TARRAEI HEBII NOBILIS A SPERGIA AMPHITHEATRUM SERIORUM IOCORUM Libris XXX Epigrammatum constructum. Pleraque pars Loiolas, Scoppios, Cratseros, Canebos, Sangas, Blovios, Bonarscos, et id genus alios. Pro litteratis et probis viris: Opus admirabili rerum, verborum, personarum, sententiarum, Apophthegmatum, Inventionum, Allusionum, Chriarum, Conclusionem varietate et acumine tale, quale post inventos typos in lucem non prodiit. NOMINE C. VICTORIS VIGILII PRIMITUS INSCRIPTAM. HANOVIAE, Typis Iohannis Iacobi Hennei: Sumptibus CONRADI BIERMANNI et Consort. M D C X III.
PRAETERITIS a me nundinis Francofurtensium, amico Lector, spes data est Triginta librorum Epigrammatum, quorum pars magna, immo maxima, in eo argumento occuparetur, quo Tres illos hinc inde collectos eo tempore publicaveram. Eius promissionis cum memor essem, scripsissetque ad me Eruditus vir CONRADUS BIERMANNUS, consilium sibi esse Amphitheatri Honoris Papistici carminibus decantati Tomos duos in lucem emittere, non invitus ipsi cessi, hunc ut meorum Epigrammatum tertium illis adiungeret. Non quod omnia mea eius sint argumenti, sed quod, ut dixi, pars plurima. Itaque Tertium hunc Tomum nos absolvimus, Secundum et Primum proxime ex dicti Biermanni Bibliopolio exspectare habes. Benevale, qui candidus, et nos ama, A. D. KL. Novemb. CIC IC CXII. Myrtilleti.
AMPHITHEATRUM Seriorum Iocorum Epigrammatis a me constructum, SERENISSIME REX, qua fronte ad Maiest. Tuam cominus sistero audeam, narrandum duxi. Pleraque pars aperte tecteque in hosteis simul M. T. et Christianae repurgatae religionis velitatur. Nam cum in excelsiore per hanc Europam nemo loco sit constitutus, cuius Virtutes Publicas omnium Bonorum Furias in virulentissimas calumnias commovere possint, ad solium usque Maiestatis tuae infortunati Lemures
adscenderunt; quemque argumentis inusitatae divinitatis et doctrinae contundere, et splendore Serenissimae potentiae obruere deliriorum suorum Commentaria viderunt, eius personae non tralaticium bellum machinari voluerunt. Eo enim per summam Numinis indignationem opinione illarum Larvarum, redactae sunt summorum Regum dignitates, ut impune sibi quivis balatro et scholasticae futilitatis assecla permissum autumet, in eorum, nomina venena linguae exonerare, quorum, Fortuna altior collocata est, quam ut eam labefactare possint vanorum Andabatarum sanguinarii conatus. Non iam primum Maiestatem Tuam Loioliticae faecis pecuaria insilire ordiuntur. Quamdiu in admiratione Virtutum Tuarum satisfacere Invidiae et Virulentiae suae non poterunt, tam diu bellum Regiae Sapientiae Tuae litteris et libris, qua sola parte possunt, movere non desistent. Et nacti sunt non adeo olim aemulum huius apparatus sui Stoicum quemdam Hippocentaurum, hominem Vespillone parente natum. Qui cum ob insolitum stuporem et effrenam libidinem pro lubitu quidvis audendi et dicendi, partim contemptui, partim odio se omnium expositum videret, ut aliunde auctoritatem quampiam suis facinoribus adfueret, coepit mendacissimos et stultissimos libros in Magnateis
reformatae Ecclesiae effundere. Quorum sceleratis ausibus cum eloquendi quadam infelicissima licet fluiditate, se personam affingere posse confideret, nihil pensi habuit pro inanissimo et rerum bonarum ignarissimo histrione etiam inter suos traduci. Denique eo rediit ut cum Latine loqui se solum somniaret, quo vendibilis fieret futilissimarum cartarum congeries inamoena, Regiae Tuae Maiestatis sanctissimum et venerandissimum nomen, impuris et sacrilegis dicteriis incessere non erubuerit. Ut Orbis terrarum Clementiam tanti Regis mirari non satis possit, qui non iure suo tantae impudentiae monstrum persequi praesumat, sed impune stilum hactenus vibrare in tot Regnorum potens caput patiatur Ambubaiam sordidum, et patriae religionis Transfugam turpissimum. Verum stoliditas hominis Maiestatem Serenissimi Tui adspectus mereri hactenus fortasse non potuit, et cum meritura fortassis olim, miserationem pro Poena in Conscientiae suae opprobrium indelebile demum reportabit.
Huius cum inter eiusdem furoris alios non raro in Amphitheatro hoc nostro mentio facta sit, totum Opus Venerandae Maiestati Virtutum et Pietatis invictae, quibus Terrarum orbem dudum in admirationem Tui defixisti, trans tot locorum intervalla inscribere volui.
Et plurima fortassis in tot librorum volumine Epigrammata occurrent indigna tantae nobilitatis praesumptione, ut oculos Regiae Tue Maiestatis coram mereri possint. Sed cum Poetarum communis ille error sit, ut in talibus peccare sibi permissum reantur, quorum Ordo citra ruinam affectari non possit, [(transcriber); sic: .] Spes est Serenissimam Maiestatem incomparabilis tui Animi, qui Virtutum et Doctrinarum omnium perpetuum domicilium est, studium Adolescentis, religiosissimi earumdem cultoris, vel uno intuitu dignaturam. Qui se S. M. Tuae addictissimum transcribit, eamque Dei protectioni ad felicissimam gubernationem Ecclesiae et Rei publicae studiosissime commendat. Heidelbergae Palatinatus ad Rhenum, KL. DECEMB. CIC IC CXII.
SEu mavis nova delicate Lector,
En de matre rubet iocosus ordo
Formosorum Epigrammatum, Scioppis
Et Sangis uti cor dolere possit.
Sive antiqua placent, placebit istic
Si bis quindecies legetur abs te:
Nam si quod vetus et bene est vetustum
Nec tam saepe legis, recente mutas.
SI quid non satis approbatur istinc,
Bonarsco face, Delrio, aut Scioppo,
Sangaeve, Orbiliove, Cratserove,
Raderove, vele cohorte magna
Adscribas Loiolitico cuivis:
Et ducta ratione sic putato:
Tam crebros ubi cantites Scioppos,
Qui sunt Improbitas, furensque Livor,
Et pestis mala candidis libellis,
Quei possit iocus omnis approbari?
Conclusa Ratione dein fatere
Si qua carmina duriora peccant
Culpa est Orbiliive, Cratserive,
Sangaeve, Oscipiive, Delriive,
Si qua carmina lautius iocantur
Laus est nobilis et pii Poetae.
CRassus et elumbis nec puri, Cratserus, oris,
Dicturit in sacros pus scabiemque libros,
Ignoscas, Asini, medicos de Vatibus esse
Si cupis auctoreis, magno opus ingenio est.
QUod nequeam quoivis quovis, Sirmonde, paratus
Intempestivos dicere versiculos.
Iam, scio, cum sociis, nomen te carpere nostrum.
Queis facili Phoebus, scilicet, ore favet.
Nil reddam, nisi quod norim tibi grandius esse
Lorum in aqua Scaphio stringere Petronii,
Scribere putidulis quam fracta Emblemata rhythmis,
Unde cupit vatum nomina vestr a cohors.
PAter supinus Impotentiae obscenae,
Aquatili patrare cum nihil loro
Potesse se putaret atque sentiret.
Logôla, nudus omnibus bonis rebus,
Profudit ore Pestilentiae sacram
Cohortem, in orbe quae modo alta magnatum
Feroce sceptra cum libidine adfectat.
O inquinata falsimoniis plebes,
Originis memento deinde tam sanctae.
Tuique patris in luto obsitas fauces
Inania illa dicta congere et facta
Quibus valere fascinare te mundum
Rata hactenus. Modo in specus Avernaleis
Ruina te reposcit oris Orcini.
Viden' suprema dextera ut Dei fulmen
Vibret coruscum, et ingerat tibi auctorem?
PUro adeo ex auro Ramum Iovis esse fatetur
Cum Stygio, Melior, te Ferus ore petit.
Cratserus audendi sociis torpentibus auctor.
Hunc contemne: sua se interimet scabie.
CRatserus e morbis scabiem popularibus omnem
In sua mendico scripta labore rapit.
Unguibus armatus quia qui melioribus exster
Omnividus nullum se didicisse putat.
IN Magicis quaerit sapiendi Delrius ansam,
Hoc vere est facere e Pallade Persephonem.
NObilitas Scoppi magna est balatronis in illo
Quod nescire suum se videt ipse genus.
Qui satus in castris, conceptus ubique, per ipsa
Milia, in exilio matre vagante, decem.
Excidit e genetrice alieno, paupere, tecto
Dein numquam certo nomine Patrem habuit.
Quemque habuisse olim visus, per depsuit ipse,
Confessus titulis matris adulterium.
Aedepol [Reg: Edepol] argute, Stooque ab acumine, tendit
Antiquum sibi de se fabricare genus.
SUccuba quem Mauro concepit sanguine mater
Prodigium est vultu, Scoppe, referre Arabem.
LUridus e patriis exscendens sordibus Ocnus,
Ut sese scripto carmine nobilitet.
Scaligerum Heroem titulis molitur avitis
Excutere, et Veteres contemerare Deos.
Proh scelus! at causam tanti si quaeritis ausus
Omnem una exsorbet protenus Invidiam.
Solus edendi avidam dolus hic ad fercula sistit
Exciderat queis iam bellua, Madrucii.
SImplicitas quanta est, Scoppi, latrare Catellune
Scaligeros divos? tu tamen inde peris.
MAgnanimorum atavum soboles Mavortia, per quam
Relligio et Pietas, et Libri et Arma, vigent.
Hassiadae columen gentis: Si fortia tantum
Lumina de magna flectere stirpepotes;
Atque oculis, queis nilillustrius adspicit orbis,
Sacrilegos Scoppi vis legere, alme, logos.
Te quoque te diris adspersum vocibus illic,
O scelus, o facinus, perfidiamque! leges.
Et quamquam titulis maior sit Gloria Vestris
Quam queat e trivio contemerare canis.
Attamen indignum est, nec in una morte luendum,
Audacis furiae prodigiale nefas.
Surge, age, in ultriceis, Princeps sanctissime, Poenas,
Hoc Patria, hoc Pietas te tua, Magne, iubent.
Quidquid in humanis peccavit bellua libris,
Vindicibus libris tollere cura potest.
At genus egregium et sublimia nomina Regum,
Scindere latratu turpia monstra fero,
Vindicibus gladiis et ferro ultore luendum est,
Hos decet in taleis ducta litura libros.
CHristicolae Vindex Sophiae, doctissime Regum,
Quos vidit primo Phoebus ab intuitu.
Quoi nec nostra decus par saecula conspexerunt,
Nec poterunt ullis cernere Temporibus.
Sacrilegas chartas et Christo adversa furentis
Scoppiadae contra fasque pium que mele.
Regali dignare oculo? nec pallidus anguis
Iam dudum viro tabuit in proprio?
Te, quem vindiciis secura Ecclesia vestris,
Astrorum patriis inserit Ordinibus.
E trivio foex foeda hominum, patre, Scorpio, lixa
Apetat, et diro carmine devoveat?
Scilicet his manibus, queis tanti sceptra gubernas
Imperii, lixae scripta maligna, ter as?
Quique rudi cena in scelus omne redemptus abivit,
Rege decus libris nobile ab hoste fer at?
Utere sorte tua, linguamque e fauce revulsam
Sacrilegas voces conticuisse iube.
Scilicet haec tantis sunt praemia digna lituris,
In Sanctos Domini queis Patricida furit.
CLaude oculos, lector, teque auribus exsere tantis
Quot populo, Claro dicturiente, dolent.
Heic pereunt curtae, vatum Ludibria, larvae,
Ut Iocus in cladem vel gravia armapremat.
Scilicet his numeris et simplicis Ore Camenae,
In Satiros vecors fallitur Invidia.
INaniserve desidis Calumniae,
Bonis perosus omnibus.
Quid inquiete flagitaris otie
Libros par are pallidos?
Uti tuae paretur hinc egentiae
Ineptiisque pallium?
Videsne cuncta fata tepalam procul
Honore pellere absonum?
Et in tuis modo esse neminem super
Cohortibus, cui queas
Probare dicta foeda, factaturpiae
Quibus scatere te vident?
Genus parente testimoniis tuis
Adulter a trahis, canis.
Pater fuisse lixa gloriae vicem
Tibi imputare dictus est.
Cohortis inde ductor in gregario
Fuisse notus agmine.
Tui laboris una summa maxima est
Fuisse nullius precI.
Clependo nomen assecutus in libris
Minutiis lates meris.
Duella quando litterarum inertiae
Menippus asseris novus.
Deum nec esse credis, omnibus modis
Abominabilis fer a.
Iriparricida, sacra cum Deinegas,
Salutis in vicem data.
Et ore quicquid allubet dat ariis
Sonare promptus egeris.
Ubi obvium videre quempiam bonune
Datur, repente Cerberi
Sodalis, ora solvis absonis sonis,
Inanimente carmine.
Deinde magna construis voluminae
Genusque iactitas tuum.
Et omne nomen impiae superbiae
Tibipte vindicas domum.
Redemptus in scelus nefasque, qua lubet
Iubere, qui cibum dabit.
Male ominate bubo, qui rogos supra
Volas, tibique prandium
Ab igne quaeris: ossa qui cremat virum
Tibi ille praestruit dapem.
Et haec fuere. Namque te domesticis
Nitere sub coloribus
Id invidere nemo qui sapit, velit,
Iis latere si queas.
At in Beata te volare Nomina
Deumque, principes, genus.
Ferenda non mehercle, contumelia est,
Cruore quam lues tuo.
Viden'? parata iam tibi imminent Crueis
Canis proterve, praemia!
Sepulcra nam Parenspoliver at tuus.
Cadaverosus ut latro
In alta mentis evolans acumine
Tibiipse fabrices Crucem.
Quid inquiete muginaris otio,
Librisque pabulum paras?
Futura summa cum tuae scientiae
Sit una sola: PENDEAS.
CUi color AEthiopis, hirsuti pelle Bisaltae
Horridus in tota Scoppius est facie.
Tartareae gentis simulamen corpore monstrat
Criminibus mens cui ebria Tartareis.
QUod tener incessus matris, quod pallidus ore
De patre furtifero Scoppius ater habet.
Quod lasciva sonat mastupr atore libello,
Virtutis propriae Scoppius ater habet.
Quod medio in populo iactat sua Gesta, sororis
Vulgivagae Veneris Scoppius ater habet.
Si proavos dicas, plus centum patribus ortus
Innumerae Scoppus Nobilitatis homo est.
Numina nulla put at, tonitru Lucretius olim
Fortuita suasit forte venire pole.
Ipse odium commune hominum est. Qui Numina quondam
Patria proiecit, nunc peregrina fugit.
Exsul ab humanis rebus, dum Stoica fingit
Dogmata pro larvis proelia caeca movet.
Hae tamen auctorem nec collaudasse feruntur,
Doctrinae numquam credita turba suae.
Sic quoque terricis ululatibus omnia perdit
Pauperie, quorum est mater, amara fames.
Nunc sedet in spebus, titulos quoque vendidit, et se
Eripuit veteri, non sine laude, Equiti.
It pedes in scelera, et furtiv a aenigmata iactat,
Proh superi, e Davo quam facile Oedipodes.
Nec Romana manus nec iam Germania, utrimque
Expulsum gemino crimine, ferre potest.
Omnia nugarum decollavere sedenti
Subsidia; In chartis spes quoque lenta manet.
Scilicet extremis Furiarum hinc inde fugatus
Verberibus; fati sentit adesse minas.
Ite procul quicumque homini socii ante fuistis
Non cadet in parvum tant a ruina locum.
Qui superos tempsit, propriae qui bella saluti
Indixit, contra seque Deosque ferox.
Qui Stygiae Veneri corpusque animamque dicavit,
Qui sexus fregit mascula iura sui.
Alterius molles faculis corrupit Amores,
Venditus atque emptus per scelera, inque scelus.
Lingua cui, caeli contemptrix garrula, sola est
Quae paret obscenae fercula lenta fami.
Qua modo terr arum Dominos incessere Reges
Incipit, ob scure Seditionis amans.
Quo super exscendat iam non habet: Ite sodales
Ipse sibi Scoppus iam facit interitum.
DIis orta magnis anima; Terrarum decus,
Te Scoppianae saeva tela bestiae
Gestis vigentem rebus atavorum, procul
Incessere audent. Ipse frendenti fame
Busto superstes, scelus, inambulat Tuo.
Ut captet auram Nominis memorem tui
Sibi unde dulce ferculum paret domi.
Sunt tua Perenni scripta cara tempori,
Quorum vigorem Fama trans saecli fugas
Trans spatia, celeris aevitatis ardua
Caelo reportat. Ipse divorum comes
Moritura numquam Gloriae tenes tuae
Te sceptra Rege. Pallidus Livor procul
Nocere nescit. Tabidos volvens logos
Logola vecors pascit imbelleis vago
Furore denteis, seque devovet tibi.
Viden' Scioppus ille, cuinullum scelus
Negavit um quam lingua venalis cibo,
Eiectus illinc, hinc repellitur, fugit
Reditque, dubitat: nullibi tutum locum
Per fas nefasque turpis invenit latro.
Nec secta quaequam, nulla fugitivum domus
Recipere possit. Hocne Poenarum putes
Magnam esse summam? Quid quod infesto ferox
Se dente comedit ipse, dum Sacrum fami
Amara versat hinc et inde Egentia.
Nunc magna Regum nomina extremis sonis
Moribundus adflat; Spiritum lente trahens,
Sic maceratus serpit ingrato gradu
Ut mox futurus esca vulturi nigro.
Cognata volucrismembra iam exspectat sibi,
Superque patria regna desidens crucis
Procul minatur. Hanc cohorruit videns
Librosque iactat Pestilentiae Sophus,
Et fata Poenis imminere ultricibus
Timore monstrat. Ipsa iam nidum facit
In capite diro volucris; exosum Deo
Iam lumen uncis exterebr at ungubus
Haec Poena Scelerum semper auctoreis manet.
ANtiquitatis Litterariae Vindex,
Scriptoris anima, quisquis e situ migrat
In ora lucis; et Scientiam priscis
Libris fatetur: An Scioppii bilem
Tantiaestimabis, ut stilum inprimas chartae,
Ut scelus inane, verbicymbalum obscurum,
Mereatur a te litteris refutari?
Comtemne turpeis impotentis insultus,
His ille technis proelium fami indicit.
An tuba futurus huic, Casauboni, bello?
TU quoque Lipsiadum columen, Puteane, virorum,
Candidus, et pur a de Pietate nitens,
Ultor in obscuri venies balatronis acumen,
Et dices divum non bona verba gregi?
Parce tibi, divine, nihil te tale magister
Eloquii Seiren, Lipsius, edocuit.
Quem cum adversa Deo iussissent tendere tela,
Ridicula illusit, fulmina, materie.
Scilicet antiquis scribens Miracula nugis
Qualia in ambusto Codice narr at anus.
Siste pedem exemplo. Pereant, Puteane, magistri,
Indignus tanto est crimine vester honos.
QUi te tres docuit Sophus Capellas,
Hispano puto pene dedolavit.
ILlum dicere te Pulicianum
Tastum Grammaticum, Nazariane?
Qui peccare ubi syllabis duabus
Uno nomine te videbit isto,
Sincerum tibi detrahet Poetae.
CRatseridem modo conspiciens, Poscippe, canentem,
Cernere te corvum iurabis parturientem.
SInumer as surdis Epigrammata dulcia, Lector.
Auriculis: Perge, hoc est aliis legere.
QUei te possit amare Delrius; vis
Uno versiculo, canis, doceri?
Audi: cui Petosiris et Necepso
Sunt patres, crocodilon hic adorat.
NIgro qui corio Aethiops, Scioppe, es
Memphis patria, suspicor, tibi atra est:
Et quemvis pote nominare patrem.
IN populum Scoppus lapidem sine crimine nescit
Mittere: Pompeiae legis, Amille, metu.
QUalem istum in tabula Grotium depinxit aena
Pictor, in investi corpore talis homo est.
Ingenium atque animum, cultos sophiae omnibus armis,
Pingere si lubitum est. DIC. Deus hic habitat.
FRonte placet prima cui sera Coronis hianti
Theta iubet doctum figere carnificem.
Credere carm inibus semel albis gloria nulla est,
Hic sapit huc facileis qui vetat ire notas.
Futile iudicium praeiudicium aestimo veri,
Qui legit et laudat cum Ratione notas.
TRes furias uno confundas, AEace, cinno,
Non facient unum tres Furiae Orbilium.
SCaligeri vindex, saecli divine Poeta,
Cui fivit in versus nectaris Ambrosia.
Ut facileis Elegos, cultique emblemata iambi,
Quique pede Heroo fortis in arma venit,
Invideant nostrae Romana Palatia Luci,
Antiquos quae in te provocat Indigetes.
Melle mero Eloquii stillantia siste fluenta,
Et diis accepti carminis orsa preme.
Pallidus e nebulis ad tantae pocula Famae
Serpit, et in Solis Scoppius exit opes.
Cui ius in tenebris inhonoram absolvere vitam.
Ni trahat in lucem crux, patrium hospitium.
A Ltera Scaligerae nec Gloria vilior illa
Quam modo non aequo diximus ore, domus.
Ius in amicitiae Vigilis te Gratia poscit,
Gratia non uno carmine nota tibi.
Ut Scoppi indocileis, et foedi Cratserus oris
Cumque suo iaceant monstra Caneba choro.
Attyos in morem prisci quae corpora iactant
Mollia desectis scilicet Inguinibus.
Ut pro fornicibus patriis, stabulisque, lupisque,
In Regum possit sceptra, Libido, loqui.
Exsangueis umbrae, motis gens pallida flagris,
Communes mundi Christiadum Furiae.
Queis etiam vestro slorens Academia cultu
Tentata est Stygiae per scelus Invidiae.
Nos facileis ver sus diris opponimus ausis,
Ut pereant ludunt dum ioca, Ludicolae.
OBtinuit iustam causam Veiento patronus:
Nil Veiento umquam nequius obtinuit.
NEmo turpior it Canebiano,
Cornu frons cui trux notatur uno;
Pro foeno laqueum gerit Sophista.
DIram oculorum aciem quoties Caniebus amicat,
Colchum draconem cerne victum pharmaco.
INgenue natum Sangam, Iosephe, fateris
Marrano quoties patre satum esse canis.
Femina si plorat, si mollis cantat Amator,
Discipulus diri vapulat Orbilii.
Occidit Medicus, venundat verba patronus,
Theiologus rixas pro pietate serit,
Cum Lectore suo vates si litigat haerens,
Sanga cacat, frendet Delria, Deina vomit.
Ebrius est Bavius, stertit Veiento, laborat
Stoicus, expediunt quisque suum offieium.
Adde unum de quo Saturi lolligine turgent.
Scoppius et Canipus si valide esuriunt.
QUod Veritatis somniet sibi soli
Tutelam inanis inde Sanga, deberi.
Eam ipse contra frivolos libros pedit.
Proteion per hysteron solens agis, Sanga.
SI ut libros scribis, sic dormis, Cantaber Ocne,
Mirum adeo genitor quei tibi Loiola est.
REgula cui certa designat singulas
[Gap desc: print faded]
Verba, quibus regnum mobil
[Gap desc: print faded]
habet.
Nil facis heic aliud, quam qui praesepibus unis
Pascere sese omnes Scoppiadas cupiat.
NEscire quaedam si eruditio quaedam est,
Antiquiorum ut exputat Sophus quidam.
Aliquando quidam Varro, Scoppus, evadet.
Nam quanta quaeso didicit ille nescire?
CAto impudice, quid tibirei mecum est.
Putabam habere te integros dies tecum.
At iste te invenire non potest illic
Profectus unde, (nempe de bona mente)
Mihi enotata das acuta praecepta.
Prius tibi ergo sis, inepte, corrector,
Dein venito in omnium unus examen:
Tibi videris omnibus notis liber?
O inficete, noli hiare tam latum.
Sibi videtur esse nam Cato qui sque
Cui Catonis illius nihil praesto est,
Nisi unicum illud, hercle, Porcium agnomen.
MItto tibi carmen, tu mittis, Tendo, papyrum,
Non sinis ut cupiam parcere, Tendo, tibi.
UNo deductum dicunt te, Delrio. filo.
Nescio: ducendum duplo ego fune puto.
QUi perspicare nare cuncta nec facta
Olfacere quondam poterat, Eunus infelix,
Torum calere adultero maritalem
Olfacere non quit. o supine, de naso
Acumen istud in tuum latus verte.
INsese atroci concu
[Gap desc: page crumpled]
pete larvae
Grammaticae, G
[Gap desc: page crumpled]
, et Caper Orbilius.
Hoc faciunt, navim, qua nec tuto ambo vehuntur
Alter in alterius perfor at invidiam.
STercoree Sanga, qui libro modo insano
Aliena crimina facta ceu tua, excusas.
Quid es lucratus mente parricidali,
Quam Christianus adspuisse debebas
Alibi repertam, tute nunc moves princeps.
Nisi, licebat esse cui suum in tuto,
Quod nunc latrinas ambulas per obscenas
Natitergiumque poedagogulos nostros
Rude obtinere non sinis, tuo libro.
In quem cacatum est quo inquinare se nolint
Sellae Patrocli, poedagoguli quod cum
Praefatione Clunae despuant salso.
PEniculum dicit penem cum dicere vellet
Sanga, solens Taurum dicere puliculum.
Hoc Sanga e Foriis spurios effodit Elenchos,
Scaligerum queis non vult sinere esse probum.
Ure Priapismum, Themison. Sed eum omnibus ure:
Pro Socio patrat Loiolita nefas.
SCribanum dicunt Carolum, qui nomine nuper
Horribilis factus Lotolita notho est.
Bestia proserpens, caper horride Clare Bonarsci
Nominibus porro notus utroque sies.
Sed maneas Carolus qui Clarus non queat esse,
Scribanus qui Stridasinus Bonasus.
SCelerate Sanga, pectus oppletum probris,
Tibi ista lingua bestiae queat semel
Verum profari? Parce te ordini Deum
Inserere, mule; nemo non videt nefas
Asinina quando aurita tetra bestia
Inter sacros oncare olores occipit.
Tibilibellus, ater, obscurus, pigens,
Trahit nefanda multa dicta, quaenequis
Capere ipse latrans: Cauda cui eminet labris.
Struem aggerare Pestilentiae libris,
Prodigerefrontem; nil haberepro sacro
Nisi ventre si quid hira hacchante imperat,
Vestrarum eauna summa virtutum venit.
UNo nomine proditum Pudorem,
Amissum cupis eloqui Decorem,
Humani nihil ut soni supersit.
Sed sint omnia plena vi Furoris.
Unum dic Socium, aut parem sodalem
Sangae, Stridasinive Cannibive.
NEmo Rhetora iam neget Canebum
Huic est
[Gap desc: greek words]
sinistra.
QUae patria et quis avus Scoppo sit, quaerere noli,
Qui natus numquam est Scoppus utroque caret.
QUid turpem in Sanga miraris, Scaliger, Ocnum,
Cui primor uditas significata libro est?
Quippe ferox Iesu sociam mentita cohortem,
In prima praestat pagina fronte lupam.
Imbutus, Socios inter, Pietate nefanda,
Insanas inibi litterulas didicit.
Discipulus fraterque, latus quoque, Maldonati
Culcita saepe fuit, Delrio sancte, tibi.
Quid speres aliud de Sanga, Scaliger, in quo
Doctor, Secta, Latus, Loiolam sapiunt?
SAngulus ut teneros trahat ad spectacula pullos
Peniculum penem nominat Herculeum.
Scilicet hoc seripsit tam parvos fine libellos,
Nulla cuis est alias maxima charta satis.
Sed vafer e media sese strue saepe Priapus
Exserit. hoc Schoppinempe docent Scholia.
PRaefatione, Sanga, tam fatua spais,
Monstrosa res est, digna sed tamen fide,
Ubi Iesuitas dictitas convitia
Doctos, probosque pagina unica viros.
Manu altera das altera quod eripis.
Verum ista secta de sua nulli satis
Professione vel suum est sodalium.
Clepere, harpagare, Gloriam, Ambitum, Opes,
Et involare pessimis dictis bonos.
Nil pensi habere, nulla numina credere,
Nisi ventris arma quae docent, Luxus probat.
Consilia dira parricidalimanu
In capita Regum sacra moliri Deo.
Evertere omnia quae libet, quovis modo,
Horum est quottidiana Doctrina, in levem
Sequi iuventam quam serunt sancti Patres.
O magne Cancebe, Sanga, Clare, noctium
Secreta non haec quisque vestrarum videt.
Qui litterato cum vacatis otio
Librisque vos adesse scribendis domi
Praefertis, et curare uti vigeant Scholae.
Furtim paratis noxium virus viris
Ad alta quosguberna sustulit Deus
Oleoque sancta capita quorum consecrat.
Quid impudici, Sanguinis sitiebrii,
Foedi, dolosi, fraudibusque perfidis
In fas nefas que venditi Romae Deo
In litteratorum insilitis nomina?
Non iste campus Gloriae vestraepatet.
Abite larvae, cumque periuris modis
Nil pensi et aequi, nil putetis impii,
Nil aestimetis praeter infandos vagae
Thaidos amores, et iuventutis malum.
Iactate technis regna magnatum vafris.
Ingenia clara, nata meliori Deo
Iam scelera vestra conspic antur, et retro
Alitterarum vos Monarchia gravi
Quatiunt flagello. Proximi ut malae cruci
Inter Latebras tabeatis horridas
Batavum cloacis quas in altis quaeritis.
QUei sit dictio aperta, com minisci
Nos non possumus; o aperte Sanga,
Dic quei dictio aperta sit libelli,
Quo nil horridaius, magisque caecum
Ad sellas venit uspiam Patrocli?
Sic sis omnibus his apertus unus
Queis cum clauderis arrogante voto
Nil tectum tamen impetras habere.
Sed scis cetera, nec pudet fateri
Cum sis discipulus furoris eius.
Quo nen ille furentior Scioppos
Qui primos facit esse Romulorum.
