HOc iuvat, hoc magnum est, toto mesole legentem,
Solum me libris pascere posse meis.
Hoc, nisi tu expertus, noli decidere, Lector,
Divitiis iacto ditius esse Midae.
PRorsum ignoscimus hunc tibi, Scioppe
Morbum; quo maledicis, et minaris
Longis omnia cornibus pericla,
Quamvis stramineo furore caecus,
Incepisti etenim a tuo pudore.
STertenteis necat inciens voluptas,
Let halis cui somnus est, quid est mors?
NIl incendia praeter, atque pugnas,
Regnorum excidia, urbium ruinas,
Undanteis fluvios, Cruoris imbres,
Casus siderum, et ignium volatus,
Et stridentia nubium duella,
Et quicquid furit impiis periclis,
Narras Pontice: quid piacla tanta
Portendant, ego, Pontice, explicabo.
Latrantem tibi Panticem minantur.
PArva tibi nostri munuscula mittimus horti.
Scis quam magna putem? praemia tanta nega.
BEllissime omnium ille dixit in vitam
Eam fritillo tesserisque qui aequavit.
Mulier fritillum est, tesseras viripraestant,
Horum profecto vita vortitur causa.
Et ut fritilla plera non habent fundum,
Ita nullae mulier fundum habere confessa est.
Ut tesserae persaepe, dum cadunt, rumpunt,
Vel prorsus amittuntur, hoc modo prorsus
Etiam viriles saepe tesserae peccant.
HOrresco referens tuum Magistri
Tantum prodigium, Orbili, cacasti
In nasum nate propria magister.
NEscis me, puto, casta tu, Priapum,
Seu scis, seu simulas, utrimque sentis.
QUaedam me esse Deum negat Puella.
Cum sit Sidere sub meo creata.
QUi fuerat calamus vecordi poena tyranno,
Hic idem ultricem te, mera Suada, necat.
Hoste iuvat caeso sua transdare viscera ferrum,
Nullius aequarunt sceptra meum calamum.
URinti candide, pol puto esse dudum
Factum nil tibi quod mei tributum est.
Istuc te rogo, si dein libellos
Condendos Epigram matum putabis.
Ne totis Elegos canas libellis;
Angustae putet hoc iocositatis
Si quis cetera nil sapit supinum,
In chorda tamen unica senescit,
Hoc vestris ego dictito libellis
Urinti candide, tu deinde nostris
Si quid non placet, explica; placebunt
Emendare ubi siveris libellos.
CUi scobs sanguinis est vicem, Scioppe,
Cui pro salsa anima est nate e Catonis
Immanis crepitus. Cui cerebrum
Stercus vulturis arbitramur esse,
Fungum in pectore cui vicem esse cordis,
Dic qua sis ratione rex furentum?
DIspliceant tibi ne forsan mea carmina, Lector,
Auctori noris displicuisse suo.
CUncta docent flammis et pugnant interituras,
Ut inde stoi pene delirent senes.
O superi, quib us est caeli data cura, cavete
Incendiarios, meros ignes spuunt.
PArs rasa est, pars comta tuae, pars eruta, barbae,
Tot vestes, vestes quod tibi sunt, cupiam.
RIdentem quoties vides Ripinam,
Phoenicem puto mortuum, Sabine.
AGnoscunt quaedam tactas sese esse puellae
Victoris VigilI carminibus lepidis.
Ipse tamen nescit; quod si quae credere non vult,
Ecce manus decies abluit ille suas.
NOn vis credere te mihi, Sabella,
Ut credas, mihi credo peier andum.
PIstrinum, Fere, nominari et esse
Concedis socium tuum catervam.
O Collegia quanta asellit atum!
SAne sunt Asini, Ferine, quod tu
Concedis, socii: Molam sed illos
Non est vertere, ni simul vigenteis
Evertant Populosve Principesve.
FRons ubi, Clare, tua est kcuitanta mole laboras?
Imo ubi tu, Clare es? neutrum ego conspicio.
PRocul a libellis carmen aridum scribo,
Cum succiplena redierit domum Musa,
Tibi indicabo, tamdiu vaces, Lector.
Negas? iocaris. Imo per iocum fallis.
MAgnanimi manes iuvenis, queis Patria nata est,
Ne sursum ingenteis oculos attollite; Caelum est
Inferni via rupta lacus. Prior Hercule magno,
Trans Erebum superos Romaepetit igneus Hector.
Patria, diique valete, salus mors nostra Deorum est,
Nemo umquam Stygias tetigit pretiosior umbras,
Roma ruens stetit, et cecidit vice, Curtius, orbis.
IMplevit Fatum Romae, Stygiamque paludem,
Hic regnum vere condidit Italiae.
