IN quovis unum, Lector, concide Leporem,
In libro hoc primum sponte Epigramma perit.
Tu vero si vis occidere, quod perit ultro
Ultro stultitiam confiteare tuam.
ESt vigesimus additis libellus
Praesens sex aliis. Luela praesens
Ni lectum relegas quater; tibi instat.
QUid misera in vita est praeter duo nomina, numen,
Quorum utrique furens dat nimium populus?
SPESQUE TIMORQUE, Rotae: quarum crudelior illa est,
Ostendit tibi quae, quae dare nulla potest.
IV. De Amantibus.
TRistis Amans, quae vita tuis satis ampla querelis,
Non angusta tibi quae via mortis erit?
Perpetuo in leto vitae spem condis inanem,
Quae simul exstinctu est, vivere rite potes.
Corpore in alterius mens exsulat, hospes amantis,
Tantine esse potest ulla homini Furia?
DIe senex, tecum nullus mihi, Scaliger, usus,
Hoc nisi de libris quod fuit assiduus.
Sic tamen in nostro semper tua vivet imago
Pectore, uti quoquam viverss viva potest.
Nec propter libros adeo, vel dia reperta,
Quantum ob pallenteis invidiae stimulos.
Non semper Fortuna viris est prospera magnis,
Quos stringit scaeva lurida saepe manu.
Hos amat observatque adeo, quibus invida numquam
Insubidis dictis Loiola secta deest.
EVeriones machinata Regnorum,
Quacumque diro, secta, constitit gressu,
Basiliscus olim qualis in solo nudo
Dominatur Afer, subditosque arenarum
Campos veneno torret ardido; Cuius
Vultum intueri mortis est inexpertae,
Necessitas crudelis atque periura,
Talis Loiolae natio tumens tabo
Evertit arces, oppida, atque thesauros,
Et sceptra regum. Pellite impiam pestem
Qui fraeona dextris attinetis Europae,
Hanc vel tueri Pestilentia est Regi.
HAnc tibi Columnam Fata Galliae Regis
O Posterorum aeterna Domina saeclorum,
Posuere rursus. Autea quidem erecta
Salus stetisse visa Francici est Regni,
Nunc restituta surget illa cum Pila.
O Franciei Borbonia Numinis Fata,
Cavete diras Olioliticae sectae
Habitationeis, ut valere vos vultis.
Exsilia cuius funt piacla Regnorum.
EXtrude regno, proice impiam sectam,
Ver illa sacrum est, Angliae sacer Princeps.
Pietas parens est stabilis a Deo sceptri,
Ruina Loioliticae tribus Patres.
PRo rege quondam qui dedere se leto,
Regem trucidant et patrem suum, Galli.
Miretur adeo quisquam ibi omnia inverti.
CLementiam confecit Ardor insanus
Crudelitatis, atque Barbarum ferrum.
Prudentiam deposuit efferus Latro,
Peritiam consodit error incautus,
Victoriam subegit in necem terror.
Quid reliqua dicam? Vitia faeva Virtuteis
Vicere mites. Est sepultus Henricus:
Patriae Parentem sustulit scelus Ferro.
BEata Regna Regis omnium optimi,
Latronis eruit manus.
Salute cuius alma vertitur salus
Vigore Patriae sacro.
Scelestioris unius gravi manus
Subacta vulnere interit.
Salus Deorum Amici; o inscia ullius
Furore compararier
Scelesta dextra tunc vulnere unico
Tropaea tanta destruis?
Uterque Solis cardo, qua diem tegit
Refertque eundem et alterum.
Stupet nefas, nihilque tale, tam ferum
Fatetur uspiam antea
Patratum ab hoste conspicatum in hosticum
Virum, in Patrem suum modo
Patrasse quale Gallicum videt virum:
O uncus atque laminae!
O omne nomen horridae atque perditae
Vacate, poenae, in hoc nefas.
Mori negetur, ut diu cadaveri
Superstes ambulet suo.
Quottidiana parricida torminae
Ferat, nec impetret mali
Quod esse terminum putamus ultimi,
Perire; sed Promethei
Catena membra monte deliget cavo,
Cibumque vulturi paret.
Renata semper ille viscera exedat,
Cibusque causa sit fami.
