
Causa, cui linguae sunt, duo erunt capita.

LI. In Bonnam.

ES Fabae quae latio, Germanis Bonna, puella,
Quam malim solo sis Bona pro Latio!

LII. De Corn. Gallo.

QUaeris Amoripotens Veneri Cornelius unde
Occiderit? res est lucida: Gallus erat.

LIII. In Ovvenum.

GErmanis lacrimas, risum vis ferre Britannis,
Grande quidem o patriae: non mihi U U enus eris.

LIV. In Sophistas.

QUeis sunt omnia vanitas Sophistis,
Quid sunt omnibus inditi Sophistae?

LV. Ad I. Ovvenum.

VErum adeo Teuto nunc repperit, optime U ates;
Pocula dum ex imo siccat opaca cavo.
Scire cupis quod sit? cupidum posare Britannum
Plura: sed a vomitu destitui: hinc lacrimas.

LVI. In Oppilianum.

CUr habet in scriptis nisi, Ave, nihil Oppilianus:


page 73, image: s073

Omnia dictando perdidit ante Vale.

LVII. Amans.

DUm pereo nova mi lux nascitur, altera sordet,
Plus meus interitus quippe salute potest.

LVIII. In Assilientem.

TEr pater est, numquam genitor gravis Assiliens: sic
Est idem, fratres tres cui, Maunogenes.

LIX. Absens homicida.

QUi digitum insurcat, vel sannis quem petit absens,
Quique necar praesens, ambo homicidae abeunt.

LX.
[Gap desc: greek word]

OMnia nosse vagum est, rude nil scire; utraque peridie
Qui nihil ut didicit cuncta tenere putat.

LXI. De Ibello.

CAussidicus duplex, triplex est Rhetor Ibellus,
Fur quadruplex: ipsum praestat Atlantiadem.

LXII. In Raderum.

QUae non percipit, abicit Raderus,
Et non expositor sit Eruditus?

LXIII. Ad Lectorem.

QUis non vult bene convenire nobis?
In prim a mihi pagina Poeta,
Tae, Lector, tibi plaudis in suprema.

LXIV. In Opuntium.

QUando est uxor Opuntio maritus
Est uxoris Opuntius marita:
Nec verso tamen ordine his cadendum est.

LXV. De Aeolo.

NOn umquam sedet Aeolus, necesse
Ne sit surgere: maximo labore
Quam parvo cavet Aeolus labore!

LXVI. De Pilpio.

QUei se Pilpius exserat popello,
Defunctus quoque uti cluere possit,
Invenit vafer, extulitque sese,


page 74, image: s074

Pendens posteritatis in favorem.

LXVII. Nicoleos sanctus Pater.

SCribere cum nomen, Pater o patrate, rogaris,
Dic mihi cur solum NI facis, absque aliis?
Nimirum nuptas dum consectaris adulter,
Conscius amissi nominis es reliqui.

LXVIII. Ad Germanos de I. Ovveno.

GErmana plama Veritatis, audisti
Britanna quid Lepore dixerit duro
In te, tuosque, Musa, pro Pholo, potus?
Prius monentis erubesce contemptum,
Dein caveto. Veritas tibi sancta est
Etiam bibenti: Serios cavillanteis
Vocata saepe spernit, atque deridet.

LXIX. De Macro.

OBsonat quoties Macer, tuetur
Ut cui porticus ipsa sit cinaeda.
Nil lascivius est vorante eodem,
Extra Stoicus, in domo Cyniscus,
Convivas cavet hanc Macer per artem.

LXX. In Catratorem Criticastrum.

TOto nihil in vate nisi verba Latina
Martiale, quae tollere satagit omnia iste
Interpres, inepte stolideque tam pudicus,
Sic perdidit unico labore Roma vatem
Famam illepidus, nomine raso, Criticaster.

LXXI. Amatorium.

LOnge Augusta magis lucent tua lumina, quam qua
Delia tota sua desidet in specula.
Illius arbitrio nox, et non tota, tenetur:
In medio lucent fulgura Sole tua.

LXXII. De Orbilio.

INserias sectae faciens regique patrique
Prisciano, princeps discipulum, Orbilius.
Grande supercilio pondus sacr are reciso,


page 75, image: s075

Ter tantum nasi de gravitate, cupit.
At nusquam tonsor, nusquam Laniusque, Cocusque,
Subsidio, cultris grandibus, esse volunt.
Hinc statuit dubios, saeva Pietate, triumsos,
Ora ferens toti dilaceranda Scholae.
Hinc modo, larvali specie, lacer undique, prodit,
Ipsum illum inferias ut sibi obire putes.

LXXIII. De Aufido.

MUlta cupit quoniam qui pauca habet ants; videri
Ne possit, mkavult Aufidus esse rudis.

LXXIV. In Sophistas.

TUrpis peditum habet suis Sophistas
Germana rata lingua de loquela:
Quantum est haec Sapientior Pelasga!

LXXV. Ad Ios. Scaligerum.

ARma Iovis, quondam bellax tentare Typhaeus
Ausus, habet quae non, fulmina, sic cupiit.
Attamen incauto fur atus ea ante Tonanti est,
Bacchicus ut Nonni detonat ore furor.
Non aliter vestris armati proelia tentant
Indocti scurrae, Scaliger, a iaculis.
At manet hos eadem diro vindicta Gigante,
Quorum est cum fratre hoc terrea. Nobilitas.

