QUEM quaeris, bone Lector, invenire
Iamdudum poteras bonum Poetam
Si de te bene posset hic tuoque
De sentire animo: Boni Legenteis
Rarae sunt hodie nimis volucres,
Nec sunt aucupe quolibet tenendae!
Quin si quis Bonus est reapse, multos
Corrumpit prius optimos Poetas,
Quam fiat bonus e malo necesse est.
SI vacat atque operae est, ad me, Paulline, venito,
Sigma vacat, Operis est opus una Opera.
UNdecimus liber est, Lectorem quis putet unum?
Ipse tamen tecum fabulor; unus ave;
Sed tamen hocpacto, si denum, Lector, et unum
Mille tuis dices fratribus esse bonum.
UBi superi voluere vertere funditus
Facilem ruendis aedibus causam danunt.
HAbeare iustus: in hoc studeto primitus;
Opus omne habebis indidem factum in lucro.
SPontaneae Paenae vicem imprudentia est,
Reapse caecus exstat imprudens homo:
Stulticia magna est nosse quae sint facto opus
Nec facere nota nec cavere ut est opus.
BOna in bonorum gratia et forte haud mala
Meliora qui quaerit sibi quaerit malum.
INscitia nnil quidquiam est audacius,
Bene ferre vitam qui nequit, quaeque endo ea,
Stolidi vocabulum haud beati sufferet.
SI iustus es mores tuos legem aestimo:
Ne suspiceris de bono quicquam mali;
Iniurium quid facere iustus haudo potest:
Iniusta facta sunt cavenda ab omnibus:
Iniurium esse in supplicem minime decet;
Praesertim ubi ille errore non animo cadit,
Piaculum hoc put anus esse maximum.
QUod iustum in omni vincere hoc debet loco;
Fugiens petitos, o parens, iniuria,
Cui opem parare facile quibis alteri?
Studium tenes civile maxime, tenes
Si facere nemini virorum iniuriam.
HUmanitas nutritur et producitur
Ab abstinente iniuriis irum viro.
OPum cupido maximum est homini malum,
Namque cupiens augere ab alienis sua,
Spe saepe pessum cecidit amissa miser;
Alienaque auxit propriis, studens sua.
QUicumque supposivit auro dexteram
Consilia, quamlibet neget, struit mala.
NEmo repente dis fuit, vivens bene,
Iustus etenim legente parsimonia
Paullatim opes acquirit; Unico tenet
Quicumque saltu, eripuit alteri bona.
COgnatum habere pauper haud temere potest;
Quia pertinere quisque egentem ad se negat,
Quem postulare quippiam metuit opis.
ADsit mihi tibique veritas precor,
Facile omnium negotium iustissimum,
Quaesita numquam saepe veritas patet:
Semper profecto est optimum verum loqui,
Et tempore omni, vita si quoquam potest
Ea veritate fulcietur optime.
QUi propria temere dilapidat homo bona
Eum aestimari pro beno, multis nocet,
Nam qui praeesse propriae vitae nequit,
Ser vabit ille quomodo alteri suam?
SI navigare quattuor opus est dies,
In singulos, utenda quae, seponimus;
At si senectae parsimonia usus est,
Cur non suum huic viaticum seponimus?
FElicem habere nolo divitem nimis
Qui nescit uti conditis perper am opibus,
Noli lucrum undiquaque quaerere; est pudor
Quiper nefas acquirere bona bonos vetat.
Timet male omnia ter miser, cui parcitas
Odium extudit bis amplius partis bonis.
OPes, vagum illud dictitas negotium,
Quas, possidere sivoles, semper tege,
Dominusque solus alteri utileis nega:
Si te ipsum habere cuncta possidens nequis
Quid invidebis alteri has, pater? Imminet
Fortasse sors indigniori quae alteri
Donabit ista, queis tumes, te paupere:
Quare autumo illis liberaliter, Pater,
Tibi fruendum, possidere dum putas,
Opem omnibus praestare, dites plurimos
Efficere per te, quos amicos nuncupes.