In ipsa mille lustra protrahat diem
Quttidie ut queat mori.
Scelesta dextra, barbarissimum caput,
Cor ignibus perennibus
Sacrum, quibus patrare parricidium
Triparricida bellua
Et antecepit et deinde prodidit,
Truci amputentur impetu,
Uti renata semper excoquant sibi
Dolore poenam ab intimo.
Latronis inde nomen omnibus libris
Et exigatur et procul
Latescat inter Inscientiae specus,
Nefastusille sit dies
Nefas tulisse tale conscius sibi,
Quod expiarier nequit.
REgnum adeo felix tibi quod Pater, Inclute Princeps,
Liquit, ego nolim tollere te usque adeo.
Quantum colligere, atque monere ut cautior instes,
Quas idem liquit, te velim ego insidias.
OMnia qui vincit vigilando quaeritis, ille
Quis sit? o insipidi quis pote, ni labor est?
OMnia fac, si quis felix cupis esse virorum,
Omnia cum facias pluria omitte tamen.
Corrige iam; dicis, satis est scripsisse libellos
Viginti et senos; vera, pol, ista puto.
Verum emendari nequeunt tot, Crispe, libelli:
Proderit in totos una litura libros.
Si salsas longo vexas ex amine nugas,
Seria iam fiunt et tibi poena duplex.
REs dicis numeris inesse nullas:
Nostri sunt qusa virgines libelli.
QUiddam blandidicum, Sabella, tecum
Cum primum tenere allubet iocari,
Tu recludere vis statim tegenda:
Urbanam nimis esse sentiet qui
Malet cum bene rustica iocari.
Est quidam vagae aculeus puellae,
Quam molli imprimit ambitu negandi,
Hoc si nota carere quaepiam, ultro
Toto rustica cum lepore summo est.
DIspeream nisi crispities tua, Paula, iuventae
Involvit menteis utpote caesariem.
BEatus ille conscientiam si quis
Puram que servat et timoris exortem.
Semel putrescens illa gignit aeternos
Morbi dolores AEsculapium contra.
Cum verminare pectus incipit tabo,
Medela nulla est, iam medulla putrescit.
Ut Iudicis tribunal, et manum Actoris
Fugias sequentis, fugere tenequis testem.
QUae foret e cunctis Res publica prima beatae?
Quaesitus quondam reddidit ista Thaeles.
In qua praedives nemo sit civis, eadem
Extreme porro sit quoque nullus inops.
DElicti medicina, gravis licet, optima poena est,
Exigit haec morbum ut velle redire neget.
THesaurus illi contigit ditissimus,
Generosa nupta est cui puella coniugi.
Mulier pudica nempe virtutis penu est,
Perdente coniuge illa conservat domum:
Qui feminam laudare pro meritis probam
Velit, necesse est sit disertus maxime.
Benevola mulier optima est possessio,
Suavissimumque ex omnibus negotium.
Iram domare novit ardentis viri
Mulcendo, tristeis exigit curas procul,
Animumque luce prorsus irradiat nova,
Amplexu amico dum furorem mitigat.
VIs dira certe est fluctuum magno mari,
Torrentis undae et ignis est furor gravis,
Inopia saeva est, alia dura plurima,
Immanius muliere sednullum est malum,
Malitia tanta exscribi et edici nequit.
Proinde si quis feminam finxit Deum,
Mali se opificem norit esse maximi,
Mortalibus que? rorsus inimicissimi.
IN ceteris, pol, femina est timidissima,
Expersque virium adque ferrum inutilis,
Offensa sed cum in matrimonii iugo est,
Crudelior mens nulla muliebri furit.
MIseranda res est in venena quaelibet
Quod bestiarum remedium dederit Deus,
Quae vero bellua omnium immanissima est,
Flammaque viperaque trucior, feminae
Contra venena nemo novit pharmacum:
Tanta est calamitas mulier hominibus mala.
NOmen adulanti solum inscriptum exstat amici,
Nominaut olim hominum sola sepulcra ferunt.
UT ligna flammis, quas alunt, pereunt simul,
Ita opes adulantum occidunt alimonia.
NOmina si tot sunt quot sunt tibi, Scorpio, Patres,
Concedat vestris Iulia gens titulis.