LXXII. De Aufido.

CUr dicam studio Aufidum vacivo
Semper litterulas putare nauci?
Per somnum velut advolare possit
Quae, doctrina, laboribus paranda est?
Ne se scilicet arbitrentur omneis
Pauca scire, nihil tenere mavult.
Nam qui multa cupit, tenere pauca
Abscondens reserat, tegendo monstrat.

LXXVII. De Bavilio.

NUgas Bavilius bene eruditas
Se proferre Epigram matum in cloacis


page 76, image: s076

Vulgo iactitat, illae quas Camenas
Qui nugas sibi habet bene eruditas?
Verum is furcifer in suo se oleto
Cum porois simul, et canum cohorte,
Quantum collubitum, licet, volutet.
Nileio suavius est sua Minerva.
Cui sunt omnia susque deque vota,
Saltim ut rancida, iure de suillo,
Hesternus popa quam reliquit, offa,
Solari queat ebrium, suopte
De se scilicet aestim atione.
Et quid pensi erit arido Sophistae
Cui cum ventre suo horridum duellune
Absque omni fremit aere missionis?
Placando cui tot cacat supinos,
Et tot versiculos vomit famenteis,
Ut nullo numero tenere possit
Foedarum mala concacationum.
Quae postquam miser oppido Poetae
Deglutire iterum videt necesse
Doctos convomere occipit Poetas.

LXXVIII. Parodia Catulli.

LUsi nescio quem modo in taberna
Qui, cum mirisice librariorum
Foetor carmina BavilI extulisset,
Admir ans velut haec, manuque tollens
Dii, dixit, Sonivisium supinum!

LXXIX. In Orbilium.

EXtispicum exspectant collegia te, Orbiliane,
Doctum cum paucis ante natispicia.

LXXX. In eundem Parodia.

RIsi nescio quem modo in cloaca
Qui cum perlepide Patrocliani
OrbillI scelera omnia explicassent,
Appludens velut his, favensque clare,


page 77, image: s077

Dii, dixit, Natibaubitum disertum!

LXXXI. In Stoicum.

INfelix, excors, exsul lare, falsus amicus,
Stoicus es, si sunt, Scorpio, tanta tibi.
Nil opus in miseris elementis perdere vitam:
Tota tibi est olid porticus apta senis.

LXXXII. In Nartium.

NArtius, insessor qui gloriolae est alienae,
Cognatasque suo nomine vendit opes.
Infelix nimis est, qui cum sit turipis adulter,
Nil potis insesso est efficere in thalamo.
Poena gravis facti est, ubi non est una voluptas,
Heic constat duplo crimen adulterii.

LXXXIII. In Aullum.

NUmquam paret ubi esse nescit Aullus
Convivis super omnibus vocatis
Quot possit quoque crastino sat esse.
Sic qui vix semel, Aule, te vocavit
Bis pascit, gula primitus; deinde
Corrasor satiatur, atque avarus.

LXXXIV. De Lipsii tumulo.

CUr LipsI ad tumulum sint cuncta recentia quaeris?
Abi, Vetustas hocce tota deiecta est.

LXXXV. In Sausidium.

SUspicio est nequam, ne nil fecisse videri
Possit, nil quicquam, Saufidianus, agit.

LXXXVI. Griphus.

GAllica quo scabies linitur curanda; Poetas
Vindicat a rapidi temporis interitu.

LXXXVII. In Hillonem.

APpius hactenus est, factus nunc Arrius Hillo est,
Ante babo, nunc est Baro, Fabullae, mihi.

LXXXVIII. In Barinum.

IN somnis usstuit Medicus potare Barinum,
Hinc bibit is totos, Pontiliane, dies.


page 78, image: s078

LXXXIX. In Orbilium.

NOn vult Orbilius Iuvenes nutrire capillum,
Ipse sui quota pars, Crispe, supercilii?

XC. In Bavum.

AEQua Bavus melli dulcedine carmina condit,
Credo, Sardous si patria abque domo est.

XCI. In eundem.

TE litter arum ineptus esse nullarum
Bauville, dixi: ingentium trium qui sis.

XCII. In Briaxin.

QUis vatem esse gravem neget, o Taubmane,
Qui rumpit cunctos vix recitans, pluteos?

XCIII. In Eunum Satiricum.

IN Saturos Satiris nemo prior invehat Euno,
Visus is hoc anno est sobrius esse semel.

XCIV. In Catonem.

OMnia si prisci Cato non habet iste novellus,
Porcius est gente et mente tamen geminus.

XCV. Orbilii Schola.

ORbilii non est Schola pulveris illa cloaca,
Pus scabiesque urbis cruda: quid ergo? Chole.

XCVI. In Leum.

QUid non patrat Amor? fecit moechumque virumque
Foemellae unius, Sosibiane, Leum!

XCVII. In Logicum.

DIsserere est Logicum cui, Quintiliane, Sophistae,
Quid restat nesit Rhetoricum metere?

XCVIII. Ad Lectorem.

INiecisse manum Colofoni te puto, Lector,
Nugonum ignosces ultimus huncce iocum!