Aeterna virtus haec erit, egens omnium
Ab his beabere invicem, quos nunc beas.
FRacto crure recens melior vetere exiit Hyllus,
Optimus Unipedum pessimus est bipedum.
INgenii princeps, Grooti, quid dicere quibis,
Haec ubi ab investi carmina facta legis?
Qui puer haud umquam, licet imo in flore, fuisti,
Sed natus quovis doctior es Senica?
Verte oculorum aciem atque crepundia vestra tuere,
Heic ubi coepisti tu, mihi finis erit.
QUi tibi tantum, Heinsi, soli concedere novit,
Quantum ipse es cunctis lautior ingenii,
Te Vigil, in primis lambens modo corticis umbram,
Victoris solo nomine habens titulos,
Daphnide Phoebea saturum bene vivere mandat,
Nilolli hoc in te suavius imperio est.
AN de Grammatica tollat Communia Ramus
Nescio; de sensu Grammaticum illa potest.
FInire, Lector, si tibi leve est librum,
Incipere nobis gravius obvenit nilo,
Ut uterque iusto fine constet auctorum,
Finire nostrum, incipere sit tuum porro.
NOn est aequus Lyaeus ebrio vati
Sed esse eqvuleum potius arbitror, Urinti.
VIx duo lecta tenes nec tota Epigrammata, Lector,
Et iam cum sero res Colofone tibi est.
Quid faciam? invito non est longum esse legente;
Sim brevis? At nullus nec tibi nec mihi sim.
Quippe placent onere haud hodierni fruge libelli,
Si longum dicis, tu tibi probra canis.
ORbilii scutica si quem semel ira cecidit,
Grande habet ultra omneis ingenium Senecas:
Idque adeo constans, ut nec fervente calorem
Sole Cleonaeis sentiat in stabulis.
Quin um bram ad Virgae quid de virtute locutus,
Clunem agitat cunctis Socraticis melius.
TRes velquattuor undecim in libellis
Personaeperiere; quam Scioppo
Sangaeque, orbilioque Bauvioque
Ignoscam bene, quattuor stet istis
Si versus mihi summa Ludionis.
Mutent nomina nec sacri legenteis
QUINTI protinus et ferantur omneis,
Queis per tot gabalos adhuc profectis
Crux semper nova, taedium legendi,
Furcas pro patre surrigit ScioppI.
SObria quod fecit edicit Pumpa madulsa,
Cum dormire nequit, nec dare, quid faciat?
INgeniosa sacris texens Anagrammata nugis,
Et pro patrono quidlibet inveniens,
Non reus in rerum censebitur ille tenorem,
Nomina fatali dum excutit officio?
Nam mutata legens Fortuna vocabula Felix
Praeterit: innocuus fata nocentis obit.
NOminibus Genios patriis exscindere doctos
Castrantum in numeros pono Anagrammaticos.
UT mentem a vitiis servet pugnacibus, omnem
Scaliger impendit, stirps superorum, operam.
At dum caelesteis fax occupat Enthea sensus,
Congestamque Heros mentem obit intra animam.
Ne rude quo possit corpus maculare nitorem,
Quam lepide expurgant Loiolae Forias.
DIis geniti Heroes, magnorum maxima Divum
Posteritas, Salvete mihi: gens Martia mundi
Sceptra manu ponens, ut Dictatoribus almis
Barbaries excisa, solo capita horrida ponat:
Scilicet in vostras veniat foedissima palmas
Pestis, et incestet SCALAM Burdone nefando,
Si scutica infelix rabiosam suscitat iram
Orbilii genus, aut, exstincto Rege, culinam
Pantolabus fugit esuriens, convicia ventri
Indulgens querulo, conturbatorque libellum
Patricio vendit Eluco Sanga Bonarsco?