PErfidia si quid vis cernere vanius, audi
Quod summe verum est Scoppiadae in titulis.
MOnstris quattuor expedimus orbem:
Scoppoque, Orbilioque, Bauvioque,
Et Sanga: superest seclus bonarscI,
Verum accessio sit Bonarscus illis,
Queis est improbior, magisque turget,
Uram sic hominem magis facete
Qui, fastus nisi rusticus, nihil sit.
PAuperies votum est Scoppi balatronis; ubi ergo
Latrat, eum frusto panis ditescere cogam.
ANtistare hominem tibi libertate, negabo:
Scoppe, tot excipias quottidie qui alapas.
ESt quoddam genus horridum atque nigrum,
Tetrum, terribile, aridum, supinum,
Crassis panticibus, sed ore pingui,
Arenti pede, mentulis Priapi,
Clamosi, sine fine prurienteis,
Curvis clunibus, absque fronte, porci,
So'os hos cave si cupis Beatam
Vitam degere. Solitariorum
Vendunt nomine turbidos fragoreis,
Queis intrinsecus aestuant, crepantque.
Mundum se profitentur hi cavere,
Non victu tamen aut libidinando,
Quin quidquid sapit elegans, omaso
Furtim intrudere prorsus eruditi,
Ni prodant vomitu suo furorem,
Vulgo pulpita quo perire cogunt
Sacris relligionibus sacrata,
Vix ullus pote vel sagaciorum
Technas prendere tam latere doctas.
Sed cum pro Curiis sonare pallent,
Bacchanalia qui quottidiana
Secretis oper antur in latebris,
Ut sorex, pereunt suo sonore.
NAscenti puero scribant Anagrammata vates;
Nil est iam doctos erudiisse viros.
Littera si fati sit conscia nominis, illam
Agnasci fas est, non hominem adsuere.
Vertere sed doceant adscita vocabula vates,
Ut versa discant vertere mente solum.
MUlti victuriunt Cataoniane,
Qui, quid sit Cato, tam sciunt profunde,
Quam sese bene Porcios vocari.
Natum saecula viderint Catonem
Unum inter decies decem una; factum
Nec Sol hactenus, aut Diana vidit.
LOngum si bene legeris libellum,
Ignaro brevis est legente factus.
Curtum si male legeris libellum,
Ignaro male longus est legente.
Sit longus liber, an brevis libellus,
Non est arbitrium boni Poetae,
Verum est iudicium boni Legentis.
DEesse nostris res libris putat Crispus
Superesse Robilus: ergo cui fides danda est?
Rerum esse tantum suspicor meis libris,
Quantum legentis adferet favor mentis.
PHilosophi quondam, quid profecere, Valenti,
Aulici eos dicunt Misosophos hodie!
QUadragesimus est iocus, Puella
Postillum mulier, puto, futura est.
Sed nobis mulier deinde virgo est,
Si tacta est decies quater, puella est.
MEndicos verbis noli adstrinxisse Poetas,
Insanit si non, Paulle, Poeta furit.
MAgnanime Princeps, tela sortis infestae
Maerere noli, meritus illa deploret;
Per dura Genitor intulit tuus caelo
Borbonia gesta. Tu secutus ardentem
Adversa frange, ignosce, ceu Leo, victis.
Stabile reliquit Filio Pater regnum,
Si simul ut alta Sceptra, Patria virtutum
Capesset ille Regna. Proicit sese
Qui in otio senescit atque maerore.
Tibi Christianus orbis alterum semper
Oculum ministrat, quidquid imperas, cessas,
Europa Iudex Gallico venit Sceptro.
Abs te, excitatus per paterna virtutum
Exempla, maius mundus aliquid exspectat,
Superavit ille ceu priora, sic Patris
Superanda gesta dedicat tibi Virtus;
LUDOVICE, nulli credidit Deus tantum,
Vincendi tibi qui gesta Patroni opponit,
Quae cuncta devicere, tu Patris vince.
Respectat ille saepete, Deum visu
Concilia linquens, ut cui ordium fecit
Paci supremam Filius manum imponas.
Ideo recessit ille, Gloria ingenti
Mundo repleto, Patris ut locum nati
Virtus subiret, o Parente vincendo
Pie Nate salve, Fata te Deum spondent.
