CUR LiberI nomen teneas Sangisce, putabis
Mirari quosdam: desine, iure tuum est.
Quod libet omne facis contra ius fasque piumque,
Incipiat titulos ergo, LIBERE, tuos.
QUid morbi esse putas, labor at istic
Quo nunc Scoppius? Auream vocabunt
Arguti scabiem satis Poetae:
Torquem glutiit antea paternum
Quem fracto tulit ille de sepulcro,
Hunc quum concoquere haud queat, laborat:
Non erumpere per cutem valebit
Horrentem, scabies periculosa
Ni virgis bene maceretur ante,
Hic est arte homini paterna opus, ne
Vulgari bonus artifex medela
Curetur, genere editus celebri.
AMor unde nescio; quid sit Amor id ignoro,
Quem veniat ille per modum, haud queo scire,
Accendit ille, nescio quibus flammis,
Certos hemones; hoc nimis mihi certum est.
IN Satura Stoa Scoppus luxata PetronI
Restituit facili carmina Acersecome.
Hoc decet, hoc magnum est, Veneris curae Nepotem
In desperato, Scoppe pilose, loco.
EXoner andus erat haerente catharmate vates,
Principium libri, Lector amite, tuum est.
Bellua quae Scoppo, Sanga, quae turpior exstet?
Heic nasum ignoscas Patricium Orbilio.
CUm futuit nasum lingua livente Magister,
Mucosum nasci carmen, Ovvene, negas?
Talia sunt Bavil I, tali se Emblemate pingit,
Cum mimum in Clari veste Bonarscus agit.
Hoc Sociipacto salsos meditantur Elenchos,
Cum superest calami pro ratione dolor.
PArva quod attractae commendem carmina cartae,
Nescio quam parcum, Gaure, canis Vigilem.
Tu licet extendas longis Elephanta tabellis,
Inque tuo opponas Rhinocerota libro.
Non animum e carta magnum monstrabis inani,
Truditur haec calamo saecula in innumera.
Hic spatium augusta dignum qui mente requiris,
Invenies; Maeior quo liber, hoc minor est.
TUllus eburneolis scribit Ramenta tabellis
Aurea, carminibus sic placet ille suis.
O stolidi effigies Baviigermana; quis aurum
Atque ebur aestimet in carmine corticeo?
TUqui sectarum causas et momina nosti,
Scoppe,
[Gap desc: greek words]
dic mihi dogma quod est?
NUpturiunt fures, Stoam concludite, Scoppo
Patriciis aliquot torquibus heic opus est.
ROma suum civem Scoppum vocat: Urbe quis illa
Villicus in qua sunt marmorei Agricolae?
SErvum esse nostrum quis Scioppium neget,
Iuris alieni semper offa quem tenet?
URintius ad Magnum scribens, quem gestet Amorem,
AEquare ingentem posse Gigantae canit.
Dii superi, qualem fecistis corpore vatem,
Cuiiecur est Caei aut Enceladi hospitium!
RUffi Rhetoris hoc putabis instar?
Imo ipse effigiae suae est imago.
PEniculo qualem Ruffum finxisset Appelles,
In Tabula potes hac cernere, quisquis ades.
Omnia, et ad vivum novus omnia finxit Apelles,
Hoc nisi quod viva est Ruffus imago sui.
Pingere quem si quis recte volet, omnia vertat,
Spirabit tabula, mortuus in tunica.
CUm vieto quisquis lusu certabit Acerra,
Seria cum incipiet, Mors hominem excipiet.
CRaebrones critici cuiusdam quid tremis, Hebi?
Stulte, put as veterem crabrones pascere betam:
RAra bona est; bona si, paucis ea cognita Fama est,
In pretio e paucis unus et alter habent.
Prava frequens, facile est toti notissima mundo,
Quisqueodit, cunctos spernere quem meminit.
Praemia nulla bonae vel sunt rarissima, Laeva
Omnibus obiecta est undique ludibriis.
Spernet utramque, cui Sapientia dia favebit:
Cum tanta miserum est ambitione mori.