EXiguum fidei monumentum exstare libellum
Praecipitis mandat Cantaber Invidiae.
Quod nihil est aliis minimum tibi, Sanga, videtur;
Iure adeo: Nam ius quisque uti secum habitet.
Sed tamen indulges aliquid tibi: nam monumentum
Nulla fides parvum quomodo habere potest?
SChoppius ante fuit qui deinde Scioppius audit;
Vae tibi si audierit hoc pater opprobrium.
Nam vespillo solens truncare cadavera longa,
Semipedem nati demetet a capite.
CLausula divini quaeris quam lauta libelli
Sangam unam Orbiliis exserat ordinibus.
Minus ibi in promptu est, est scena, hinc histrio saltat
Samnite in tunica scamma frequens colitur.
Fuscina retigero est, piscem Mirmillo fatigat,
Amphitheatrali pompa parata Ioviest.
Verba bonae menti superesse sonantia cerno,
Esurit haec quoties somnia lixa videt.
DIs esse nolo Marce: non Ero pauper;
Mirum est pacere si meae queam sorti.
Proinde meoum persto, me premo mecum.
At tibi cavendum est cui placere Fortunae
Spes una rerum est hinc et inde nutanti.
Spes imbecille est, trupius timor monstrum;
Sed tu exputato regulam que servato:
Noli esse dives, Marce: numquam eris pauper.
QUod magno tibi, Lector, aere constent
Isti de Balathronibus libelli
Miraris bene: carius libellos
Et Sangis emis et decem Bonarscis.
Qui denos facient quater Scioppos
Octo si addideris Cabenianos.
Atque unum modo Apostatam Stopirum.
Et tres pro tribus Arcadas Capellis.
Personam quater aridi Doliri.
Binosque insuper in struem Bloviscos.
Sic ne deficiant duo Catones,
Et sit prolocus Orbilis quaternis,
Bis, denis quoque Cratseris Sophistis
Queis nemo leviorve turpiorve
Omneis si redigas in unum acervum
Et treis adicias tribus Veterris.
PLura tenet nemo, vel Loiola, quam vagus Ufens,
Et tamen est nemo hoc pauperior senica.
Scilicet idcirco quia cuncta tenet, nihil Ufens
Possidet, haec pereunt dum cupit, illa manent.
CUm mendacia corrogat Scioppus
Quae nusquam antidea fuere, condit.
Sic magnus liber ambit umbilicos.
Sed cur tam fatuam et malam cloacam
Confutatio sancta, veritate
Everrat duce? perperam laboras
O Leydae decus, o Batava palma;
Quae tractat semel iste falsitriba
Sint verissima, veriora veris,
Iure haec nihil minus optimo Scioppus
Proclamat malum olere Vanitatis.
UXorem damno locupletem duxit Ofellus
In loculos oculos vendidit, uxor habet.
QUod nulla puer eruditione
Magnos versiculos patrem; rogatum
Te, Lector bone, ventitant Camenae.
Qui molli stom acho es, reversionem
Ad turpes facias Bonarscianos.
Nil aetas brevis, indoles virilis,
Spebus credita Martiis avorum
Audit nobilitas, nisi quod altum est.
Multum pumicerasus exsoleto
Heic Sangesperit et tremens Scioppus
Ceventis duo Cannebi sodales,
Qui nunc oum cibo eodem ubique pascant
Priscam Salmacin haud sinunt negari.
Sed foedo sibi complicati Amore
Libros terribileis parire tendunt.
MUlta sibi Scoppus de se se credere iussit,
Quantum hoc, o Heinsi, est debitum! at exseluit.
AFfectare magistratum te, Scorpio, dicunt.
Optime: eris verus nempe $$$ Medixtutichus.
DUm Syllogismos, Scoppe, nectis argutos,
Sillos mereris ob cruceis logismurum.
UTrum aliquid, Friderice, potentius exstet Amore
Nescio: novi isthuc: nemo potenter amat.
INgenium in verbis Criticus qui iactat habere
Res fugiens: habet hic ingenium in gemibus.
SIste aciem contra atque hastatas aggere turmas:
Omnia quae vincit sors tamen est mulier.
SCribere si quidaves, scriptum lege: Namque hodie nil
Qui scribas, legere: est Omnia negligere.
CUm titulum nostri vidisset forte libelli
Orbilius, naso despuit horribile.
Euge caper cordate. te enim decet ire repulsum
A frontispicio Librihominem hisapiunt.
QUodcumque loquitur stercus et Cloacaleis
In ore gestat Liberina thesauros.
Mirari inanest; quei loqui queat purum
Qui vivit ideo Sangus, ut cacet, solum?
PUs quia te dixi dicunt fremere, Orbiliane;
Plus est quam pus quipus negat, Orbilius.
DUrum bercle est Cephalum Capitonem dicere nemo
In duro prorsus cui capite Encephalus.
SIcum Certanteis cernis, Patiane, sagittis
Orbilios, tutum vis, te agito ante scopum.
SAepius ingenuos mutare et vellere crines
Maturum praefert, Pontice, calvitium.
Haec ratio lento quod vermicularis ab oestro
Carminis. In forteis Impetus est numeros.
COnductus vates, turbavit ubi omnia, Scoppus,
Vapulat ut taceat: Ingeniosa lyra est!
NAta quid arboreo dat anas miracula Partu?
Patre luto natos Roma alit alma Equites.
LUna tua regnum Lunae submitteret, Heinsi,
Qua putat exstinctos vivere Varro sales.
Ni Lunae Imperium detrectes, Solis amator,
Sic quoque quae fratris cogit amantem oculum.
Tu Lunae in regno reperisti regia Solis
Sceptra: dehinc doctis Luna et Apollo libris.
FOedo favorem qui ambit in libro Famae,
Hic posteris ostendit, o nefas;cluneis.
NAsci et denasci sirerum est ordo, Sophistae,
Cur non denasci natus is ordo potest?
NE cogeretur esse generis incerti,
Sibi Scioppus in patrem quem adoptavit.
CRebro cimicis usque ad umbilicum
Arrosu male Poscius comesus:
Cui pro corde pepo est, cerebro, inanis
Succo spongia pro manu uncus, et pro
Hirsuto pede pluminuda cornix.
Hellespontiaci anseris Priapus
Sed quem una vice pulicum duorum
Non est sufficere helluationi.
Ultro omneis; Lupe, provocat Poetas:
Pro tam corpore bello et expedito
Multum dicere Poscius videtur.
CUm defit versui levis ungula; cum, Lupe, supples,
Tibicen queinon sis, Lupe, versificum?
QUod convitia provocationis
Ut fama est, mediteris, o Scioppa,
Fama est perlepida et satis faceta,
Nobis excipienda Crassianis
Ultro risibus, et Catone poto.
Quamquam carmine te iocante laesum
Necquidquam bene suspiceris, o Rex
Aeternus parasiticae cohortis;
Nam qui pro merito suo et suorum
Quae dixit prior, audiit, nec ille
Laesum se poterit probare primum,
Nec laesum quoque, cum dupla mereri
Notus sit vice, quod prior patravit.
Quod si cetera cuncta diffiterer
Quae nunc Iure mihi patrocinantur,
Peccatum tamen esse nil faterer
Contra te, Impia Cerberipropago,
Quo nemo est magis impius malusque
Ipso te tibi teste qui inveniri
A Roma queat usque Cantabros; Sed
Illic bestia nidulatur horrens:
Verinam puto dicier figura
Nota Loiolis, ubi, quod haud est,
Verum dicitur aestimando falsum.
Illa est turpior omnibus Chimaeris
Nullo Bellerophonte dedomanda.
Quae tecum tenet impii furoris
Horrenda face crimiunum, lupanar.
Ut quicquid facere est malum et cavere
Vos dudum duo, maximi Catones,
Expatraritis, unde regna vestros
Agnoscant Stygio furore fasces.
Quos sic, aedepol, optime tenetis
Ut secludere tertium libido
Nolit vestra nefas, cui Bonarsci
Nomen terribile indidere larvae,
Sic sitis bene tresviri, o Scioppe
Sanga oputide, putide o Bonarsci.
Ut nemo queat invidere vobis
Ornatos ubi cernet ambulare
Pro factis sibiquemque, ternionem.
QUadrifida trabe suspendit Serranus Amillune
Quattuor informes cui dat habere libros.
PErsonam quoties non invenere Poetae
In parteis toties, Lector amice, venis.
Seu facileis igitur fervent in carmina Musae,
Seu suspensa gravi verba labore cadunt.
In mundo tibi Poena tua est. Placuisse necesse est,
Seu facileis versus seu veniant streperi.
Blandidico et lento, tu, si sapis, utere iuxta.
Et persona tuis lusibus apta veni.
CLaudiani puero facileis qui interprete chartas
Adspicis exigui dona laboris ama.
Lusit in his olim n='I iuvenantis acumen,
Dum puer auctorum disserit omne genus.
Si qua igitur varo dubia stat lestio talo
Fida vel est pueri laesa labore pedem.
Parcite, Censoreis, et vos ignoscite vobis,
Hoc magni vivunt ordine Troiugenae.
STultivide Olle, quid egregios cupis esse Poetas
Inter? oborino de grege, corve, fuge.
Si medius raucis sedeas Scoppoque Biloque
Deterior qui sit forsitan invenies.
Nam mihi quo tu sis non est reputabile censu,
Sed num te esse queat pessimus inferior.
PRimatum tibi dum convellere Cannibus audet,
Anglia, regalis proditor Officii.
Immiscet caelo terras, terrisque Profunda
Aequoris; et nullo larva quieta loco est.
Quaeris hic unde furor? quia non potis ignibus omnem
Nititur infestis fluctibus obruere.
At tu intestinae cave dira incendia flammae,
Quae tibi non semel est ante minata malum.
In facili fluctus, et venti fulmen inanis,
Contemptuque ipso, Rex pie, reicies.
QBscoene Canebi, non satis tibi magnum
Facinus videtur, ante quod dolo vestrae
Cohortis igni Regna Magna Iacobi
Tentata Sexti, decoris incliti Regum?
Tu quoque calentis post periculum flammae
Haec frigore urere et merentibus slammas
Libris laboras? Stupide, non cadit verbis
Quam ferro et armis impetiveris frustra.
Stat Anglia Dei Principisque Divini
Sapientia munita, qui Deum sedem
Concutere veniet; ipse se obruet Ventus.
Barthius hac iuvenis tibi, Lector, im agine vivit
Totus dimidio qui minor esse nequit.
Tu nitidam effigiem ceu formae, ita moribus eius
Adsimila, si quae grata videre voles.
Spe sequitur proavos: Ei adhuc sua messis in herba est,
Iudicium ingenii dat tibi, Posteritas.
SOla pro specie expedit Scioppus
Quicquid suscipit. Est homo supinus
Pro prima cor habens, Scioppe, fronte.
BLando carmine te dolere fingis:
Quam belle perit ille qui Lepore
Matris carmina Funerae celebrat.
HAec tibi quam digito monstrat longaeva Vetustas
Picta super primo limine, rufa cinis.
Est iuvenis n='I, Critico spectabilis oestro,
Ast oculis vulgi, Bibliotheca, rudis.
Singula in arguto descripta Emblemate librum
Nomina de Domini carmine nosse potes.
Nil latet heic quod non prompte queat ille tenere
Cum venit in mendas luxnova depositas.
ORiginum Poeta docte, Becmane,
Originator esseni Cato possis,
Tibi imminebit Porcium agmen immensum.
Proinde caute, quicquid heic agis, patra.
Originis supremus est parens finis.
LOnga etiam facio, qui quondam curta solebam,
Causam buius facti, tu, bone Lector, habes.
Dete desperat qui curta Epigrammata fingit.
Hinc quanti mihi sis, o bone; nosse potes.
CUm se excusaret non quoivis tempore quovis
Gratificari aliquod posse Epigramma, Vola.
Apposite in simili rem totam edixit ad unguem,
Non Canis ad quemvis mingere volt lapidem.
QUod melaudaris tibi plurima debeo, Amanti,
Imo ut solvendo protenus esse negem.
DEformis me, Scoppe, rogas te ut amare velim: sed
Scoppe, te amat quisquis, se male is odit homo.
POtes, Scorpio, cum duos Neronas,
Tres totas Ciceronas, et ViteilI
Concedat decies tuae gula, ut quam
Dicat prodigam Apicii culina.
Cum sis Patricius pater Merenum
Nec pausam facias sacro palato
Regaleis BiberI aemulatus haustus,
Es pauper tamen, et rei pusillae:
O saeclum insipidum et nimis Scioppum!
VIta cui in solo sua vivitur atramento
Post mortem carbo non erit ille cinis.
SAlve invicte liber quem non Byzantis ab urbe
Usque ad Germanos incolumem indigetes.
AEquorave AEoliaeve in aquis domuere procellae,
Nec mora tam longae fregit acerba viae.
Quin VigilI manibus tamdem terereris amicis,
Huic iuvet exhaustas dicere saepe vias.
Te manus Arsenii scripsit, te masculus auctor
Victorem Pelagi Victor amat Bavii.
DItem esse nemo Scoppiumputet sane
Vigilans vidensque: somniando quae parta est,
Nisi somniando non videbitur Gaza.
IOcosa quoties, o Cato, vides dicta
Nocturna quid sit alea, exputa tecum,
Cui vacabat ille avos vetus vester
Zenona toto cum die trium fasset.
CRatserus in libro scabiem quod quaeritat omni,
Parce malis dictis, pastus is isti homini est.
Cetera si placuere, hoc factum est, Lector, haberi
Pronullo: Claudens librum Epigramma luat.
UNum extra numerum addere impetrabo?
Non vis? At voluisti, amice Lector.
QUi sequitur paucis vos urit, et ille sequentem
Qui sequitur raris, o scelera, Opprobriis.
Non quod parcendo libri peccare nitenteis
Vos iubeant, quorum sunt scelera officium.
Sed quia tam longa laudem interiungere meta
Quae vobis sola est scilicet apta, iuvat.
Sed tamen in raris etiam bona Copia dictis
Quae numerum redimunt simplicitate, latee.
Urite vos flammae quae seditione rebelli
Vertatis mundi in viscera vestra luem.
IOCOSE Lector, dedico hos tibi versius,
Ver esse tu sacerrumum puta, ut salva
Familia reliqua perstet; hisce proiectis.
QUid iuvat imposito claudi colofone libellum?
Quo minor est praesens, maior eo insequitur.
Ludere si non vis, cordatis parce Poetis
Dicere; fac finem; dic; ubi principium est?
SAncte, Numae antiquo, priscisque aequande Sabinis,
Consule Fabricio, Rustice, digne Nepos.
An te quod duro damnarumt nomine fata,
Urbanus factis esse videre minus?
Nec potius Gravitas, et versae conscia terrae
Simplicitas, nomen dedicat hoccetibi?
Ut ut in urbano iactentur regna theatro,
Cui sedet ad clavum, frenaque vulgus haber.
Crede mihi, pauci magnatum hoc tempore vivunt,
Qui veteres possint dicier Agricolae.
PAgina sicrescit, decrescunt carumina, Lector,
In rem quid vostram sit, puto conicies.
LOnga legas decies, arguta ter, omnia belle,
Sic numquam vates te, bone, decipiet.
Unum pro lucro factum censebis aperto,
Legisti quoties maxima, parva leges.
RAro unum absconsi latuit fax obruta Phoebi,
Saepe unum absumpsit, suda nitela, diem.
Simala sunt vitae, veniunt bona plura malignis,
Cernere depravis optima, id est sapere.
SToica dictantem versis, Epigrammata, nugis,
Quid quatis insano, Zeno, supercilio?
Situ saepe die tenebras vis condere pura,
Quid vetat adducta medare fronte saleis?
SCribe, calet calamus: Lector, lege dum calida estres,
Frigidus es, mavis si calida egelidam.
HOc opus est facto: convicia dicite, Sangae,
Quam vos incurrat vulaus inane, prius.
Respondere etenim res est ingloria; Princeps
Qui bene quid novit dicere, dico virum.
ESrudis et rude te donaridiscupis, Olle;
Hoc tale est quale est quod tibi nunc memoro:
Rus mihi da quod habes, sic fiam rusticus exre,
Tupotes et non vis, malo ego, non valeo.
ISti Grammatico probare et illi,
Clarano, puta, carmen, aut Modesto.
Non est gloria summa: Vis, Sabine, hanc?
Uni te tibi crede, quod probatum est
Nulli credere dehinc, probabit omnis.
PAntolabi effigiam patina spectatis in ista,
Ex hac spectabat scurra hominum ingenia.
BIlbilis est aliquid, pluris Verona putatur;
Nempe quod illa satis, haec nimis ingenua est.
Si quid inurbanum docte dixisset uterque,
Cum grandi ad Bavios isset uterque sopho.
Cenatum, Line, saepe te vocarem,
Istud sed tibinolo non timeri.
Qui ius rure necat, homo est cruentus.
TAngere me docte Scorpiscus velle minatur,
Quod se nescio quid carminis attigerit.
Tange manu tota, nihil hinc, Scorpisce; sequetur,
Exprimet a vobis pusminimus digitus.
QUi ludit laedit, qui scribit, si licitum sit,
Proscribat, laudans convomit e Sociis.
Fronte opus est tecta, vultum proferre nocivum,
Confutes natibus rite, Poeta, nateis.
PArva acies, modo sit ratione instructa magistra,
Componit magnae proelia; Scoppe, tubae.
Sic Cocus ingentis Furias confutat aheni,
Infundit parva frigidam ubi ille trua.
NUgonem dixi, causam vis scire, Canebe,
Pro simplo duplex nugo es inanilogus.
QUid verbi est Alapus? quaerebat Scoppius ex me,
Forte quod in versu viderat essemeo.
Dicere nolebam, monstravi, dum colaphum do,
Certius hoc omnis glossa docere nequit.
QUid dicis, Caniebe, num Philippum
Si sis Pausanias tuum trucides?
INsani duo, quinque Lunitacti,
Bis quini fatui, novem Petrones,
Viginti Baviique, Scorpiique,
Pondo Socraticae decem cicutae.
Haec cuncta Orbilius Magister iste est.
PUrpuream quare dicamus carmine mortem
Dicere vis Crispo, Lurce, supercilio.
Dic cruce purpurea cur sint tibi terga notata?
Aut non haec satis est crux tibi purpurea?
LIttera Longolii Ciceronis Epistola tota est,
Crede puer velnon est gravis Orbilius.
INformi senicae, horridaeque larvae,
Iamdudum Stygis inferae Quiriti,
Dic dignum Orbilio vale, puelle,
Quem saevis Schola mittit e cathenis:
Sic sanus videare, non et exstes,
Ut nunc te misere Charontis alnus
Successorem avet, atque concupiscit,
Namque ille est nimium venustus, ex que
Nota est forma tua AEaci ad cloacam.
PErire nimium est delicatum huic larvae,
Quottidiano quaeinterit malo vitae;
Vivat, vovemus, semp9er ut moripossit
Quottidianis OrbilI malis larva.
GAude Lector avare, iamque plaude,
Vicisti nimis aridum Poetam;
Exhausta est Epigramm atum supellex,
Credis? non puto deierabis ante
Chrysippi cumulum, OrbilIque plagas,
Exhausta numerositate; victas.
NEstore Grammatico si nil est de Pylio illo,
Ingenii certe est hernia Nestorea.
MAxima quae vidit, quisque, haec ingentia fingit,
Esse meo maior nemo quit Orbilio.
NIl habet Affidius, dis est nihil omnium habendo,
Nil quoniam rerum perderenil quit habens;
Perdere quae nescit certe retinebit: ita exstat
Omnibus ille unus ditibus exterior.
Et dum sic fruitur ratione, oblitus edendi est;
Continuare unum hoc dis meret octiduum.
SCribere nolebam, narro tibi, Lector amice, hoc
Ecce ubi ego nolo, sese Epigramma facit.
CEsso scribere, delicate Lector,
Hoc si scis, Epigramma iam patratum est.
TOtam si, Line, tu pocaris urbem,
Atque haec ventitet ut futura tecum.
Cenamve aut male prandium per unum,
Timoni puto te parem futurum.
URbanus nimises, Line, impudice
Qui nos vendere vis domo Rogator
Unum isthuc domicoenium paterna.
QUod videt omne cupit; non est tamen, Orrus; avarus,
Nam quid enim videat, caecus avaritia?
URge alacreis versues, non volt te parcere chartae,
Est lucrum vati Biblioola rudis.
PEstilit as pacto quo cessatura putanda est?
Stultividos primum si necet Hippocratas.
ORbiliinasus quam magnus? Copia cornu
Quod gerit hoc thecae condere more queat.
FRonte tegit Caperon quod ventre gulaquefatetur,
Bis nequam est salva fronte gulosus homo.
QUi te asinum dixit, salso, Mulisce, Poeta
Ignosces, patri est ille suo similis.
CUi brevitas non est satis officiosa legenti,
Disticha cum magni carminis und videt.
Aut nescit bene deliciis Capitalibus uti,
Aut breve quam deceat non videt officium.
SOle, licet, Caperon, constrictae vincula frontis,
Nil quod defundas est tibi pro cerebro.
SAlvis cruribus, et manu tagace,
Salvis luminibusque, dentibusque,
Salvis auribus, ore, lingua, et omni
Salvus corpore missus est adulter,
Deprensus nimis a pio marito.
Huic paenam hanc statuit trium Sororum
Clementissima, queis colus laborat,
Ut numquam nate conticescat exin,
Sic moechari ubi porro malit, ante
Quod patrat, retisere non valebit
Postico, satis haec cruentae poena est.
QUid Oritergia hinc et inde divendis
Populoque et Equiti, Patribusque, plebique?
Sabelle docte, dignius suis factis
Natitergia ista vostra lingua fecisset.
INgens Rhetor eras, factus cum ingentior, Olle, es
Caussidicus, restat maximus Ardelio.
INiuriosa cui videtur impensa
Farctus minuto quopiam cocus fure.
Crudum necesse obsonium domi mandat.
OIla nihil mirum est concoxit siomnia: mirum est
Si non concoxit se quoque, quaeolla fuit.
TOlle aliquando istum limbum de fronte supina,
Et naso, infelix, spleniaredde sua.
Nam nisi contecto possis quoque vivernaso,
Vivere contecta nil, Libe, fronte iuvat.
PArce fututrici versum damnare litura,
Ipse, malus si quis, quando fit, interiit.
PUrae simplicitatis une cultor,
Prisci relliquiae, Poeta, saecli,
Quis nuda tibi vonce garrienti
Districtum queat applicare theta?
Nil iam iure agitur; supinitatis
Nemo non reus est Patronus, ex quo
Bellum Iustitiae Pecunia infert.
Tu vivas tibi nuditate prisca,
Contentus facileis dolare versus
Terrae crimina queis perire possint,
Quorum unum est studium nocere dictis
Insani meliorbus laboris.
Tu quaerecta iubes, loquare recte,
Nudis rustica veritas Camenis
Coniurat faciles probare versus.
Iniustum nimis arbitror futurum,
Cum factis vetereis Sophos sequare
Verbis velle recentibus placere.
QUoque die versus quot ego evomam, id. Olle, rogasti?
Dicam equidem, quamvis sat male quaesieris.
Quoque die versus tot ego evomo, ut, Olle, per annum
Quadrantem tu horum non pote concoquere.
VErsus quottidie quot eunmam, Olle,
Quaesitum licet oppido proterve est,
Edicam tamen, idque te docebo:
Versus quoque die tot tevomo, Olle,
Quot tu concoquere haud valebis anno.
CUr priscis magefrivoli, Poetae
Multo pluria nec tamen probandae
AEquo iudicio canant recenteis
Quaeris, Sigfride? Prima noxa nostra est,
Quod numquam nisi multa cantitemus:
Multis Gratia versibus stupescit,
Dein nemo est. Maro, primus inter omnes,
Nec vult quisque nisi maro videri,
Nec digne matulam gerens maronis,
Hoc est turpe nimis, nimisque crudum.
Deinde est hoc quoque turpius, per omne
Grassamur genus helluando versus.
Quisquis vult tubicen Maro videri,
Idem vult lyram Horatii mereri.
Siquis cultum Elegis sequi, Tibullum,
Vel praecedere somniat, (profectos
Quo quosdam videas Bavos stuporis.)
Idem vult Epigrammate esse tantus,
Quantum Bilbilicum videt Cyniscum.
Haec est summa, uti deputo, feroceis
Quae vatum sapere haud sinit puellos.
Oderunt nim ium bonas lituras.
Et quos quoque vomunt vagisub astro
Confestim Veneri imputant, Lyceo
Et Maioe sboli sacros libellos.
Est summae superadditum hoc minutal,
Omneis scribere, uti vetustiores
Scirpserunt, inhiant; ubi invenire est
Multos, Hercule, qui vetustiorum
Vix unum bene querquero labello
Gustarunt; Schola quos rudis magistrs
Crudo e pulvere mittit ad Poetas.
Nil nescire sibi videntur isti,
Cum nil lauticiae sciant vetustae,
Illoto pede qui vireta frangunt
Musarum, nitido terenda gressu.
At tu, si sapis, et Poeta dici
A doctis cupis, haud furente Vulgo,
Priscos volve manu sagace vateis,
Atque ediscito singulos ad unguem,
Ut nunc sunt bene lucidi et politi.
Cumque omneis teneas, putato nullum,
Sed cum scribere quippiam necesse est,
Illorum ingenio, labore vestro,
Formoso bene condies libellos,
Istos versifices habeto nauci,
Queis est Lavera pro gerente Phoebo.
SI nimis est logum, de primo Epigramm ate ad imum
Interiunge, spais si bene, Lector, iter.
Hoc decet: et vates bis lectum Epigramma putabit
Quod semel, ut longum, cum Ratione leges.
PIngere ridiculos vidi ad proscenia mimos
Non una miseras in specie vetulas.
Illa gradu lento vestigia tertia quaerit,
Haec moritur quarto semisepulta sono.
Tertia vix quinto bacumlum stitit impete rectum,
Quarta nateis rupto litigat ire sinu.
Quinta super naso offendit, male lusca superbit
Sexta; oculos semper septima plorat anus.
Octavam crepitu procul ossasonantia produnt,
Nona sepulcr ale est cimicis hospitium.
Quid reliquas narrabo? omni superesse figurae
Solius una potest Pimpuliae effigies.
Non venit illa pedes, sibi sed mulae insidet, ore,
Auribus atque oculis noctua morticina est.
Unum ego demiror, cum tam formosa canatur,
Consimilis quod non sit magis Orbilio.
MObile mens animi numen, si corporis uti
Vertilibus posset, qua velit, obsequiis,
Invicta virtute deos atque astra lacessat,
Nunc quoque vix clava subditur Herculea:
Tergemina effigies sic vivida Geryonai,
Undique in hostileis vertitur insidias.
NIl adeo illepidum est, quod non Epigr amma politum
Condat magnanimi vatis ab ingenio.
Turpius Orbilio quid fingere possit Apelles?
Ille tamen salsi portio magna libri est.
QUid dicunt, Pipe; cur Thalassionene
Occentant tibi virginis puelli,
Qui quinquennia tota nuptus exstas?
Bellum nescio quid fatentur isti,
Quod nec sponsa velit licet pudicae,
Nec possit nisi quispiam Vetusti
Rivalis, Iove adhuc parum faceto,
Saturni: Pipe, num fateris illum?
GAudete pueri, quisque clunibus festis,
Dignas honore ferias magistrali
Indicat: hodie simulat Orbil Inatum
Sese esse virus; quam libet negent omneis
Potuisse nasci, quod perire non possit.
MOlles Hendecasyllabi venite,
Gens prognata Aphrodisium ad Leporem.
Sed manco pede adesse vos iubebo.
Mactandus male pestilente voto
Sol est Orbiliireus creati.
Nunc nunc dicite quot potestis: o sit
Tam felix, male faustus ut dies hic,
Natus quam foret ante saeculo uno
Infelix Quatidentius periisset.
QUod genus Orbilio? Mater nescire fatetur,
Quaedomus? inverso quae datur antipodi.
Divitiae? lites. Virtutes? Copia tanta
Quantam non ingens eluat Oceanus.
GRammatici nomen summa infortunia vincit,
Nemo um quam felix Grammaticam docuit.
Unum habet haec felix; fieri in felicior ille
Non pote, qui vero est nomine Grammaticus.
UTilibus vibrare Elegis te Storica dicta
Riserunt Musae, risit Apollo, Pudens,
Omen amat quisquis Stoaedeliria ridet,
Stoica nam vita est quid, ni Elegia mera?
DEcem valentes non queunt palaestritae
Spoliare nudum, el sit unus in silva.
Si tecum agendo temnis aridam famam
Nihil nocere, quam libet volens, quibit.
DIcere me sinis hoc, Lector cordate, quod audis?
Seu vis seu non vis, ecce, Epigramma tuum est.
TAprobane in sola nudam se pascere Tigres
Iurat, si fallat Timpola Pompilium.
Taprobane in sola Tigreis non esse fatetur,
Taprobanen solam Timpola cum loquitur.
CAstam essenolo credere, o Pudens, Timpam,
Futuunt sua ipsam dicta peieratricem.
QUod rudls in numeros veniat mihi Dictio laxos,
Ne mirere legens, Grammaticos metuo.
FRigida quod condam traducor carmina vobis,
Urunt illa tamen vos male, Grammatici.
EQuitem videbis ilico, Paris, Thuscum,
Modo ocreas redimebat Aufidus Thuscas.
QUando patravit unciam puellarem
Ex asse Libs volt esse genitor, hoc multum est!
PAupertas quam sit res dura, notate Poetae,
Sicaniae Princeps Grammaticam docuit!
MEri Poeta Claudisyllabi versus,
Potesne tanta, tam nefanda, obaudire,
Quibus lacessit hircus iste te fetens?
Bene aestimabis huncce pluris Armatum
Eo perire quam quod impertrent Hirci.
HIrce spurce, putens, simoinquinato,
Luroris soboles, pater suroris,
Prae quo nautea nectar est marina.
Hirce ob scoene, salax, male ominate,
Mirum est tangere nolle te Poetam,
Qui nil sis nisi foetor e Cloaca?
UT Umbra Solem sequitur, ita Bilus sumum,
Et queritur oculis esse se parum clairs.
POsteritate queas quidam quo iudice dici,
Parvus, deinde minor factus es, hinc minimus.
Msximus ut fias pro posteritate, sybota,
Iam fies nobis de minimonihili.
