STANTEM tein bivio, iocose Lector,
Oppandens gremium, sinumque laxans;
Sic compellat amabilis puella;
Huc, pulcherrime Amator, huc adito.
Non vis rustice? digne rusticari.
Sed quam, dicis, amabilis puella est?
Hoc cum sanguine senties, adito.
Plus quam bis decies liberpuella est.
OMnia cui desunt, praeter quam queis opus est; hunc
Regem versificum dico ego Nazarium.
MUndi agrum ingentis, Naturae divitis hortum,
Harmoniae pratum, Mnemosynesque nemus,
Cum cecini; nondum satis est tibi; Scaliger. Ergo
Quaere tibi vatem; Nil scio Scaligerum.
STridorem in versu vult noctua ferre Poetam,
Iam demum non est, Attica terra, tibi.
IOcosiorem neminem vidi Solo,
In balneo recitavit, et pretium tulit
De publico lavare: lautum praemium!
PRodigus est aeris, velparcit Manius auro,
Scis quei? Bis statum dum perit aurum, habuit.
VII. De Epigrammate.
NOn solus salsi laudatur Scommatis usus,
Est etiam sibi quod suspicio hinc rapiat.
Tangere volt unum, multos Epigramma notare,
Est quidam Satirae flos, Epigramma bonum.
Sed numeros servet numerosaenaris acumen,
Non est hanc quoivis credere versiculo.
OCeano eieci, tellure exclusi alienos:
Romanos hostes vincere non volui.
Sic quoniam vincit semper Civilis Enyo,
Vincere qui non volt Victor erit Patriae.
NIl ego, carminibus nostris, felicia quamvis
Vel male, vel non sint, vel satis, invideo:
Tam bonus, aut malus, aut mediocris, nemo Poetast
Ut sibi quid laetum nilque mali invideat.
SOlis avi cum se Neptem putat aurea Circe,
Matrem testatur sponte fuisse lutum.
QUid me ad Stoicidae poscis spectacula sectae?
Saepe hircos vidi, Pannice, Marmoreos.
MYrta oculum cupiens, o culum dicet. Ut ante
Lusca est, postico caeca oculo esse cupit.
SAnctum mortalem Bavium, Taubmane, putamus.
Musarum martyr non sacrosanctus erit?
OBscurissime Clare, quis tenebras
Lucis nomine te iubet subire?
Mortalem, hercule, vafrum et elegantem.
Qui tenocte tua, latere quibas
Qua, protraxit, et esse iussit istud
Quod possis tenebras vocare claras;
O monstrum horribile et tibi expiandum
Obscurissime Clare Loiolarum.
QUadringentorum lurco bonus, AEmiliane,
Cum quingenta feret, Manius, esuriet.
SCribere de Latia volt Commentaria voce
Scoppius, ut possit vincere Gifanium,
St oicidae columen sectae, tibi num excidit islud?
Stultitia docta est nil inamabilius.
TOt sunt scripta mihi, tot porro Epigrammata restant,
Ut desperantem copia conficiat.
Subvenies, Lector, magno cerebrosus hiatu,
Ne sentire mihi scripta tot ipse queam.
UBi litteraeque litterisque credita
Doctrina floret, Lipsius nequit mori.
Proin sepulcrum litteras LipsI puta,
Antiquitatis ipse Conditorium est.
BAcchantem Agnati magno te Numine LipsI,
Exclusit silvis Statius e mediis.
Cognati ingenteis res est perfeta periclis,
Fors istas possis tu tuo adire pede.
Opuer infelix, nimium memor Hectoris huius,
BernartI oblitus te patris es sebolem.
Attamen hoc meruit tua vel tibi sola voluntas,
Ut pellas Hiemen Papinii arboribus.
COrnua habet certe, vatesne temnite, magna
Cornua habet certe maximus AEgoceros.
Tollit iis magnum magna cum coniuge lectum,
Et populo ob scoenum monstrat adulterium.
CAnem vocare Vigilem et oppido, Scoppe,
Vigilem potes bonumque; namque te viso
Ut fure quovis semper ille baubatur.
COniugis AEgoceros quei sit, Lupe, quaeris adulter?
Absens uxorem comprimit AEgoceros.
SI sunt haec mala, Lector; oro vatum
Quis scripsit meliora Teutonorum?
NOmen Sanga sibi dedit profecto:
Angi se cruce sanguinante Sanga.
CLarum dicere qui potes Bonarscum
Scribanum Carbolum, potes Catullum
Parvum dicere, sed catum Cuculum.