VErtit in Hispanum Launaea Perezius orsa,
In Latium duxit Belgica cura sonum.
Germanos etiam mortalia nosse Theatrae,
San Galli docto carmine iussit honos.
Verum ego de Gallis alio me vertere nolo,
Cum volo mortalis nosse theatra mali.
QUi pauca panxit posse genere de cuncto
Patrare numeros Scoppium meum, credo:
Imitatur ille sic suos patres, quorum
Inire numerum quivit hactenus nemo.
QUod n='iana tot locis citas scripta,
Erharde docte, dum Petronium comis,
Tibi atias perhibere nomine ipsius
n='I volebam, qui modo est apud Divos,
Sed unicuique, talis ingenI, dudum
Vivus vidensque Barthius satisfecit.
Enim ille cunctos candidosque doctosque
Amabat uno spiritu, omnibus chare.
Quis inter illos teneget, cate Erharde?
Tibi ergo grates antea egit ingenteis,
Quam se citares, Barthius, tu ei debes.
CUm Scoppium videmus esse praegnaentem,
Et Nixios vocare Barbarum Clarum,
Bavum incientem nescio quibus ronchis
Subter crepare; spiritus Magistraleis
Ad unum habere partui subhastatos
Orbilium, et illud monstra quod super cuncta est
Peperisse Sangam; quid moramur abiectis
Cacare calamis, ut siet cibi tantis
Epulonibus deinde copia, et potus!
REs nullas, ioca nos sonare nuda
Cum te rumpimus, hoc Scioppe clamas.
Ergo te nihili esse confiteris.
Et cum te nihil esse confiteris
In rerum numero incipis mihi esse.
INgenuum Phoedrimaleo, Pythaee, Catonem,
Insita quam centum pectora Socraticum.
OMnia qui legit, nil lectum oblitus in usu est,
Plini, quem dicam? est maior Aristotele.
QUod Cardinali Stocius choro noster
Praecepta docta scribat; hoc sibi impendit:
Nam somniando Cardinalis est dudum.
Et cum Madruci nuspiam videt fumum,
Dormire praeter nil scit uspiam Scoppus.
VAtes nobilis hac tibi papyro,
Multam mittit amice de salute,
Non vatis tamen, hoc nimis cruentum est,
Sed vestra tibi propria; remittes?
SIbere magne, nil tibi dedit corpus,
Ingentiore Spiritus venis mole.
Hoc iudicante te Scioppii scripta
Olim videre nunc recordor; et verum est
Scoppiana quisquis or a porculcat,
Sapiat necesse Spiritum tuae molis.
Moles vocanda sit tamen tua est isthaec,
Volitare qua per ora, Maximus vates,
Potis es virorum. Sic Siberus est magnus.
OCtavo et decimo si quis dormire libello,
Iam Vatem pulsas Lector, ut evigilet.
QUi Scaligeri carmina, Sapientiae honorem,
Fracto pede reptantia conspicaris, asta:
Haec qui potuit dum simulat pedem teneri,
Quo praepete pervenire quiverit volatu,
Tardissimus es nisi ipse, iam diu te didicisti.
ES nimius nostri, dicis, clamose Poeta,
Tot tibi qui inviti carmina contulimus.
Imo ego sum minimus vestri consultor honoris,
Quem pro quaque potest voce decere liber.
CUm super alipedem pendes, Fabiane, decorum,
Centaurum luscus credere possit homo.
DIa vale salveque Colonia, Victor abivit:
Sors cui visa tua est sensim aditer propera.
INvicti domitrix Regina Colonia Rheni,
Vince tuos cives, vel tibi victa fuge.
CUr bene sit Scoppo dum Stoica repit in arma,
Quaeritis? huic nimium, turba iocosa, male est.
OIesuita, maximum orbis humani
Probrum, luela saeva Christianorum:
Te veneror, atque genua flecto cum voto.
Flagrum profecto es stridulum Dei irati,
Quo mundus omnis contremiscat in poenas.
Sed scine finis quis manere te possit?