UFens, Deopace qui Syro subactus,
Volsis cruribus ambulas Gnythonem,
Ne crinem quoque de viro bono adfers,
Quid nostrae ioca subvere Musae?
Non est pulicibus magis iocosa,
Haerere ut cute tam queat glabella.
OMnia qui vulgo communia habere Pobyscam,
Dixti, mentitus, Caeciliane, male es.
Lumina habet pro se suapriva; quis illam etenim umquam
Decepit nummis post opus in quatuor?
IUra esse prisca servitutis desita
Dolet Papillus: dominum hic empturit sibi.
QUi nil quod loquimur bene atque clare,
Vis edicere turpeolente bucca,
Sed patrita, atava, et magis remota
Ructas verba, Sibylla queis requirat
Sponsum Grammaticum, Rudis Palaemon
Smyrnaein Consilium vocet Potentem.
Non sentis cui sis reus piaclo
Qui patris loqueris tui parentem.
QUod sint balnea queis videre possint
Per clatros quasi, feminas lavanteis,
Odit balnea Pestilentianus.
Non vult, ut puto, Pestilentianus
Per transennam aliquid videre turpe.
BEatus esse dicitur sibi Pollus
Quod feminam omnem spernat, et bene eiuret.
Beatus esses, Polle, tertio tanto,
Servasset hocce si parens tuus votum.
NOn faciunt equitem calcaria: queitibi, Polle,
Ingenium faciant utile no stra ioca?
AUde aliquid sceptro dignum vel carcere; Fama
Non venit enormi in scelere aut merito.
QUi sint carmine proditi iocoso
Tot monstrosi homines, Cyrus quaeratur
Quorum nomina non tenere tota,
Quaeris, Pontice, pars quota ipse eorum?
Sunt haec
[Gap desc: greek words]
, sunt homulli
Quos solus solet, India inremota,
Defunctos reucare de sepulcris,
Dio Carmine, Iesuita, polllens.
SCire cupit hene multa, nihil volc discere Priscus,
Hic Chymtcus fiet, Pontice, litterio.
Augurium Ratio est et coniectura futuri:
Nicredis, Volscens, Ninnarius ilico fies.
UNum, quo adfecto solatia praestet amico,
Edidicit verbum Gellius: Adficior.
Adficere ut lubitum est, Gelli, tua frigida vota
Nos, equidem, paullum, vel nihil adficiunt.
QUi tria, Bilbilicum vatem penes, Augustaea
Disticha non surda, vel semel, aure legit.
Deinde his componit, quos nomine Principis almi
Virgilio adfixit pallidus Orbilius.
Nec videt a levibus quid distent aera lupinis,
Ipso dicatur stultior Orbilio.
QUod semel et tacite potrix Sauffeia pepedit,
Visia mille, aliis dum canit, Olla, facit.
UTne uno contenta viro sit Subiciana?
Contentam dicas, mavolet, uno oculo.
ORbilii frontem in scriptis qui quaerit, Amille,
Quaerit quod num quam scriptor olens habuit.
QUod disputare cum potente non velim
Amice, parce; verba quod is in pugno habet
Et Syllogismos calicibus facit feros.
CUi poedagogus est vicem convicii
Didicisse reris quo docente litteras?
QUid iam Latina verba de grege infando
Lo iolitum poscitis, viri docti?
Loqui Latina velle, qui loqui humane
Potuere numquam: magnus error est voster.
NOn timide TUMIDAT quod Cantaber audiat, ex que
Scaligero oppedit Sanga Bonarsciades,
Cui TUMIDAT Latium est, dignus bene Cantaber ille est,
Ut tumida inveniat Cannabin in patria.
INceptus tecum, tecum, liber ultimus exit,
Quod medium vates dedicat omne tibi.
Patronum dicam nostri; sed prodigus errat
Qui commendandum te putat esse sisi.
ALter iam liber exit umbilicos.
Intrat tertius, imminetque quartus,
Necfratres scio ceteros, futuri.
Quot qualesve sient: Tuum est, amice,
Sic factos legere, et legas futuros.
CLaudere me sine te librum, Bave, Iura vetant. Tu
Lector ubi doctus desinit, incipies.
MAURITI de te canerent quamplurima vateis,
Plura nisi in te uno tu tua facta canas,
Sudarunt alii dignas Praecone, Tuarum,
Nulla est Virtutum non tibi nata domi.
Ergo aliquid dii cupient si dicere vateis
Naturam hamani numinis exhibeant.
Dum Solis lucere, Poli Terraeque videri,
Perpetuum Unius est Vincere Mauritii.
NOn credunt, Lupus, Aufidus, Vibiscus,
Sauffeius, Vota, Pestilentianus,
Bauvo, Gellius, Incitatus, Aulus,
Pollus, cum Orbilio, Pipus, Sabellus,
Luscus, Pantolabus, Sacer, Perillus
Olla et Pimpula Castrici sorores,
Sanges, Scorpio, Publius, Procillus,
Bassa et Fannius, Hillo, Lips, Notellus
Palpo, Mabilius, Niger, Libovus,
Arrinus, Licinus, Vacerra, Tendo,
Thersonnus, Cato, Naevolus, Labinae,
Nessus, Friccius, Eunus, et libellis
Quot larvae pote ter decem notari,
Non credunt sibi dicier, Poeta
Cum Lectoribus in silit protervus.
Est ergo quod habere gaudeamus
Rem salvam; Ioca, pipuli, susurri,
Aversi crepitus Ciconiarum,
Extensa digiti exsilite furca.
Non iam vos periisse iudicabo.
STipendiar Inomine involat Scalam
Tribarbari foex inficeta Bonnarsci;
Verina quae se, dira bellua, appellat.
Stipes, Stuporque, Stuppa vilis, et Stridor.
Calo protervus ipse, nomen indignus
Stipendiarii mererier lixae.
Stipendium omne qui stipem putat vilem,
Atys Sacerdos quando Gallus aeruscat,
Agilemque clune temperat Chorum torto,
Cultros professus isse per virum et lacteis.
Semivira turpi spina cui salit motu
Ut mas videri nequeat. Attys impurus
Dominatur inter foeditatis asseclas
Ut femininos alliciat amatoreis.
Olim libido vostra, Sanga Verine,
Stipem mereri flore poterat aetatis,
Nunc Exsoletus, ultimum ut retrimentum,
Vulgo petitus; Errat omnibus clivis
Venale monstrum, spemque, Sanga, mendicat,
Ut fortuitas clune devoret glandeis,
Saltim perire ne fame et siti possit.
Hinc ille fons est, lacrimae hinc fluunt tantae,
Virtute cum parare quem videt culca
Quod ipse probris omnibus nequit, latrat.
Nam Cerberi esse quis neget meras fauceis
Evomere tanta quae venena quiverunt,
Quibus scelestus iste, et impius latrans
In genera Regum sussilit, Diis natum?
Fortuna magna, tumida mobili fluctu,
Nimis licere criminum tibi certum est,
Quod ista larva, Pestilentiae scortum,
Catharm arerum, vivit, et diem cernit.
Quid ultra habere te licentiae credis,
Ubi lacessere filios venit Regum?
OMnia nostra uno quod sint deducta colore,
Me vatum e vulgo Quintilianus habet.
Parce odiis, Cordate senex; Pictoribus esse
Vateis non nimium condecet assimiles.
Omnia qui vulgo communia dicta ciebat,
Nil modo cum vulgi faece, Catullus, habet.
Illum ego non alio praeponere nomine malim
Bilbilico, lauto qui prior ore, seni.
Quam quod temperies eadem omnia membra colorat,
Nusquam imperfectanaevus ei ibn facie est.
At tu, dum oulpas me, Qumtilianus, adulas,
Longe tam lauta sum minor ipse nota.
GRandia legisti, restant breviora. Sed istis
In toto non sunt deteriora libro.
COmmendars Bonae Venus Thaliae,
Siquando volet aureum Iurvencum.
Sit Graecis ab Epistolis, Amorum
Mystes Optimus undiquaque Aristus.
Qui quamvis pede saltat exsoluto,
Cunctis scitior est tamen Poetis
Lascivum ad numeros ciere carmen.
REstanteis quoties numerabis, Naevole, versus,
Semperrestabunt hi duo versiculi.
STillicid Icasus Nasum cavat Oppilianae,
Et male olet malis Oppiliana cacans,
Frons quernae frundi, rugosa simillima tora est,
Os hiat, ut pendent ossa cruce e veteri.
Aures sunt aulae veteres, tres ordine denteis
Exustas senteis cruda hieme assimilant.
Sunt Oculi, loculis qualeis, Libitina, patenteis
Et timet, et num quam claudere deinde potest.
Et Iuvenum queritur primatibus, esse Poetas
Qui nequeant de se dicere quid lepidum.
SEr vilis veluti fuga libertatis imago est,
Scientiae est imago sic silentium.
POpulus Tyranno paret? est equus, vires
Qui nescit ipse proprias: Tyrannorum
Non nisi Tyrannide saecula eruit possunt.
QUeis navitarum natio facit cuncta,
Ea vota circulo esse similia aiebat,
Enim hi sequuntur, quae instat omnibus, mortem.
INsana Pietas quid rei est? Amor Patris,
Est febris hectica uxor, utraque avelli
Nisi morte, non quit: quem gula putas solum
Sapere aliena? censeo Cocum: Rexest
Agricola, Terrae quippe dominus: At Reges
Dei vocentur, Regna quos penes rerum.
Telluris ossa rusticos viros dicas.
OCuli Sagittae sunt Cupidinis; linguae
Eiusce fulmen: castra sunt mamillarum:
Est antecurforis vice osculum impactum
Campi patentes feminal, quibus pugnas
Movet Diona. Tumulus arrogans Lectus,
Precarium sepulcrum: Habent meretrices
Uti publicae omnes omnibus viris fossae.
NEmesis vocabit Iudiceis suas scopas.
Sunt Caprimulgi: Parietis bene exculta
Aulea referunt, verit atis abscondunt
Sensum, Poetae. Dives idem et ignavus
Sortis fritillum est. Ipsae opes malae mentis
Petorritum vocentur. Impitus dives,
Stultitiae imago, statua mentis amissae est,
Erecta Sortis Manibus, est pila idem ingens
Inanis a se sed tumens Notiflabro.
PArafitus est Chamaeleon Culinarum;
Sed o beate Scaliger, deum germen,
Chamaeleonte filius Culinarum
Tuus impetitur, hocce quid vocas monstri?
MAge fausta rres est indole esse regali
Quam regem: Amara pipuli efferri dictae
Orationis est acumen, ut mucro.
Eiusce fulgor liberi Iocus nasi.
EN librum tibi dono: Tu invidebis
Si tot delicias tuo palato.
Sim lector mihi, tu tibi Poeta:
Non scripsi minus, ut minus legantur,
Invitis licet omnibus sciendum est
Scriptum a me esse Epigrammaton libellum,
Libros esse Epigrammaton legendos.
FUrta senex Iuvenis si non vult temnere nupta,
In scirpo nodum condat Otacilius.
PLenus se fora, porticus, tabernas,
Thermas, balnea, conterit Vibisc us.
Delectarier hunc puto suilla.
CUm multos Marranus avos crepet, atque habeat, ques
Unde sit ipsius mater nescire fatetur?
RElligio quid alat sub nomine, quaerere mutum est,
Vix alit orbam se nomine Relligio.
UT se in aquis vidit, periit, Narcissus, amore,
Libs, cave aquas, odio ne moriare tui.
CAntabat Glycere, saltabat Opuntius; hoc est
Suave, Charon, vostris auribus opprobrium.
DIvitias quod habet, constructaque fola tuetur
Commota est quoties, milia multa, Lyca.
Non scabie tamen et porrigine nos latet Afra;
Pauperies ditem cum scabie esse mala est.
QUi pransus bene, Prodige, atque laute
Cenasti, cave cuipiam querare
Quod tantum male nunc laves, cubesque.
DUm nulla gerit alitum favente
Rem laevo, Cyrus, ordine Imperator,
Infandi tamen imminent Poetae
Et quicquid facic audit, Euge; tactum est!
Si vis quid, Cyre, perpetrare recte,
Da vatum nihil ebriae cohorti,
Audibis male, rite rem patriabis.
PIctis lucida floribus Iuventus,
Morosos male quid senes moraris?
An nescis byemem invidere Veri?
DUm contorduplicata Syllogismis
Nectit principia omnia implicatis.
Finem perdidit in Bono Sophista.
QUi praepostera porticus reperta
In nostris cupis excoqui libellis.
Qui saxum insipidum diu rigebas,
Cur nocturnus in alea cubabas?
An nox est tibi laetior Iuventa?
Sic, o, sit bene; tu tuam proinde
Nos nostram teneamus: hoc probabis?
Sed si istuc tibi prodigum videtur,
En nostrum tibi equum: nec hic Senatus
Nec sentent ia nos capit Catonum,
Quorum si sidei est bonae atque rectae,
Est marmor Pater atque petra pumex.
TReis Olla dentes putidosque, longosque,
Hiulco in ore gestat, his tumet magnum.
Ei unum avus reliquit, alterum mater,
Hereditate teritus venit Patris.
Non ipsa factis Olla dis suis facta est.
PRaemisit unum nuper Olla de tribus
Dentem, datura Cerbero gustum sui.
IGnotum violans latro putatur,
Qui noto nocet ille parricida est.
OCcurrit quoties Niger, nisiore
Pleno riserit, omne est sinistrum.
NUlli Praefica opus, nulli iam Funera mater
Omnes collacrymant risit ubi Licinus.
SEna dedi nuper, do nunc tibi dena, Procille,
Si potes haec recte connumerare, vir es.
CAecutire, Sabelle, te necesse est
Cui bis bino oculo videt puella.
VErborum tibi, Bassa, Septiane.
Paucorum: hi mi Bassa litterarum est.
NOn es nobilior lacrimosae stemmate cepae
In summum quoties sisteris, Olle, caput.
IUngunt connubium Leo iam capularis, et Alcae
Quaerendae proli; non, puto, eam invenient.
FAnius heredem non gratum dum cavet orbus
Heredem fundi se extulit ispe sui.
CAussidicus fuerat, castravit coniuge moecha
Mabilius Licinum; fit modo caudidicus.
QUi pendet lingua reus ingenique Sibeni,
Et cruce qui pendet, ceritor ille perit.
SExtius oppetii; quare me viere nolit
Paeroa, voluntati morigera usque meae,
Nescio, siscirem nihil hinc, nisi nolle, referrem.
Quare istuc etiam, saevae, teneto tibi.
ORbilius spuit, et fremit, et pedepulpita quassat,
Nemo novi morbi repperit ingenium.
Invenit tandem Medicus, dum pulpita circuit,
Plautus ibi a fatuo clausus erat puero.
LAudibus immodicis ffert senis ardelionis
Omnia, pro Thusco est candidus: omen amat.
EDixi, Cato, vel tibi iocandum,
Vel tecum fuit aspero manendum,
Castratoribus illa digna Iesuitis
Res est velle venirss, nolle adesse.
ORem ridiculam, et nimis iocosam;
Orbillus modo decidens cloacam
Naso apprendit, et est retentus, unco!
QUi populus Luca bove reddidit olim Elefantum,
Hic te Germ anam diceret, Olle, suem.
TRes sunt, etribus una non puella est,
Scortantur reliquae; Ast utraque virgo est.
NOn est Palpo satis bonus Choraula
Praecedit manibus sua ora semper.
FRivola tanta aliquo condire Epigrammata succo
Non operaeprecium, Lector amice, mihi est.
Auratum phaler as quis non ridebit asellum?
Quis vestem timeat, culte Priape, tuam?
Omnia cum nobis desint, Gravitasque, Venusque,
Nuda tamen pro se Simplicitas loquitur.
SEverioris ille conditor sectae,
Lapisque durus, adque porticum educatus.
Dormire solus non potest, sine fratre,
Idem futurus norma Rhetorum stricta
Tria verba num quam fundit abs Solaecisms.
Et tertiato turpe carmine impingit,
Poeta quando somniat Maronaeum.
Et esse vulgo creditur tamen magnus.
Imo ille doctis, vulgus haud capit vocem.
RUbricam Masur Iexpolit Notellus,
Exambit titulum iste sanguinarI.
INsectarier exsulem Pudorem
Dicunt te, Sacer; es nimis pudicus.
COnstuprant quia cuncta, quae Vetustas
Nostra in saecula transdidit, Sophistae
Se dicunt bene maximos Realeis.
OLim Terminus, arrogans moveri,
Ipso cum Iove in aede desidebat.
Sic isti modo, putidi Sophistae,
Nil sciscunt Ratione, cuncta rixa,
Et cum lucida Veritas patescat,
La falsa ratione consenescunt.
RIdes, Optime Lector, arroganti
Ludenteis numeros ut in iuventa?
Pensabunt senio rigente quicquid
Nunc lascivia distitat solutum.
INgenii cum sefelicem dicere credit
Eximium iactat Pollus habere caput.
Ingenium capitis facile est, Pollisce, videre,
At cerebri nimium difficile ingenium est.
NEmo isto est mage sobrius Terento,
Dum glutit, vomit, ebibit, cacatuqe,
Discit, disputat, exigit, docetque.
Et sic officium suum administrat.
Nil est luxuriosius Terento.
Qui salva methodo scit helluari.
ET quantum ad Culicem, Perille, vobis.
Pulex qui modo factus est Poetis?
ORe solentem olido vice pedere podicis, Ollum
Visceribus reris qualibus esse, Mycon?
EXagit ant varii mortuaria saecula casus.
Ebria in obscenam lapsa cloacam anus est.
ET bonus et malus es; sed, Zoile, quisquis utrum que est,
Neutrum est; i, Sectam tu tibi conde novam.
AD quodvis verbum addit, ave, tibi Pontilianus,
Incerti hunc, Picens, arbitror esse patris.
IGnosces, Arine mihi, cui lingua tenella est,
Dicere producto commate, Rho nequeo.
TOtus Candidus est, dentes modo habet, Niger, atros,
Qui non toto ore est Candidus, hic Niger est.
SCribere cum volo ego, tu non vis carmina, Lector.
Iam iam ego de tabula: Sic, puto, factaleges.
DEbove cenanti crepat, alto abdomine, venter,
Quid mirum? in cornu foenum habet Orbilius.
QUiplantat, serit, irrigat, fovetque,
Nil producere quit tamen Sabellus.
Quaesit causa, Sigalion, reguiris?
Ut sese satagendo rumpat ipsum,
Non umquam satagit sibi Sabellus.
COmite, lavatque, Cerdo, quoties cenitat,
Mundoque semper accubat triclinio.
Tamen venire nemo balneariis
Hoc spurciorque, foediorque dicitur,
Causa est; iocatur semper, ubi solium videt.
COndere se iactat, ne quis reperire potissit,
Posse domi, quoties ludere gestit, Afer
Hoc mihi non tanti est: turbae est levis ambitus; et vix
Uno oculo idgnum lumina mille vident.
Hunc ego laudaro qui sic se condere novit,
Invitum ut sese non reperire queat.
ALas haber Vacerra, nec volat tamen,
Pedes habet Vacerra, nec bitit tamen,
Aures, nec audit, nasum habet, nec olfacit,
Oculos, nec hilum cernit, haud tangit manu.
Solo carere notus ore, circulos
Fora cuncta, balnearias, vinarias,
Lassat Vacerra voce Stentoris, domos.
LUtea dum crocei distillat ab inguine nasi,
Guttaque Cerbereo mergitur ore, cadens.
Invenit mortem spurici sitis alta magistri,
Saxea viscereus non premit ossa lapis.
CLamanti Meretullio supinum:
Audi me puerum: adsonabat Eccho
Audi te spurium. Mala est imago.
DUm versus facit occidit Philemon,
Grandis conscius, est necesse, facti,
Qui tortor sibi factus occidenti est.
DUm de versiculis laboro nostris
Longas nectere disputaetiones,
Et dignis vitia enotare bullis.
Iam factus liber exit umbilicos.
Nil possum graviusque, duriusque,
Quam peccare sub ambitu placendi.
Totum istuc tibi, Lector, imputamus.
ANte fere exstinctus quam natus in ordia vitae,
Nomine vero isthic, Dulciolus, iaceo.
Nil potui, anticipante horae fatalis agone,
Magnum erat ad fati nascier invidiam.
NOn aliter Cassandra, furenti mente, locuta est
Ad Troiam, in media Chalcide quam Lycophron.
ANgustos queritur sensus sibi Pontilianus,
Ad cogitandum nempe quadrigis opus.
ACcept us Plato, Socrates, amicus,
Sed gratissima Veritas ubique est.
SAlsum Epigramma perit, titulus si longior ipso est,
Huic est Grammaticus, Iane, Poeta suus.
IN medio virtus; tus aris cedo Deorum,
Sit modo, dixit Acis, vir meus in medio.
MOrtis amor causa est, odii quo vita fatigas,
Non alia acri me quam mei amore mori.
Candidus in flamma veluti cinis oppetit alta,
Seque suae impendit, fluminis unda, siti.
Flos iuvenum perii, flammis liquentibus in se,
Quisquis amas, formam disce cavere tuam.
QUid me, luride, quid morare, ipallor?
Non es virginibus negotium aptum.
Extemplo recipe Orbili in Scholam te,
Atque isthic Quatidentios severos,
Et plagipatidas cole invenustos.
Nil mecum tibi, Pallor inficete,
Qui Musas colo gratiosiores.
Isthic invenies tibi sepulcra.
Me flos aureus et iuventa picta
Laetis fervere sentiunt Coronis,
Omnes morosophos putare nauci
Et quantum Orbiliorum amariorum est.
ESt puer, est mater: puero parere probatur
Mater, habet sub se non sua iura puer.
Cum sit uterque sibi liber, sibi servit uterque,
Liberum amans uno in corpore mancipium est.
FEruntur hic et iste dum peregrini,
Domi manere nesciunt, sibi extorres,
At iste Rodeburgius, pium nomen,
Ita invenitur isse per vias multas,
Ut inde cum reversus appulit portum,
Ubique possit esse, cum domi vivat.
QUem Sauffeia semel videt priorem,
Nec mente stupet, ore nec ligato est,
Sed totum octiduum siti laborat.
SUmma mihi Latius iam non est laudis, Homerus,
Illius est Gray gloria Virgilii.
NIl Ollo lepidum mage ad puellas,
Qui praestat nihil, omnibus minatur.
CUr praeceps Vola mortuus Choraules?
Acturum puto fabulam Charontem.
COrpore uti noxas luat, improba peccat Agennis,
Scit sibi ab exhaustis nil superesse bonis.
MOlle quod est recipit, quod durum, Paullus omittit,
Et paullus bonus est, et malus Hippocrates.
SCaevola dum Gallos praesenti laudat in aevo,
Nil tibi, posteritas sera, facit reliquum.
TRes nisi litterulae restarent, Scorpius esses,
At quia tres restant, hoc quoque deterior.
IT liber ad finem; revoca te Lector in illo;
Stat tibi cum lubitum est, subfugit, atque redit.
Obsequium tantisi vis aequare clientis,
Num quam non tecum stet, fugiatque, iube.
NAtus es in lustris, in lustris fotus et altus,
Quis tibi nunc titulo hoc sit mage conveniens?
NIl prandente severius Catone est,
Hoc suerunt alii cacare vultu.
NOnaginta Epigrammatum helluoni
Cum dico tibi, res patrata, Lector.
QUicito dat, bis dat: vulgaris cantio, Lector,
In te, nequiquam firma valensque, cadit.
Sicito nostra legis, perierunt carmina dudum,
Bis tamen, at lente, si legis, illa valent.
Hoc cito fac facias, dum mustea, singula pota,
Si tibi non pror sus Baviliana gula est,
Quae nova sunt primo tenerum placuere sub aestu,
Raucescit lecti vox repetita libri.
Qualia sint in te non nobis, Lector amice, est,
Talia erunt certe qualia tu facies.
Hoc tibi tantum unum certo affirmamus, in uno
Plus operae atque olei est, quam Bavii innumeris.
Saepe dies vatem roso defecit in ungue,
Annorum quam vis bis siet ille novem.
ANnorum modo bis qui scripsi tanta novenum,
Incepit quando versificator, ais?
Hercle ego nescio, Bave; sed id mirabere, quei tu
Haec finire queas, quae incipere haud valeas.
MAgnum supplicium mage imprecari
Nemoullus tibi possit, Incitate;
A naso volo pendeas Sophistae.
NOli temnere, res perominosa est;
Insistenti itiner tibi cucurrit
Quod lasciva viam puella prater:
In concha foveam timere debes.
CEntum milia, nomine in minuto,
Novit conficere arrogans Magister.
Idem noctibus haud potest ducentis
Unum conficere arrogans Magister.
Quantum littera litteram triumfat!
DUm pugnam cavet, et periculosae
Successum, Cyrus, aleae veretur,
Nec miles bonus ore plurimorum
Idem, nec malus audit Imperator.
CUr Schola nocturnis Lemurum stridoribus horret?
Nempe manus non dat manibus Oribilius.
QUi nuper nec araneas habebat,
Quas non posceret improbus Locator,
Is nunc omnia inaniis operta
Stipat scrinia, nec sat invenire
Saccorum valet, ampliore nilo.
Bennus quaeritis unde tam repente
Se ditescere sentiat? Propheta est.
RIsi, nescio quem, modo in culina,
Qui, cum mirificis modis ScioppI
Sangus crimina perditi explicasset,
Dilaudans, ait haec, manuque plaudens:
Dii magni Crepiventrium disertum!
PUrpureum te alii, pus purum ego, Delrio, dixi;
Quid faciam? lingua est blaesa mihi, haud oculi.
CLuninstarchyrisarchidis Nepoti,
Et Bombomachidae, papyre, nato.
Dignam nomine dic meo salutem.
In mensa quod heri semel pepedit
Humanireor hoc opus laboris.
At, cum podice tam sit eloquenti,
Ore isto nihil esse mundiorem
Quovis Stoico, id, aedepol, supinum est!
QUi tantum pedibus sapit, Dromonem
Quis credat lepidum esse combibonem?
Is vero omnia, funditus vaciva,
Sistit pocula primus ungue sicco.
Nimirum pedibus sapit quoque isthic.
SErvus pro manibus tibi est, tibi alter
Servus Pro pedibusque, calcibusque,
Servus pro auribus, aridaque lingua,
Est et naribus, est et a labris; nec
Horum ullus iuvat ardidam puellam
Ciucum decripito sene est cubandum.
Saltim adde a latere unicum, iuvabunt.
THermas, balnea, porticus, tabernas,
Templa, arces, trivia omnia, angiportus.
Summa, sacraprofanaque omnia ambit
Pescens esuriens: popina quanta est
Qui tanto famet ambitu, Sabine?
QUae notoria, Iure non probantur,
Cur ergo, meretrix, caves Culinam?
OLla sibi puera est: quid mirum? etiam sibi pura est
Quae super Augiae stercorea est stabulum?
CUipepo pro cerebro est, pro corde in pectore fungus,
Dic mihi, sancte pater, qua ratione furis?
LInguarum modo quindecim peritum
Qui se iactitat, ille Baebianus
Linguarum mihi furcifer duarum est.
DUm lassat streperos Schola pulverulenta magistros
Et fremit in ferulas undique torva cohors.
Ipse minus caelo furit Erigoneius ignis,
Et parcit miseris messibus ira canis.
Qualis hic esse rigor, qua frigora peste, putanda,
Excutiunt summae quae sua tela ferae!
FErmento in tumido dicunt decumbere totum
Stramineum dixi te quia Grammaticum.
Parce, senex cordate, tibi: de stramine ni sis,
Cur stipulas ructes, dic mihi, Grammatice?
NUper praeteriit domum Mathonis,
Quo corvosque hominidicasque picas
Nemo pluris emit; fuit, Sybota,
Ingens hactenus usque circulator,
Audiit desubito sybota Vates.
SAltantem modo conspicans, gruem Libs
Affirmavit Opuntium togatam.
IRa decet forteis, signumque animi cita magni est,
Fortior heic quovis Musca Leone, Matho, es.
CUm gemit et loquitur suspecta est crimine aperto,
Bassa tacet quoties, dissimulando nocet.
DIcebam tibi Bassa, opus est fidibusque, chelyque,
Auriti nimium sunt quia Pantolabi.
MOnstrosi partus iam non monstrosi habeantur,
Omina nil quicquam mominis anticipent.
Describit portenta, etiam feliciter, occhus,
Eunuchus, natus de genere Aethiopum.
QUi pictis salibus, iocisque comtis,
Et prurigine notus Hispalensi est:
Arrosos modo, vellicator, ungues
Lenta sub scabie terit Vibennus.
Quam factus cito Gallus ex Ibero est!
UNius non sunt, variis Epigrammata formis,
Instabili ludunt, scilicet, ingenio.
Quot facies nugis, Lector, vis scire canoris?
Tolle unum, tot sunt, quot tibi sunt capita.
UNa Marculus in toga superbit,
Atque haec lacte novo et nive est recenti
Longe candidior que, puriorque,
Cum nil nigrius uspiam sit ipso.
Omen terribile et nimis timendum!
Nil est scaevius albicante corvo.
AD rombos modo putidosque fungos,
Te fecisse putato contionem.
Pars sannis laceravit impudicis,
Pars te excepit inanit ate plausus.
SAuffeium quoties vides tumere,
Et dextram quatere, et femur ferire,
Et frontem tremere, horridaque malas
Spuma tingere ad aurium recessus,
Et sudore rigente sublavari,
Crines erigere, orbibus timendis
Ingentis faculas vibr are flam mae.
Censes bile hominem mala moveri?
Bucca dicturit ille utr aque, Sexti.
IUrabit quoties crucem per, AEgle,
Non fallet, temereve peier abit,
Nil est sanctius huic suo sepulcro.
QUem quanti aestimet omnium, rogatus,
Omnes unius aestimare dixit
Assis pondere, Pravolus, Poetas.
Quas censes hominem hunc habere libras?
ORbilius facit hoc naso, Ibis quod mala rostro,
Et queritur prorsus nil lepidum olfacere.
NIl est Orbilio mage invenustum,
Cui nasus sine fine, nulla frons est.
HAEc lex sit tibi mecum, amice lector,
Vates, quod lubet, illinam papyro,
Tu, quod non lubet, haud leges coactus.
Sic nobis puto convenire posse.
NEmo est Rhetoricoteros Rosillo,
Ambages tenet ille tot Troporum
Quot non secta capit, tenetque tota.