PRimus Belgarum iuvenum vexilla FruterI
Erexit, libris unde medela, Lepor.
Ingenio certe primum studioque fuisse
Naufragii magniparva tabella probat.
Hanc quoque livoris lacerandam saepius astu,
Eripuit Dusae conscia nobilitas.
Macte animi, divine puer, tibi carmine nostro
Immortale volat Fama parare decus.
TE quoque Graiorum felix medicina Poetis,
Ante diem propera forfice Parca metit.
Vive tamen meritis; si non est corpore toto,
Grandaevus magno pectore Nestor eris.
DUsa decus iuvenum, Veneris formosus Ocellus,
Aglaiae pullus, delicium Euphrosinae.
Cur perit ante diem? Patrem superare volebat,
Virtute invictum quem statuere Dii.
GErmani flos ingenii, rectissimus alta
Indole iudicio plus, Gulielme, sene,
Ecquid habes fati quod ponas munia contra?
Explesti centum aeate senes iuvenis.
GEmmantem dictis asinum deduxit ad aurum
Denuo eum unde aevi exstruser at invidia.
Invidiam magni dum non fert Colvius ausi
Madauraeperiit, non sua, fata Sophi.
FRancia quo pridem laeta hospite gaudia duxit,
Germana te exsul macto salute Vigil.
Exsulium miraris? at hoc in flere iuventae
Desidia victum, suspicor esse domi.
NOn mirum tibi, Lips, dolere dentes,
Cui sit lingua novacula expolita.
LEctor, non tibi tam volo probari,
Quantum Grammaticis volo improbari.
Fallax regula ducta de magistris
Mendico stuprat ambitu potentum
Heroum ingenia, et Saleis retundit.
Quisquis volt homini placere; summa
Optet Grammatico ante displicere.
Quicquid vita habet utile et salubre
Vero Gram matico cicuta vera est.
QUi Solem anticipant somno, noctem ebrietate,
Hos ego legitimos exsecror Antipodas.
PEndentes fatis, mendicanteisque alienis,
Ignor ant propriae qui male sortis iter.
Infelicem hominum turbam, sine mente domoque
Errantem ignotis undique numinibus.
Consulere insipidum est; istac quod discere norma
O adulescentum, credula turba, potes.
Prospera si dicunt falluntque; miserrimus illo es
Frustra exspectando quod cadis ante diem.
Asperasi dicunt falluntque, miferrimus illo es,
Citra rem quod atrox te timor excruciat.
Vera ubi praedicent atque aspera, iam miser illo es
Quod vativ vim animo gnarure praecipias.
Vera ubi praedicent et prospera, depascendum est
Spe fati quam dat regula, laetitiam.
Dum que bona exspectas subrepent aspera longo
Tempore, quod spem inter remque, locant superi.
QUos docuisse decebat, eos seducitis, in vos,
Estis, Theologi, nempe mathaeologi.
FUere quondam saecla, queis fuit Virtus,
Achillis hodie nil valet, vafri cuncta
Ulyssei persona; quisquis Heroum
Gestare clypeos, armaque acria affectat
Vulpina ducat pectora; et Leoninos
Vultus supina simiae exterat larva.
Non praemia hodie, quippe praemium, Virtus
Sibipte sola est, sed calumniae adfectat
Fugam potentis. Quisquis inter agnatas
Acies stetit, timere militem arcana
Odia suorum est, nil opus feros hostes.
Praevaicatur saeculo, sapit quisquis.
Furit omnis ordo, ne Poeticum dicas,
Inprivilegia orbis ingruit Vatum.
Et nos miselli, quid sit utile et sanctum,
Libris sepulti disputamus in magnis?
Sanctum profanum est, utile utile est ventri,
Avarum honestum, sanguinis sitis Virtus,
Crudelitas est innocentia, stuprum
Est castitatis norma; ceteris parco.
Quia absque culpa, nec queunt recenseri.
Quacumque fulgur luminis oculi mittunt,
Videre neminem est amare Virtutem.
Sta Vigil, et acre fulmen igneae mentis
Oppone saeclo, sola si domi Virtus
Tecum latebit, non tamen perit tota.
Communis error maximum decus spondet,
Si contra eundum solus ipse censebis.
Caeci in tenebris mille luridis palent,
Sophiae Lucerna tramitem tibi ostendit.
Audere contra saeculifugam immotum
Statum tenere laudum adorea est princeps.
CUm sene quae puero nupta es, Lecania, quam te
Malle puto ambobus quod viret in medio.
Sed iuvenis nervi non est honor, optima, valde
Vulgaris, raro hunc dant iuveni superi.
Ergo illo periisse tuos, Lecania, Lectos
Crede, quod heic rebus nomina sunt propria.
ULcisci si quis volt saecula, sic opus ille
Scribat, uti vivunt saecula, non aliter.