Uno ore cuncti iam fatebimur nostro
Deo parenti, nos mererier tanta;
Revocabit ille stricta flagra clementi
Manu; inque signa mentis esse placatae
Dabit illa flammae, tu peribis, ut fas est.
QUod restat, instat; perge quo viam Fata
Dedere, Victor: coepit ille qui finit:
Principia laeta cum sinister exstinguet
Finis, peribit, est quod inter utrumque.
NOn possum tibi quippiam negare
De naso modo quod tuo incidebat:
Cum culos bene tergeas magister
Naso decrepito et parum petaci,
Qua nasum nate tergis; o facete
Quoi tot discipuli, suumque pro se
Quisque est officium parare promptus?
SAepe, bonam noctem, Rhetor, Ruffusque mihi optas,
Lenoni nescis Nearam scripsisse Leonem?
SUm simplex, dicis, nec vestra haec ludicra curo:
O quam sis simplex, Pontice, ni sapias!
CAste tibi de te modo dicere pauca volebam.
Sed castrare logos non volo; Caste cave.
IN Monachum scirptum est scortantem Epigramma; sed
Caudata Vulpes iam, rogo, quot legitis?
FRonte Polus scabiem, glabra licet, iste minatur,
Quare? habet in laeva magnum adamanta manu.
POppiliana dabit modo ne poscasve, rogesve,
Affirmare malum est nempe, negare nocet.
COrpore qui molli Gallus velit esse Cybelles,
Hellespontiaco durus in ille libro est:
Prodigio simile est, beta qui mollior omni,
Marmoreum penem Stocius auctor habet.
CLamas, Sabelle; Simplicem virum laedis
Numquam, Sabelle, laeditur nisi duplex.
HEro pulchra fuit, formoso flore Leander,
In Cantore nihil carpere Momus habet.
PArce, Niger, Lectu: Candor iacet heicce sepultus,
n='iadae huc posuit flebilis ossa dies.
O nitide, a turbaeque puer livore remote,
Fama tua hac serta busta coronat: HAVE.
IN te quod exstat salsius meo libro
Delere, Sanga, si voles, lege scriptum.
SCoppi, Muraenam dicit te Barthius; hoc cur?
Quod tu anim am in cauda, piscis ut ille, geras.
DIcite pontifices in sancto quid facit aurum?
Aurum ubi quid sanctum est? Pompilianus ait.
STipes ut ob scurum visus fluit are per aequor,
Dum procul a terra, res pretiosa peti est.
Mobilis at prope cum devexerit unda volutum,
Quisque abs se spernit cetera ridiculum:
Sic clarum si quem Fama extera tollit ad astra,
Talipedans populus nomen inane colit:
At prope cum Fati stitit hunc cito mobilis ordo,
Certatim sannis acribus excipitur.
DUsius est priscis mera nox: quid Dusa? merus Sol,
Heic vincunt veterum nomina, saecla nova.
VErvecum in patria Labeones iudico natos,
Hi una omneis, unus qua bitit ante, abeunt.
CUm Lanium ad sedem eveheret stridente Senatus
Cardine, quam colimus principem Apostolicam:
Maerebant cives: quid ait, stultissima turba,
Mutius; ecqua ista iubila luce premam?
Piscator Petrus sanxit ieiunia pisce,
Ne caderet quaestus carne supervacua:
At Lanius pleno laxabit iura macello,
Vah Petro quaestu ceu prior Imperio.
Carnea iam fessum decurrant saecla per orbem,
Linquite piscinas Pastor ait Lanius.
SAuffe iae inferias tumulo cum solvis, Arine,
Parce aliquid Bacchi spargere de latice.
Non illam Furiae, non illam Cerberus anceps
Infernis, contactam huius odore, tenet.
NEparcas lateri, vivae, Sauffeia, bibendum est,
Nemo venit campos zythus in Elysios.
QUid plumbea vult statua? videns vivus in illa est
Circellius; hoc tamen Myron male facit istic:
Venti fuga tam mobilis esse non potest, quam
Circellius iste; plumbea gravis figura.