MAtrem filiolam vocat Procina,
Ipsa est filia filiae tenellae;
Nolunt ordine fati obire verso.
CEntum posse Epigr ammatis perire
Lectorem puto, quamlibet iocosum,
Verum istuc mihi lectione vectus
Quot mortes numer abis interisse?
QUi quartus modo dicitur Catonum
De caelo cecidisse, creditur mi,
Non perfectus enim est, habetque prorsus
Caelum plurima digna dedolatu.
PEdere Bassa solet quoties iuvenile iocatur,
Et putat in tota suavius urbe nihil.
Odi hominem ignarum crepitus quid ture Sabaeo
Distet, ubi obscena totus in aure cubat.
NEcrudum in fora filium tenellum
Exstrusisse feratur; in popinis
Exercet prius et coquit Vibiscus.
QUi per balnea cuncta, per tabernas,
Insano modo concitatus oestro,
Sursum saepe volabat et deorsum,
Nunc nusquam pote conspici Vibiscus:
Levi contigerit quid huic, requiris?
Quos hausit modo anilium susurros
Pleno deditus ore, fabularum,
Nunc secum excoquit, et diariorum
Vegrandeis vomit ebrius cloacas.
OLla est tam vetula, atque delicata,
Nec Lectorem ad olus tamen requirit.
BLaesa est Lucia, pessum ubi ire iurat
Iurat pessulum inire mentientem.
NOlo praemia Lector; invidendum
Gratis posse tibi placere, votum est.
NOn sentit lepidos vateis sine Apolline Olorus,
Hic ambit vestrum, conite Hiacynthe, locum.
COsmographi antipodas cum procudere supinos,
Saucia turba tui sloris, Iacche, fuit.
QUid mirum, Invidia si nunc tentatur Erasmus?
Maior erat saeclo, qua minor, ille suo.
CUr tu nunc Capito, Cephalus nunc diceris? illa est
Causa, cui linguae sunt, duo erunt capita.
ES Fabae quae latio, Germanis Bonna, puella,
Quam malim solo sis Bona pro Latio!
QUaeris Amoripotens Veneri Cornelius unde
Occiderit? res est lucida: Gallus erat.
GErmanis lacrimas, risum vis ferre Britannis,
Grande quidem o patriae: non mihi U U enus eris.
QUeis sunt omnia vanitas Sophistis,
Quid sunt omnibus inditi Sophistae?
VErum adeo Teuto nunc repperit, optime U ates;
Pocula dum ex imo siccat opaca cavo.
Scire cupis quod sit? cupidum posare Britannum
Plura: sed a vomitu destitui: hinc lacrimas.
CUr habet in scriptis nisi, Ave, nihil Oppilianus:
Omnia dictando perdidit ante Vale.
DUm pereo nova mi lux nascitur, altera sordet,
Plus meus interitus quippe salute potest.
TEr pater est, numquam genitor gravis Assiliens: sic
Est idem, fratres tres cui, Maunogenes.
QUi digitum insurcat, vel sannis quem petit absens,
Quique necar praesens, ambo homicidae abeunt.
OMnia nosse vagum est, rude nil scire; utraque peridie
Qui nihil ut didicit cuncta tenere putat.
CAussidicus duplex, triplex est Rhetor Ibellus,
Fur quadruplex: ipsum praestat Atlantiadem.
QUae non percipit, abicit Raderus,
Et non expositor sit Eruditus?
QUis non vult bene convenire nobis?
In prim a mihi pagina Poeta,
Tae, Lector, tibi plaudis in suprema.
QUando est uxor Opuntio maritus
Est uxoris Opuntius marita:
Nec verso tamen ordine his cadendum est.
NOn umquam sedet Aeolus, necesse
Ne sit surgere: maximo labore
Quam parvo cavet Aeolus labore!
QUei se Pilpius exserat popello,
Defunctus quoque uti cluere possit,
Invenit vafer, extulitque sese,
Pendens posteritatis in favorem.
SCribere cum nomen, Pater o patrate, rogaris,
Dic mihi cur solum NI facis, absque aliis?
Nimirum nuptas dum consectaris adulter,
Conscius amissi nominis es reliqui.
GErmana plama Veritatis, audisti
Britanna quid Lepore dixerit duro
In te, tuosque, Musa, pro Pholo, potus?
Prius monentis erubesce contemptum,
Dein caveto. Veritas tibi sancta est
Etiam bibenti: Serios cavillanteis
Vocata saepe spernit, atque deridet.
OBsonat quoties Macer, tuetur
Ut cui porticus ipsa sit cinaeda.
Nil lascivius est vorante eodem,
Extra Stoicus, in domo Cyniscus,
Convivas cavet hanc Macer per artem.
TOto nihil in vate nisi verba Latina
Martiale, quae tollere satagit omnia iste
Interpres, inepte stolideque tam pudicus,
Sic perdidit unico labore Roma vatem
Famam illepidus, nomine raso, Criticaster.
LOnge Augusta magis lucent tua lumina, quam qua
Delia tota sua desidet in specula.
Illius arbitrio nox, et non tota, tenetur:
In medio lucent fulgura Sole tua.
INserias sectae faciens regique patrique
Prisciano, princeps discipulum, Orbilius.
Grande supercilio pondus sacr are reciso,
Ter tantum nasi de gravitate, cupit.
At nusquam tonsor, nusquam Laniusque, Cocusque,
Subsidio, cultris grandibus, esse volunt.
Hinc statuit dubios, saeva Pietate, triumsos,
Ora ferens toti dilaceranda Scholae.
Hinc modo, larvali specie, lacer undique, prodit,
Ipsum illum inferias ut sibi obire putes.
MUlta cupit quoniam qui pauca habet ants; videri
Ne possit, mkavult Aufidus esse rudis.
TUrpis peditum habet suis Sophistas
Germana rata lingua de loquela:
Quantum est haec Sapientior Pelasga!
ARma Iovis, quondam bellax tentare Typhaeus
Ausus, habet quae non, fulmina, sic cupiit.
Attamen incauto fur atus ea ante Tonanti est,
Bacchicus ut Nonni detonat ore furor.
Non aliter vestris armati proelia tentant
Indocti scurrae, Scaliger, a iaculis.
At manet hos eadem diro vindicta Gigante,
Quorum est cum fratre hoc terrea. Nobilitas.
CUr dicam studio Aufidum vacivo
Semper litterulas putare nauci?
Per somnum velut advolare possit
Quae, doctrina, laboribus paranda est?
Ne se scilicet arbitrentur omneis
Pauca scire, nihil tenere mavult.
Nam qui multa cupit, tenere pauca
Abscondens reserat, tegendo monstrat.
NUgas Bavilius bene eruditas
Se proferre Epigram matum in cloacis
Vulgo iactitat, illae quas Camenas
Qui nugas sibi habet bene eruditas?
Verum is furcifer in suo se oleto
Cum porois simul, et canum cohorte,
Quantum collubitum, licet, volutet.
Nileio suavius est sua Minerva.
Cui sunt omnia susque deque vota,
Saltim ut rancida, iure de suillo,
Hesternus popa quam reliquit, offa,
Solari queat ebrium, suopte
De se scilicet aestim atione.
Et quid pensi erit arido Sophistae
Cui cum ventre suo horridum duellune
Absque omni fremit aere missionis?
Placando cui tot cacat supinos,
Et tot versiculos vomit famenteis,
Ut nullo numero tenere possit
Foedarum mala concacationum.
Quae postquam miser oppido Poetae
Deglutire iterum videt necesse
Doctos convomere occipit Poetas.
LUsi nescio quem modo in taberna
Qui, cum mirisice librariorum
Foetor carmina BavilI extulisset,
Admir ans velut haec, manuque tollens
Dii, dixit, Sonivisium supinum!
EXtispicum exspectant collegia te, Orbiliane,
Doctum cum paucis ante natispicia.
RIsi nescio quem modo in cloaca
Qui cum perlepide Patrocliani
OrbillI scelera omnia explicassent,
Appludens velut his, favensque clare,
Dii, dixit, Natibaubitum disertum!
INfelix, excors, exsul lare, falsus amicus,
Stoicus es, si sunt, Scorpio, tanta tibi.
Nil opus in miseris elementis perdere vitam:
Tota tibi est olid porticus apta senis.
NArtius, insessor qui gloriolae est alienae,
Cognatasque suo nomine vendit opes.
Infelix nimis est, qui cum sit turipis adulter,
Nil potis insesso est efficere in thalamo.
Poena gravis facti est, ubi non est una voluptas,
Heic constat duplo crimen adulterii.
NUmquam paret ubi esse nescit Aullus
Convivis super omnibus vocatis
Quot possit quoque crastino sat esse.
Sic qui vix semel, Aule, te vocavit
Bis pascit, gula primitus; deinde
Corrasor satiatur, atque avarus.
CUr LipsI ad tumulum sint cuncta recentia quaeris?
Abi, Vetustas hocce tota deiecta est.
SUspicio est nequam, ne nil fecisse videri
Possit, nil quicquam, Saufidianus, agit.
GAllica quo scabies linitur curanda; Poetas
Vindicat a rapidi temporis interitu.
APpius hactenus est, factus nunc Arrius Hillo est,
Ante babo, nunc est Baro, Fabullae, mihi.
IN somnis usstuit Medicus potare Barinum,
Hinc bibit is totos, Pontiliane, dies.
NOn vult Orbilius Iuvenes nutrire capillum,
Ipse sui quota pars, Crispe, supercilii?
AEQua Bavus melli dulcedine carmina condit,
Credo, Sardous si patria abque domo est.
TE litter arum ineptus esse nullarum
Bauville, dixi: ingentium trium qui sis.
QUis vatem esse gravem neget, o Taubmane,
Qui rumpit cunctos vix recitans, pluteos?
IN Saturos Satiris nemo prior invehat Euno,
Visus is hoc anno est sobrius esse semel.
OMnia si prisci Cato non habet iste novellus,
Porcius est gente et mente tamen geminus.
ORbilii non est Schola pulveris illa cloaca,
Pus scabiesque urbis cruda: quid ergo? Chole.
QUid non patrat Amor? fecit moechumque virumque
Foemellae unius, Sosibiane, Leum!
DIsserere est Logicum cui, Quintiliane, Sophistae,
Quid restat nesit Rhetoricum metere?
INiecisse manum Colofoni te puto, Lector,
Nugonum ignosces ultimus huncce iocum!
LONGIS carminibus reus libellus
Ter denae, bone amice, lectionis.
Te pro limine tetricum salutat.
Heroas mediteris arroganteis.
Heic sunt plurima, sed legenda saepe,
Quae non carmine prdidit petulco,
Inter Bilbilicos levis susurros,
Sed magna gravitatis obsequela,
Diis magnatibus additus Poeta.
LIttera vertibili dum quaelibet apta patrono est,
Est Anagrammaticus nil nisi Grammaticus.
OMnia qui scribit, nil discit, discere eorum est
Scribere qui nequeunt, est hodie Criticus.
INgenium pretio venale habet: Impium adulat,
Caudam habet in lingua, vulpem habet in cerebro.
DIs mihi tu esse senex sine prole videris: abunde
Captantum est, nemo sic amat ut loquitur.
DOcta puella chalybs candens: doctissima dictu est
Quam nemo instruxit ni sua Simplicitas.
NAsus in his nullus, non est bilisve, Leporve,
Et tamen in vulgus didere dicta placet.
Talia sunt hominum referentia carmina vultus,
Quorum aliquos naso Fama carere canit.
Bilis in Italia non est rubicunda columba,
Illa tamen currum Cypridos alba trabit.
Gratia ab Aetnea nigr antem incude maritum
Terna, licet nullus sit Lepor huic, sequitur.
HIllonis dare turis involucra
Indignum, aedepol, est cacationes.
Sed turis vice, non mali Poetae.
MEntis ut obstructae sibi redderet, Eudopelita,
Corporis exstinxit lumina Democritus.
Ne qua incesta rapi pateretur viscera flammis,
Naturam ferro messuit Origenes.
Quantum actum utrique est, unus complevit adulter,
Qui cauda arque oculis plexus, in hoc tumulo est.
VIcinos quondam vexavit, nunc, Polygiton,
Vicinis ipsus ludibrium, at quibus est?
Inter haras medius quadrupes, grunnire labora:
Doctius; haec non est poena Neoptolemi?
OMne animi vitium mutato illo cui adhaeret,
Mutat, et adfectuis commoritur proprio.
Sola una Invidia ex alieno pendet honore,
Nec proprium qua vult, Imperium sequitur.
IArbe senex viridis, cessisti quod tua nato,
Heredem sequeris, vive vidensque, tuum.
CRassum divitiis modo atque Croesum
Qui pro ridiculis, Matho, putabat,
Prodit desubito macer tremensque
Et se vivere nolle consitetur,
Qui sit iam umbra Mathonis et sepulcrum,
Causam quaeritis impotentiae huius?
Insomnis socium videt Scieppum.
Qui per Stoica nunc olenticeta,
Sangaepeniculum, Sabine, quaris
Istic invenies mala ad sinistram
Portenta, Oceano integro eluenda,
BonarscI caput et caput ScioppI.
Plautipeniculus, ioco Poetae,
Tergendis quasi baxeis relictus,
Verum peniculum, Ferinae, vostrum
Istum terribilem extudit libellum
Terguntur foriae cui Batavae.
Nam te Carbatinas tuo Bonarsco
Concessisse canit secunda Eama
Lingendas bene: cum sient Scioppo
Clunes Cercopithecii relicti.
Namque istac ratione vos paterna
Crevistis bona, cum deinde fratres
In Scalae voluistis esse mortem.
CUm patrem et patrios ferret cervice penateis
Atque adeo ingentis faia noverca Asia.
Romanosque Deos, Europaeosque triumfos
Totius et mundi cum exsuviis spolia,
Tros Anchisiades: poterat periisse per ignes,
AEmoniaut, Virtus, tracta erat ante rota.
At cum flamma furens tetigit senis ora Parentir
Dissiliit nullis noxia turbinibus.
Fata operi restent pietas si sola favebit,
Invictum in mediis ignibus obsequium est.
QUalis ab ore hominum rapiens, Gangeticus ales,
Reddit honoratis consona dicta viris.
Illa sed, a sonitu voces mercata supine,
Non habet in sensus, amula lingua, viaem.
Sic miseri pates, pullae decermina sortis,
Magnatum in caveis, stridula turba, iacent.
Et iacuere olim, vetus est ea cautio, quam iam
Maeonidae e Megaris succinit ortus olor.
Quique Syracosia celebrat Ptolemaeon avena,
Non potuit molli sorte, Poeta, frui.
Verum olim extremis saltim datus ales ab Indis
Mira, peregrino carmine, dicta dedit.
Indigenae volucres, corvorum exercitus omnis,
Picaque nunc toto gutture cantat Epos.
Cumque animum soleant divinipascere vateis,
Auribus incumbit versificina virum.
Quod superest, caveam suspendat ab aedibus altis
Qui potis baeredi linquere mille suo.
Includatque suum, non abneget ille, Poetam,
Cetera surrectis totus in auriculis.
DElicias nuper facturus Opuntius; illam,
Illam animae plus quam dimidium, Glyceren
Amplexus: veteris memor, inter busta, furoris,
Et sancto extremum spiritum Amoriadolens.
Suave meis, dixit, nomen, mea vita, medullis,
O ego nunc tecum si puer esse queam.
Et veterem in cariem, semesaque viscera blattis,
Illa, serox olim, vita redire queat!
At, quoniam hocfati negat immutabilis orde,
Parcaque crudelis trina coli domina.
Saltim isthuc, divi, votum mihi, rite precato,
Efficiant, tecum posse moripariter.
Arboris aut gemina carum par stare figura,
Bancide cum cara, ceu stetit antesenex.
Audierunt superi; atque aliquis clementior borum
Vota senis, dixit, sint tibi, sint Glycerae.
Hinc modo corticea vinctus cute Opuntius horret,
Horret et, in libro vincta pari, Glyzera.
ORbilio prius ac me dem doctore docendum,
Fulmine me a superis exigat ira Iovis.
Neptunus glauca nantem obruat Amphitrite,
Sissphio nectat pondere Tisiphona.
Obscenas volucreis, inhumato corpore, pascam,
Et videam matris funerafacta, puer.
Ante Libis sola Leo me deprendat arena,
Aut Labyrinthaeo Taurivir in thalamo.
Ante Sinis medium flexa super arbore rumpat,
Et Sciron gemeinaper freta mole trahat.
Ante Cyrenaei geminem maledicta Poetae,
Peligni peream ad carmina Callimachi.
Utrota suspensos per flumen agens Parasitos,
Principe sub Syrio, me quoqueturborotes.
Nec levius peream; quam si Pompeia iuberes
Insutum lenta Lex periisse nece.
Ante hoc quam faciam, muter vulpique lupoque,
Et Pana in facie sibilem arundinea.
Imo, Pithagorae verum si dogmata narrent,
Post obitum vivam in corpore Grammatici.
IN tabulis Glycere dotalibus ista, Charontis
In thalamum veniens, scripta notavit anus.
Treis denteis, unumque oculum, linguam unicam; at illam
Praetribus, insana garrulitate, bonam.
Treis curvos digitos, qualeis Aquilisque, Lupisque,
Qualibus in tumulos nidificatur avis.
Dum sanefateantur, ii minus esse rapaces,
Haec autem infami scaevior ore minus.
Praeterea ventrem, propendenteisque mamillas,
Arboris ut, rugis obsita mille, cutis.
Brachia cum pedibus scabie atque teredine adesa,
Qualia habent veteres ossa relicta cruces.
Hinc baculus, scissa dein calceus unus aluta,
Quaeparaphernalinomine iura notant.
Adde decus capitis treis, ingeniique, capillos,
Quos totidem Empusis ebria pollicitaa est.
Cui spes illa suas, cui vitam credidit omnem,
Fornacinuptum doliolum indigeti.
Dein mitra biulca, pedum tunica grege consita dense,
Rufa, nec exstanteis protegere apta nateis.
Furca dein triplex, hir cusque ad mulctra paratus,
Destillansque alio nectare, nasum opicum.
Ceter a quid memorem? Si illi altera tanta Charon dat,
Lex uti Saxo iubet, Craesa erit e Glyzere.
PLacere glorier bonis quod omnibus
Fabulle, notus esse qui paucis volo,
Noli esse mirum disputare: enim niscis
An displicere pessimis queam cunctis.
URitur in rosearoseus Papianus Hyella,
Hyella Papiana in iuvene iuvencula.
Alma Venus iuvenem et roseam iunxisse puellam
Numquid vides tui venire muneris?
Stella tibiest alter Papius, Violantia Hyella,
Cantabit alter nuptias Papinius.
HOra milia versuum quod una
Possit plurima, Iberus, excacare,
Se primoribus inserit Poetis.
Torrentum quadrupes bibat ruinas,
Nos fonteis capiunt, brevesquerivi.
ONasum horribilem, et nimis profundum!
Appendix cui eum siti magister
Tota est Orbilius, Modimperator
Pergraeconum avidum, Alpha combibonum!
POst obitum Orbilius nasotumulabitur unco,
Hic capit ipsum, ipso cum genitore, atavum.
TErcentum scutatiequites sine nomine putrent,
Euryalum Nisirestituit Pietas.
VEnatum exibat princeps, caelum ecqua minetur
Nubila, consultus reddidit Astrologus
Nulla: Comes toto ruitur am vim aethere dixit
Quantumvis sudi iam Iovis, Agricola.
Cura Ducispacta est, eventu iudice niti
Et mutatum ex hoc ire virum studia.
Exitus Agricolaepro rastris astra dedisse
Rastra, vice astrorum, dicitur Astrologo.
POrphyrius moriens annorum quinque novemque
Nato expatrato, statuit hoc marmor sibi:
Si nilante diem puer bic patrasse putatur,
Testatum obire se tamen scivit puer.
ORbiliinasus specula est: hinc cernere possis
Usque in Hyperboreas, Antipodumque nateis.
CUm Canis Erigonae coquit arva, in fornice nasi
Frigidus Orbilius rite sedere potest.
CUm se scaligeris Deis Sophiste
Opponunt asini; invident asello
Quem Bacchus dedit astricaechoreae.
QUali temporaveste conspicatur
Tali se antiochus facit nitere;
Hinc totum Antiochus furit per annum.
UXorem Orbilius duxit, cui flamea privo
Dat natura croco consita; Nasus ea est.
ORbilius proprio quod nupsit, Pontice, naso
Dic mihi, coniugium salsius esse potest?
HEredem excludit, capturum cetera, naso;
Marmore pro rufo hoc conditur Orbilius.
PLacere cunctis qui cupis, Beronille,
Nulliplacebis; comparatum id hocpacto est:
Placeto paucis neminive: nilultra est.
LAudandos onerat maledictis, Hillo, Poetas,
Pronus at in simileis laudibus ille sibi est.
Quid censes? iusca est Hilloni lingua Poetae,
Blaesi oculi, his laudes, illa oriundum odium est.
ZOilus ut solio parcat lavat inguina in illo,
Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
IN nonum premere audiit Poetas
Annum Carmina, non nimis procaces:
Ergo ipsus totidem, Mago, per annos
Carmen conficit unicum atque curtum.
Plus hic, aedepol, est gravi Poeta.
NUnc, male cum vivis, bene vivere quid sit habenduae,
Discis, habet pretium forsrevoluta sui.
At bene dum vixti, male vivere non didicisti,
Ergo nec bene nunc vivere, nec male quis.
AD Marii nomen Cimbri terroreresultant,
Et qui Patricio pro grogrege, Sulla, furit.
Verum isti poerant ambo bene parcerefacto,
Pro mulis Marius mulus hic est mariis.
SEmper risibus ambulat labellae
Diductus super aurium recessus.
Tamquam credere nil macella possint,
Tonstrinaeque Nigro et Patrocliani,
Ni toto simul ore concachinnet.
Hoc nescire Niger fatetur exre,
Morbum esse illepidum; placiturire.
BArbara tanta aliqua divendere carmina pompâ
Si cupiam, numquid, barbara, Lector, emes?
Verum ego candidulo Lectori imponere nolim,
Non operaepretium est comere barbariem.
Est aliquid de quo deceat secordia vateis,
Somnia qui nescit, nec vigilare potest.
Ceterasi, nobis cantata, iniuria lectu,
Censebis, poteris stertere in hoc Opere.
QUi Lalagen frustra garrireputatis, abite
Non frustra haec garrit: quei? capit ut tacet.
Sed tamen hoc frustra captum quia perdere tendit
Dum loquitur, frustra est frustra adeo Lalage.
NIpraesents oleo et gravi Lucerna
Non quit quid Matho versuum edolare.
Sed praesentibus his ducenta saepe
Scribit carmina in unico triente
Vates pinguior est Mathone nemo.
QUam leve Visiolum credit mendacium Arinus
Vilius; hoc numquam, semper eo erubuit.
LAudaturum Opicus subinde dic.,
Versu nescio iugerum quot: ipsi
Si quis quid dederit: satis iocosum est.
Verum nos Opico sumus daturi
Semper, quid lepidum, nimisque gratum,
Laudaturus utim anere malit
Quam laudare semel, per omne tempus.
SCribere me non vult, ne sint sibi, multa, legenda,
Scoppus: ego hac multum scribere lege volo.
OMnia per barathrum infundat licet, Olla, cloacae
Nil perdit; nasi reddit ea eluvies.
ORbiliuspluteos cathedrasque Cici aestimatomneis,
Hoc nisi quod cathedra est nasus ei et pluteus.
LEctoris fraus est non nostra, Epigramma supinum,
Ut conditurae fraus Coci ab ingenio est.
Quod natura negat vati, dabis ipse legendo,
Feluti sir mellis saepe placenta Coco.
OBsceniora Martialis omenta
Manu tagace tangere haud potest Seiren
Theologa: Castus iste Rasor impure est.
Petronianasaepe sed citat scripta,
Eoque mittit arroganter auditum:
Prostituit ille conscientiam infamem
Qui scire dicit esse quodfacit, crimen.
LUdentis ioca salsa Martialis
Tollit Rabula, perperam pudicus.
Idem e carmine perperam pudico
Non tollit Dominos Deosque Romae.
Nempe hos quod colat atque aperte adoret,
Illos non nisi clanculum cinoedos.
SUmmoenianis Posca farcta boletis,
Nihil videre nocte ni meras larvas
Queritur medenti: mollis Eunomus ridet:
Urbana cenet imperat, facetarum
Sisomniare more mulierum poscat.
INnocuo in vino patrat Germania, gentes
Sanguinis Hesperias quod iubet ingluvies.
PErfacile in lapidem est ossum durescerepurum;
Hic sapit in media cui rosa nata hieme est.
Ite parentatum vostris, gens Stoica, bustis;
Vivere nos vesirum Mors iubet ante rogum.
REapse, quo superbit, est minorennis,
Si Pyrrha nempe comparetur, Orgya.
HOc de discipulis tuis minutus
Quidam pusio condidit sepulcrum,
Orbilli, tibi: mox fruaris, optat.
Marcent nunc ferulae, flagella torpent,
Hoc saxum Orbilii tegit cadaver:
Qui flagris scuticisque in universum,
Dignus prostitit omnibus Magister.
NIl quit Simia maximi Platonis
Extra umbram, putat omnia hac agenda:
Sic qui se esse Platonicum laborat
Re vera Platonicus Sophista est.
Non tanti esse putat Sollus mea carmina, eorum
Nomine pro functo ut lugeat Orbilium.
Solle sapis; nam quei septem mihi carmina praestent
Quod sua clava neget monstridomo Herculeo?
LUrcatus Matho quindecim relicta
Lurconum patrimonia inclutorum,
Effudit nihil, est lucreatus isthinc.
Postquam nil habet, omnia obtinere
Persuasit sibi, porticum terendo;
Macte Stoice, perticam tenebis.
TAm belle scribis; quid sirecitare luberet?
Quae nunc est simplex bellua dupla fores.
ORnaris quoties squalenti, Paulla, metallo,
Sceptrum esse mortis te putamus auratum.
NIl nisi Grammaticus, cur non est doctior illo
Brito? bonae fidei laudo ego Grammaticum.
MUlta dat ut capiat quamplurima; foenus Oloro est
Perdere divitias hac ratione suas.
SToica si taxus vestro sedet optima crine
Quid cum Biblbilico frons tibi maesta ioce est?
Exige per cultros, Phrygia Musam exige testa,
Illa nocens minus est, sed mage facta alax.
CUm dura vafer orbita Poeta
Haeret, digna sacro furore, Lactor,
Tu persona venis. Cui imputabis
Ni vestro omnia proprio furori?
Turecta indole deicis Poetam,
Cumi quivis Criticus cupis videri
Conturbator Aper boni legentis.
OMnia promittis, nil donas, Caeciliane,
Credere mi non vis, sed neque verbadare.
Falle aliquando virum; nam cum te multa rogamus
Semper speramus, quodnimis horribile est.
NIl praestat nisi se solum Scorpiscus amicis,
Hic scit cum paucis quare homines iam adament.
OMnia pulchra putat, nil turpe, Corinnus, amanti,
Secum habet hic semper, Marce, sui speculum.
PAr pare si comples, non mirum moeche quod uxor,
Rectum da varo, mollis Arithmetice.
NIl mediocre, Scioppe, aiunt, audire lubenter,
Esse ego te, Scoppi, dico trabalem hominem.
ALea damnosae non iam convitia servet,
Tessera nec scelerum mobile ducat opus,
Fecit uti noster, sit Gymnosophista, Scioppus
Stoicidum columen qui fuit ante, Cato.
MUltas Coranus amphoras merae fecit,
Aquarie dominante condidit mustum.
DOctius in vita nil fecit Pompus: obire
Iussus, Pergameos constitit ante libros.
Consciaque evolvens capitalis scrinia morbi,
Tu mihi tu mortis causa, liber, fueris:
Dixit, et insanos sine sano interprete versus
Libamenta suum detulit ante rogum.
Mira fides facti, libros comburere nisus
Parcarum invito stamine convaluit.
QUod tribus haud quicquam nasis sapere impetret ase
Non est res nimium ridicula, Orbilius.
Quis binis umquam parmam tetigisse sagittis
Auditus? damniest copia saepeparens.
MUlta dare in vulgus damnum, at reparabile, vati est,
Nempe satisfaciunt quod sibi Grammatici.
STare dies totos mala porticus imperat: hui quam
Sit bellum penis quod pedis officium est!
PRopina luscis luscum, Lupe lusce, falernum.
Nam caeco aut nullis illi opus est oculis.
COnviva quisquis es vocatus Orano
Opus est, petitis mutuo, auribus centum,
Uti toediorum totiugem evores messem.
Non ille prisca Zoili struit serca,
Summoenianas lautus inter uxores,
Sed tusse, bile, stribbiligine, psora,
Nitidos paratus, helluo ater, incestat.
Quidenovata Phasidos potest ales?
Aperque victus impotente Lucano?
Concbylii quid copia alta Lucrini?
Picensque, olivafarctus aurea, Turtur?
Quid Scarus Eoolittus Italum mutans?
Suis venire si auribus potest nemo?
NIl heic iocosum est, attamen placent versus:
Nisi enim placerent quis legendo damnaret?
Legi enim iocorum summa vota concinnat,
Sanctisque risum commovere, divinum est.
Proinde, Lector, quid sequare, concludas.
FAfricies mira est Ovveni, quis credere nolit?
Lectori libros dedicat, Ollae olera.
DOmini, Deique, mentulaeque, moechique,
Furesque, Lusci, Zoilique pendentes,
Domicoeniique triste nomen horrendi,
Et monstra reliqua Bilbilis mala, heic non sunt,
Quibus esse nil mage aestimatur argutum,
Inter Poetas invicem popinanteis.
Quid mirum habere si iocosius quicquam
Malunt Scioppus Sangulusque, Lurcones?
Dignum patella operculum sua non est.
PAcificas TullI [Reg: Tullii] tremuit Catilina secureis:
Eloquii ferro fortior est acies.
NIl me inconstantis terrent ingloria vulgi
Proelia, caprino scilicet orta pilo.
Pluria quo voluit vitiis fortuna licere,
Hoc mage nunc recte vivere magnanimum est.
SIquid molliculum, satisque comtum est,
Damnat Centurio Geta in pruina;
Siquid tristificum, satisque durum est
Damnat Malchio, mittitur Patroclo.
Quod si utrique velis probare carmen,
O Tongille, caces necesse purum.
ORbilius quod me Foricoenia fingere novit,
Horribili tria iam fecit Domicoenia larva.