Obscaenos si quis rabido notat ore notanteis,
Eradicatis huic opus est vitiis.
LOngis astra logis, et fati conscia signa
Sollicitans, in te, perfide, quando redis?
Te disce ex astris; si te scis, cetera Mundi
Dedisce, in te uno iam periisse tuum est.
FElix, Balthasar, omnibus diebus
Queis vixit Vigil innocenter albo
Tecum pectore, Leucori in diserta.
Post grande spatium suum salutat
Unum temporis impotem sodalem.
O Lux candida singula atque cuncta
Tecum quae mihi, Balthasar, iocanti
Olim praeteriit: Quid actites tu
Ignorabile prorsus est sodali,
Ipsus quid faciatve desinatve,
Ipso notius est tibi Poeta.
Nam de pectore quod suo, nec ipse
Semper scit quid agat, tuo lepori
Servit quottidie, et tuam figuram
Expressam gerit intimis medullis.
O suavissime Balthasar meorum,
Quam tecum iuvet esse, si voluntas
Fatorum foret; ElysI in viretis
Istud temporis actitasse credo,
Defluxit mihi quod tibique quondam
Iunctis unanimi lepore vitae.
Nunc felix mihi vita nunc beata
Censetur, super invidos furores,
Cum pars optima vix acutioris
Regressum subeat secuta mentis.
O suavissime Balthasar, meorum,
Tune umquam nitidi tui sodalis
Gratos versiculos manu tenebis?
Atque ad basia protinus movebis?
Et Soles niveos, recogitabis
Luces purpureas, dies beatos,
Felices simul et simul beatos,
Queis nos iunxit amore prisca Virtus?
O Solem niveum! o diem beatum!
O lucem super imvidos honoram,
Istos versiculos tui sodalis
Qua post tempora tanta conspicatus
Et laetaberis, et salute multa
Victorem dabis esse muneratum!
Istam vivere me iuvabit in spem.
Istac spesine mortuus putabor.
FOrtuna et virtus quo certavere theatro,
Exhibet hoc magnipagina culta Sophi.
CArina quo volare per fretum Remo
Apollinis probatur, inclitum nomen,
Sacer Georgi, avere te iubet Victor.
Summque numen, et suae Deum Fame.
Mihi iuventa, flore picta lucenti,
Virum per ora ducit igneum lumen
Uti iocosa per ioca, et leveis risus,
Salemque candidum, integrosque per lusus
Perire dictitetur arrogans secta
Tenebrionum, in alta qui virum saecla
Et eruditione principum technas
Sacrosque muginantur impetus caeci.
Sed ista nostra dicta, quamlibet denso
Lepore culta, aculeisque conferta,
Iuvenculi videntur esse ludentis,
Viri attrabenda pompa magna florentis
Nitorecuius, atque mole conspecta,
Retusa cesset impiae luis pestis:
Modo aetheris per alta quae volans septa
Adurit astra stammei veneni vi.
Libensque tollat omne, quod Deum est germen,
Suique monstrat aetheris facem Mundo,
Librosque condit, undi res Vetustatis,
Adesa prorsus impetu trucis saecli,
Suos potita rursus Entheos cursus
Resumat arma Barbaros duces contra.
Ades beate Reme, te ducem contra
Duces sequemur efferostrucis sectae.
Tibi gerenda sunt superba vexilla,
Quibus vetusta surgat aevitas caelo
Recentioris impudica vis nasi
Domi latere, non in alma prodire
Apollinis velit queatque fulgetra.
Carina nunc in aequor exeat Famae
Vetustioris elegantiae; Vela
Casaubono regente, regna defuncti
Cui dedere Litteraria Scalae
Boni catique, nec viri minus docti
Gruyteri tenere nobilis proram
Lepor canetur: alter huius Europae
Ocellus, ille, Ritter husius puppim.
Georgio regente Remio remos.
Beate amice, te beatus auctore,
Amiciore quem foves, scio, affectu,
Vigil triumfo, Barbari cadunt mores.
VIrtutis facies non est imitabilis ulla,
Exemplo nisi quae ponitur orta bono.
Scilicet ipsa omnis non est inventio vitae,
Est imitari illam saepe laboris opus.
Ergo velut speculo vivae depicta figurae
Essigies, speculum si valet, illa valet.
Unde sui vultus descriptum discere quisque
Autographum, dum se non videt, auctor habet.
Emendare malum, sed confirmare decoum,
Oppositis radiis laevis imago docet.
Prorsus ea ratione diserta scrinia Pluti
Inspicimus, quibus est mens operata Deo.
Heic genero sarum florent incendia mentium,
Virtutisque sacris ignibus ardet honos.