MUltos vendit avos: bis sunt tot quot genitores,
Stellarum numero dimidio, Astragalo.
DUra dolor laetis opponit, dia dearum
Exaequat, laetis gustu, Patientia dura.
INnocui manes quam considetis in urnam,
Post breve cum spatium vos quoque fata metent?
Ite pii manes, sine labe et crimine vita est,
Ducta homines erga, non tamen ista Deum.
At vos respiciet sancti Clementia caeli,
Qui sine respectu iustitiam colitis.
CArmina si quot sunt tot vivent saecula libri,
Pro candore puarum vates longaevus habebit.
IRa ruina animi est; supra quae concidit, illa
Frangitur: Insano est ebria melle Anima.
VIrgilium Valer I frustra praeponitis hortis,
Ingens AEneis unum Epigramma facit.
n='iadae manibus, prima ut de matre, rubentem
Ne spernas Ceirin, Posthuma Fama, cave.
Ille suorum operum dedit hanc praeludere coeptis,
Et Metatricis castra parare modo.
Ille, eheu, quondam! editio cui cernitur ista,
Auctoris raptam deputet esse rogo.
Emendaturus matur a plurima cura,
Emendati operis plurima, Ephebus erat.
Mortaleis cum fata omnes rellinquere curas,
Iusserunt puerum fertilis ingenii.
Illius hoc studium probitatis Amore meretur,
Posteritas, eius cruda uti dicta probes.
Cruda quidem annorum, sed non vice fertilis eius
Ingenii, de quo est scribere pauca nihil.
INgenii vates casti, desultor Amorum,
Purpureae sponsae, purpurei pueri.
Qui Latio princeps vestros invexit amores
Ausonio spargens nectare Graia mele.
Vix annum vestris superesse Leporibus unum,
Barthius, adversante obtinuit Lachesi.
Quin placido dios somno componeret artus,
Aggrippina pater qua tibi Rhene favet.
Ut tener obscura sub nocte errantis equi flos,
Ah tener, ah frustra, procubuit pedibus!
Tu, vates divine, pio tua Numina Ephebo
Largire, ut Famae perpes eat stadium.
DIa Colonia, n='iadae dum funera defles,
Praeconem vestrum Laudibus anticipas.
BElgae obiens Vigili legavit Barthius isthaec
Iudicii facio, quae, cate Iane, tui.
Seussiadae ante obitum non inservisse dolori est,
Hoc tu quid facias, videris; ipse obiit.
DIxi, Marcule, quiplaces furendo,
Sanus quando eris, ilico interibis.
Nunc postquam satis est super superbis
Malis aulica verbera extulisti.
Vatem Bauvilii induis creantis.
SI qua est non fatuae puella ruinae,
Non fructus legit illa, sed colonum.
HOrti carpere si mei puellae
Fructus voltis, amabiles; piandus
Fructus frugibus est sui coloni,
Fullonem puto non Deum Priapum.
TAm belle expositis tibi vetustis
Eccos Lampsacios novos, Scioppe,
Priscis versiculis nihil minores,
Ingenti trabe quamlibet peribis.
CUm propter aetatem ipse me nossem male
Tecum peribam: notus incipio mihi
Fieri, Propina, sola nunc pereas, volo.
ANthia prima mihi, nam vera fatebor, amata es,
Anthia, postremo nunc mihi prima odio es.
FLorens Anthea, non colore vestro,
Ore aut pectore, corpore universo,
Non mente atque anima, Anthia universa,
Vestra offendimur, ista cuncta novi.
Solum non ferimus gravem pudorem
Quem nobis quoque, ut insciis, figuras.
Quare istum, Anthia, deprim as pudorem,
Aut porro eloquar ut tuum pudere
Se nostro male debeat pudori.
MUltum conquereris, puella, de me,
De te sed molita queo ipse plura.
MIser profecto coleis quisquis diem
Videt, Priape, nullus est vobis mage,
Cui nox diem figurat et noctem dies,
Vertiginosa cum procul vicinia
Concurrit, atque sinciput sanum refert.
POssis dicere coleos apertos,
Sed tecte loquimur, licet patenteis;
Istos non metuas, tacent, Puella.