QUid faciam me saepe rogas, putidissime pallor?
Quid, rogo, tu iam non, quaeris ubi ista, facis?
TU centum tibi carminum cohortem
Exspectas, scio, Lector: at decem si
Istic possidet aridus libellus,
Quae possint tibi iudici probari,
Dena haec tu lege bis; videbis esse
Quot poscis modo. Sed decem si in istis
Quod, perpol, timeo, probare nolis.
Unum istinc lege centies, habebis:
Si vero neque repperis quidem unum
Carmen, quod bene centies legatur,
Totam Mulcibero struem sacrato.
Non possunt sine crimine exstitisse
In tanto quibus ordine est nec unum
Carmen, quod bene centies legatur.
INgenuum sese natum quei iurat Ovinus
Cui sunt Andrapodes in capite, Aule, pedes?
AD Satiras facient quid molles, Pimpe, lacerti?
Barbata nil est virgine putidius.
QUod nitida in tunica cultum me incedere cornit,
Nobilibus plenum pectora tota atavis.
Rumpitur invidia fetens, Lupe, Pulibianus:
Quid faciam nisi ut hoc ille magis faciat?
QUas tibi, Virgo, rosas, lemniscis illigo lentis,
Hi sunt pubertas, atque pudicitia.
DIcis respice finem in omnibus: Te
Quando hic respiciet, Sabelle, finis?
MAgnidicum in titulo praefixi Epigramma supino,
Deceptus fini dic; ubi principium est?
CLaude librum, Lector: non estres illa Poetae:
Si sit, tu fieri saepe Poeta voles.
LEctor, omisisti, dum cetera pellegis; unum,
Ne quaeras quod sit, heic tibi seposui.
CLAUDE oculos, Lector, Sextus liber iste iocorum est:
Sed tamen attentis auribus ista bibe.
Hic quotus est, toties legito: atque hac lege sequenteis,
Quam paullum est; unum tu licet inde seces.
PLexam pollice virginis corollam
Quid falsis quatis osculis, Rosine?
Haec pro naribus est. Labris amici
Sponsam quid dare dignius decebit.
Ni tu forte deinde, cum petendum est
Quicquam condicione pro labelli,
Nosorem gerere impudente tendas.
TUrpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum;
Hispanus puto dixer at Poeta.
At tu, si saepis, o Procine, dicas:
Insulsum est facile screare versus,
Nec stultus pudor est facetiarum.
ORbilii in naso fecisse Ciconia nidum
Dicta, habitare refert se cacabo in veteri.
DItem esse pecoris ar bitror penum tuam,
Semustulatum fune qui tuens latus,
Notas inurere omnibus tuas cupis.
Cui sunt sider a quosprobas, Scioppe.
Dicis te omnibus esse sideratum.
QUaeritis in lecto quam sit brevis AEmiliana?
Longa satis sieri res uti nulla queat.
LUcernariolum voces Sabellum,
Si des nomen bonestum et invidendum
Soli versifici suae Lucernae.
Si des turpius alterum Sabello
Sabellariolam voces Lucernam.
HElluo patricius: populi rex luxuriosi,
Pergraecator Eques Scoppius heic recubat.
Omnia si potuit quae singula magna putantur,
Pro uno tres lapides Scoppus sic meruit.
QUi per compita, cum meridiamur,
Succinctus gravida ambulas lucerna,
Et te quaerere disputas, Cynisce,
Mortaleis Sapientioris Oestri.
Quid cum te invenies, inepte, dices?
INers sophista, Sanctiverbi mendice,
An horum egere non vides tuos fastus
Quae verba rebus abstulisse divinum est.
Tibi bona esse mente summavoturum est
In porticu inter viva saxa combusto.
Et hocce secta vix tribus dedit vostra,
Sunt umbra reliqui, Sole sed cadens nullo.
DOctam litterulas colis puellam:
Hanc calcem puto, Publiane, vivam;
Si quid fluminis inicis, peristi.
Frange, puer, calamos et inaneis abice ceras,
Nil dat pastorifistula; Cuncta cani.
APiciana cui culina pro rure est,
Ultra venire non potest popinando;
Nisi, Appianus, iuxta Apicium pendet.
CUi sordet omne quicquid omnibus lautum est,
Secum ille solo pendet, absque rivali.
POmpa salutantum, recit atoresque petulci
Quod non sunt nostri temporis egregium est.
Est maledicentum laudatorum que quodingens
Copia nunc, prici temporis invidia est.
NIl generosius est quam nil temer aire obire,
Alterum ab hoc statuas; facio cuncta absque querela.
SIturpe illepidumque putidum que est,
Et convicia quod ferat Sciopp I
Laudari immerito: benigne Lector,
Culpandos tibi dedico libellos.
HIrcus, quaeritis, undesit Poeta?
Rosit laureolam Scioppianam.
SIs gravis in vita, zonam sed carmine solvas;
Si bonus es, vatis nomen habere potens.
Perfacilis doctrina hodie est: castum esse catumque
Et vita et dictis verum oper aepretium est.
POeticam meferre qui iubes sortem,
Nilque esse dicis, adfluentibus cunctis,
Iocosiorem exire Rustico quovis.
Vis vera dicam? Veritate deliras.
Faceta dicta, pectore hausta de suavi,
Salire lector suevit omnis auctoris
Auctoritate: Nobilis potest nemo
Ignobiles putare, quosfacit, versus:
Plebes tenendo regulam Soloecissat.
OMnia qui simulas cur non, Simulator, et isthoc
Quivis te vulgi quod simulare videt?
INsessor Famae, morum Corruptor, avarus,
Crudelis, vecors, mollis, a dulterio.
Quid misera in vita vivendi quaerere causas
Insistis? magnum est, Stoice, si lapis es.
NIl quicquam antidea dixit Sophus usqueadeo aptum,
Quod vester nequeat vincere versiculus.
Quaeris, Scriveri, quem dicam? quaerere noli:
Quam grande est Capital carpere, nec capere!
VInum erat in trulla, vinum mutavit aceto,
Gustavit postquam Stoicus Affidius.
RHetor maximus, aureus Poeta,
Insignis Dialecticus; Vacerra,
Nil dant isti hodie: impudens necesse est
Fias Caussidicus.
[Gap desc: greek word]
habebis.
STillicidI casus lapidem cavat, AEmiliane,
Quid facient ducti saepe tibi ciathi?
NIl patrat: inceptis stertit super omnibus Eunus;
Quid dicam invidiae, Naevole? sic Satus est.
QUod nec laureolam Polybianam,
Nec grandeis titulos suis togatae,
Cum centum gemino colam cliente;
Nec turpes Quatidentios adorem;
Sed per compita Romula, et theatra
Salonis pede obambulem iocoso.
Unum est, Posteritas, placere vobis
Quo me glorior, erutusque vulgi
Hinc at que hinc volitantibus papyri
Verno papilione densioreis
Asperner nebulas Coci cacantis.
Non quod nobilibus iocos Poetis
Indignos habeam inseri Senator,
Sed quod Clarus, et arrogans Bavillus
Et magnus Gnatho, cum minore Sanga
Et stirps cetera Perbibesianum.
His nostris pereant palam libellis.
Queis dudum labor Herculis laborat
Post treis undecimusrenata in Hydra.
CUm recitantem hodie te audirem, laurea cuifrom
Istos adflavit versifices animos:
Confiteor, mihi laeureolam quoque, prodigus auris
Optavi, atque adeo grandem aliquam et validam.
Sed ne decipiam credentem te facile: ut ne
Riderem morsa, non ut ea induerer.
TAlis Alexander vultum Parmensis habebat,
Fratrem iurares esse tuum, Macedo.
ESse domi nolo quoties venit Aemilianus;
Causa; venit quoties me eicit, ut recitet.
POcula plena bibam cum vestra, Paulla, salute;
Paullum est si aegrotas; non tamen et moreris.
MOrtem habet in poclo quoties, Sansseia, potat,
Et queritur, sensim, dum bibit, hancce sequi.
LOnga nimis fiunt Epigrammata: non ego, Lector,
Haec facio, sed tu; qui nimium properas.
SIste gradum, virtus te Martia flagitat, illo
Condita, quo Parmae Dux iacet, in tumulo.
FLos florum heic Helena est! oculi marcescite florum,
Sidera se abscondant, conditur heic Maria!
TEr bene qui dicit rem te expediisse, Novine
Si sapis, aude, inquit, quartum; et eam incipies.
SEctator, Capito, potentiorum,
Quid vis tu tibi, de minore natus
Casta stirpe tamen, satisque honesta,
Quod stipas generosiora, vobis
Nullo nomina comparanda pacto?
Nimirum, figuli rota politus,
Qui quibad Samium cluere poclum,
Fis argentea Principum matella!
DElrio delirat, quid mirum? nominae fatis
Respondere Mago qui docet ipse libro.
PIstrinum sociam concedit Sanga cohortem,
Quid ni? in qua triplex ipse asinus molitur.
LIngua tibi casta est, si verum, Sanga, negamus,
Verum veraplacent: est tibi cassa fide.
ESt cui Scaliger ex homuncionum
Martinus, grege, Delrio sacerdos:
Quam magnus homo, masculum putato!
SIC me Deliciae tuae et Magorum
Nolint, Delrio, non tuae Cohortis
Emystis aliquem: modo ut Sacerdos
Dicebare mihi, libens Sacer bos
Scripsisset calamus; nimis supinus.
QUod grave mi non continuo quoque nobile factu est,
Nobile quod factu est hoc grave semper habe.
QUod magnum, pulchrum non semper, quod bene pulchrum est
Hoc magnum semper, si sapis, esse puta.
NIl melior vitio est Satirae loligo protervae,
Quod damnat nuda si docet Historia.
SIne litteris cumque otio, mori in vita est,
Hominisque viva mortui sepultura.
IN cursu comitum fortunatissima longe est,
Infelix quamvis absque pari, Invidia.
QUid nimio luctu vitai in lumina poscis
Numquam defunctos, quod fremis, ante diem?
Ut valeas planctus stinctos revocare, quid illis
Praestabis, praeter denuo ut intereant?
DExtra cui illaesa est corpus defendet herile,
Sit licet ad cordis, laeva, larem propior.
Sic, cum fortun ares utilis omnis adempta est;
Et fugiunt lasso commoda cuncta pede;
Fac defensoris titulos mereatur Honestas:
Vivere si laute non pote; vive bene.
MAlum omen Aethiops putatur obvius:
Sinistra vota turbat impotens spado.
Quid actitare deputabitur, cui
Et AEthiops in ore, et impotens spado
Inerte corde regnat: o duplex nefas!
Furens Scioppe, dum potes, semelperi.
NEc rosa ita ingenuis recluditur invida nodis,
Purpurae nascens Virginis in gremio.
Ut nitidi Albiadae tenero recluditur ore,
Mille modis sibimet consona Virginitas.
SIc vera in Latio sunt Saturnalia; potam
Nil porro Venerem dedecuisse potest.
Sic ea cum petulante pede improba se in latus infert,
Vernile amota membrum aperit tunica.
QUarta Charis, sed quoi gravitas pote sola placere,
Aut si inter gravitatem est quid et ingenium.
Cetera ne dicas, Pudor omnia praestat amanti,
Nil rude, ni purus Virginitatis honos.
SIc reditu caruit Puppis Pagasaea superbo,
Ultim auti, Flacco deficiente, manus.
Ne tu iudicio vatem suspende maligno,
Vel dic quid gracilem restet ei ad culicem?
SIc cantillando quaevincit, Luscinia, omnes,
Saepe interruptos frangit in ore sonos.
Duplex calliditas est affectata Catullo
Simplicitas: Nemo huic se Genio aequiparet.
PLurima sunt, magnum quae commendare Platonem,
Et superis possint ingerere Ordinibus.
Ecunctis tamen his considit summa duobus
Socratis auditor, Doctor Aristotelis.
SCaligerum Heroem Belgae Semones in isto,
Postquam abiit terris, non posuere rogo.
Urite membra ignes, fam am tentate Latrones,
Namque hoc quod potuit Scaliger heic posuit:
Cetera nec voluit nec quivit, in AEthera nomen
AEterna aeternum sistere flamma volat.
Uritis exsuvias, Terraegenus, Exsuviarum,
Caelum caelesteis asserit indigetes.
NOvenus ordo si perire caelorum
Et alma terra; marmorisque vis glaeuci,
Cui hactenus putata: Corrige scitum,
Et istam ad orsa subde regulam Euforbi,
Ocelli, et omnium Italae virum sectae;
Perire Mundus haud potest; Tegit Scalam.
NImortem humanam Caesar tuus oppetiisset
Roma: foret numeris additus indigetum.
At mortem Caesar si Scaliger oppetiisset
Non iam esset superis inditus Ordinibus.
Iulius hoc distant et Scaliger: ille homo mortem
Humanam, divinum oppetit iste aditum.
TErra vale, notique poli: sequor intima rerum,
Niliam sub Luna est scire quod heic nequeam.
Fata modo irrumpo radium, librosque secutus,
Ut per mepossint discere sese homines.
UTdudum ingrati pertaesus crimina saecli
Omnia doctrina exhausit, et edocuit.
Esse ratus tempus discendi dia; abiit: nunc
Disciplina Deus Scaligero, astra liber.
NI moriare, quis indigetem neget Enthea cerneus
Scripta? maegis hominem haec nobile posse: Obeas.
MIlia Scaligeri tria Arabs liber ebibit auri,
Numquam aurum posuit vilius Arabia.
QUoia urna haec? Scalae: quis Scala? ascensus Olympi,
Heic caelum ulnarum est rite trium in spatio.
NIl Venus exsorpsit, nil Bacchicus ardor ab isto,
Qualem se accepit restituit superis.
Hoc totum in lucro est quod Scaliger omnia nosse
Quivit, habet quod sic imputet astricolis.
HErcule vostra fides; inscribis quod Satirae, Heinsi,
Qua tria nil gravius saecula protulerunt.
Factum, hercle, est belle: sed si responderit isti
Bellua, pro Scoppo dic; cave, Varro, canem.
OS-cippi, Pater esuritionum,
Vidistin' aliquid mage eruditum,
Ad summam satiem iocis politum,
Quam qua tu Satira perire iussus
Factus ludibrium orbi es universo?
Oscippi, Pater esuritionum,
Quem nunc denuo ad incit as redactum
Solatur male sumus e culina,
Qua gens Stoica porticum iacentem
Erexit, maledictione docta.
Si quid vis tibi lautius merenti
Extremum facere ante peditum, quo
Infelix anima ad Stygem redibit.
Hac suspendere reste te memento,
Quae prisco nitetundiquaque ab auro
Varronis Genio volente facta,
Sic multo pretiosiore pompa,
Sanga Stoicus efferere porco.
Quiputrem, modo decidens, Cloacam,
Naso apprendere cum nequiret unco
Est qua parte solentior locutus,
Ebullire anim am coactus illa est.
SCaliger oppetiit quo tempore, lumina clausit
Doctrina; erexit luscum oculum Invidia.
UXorem habere qui domi deliberat,
Deliber are neputet, fecit male.
Ubi consulendi, quippe, pausa ponitur
Duxisse credat, quod malorum est maximum.
Pecuniosam, pauper ipse, si eligis,
Uxorem habere dum putas, domina est tibi,
Servoque colla famula submittis iugo.
Quod, dives ipse, pauperem si duxeris
Iterum necesse servus audias, duos
Cui necesse est alere in unius vicem.
Deformis uxor propriae domus fuga est,
Nec introire, quamlibet potens, velis.
Formosa ducta est? non tua illa erit magis
Quam civitatis, atque vicini mali.
Malum proinde tale necquicquam aves.
UXore ducta laudo ego duos; quibus
Devirginatur atque sepelitur, dies.
CUi dono facilem novum Cachinnum
Festivo modo carmine explicatum?
Oscippi tibi; namque tu solebas
Bavilli, Bavus aestimare burras.
Iam tum cum ausus es, une transfugarum,
Omne aevum horribili inquinare libro.
Pleno, Iuppiter, esuritionum.
Ergo istud cape, quicquid est cachinni,
Quale est cumque; quod, o Comes Scioppi,
Plus una sine laurea mereri.
HEsterna, Bave, de die cacanteis,
Multum risim us aridos libellos,
Ut convenerat, in Patroclianis.
Mactans versiculos uterque vostros.
Frigebant numeri modo hi modo illi
Reddenteis rigidas cacationes.
Atque illinc redii, tuo, rigore
Incensus, Bavili, inficetiisque,
Ut nec me miserum Venus iuvaret,
Nec ferret solitos Charis lepores.
Sed totum domitus rigore mentem
Torquerer, cupiens calere quoquam,
Ut tete exagitem et tuos sodaleis.
At postquam nimia nivis procella
Plus quam mortua Musa degelasset,
Istum, saeve, dedi tibi cachinnum
Ex quo perspiceres tuos rigores:
Nunc audax facesis, meumquer risum
Oramus, vice censeas Colismbi;
Ut Poenas Venus expetessat a te
Arguto tibi laesa cum Columbo.
QUod sequitux nostri est ulcus, bone amice, libelli
Singula nam Bavii barbara verba notat.
Ne mirere igitur quod non sint talia porro,
Qualia lecturum sum tibi pollicitus.
Si BavilI librum quaeris, quem rumpim us istic,
Vix fateor numerum me quoque nosse gravem.
Est tamen ipsius vigesimus ordine nonus,
Ordine si quisquam barbara dicta notat.
Invenies illic in nostrum absurda Columbum,
Probra, domi invenit quae Bavus iste suae.
Cetera nec Latio respondent vorsa tenori,
Nec sunt in auctoris carmina digna gula.
Pauca tamen salsis excerpsi expuncta lituris,
Totus sit quamvis una litura liber.
Ulcer a tacta mihi tu si sapis, ut sapis hercle,
Ure, seca, hac digna est haec medicina lue.
QUi comedo fueras comes es, licet ultima fallat
Syllaba, nil vostris moribus eripuit.
HErcle, tibi, Bavili, est miranda Poesis; in uno
Tot mala, quot libri vix tredecim expediant.
QUae dicis, furiose, tot per aestus
Per tot spurcicias, toteruditae
Nil ni crimina laureae; domi te
Atque extra hanc perhibent carere mente,
Nil heic ambiguum est, docere parce,
Omnes novimus esse te Bavillum,
Qui seu carmina mavelis cacare,
Seu priva malitate dis probari,
Nil restat rationis ad Cacandrum.
AMphorarius est novus Poeta,
Pro lauru est haeder aceus Corymbus,
Quid restat Bavio AEschyli ad Cothurnum?
HOc Bavilus specimen male salsi carminis edit,
Edere cui et versus pedere, solum edere est.
INsulsos Bavo dictitat Poetas,
Qui cur sint lepidiparum, et dicaces
Cum non addiderit Bavus, mihi ipse
Insulsum interibi caput vocatur.
QUid miserum in tricis Asmum, Baville, moraris?
Dico ego perspicue quaevolo: Bavo Asinus.
INsit Relligione quis Coturnus
Bilo viderit; at quod hac coturni
Se credit Bavo machina futurum
Convivam Ducis, hoc mero e coturno est.
ADcumulare tibi nomen quis pinxit Apelles?
Heic cupiat surdas, si sapit, auriculas,
Quem tu Caphandrum, Caper insulsissime, dicis,
Cetera quae? Crisi sunt genuina tuae.
Quis tibi ea invideat? Corvus, Capra, Furque, Furorque,
Et Canis, intra te sunttibi pro titulis.
HUi! magnum mihi VVesthovum minaris!
Cui cum tot bona, Bavilus minaris,
Aut sputum facit, aut spui meretur.
MOpsum tardipedem dicis: tua carmina tradit
Mopsus tardipedi. Tu Deus, ipse homo fit.
QUi Charimelen amat, monstrum facit ipsus anile, et
Postmodo devincit: Pro labor Herculeus.
INsinuare alicui quem, apta locutio Bavo est
Qui tam festive se omnibus insinuat?
Quod vero Altdorp I passus de vate repulsam est,
Dum negat, adfirmat; sic, Bavo, vera solet.
REgula Iuridicae si vera est Regula technae,
Quod non ipsus habes, nec dare quis alii.
Excipe cum Bavilus, Ruris Dominator aprici,
Qui non est, vatem volt facere Agricolam.
BAvilium quisquis vidit, fateatur oportet,
Ingraot quod sit Hircus odore pecus.
Hircus is est totus; nisi quod quoque olentior hirco est,
Hircina hircino Laurea cui in cerebro est.
NObilis est Iuvenis tibi vir Clarissimus: anne hoc
Quis, Bavili, e iuvene ut stulte, virum exterebres?
Teface, vir, iuvenem, capiet Rhodomella Capella,
Si sapit, hirco pro, Bauvum adam are Caprum.
NUnc istuc mihi ventiatur, unde
Possit paenituisse tot iocorum.
Ardet Bavius; et Comes Palat I
Pro screptro matulam gerit Guathenae,
Porro ist hanc homini brevi videbis
Sandalio caput ire diminutum.
NOn timidum esse Sophum Scoppus iubet: ipse, Sophista
Exemplum est: toties victus, an erubuit?
LAurea cui sertum perhibetur silva: Poetam
Bucephalum dicam, non ego Bavilium.
VAtem, Bavile, laureare quemvis
Barbati tibi creduant magistri:
Namque ista Ratione, qui fuisti
Dudum Cynifio prior marito.
Insignis modo mi sies subulcus.
ESt quis, Bauville, doctior; Poetas
Tu qui crimine laureas Latino,
An qui te capriamus, antea hircum?
TOto corde favens Bavus Capellis
Est caprarius, haud quidem Poeta;
Sed Laurum bona quod petit Capella
Hoc isti, stolido furore saltat
Toto corde Bavillius Poeta.
Di magni horribilem rem, et ominosam,
Qui Caprarius antea e Poeta,
E vate est modo Bauvilus Capella.
REspirare licet tamdem tibi, Lector amice;
Si non vis; vati hoc cede tuum officium.
QUA facie Saturos, qua spectas, Lector, Agyrtas,
Hac poteris libro te dare ridiculo.
Cetera cum salsis nugamur carmina dictis
In lepido Gravitas saepe sepulta ioco est.
Heic Bavii pereunt solummodo frivola; quid te
In trivio stantem, Lector amice, morer?
Transi isthuc si quid soliti fitis ardet, in isto
Cum fatuo fiunt dicta Bavo illepida.
CUr male conveniant rebus tua nomina, quaeris?
Qui Bavium poteras vivere, vis Comitem.
NObilis est genere et genio cui Bibliotheca,
Blattas et tineas, Bavile, iactat avos.
NObilis est genere et genio cui Bibliotheca,
Huic neque gens pretium nec genius suum habet.
Sed tamen hoc quit utrum que cuisua Bibliotheca est
Unica cum multo, laurea, frons, crepitu.
CAesareum munus pro grata mente recepit
Symbolon: hic potuit quid dare, Dive, tibi
Dive Rudolfe, Bavo, ut gratum te dicere possit?
Qui dicit gratum Caesara, quantus homo est?
SIDERIUM pulchrum est, flaccescit gratia prisci
SIDEREI, Criticum ut scire queas Bavium.
Quid mirum paullas Bavius si frangit adulter
Litterulas, carmen quo capitale probet?
Stella sibi visa est Musaea, est facta cometes
Gloria: ei in cauda sunt oculi, orenateis.
SIdera amare putes crinitum parva Cometen
Cum Bavo quem dicit fidus amicitiae.
CUr dixti modo Nobilem, Bavili,
Anne et Graecia lauream redemit?
WEsthovii Musae si candida turba vocandae,
Numquam has cognovit Bavilus, ater homo.
IMpetere ut morsu nolit, Bavo poscit amicum,
SISAPIS hoc QUAESO, ne face, dicit ei:
SISAPIS hostile est, QUAESO, exorantis amici,
Bavo cavens hosti scit sibi consulere.
AMbitionis et invidiae, fastusque, sodalem
Accusat: morsus crimen in his medium est.
Numquam edit hic pure, cui morsus crimine vaenit,
Si cui edere est capital, quando erit ille satur?
NOminibus multis oner atum excellere Bavo
Dum putat, expunxit nomine nominibus.
SIcui amicitiam praecone renuntiat, illum
Bavo docet quid sit turpe, quid egregium.
Sic dum furcillis Parnasso praecipitatur
Quae tenet, a Musis dicere docta potest.
PHoebus sagittas suggeret
Quibus columbos impetas:
Sic, Bavo, dicere haud pudet?
An Apollinem ignarum putas
Canem sagitta haud icere?
MUndus Bavilio omnis est inanis
In mundo cui nil ni inanitates.
NEutiquam dicat Pediae sacra Regula Legis.
Neutiquam amat contra dicere Bavilius.
Quid mirum curta est si syllaba longa Bavilo
Qui magnus parvo in corpore longurio est?
DILIGAT ILLUSTRIS TUA MAGNIFICENTIA VATEM
Stovveum Bavulus, Stoice magne, rogat.
Quod nisi facturus Comiti, comes ipse, Poetae es,
Vel propter culti carmina fac generis.
His laurum potuit cum Nobilitate mereri:
Quid Criticas frustra surgis in auriculas?
Nomina qui vatum media stitit absona in urbe,
Non in Grammatic am trudere verba queat?
QUae rigide atque supine et quae nec, verba, Latine,
Uni alicui infercit milia multa libro.
Ad Criticum mittit, Critici palpator inanis,
Sepia sic percam Numenii sequitur.
COmmendat Comiti Scoppo Blavianus alumnum
Ipse Comes, tota est Aula trium ista canum.
OScippi, Comes aurei Palat I
Queis nunc Bauvilus, iste versifex, te
Palpatur, nisi respuis, terisque
Imposto pede concacationes,
Es nobis canis aerei Palati.
QUod Cycnum canere audiit Bavillus
Quid mirum? Cui tot boni Poetae
Occisi cecinere triste carmen!
STultos virgine quiput ant novena
Censeri Polyhymniae sororeis!
Nervosas Bavilus docet Camenas.
SIlentio hoc mirabar, haud mihi credens,
Quo Theseo isti tam canant bene Alcidae,
Ecce heic negotium Bavo omne recludit:
QUosit Stovvevius colore, Bauvi,
Quem tu tantopere unicum celebras,
Certe nescio: si mihi quod audit
Et cunctis simul esse concupiscit,
Non te Stovvevus albus est Poeta,
Aut tu, dum canis hunc, Bavonis exsul.
MOEcenas modo Stovvevi, Bavili,
MOecenate quid altero te egere
Te credamus: an illud est quod aiunt?
[Gap desc: greek text]
.
SI non incestus, dic, qua ratione, Bavillus
Stovveviae proli est hinc pater, hinc avus est?
Ridiculum satis hoc: quis monstro sum esse negabit?
Stovvevio fecit Bavo pater suum avum!
ESt Scotus huic libro commendatorque, caputque
Cammeron: et non heic caeca aconita times?
MUltos honore et opibus inclutos foris
Dedecore fatua mulier adflixit domi.
ANte exspectatum rumpunt Epigrammata laudeis
In medio Bavil I, Lector amice, libro.
Sponsio facta tibi, fateor, totum huncce futurum
Praeconem salsum Bauvilii ingenii.
Sed, si recta sapis, sic falli te ipse iubebis,
Hoc certe vatem, te renuente, iuvat.
PAria videntur esse senium et nupitae,
Utrumque quippe consequi optamus, modo
Ubi consecuti, maeror omneis adsicit.
THales, rogante matre, duceret domum
Uxorem, habere non sat annorum refert,
Dein rogante, plus satis, dixit, modo est.
AUdite cives, sciscit haec Susarion,
Mala res profecto, femina: at talis mali
Expertem habere vix licet quoiquam domum,
Et ducere et cavere ab uxore est malum.
CUi dives, at deformis, uxor obtigit,
Laute helluabere, at cubabis horride.
CUi tenera in violas, primaevo flore, labella
Vis reser at Suadae dulcic anoriloqua.
Cui nitidi in stellas brumae florentis ocelli
AEqua cient flammis fulgura sidereis.
Undique ut a gemino suspensae ardore vacillent
Nullibi ubi inveniunt, corda virum, satiem.
Sic oculis oculi flammis sitientibus instant,
Visaque prae visis usque videnda inhiant.
Nec sua vis formae ingenio concedere mavolt,
Nec Lepor est formae vilior ingenio.
Flecte oculos retro, vel, quas facis, ebibe flammas,
Aut ego vi flammae congelor in glaciem.
NEc vestimento flamma recte absconditur,
Peccata nec defoeda temporis fuga.
IGnem occidentem ventus accendit, venit
Amor perinde, si cui consueveris.
OSor mulierum quantus Euripides foret
Sophocles rogatus dixit: usque ad Lectulum.
FOrem obserato vectibus: nemo Faber
Tam clausit, aedeis usquequaque callide,
Ut non adulter penetret et feles tamen.
ORigo fonsque pessimae vitae, loqui
Obscena, et actu prolocutum prosequi.
HOc genus ubivis repperitur; Urbibus
Dominantur hi, qui subiacent uxoribus.
APpetere si quid turpe concedis tibi
Occasionem nactus, exiges idem.
NUllum est adultero uspiam peius malum,
Quaerit voluptatem alterius in malo.
AN non beatum tibi Cicadarum est genus,
Quorum esse perhibent feminis vocis nihil?
VIvere beate, vel beate commori,
Generoso honestum est: summa vivendi hoc venit.
VEnit Voluptas quaeque uti rarissima,
Ita maxime omnium una commendabilis.
DUm fas Deusque tesinunt, honeste obi,
Fortasse tempus instat, ut velis quidem
Moriri honeste, copia at nusquam siet.
VEnus est reapse parva quaedam Apoplexia,
Homo quippe ab homine prosilit utriusque ope.
SErvum Voluptati haud, virum, te addixieris,
Hoc feminarum est, alind adfectent mares.
ADultero nil uspiam est pretiosius,
Venalis ille propria prostat nece.
CUm plera sint in ordine hoc viventium
Quibus supini quique nos percellimur,
Illi inter omnes maxime turbant tamen,
Mores amare disputant qui maxime,
Omnesque fungos ceteros prae se putant.
Quod capere non queamus asperos logos,
Quibus tumescunt, veritatis exsules.
Quid enim, o Minerva, differunt mores senum
Male hispidorum inberbibus iuvenculis?
ADfectibus servire servile est magis,
Quam sub tyrannis degere aetatem impiis.