Effigie si quis tetra spurcabilis errat,
Ad speculum emendet, quaeplacuisse negat.
Effigie si quis pulchra spectabilis ardet,
Exemplo firmet Regia dona Ducum.
Adde quod armatae comes est pacata Minerva,
Et calamum mutat casside, et armalibris.
Bellica nam virtus sapienti examine pendet,
Factaque castigat Martia, sancta Venus.
TErrarum scelus esse se libello
Ultum Euphormio iactat; idque acerbe.
Terrarum scelus ultus est acerbe,
Ultum qui dedit ignibus libellum.
NEaera flos tenerrime omnium, et Rosa
Hyblaeo in aequore omnium
Lepore prima, cuius aureis Charis
Secunda Gratiis favet,
Venus venusta cuius osculo insidet,
Cachinnulis Lubentia.
Vigil Poeta, n='ii iuvenculi
Amicus omnium optimus,
Caduca fata dum moratus est humo
Iuvenculus tenerrimus,
Neaerate salutat, atque lacrimis
Dare imperat modum gravem.
An ille qui petivit ElysI choros,
Potente mente numinis,
Reverti ad ista sacra vostra, flebili
Adactus impetu, velit?
Nec ille nempe, nec reverti eum placet
Iis, amare qui canunt.
Enim ille diis probatus, et diis semel
Receptus in sacrum ordinem,
Caduca cuncta nullius cici aestimat,
Vacatve gaudiis suis.
Tamen, Neaera, quin leporis improbi
Memor siet, nihil nego.
Amabat ille te, utisque Gratiis
Erat velunus aptior.
Sed ille me, suprema per, sua manu
Notata dicta, in omnibus
Suum tenere iussit ut meum locum,
Neaera, te Vigil pete,
Meamque vincicare iure ventito,
Volens veni in meam manum.
Procus nec ipse Bartbio meo minus
Habebor esse Nobilis.
Anacreonte quamlibet procul lepor
Meus recedat illius.
Vigil Poeta, per duellis omnibus
Malis, bonisque deditus,
Neaera te ambit, omnibus prior procis
Lepore, Gratia, Manu,
Eum si am are nomine abnuis suo
Amare n='ii voles.
Et ipse nomen eius, ut suum sibi
Adoptat, optimo modo.
Ita abnuens quoque illum am abis, et proci
Volens migr abis in manum.
INdicta nobis maxima est necessitas
Bene faciendi, Iudicis qui maximi
Et omnia intuentis ante lumina
Versamur omnes. Cogitemus hoc modo.
CUras inanes, perperamque mordaces,
Evisceremus exigendo per vitam.
Nam vita si quid sit, sciemus, extemplo
Ratione vitae, quid siet refutandum
Ut et ferendum, consequemur argute.
Est Umbra vita, Sonus, Omago, Pulvisclus,
Fumus, Cinisque, Transitusque, Ventusque,
Fluctus, Procella, Radius, Ardor, aut Frigus.
Curulis aetas transit unico in puncto,
Quamque illa fuerit longa, cum fuit, nescit
Cui fuit. Opaca fuscat ut diem nubes
Illuminatque denuo nitor Solis:
Sic fuga supinae Sortis omnia abducit
Nebulis, dieque comit integr a rursus.
Nemo beatus tam fuit, colens vitam,
Quin miser ab aliqua parte fuerit erroris.
Namque error ipsa est vita; longior, quo ipsa
Se longiore extendit ambitu retro.
Vitae quod instat Timor id omne funestat,
Quod praeterivit hoc habetur insigne.
O Cura cuius gratia necas monstri
Tuum celentem! Vita maximi demum
Pretii putanda est nullius putans sese.
DE te plurima qui locutus essem,
Hoc poenae mihi, Clare, dictitavi,
Ad te plura uti cogerer referre.
Salve Clare, Tenebrio impudice,
Lurconum pater, Alpha combibonum,
LucilI Subulo, Premique-pullus,
Ingens criminibus sacris Theatrum,
Doctorum opprobrium salax virorum,
Postica nate nate de Lavernae,
Impurissime Schurra, faex Latronum,
Fetens Bambalio, putris Cyniscus,
Turpis bellua, nominisque versor,
Morum prostibulum, ruina Iuris,
Nil non, Clare, mali, nihilque recti.
Obscure, horride, teter, inquinate,
Istic de titulis tuis minores
Narravi tibi; postmodo reponam
Maiores quoque, nunc boni aestimato
Quos valde properans tibi enotavi.
Unum sednequeo inde praeterire,
Indoctissime grammatum magister.
UNum adeo nomen novi, quod nesciat inter
Innumer a includi Grammaticum canone.
Quaeris id? est SAPIENS. qui declinaverit istud,
Audiet hoc ipso nomine Grammaticus.