DUplice se videt Aufidius, Fabiane, figura,
Incomparabile inde factus est monstrum.
RIdendo vetulam sibipte pictam
Prodit Verrius interisse Zeuxin.
Plorando sibi Stoicum, Scioppus,
Instructum, sine vindice interibit.
PAscentem ficus ridens Chrysippus asellum
Interiit, si quid verum habet Historia.
Vivet ubi sua Scoppiaden narrare videbit
Dogmata; tantum asinopraestat iners asinus.
STare diem totum cui Stoicus imperat, usus
Hercle illi multis est homini pedibus.
REgina retrovida supplicat tibi Victor,
Ubi ille te Numenque vostrum adulatur
Sibi credere haud velis. Nihil tui causa
Sua sed omne gratia Vigil scripsit.
TRiginta brevibus Epigrammata provoco centum
Longa, sed Herculeo mi hic opus est Clypeo.
Lectoreis appello bonos, vulgaria nolo
Iudicia, angustis sponte volo in spatiis.
HAs tibi, Phoebe, comas migrans modo, Victor, Ephebos
Dedicat, apta novem munera Virginibus.
Caesaries flava est, auro pretiosius eius
Ingenium, aureolo sacrat utrumque Deo.
ORatio utilis putanda maxime est,
Si qui laborant; splenium ulceri velut
Medicatur, igni affectuum allocutio.
VEratrum bibe massa dum manebit,
Cum iam pulvis erit, cave: Enecabit.
Sic Rixae, Sophiam, bonam, et saluti
Acceptam bene; dum manere massam
Densam perpetiuntur, inde constant.
Ast subtile ubi laevigant acumen,
Exstinguent rationem et ipsae obibunt.
DUm perit, est tempus; tum vivit, cum fuit; Ergo
Temporis interitus vita futura sui est.
IRacundum hominem noli exambireprecando,
Oppugnat sese: hunc non colere, excolere est.
SAlsuginem requiris in meo versu:
Ego, Lector, in tua requiro eam lingua.
PLutarchi Vitas, REGES, ediscite ad unguem:
Mortuus est istinc nisi, REX, capit orgia vitae.
SCribere bis salsum est. Epigramma est Bacchicus horpex,
Ille bimater, at hoc, (sit venia) est bipatrum.
SErvileis linguae dominis dominantur in aulis,
Libertas harum est noxia. Clyte doces.
DElirans mundo Sapientia maxima Christo est,
Tramite prae recto sic iuvet error, Homo.
NOn est pumice rasus exoleto,
Hinc nasum timet OrbilI iocantis
Victoris VigilI liber iocosus.
CArmina cum Bavii capio, Forstere, legenda,
Nil deleturio, cuncta cacaturio.
TAxus pro calamo est, pro succo sepiae, omasum
Harpyiae. Orbilio magnificum ingenium est!
QUi basiare volt tuam iuventutem,
Tuam ille, Leyda, basiet Lyciscinnam.
TErcentum facit impotens Ovvenus
Uno carmina dum libro; libellos
Absolvit Vigil interim ter unum.
Ter dignus Vigil est legi, bis ille:
Nam versus semel haud potest iocosu.
ADfectus sunt treis queis Stocidae medicantur,
Est Metus, est cupido Caeca Libido pede.
Est blanda incassum nisi sit quoque fausta, Voluptas,
Quartum adde Ingenium. Secta quod illa necat.
QUei dixti ingemium, iocose Victor,
Adfectum modo? Barthius rogabat.
O n='i, male plurimi hoc laborant,
Queis Cura est gravior metu atque Amore.
SPectandum Ptolemaeus obtulisse,
AEgyptIs hominem probatur, uno
Albentem latere, altero nigrantem;
Non sim Rex ego, posteris videndum
Portentum Bavii offerens; quod ante
Candens experiere, cum placebit
Postica facie nigrum putabis?
SEcretum si quid vis custodire, negato
Effutire tibi Principi, ita excipies
Aleae; at unius si credes garrulus auri,
Exemplo cupiet prodere quisque tuo.
ESt lasciva foris, sed casta domestica vita,
Verba damus populo, facta probanda Deo.
TOrrenti in magno plenum, vas fictile, gemmis
Volvitur, in saxo est quolibet interitus.
PUtschiadae tumulum beneolenti tinguere odore.
Ad stacten myrrham est addere, Seussiade.
MUltum Ovveni ridere sales salsissima techna est,
Hispani docuit quem Valerinebulo.
Quid Pedo, quid Marsus facerent, Getulicus, et si
Plura perire iubet nomina Bilbilicus.