Quin gladium in dextram desuetaque, mitibus armis
Eloquii, instauras arma immortalia bello
Stirps Augusta Deum, Mundum complexa triumfis.
FOedo in libello, quo nihil magis turpe
Europa vidit, quamdiu libros vidit,
Una expatrata est pompa mirior miris,
Tibi, Ferine, qui suroris extremi
Coram omnibus probatus atque convictus,
Vulgaritate vulgus omne debellas.
Tribus tot inficeta, dicta defoeda,
Maleominosa, conspuenda, pagellis
Dicta intudisti plena barbarae mentis,
Ut nominare nemo, quam libet promptus,
Ea mille possit paginis, licet magnis.
SIpus professus esse naris emunctae
Mentitus, Aule, est: cur enim facit versus?
ROmara marmoreo sub corpore commoda servat,
Mille; in eis; functam nemo lapis premet hanc.
NOcteis atque dies in libris, inque lituris,
Accubuusque habitas, Orbili, et adsiduus.
Nec tamen in doctas animum penetrare cohorteis,
Grammaticum aut aliquod nomen habere potes.
Causa latet fortasse rudem te caeca magistrum,
Hanc tibi non longis dixero versiculis.
Quod cerebro mandas per nasum hoc effluit omne,
Cuius ah amissa est non tibi fronte modus.
VErsa quod in methodi praecepta Epigrammata cogis
Crede mihi, hoc purum est, Rittiliane, chaos.
Namque ubi servatus nemo est Epigrammatis ordo,
Heic demum veniunt ordine quodque suo.
TUbos per omneis viscerum ambulat lente,
Et exoleto pridiana vestigat
Concoctionis prandia extimae, naso;
Orbilius, et sentire se negat, morbi
Quid ilia urat: o Supinitas Nasi!
CUrare medicos ulcus, Orbili, vostrum,
Si vivere velis, causa nulla cur mandes.
MOnstrosum ultra omne antidea mihi saeperelatum,
Denuo, ita Orbilii palma sit ingenium,
Confecit, scuticarum haeres, domitorque flagellorum
Ante fuit natus quam bene, consenuit.
RIttershusiade, et sagax Gratere,
Victor vos Vigil hac avere cara
Infelix Epigrammatum Poeta,
Felices iubet omnium Poetas:
Verum hac lege iubet; quod orat, omne
Avobis, ut uterque se impetrare
Concedat, licet oppido et superbum,
Et praeiudicii sit invidendi:
Quale hoc quaeritis? hoc Vigilrogat, ne
Credatis se Epigrammatum Poetam,
Rittershusiade et sagax Grytere:
OWene noster, hoc rogare Germanos
Omnes ad unum te putato; cum porro
Epigramma facies Teutonum grave in moreis,
Id cautiore nare falxcices paullo;
Nescire enim videris, ut fluunt versus,
Olfacere belle quam queat merum Teuto.
QUod Batavam insiliit populator Urintius ausem,
Poenam hanc constituit Phoebus Apollo mihi.
Urintiadem numquam nisi Flandro cernere naso.
Hei mihi quam laevum numen mihi Apollo es!
SUbtilitateis assequi catas SCALAE
Nequire dicit Sanga Bombobellator.
Quis credet? unum peditum libro tanto
Qui captat, esse naris usque eo brutae.
DEmocriti puteos quid lambis, Sanga Ferine?
Cantaber Isiacus num sitit hos asinus?
PInsi in pistrino socios, Verine, canenti,
Totum istud tibi nos cedimus, et merito.
Nam qui nil faciunt, nisi, cruda farina, farinant,
Pinsi in pistrino iusque piumque puto.
LOIOLA IGNAT INOMENTULIT: hoc tibi, Sanga,
Cedimus, auferre est tollere queis Latium.
LYnceus est Criticus, tu talpam, Sanga, fateris,
Convenit hic libris Auctor uterque suis.
SCALIGER, esse potest Sanga quid acutius Ocno?
In media terra cernit opaca loca!