OMnia cum dixi, nondum te, Scaliger, apta
Dixi. In te dicto dicere cuncta queo.
INvictus Pater est. Sed tu vicisse parentem
Diceris, haec solo Laurea digna Deo est.
ADflicta curis mens mea haud vulgaribus
Unum istud extra vulgi habet fortunia,
Quod rebus in furentibus iocis queat
Vacare secum. Donec in caelo nitens
Phoebi corona volvet immensum diem,
Humana donec natio terram incolet,
Commune nobis gaudium Felicitas
Mundi datur a est. Priva si fata absono
Quatient tumultu; publicabim us mala
Privata, publico ut fruamur gaudio.
Necessit as deesse multa si iubet,
Mihi me deesse nulla coget Hercule.
Intra me habebo gaudii causam mei,
Qui mihi meorum exscindet arbitrium malum,
Me perimet ipsum. Casus et Sors aspera
Eos fatigent literas qui nesciunt.
Hoc educatus ipse succrevi modo,
Vulgare ne quid sentiam, spirem auto loquar,
Fortuna me nec deicit, nec elevat,
Statu potente semper insistam mihi.
Ridente fato, turbidi procul metus,
Plor ante eodem, somnium spei procul
Nidificat a me. Mente constans nobili
In astra tendo verticem, et iuxta Dei
Participo Numen. Quisquis erigit caput
Arbitrio Fortunae; eum illa deprimat,
Premente qui submittit asper a latus
Is elevetur, poena sic poenam premat.
Sigaudio moder abere, inclitus statu
Semper manebis prospero: Aura quem levat,
Hunc Aur a rursum deicit: Sortis faber
Sibi quisque privae est. dura dedignor pati;
Ut fero futura sortis est facies meae,
Spernam dolere; Vulgus extr a litteras
Quatiat querelis mollitudinem suam.
Constantiae sum Mysta, nil mecum tibi est
Ventosa domina semper instabilis rotae.
Dei Sacerdos, Numinis plenus mei,
Ieiuna calco Flamina invidiae aridae.
Mihi me probare, conscientiam meam
Servare castam, nil mihi remittere,
Cuncta imputare, vota cuncta sunt mihi.
Dis esse nolo; pauper haud umquam fui
Nec sum futurus. Quippe vaturae mihi
Satis est quod est satis, adfluant hostes mei
Opibus nefandis; fomite omnis impii
Ausi. Deorum amicius appeto Deos.
SErvit per totum facunde, Tarentius annum
Vix uno iuris qui sui, Ovvene, die est.
VIctor facete, cum recesseris solo,
Tuumque nomen marmor ossibus supra
Volitabit albis, cinere cum Vigil levi
Gravitatis istuc Os decorum carmine
Mutabis, et sepulcra vix noscet tua
Quae modo vigentis, Fama, adorat indolem
Aliquidne censes te recepturum lucri
Ab hoc labore quem iocando concoquis?
Cum Fata lumen clauserint semel tibi,
Super ossa nomen innatabit frovolum?
Harmonia corpus cum resolverit sua
Vegetaeque mentis adierit Deos vigor,
Nomen superstes an futurum tibi putas?
Quod si futurum maxime concesserim,
Ad te quid inde Gloriae aut Lucri dein
Pertinget, inter vetera qui vocabula
Oblivionis caecum iniveris specum?
An tuba Poetam laudis excibit solo
Blattaeque pastum clara subducet suum,
Qui nihil habere, nil quoque esse iam queas,
Post fata famae ut surdus intersis tuae?
O Caecitatis quanta vis mortalium est
Atque inter illos sapere qui soli putant!
Felix profecto quisquis in tenebris suis
Cursum beata mente transmisit domi.
Vulgaris aura plausibus cuinihil
Dempsit dolosis, ipse sed dominus suae
Vitae, per annos tutus incedit graves
Expers timoris, gaudii spreter levis.
Iucunda cui sunt otia, ingenua placet
Laeto Voluptas, Ille non tumidas procul
Adorat aulas, mente securus gravi
Sibi principatum vindicat mundi sui.
Quae lauta multi dictitant, ille omnia
Numquam cupivit, nec potitus abnuens.
Sibi notus uni, ceteris incognitus,
Divum beatos vivit in terris dies,
O Vigil inepte, quibus ineptiis vacas?
Contemne tamdem Gloriam Famae irritam,
Vigilando, agendo, vita transit alteri,
Ignotus hospes ipse te interim fugis.
Incumbe porro menti et animo propriis,
Satis disertus es ipse si places tibi,
Noli alta regnis ceptra frivolae tui
Offerre Famae: Fama fumus est fugax,
Brevis umbra, Sonitus, Aura, foliorum tremor,
Fluctusque ponti. Quisquis inscendit heri,
Hodie pudendo fine decidit procul,
Hodie elevatus, deprimetur crastino.