Hoc nisi iussisset prae se contemnere vates,
Nugandi adscribunt cui Critici imperium.
POsse manum tabula generosum tollere vatem
Qui negat, in vita non tetigit tabulam.
BArbariem obiectat ManilI quod Lilius orsis,
Si videas Marci carmina, vana fides.
Carmina Liliadae sed contemplatus, habebis,
Si Latia haec, Marci Barbariem sapient.
TAndem, Lector amice, ventito ad te,
Tam seron' ais? o amice: vates
Ad se rarius adsolet venire:
Scis quam proximior sibi ille te sit.
PAlmarium nugarier bene in Vita est,
Quia ipsa vita est nil nisi malaenugae.
MUltoties de te dixi inclementia Famae,
Illam audire negas? tamdem aliquando sapis.
DIis atque alitibus, Princeps generose, secundis
Devicta ipsa tibi mobilis invidia est.
Dii pro te excubias, Fortuna et Martia Virtus,
Gloriaque, Uranii nominis Obses, agunt.
Invidiam vincit Clementia: cetera sortis
Participant Operae, heic laus tua tota tua est.
NE tumulum calca, pus est saniesque sub isto,
Erumpunt quoties quis bonus instat eum.
Pabula ab hoc aeterna legunt Corvique, Lupique,
Fons hinc ebullit perpetuae invidiae.
SCribentem dicunt interdormire Vibennum,
Aulice, Lectoreis excitat iste suos.
PRo lubitu candet, rubet, et niger Ollus, Ovvene, est,
Vulpe Lupum, corvum vendit, Ovvene, Lupo.
PRunci, dextera principis superbi,
Phoebi dextera te, Vigil, salutat.
Rides ambitionem? et ipse ridet.
NUlli subicit, omnibus Lycisca
Incumbit, equitare sic pedestre est.
ABsque tua posset carmen constare figur?
Ingenti palpo te, Bone, concuterem.
Nunc servire cui nugas sine lege necesse est,
Suspicere erroris, Stulticia horribilis.
FRange, puer, calamos, et inaneis abice ceras,
Mentula cuncta hodie mens nihil alta dabit.
SI quid salsior es Britone fungo,
Ignosces, Ovveni, iocis meis: sed
Scin' tu qua ratione? Vindicando.
DIminui sensus nihil est mirabile nostros,
Mirius est miro crescere stultitias.
CAna caput nuper sic me est affata Vetustas;
Scribe, mei mira est numinis historia.
Displiceant primo Spes dum meliora figurat,
Cum iam deficient Grandia, parva legent.
CUi mea nulla placent, de Fundo ne experiare
Mecum; age de summa, Fama, supersicie.
LEctor, scribere si potes, caveto
Urbanos legere, aut saleis mereris.
Olim sic erat: ista saecla moreis
Exposcunt alios. Notare nemo
Elinguis nisi sustinet Poetas.
Cuncti scripturiunt loquipotenteis;
Et miramur, et esse suspicamur
Portentosum aliquid placere nulli?
NEmine se umquam hominum tactam Pimpontia iurat,
Sed digitum excipias, si sapis, undecimum.
TEmpora restituit, divum expurget rationes,
Scaligerum nisi iam tempora destituant.
POntia tota places, sed quod mihi Pontia tota
Sic placeas, unum, Pontia non placet hoc.
DEme? Dicis. Ego, Sabine, de te
Possum, sed sine te. Nihilque tecum.
INgenio potuere aliqui superare Catullum,
Omnes unius sunt procula Genio.
Vivaceis chartas suffusi, SPIRITUS, intus
Educat, aeternas ingenii, GENII.
VIginti libros contexere gloria quanta est?
Lectorem et vatem quae exoculare queat.
TInnire si quid adrem agit; Vigil sane
Magnus Poeta est. Iudicant ita insani
Vulgo magistri. Maior esset argutis,
Si Martialis multa tempus exstinxet.
OMnino est aliquid perdendum e mole libelli;
Quam, Vigil, est cautus! nil necat imsubitum.
Pontia displiceat qua formosissima parte?
Quam partem in nuda nemo videre potest.
TAm modo turpis anus, quondam tam pulchra puella,
LUCIA, quod possis vivere, magnanimum est.
MUlto cimice ad ossa iam comesus
Lascivis petulanter: ungue ab io
Prurisscis, rapidum libidinaris,
Inscendisque cubilia horridorum.
Dii carnem tibi dent tuam, Futine.