QUi Saxona conspicaris, et nevis iocari,
Istum cano, non quemlibet: alteros celebro:
Te litter a ne fallat, opus erit heic cavendo,
Saxum ille merum, non homo, saxeus nisi ille est.
ANius ex olida tollens mala dicta culina,
Nil, ait, interfit, sit vetus, an veteri
Carcere prolatus liber: atque hunc edit in auras,
Servantem veteris Historici titulos.
Nescia nos alio, dixit, cole nomine quondam,
Contemptrix fuci candida Posteritas.
Annuit Eventus: paucis quod vita lucernis
Impensa, hoc scurrae vafricies tribuit.
TE prius excusas quam quis te accuset: an istud
Feceris, ignoro: Sic tamen esto reus.
REge U Vitikindo natam te, Lesbia, credam:
Si tua non tam sit nigra caput soboles.
UT Ponto enata est quondam Venus aurea; sic te
Zythi ego prognatam facibus esse puto.
LEsbia sesquisenex puerae quod nomina sumit,
Exemplo magni patrat id illa Dei.
Sic Amor ante Deos omneis prognatus, ad isthuc
Temporis, in libris versificum puer est.
NUbe puella, volat, volat irrevocabile tempus,
Nube puella, semel forma superba perit.
Nube puella, fugit Veneris flos quattuor annis,
Canicies annis quinque venit Veneris.
DUdum, Scioppe, lusimus nihil tecum,
Perire tempus dicis, et petis ludum?
Lude, o Scioppe, quam potes, potes quantum!
Tibi tesser as dat Senio tuus pridem.
SAngisce noster; parce bilis immensae
Vibrare carmen, tu nocere Victori
Potes iocoso, quantum habere nec vota
Tua cuncta possunt; nam periculum magnum est
Nerumpat ille panticem cachinnando:
Sed non suum: Sangisce, quem putem, nosti.
ELato Orbilius naso quae Februa solvet?
Cerbero eum novit quae commendare cacanti.
LXIX. In eundem.
QUaeritis unde putem Napelli nomen oriri?
Pellis de naso est, Orbiliane, tuo.
MEmoria praeses Temporum, Dea annorum,
AEternitatis aeviterna Regina,
Virgo pudica, nullius proci tactu
Votum inquinata; sponte se tibi, Lipsi,
Zona soluta dedicat dehinc Sponsam.
Arcana cuncta cui sua esse perspecta,
Perspexit ipsa, crediditque perspecta.
VOsne Novatoreis Criticos, vos dicere, cuncti
Quos veter atorum nomine prostituunt?
OGarrularum pompa longa cornicum,
Istone more nomini tuo credis
Confodere posse te Cyclopicum lumen?
Quid sustinere poterit arduum, quaeso
Gravis, tacere, cui periculi forma est?
QUis te Luride, quis iubet, Bonarsci,
Illoto pede ventitare casta
Spurcatum iuga candidae Thaliae,
Ut libro horribilique tetricoque
Infercire queas ligata verba?
O pstis mala narium piarum
Fosse e stercore; te fimi inquilinum
Murrham prodigium est olere velle.
Quin isthus apage ad suum cohortem,
Qui grunnire modo ordiuntur apte,
Cum te praeside tam diu carendum est.
O Scribane, facete tum latebas,
Quam Clarus modo factus inter omneis
Obscurissmus exiisti; habesne
Quod possis mihi vela iam tuarum
In laudum pelagus bene explicanti
Faex oppedere Loiolae theatri?
Sis audax volo, nec meum e cohorte
Sanctorum sine praeterire nomen,
Quos omneis tibi iure perduelleis
Fecisti, mala bestia, atque dira:
Quin latres VigilI perinde nomen
Ut Scalae solitus; tuopte tam dem
Iumento tibi uti queas perire
Accersire tuum, ferox aselle.