Perendie subsidet ille qui Rotam
Cras altam habebit. Fama talis vortitur.
AEternitatem somniant multi arduam,
Sed stolida turba est. Vita quae vitae datur
Ea vita sola est; charta non potest cui
Dare, fata quod negare voluerunt Deum.
Et posterorum quisquis attinget dies,
Non erit, ubi esse somnio credet suo.
Nam qui futurus est, modo esse non potest,
Modo esse qui volt, non sutur us postea est
Postquam esse desiit. Negari non potest.
Sanguibiba Musa, peior atra hirudine,
Viventium populatur exstanteis opes
Vana futurae spe premens Famae viros.
PLurima Putschiadae miratur Fama, Deisque
Invidiam propero funere multa facit.
Putschius at nobis cum ceter a nobilis esset,
Hoc immortalis, tam cito quod perit, est.
FLos Equitum Saxo, Prisce flos unice salve
Doctrinae, magnis aemula Fama viris.
Ante diem nisi moris propera te falce tulisset,
Vita sed est duplex tollier ante diem.
INgenii fervor si concessisset in aestum,
Deque aestu factus esset abinde calor.
Deque calore dein, Palmeri candide, vobis
Temperies, esset Palma tua ingenii.
Omnia quae nobis interpolavit acerba,
Dum propera secuit te fera Parca manu.
Tu tamen ingenii tanta aeternabis in herba,
Multorum fructus tangere quam nequeunt.
IMpar sis quam vis magno congressus Acbilli,
Invidit tamen hoc Livida Morta decus.
Illo tu maior nobis, quod scribere nisus
Occidis, in vitae Laudibus est obitus.
MAlum cum tulerat Diona magnum,
Malebat duo, quamlibet minora.
QUaeritis Heroa Pathicus quid morte patr arit?
Invidiam vitae Salvius enecuit.
TAmdem bellua centiceps peribit,
Sed vivet tamen illa, te legente.
Triginta nitidos vides libellos?
Toto tempore deinde seriandum est
Vitae, sit brevis illa, vel sit ampla,
Cui, laevi puero decem bis annis,
Dant ter mille Ioci rudem Leporum.
Nam tot sunt tibi ter decem in libellis
Victoris VigilI, boni Poetae,
Sexaginta Epigr ammatis racisis.
In se scribere quae decet Poetam,
Sed Victor, VigilI Neops, omisit.
Addes tu, bone Lector, et iocando
Ulcisceris am abilem architectum
Ter mille, ut decet et iuvat, Iocorum.
LInguas quod sibi Baebianus esse,
Queis possit variis loqui figuris,
Proclamat bene quindecim: Figura est
Linguarum puto non minus duarum.
TE, qui nomine nobilis SerarI
Tantum Scaligeris nocere credis,
Totis vix memini notare libris
Triginta semel aut bis: o Serari
Contemnas Pueros: meridiamur
Cum quid Loiolae hactenus sacramus.
Instat tempus, habere cum libellos
Possitis gravido furore dignos.
Nunc praeludimus in ioco et lepore,
Teque istu8c lepide satis monemus:
Inter nos fuit hactenus iocatum,
Si conaberis inde belluari,
Hoc praecone tibi renunciamus
Inter dissimiles malos Amores.
MAximus est liber hic quia et ultimus. o bone Lector,
Quam bene librorum maximus est minimus!
VEla quid in laudes vestras compescat eunti
Quaeris, o eximiorum optime, Casaubone?
Cum superis bene qui faciendo certat, habere
Immortalem Operum testem opus Auctor ha
NOn aedepol, Scioppe, quod velim tibi
Bene, ista laudibus tuis
Devoveo carmina, et Leporibus novis
Frontem rubore tibi induo.
Sed quod pudere te mihi intersit, quia
Perire te votum omnium est.
DUm matrem exercet, propria est in matre sepultus,
Numquam te natum, rustice, credideris.
TEllurem domui dum vixi, Rusticus; illae
Dum sepelit rursum me peperisse putat.
VUlneribus vixi; quo sim concisus, et unde
Quaeritis? hoc virtus vulneris instar habet.
IGnoti tibi forsitan, Baville,
Tot te rupimus usque adhuc iocosis
Lascivi sine fine, Cantilenis.
Tu me ulcisci avide volens, ut horum
Nullo carmine te deinde rumpam,
Lauru saltim habili mihi minator.
Illius nam ubi videro vel umbram,
Elinguis subito, Baville, fiam.
MUlto plurima, Sange, lusitavi
Tecum, ter decem in aureis libellis.
Vel si auro pretiosius quid ipso est,
Istoc est honor esse te in sepulcro.