CUm cogit amus, ungue cum super docto
Examinamus, vita quid ferat nostra
Et quid renutet, illud optimum in tota est,
Ridere semper, imputare sevitae,
Secum iocari: quod dii dabunt tempus
Sibi quemque pro suo putare gaudendo.
Quicquid severa flebile ingerit Parca
Ploret sibi ipsa: triste nil facit, triste
Niledolere bulla debet humana.
Servire magnis, interire laudatum,
Vitae suae esse perduellem ego dico.
Vivendi enim quis fructus in mero est luctu?
Merus hercle luctus servitus, licet magna,
Magnique Regis hoc minorque peiorque.
REgem timeto multa cum dare incipit,
Altare iuxta cornu inauratur Bovi.
VIginti libros VigilI qui cernis et unum,
Curarum VigilI vera sepulcra vides.
Huc ille ingentis animi motusque moasque
Deposuit, magnis lassus ab officiis.
Dedicat hos Famae, primae ceu vestis Ephebos
Pyxidibus legitur diis posuisse decus.
LXXXVI. De caede Henrici IV.
CAllorum non iam Regem excidere, salutem
Gallorum excidio deposuere Doli.
SEria nugamur: quid mirum? fallere nugas
Non alia possunt nunc Ratione Sophi.
MAnum te adire velle civibus clamas;
Cave caput adeant ne tuum tibi, Aulisce.
LOngum de Orbilio silentium istuc
In partem accipias honam, rogamus;
Iam restim fabricatur ille Sangae.
Quam si pondere cum suo expatrarit,
Totum illi voveo dein-libellum.
FRigidulis horret tangi Lecania florem,
Arbitror heic, linguae esse Antisapum calidae.
CIrcumludere, sed salace tactu,
Permittit iuveneis Rosam, Sadena,
Ah, quam stulta! manere, nec revelli
Vexatam tamen, est perire tortam.
SPoliare nudum nec decem palaestritae
Hominem queunt. Nisi feminam. Idque vestitam.
NIl dici, scribi, mussari, nilque taceri,
Nil adeo expendi, nil pote fingi adeo,
Antisapi quin nasus id in contraria raptet,
Et fieri, dicat, hoc decuisse modo.
Dedecorem ante omneis animi puto: qui nihil umquam
Ut factum est, sed vult ut facere ipse potest.
SPernive sifices nihil profecto
Miramur: bene factitasse caeci,
Surdi sunt homines bene audiisse.
FRustra Latinos pauperes verbis vocas,
Frustra Pelasgos uberes. Quia facta sunt
Non verba Latio. Graeciae quia verba sunt
Nen facta. Dis uterque, pauper neuter est
Latinus atque Graecus, impari modo.
BOnitas profecto nulla tam bona est, mali
Quin portionem quam ferat, licet brevem.
Malitas profecto nulla tam mala est, boni
Quin portionem quam ferat, licet brevem.
Macte o Deorum Numina alma caelitum
Hac mixtione! Ferre sic malos decet,
Laudare castos, dum sibi quisque improbi
Agnatum habere quid, bonique iudicat.
Sic mixtione cum calore frigoris
Elementa sustinentur almo foedere.
Dominatius omnis bella Naturae movet,
AEqualitate dispari constat triplex;
Rerum catena, Terra, Caelum et aequora.
ILlotis manibus ne tange sequentia dicta; est
Viginti in libris summum Eptgramma sequens.
Ipse redux oestro fateor me talia velle
Saepe, nimis raro posse, Minerva vetat.
ODipa, numquam mi videnda, nec visa,
Tibi hos libellos dedicoque sacroque
Vigil; in iuventam floris integri, summos
Pueritiae annos exilire contendens.
Tibi, Posterorum magna domina saeclorum,
Virago virgo, Virginalibus palmis
Hoc Virginale dedico volens sertum.
Generosus animi, nobili ortus e stirpe,
Atavita facta ltteris colo Armorum,
Pars, digna vestro prosecuta conspectu,
Epigramma tenerum fortibus premet plantis:
Et nunc novenos alteris novem stipans
Annos ab annis, profero rudeis vultus.
Puerile, quicquid autumo, sino credas,
Asto odium acerbum moribus malis, vindex,
Virile duco. Quam diu hocce servaro,
Tam vivere cupio: Sic manebo in aeternum.
Trans spatia Saecli, Temporisque, Caelique,
Et quicquid acie lingua carminum tangit,
Sublatus; inter innocentium coetus
Elysia nemoris prata sloridi-semper
Habitabo vates. Tu, virago Saeclorum,
Quando hoc arena, parvus aut cinis, corpus
Humo paterna conteget: meum Nomen
Adamante vivo propria manu exscribes,
Ita haec Corona, quam tuo modo in templo
Perenmitatis aureo alligo Posti,
Gratum Nepoti servet ultimo Carmen.