Infandissime quotquot exstiterunt,
Quotquot post aliis erunt in annis,
Quot vivunt modo: quos obire cunctos
Sectae Regula Loiolae iub ebit,
Ut possint Socci cluere soli:
Afram ceu basiliscus ad Cyrenen,
In campo dominatur unus amplo,
Liventem procul et procul nocentem,
Quem saevae quoque belluaer relinquunt.
Sic te Scoppius, et Ferinus Ursus,
Linquent postidea, tui veneni
Non iam saeva pati arma sustinenteis.
Quamquam Scoppius iste, quem priorem
Vix isthic modo nominare quivi,
Nil iam cedere, sed tuum velit se
Iuxta participem dare in triumphum.
O Stirps horrida Ditis et Chimaerae,
Gens Cyclopica, perfidi latrones,
Fax Mundi, Opprobrium et luela rerum.
Quo vos fine dabit perire tamdem,
Quam nunc nomine luditis professo
Omneis nequitias, scelusque totum,
Maiestas Domini Deique Iesu?
NOs scripsisse iuvat, si non vis. lector, am are,
Nil scribas, moneo, nos tamen ista iuvant.
LIngua fuit Phoebi Caesar, post Caesara functum,
Audivit vocem, quis, Friderice, Dei?
UNum habet hic longum, sunt cetera curta libelli,
Verum haec non vatis culpa; Bonarsciadae est.
Ampli adeo colli est Clarus fera; reste necanda
Praelonga si quoiquam, huic opus est asino.
GAllum omne scribis, omne Gallicum sonas,
Quicquid tonasve depluisve, Gallicum est:
Toga superbus ambulas in Gallica,
Caput pedesque Gallico tegis modo.
Quin si fides probanda vulgi est carmine,
Obscura quod te facere nox solum videt
Solum, alterove non tuae socio luis,
Hoc omne Gallico facis modo, Pipe:
Vomis, cacasque Gallice, hoc periculi
Plenum est, subire ne tuus plures queat
Obscenitate, morbus oppletus, mala.
Pipe, quid laborem dicere, sacra haec est lues,
Germanitatis totus oblitus tuae es.
DIfficile vobis esset am maritari
Quis credet, o Lina? antea ille rem factam
Fecisse credat, qui Linam maritabit,
Et facta quamvis res sit illa persaepe,
Discissa tamen est saepius, Lina, in vobis,
Quam quarerefecta tot-modis queat dici.
VIginti ad finem restant tibi carmina, Lector,
O felix cui tam pi gna sub hoste pio est.
ONova res, Lector, monstro signandarecenti,
Emit mancupio se liber iste tibi!
SUb pedibus niveis quod gestas aurea vincla,
Hoc, Samia, est sanctae Relligionisopus:
Divitias calcas; sic deliciaris in illis,
O Samia, es rectorelligiosamodo.
TOrta fronte glabrum legis libellum
Plus, Lector, manibus sapis cerebro.
FUi Priapus ante, nuncrudis stipes,
Nihil iocive viriumve languenti
Mihi reliquit haud puella flaventem
Comam revinctaflore mille fulgorum,
Nec aut salaxpuellus, aut petax sponsus,
Silere posse me videbar, hoc factum
Patrasset ulla si puella, vel florens
Ephebus, aut timens nucum, tener sponsus.
Sed illud, heu, mihi illud intulit damnum
Senilis ille, Stoico rigens mento,
Cyniscus ater, ambulusque nocturnus,
Tacere cuius horridum volo nomen,
Quod ipse nuper Italo dedit venum
In orbe, quod redemit unica cena
Madrucii coquina, floris exstincti.
Quod ipsus ille more si mihi sueto,
Perire panticem iuberet omenti,
Dolore temperare maximo quibam:
Sed ille, vaeme, et horridum et novum plane,
Inusitatum et omnibus modis dirum
Scelus patravit, atque me mihi exsuxit.
Quod ora sipetulca sensero, porro
In istud advenire crimen expansa,
Sedet natem perinde vertere in buccam
Ut ille doctus ipse, quem loquor furem.
Loquace cum semelrepletus est bucca,
Natem resolvit in ducenta dictata.