Sed tu ignosce tibi, Ferine Sanga,
Est aurum quoque plumbeum in sepulero.
OBscurissime Clare, quo Sodale
Turgescit vitreo furore Sanga,
Angendis modo fratribus relictus.
Te cum luce tua valere tamdem
Et densis nebulis pedem emovere.
Praetoris vice fervidi iubemus.
Istuc queis rationibus, requiris?
Libris imminet um bilicus istis.
EXtremis decies ter in libellis
Omneis ex animo saluto amicos,
Tu quisis Coryphaeus inter omnes,
Bis salve mihi, furcifer Scioppe,
Ut possis semel interire recte.
Istuc si facis, es bonus, Scioppe.
CUm traherent longi serum Colofona libelli,
Et tam dem in summo fine nataret opus:
Adscribenda tuo quaedam pro nomine duxi,
Orans antiqua ut constet amicitia.
Neve meum posses seros oblitus in annos
Ingenium numeris non celebr are tuis.
Orbiliana Charis; quam qui non laudat amice,
Revera excessit Gramm aticos Canonas.
CUm naso mihi quid tuo, requiris,
Tot sit vel fuerit libris, magister?
Nil, prorsus, puto. Nam tibinec hilum
Cum tanto fuit uspiam Sophista.
INiuriosius nihil tuo quisquam
Reperire naso quit, Magister argute,
Qui clam at usque sed auribus caret semper.
VEntidio genitus, Crassos quid, Tucca, minaris,
Et frustra incendis fronte supercilium?
Fata licet nato malint tibi parcere bella,
Aut etiam claris inserere ordinibus.
Deprensum in magno transibunt nomine; velcum
Exemplum cupitent ponere, deicient.
QUi cunctis pateo palam puellis,
Quid tecti mediter rogas, Priapus?
Omneis haec tibi conteget priores,
Omneis haec tibi deteget futuras.
Proh dii, copia quanta mentularum
Isto sub mihi fascino sepulta est!
ANtisapus contra sapit omnia: si bene sentis,
Omnibus hunc prorsus sensibus eicies.
OCtogesimus ultimi libelli
Lectorem, Lepor, ultimum salutat.
Si salvere tibi vacat tot annis,
Ter millesimus hic repente fies.
HActenus in patria lusit Vigil arduus acta,
Et Latiis vicit Barbariem numeris.
Hinc venit ad Gallos, ParisIque volubilis urbem,
Maiori versans digna supercilio.
Non quod ibiputet Ausoniae plus esse loquelae,
Quam dent Germani corcula blanda Soli.
Sed quia Causabonum sibi Gallia vindicat. Ille
Est ubi, Roma vetus esse putatur ibi.
IAmbi Poeta, quale nec Flacci melos
Lyra dedicavit ad Patrimam virginem,
Cadaverosam quod Scioppii cutem
Numeris superbis, tortilique carmine
Deum propago sola quod meret, quatis!
Eo hercle, Baudi, nomine assurgat tibi
Modimperator altus Ausoniae lyrae.
Nam scire se demittere, atque in tempore
Malos sagaci fulminis vi ulciscier,
Supra Poetam est, si quis attonita manu
Phoebea pulsat ebora divinae fidis.
Sic fulmen acre torferit quivis Deus,
Vel diva quaeque: Iuppiter solus potest
Flagrante flamma scelera mundi vincere.
CUm puer ardenteis ardens transcerneret undas,
Creseeret et nullo se redam ante furor.
Ah saltim sinos, dixit pulcherrime, recte
Odisses, de istis nil quereremur aquis.
At quia nec redamas, atque oscula reddis ab unda,
Et propior iungis cum propiore manum.
Nec tamen infelix mihi copia praestat amorem,
Nec bene quod doleam cum peream, invenio.
TOrtis barbara sensibus Sophista
Mulgens carmina, vincla, Syllogismes;
Pro lacte eruit ubere e canino,
Ipsum, quo decet interire, fumum.
DIS CUR SUM dicit quo disputat, AElius, an sit
Sensib us in nostris regula, quaeque bona.
SIDISCURRENDO stabiles dabis, optime, sensus,
Quale sedendo dabis prodigium! hoc metuo.
GAllorum Regem deiecit Gallica proles,
Denata est vere Gallia magna sibi.
HEinsi candide, Principis Poetae
Cui dant saecula nomen invidendum.
Infelix Epigrammatum Poeta
Felicem iubet esse te: Quid olli
Respondes? Cave Principem Poetam.
FOrma tua est Cestos Veneris, Tarpeia triumfas
Numina quo, et facie Martia signa premis.
Ut Libys in sola moritur Basiliscus arena,
Vi propria postquam saecla ferum enecuit.