ORdine Arithmetico mendacia Scoppius auctor
Subducens, pendet ordine Geometro.
PLacata pariens versus Genetyllide Clarus,
Coliadae iratam caudam habeat Veneris.
FElix qui fato netriceis praevenit horas,
Nec cum suspensa litigat ante colo.
Quid tardum in vellus male gratos tenditis ungueis?
Bis meruit qui non vult semel unum abitum.
Felicem dicam non cui trieterida longam
Dena ter extenso vellere Morta dedit.
Sed qui cum vellet, posset quoque, vivere, obivit,
Quique adolescentis nomine consenuit.
MArtis profani quaque voce turgenteis
Quid inter offas grande loqueris, Orbane?
Cui magnus erit hic qui sibipte adulatur?
HEllespontiaco volucris sacrata Priapo,
Nil levisomnibus est deterior canibus,
Voce domum, ut quondam Capitolia capta, tueri:
Pingitur hac prudens iudice Simplicitas.
PAce Deum in media, quod, Iungermanne, virileis
Perpetuo Iuvenis nomine, habes animos,
Hoc tihi nunc fracto Sors invidet altera crure,
Nominibus Sortis vulnus inest gravibus.
Et quis pallentem tanto te vidit in aestu
Cui vincunt fati Vulnera Tristitiam?
AB se posse capi canit omnia Semivir Hyllo,
Ante hircus, Gallus, nunc caper et capus est.
POntia non summo dicatur iure virago,
Tot magni incumbunt cui sine morte viri?
DIcis Naevole, te virum iocosum,
Nec peccas: ioco enim vir autumaris,
Cum res pro te alii gerant virileis.
CRebra tuas laudeis Cleio, Goldaste, sonaret
Nostra, sed est meritis vilior illa tuis.
Digna tuis meritis praeconia Cratserus, addit,
Loiolae summum sunt maledicta decus.
IUrepotes summo Licinam censere pudicam
Summum saepe etenim ius est iniuria summa.
PArva quod est magnis Liba nupturit, altior Aula
Hectorea cum sit sesquipedem Andromacha,
Cordatis parvo cum omento sponsa parata est,
Scorpio sic homines et Crocodilus amant.
ORantem quisquis auditurit, Aule, Bavilum,
Conducta aure, sua nare venire decet.
NOn faciat versus cur Stovvevus, Aulice, quaeris,
De Gallo fecit serta capum Bavii.
DElius in versu faciet quid, Parce, salaci,
Dignior hoc auctor sit tibi Deliacus.
QUod vilipendI te vocabulum, Sanges,
Finxisti glorieris, est palam falsum,
Furax societas antea hoc meret longe.
FRagrare libros quid canis patrum, Sanga,
Mendaciis putere quos SocI cogunt?
MIrum est quei Polypo Ferinus hostis
Dicat Scaligerum, ut tenace morbo,
Infestari adeo, pedum cohortem
Sangae cui facile integram domare est?
PRaeteritis inhians, temnens praesentia verba,
Linguam debebas volvere in occipite.
SI genus et proavos infercis laudibus istis
Quas pro patratis vendere, Tucca, soles.
Te gracilem Crassi rumpent omenta Nepotem,
Tollere avum nolis quem male ferre potes.
CHarta perit si non auris cartacea vostra est,
Dic tamdem libro, Lector, ohe nimio.
DUdum est aedepol, o Comes Scioppi,
Quod, pro mutuo Amore negligenter,
Te non alloquor; at roganti amico
Hoc ignoscere nolle te putamus,
Spes nostras hominumque in universum
Lusisti omnium, ad usque de Batavo
Romam littore, Graeciamque Styram,
Tanto tempore tot Cruceis tulisti,
Nec tolli potes unica vicissim.
TEnebricose Clare, quid tibi parcis?
Scribanus esse, nolit aut velit, debet,
Cui pro theatro tam nitente pendendum est.