Medela si qua lautior malo nostro
Cui videtur, hanc mihi, rogo, monstret.
EXsuccum Scoppi quod commentatio faecis
Helle spontiaco quae medicina Deo est?
Penis ei excisus pro furibus exsulet horto,
Orbilii nasum sistite ei in gremium.
IUdicium Orbilii possis quafraude cavere?
Lipsiadae scriptis scribe, Sabine, dicam.
CUr Venus in triga Iunonem vicit et acrem
Pallada, divitiis ingeniique Deas?
Stultae divitiae, doctrinae gloria nauciest,
Inter iactanteis nuda ubi visa Venus.
INterdum antiquos iuvat adspersisse Leporeis,
Ut modo de Idaeo est colle reducta Venus:
Non sapiunt epulae nisicum nova fercula ponunt?
At vetus in potu gloriam Iacchus habet.
REstant undecim ad ultimum libelli,
Isto carmina computante semet.
Si bis hoc tibi quinquies sciendum est,
Absolvis sine lectione librum.
CLavigerum quia desper ant sibi credere Petrum
Papicolae, officium huic mystae tribuere SerarI.
IN vitiis cunctis Livor iustissima pestis,
Quippe suum informi prodit pallore colentem.
HExametris pedibus, cruce uti, meus abstinet Hyllo,
Multum passus hic est, ut puto, de pedibus.
TEnebrose Sanga, sive pestilens anguis,
Isto latere nomine exputas dignum,
Tibiut Bonarscus antefixit exemplum:
Dolere sipotes dole, obsecro, tamde;
Scena est aperta iam libidinum, densa
Quas nocte Iesuita nectit in Lucis
Sacros rohetas: An tibi haud satis clare
Clarus perisse visus iste Crabronus?
Dolere si potes dole, obsecro, tamdem,
Convicte Sanga, nomen hoc fuge obscenum,
Tuoque prodi, teque prorsus expurga
Errasse confitendo; nam nisi pror sus
Ut hoc videre contigit tibi carmen,
Resipiscis ilico, atque Loiolam eiuras,
Periisse tempus arbitror tuae vitae,
Tuae salutis. Verba sed cadunt ventis:
Imaginor videre iam tuas cristas.
Atque adeo habere si nihil potespensi,
Perire perge, dicque ceteris larvis
Tuae cohortis, cum perire te cernent,
Sibi quisque tale spondeat genus mortis,
Praefectus olim quo Scioppii dives
Factus parens est; sic iuvabitis vestrum
Qui Stoicorum fata dum libro infercit
Ad incitas redactus, exsulat mensis.
Vertit culinas Italum, fugit fumos,
Quos ipse fecit, vendidit, bibit, mandit,
Mando, biboque, venditorque, fumorum.
IN gracileis Elegos Epigrammata cogit Anellus,
Hoc est lugentum dicta sua, Officium.
QUod mortem vitam que inter resiare videbat,
Scaligero hoc functo maxima vita modo est.
FAMA, cui parilem doctrina ostendere ad Ortum
A Sole Occaso machina tota nequit.
INdigetes Batavum, tuque hos pars nobilis inter
O saecli Rector Phoebe tui, Heinsiade.
Te Vigilis chartaepro iudice saepe volebant,
Dicere, sed morum hocregula non patitur,
Iudicium nostrae quem de se ferre Camenae
Rite volunt; laudes huius in id regerunt.
OBavilemagne, Casus anne Fortuna
Voluere nunc te trudere in locum extremum?
Salveto nobis inter ultimos, primas
Tenere magnos dignus inter auctoreis.
EXcaecat natos Magicaevi, Thestilis, herbae,
Claudere sic genitrix lumina cuncta potest.
AMbibant Bavius, Scioppittsque,
Et Sanga, et Leptdus Bonarsciani
Compar, Orbilus, ultimum libellum.
Sed summo in capite est satis pericli,
Extremum iubeo valere carmen,
Dum consecro tibi, Benigne Lector,
Tu sie utere ceu tuo, valebit.