NUdis nil memini tacere buccis,
Nudis omnia coleis tacemus.
Istas tu preme, nos tacemus istis,
Si quae casta puella comprimi vis.
NUdis nilputo testibus, puellae,
In tota taciturnius Suburra.
RIdes turpiculis, Poeta, nugis,
Concludent ideo, scio, Catones,
Vitam turpiculam quoque esse vestram.
Verum illi Leporum libenter armos
Cenant, et iecora anserum superba,
Ergo ipsos Lepores putare nostrum est,
Cunctos arbitror anseres Catonas,
Si vescuntur apris, apros vocabo,
Si bobus statim ego boves putabo.
Nos non vescimur ambulante lusu,
Ridemus, licet impotes pudoris
Interdum, tamen integros Lepores
Qui ridere negat, sibi ille ploret.
Nobis non vacat interim perire,
Netrix vivere dum soror laborat.
COnstituam quo te traducam nomine, Pyrrho,
Heroum interea stigma tenere potes.
ES valde timidus, vel es Poeta,
Nil me scribere qui sinis tuorum.
Nil est tertium, Opuntiopatacte.
COmplere cogis saepe versum, nomina
Nascuntur illo fine plurima, o Vigil.
CUm versus venit, exuo Poetam,
Bis versu furit et semel Poetae,
Qui scribit sibi conscius Poetae.
QUaeris quam bene Gallice loquaris?
Hum ane minus, o Poprisce, credo.
NOn sapit Antisapus nisi crimine quicquam alieno,
In carcere ergo scribat Antisapus libros.
CRiminibus cunctis crescit Sapientia naso,
Desipiet si quid Antisapi, sapiet.
Nil non peccatum est morbus quem concipit iste,
Desertis prorsus sensibus ille furit.
Nocte dieque inhians carpendi peste furorem
Digerit, atque in se crimina concipilat.
Omnibus insanit soli sibi qui sapit uni,
Huic omnes contra desipere ingenium est.
FAcis Poetas, Bavile, quis neget? magnos,
Sed sunt minores te creante, dum fiunt.
VOlt Lecania, Postili, titillum,
Pistillum puto, Postili, titillum est.
VElle titillari, tangi, Lecania, nolle,
Multarum est hodie, credo, Pudicitia.
FUgitiva floris hora si puellaris
Ludum propinat omnibus; quasi rapto
Puella lude, lude clanculum Fata,
Hodie illa nesciunt, sed altero mane
Ulturae veniunt quae putata nescire.
Prudens puella lusibus dedit florem,
Nimis-pudica castitate compressa est.
Differre mors est, cras obire coguntur
Hodie paratos distulere quae lusus.
AEtas quod ipsa, morsque vitaque ogganiunt,
Amate, puerae, nubite, idque quamprimum,
Audire quae negat, sepulta vivendo est.
ANtiquarius esse vis, Ratulle,
Dudum condita verba dum sepulcris
Cascorum eruis inciens avorum,
Et versus paris omnibus Sibyllis
Ignorabilibus logis repletos.
Antiquarius an, Ratulle, possis
Dici porro videbo, nunc vocari
Ambustarius optime videris.
OBscaena dicta qui libris vetustorum
Evulsa vatum infarciunt suae vitae.
Castos putare Loiolas, fiuror magnus.
Testes suarum queis Libidinum arcana,
Populo oggeruntur ferre, non queunt Larvae.
Proinde vatem si quis, obsitus ficto
Squalore, porro emasculabit insontem,
Emasculatus ipse iure, vel vera
Effeminatus voce, iubeo, credatur.
Quamquam interesse nil putes, utrum dicas.
Effeminando quippe masculum eiurant
Emasculando non ferunt secus molle.
NOn femina, non masculus est furens Sophista,
Sed feminus et mascula, proh crimina dira!
GEnerosus error est magister ardoris,
Felix male faciendo qui bene addiscit,
Priusque quid cavere quam facere fas sit.
QUam sint saecula versa de vetustis,
Isthac discere regula queamus.
Maiorum fuit una cura, caelum
Ne forte irrueret; dabat colenteis
Securos agere omnium alma Virtus,
Nunc horrere adeo videm us omnes,
Ne tellus mala funditus dehiscat,
Impar ponderibus malis ferendo.