NImis supinum est quempiam conviciis
Ventrem impetessere, nempe qui auribus caret.
SEcla viris Culicum maiori ego dignor honore,
Ingenuis genita, ut Cypris, ab aequoribus.
Altivolum que imitata, alarum remige, Amorem,
Sanguinei ut satiet roris uterque sitim.
Excitat ut cantu Comi Persona puellas,
Sic gravisomne ciet femineum ille genus.
Strata Culex penetrat, subit ipsas saepe paillas,
Totius inscendit mollia membra sinus.
Splendorem exsugit faciei, atque oscula tangit,
Degustans linguam suaviter Ambrosiam.
Noctividum, vigilax, nequam genus: Ecqua virorum
Tanta uti gens Culicum Munera Amoris habet?
PAntolabo scurrae, Nomentanoque Nepoti,
Hunc posuit tumulum Bombiovisim achus.
Gurgitis atque Gulae, dium genus, heic altelli
Grandia consumptis membra locant opibus.
O socii date vina manu, date serta, benigna,
Et bibige, et laetis cingite pocla Rosis.
Mors, aurem vellens, ut castis, Vivite, dicit,
Pantolabis, venio, dicit: io bibite.
SParge Rosas tumulo, Nardumque inverge sepulcro
Post mortem Tripodaesi cupis esse male.
QUod gener aimperitent morborum, doctius ipso
Quaesitus Blenno tradidit Hippoerate.
Sunt tria, marsup I primum, cum prodiga regnat
Cordolii, medicis invida, Pauperies.
Ebrietas genus est et pulchra Diona secundum,
Sive habeas istuc, seu careas, labor est.
Tertia gens quo quisque placet sibi nomine soli,
Haec sunt morborum saecula praecipua.
OLaetis Amor in venuste flammis,
Quis te regibus omnibus supinum
Tam saevo voluit praeesse regno?
Tu cum laetior esse, nubilamque
Frontem exporgere cuipiam videris:
Es feta truculentior Leaena
Tu cum tristior esse, lucidumque
Vultum inducere cuipiam videris,
Es pulchra petulantior puella!
CRaecia sic scivit: Nemo faber aedibus ullis
Tam sancte clausum vestibulum apposuit.
Quin catus horripilans, et adulter mire potissint,
Quae non est etiam his nulla fenestra patet.
Adde novum ostentum, virosa Calumnia inibit,
Qua catus haud queat, et mollis adulterio.
COrnu habet, occiput esse quod autumat, Orbilianus,
Spongia pro salso est humida ei cerebro.
Aureis non aureis, sed sunt spelaea neparum,
Frons effrons multi nidus araneoli.
Nasus hians Lernaemutonem: oculi undique rufi,
Lampada fumanti stinctam oleo adsimilant.
Hernia labrorum est Hecales mediae atra Mephitis,
Barba Hystrix, vel quaespicula Echinus habet.
Et mir amur adhuc tam formosum caput aptus
Esse velit castis quod caput Ingeniis?
AEGer, inops animi, nisi quod facis ipse, quid audes
Incusare, tuae sortis inepte faber?
Tolle voluntatem, tibi tu qua ante omnia pugnas
Quis vestram poterit hiscere contra aciem?
Spes, Timor instantum, saties praesentibus apta,
Haec tria sursum homines atque deorsum agit ant.
QUi quid mi dare postulas, Probine,
Sic, ne quid tibi debeam, dato: sin
Dum mi quid dare somnias, peristi.
Nam sunt retia dona; quem coactum
Aurato plagio, aureave seta,
Comprendere semel: peribit ipsus
Ni, quae sunt data, perdat, et profundat.
VIrus Alexandri, cum crimine Despauter I,
Unum aliquem e centum, Nestora, Glossographis,
Dein librum horribili cum nomine duc RAPETOTUM,
Duc alium MECUM VADE, cuit titulus.
Adice pro pompa sextum decus Anticyrarum,
DORMISECURE, cui vigilant asini.
Dein dictata aliquot NOSTRORUM longa MAGISTRUM,
DONATUM pueris qui facilem esse vetant.
Qualia monstra timet senis alea Caesariensis,
Ne de Grammatico fiat inops Alapus.
Omnia confunde at que Emplastrum confice coctis,
Orbilii insperge huic quinque supercilia.
Hoc nisi, carminibus nostris sine crimine laesum
Restituet Bavilum, nulla medela potest.
EOusque ventum est iudicando nunc nobis
Plus est Poetae iudicum, atque Lectorum.
NUllam captator cenam, Aufidianus, omittit,
Hinc, ne corrumpat, omnibus eicitur.
ARnobius, Clemens, Hieronymus, ordine dicti,
Clauduntur Sangaenomine, ut ipse canit;
O sanctipatres n si caudam abscinditis istam,
Nemo putet vostris iam caput esse libris.
IUxta sultitiam respondet Sagnus elencho,
Causa libro est fatuo maxima, nempe suam.
COgnatam canit esse Veritatem
Cantabris popularibus, libello
Qui foedo, horribilique, putidoque,
Prostantem iugulare veritatem
VErinus cupit, adiuvante Claro:
Hoc est qui poter as venire caedis
Communis reus, esse parricidam.
PEniculum dicit cum Scopas, Sanga, deceret:
Quod meruit nomen quanto hom ini est odio!
SCaliger in titulo est, in libro Burdo: quid haeres?
Loiolae pluris quam liber, est titulus.
PEniculum scripsit PRO principe Maldonato,
PROQUE magistrali Delriadae officio.
Sanga: quid esse potest his dignius, atque cloacae
Faecto, ipsi ut purgent pector a peniculo?
INscripsit Claro Foriarum Sanga libellum
Stercoreo luteus; quid pote simplicius?
ERrabam sane cum te et tua, Sanga, viderem
Carmina, Loiolae facta supercilio.
Atque aliquid dignum corvi barathronis hiatu
Lecturum in nostros coniciebam oculos.
Belle unum hoc abs te decepti, Sanga, redimus,
Quod maledicentem Scoppiaden sequeris.
Et malus est nimium, qui cum maledicere Sangas
Exemplo docuit deteriore, canes.
Hoc adeo male fecit, ut ipso in limine dicti
Falsam laetetur sese inimica cohors.
RAsor nobilis ille Martialis
Interpres, cui nec pareis Heraldus
Gruterus neque, nec calens Pradensis,
Laudeis denegat, omnium supremo:
Qudo pro crimine nos habere vili
Castratum hunc Veneris putat Nepotem
Delirat solito furore maius.
Nam quid passum ego clanculum putabo,
Sunt fratres cuipublice recisi,
Unum istuc nisi, quod facit sororeis?
TErnas, AEole, clepsidras rogato
Audire ut semel AEolum queamus.
MEntitur qui te laudat, qui, Scorpio, sannis
Rumpit, adulatur: Rex meus esse potes.
ILiber ad socios et longum theta merere,
Hoc erit arguto pro colofone tibi.
Cetera gens vario ludit sermone notantum,
Nulla vituperio laus prior est Socium!
TEnto pantice nobilem Lupercum
Cum vidisset amabilis Labulla,
Castrato genitum bisonte dixit.
TReis Socios, tria mancipio data corpora Diti,
Una eadem exhausit, Caeciliane, Lupa:
Iam nihil est fetos homines de daemonc dici,
Daemonas haec pariet tres simul, una Lupa.
VArronis Satura audiit, superbo
Quodam nomine, Clare, sesqui Ulysses:
In te qui Saturam, Bonarsce, condet.
Sesquidaemona te vocare possit.
UT sit iam pueris Catulliani
Quaevis carminis offa devoranda,
Posse exponere iactitas Catullum.
O Gniphon: male iudicat Poetas
Praemansus pueris cui est Catullus:
Vel si quis bene iudicat Poetas;
O Gniphon: male iudicat puellos.
ORbilius libro cum se vidisset ab isto
Praeteritum, in se ipsum palluit invidia.
Unde mihi hanc poenam proponit Phoebus Apollo,
Ut nequeam intacto desinere Orbilio.
Parce tuo vati divis accepte Magister;
Sic veniunt lenti post famulos Domini.
Sic Schola cum denso defervit pulveris aestu,
Vestra venit, lassis discipulis, Facies
Utere fine tuo, vel si quid defit in isto,
A Sociis poscas mutuum; ita accipies.
SCALIGER immensi Vigilaetheris: orbita Mentis,
Per quam animo ad superos quit penetr are polos.
Vindicias ecquid pro libertate tuorum
Poscis? an est vestris haec data lex atavis.
Transeat ut Mundum, convicia temnat ab illo
SCALIGER; hanc Famae dum putat esse tubam?
Hoc proprium est vestri generis decus esse malorum,
Laudandos nimium per lepida Opprobria.
Sunt equidem multi laudeis meruisse bonorum
Noti; ea gens studiis prompta favere solet.
At stimulos Socium, maledictaque foeda mereri,
Unius in paucis Scaligeri est generis.
ORbilium dixit sapientem discipulorum
Nec simul erubuit, maximus: os hominis!
CUr BavilI claudo serpunt Epigrammata talo?
Scazontem punxit Scorpius: ante pigrum.
ANte fuit mutilus: cum, Scoppi Symmachon edis,
Fecisti nullum: debet, inique, tibi.
SYmmache Scoppiadis, cur tam tardusque pigensque,
Undecima vix dum messe venire potes?
Non potui citius. Vindex meus exiit illuc
Unde negat quemquam norma redire vetus.
Fannius hic fuerat; cui tunc arm aria liqui
Furtiva ut quirem nunc miser esse manu.
Quid miserum dicis? mera ea est iniuria nobis,
Nam qui iam nonsim, quei miser esse queam?
CUr inquinato, Scoppe, te libro dicam
Reserare cuncta porticus ferae arcana?
Nempe Alcibiadem quempiam tibi speras,
O Noctuine, Socrati Attico ut scurrae
Sub veste pulla dormiebat antiquus.
Exesto noctuine: Socrati tali
Datarii pendere cui manu votum est,
Dabit Alcibiades perticam, vicem Stoae.
IOcose Lector, horride cadit versus
Cui aure in unica est necesse dormire;
Utramque, lector, explica mihi prompte:
Profabor istud integerrimo versu
Puto esse turpe quo nihil magis rerum:
SCIOPPIUS nocere se cupit Scalae.
IUra trium poscas a Rhemnio versiculorum
Adsuetus semper scribere, Ovvene, duos.
OLfacit Orbilius dum vinum, stuprat aceto,
Et bibit hoc puri nomine: Nasum hominis!
ARcta quid in Bavii vult carmine dicta columna?
Scandere constrictis quam cupiat manibus.
SUspensa nugis Fama Poeticis,
Permessio exul, Bauvile, de vado:
Musae retrimentum Latinae,
Illepidi Pater adlatratus,
Avere Victor, ceu meritus, Vigil
Mandat Poetam, Stercore quem putri
Obscenus effodit suillo
Incubus e genitrice rostro.
Quid Prussiae te nunc aegere in sinu
Sibi [(reading uncertain: print blotted)] arbitrandum nescit: an es Comes
Tibipte sollers? ambulasque
Idem herus et famulus, Canisque?
Nec verba parcis magnifica interim
Gannire de te, deque tuis logis,
Ut possies momento in uno
Laurigeros decem honore vates
Mactare dio: treis obolos modo
Caupo reportes Lauriger indidesn?
Gentis vel omnino profundis
Quod tibi frustra adeo tributum est?
Quicquid gerendum est; officii tui
Memor memento te ut moneas cate:
Nos heic parum rerum nov arum
Quod tibi significemus, apti.
Unum modo isthuc dicere possumus,
Ut res perenni flumme nunc fluunt,
Praesentiam vostram cloacas
Misniacas male flagitare,
Nam quid futurum est denique? Prodromus
Metonis annum currere destinat,
Vacant Patrocleae cathedrae
Et natitergia iam obsolescunt!
Votis faveto tamdem aliqua tuis
Regnumque firma: Si quis Epidromus
Est excacatus: vel cacandus
Si quis abhinc, Comes, o Comate.
Provinciam ne desere publicam,
Spectare nunc te qua nate nos putas
Queis quattuor cluneis per annos
Prodromus una terit supellex?
GRyllum dicitis inclutum Poetam
Quem vos undique morsicatis: Error
Iste est maximus; o cohors BavilI,
An Gryllum tineaepedesque mordent?
PRodromus in charta quadriennia cursitat una,
Saecula tota perit si quis Epidromus est.
PRincipium est BavilI, liber hoc desistit eodem,
In lucro medium, Lector habere puta.
IOCOSE Lector, dedico tibi librum,
Talem patronum si impetrabit octavus,
Septem priores interire non possunt.
LIventem austera Saturam Ioligine turbem,
Ut furiis dignas dem Bavii inferias?
Non faciam; qui sic vivit, indigna cupido est
Hunc tali elatum condier in tumulo!
IN fumo atque fimo cui nidificare Columba
Dicitur, in nidis natus, Epops, quibus est?
VIlia qui vendit tunicatis serta Poetis
Mendicus novit quei miser andum imopum.
CUm satur est, stertit, vel frigida carmina cantat,
Cum esurit, una omnes vertitur in Veneres.
Et PRORENATA Bavus esse Poeta negatur?
Bauvile, vah saeclum quam insipidum et fatuum est!
QUaesit Relligio scoppo cupis ardelioni
Scire? earelligio est qua credita Curculieni.
PUrum quis mihi Bauvilum probabit,
Qui de stercore victitat suopte;
Pipillum modo huic canens, modo illi?
GRatis pene facit Bavus Poetas.
Gratis quod tenet ecquid ille vendat?
QUis sit Victorem VigilI qui nomine iungit
Nescis Bavo, etenim haud nobilitasti hominem.
NEambigue Bavilum ne te mirere Bavilum,
Morbus accedunt nomina vestra suis.
BAvilli natitergium camenae
Cui debent, pater omnium Leporum,
Idem Iudicii, Sibere, culti,
Orator bonus, elegans Poeta,
Linguarum arbiter Italae et Pelasgae,
Intercedo equidem precorque: damnum est
Istic quod facis: at Bavilianae
Non causa, tamen, aridae camenae,
Sed vostri, cui quod vel ultimum exstar
Indignum est macularier Bavone hoc,
Quo fiat lutulentius lutum ipsum.
MEntula cui sola est sua in ore, pudicum eum haebebis?
Urinam praeter nil, Labiene, sapit.
ISte est Stoicus usque ad umbilicum,
Sed subter Cynicum Sophus fatetur:
Hic supra Cynicus, canina secta, est,
Insra Stoicus: inclutis virorum
Mir amur bene convenire vobis
O Scopp I Comes, o Comes Bavili.
MOrio publicus, ha! Venus est Bavii omnis in isto,
Et non ingenii sit Comes ille sui?
SAncta vetustorum mens atque anima Enthea vatum,
Cui totum in numeros Helicona recludit Apollo,
Comica qui primis calcas proscenia plantis,
Cum Iuveneis annos teneri tenuere Lepores.
Flore sed elapso fructus satiare virileis
Herois potes induviis; ut mixta coturnis
Umbria Mantoas geminet tibi Gratia Laurus.
Quid titulos, spurcique emblemata vana BavilI,
Reque vacans studium, maledicendique tumoreis
Obtutu dignare tuo? tibi Musica Plauti
Scena, tibi exposito Laurus data viva Marone est.
Hunc trepidum in nebulis, et vix vestigia denso
Coeno eluctantem foedi discriminis audax
Barbaries domat; et ructantem exsanguia bullis
Dicta vagis, nec Musa loco, nec Laurus odore,
Nec vatum princeps oculis dignatur Apollo.
Sed, lacera exsucco singultantem ilia cantu,
Prodiga in ingenteis Famae sitis ingerit actus;
Et gravis Esuries, et lenta vocabula pridem
Mendici Comitis: Cui dena volumina versuum
Octiduana ferunt pro grandi prandia voto:
Scilicet his animis toto bacchatus in orbe est
Singula dum num mis laurus censita duobus
Deficit, et quaevis frons vatis imagine pallet.
Institor ingenii, Caupo parasitus Honorum.
Cetera quid numeris inclusa potentibus edam?
Omnia sunt obolis Bavio venalia binis.
Iure sub hesterno natat inculpabile nomen
Versisicis, crudaque cocus redimitur ab offa.
Cassida nunc cena venalis, et aurea pendent
Arma tribus Epulis: Terrae omniparentis alumni,
Vulgus heri miserum, desertae pompa culinae,
Nobilitatem hodie turgentem insignibus edunt.
It per ador anteis Comes interim, et ardua fundit
Dona manu: rediere Sophi, venere Subulci.
At tu qui nostro maior, Taubmanne, favore es,
Siste manum, calamique aciem temer are recusa,
Quid sibi de larva; quid inanibus ille Poetis
Somniet, exesto vigilantibus addere dictis.
Luna Ceresque vetant sapere hunc, et grandis amystis
Seque canemque suum quibus et sua vota dicavit.
Sic postquam eiecit vomitum Canis, ipse resorbet,
Dicta sua ut Bavius frustra eiactata reducet.
Unguibus ut propriis scabiem domat aegra Voluptas,
Sic proprii Bavus ingenii prurigine obibit.
DEcruce sic pendet mimi pereuntis imago
Scenica, lignum ex se mobile, Laureolus.
Versifices uti de lauro: Capitolia quando
Festa Baviliacus clausa recludit agon.
Et tamen heic sola est, mimum nil poscit imago,
Cui suum adest, de quo pendeat, ingenium.
NOn capit ingenium Bavili Capitale Poesis,
Historicis nova lux additur Historicus.
Facta, minae, si sunt, si versificina Poesis,
Non unquam tamen est Pulibyus Bavius.
Cetera responsent propriis Anagrammata fatis,
Heic Anagrammaticus nil nisi Grammaticus.
BAvilus iste, quo tumetis aridi,
Ait fuisse furfuris Poetici,
Neque ullius cacantis impetum metris
Nequisse praepedire, seu facetiis
Opus nocere, sive morsiunculis:
Et hoc putat bene erudita Noricum
Timere corcla, laureasque Apollinis,
Decumque germina; inclutosque Taubmanos,
Siberios, catosque Ritterhusios.
Cui ille post Bavilus, antea fuit
Comata larva: deinde Norico in iugo
Loquace saepe peditum edidit labro:
Sibere docte; docte Ritterhuside,
Tibi haec fuisse et esse condidissimae
Putat Bavilus; impiaque laurea
Tuum inquinasse iactat aureum caput.
Tua imbuisse carmen audientia,
Et inde tot per incacantium minas
Canem redisse, cruda sive frigida
Sonaret orsa, sive utrumque versifex
Simul supinus horruisset in secus
Neque ulla vota Musicis Leporibus
Sibi soluta, cum screaret in lutum
Novissimam hancce larvam adusque lauream.
Sed haec pa am fuere; nunc recondito
Senet sonore; seque devovet tibi
Cloaca visium, et cloaca visii.
VIlissimos pecunia libros vili
Emit Vacerra: sic quoque hoc perit vile,
Mala merx enim putanda cara tum primum est,
Ubi vilitate sua allicit rudem emptorem.
SI te iam piget, orbili, tuarum
Quas multo sale nobilique, nugas
Frustra corrigere hactenus laboro:
Summam per breve carmen et rotundum
Proponam tibi: Quae tibi eruditus
Sic apprendere somniasti, ut illa
Posses magnificis docere bombis:
Dediscas, uti dedocere possis.
IUdicio, Lector, nisi carmen am abile vestro est,
Frustra corroso nascitur ungue liber.
Quod sibi si placeat vates, nec in aure legentis,
Quamlibet argutum comprobet ingenium.
Non solum scripsit necquicquam carmina bella,
Verum nequaquam scripsit, et interiit.
GRammaticis placeant, oleum meditata Cleanthis,
Nostra tibi, Lector, si placuere, sat est!
Qui sibi non ipsi, querulis det verba magistris,
Horum iudicio qui perit, ille valet.
AUt furit aut sapiens natura est principe, vates,
Si quicquam magno credis Aristoteli.
Ebrius utro exstat tibi nomine, Quinte: Sophocli
Cui vestro praestat AEschylus ingenio?
DUm pro multa atavi iactas Ratione Nepotem,
Iam tibi magnanimus perditur, Aune, pater.
SI bene pro solito res exegere Poetae
Laudatur quoties, desinit esse Lyce.
PLus-quam puella vult haberier Leuna,
Et est reapse pleniorque maiorque.
SEsquivirilem hominem pugnator iactat Achillas,
Centaurum dicas, Castrice, sed Lapitha est.
INvictum dicas, cum iactat plurima, Caeneum,
Vulnera cui tot sunt, Caenis is ante fuit.
NI bibat ignavus, potus furit arma Carastus,
Et multo incestat sanguine Flammigenam.
Illius ingenio cum sit temerarius; Evan
Hanc Poenam statuit; credat
[Gap desc: greek words]
.
SI bibere est artis, quid restat nesit, Avite,
AEstimet ut Bavii stirps; vomere ingenii?
VUlgaris vice sobriam et pudicam
Sese Leuna negat, Caper, Puellae:
Et quis dixit eam fuisse quondam
Aut et nunc, Caper, esse prostitutam,
Ni sorex pereat suo canore?
QUoicumque obvius es, fremis Poetam
Et Magno propior tumes Maroni
Quam sint Actius, aut Vida, aut recenti
Quisquis Scaligerum tuba veretur.
Rumperis, Sacer, obvio Bavillo.
UTere lactucis, et mollibus utere malvis,
Si struit advorsis Musa pedem tabulis.
Nam tibi non alio succurrunt nomine leges,
Quoi ne merdescat Musa, necesse cacet.
DIvinior Poeta nemo Tertullo est
Cum ture poscit semper ille Lectorem.
MUsarum Heroas auges, Tertulle, Patroclo
Qui seu cantilles sive caces, male oles.
QUod sint illepidi et parum dicaces
Scribit, Paule, Phalaecios Sophenus.
Ultus perlepide est, satisque docte,
Leucates cui, vera si fatemur
Saltu convenientior puella est
Quae denas potuit creare Musas.
PEriuriorem, Sanga, cum vides Scoppum
Numquid moraris aut deinde tricaris,
Quin te paterno, Sanga, fune suspendas,
Et te paterno, Sanga, Iure defendas?
CReasse Musas, unde dicis, o Victor,
Denas puellam Lesbiam? rogas, Praetor?
Concubuit olim cum suo metro Sappho.
INiuriosa canere me canit Billus,
Ipse in culinis omnibus canens offas
An iuriosa non facit, Pudens, dicta?
IN urbe Roma esse invenire neminem
Periuriorem se, et fide tanta malum
Scribit Scioppus, et fatetur in libro
Quo Pestilentia ipsa multo est sanior.
Nimirum id illud esse Plinii puto,
Nullum esse librum tam malum, quicquam boni
Quin idem habere sit putandus: Milia
Inter bis octo grandium et Capitalium
Mendaciorum, cum Scioppus est semel
Verum locutus, Plinio danda est fides.
INgenium rerum, Mens Solis, imago Deorum,
Qua Genius vatum gravido descendit Olympo,
In campis salve Elysiis, gratissime Phoebi
SCALIGER, interpres, Mundi Doctrina Volantis,
Iam tua, quae vitiis enavit turbida multis
Saecula, Mens animi, cognata Palatia nacta
Magnanimorum atavum, spernit convicia risu
Infortunatum Lemurum; quibus ardua Fama
Maior abit, oculisque palam succedit Olympum.
Te iam dia quies, pertaesum ingloria mundi
Munia, subductum divina in pace recondat.
Nos tua pone sequi vestigia, gloria prima est,
Loga licet restent spatia, atque impervius ignis.
Ni tibi magnanimisque atavis, quos turbine pullo
Necquicquam audaces cupiunt involvere larvae.
Dum Rota se caeli circum Terrasque fretumque
Volvet agens, atque astra novemplice pascet in aula,
Semper erit tua qui digno praeconia cantu
Eripiet tenebris, caeloque inducet aperto.
Si modo de tenebris possunt ea rite reduci
Dicier, in claro semper quae Sole fuerunt.
Cum quo Scaligeri gentis decus ultima perdet
Lumina, cum magno casurum denique Olympo.
Infelix quicquid studii Fortuna laboret.
SIste gradum, Lector; iacet heic quem quaerere non est,
Quippe cui Europa est, SCALIGER, hospitium.
QUid tantum dictis factisve effecerit? istic
Qui iacet et vuvit, Lector amice, rogas?
SCALIGER est; iam dic quid non effecerit, istic
Qui iacet et vivit? SCALIGER est: satis est.
CRux sociis ex hac nascetur, Candide, tumba,
Lector; habent istic SCALIGERI ossa senis.
Atque adeo hoc carmen quamprimum foeda videbit,
Ex hac pendebit factio Loiola.
BAudi Candide, cui Scapham suopte
Verum est ingenio scapham vocare;
Cum Iambo nimis arduo et polito
Scopp I spurcicies perire iussa est.
Quam nostri vereor vicem libelli,
Qui, cum tam lepida manu tertur,
Vero nomine forsitan vocatus
Appellabitur arrogans, quod in te
Et vestras male iacta dicta Musas
Ulcisci puerilibus Iocorum
Ausit vindiciis: Sed o Beati
Manes Scaligeri, et superstes illis
Doctorum Chorus integer virorum,
Vobis simplicitas probetur istaec;
Cum non sit, nisi versibus iocosis,
Confutanda, patens cuique, turbae
Foedarum, sine fronte, falsitatum.
CUm sis Hercule grandior toroso
Pupas, Pontice, flagitas sorores
Et non est tibi grata, ni puella
Pigmaeo brevis in grege ad Philetam.
Non es luxuriosus, aut superbus,
Sed mentis pavidae, et rei pusillae.
Quam pessis bene mentulam vocars.
PAtrissas equidem, Scioppe, belle,
Qui, truncare cadavera erudito
Prognatus patre, nunc Iambicantem
Scazonti illepido pedem refringis.
Ut possit, quasi sepe busticeti,
Vestrate ingenio capi metrum istud
Quod pro peste agitat gravi Scioppos.
Nunc hoc vindicias reposcet a te
Victor is VigolI manu atque ferro,
Puro cum pede turpem et inquinatam
Frontem frangere sustinebit, unde
Ferrato Pudor exprimatur ore.
ROgare si quis institit Calum quicquam
Sese Ampeli esse veteris allocutorem
Putet; ille quicquid reddit, est merum vinum.
OPurissime, Nici, in eruditis,
O doctissime, Nici, in expolitis,
Quod te raro adeo canam alloquarve,
Ignosces, puto, nam tot est Scioppos,
Tot Sangas reperire, tot Bonarscos,
Qui vatem esse vetent suorum amicum,
Ut totum hunc male nauseem per annum
Quem vivo procul a tuo Lepore,
Inter tam mala monstra et ominosa
Nic I commem inisse turpe factu est.
Sed tu nomina ne perinde, Lector,
Coniungas velut haec facit papyrus.
Coniungas velita, ut solent papyro
Albenti dare sepiam nigrantem.
Sed pro nomine Nicii iocoso
Poscas, censeo, me novum libellum;
Quem si non tibi solvero, sed olim,
Poscas mancupio meas Camenas,
Aut nil continuum legas per annum
Ni quod laudet am abileis Scioppos,
Sangas veridicos, bonos Bonarscos.
ACoenitum domi esse creduat nemo,
Cum visitatur, opprimitur, abest semper,
Scribat, legatve, Acoenitus domi est numquam
Praesentem eum videre deieres, absens
Praesens putandus; hanc ego viro vaefro
Artem edolare prorsus unico verbo
Here repperisse visus, hoc die credo.
PROMITTIS hodie? dic venire: si verbum hoc
Audierit iste vel semel, aderit praesto
Vel milia ante sit remotus in dena.
OMnia dimidio tenus acta abrumpit Orollus,
Et medium hic fine est principe nobilius.
Sic cum dupla facis nec simplum absolvis, Orolle,
Ut totum fiat, kumpere dimidio.
COnturbatoris titulo excidit Horridianus,
Nam turbasse puto fragmina cui superant.
LOngaleges istic Epigrammata: Lector, Orollum
In te ipso ingentem, si sapis, ipse cave.
VEl silicem in sucum Chymicus, vel ferrra vertat
Fragmina, vel mutet rore Adamanta levi.
Omnia, tormento flammae vincente, liquescant,
Et sterilem in sucum frigida massa fluat.
Omnia quae poterunt, non quibunt omnia, flammae
Durior est quaedam res adamante tamen.
Hirci frons Sangae, qua nulla lege ruborem
Extorquere queas sis licet Omnidomus.
Cetera siposset, quae nec mentirier audet,
Non posset, quae nunc fingere, Sanga, potest.
Sed sibi pro Victore canit cum Sanga triumsum,
Fingere quod non est fecit, et interiit.
MUlta modis multis informi inolescere massae,
LucretI ut memor ant dogmata, credibile est.
Nam, cui nobilitas Crux est nativa, Scioppo
Unde isti ingentes proveniunt tituli?
BAvo inficete, rure turpior foedo,
Bavo suille, cum cane rabida educte,
Bubonis haeres, patre prodite a corvo,
Gaudere, quantum est virium, tibi impingo.
Gaudere debes ilico, velis, nolis,
Iam tibi futura nominum nova est messis,
Nam nota vestra si mihi bene est virtus,
Scoppo Poetaepar tuo invides nomen.
Quodque ille citra rem Comes bonam est factus
Iam verminavit principem tibi venter.
Proin tuum gaudere sit dein; lautis
Foribus Coronam subliga, es merus Princeps.
CUr sunt carmina saniora prorsis
Quaecartae illinit impudens Scioppus
Atramento alia, atque sepiarum
Scripsit sanguine: verum ubi Poeta est
Vino carmina debet ex amysti.
ARteis non bibit, belluatur Eunus
Credas, Candide: disputare adorsus
Omneis nos facit ille nauseanteis.
QUtd Scopp I patrem credis, Kirchmanne, fuisse?
Discipulum Coi censeo ego Hippocratis.
Incrementa etenim defunctis esse creandis
Somnia describens tradidit Hippocrates.
MEndicare cui patrium est, patrium furari,
Sectari fumos usque atavi ex atavo.
Vendere cum fumis convicia quaestus anilis,
Quod de manterno nobile duxit avo.
Scortari, fraudare, sequi zonam ingeniose,
Quavis apta hora cultri acie ad digitum,
Quem soror et mater docuerunt: omnibus hisce
Peiorem multo qui dedit artisicem.