Sic Basilisca suo tandem est enecta veneno,
Postquam deposuit tot, Cleopatra, duces.
LIbrum elaudere te sine, o diserte
Urinti, res gravida est gravipericlo;
Quare ter decem amabiles libelli
In finem tibi, salveas, iubebunt;
Ne forte incit us impotente bile
In caudam caput ingeras superbam.
ASomnoq voties expergiscetur Ofellus,
Continuis centum versibus Arma canet.
Inde dies totos sine mente et carmine torpet,
Sic vir es, Arma tace; dic, aliquando, virum.
QUicquid erit nostrae, siquid modo, maxime, Famae,
Debebit vates hoc tibi Posteritas.
Abditus et trepidus tenebrosa in nocte latebam,
Nec numeris poteram credere verba tuis.
Tu VigilI numeros peperisti rite favendo,
Cum tu laudares ipse habui ingenium.
Postidea cum te peregre liquisse profectum,
Et numeris sensi multa deesse meis.
Tu nostrae mens es, tu Pallas dia Camenae,
Exsanguis sine te sit Vigil, umbra sua.
HEnricus obiens quicquid Europae salus
Longis potitum reposuerat in proeliis
Turbavit omne, rem profudit omnium.
O parricida quantus, o qualis latro
Commune acerba generis humani bonum
Sica trucidans. Nulla poena tam fera
Excogitari poterit, attingat scelus
Quae tale crucibus, et dolore stridulo.
Mors ipsa tale fugiat aeternum nefas,
Quaepoena facti est grandis humam; omnia
Humana scelera caesus exstinguit manu
Galli nefanda Gallus Henricus, cui
Europa dudum Sceptra porrexit sua,
Regemque cupiat, quisquis e Truca manu
Volt liberatam conspicari patriam.
UMbram laudibus efferens politis
Instar Solis, amabilis Dousa,
Scriptorum ingenia Entheorum obumbras.
MIlia tot scripsi; tribus haereo lector in istis.
Scis quare? in libris ultima prima volo.
QUod tecum ioca multa puter, Scorpisce, locutus
Triginta in libris, non ego diffiteor.
Nec quod sim poena vegrandi dignus ob istud,
Dissimile usque adeo, non fero, colloquium.
Sed tamen idcirco puniri nolo; nec ullum
Vindicias in me ius dabit horribiles.
Ipsa voluptatis mulctavit poena iocantem,
Horarum quinis milibus, hoc nimium est!
NE te suspendas, vel quam prius, o Bavile, audi,
Horribilem dictu mirifice Historiam.
Ore taces patulo? dictisque famelicus istis
Dentem aperis? VigilI per dita cena libro est.
NAute Lector, expedita persona,
In quam iocosos blatterat Vigil versus,
Tibi missionem Victor hoc dat inpacto,
Probes iocosa scripta Vigilis arguti,
Vel si palatum nil opima tuceta
Tuum morantur, Bluffiique Sangaeque,
Scioppiique, Robilique, Bonarscrique
AEternitati, missionis, intersis
Spe penitus orba. Victor hoc modo vincet.
LEpore docto, Nobilique, salsoque,
Finem notandi Barbaros Vigil mores
Hic facio tamdem: Te, Superba Regina
Ab aevitate sceptra quae tibi Rerum
Omni reservas, usque saeculo a summe
Ad ima regna Temporis perennantis,
Tibique semper im minens, tues fastus
Nescire docta, donec undique insumas.
Te veneror, a candore nobilem vestro
Radium potente mente lucis exposco.
Serenitate de tui enthei Solis
Haec scripta facili lumine asser as vitae.
Sunt multa vatum genera, quae pari vote
Ambire veniant hoc, quod ambio Victor,
Tu non tumore iudices Decus vano
Meritis superbus vult Poeta censeri.
Paucis patrata gloria illa cantando est,
Oculum ut potentem posteri velint aevi
Ultro invocare iudicis vicem stricti.
Sapientia iocis vindicat sibi ex istis
Potiora longe nomina, et bonam partem.
Tu non sonantis verba Carminis pende,
Sed involucris abditum catis Numen.
Persona ficta est, sed Lepore contecto
Sua sentit ulcera tangier latro incestus.
Haec scripsit ille, dum fuit Vigil, sacrae
Florem iuventae punicantis impendens
Sacris Camenis. hisque rite descriptis,
Abivit ille, quo vocantur exacta
AEtate cuncti; tu precare Victori
AEterna, Lector, gaudia, ille quae cunctis
Precatur absens: Frigidae locum tumbae
Famae coronet aureo Favor serto.
Hic otiatur atque desidet longum
Membris venustus, nobilis domo Vates.
Cui otiari morbus exstitit vivo,
In morte nil nisi otium sua accusat.
FINIS.