Quidvis improbitas timet supina,
Nil virtus, nisi cum Diis perire.
THemistii Cate eloquentis interpres
Cati eloquens; quod eruditio docta
Disertaque eloquentia, eloquens mandat
Quod eruditio, et diserta doctrina,
Remi puellae, amabilis viri Sponsae,
Tibi dicoque consecroque Victorem,
Tibi sacroque dedicoque victuros
Libros Iocorum et elegantis arrisus,
Reme erudite et eloquens, tibi Victor
Vigil Iocorum amabileis dicat libros.
Amabileis putare si Sophus nolit
Remo Audiat dicarier, statim malit.
Remi ergo res deinde sunt Ioci nostri.
Remum probate Posteri, Iocis laeti,
Propinat ille tot iocosa, non Victor.
MAior Alexander regum fuit omnibus, uno
Castriota, maior qua, minor ille fuit.
EPiri Princeps Pyrrho cum corpore mentem
AEquat, an esse potest laus homini uberior?
IAm sum, Posteritas, Poeta vester,
Viginti qui Epigrammatum libellis
Senos iungere quivimus cachinnos,
An quid postidea tegam, exseramve,
Citra protinus aleam valebit.
Revera modo ludimus deinceps,
Famae iam satis est tot a libellis,
Omni fufficiunt ii libori,
Seu de prosperitate sit vocandus,
Sive illum faciat minus secundae
Fortunae fuga, nos quies manebit,
Ficto nomine Posteri improbabunt,
Vero nomine Posteri probabunt
Victoris VigilI Sales pudicos.
Nos extra ingenii aleam manemus,
Versus negligat aut legat deinceps,
Cui lectis opus aut opus nelectis,
Nos extra ingenii aleam manemus.
HOrti Lex Iuvenilis est, Puellae,
Si voltis dare, sumite absque lege.
Vestrum sumere nos dare arbitramur.
SUnt tres, sed duo tertio laborant,
Ut quart am pote frugibus replere.
Solus tertius intrat, hi duo extra
Cum toti maneant, tamen quod intra est
Manando simul eleganter opplent,
Tres istos tibi devovet Priapus,
Si qua es non fatui, puella, voti.
DOctrinam Ritterhusii stupemus,
Non quod scripserit hos et hos libellos,
Quamquam isto quoque nomine eruditi.
Sed cui Scoppius antea fuisse
Sit notus nimis elegans amicus,
Quod parcat modo, bestiae latratus,
Istuc invidiam supra eruditum est.
REx Regum, Gruytere; cui libellis
Dives Bibliotheca de vetustis
Persarum potis eminere monteis,
Europae, Gruytere, non recentis
Istius vitiis vagis sepultae,
Sed priscae, propioris aureo aevo,
Victor te Vigil obsecrat rogatque.
Istius gremio beatitatis
Libros suscipias Lepore plenos.
Priscis inseri avet Vigil Poetis,
Non nauci putat ille tot recenteis.
Hoc si das, Gruytere, fido amico,
Pluris Stertinio fuisse numquam
Iactabit suo Bilbilis Poetam,
Quem tu de carie et situ reductum
Inter Numina consecras Deorum.
NUx strepit orba anima, taciturna fruge repleta est,
Iactantem spernas, qui tacet, ille sapit.
ELatia corrupta super matrem est Venere ista,
Tanti illam, ut siet haec, pene perisse fuit.
CLunilucernituum Orbilium salvere iubemus,
Palladio tali quali opus est oleo?
PEr pileum destillat arrogans humor,
In servitutem poscit ille coctoreis.
INtus quae iacet heic, fuit Puella,
Verum annosior omnibus Sibyllis.
De qua, ipsus nisi videro, fatebor
An vivat, dubitare; nam quod istic
In cippo facit, in toro solebat.
REges sese hominum canunt Cynisci,
Credunt hoc lepores, negant Leones.
MArmorea cum anima, detrito pectoris antro,
Putrescens certe non erit iste Lapis.
DIe Poeta, tuo devicta Lepore, Cythere
Mavortem spernit, Phoebum habet in thalamo.
NE parcam tibi, simplici cachinno
Narrabo. Liber exit umbilicos.