POmpeiana ferunt traxisse theatra ruinam,
Saepe, Venus donec proxima templa habuit.
Saepe cadit Clari, pompaebrevis, Amphitheatrum,
Constituet pendens auctor id a foribus.
INebriate falsimoniae poclis,
Inusitata, Sanga, quid vomis dicta,
Delir iorum messis unde succrescit,
Sociique turpeis exeunt brevi cauda?
Theatra Clartana sic frequentatis?
Sic Maleloquendi Doctor instruit Scoppus?
O inficeta natio, nihil quitis
Nisi velle solum malefacere Deum Genti:
Nam ceteroquin cum putatis ingenti
Conviciorum cui nocere Torrente,
Vestro peritis gurgite; a bonae mentis
Existimatione simplicilonge
Abrepti in aequor inferum nigri Ditis,
Ubi, sequace conscientiae flagro,
AEterna volucris, ferreos vibrans uncos,
Eviscerabit crimina superum aeterna.
Ubi Paenitentia omnis undique erepta,
Nisi Poena pura nil videbitur prorsus.
AMor virorum apertus est longe prior,
Operta quam auri vis ut infossa est solo.
SApiat necesse perparum, multum bibens,
Nec ipsa vini copia hoc facit malum,
Natura at eius qui merum in se ingurgitat.
MOlesta res est Ebrius multum loquens,
Quae nescit, illa scire seputat optime.
AUget voluptatem alma Temperantia,
Iucunda quae sunt, suavia haec facit magis.
AUdere Iuvenem semper insignem decet,
Timidus celehris nemo quispiam fuit,
Labore vaenit gloria, ignavos fugit.
IN asperis superba crescit Gloria,
Paucique forteis plurimis praestant pigris,
Animosus unus plurimis senex viris
Est praeferendus; quo pigro corpus valens?
Defende te intrepide: Mori satius bene est
Quam trahere vitam turpibus salvam modis.
REhus gerendis prima Dux audacia est,
Fortuna fini domnina Colofonem facit.
QUando necesse est omnibus semel mori,
Gratis perire maximum damnum arbitror.
Spernunt pericla magna secordem virum.
HUmana sub custode Temperantia
Secura vita est, non sinite ea inscitiam,
Magnis abuti virbus, damno virum.
UNa aquila mille spargit ignavas aveis,
Generosus unus frivolum vulgus fugat.
NOli aestimare iunior utrum quid loquar,
Sed utrum virile sermo quid sapiens ferat.
VEstis ut apta viro est non corpore longior, illud
Sit breve, sit longum quamlibet, aut medium.
Sed quae membratim sequitur de corpore filum,
Nec nimia gressus praepedit in tunica.
Sic fortuna habilis nimia concinnior exstat:
Si qua modum excedit, praepedit, non operae est.
CUi pater est dives, coniux formosa, quid inter
Maerenteis princeps semper adest Licinus?
Neutra dignus homo est, qui sorti semper eidem
Semper eandem homo volt oggerere effigiem.
CUi brevis inciso properat Colofone libellus,
Versifragum, Lector, Scoppion adsimilas.
EUropa exsilium cui debent fata, Bavillus,
Quod barbaris dat Laureas, caute facit.
Cetera qui viditV ida omnia, luscus in uno est,
Scribere centoneis pompa pusilli animi est.
SI nequeunt vates nisi poti scribere versus,
Vilius est iusto, Calliodore, merum.
CAlx veluti non est solida aut durabilis ex se,
Sed cum coniuncto firma manet latere.
Sic animi Cultus non est Sapientia per se,
Iuncta sed ut sanctis legibus est, Sophia est.
PHillis Stoica nupturit Crateti,
Agmen nasciturit Chamaeleontum.
SEsquisenex, unoque osulo, luscoque Palaea,
Cur semper pallet, Naevole? Semper obit.
NImium familiarem autumas Iocum, Lector?
Aude hosticum aliquid, unicoque degluti
Totos hiatu barbari iocos vatis.