Ut ia nil reliqui sibi norit: Apostata mirum est
Si sidei incepit Scoppius esse bonae?
CUi nostra, Lector, non placent iocularia,
Haec legere noli: fortesi qua legeris,
Ea lecta forte, cupidus obliviscere,
Oblita non vis? restat ignoscas tuis.
UTere flore tuo, flos dum fit desinit esse,
En, dum nascuntur, consenuere Rosae.
TEmporis utilitas nulla est: dum dicere tempus
Amissum tentas, hoc quoque praeteriit.
Erravit praesens qui scivit tempus; ubique
Imminet: heic non est: aut fuit, aut sequitur.
VEspillo fuerat, Lictor, Lucretius exit,
De Lictore Vigil, de Vigile aedituus.
Carnifice aedituum mutavit, fure sagaci
Carnificem, ad reliquos ne veniam titulos.
At quibus adscendit ad tantas artibus arteis?
Summa caret semper sors Ratione: Tace.
FElicitatis ideo per gradus cunctos
Ad summum honorem carnificis abit Lictor,
Ne posset humili patre filius nasci,
Unus futurus instar omnium furum.
LUcilius quod me docuit tantilla Magister,
Me debere sibi plurima saepe canit.
Quid censes? illo mihi nomine debitor ipse est,
Non quod me docuit; sed quod ego didici.
OInvidende saeculo tuo Princeps,
Virtutem adeptus quam es bonam atque felicem,
Ut liber alitate non fatigeris,
Nisi quando copia deficit beandorum!
PIlpius ut quondam pro posteritate legatur,
Intentatum nil, omnia, linquit, agens.
O miser, et merito! qui cum nemo esse potissis,
Esse aliquis mavis et simitu nihili.
QUid restat, Patre nate tam beato,
Tam sactis bene de tuis, Scioppi,
Dudum nobilitate; quin in unum
Iungas omnia vota, teque longa
Mutes literula, tuumque fune
Collum praevalido induas? lucelli
Exin quid pote habere voster haeres,
Ne quid Carnifici luat sua ere;
Nam tantum, puto, corrogabit ille
De vestro patrimonio; sibipte
Quantum sufficere unico potissit,
Pendenti ut faciat patri secundas,
A quo commoda tanta sit potitus.
COnsulere, si quid, Sanga, ego tibi possum,
Ubi carmen istud conspicaberis primo,
Resipisce, teque de grege erue obsceno.
Quod si istud impertrare non potes de te,
Hoc impetrato, cogitare de reste.
QUid nunc, pallide, quid fremis Bavili,
Cunctarum pater esuritionum,
Proles Stercutii, Nepos Cloacae,
Quoi nil inspido male horridoque
Nec dici pote nec proinde fingi,
Quin virtus tua vincat id cacando?
O pestis mala narium piarum,
Tu te, stultidice, aride, inquinate,
Larvarum pater, impie, insicete,
Stercus stercore saepe maceratum,
Vostris Carminibus quod undique exstat.
Tu te dicere, tu venis Poetam,
Quo non turpior ipsa Turpitudo,
Non in sanior est furor? Poetam?
At non magnificus Poeta solum,
Sed factor quoque iactitas cluere
Vatum, Laurea queis Apollinaris
Aeternum dare nomen expetessat!
Dii magni; quibus addira est bonarum
Tutelaribus artium sequela,
Non iam praecipitem impium screantem
Patrissantibus additum Poetis
Quos quovis pote de luto creare,
Furcillis Helicone proruistis?
Et quoi cura sit Elegantiarum?
Cui porro studium facetiarum?
Cum phoebi titulos sacramque frondem,
Quam nec tangere sustinent prosani,
Porcorum serat et serat Magister,
Atque istinc faciat sibi lucellum
Quod cum furfure glutiat suillo?
Cum deter decem inanibus libellis
Nil speret nisi tot cibum dierum,
Quot sunt ipsi olidi et mali libelli
Cunctarum Pater Esuritionum?
MOlesta res est furcifer nimis tardus,
Nam quantum abire potuit usque adhuc tompus,
Pendere quo te, Scoppe, decuit expansum?
Qui quaesiisti tam diu crucem in libris:
O Candidate vere, si Cruci est quisquam,
Iam dum Magister esse Pendulus quibas
Lambis prioris corticem hactenus furcae.
Triennium quaesita cui domi inventa est
Crux debita generi, furca stemmati vestro.
Tricaris etiam? quin capesse quod partum est,
Heredit atis hoc tibi Pater crevit,
Qui reliqua felix interire confessus,
Unum hocce questus; esse patre peiorem
Natum Scioppum, fure Stoicum simplo.
AUdibis in quo, Vinciens, libro furem,
Scioppii illic esse crede Germanum.
NOn hoc horribile et saevum est, Volisce,
Qui sis Vitricus et male audias hoc,
Nunc facsum penitus Volae novercum?
QUae moecha facta est antequam duxit virum,
Quid nupta faciet Arriana? Stoicum.
QUottidie crescens, Lector, tibi pagina salve
Occinit, auguriis excipienda bonis.
Tu vis saepe illam decrescere: Lector; avaro
Decrescunt versus; prodige Bavo vale.
MUltum carmine quaestus exsoleto
Nil pulchros hodie valere vateis,
Matrem, Galle, Deum Deam sequare.
NEc stellispicium scio, Bavili,
Nec Chaldaea notas poli potenteis
Megens edocuit rudem prophetam.
Verum unum tibi pollicebor istuc,
Longe quod Petosiris et Necepso
Artem vincere dictitent supinam.
Ingens astra periculum minantur,
Quod possis Domicoenium vocare
Integri octidui, fame interire
Quo possint Bavii quater ter octo:
Tu, ni desipis, hinc tibi cavebis.
ASsem pro lauro patrimonia misit Ofellus
Bauvilio, nunc ex asse Poeta cluit.
PErdere ne possit nummos, neque degraecari,
Agnatis cautum viderat Andragoras.
Unam rem lepide Tutoreis ludit hianteis,
Bavilii redimit Laureolam Andragoras.
SI quid temporis aestimas ruinam
Non prorsus male, Tucca, suspicaris.
Sed quo nomine supputabis illud
Quod numquam pote, cum tenes, tenere?
Nam quod nunc facis, ut facis, reliquit
Conantem: subit Horulae minutal
Ex transverso, aliud; nec hoc nec illud
Praesens dicere quibis. Antecessit
Dicentem hercule; nam nisi fuisset
Esset nunc etiam. Sed hoc quod isto
Praesens momine suspicaris, exest
Hoc ipso quia dictitas fuisse.
At tu, si sapis, hoc putato tecum,
Tempus praeteritum, et dein futurum,
Non sunt tempora, nam quod est futurum
Id nunc esse nequit; quod antelapsum est
Nunc non amplius esse dictitetur,
Felix Tempora qui futura factis
Sic componere novit; ut futurs
Facto iudicium probare possit.
Praesens hac Ratione negligatur.
REgia res animo est dare frena: sed indole Regis
Praeditus est maior Rege; meo arbitrio:
Rex quia fortunae, Naturae est Regius ardor,
Hic regit, ille suo subiacet Imperio.
TRes animi flores, Pictor, cum corpore pinge
Si Vigilem Res est pingere gnara tibi.
Iunge Pudori alacri Pietatem: his adde duobus
AEternum in mores isponte malos odium.
QUi unc Poeta primitus salutaris.
Ab ordine horum qui queunt salutare:
Fac Casto Amori sacra prima procures;
Nam qui Poeta est non amator in se ipsum
Amoris esse puto hunc sui professorem.
HInc atque hinc serere in bonos Bonorum
nfelix odium; illa noxa sola est
Qu im nullo puto nomine expiandam.
TUrpe est scribere, sed tamen necesse
Est moechus sibi, qui ScioppI amicus.
OUid tricaris, inepte, quid moraris?
Quin exis, Cato? Flora iam Theatrum
Iam picta Iocus exsolutus ala
Atque exercitus attinet Leporum.
Nil vobiscum operis polita vita
Nil felix habet uspiam Thalia.
I vostrum cole Porcii theatrum,
A quo marmora ferreaeque massae
Multo crimine duriora fiunt.
Si nescis etiam tibi et tuorum
Struxit Stoica congregi theatrum
Gens, antistite nobilis Scioppo.
Qui, cum sit lapis atque petra pumex,
Vult purus Deus esse: nonne dices
Hoc vestram redolere disciplinam?
ALexidem rogabat, oppido senem,
Quid ageret? aliquis: otiose commori
Respondit ille; vita sic abit seni.
PLus egit sene iam Parente, natus
Vespillone licet; cui iuvenco
Annorum, puto, quindecim, sinistra
Prodegit patrimonium clependo.
DIgna tuis meritis mala quae precer? una ea possum,
Fur uti Carnifici des alimenta partri.
MIrabar istuc, fronte quei semel sana
Orbilius hodie mi esset obviam factus,
Cum bibliopola calculum eximit Tryphon;
Prostare BilovI qui Poemata exclamat.
NAtalem Orbilius nasi quo more celebrat?
Cordi, quod nec habet, nisi nunc, sine more parentat.
SCoppus, Scoppius, et Scioppus, inde
Scopus, Scorpio, cum Scioppio, sunt
Uni nomina belluae: quis illam
Ostentis neget esse sex piandam?
CLeptes Patricius, Scioppe, salve:
Lictoris soboles, Scioppe, salve:
Tortor Stoicidum, Scioppe, salve:
MendacI columen, Scioppe, salve:
Sangae prostibulum, Scioppe, salve:
Culi peniculus, Scioppe, salve:
Hircorum Orbilius, Scioppe, salve:
Patrocli ingenium, Scioppe, salve:
Successor VolusI, Scioppe, salve:
Furum nobilitas, Scioppe, salve:
Pernae pernicies, Scioppe, salve:
Fumi divitiae, Scioppe, salve:
Morum transsugium, Scioppe, salve:
Scortum carcereum, Scioppe, salve:
MendacI numerus, Scioppe, salve:
Fallendi Labeo, Scioppe, salve:
Lamisci manibus, Scioppe, salve:
Librorum Hermogenes, Scioppe, salve:
Nasus Stercutii, Scioppe, salve:
Nummorum Autolycus, Scioppe, salve:
Moechorum Aufidius, Scioppe, salve:
Cantorum Bavius, Scioppe, salve:
Vertex stercoreus, Scioppe, salve:
Pectus stramineum, Scioppe, salve:
Pulmo pulvereus, Scioppe, salve:
Lictorum titulus, Scioppe, salve:
Zeno carnificum, Scioppe, salve:
Nidor Loiolae, Scioppe, salve:
Pestis Symmachidae, Scioppe, salve:
Varronis nova crux, Scioppe, salve:
Phoedri tristicies, Scioppe, salve:
Plauti pigrities, Scioppe, salve:
Leno carnificum, Scioppe, salve:
Germanorum odium, Scioppe, salve:
Europae opprobrium, Scioppe, salve:
Mundi ludibrium, Scioppe, salve:
Orci delicium, Scioppe, salve:
Scortum Tartareum, Scioppe, salve:
Et salvere uti possies, Scioppe,
Despera ilico de salute cuncta.
VUlgi iudicia inquinatioris
Nullius pretii arbitror putanda,
Nam qui scribere nil potest, Poetas
Naso perfacile impetit petulco.
Quod par posse pari sibi rependi
Desperet: bene iudicat, suopte
Iudex vota periculo aestimans, qui
De quo iudicat, imminere cernit
Peccanti, vice mutua, Poetae.
Proin si quid male vulgus heic supina
Fractum lance perire dictitabit,
Fac vivacius aestimes relicto;
Si quic quam sapis ad bonum Poetam,
Dignus nomine masculi legentis.
CArmina qui illecebris male matronalia ob assem
Prostituit, Lectore decet servire Bagoa.
LEctori librum in scripsi, qui maximus exstat,
Gratior est paullo magnus honore cliens.
Tu licet hunc spurc a suspendas nare iocantem,
Te pereunte liber, Scoppe, perire nequit.
Nobilitas factis vostra est ea parta decori,
Ulcisci Scalam qui cupit, hic legitur.
At bone tu, Lector, tenerum defende clientem,
Hinc tuus ille iterum porro patronus erit.
CUi bis quattuor integri libelli
Argutis placuere cantilenis,
Qua nonus pote displicere fronte?
Heic res vostra agitur, benigne Lector,
Heic vostrum, arbitror esse in igne ferrum.
Sed sit ferrea frons licet legenti
Ponenti decies iocos relectos,
Faxo mollior anseris medulla
Nasi mollicies refutet illam.
QUei possis lepido abstinere risu
Nunc cum Emblemata conspicis libelli,
Qui nonus tibi se dicat legendum.
Atque audis simul hoc, Poeta ridet,
Rident carmina, ridet Oblocutor,
Plorant Orbiliusque, Bauvilusque,
Sanga et Scoppius, et Bonarscus, unum
Sex isthic Fatui legentem adulant.
FErox subulce, tristiludium Famae,
Quid arbitrare mentis esse cordatis,
Ubi crepare tanta te vident verba
Cui fimo parente prodita est larva,
Et aurem utram que avitus insidet fumus?
Tamen nitere velle te modis miris?
Inaniserve, desidum tenebrarum,
Ferox subulce, Terreum luti germen,
Inerudite, pallide, horride, hirsute,
Inebriate Turpitudinis poclo,
Supina larva, semamicta centone,
Cui indecora lingua cuncta mendicat,
Cui indecora lingua cuncta prodegit.
Locum esse credis impiis tuis nugis?
Et esse cum sciatur, unde vivamus
Opima fercla cenitando Musarum,
Tuam inficetiam, aridosque luroreis,
Et apta pestilentibus velit quis quam
Vorare fercla, praebitor quibus dudum
Prius peristi ea atque publice exponas?
O impudente pectus obsitum probro,
Petulcilingue, turpifamimendice!
Nec heic quidem stetisse dicitur larva,
In ora pedere Entheum Poetarum
Tribunus iste linguiverbero tendit.
Domique vinctus inter offulam hesternam
Cibumque fumum, et aridae samis potum,
Palam invehi superbus alta molitur;
Abi supine, foediiurimendice,
Abi Ibrirostris, impudentiae Spectrum,
Domesticoque macerare livore,
Vel omnibus nequire si modis credis
Pati, ut latrante te, canant sacri Vates.
Domi impudica dicta, dicta declama
Quibus tuum ipse nomen addis obscenis.
Movere posse si putas viros sanctos,
Ut haec Catbedra, nectare a Vetustatis
Olere nota, te, tuosque pallores
Palam refutet, inficete deliras:
Columbus iste nosse si cupis rerum
Agat quid, arma cum impotentiae vostrae
Videre coepit? In sua sedet fama,
Bonaque conscientia omnia irridet;
Columbus ille, cetera ut tibi enarrem
Negat Columbus; huic modestia est cordi
Comes probanda; tu impudentia flagras
Caninus auctor; alter asque virtutes
Malo aemulare lumine, atque distorto,
Nec ut sequare, sed ut inde traducas:
Peri proterve, dum perire concessum est
Manu extera: quod hocce si, ut soles, spernes,
Ad ultimum a tuo furore pendebis.
SCripturus nitidum puro Scazonta meatu,
A te fas veniam, Candide Barte, petam.
Nam tibi devinctus tanta virtute recessit,
Ut sine te Scazon Scoppius esse velit.
DIi te perdite perduant Scioppe,
Qui nos non sinis esse iam iocosos;
Sed versus lepidos, nimisque castos,
Diro nomine conspuis Lavernae.
Hoc unum queat invidere quisquam
Scoppo Patricio Lavernioni,
Quod mundi opprobrium, luela rerum,
Heic suspenditur aurea catena.
ORbilius recitans nuper tot visia fudit
Quot non ex opica Carmina fauce potest.
Huic dignam morbo Medicinam Symmachus obdit
Culo opilato dum recitas, retice.
PAullum est, Plautice, quod monere veni,
Ovator bonus, elegans Poeta,
Doctus Grammaticus, catus Sophista,
Cautus caussidicus, vir es Pudicus.
Sed si tempore nescies tacere
Orator malus, impudens Poeta es,
Bardus Grammaticus, ferox Sophista,
Turpis Caussidicus, vir impudicus.
PRorumpit facilis nimis libellus,
Atque annos superat novem Catonum.
Tu, Lector, facies gravem legende
Librum continuos novem per annos.
PRostantem Orbilius nasum dum non cavet hircus;
Bis super, infregit cornua, praecipitans.
Ergo iam in cornu foenum desper at habere,
Tu cave eum nasi, si sapis, intuitu.
QUam sis bella loquens, Sabella, quaeris?
Esses muta decentior, Sabella.
SIpro crimine, Martialis, istuc
Exsectis tibi fratribus luendum est,
Quod vis carmine ludere impedito:
Quid Burchardus habebit, aut sinistro
Hircorum patietur a pudore,
Qui dum turpia Paenitentiarum
Narrat crimina in ordines locata,
Non narrat modo, sed docere plano
Prorsus carmine tendit, impetratque
Ut possis bene tu tuum vocare,
Sed qui Grammaticus mage eruditus
Quam pro simplice te siet Poeta?
NOn est, Oppiliane, quod propinas,
Convivis modo, Massicum Falernum,
Non Albanum adeo, nec ipse quod se
Levit Consule Opimius: sed istis
Longe nobiliusque, fortiusque,
Si vis unde venit put are recte.
Nam caeleste merum est, quod ipse terris
Spreto, Iuppiter, intulit Lyaeo.
CAstalio Criticus Criticorum adfectat haberi,
O indocte puer duc tua castra alio.
MUs rodit limam, quae rodere cuncta solebat,
Auctorem mollis durum adedit Criticus.
CLepsydra quarta periit et adhuc conatur Agennus,
Dicere si cras vis, dicere quis hodie.
LUdis, Pimpula, dum clepis minutal,
Ludit, Pimpula, ludios flagellis,
Si quos ludere Carnifex docetur.
SEmper plor asti cum quid mihi, Paulla, dedisti,
Ut ridere queas vis nihil accipere.
PUrgamenta vocat lassos Tongilla ministros,
Et bene, qui dominae pure laevant latera.
MUltum conquereris, Sabelle, deme,
Quod tecarmine subnotem doloso;
Nec quod sentiam id eloquar. Vis
Dicam simpliciter, Sabelle, de te?
Non vis esse quod es; Sabellus unus
Duplex Ardelio est. Sat hoc Sabellat.
MIrum est: omnia cum esse possit unus,
Solum hoc esse nequit quod est, Sabellus.
DOctor discipulo senex vieto
Da tandem, Orbiliane, missionem.
Sexagesima cui peracta messis,
Discendo, puer, esse iam negatur.
CUm fora vel therm as frangentem cernis Ovinum,
Quid faciat quaeris? dic nova, crediturit.
AUrem Urintius impetit Batavam,
Nasum Urintius exserit Batavum.
LEctis addere si placet legenda
Quod poscunt, Epigram mata impetrarunt.
Sed nunc difficile est et hoc rogare,
Nam vulgarius alterum quid audit
Quam salsis Epigramma senticetis?
Ut iam non memorem Cocos cacanteis
Qui cum thurea vincla dissolutis
Sparserunt tunicis, Poeticantur.
FRontem solvere Pesciens rogatus,
Fecit visia quindecim et ducente;
Frontem solvere, Pesciens, rogatus
Culum claudere, Pesciens, rogatur.
QUam salsum condat quaeris, Linus, AEole, carmen,
Oppletur nullum crebrius hoc salibus.
LAxa animum in versus et equo da, Lector, habenas,
Non eget hic freno, si sapere apta cupis.
Sin; venient nova monstra; Equitem calcaribus ictum
Frenatum ad virgam currere coget equus.
HAc iuvenis n='I qui vultum in imagine cernis,
Mentem animi huic parilem rite precare Deos.
Ille atavis debens Aquilas, et Nobile nomen,
Mit is in exhausto volt Helicone mori.
Sic tamen in Iuvene hoc flamma est caelestis; ab illae
Teutoniae poterit tota calere domus.
SCoppum Grammaticum quis abnegabit?
Ut furfur nova res, novumque nomen
Credatur, duplici facit sinistra.
CArmina qui non fert nisi cum pituita molesta est,
Quis vatem e salsis non putet Orbilium?
NIci candide, perperam laboras,
Victoris VigilI negotiorum
Gestor: ni quod ei unicum supino
Instat, tollere primitus labores;
Sed res, crede mihi, nimis molesta est,
Agnato coquit haec premitque morbo,
Quem qui cuncta Epidaurius malorum
Serpens nomina quibat edolare,
Victorem tamen est suum professus.
Scis quoius generis? Poeta, Nict, est.
MAgnanimum adversis oppenere pectora rebus,
Nec tremere instantis fulminae Persephones.
Tolle manum capule, teque in tua fata reserva,
Quam cito nunc abiit tam cito sors rediit.
Mortis inelapsum depellere morte timorem,
Res non est Stoo digna nisi ingenio.
URinti callide, Scaliger, Doiiza,
Suadae Lipsius arbiter Latinae,
In libro faciunt quid hoc, Batavae
Cum sunt auriculae, nimis Batavo,
Dum pro crimine ei auris est Batavae?
MAne Quod Orbilius caperato Emblemate prodit.
Nolito rugis credere, risit heri.
CRaes vivum Orbilium despera, Lusce, videre,
Dissimulet quamvis, pridie is interiit.
DOtatae nupsit Ther sonnus, Paulle, Capellae,
Stoicus; hinc grandi nunc tumet ille utero.
At licet enormi tumeat Thersonnus om aso,
Triste malum decimo mense sibi pariet.
PAuper Lucius est; Rabine, crede,
Quamvis sit Licinoque, Lydioque,
Affusis opulentior Philippis.
Pauper Lucius est tamen, Rabine;
Nescit Lucius esse dis, Rabine.
GRootius hac iurenis coepit, qua desinit alter,
Grandia qui vixit saecula, sesquisenex.
Omen in extremo magnum est, quia desinet in se
Cui Mundi finis dat rude principium.
CUr malim Herois Epigram mata dulcia bombis?
Illa admiramur, Paulle, sed haec legimus.
GRassator Batavus, cui dicitur, AEmiliane,
Ante malus versu; nunc quoque militia est.
NAsuta Cryllis duxit, Aule, Frontonem;
Necesse puros inde Stoicos nasci.
PIscibus oppletam variis cum Polla natarit,
Piscinam Cancri solius esse putae.
DIsticha cum placeant, quid nasum, Lector, opacas?
Vis, puto, nos longum displicuisse tibi.
TUripi Cimice adesus usque ad ossae,
Praeter virgineas nibil choreas
Novit dicere Pesciens; Puellas
Hic credit scabiem, impetiginemque,
Cum porrigine candicante, psoram.
Cumque istis iacet omnibus supinus
Et lascivit, et ungue delieato
Molles scalpturit usque lingulacas,
Quin istam usqueadeo perit cobortem,
Ut vix sanguine proprio prae Amore,
Possit candidus aebstinere Amator.
Ast illae malae, et oppido salaces,
Postquam exhausta labat viri voluptas,
Suavi quaeque labore quod recepit
Saevis quaeque doloribus rependit.
NImis puella es inficeta, Marrina,
Oculo tagace perspicis virum vesteis,
Et supputante membra lumine ediscis,
Visa inde vicinis tua omma effutis;
Nimis puella es inficeta, Marrina,
Peculiatos esse quae vetas tecte,
Eluminasque pauperi suos fastus.
ACcusavit Aper vicinum, Pontice, Porcum,
Glans quod iam uxori nulla satisfaciat.
URinte, per aeternos mandabis abire Nepotes,
Si commendabis carmina Bakerii?
Illa per aeternos, animal ceu stercus, abibunt?
Dic, ubi consistent carmina tam lepida?
QUos dicis versus mihi, Urinte, perire Nepoteis,
Coniuncta melius voce perire canes.
REvera quoquo veniat redeatve Bavilus
Nil se ni niveos norit habere dies.
Frigidus usqueadeo, ut Canis Erigoneius, illo
Conspecto, caudam contrahere occipiat.
CUm potat, quasi quindecim Platonas,
Et Mellesigenas crepat bis octo.
Pollens sobrius est necesse nil sit
Ni quinque Orbilii, et decem Scioppi.
CUr solos adamare Elegos te, Urinte, putemus?
Rite facis semper ne facias, Elegos.
MAuritium Maurum qui dicis, Barbare Urinti,
Germano uponas nomine, Taurus eris.
SCribas quam pure tu Carmina, quaerere noli;
Purius his fieri nil, Liciane, potest.
BArbato quater eminente naso
Ante hircosa supercilI sepulcra,
Mirum quei Tragicus vocere, Bauto.
SCissi relliquias ad aurem utramqus
Cum mirare, Caper, tui labelli,
Nil laesae Rationis obstupescis:
Nam mir aculum id esse quis negabit
Quod sint relliquiae integro ampliores?
PAr esse nolo, Prisce, Crastino Aulisco:
Delirat hodie sapiat ut heri Auliscus.
NOn sedit nisi pura sint scabella,
Scopis undique sedulis polita.
Idem nil put at esse cum Bavillo
Pugnare ob titulum Suis-Poetae;
Nil est scaevius impio Terento,
Qui naso cacat, olfacitque culo.
HIrcum, Stoice, cum negas parentem
Sectae es transfuga, nam canem fateris.
VAti nil superest, iocose Lector,
Verarum vice ni salace falsas
Personat Epigrammate enotare:
Nam quivis balatro et culex supinus,
Laudabunt hodie impetentque veras
Falsarum vice criminationum.
CRas uti ne pereat, hodie se, Stoicus, effert,
Hic intervertit praemia carnifici.
COnveniunt dextris Capito capularis et Eune
Ebria; dic mihi nunc, Pontice, nupsit uter?
RObuste Milo, quid placere vis salsis,
Olimque cuncta fers facisque ridenda
Ut arbitrari te queamus argutum?
Tecum maneto, cumque dicta non lautae
Vulgaritate quis iocante condire,
Tibi triumfa: nil iocosius fecit
Si Milo iuxta regulam soloecissat.
CUr hodie pedibus vates dant pluribus usum?
Saepe equites fiunt, raro at equum accipiunt.
PAuper Tongilianus esse iactat,
Cui formosa puella concubina est.
Lenonum Nearan timet, Procille.
SI vis iocari, blande Lector, invicem
Iocum propina: bardus es: carmen perit.
SCoppi, quid tibi vis? perire iussus
Tricaris, neque te audiisse dicis.
Pravis auribus esse te necesse est.
SI quaeris unde geminet Orbilus nasum,
Adito Sangam: amisit is suum nuper.
POstquam nil sibi non sine arbitratu
Ignovit Rationis: hoc lucratur
Nulli quod nimium timet placere,
Bombovisia peditomachaerus.
HAllucinatur cum Scopum, Sipus, tangit:
Errare saepe qui cupit, potest raro.
SUmm oenianas pastus inter uxores,
Coloniense pascit, Uriens, farctum.
Hoc est Equum mutare, Corbulo, mula:
COrbulo quis meus hic dicatur, quaeris Amille,
Non est qui Corbes: cur, rogo, Amille, rubes?
DIc si quid male deputas salitum,
Extemplo faciet Labina salsum:
Bis vel ter modo tussiendo supra.
QUam possis Priami vocare matrem,
Quei se, Pontia, Romulam vocabit?
Audi: est nobilitate de modesta
Non omnes atavos ciere mavolt,
Quam quos certa suos potest putare.
TRos inde veniens, unde conscius passer
Fraterculorum, musculique, Gryllique,
Araneique sunt ad unicum extorres;
Sororiantes extulit tatas secum,
Et deier abit sacra non profanasse!
CUi sub convicI censetur lege senectus,
Nondum desperat carnisicem iuvenis.
SEnem esse magnum si dolet tibi Scalam,
Atque istud ipse vis cavere te exemplum,
Id, Scoppe, paucis, expedibis argute.
Adito patrem, quaerit is suum heredem.
AN haeres suus esse possit istic
Nullius generis, domus, parentis;
Munster us modo qui perire quivit.
Sane nescio: Fur suus, scio, olim est.
QUi Batavum in terra mortalem quaeritis; its
Trans omnem in campos Oceanum Elysios.
Quo natura negat BatavI penetravit acumen,
Omnia sub pedibus, terram habet et maria.
Gens superum, alati Iuvenes; quos Martius ardor
Praesenteis terris aestimat indigetes.
In vestra est Fortuna manu: Mauritius Heros
In proprio quo volt corpore sistit eam.
Nil melius poterant invictae robore genteis,
Robore, divini et viribus ingenii.
Quam quod fraternas iunxit Concordia palmas;
Sic fuerunt Martis proelia: Amoris erunt.
Ite, Sacrae genteis, Victricem agnoscite neutram,
Neutraque pro victa se gerat, utraque amet.
NAsus Robilii tot in cavernas
Discissis hiat undiquaque rimis,
Quot Aetna Encelado spuit tonante
Undam sulfuris, igniumque flumen,
Nasus Robilii tot in colores
Distinctis nitet undiquaque punctis.
Iris quot Iove fulgurat secundo.
Nasus Robilii tot in tumores
Subsidit modo, sussilitque rursus,
Quot non ulcera habet sinus magistri:
O nasum horribilem et nimis pudendum!
Heredem excludit, capturum cetera, naso,
Decedens tussi, Pompilium Orbilius:
Quippe in eo statuit sepeliri corpore functo,
Heredi lucrum de Lapide hic faciet.
ORbilius, quoties cane canduit ardida tellus;
Erigonae, in naso, frigidus ipse, sedet.
ORbilius naso quod commoda servat in uno!
Hoc eodem pedes it, hoc eques, hoc vehitur.
QUae modo diffractis ursi violentia clathris,
Civibus imminuit, Daedala Torga, tuis.
Printipis anne aliter dextro moribunda tonitru
Concidit, ac Iovio fulmine tacta solent?
Divina certe potuit sacer indole iactus
Incumbentem homini transabiisse feram.
Illa quidem restro medium fractur acruento,
In mortem iam iam, faucepatente, venit.
Cum globus excelsa venit improvisus ab arce,
Perque caput medium de geminaaure redit.
Forfice compacta rumpebat stamina Clotho,
Invita vitam reddidit ille Dea:
Sic io, ipsa pericla iuvant, cum principis almi
Certior est fati dexter a forsicibus.