O Posterorum domina magna saeclorum,
Quae filiorum Nata, Mater, et Sponsa
Tuorum haberis, assere erudi vulgo
Sacrum Poetam: Sera tu nisi excernas
Post Ossa Lecta, postque Praeficaeplanctus,
Et Funerarum nohileis manus matrum,
Rogosque multo ture prorsus exstinctos,
Sacri Poetae, vilibus pareis larvis
Cum cinere pullo misceantur Hircorum;
Qui modo, sinistro crure, soeda grallantum
Facinora docti, Musico putant circo
Superare celereis posse Varicus Ladas,
Tu sola vindex, o superba Regina,
Morum tuorum, nec feroce Livore
Astra alta Pindi sumigare contemdis.
Nec humile superis ingeris diis nomen.
Tibi servus ipse perditos gravi exstirpo
Poena latranteis, atque Vindicem nodum
In ora necto Verberonum am arorum.
Sale dum iocoso Lector incitus ridet,
Sua tacta sentit scelera latro periurus.
Saeclirega Diva, Temporidoma Regina,
Subterruentis aevitatis Auriga,
Livoris hostis, hostis hostici palpi,
Nebulas perosa, Sole clarior vultum,
Examinatrix omnium antefactorum.
AEternitatis Libripendium dextra
Manu sinistra Conscientiam Fati
Ususque rerum multiformium vibrans,
Quicquid futurum est fato id omne debetur,
Fatum per acta debet usibus vestris.
Tu saeculo uno es iunior homine primo,
Is cum obiit, aevum tu, superstes, insistis.
Rotamque calcas, quam nec ordo saeclorum,
Nec numerus omnis caelici potest coetus.
Per astra quando, Noctiluca, subiecta
Mortale tempus digerit suo censu.
Prospectus unde in ultimum Croni sidus
Originis latentium excutit rerum.
Per sena dectes saecla gressibus firmis
Incedis ultra, nec futura coniectas
Sed a priorum more temporum ediscis.
Quicquid quietis eruit labos nostrae,
Hum ana quicquid invenit novum Cura,
Seponit omne, moritur mterim inventrix,
Tu posterorum tradis usui inventum.
Circum volantis inviam poli sedem
Rimata primi Cura Sacra mortalis
Tibi reliquit. Tu Nepotibus seris
Reperta Patrum gloriosa commendas.
Tamdemque parvis astra digeris vitris
Exscribis orbem: Sidera omnia expingis,
Ut sine tuorum conscientia nilum,
Superna faciant sidera ignei caeli.
Turadio, et unco crure cir culi adiuta
Parvo patenteis pulvere explicas terras,
Et quo venire Solis haud potest currus,
Glaciem, profecta, frangis, et viam mundi
Procul relinquis, Pelagus invium excedis,
Caelumque zonis digeris: humum in parteis
Suas diribitam quattuor tenes nodis.
Tibi papyrus una, srivolis punctis,
Sursum et deorsum picta, condit astrerum
Caelique regna. Regna magna telluris
Puncto trahuntur alligata subtili.
Quid, fixa quando fata in astricis signis
Habitacla mandas cessim obire bissena,
Quid reliqua dicam? nesciunt nihil rerum
Homines beati. Posterorum ut inventis
Suis, reperta mox vocanda, proritent.
Tu, super apertos interim ingruens caelos,
Complexu amico stringis omnium laudeis.
Et quisque quod patravit optimum, in speclo
Monstras Nepoti. Ne quiete sordenti
Corrumpat aciem filius patrissantem.
Praecipua cura vatibus piis servit,
Quid digna caelo carmina canere intenti
Vacant Deorum plausibus: modo in moreis
Acuta tetros dicta Vindices spargunt.
Officia quem que sic capessere, ut captis
Superesse possit, imperant Deum nati.
Inter cohortem quorum, o alma Regina,
Vigilem sacrato, rite qui tihi votus
Vulgare carmen spernit; et Deo plenus
Priscos recente provocat sono Vates.
Illum per omneis qui Scientias raptat
Tibi sistit Ardor, inque Posterum arcano.
Deponit orsus conscientiam, cuius
Ingenium adulto nobile ingruit gressu
Per spatia caeli, trans iacentis obscurum
Telluris orbem: Quicquid igneum sidus
Lustrare poterit, Mens profunda Victoris
Audebit insequi assequique rimando.
O domina dia, suscipe alterum sidus.