MArcum Terentum; quoi librorum copia
Bonorum eorum, alias cicum haeud interduim,
Nullum tulere saecula auctorem parem,
Non veritus est perhibere Cynicum Romulum
Tertullianus, ille Christi nominis
Doctissimorum scirptor exactissimus:
Quo, porro, nomine audiet Varro, istius
Qui saeculi nostri aptus est summum locum,
Cuius, tot endo milibus scriptis locis,
Semelve, bisve, nec amplius, veri Dei
Deprendere queas nomen, idque callide
Ita involucris abditum catissimis,
Ut cum prehendas prendere nequeas tamen.
ATtila Terribilis iacet hac sub mole, Viator,
Magnanimus nisisis, flecte iter hinc alio.
Mundum ille, excitus fativi Pannone silva,
Saepe sua audivit contremuisse manu.
Mole virirupit promissa Diespiter olim,
Vixque habuit tremula fulmen inerme manu.
Non illum contra victigens Romula mundi,
Non tuli adspectus Africa tonsa sacros.
Flagra Dei dextra, ferrum retinente sinistra,
Per medios abiit, Victor ubique, polos.
Atergo albentes tremefecit ab ossibus agros,
Fronte natat, fuso sanguine, terr a pavens.
Cladibus innumeris ulti feliciter orbem,
Nulla viri virtus morte decus meruit.
Sed metam fati mortalem egressus, in uno
Spem mortis sensit se superesse sibi.
Egressus Tabulis, Catalaunica tendit in arva;
Aetius heic Romaerelliquias habuit.
Hunc bello aggreditur, Fati vis vicit in illo,
Pellitur; exsultant sidera, terra, chaos.
Victor eris, nec tepatrum, Romane, pudebit,
Ni te pro victo, victor inanis, habes.
Hinc proprio infelix se sanguine vicit inermem,
Nonpoterat, ferrum si foret apta manus.
Captavit tenebras, et sese exstinxit in illis,
Frangitur invictus sanguinis imbre sui.
Attila sic meritur, sed conscia Numina pugnae,
Nemo Deum hinc voluit Romula castra sequi.
BElla pari numquam Caesar Mavortepatravit.
Horrida Lucani quin premat arma tuba.
Attonitus vates lectorem exsternat oportet,
Si magni vatesrite Platonis erit.
SIquid turpefacis, scelus est quidem amabile factu,
Deperit ast sensim, mox deploranda, Voluptas:
Si facienda facis, paulum labor urguet amarus,
Interit iste labor, facti bona fama perennat.
POmpa et honos maneant, maneat suavissima Peitho,
Detrahe quod superest tenero Sulmonis alumno,
Et quem Stoa domus, Hispana gente, creavit,
Claudianum Annaea Nasonis in indole cernes.
QUos Cicero Eloquio flamma asseruisse Quiriteis,
Non minor audiat excusso Lactantius astu
Daemonis extricasse: aequat victoria utrumque.
NI potis est vario naturae Daedala virtus
Ingenio quodvis e quovis didere, Lector,
Dic mihi quar atione gravis facunda LucretI
Melpomene tanto Romana per oppida bello
Memmiadaereser at vero vanissima fatu?
Quid dicam e nihilo constrata tot alta Tropaea,
Queis sese ex sese contra sese ipsa fatetur,
Omnia ab omnibus, e nihilo nihil effudisse,
Suaviloqui vatis, Natura, effatibus usa?
ANni aliquot, multique dies, horaeque supersunt,
Momenta plura: sors volatilis potest
Uno anno te, unaque die, quaque adlubet, hora,
Momento in uno, fastuosum sternere:
Ah miser, et rerum stolidissime; quid generesos
Iam iam rigente volvis ore spiritus?
REs miraprorsus, nil amicis promptius
Iisdemque rursus rarius nihil venit.
Veris amicis rarius: sed promptius
Fictis malisque; peius his, illis nihil
Melius tributum a maximis mundo Diis:
Vin' differentiam inter hos et alteros?
Meitre queis se iunxerint sacris tibi.
Ut, quippe, rerum quaeque sunt exordia,
Finemque, mediumque esse, manifesto palam est.
QUod modo non salso scitum est Epigrammate nobis,
Hoc noster non vult veridicum esse liber.
Est iocus huic princeps, medium iecus: ultima pallent,
Et sunt de magnis carmina ducta viris.
Quid faciam, Lector? decepto te mihi opus sit;
Grandia cum parvis vendere dicta paro.
Tu nisi deliras Sophiae quid forte sub armis
Fortiter in mediis floribus es siolidus.
AD culmen altum, scansile et famae iugum,
Accessus, hercle, primus admiratio est
Doctum virorum, Balthasar dulcissime:
Ea est enim mir antis insita pectori
Cupido, quaque nitier vi, quaque ope,
Similis reipsa ut huic sies, dudum cui
Palmarium virtutis adscribit decus
Abusa privi viribus mens consilI.
Quod Lipsium, quod ceteros doctos viros,
Quorum micante, Fama praepes, alite,
Utrumque Solis est remensa cardinem,
Mirarier te, colere, amare dicis: id
Si mentis imo dicis e sinu, sat est:
Dabit profecto posierorum te omnibus
Mir atio istaec oppido admir abilem.
REgna tenet Leo quadrupedum, Clementia Marti
Haec dat, et imperium magnum in saevissima mollit,
Parcere subiectis, pugnanteis vincere nostrum est.
Artibus his mundi dominum, Romane, salutas.
GErmanus cubat heicce Martialis,
Patronus salis et Leporis haeres.
Ore in sacruficos satis protervo,
Iur atus simulationis hostis,
Et fictae fera Poena Sunctitatis.
Cordirelliquiae, Boni Poetae,
Vobis inferias sacer quotannis
De nostro cumulus dabit rosarum.
Ut, saecli impatiens sui, profectae es
In nostros, anima, integres favoreis,
Sic de vilibus erutus maniplis
VICTOR Temporis, invidique saecli,
Quale ambire decus palam videbor,
Servo posteritatis arbitratui.
Nam si quid rude livor impolitus
Fingit simplicis adrelicta Curae,
In vivis modo vivere invenitur.
Puraepraemia mentis unicuique
Functo posterit as dabit Poetae.
Nusquam huic Gratia venditur dolosae,
Nec livor male querquero susurro
Frangit iudicium, alea supina.
DIvitiae nostrae, quibus exsultare repertis,
Plus seleo quam cui Lamina aratra crepant.
Indulge tenero durum hoc Epigramma Poetae,
Plus te oculis longe diligit ille suis.
Si tamen et bonus es: nec falso tectus ab aure
Carbones nigro fingere corde potes.
In medio iam pene libro es: horrescere mutum est
Unus ad extremum saltus abire valet.
OHE iam saetis est, ohe libelle,
Hispanus, puto, dixerat Poeta,
Quartus cum liber exit umbilicos.
At, res prodita cui tua est legendo,
Salvis cruribus huc profectus usque,
Exclames volo, Lector: o pigentem!
Porro non satis est, libelle porre.
SCribere quae volo non possum, quae scribere possum
Nolo; meus me ipso est R. maior Amor.
Proin tu, si quondam VigilI tibi dextra subibit
Pectus ei videas confice: caeca in anust.
Ille tuos oculis mores gestavit in ipsis,
Huius eat surdo credita causa libro?
Scinde rudeis cartas, nisi viva in imagine proesto est,
Mortua nil Vigilem carta iuvare potest.
RIdet ad omnia nil irrisum prorsus omittit
Ipsum illud quoque nil, ridet, Avite, Niger.
Summae Nigro est laudis, ridendo quam facit, ista,
Nemo Nigro uno omnium ridiculus magis est.
MEntitur quoties causas dum perdit, Ovinus,
Ingenio pendet dum reus ipse suo,
Si toties fissa nate pederet; haud foret exhinc
Publicus in rostris praeco sui ingenii.
Nunc, quam mentiri, gravius leve peditum Ovino est,
Scire potes liquido, Sexte, quid erubeat.
ATti, quem sapere usque ad umbilicum
Dixisti, manicaeparum decebunt,
Da peram et baculum videbis esse
Quem per circuitum Attyn es locutus.
NIci candide, qui modo hinc recedens,
Mi me subripis, alter aque paerte,
Et maiore meum est mihi aptionre
Pectus pectore sub tuo revellis.
Unum istuc rogo: quod mihirapis nunc,
Sancte id protegere et velis modeste.
Ne quid forte tuus Vigil sine ipso
Se peccet, tibi traditus profecto,
Aut si quid male deinde velpatrare,
Vel quid dixero, tu sutura sola es
Causa atque ingenium mei doloris:
Qui cum surpueris mihi me, in uno
Custodire duos nequis amicos.
FRigidus in stabulis cantando rumpitur anguis,
Tu calidos frangis voce, Viola, procos.
Ipse alio audivi traductas carmine messes,
Tu vatum a Pindo pector a monte rapis.
Lunai spumas deducunt carmina caelo,
Tu trahis e nostra Martia bella manu.
Seirenum pelago figit concordia captos,
Lotophagus dulci detinet hospitio.
Nectare gustato Divum convivae superbit,
Nec putat ex illo tempore posse mori.
Qui semel audierit te, vel, mea Musa, canentem
Ambrosio aut vocis captus ab alloquio est.
Nil videt ille ultr an nisi te fantemque, canentemque,
Omnibus huic sensus liquitur in numeris.
Heu tenerum quanta dulcedine virus inescat,
Hoc ego mel vere Ponticon esse puto.
DUm tu, dura ciens atquorum exemplatuorum,
Austriaco nondum fiectis Amore caput.
Perque bene excultas medius potes ire puellas,
Nullus ut in forti pectore sidat Amor.
Crede mihi non me, non solum es fortior illis
Quos tibi cum nobis inxit amicitia.
Verum dena labor superare pericula felix.
Ultro omnis tibi se deprimit Herculeus.
Quippe informe manu decies convellere monstrum,
Una dabit, quamvis nec bene, cleva, gravis.
Verum tot iaculis, tot Amorum obsistere telis,
Omnia quae blanda fronte venena tegunt.
Ipsi invicta Iovires est, quantumque Nepotum est,
Qui caelum fert, haec ferrerecusat Atlas.
At nos lenta magis flammarum spicula torrent,
Qui volumus nosiros non latuisse iocos.
INcumbant alii lectoribus: Optime, si qua
Interiisse potes lentius; hinc abeas.
LItterulas faciens si carmina censet, Opunti,
Do mea Grammatico, da tua carnisici.
SUnt tibi his septem formoso in corpore naevi,
Horum qui medius, fulmen Amoris habet.
Hunc, fatua, ignoras reliquos exstinguere naevos
Tresque decemque, peris, nulla perire volens.
PHyllida qui sumet, sumet, Fabiane, Lycorin,
Non mihi vita huius tanti, ut ab hac peream.
REsponsum numquam redhibet quaesita Philaenis,
Ut semper dicat, numquam eam, Avite, roga.
NIl scit sobria Turrilentiana,
Quod non ebria prorsus eloquatur,
Si vis haec sapiat, marite, semper,
Semper fac sitiat, teget tacenda.
DA, Paranymphe, nuces, sponsa has desider at intus
Quas perdunt media nocte foris pueri.
PEne es, Canthara, bella virginella,
Cui sunt omnia Virginis beatae,
Praeter quod sinit esse eas pudicas.
POeta quando Lips furit Maroneunt,
Repente ferulas tollite, o, magistr aleis.
Pellaeus olim iuvenis ut rapit ferrum
Homericarum auditione pugnarum,
Sic hoc canente flagra corripit Gniphon.
TUrpidolostudius, mendicofamisusurrus,
Verbicrepofatuus, Privisibiplacius.
Nilaliiprobus, omnesibitribus, Orisupinus,
Nasicaduronchus, Glorim achoperius.
Bellutristifremus, Tricocomedus, Bibinugus,
Verborum haec factis monstra Sophista premit.
INnumero numeros dum examine torquet orollus,
De numeris numeros conficit innumeros.
POstquam aegrotanti scripsit medicaemina Bercas,
Res admir anda est, Portius evaluit.
TUrbida Postilion ne curr ant carmina, restat,
Obfundit magnos ingenii lapides.
POscis carmina quod mea, o dolose,
Par, Lips, reddere vis pari: Negantur.
IUstitiam lucro saepe obstare hinc patet, o Lips,
Ne mihi quid reddas nil dare malo tibi.
NIl non Lectoripro Epigrammate venditur aegro,
Tu, si sanus eris, poscere longa voles.
ORbilii scutica si quem semel ira cecidit,
Et si quem tetigit sidus: olent paria.
LEctori si quid vates bene desipit uni
Insaniraptant dictum alio Critici:
Sic liber ingenuos sensus amittit adulter,
Et Criticus spurii est carminis exposttor.
VUlgare est facinus senexpuella,
Ut quid, Pontia, singulare possis
Possis sesquipuella anus vocari.
PUlcra foro in medio tunica nudatur Amillae,
Dum in propria tectis sueta domo esse oculis.
QUaeris, Paullae, senex virum iuvencum.
Odisti, puto, querqueros calores.
SI vis, Scoppe, domum meam venire,
Primo carmina ferculo BilovI
Propinabo tibi; altero BonarscI,
Gustatis quibus obsecrabis omneis
Infernos medioxumosque divos,
Totum ut te faciant repente culum.
Nil ut postidea queas vilisve,
Quam solis natitergiis vacare.
NIl est salsius OrbilI lucerna
Cui sunt Palladis in vicem magistri
Mucusque et mala pituita nasi.
POstquam Stoicus omnia erogasset,
Zenoni, Senecaeque, Portioque,
Coepit rem facere eleganter exre
Amissa antidea palam et profusa,
Thebani exsuvias Cratetis emit.
PAullum esse dicis, Cinna, saepe quod poscis:
Ignosce, paullum denegare non magnum est.
MAle ille felix cui perennis est uno
Fortuna vultu: ut sentias Bonam Sortem
Malam experire; iudicabis utramque.
CUstodem, Lupe, te crepas fidelem,
Atque isthic numeros habere censes
Omneis Peiritboi, atque Orestis omnes,
Omneis Commorientium, Menandri
Soccis Attiadaeque debitorum.
Ignosces, Lupe, dedocenti amice,
ScoppI, nin VigilI, sies amicus.
QUod te olim Cynicum, Orbili, putavi,
Ignoscas, rogo: Rhinicum putabo.
MAxmilianus erat: Batavam cum Urintiusaurem
Mollescat lacer ans, Mammilianus erit.
OMnia qui ex atomis Leucippi constriut haeres,
Ex atomis solum vivere dignus homo est.
CUm me Portia nupere rogasset
Quo se nomine dedicare possem
Inter Virgineas Lupam Camenas,
Grandi crimine rem sum ego elocutus.
Dixi dicere posse me Catonem.
SI brevia in libro sunt pluria, Lector, amabis
Quid praepraelongo curtum Epigrammation.
Interpolati si carminis orsa placebunt,
Quolibet in versu carmen habere potes.
QUidlaceras versus insana, saeve, litura,
Si quis nascetur, non lege; iam interiit.
MIrum adeo est lapides quod Laevia nostr a loquatur,
Quamvis hoc mirum, Cretice, nemo putet;
Cum saxe similis sit Laeviatota; sed huius
Scin' miri causam; heparei e chalybe est.
OStendi tibi, Publiane, nuper,
Deductos facili Lepore versus:
Tu mi difficilesque ferreosque
Et quidvis mage quam tuos propinas,
Quisis mollior anser is medulla.
Certe hercle es nimium faber iocosus,
Vulpina gladios par are coda.
ATtys moribus, Attyosque victor,
Scribendo pote Publianus isthic
Quemvis vincere Chaerilum: Poeta est.
PUlpamenta videns, benigne Lector,
Librorum deciumi: perire non iam
Intortus potes: exiit legentum
Vulgareis obitus, cui serena
Ohefronte negant decem libelli.
SAnges, cum tibi quid dein mudentune
Oppedent pueri, senexve morbos
Usque e Pergamssa secutus urbe.
Bespondebis eis; abite larvae,
Quam curare nequit luem Poetae,
Frustra Coa cupit levare Poena.
LItterulas Latias prae Graiis odit Amillus,
Cetera Graia fides, heic bomini Latia est.
INter ego ignotos Fortunam non metuo; illa
Ignoto poterit nulla nocere mihi.
Propterea magnos contemno cautus honoreis,
Sors uti fallentem fallere nulla queat.
CUm ludant gracileis novem libelli,
Et pictis edeo iocis sat apte,
Hoc quibat tibi iam imputare vateis,
Quod magno decimus labore posset
Grandes Stoicidum crepare bombos:
Nunc Lectoribus istud est luendum
Quod nolit luere hos Poeta quicquam.
Sic nonum liber ambiat libellum
Altellus, nisiver sacrum oestimatus
Peccanteis decimus luat novenos.
ORbilii quoties inverso schemate nasum
Adspicis, Antipodas crede videre nateis.
SAngem, Scorpion, et Bonarscianum,
Tres totos asinos male aestimabis,
Non sunt ni unus, et alterius exin
Frustum dimidium: quid altea est pars?
Corithae puto posteram superbi.
INsignis forma, sed moribus aptior, Alpa,
Cur fatua totum fronte perire sinis?
Illa est, crede mihi, facta ut custodiat, haud ut
Nigro corrumpat alba supercilio.
RIte semel natos corrumpis, Rainere, versus,
Conceptos rursus denuoluti parias.
Sed per posticum commansis est iter ollis,
Quare bis cocti quid sapiant videas.
DUm tenerum hucatque huc versum volvitque, rotatque,
Nec potis est limae, Scriptor, inire modum.
Nil Critico fecit reliqui; qui cum cute non quit,
Pascetur vita versiculi: Hic moaus est.
PRurit Laevia, prurit, Opppiane,
Et versus iter at semel luendos,
Queis vel nestoris excitet quietem,
Nec dormire sinat Iovem: patrato
Confectum Hercule, noctibusque trinis.
Non quaerit tamen incubum, Oppiane,
Verum quiddam aliud pium et pudicum.
Scalptorem ungue volatili expeditum.
HAusti relliquias breveis libelli
Quas pro virginibus graves Sabinae
Exturbent, nimiireas pudoris;
Lector, dedico ei, cui legendo
Primo est impete tactus umbilicus:
Sic post Bilbilin et Salonapotos
Veronam tibi pono glutiendam.
ORbille optime nase, tuque Sanga,
Culorum optime; quae sacros libellos
Instrumenta queunt parire vobis
Haec coniungite, deinde cantitate
Alterna vice mutuum sonanteis.
Sic puctum omne feretis a Magistris.
CUm fractam cornu Lunam Fabiana referret,
Dissolvit zonam; plena repente Dea est.
NIl non risibile est Nigro; Sabine,
Ast plorabilius nihil Nigro ipso est.
OMnia qui ridet flavo Niger, Eure, capillo,
Quem censes? crocum habet in capite, haud cerebrum.
INter se versu cum laedunt mutua vateis
Lector, adulator pars quota quaeque tibi
Hoc scio: sed Batavaum est, Urinti, tibi caeussa luendae
Cui scelus est vestra longior auricula.
Nunc tu, sic sapies, Per sonampone Poetae,
Lectorem palpo sic te ego percutiam.
Aurem si Lepori prostr antem invidit asellus
Ardebunt Bello Graecia cum Latio?
QUod Batavum Leporem composto dicere Urinte
Ausim, tu magna, zoile, nare fremis.
Ignoscas Batavo, Leporem quem Flandria censet,
Si Lepus esse velit Flander ubi est asinus.
QUid pote ferre mali putris tuus iste libellus,
Qui te non potuit, Sangula, ferre patrem?
NEstor a qua dixit, Varro, puto, Paccuviusve,
Ausa vel AsranI si toga tale nefas,
Fronte triseclisenem; te diceret, OrbilI, eadem
Ignosces verbo, fronte, trinasisapum.
QUamvis eduro sint carmina robore nata
Summittas nostro, Scoppiade, Orbilio.
Non habet in vitio dur as censere Camenas,
Pro naso longa est serra cui, Orbilius.
EX animo rem stare puto, non animum ex re.
Ausonii hunc versum legerat Orbilius.
Hunc ita discipulis, naso resupinus adunco,
Saepe supercilio mobilis, exposuit.
Vel fuit ext inctus frigenti membra veterno,
Vel cum olim exstinctarem Ausonius habuit.
Vel versum in somnis scripsit, velplenus Iaccho,
Versune adeo mir andi ingenii, Ausonius.
Nam potis exanimo quo res stare ordine rerum,
Aut ex re quo prostare modo huic asinus?
O cor Zenodti, iecur, Orbiliane, Craetetis,
Quam solus vateis tu legis atque facis!
NUnc ubi ubi terrarum agitas suavissimus hospes,
Litter a te VigilI nomine sera monet.
Sera quidem, at prisco nil quicquem do Amore remittens,
Antique constes, orat amicitia.
Nec tibi, qui Famae postponere cuncta solebam,
Irritus a firma credar abire fide.
Semper in hoc mecum tua pectore floret imago,
Mutuaque in lepidis tempor a ducta iocis.
Te quoties ego non video, videorque vicissim,
Nec video penitus, nec quasi visus ago.
CHrysea
[Gap desc: greek word]
fecit qui carmina nummis
Vendidit: heic Glaucus prae Diomede sapit.
TOt arrogantibus pater Soloecismis,
Uti duo integra ore verba vegrandi
Nequeat, Severus, extudisse Romane
Sibi facetus audit attamen Rhetor,
Et Martiale mutat Allemannodem
Epigramma quando putribus struit rythmis.
Severus iste sit Imperator insignis
Priscorum ad unum genere doctior cuncto.
Enim beata scepra qui gerunt dextra
Sivi placere vitia quae sciunt, cunctis
Prohibere tendunt: Sic Severus Augusto
Et Adriano est Imperator, et Nerva
Quinquennio que pulchrior Neronino:
Habet quoque iste perduellis, armati
Exercitati militis graveis turmas,
Tot in maniplos dividit Soloecismos,
Stribliginesque, putidosque rancoreis,
Paedore delibuta, fossa de coeno
Obesa verba; quale mater Evandri
Genus loquendi dictitabat antiquum.
Horum ex olore, perditoque lurore,
Doctos in hostis exeunt merae mortes,
Latina lingua caeditur, perit Roma.
Quid ipse quando detonante restanteis
Vomitu maniplos disicit? volant tela
Alapasque caesim Pricianus ingestas
Mala rubente despuit: cadunt punctim
Latinitatis arma barbara sicâ,
Rhetor Severus Imperator audibit
Pygmaea qualis ducit agmina in logas
Volucres supinus ovifractor, et vultu
Superbiente felis insidet tergum:
Rhetor Severus audiat, velut Ruffus
Statua ipse priva qui suae fuit formae.
Idem Poeta ne feratur infelix
Cacare doctus sit Pedo Allemannodes.
CUi sua Bembinae non pura est planta Camoenae,
Una puellareis quae iuvat herba sinus.
Quoi Deus et Dominus calvus Nerorite vocatur?
Nempe idem hos dixit Bilbilicus Nerio.
Quem castrant Patres, gerit hoc aenigmata vulnus,
Solvere de populo quilibet ista potest.
An quia pro Domino DomitI vis, Rabula, pullum,
Cui non in tanto est ulla puella toro?
Velsi qua ulla toro est: dominum scis, Rabula, mores
Malle, tuos, quosnil casta libido iuvat.
Nec concessa Venus femillo ludit in horto,
Verum amat infandas regula Cyaneas?
CUr Monachaeraso sunt vertice; cetera densae
Membrapilo? ut prendi, cum aufugiunt, nequeant.
PHoenicopterus, ales Enovata,
Usque a Phasidos appetita ripis.
Si gustum Orbilii gulaepropinant,
Ante et Cenia Cenam Apicianam
Si Stoaeputat arbiter Scioppus,
Quid restat Cynicisque, Rhinicisque
Ni mures uti derepente fiant,
Istiut Diogenes habere possint
Se dignas Parasiticas cohorteis?
SIc suntomnia, ut aestimas, Ibelle,
Te praeter; tibi si videris ingens,
Exempla omnia praeteris Catonum
Magna stultitia ebriosiorum
Quam sunt Pantolabi, Canes professi.
INvide, quam Poenam vovitibi, disce legendo.
Sis felix ita uti nemo tibi invideat.
CAstam esse posse Testilin Bavo credat,
Quae nominari non potest sine stupro.
INsanae sitis irrepleta Famae,
Cui sunt omnia susque deque, quorum
Vitam munere vivimus serenam.
Ut, postquam tumulo tegente victi
Terrae cessimus, exstitisse dicti,
Ob stulti volitemus ora vulgi.
Quid vis pallida, quem morare, Fama?
Anne ut nunc moriamur inter ipsa
Vitae principia hoc furore rapti
Ut postquam fuimus feramur esse?
O grande opprobrium velantis aevi!
At tu, si sapis, utere hoc quod exstat,
Et castaprece Caelitum favoreis
Exora: Veniet deinde nemo
Qui te, cum fueris, quoque esse credat.
OPtima si VIGIL I non sunt Epigrammata, Lector,
Causa tua est: censes qui legere esse malum.
Victor enim, quamvis bona dicere singula nolit,
Cuncta tamen tamquam sint bona, dececinit.
POstico Orbilium si quando, Prisce, salutas,
Dic: Salve ingenii prodige nase tui.
PIndaricae fecisti odae, Pilane, secundas
Hactenus; est rerum principium cui aqua.
At tua cum lotio te proluit uxor:
[Gap desc: greek word]
[Gap desc: greek word]
esse negas: sed tamen esse putas
Principium rerum: nam a verbis protenus illa
Devenit ad plena verbera ducta manu.
ORbilius fecit monstrum horribile at que pudendum,
Et scuticis quod vix omnibus excutias.
In nasum exstantem resupino clune cacavit,
Unde orta est Blovii regula carminibus.
QUi doctere pote Orbilio didicisse Poetas,
In Lamiae turri comi pote pectine Solis.
EGregium exemplum Stoae dedit Enduperator,
Unde suis omneis maribus inficiat.
Postquam CarnarI consumpsit regna BaronI,
Fecit oletum in id et vertit humum Italiam.
CASPER SCIOPIUS.
CRUCIS SIES POPA.
Concoxti paullamque fidem, minimum que pudorem,
Sectaris fumos dum popa Madrucios.
Nunc superest nilum nisi quod te nomine privo
Ipse iubes, Crucis ut sis Popa, Scoppiade.
VEllera cum Scoppo nerent fatalia Parcae.
Pullaque fatorum crimina ferret ovis
Astitit Autolyci genitor Caducifer, et sit
Hic victor nati, me cupiente, mei,
Neque suo artisici desint rata praemia, dixit,
Perpetuus Crucis hic sit Popa Scoppiades.
DIi sensum tibi dent tuum, Scioppi,
Qui quem pectore gestitas in alto,
Quaerendo gabalum teris triennium.
TReis quaerit annes Scoppius Crucem in libris,
Treis quaerit annos Scoppius suam frontem.
Treis quaerit annos in suis libris furcam,
Treis quaerit annos Scoppius suum funus.
VErba tria excedens Scoppo Madruccius heros
Legavit; Crucis hinc sis Popa, ego intereo.
CASPER SCIOPPIUS.
ASPIS CICUR, EPOPS.
CUm ferus iste fuit, fuit aspis Scoppius, et nil
Fauce nisi plena dira venena dedit.
Nunc cum exarmatus vomuit de pectore virus,
Stercoreo in libro nidificatur epops.
ASpida qui lingua nocuam livente gerebat
Exarmatus Epops est modo Scoppiades.
Monstra haec tota putes: sed Epops pallente veneno
Nunc pro stercoreis vescitur induviis.
CASPER SCIOPPIUS.
I POPA, SPES CRUCIS.
SPem Crucis in libris dum quaerit Scoppius, illam
Agnatam in patrio nomine dissimulat.
Sed tamen et libris et factis omne meretur
Carnificis punctum Spes Crucis ingenua.
FOrtissimum putabis hunc mortalium
Iniurias qui ferre plurimas potest.
SApientiae famulantur emnia dominae,
Muliebre corpus molle nequiquam vocas,
Nam sapere cunctis fortitudo est maxima,
Ut visus oculi Mens ita animi est gloria.
CUm dare quis illud, quod cupis, magnum negat,
Accipito parvum; nam quod accipis minus
Maius profecto est maximo, quod non capis.
SAcrum hercle, si quod aliud, homini hoc est malum,
Quem quam videre pulchra, nec visis frui,
Quid enim requirit vita praeter haec duo
Panem ad alimentum, aquam ad bibendum e flumine?
PLutum vocare mihi Deum noli: cui
Homo dominatur quisque uti malus maxime est.
SApiens timore prosequi debet Deos;
Obscena facta verba non ferunt pia.
SIc fata volvunt consilia mala, ut malum
Pro talione fructum hominibus proferant.
VAlentiores plurimis mortalia
Sursum et deorsum Dii ferunt Sophismatis.
NOnaginta ipsi socco lusere Leporeis
In Tragica veniunt octodecime effigia.
Sed tamen his etiam sua fibula solvitur ex hoc
Comica quod magni dicta Menandri obeunt.
Si satis hoc non est, dum rides cetera, Lector,
Transegere ioci syrma suum octodecim.
QUEM quaeris, bone Lector, invenire
Iamdudum poteras bonum Poetam
Si de te bene posset hic tuoque
De sentire animo: Boni Legenteis
Rarae sunt hodie nimis volucres,
Nec sunt aucupe quolibet tenendae!
Quin si quis Bonus est reapse, multos
Corrumpit prius optimos Poetas,
Quam fiat bonus e malo necesse est.
SI vacat atque operae est, ad me, Paulline, venito,
Sigma vacat, Operis est opus una Opera.
UNdecimus liber est, Lectorem quis putet unum?
Ipse tamen tecum fabulor; unus ave;
Sed tamen hocpacto, si denum, Lector, et unum
Mille tuis dices fratribus esse bonum.
UBi superi voluere vertere funditus
Facilem ruendis aedibus causam danunt.
HAbeare iustus: in hoc studeto primitus;
Opus omne habebis indidem factum in lucro.
SPontaneae Paenae vicem imprudentia est,
Reapse caecus exstat imprudens homo:
Stulticia magna est nosse quae sint facto opus
Nec facere nota nec cavere ut est opus.
BOna in bonorum gratia et forte haud mala
Meliora qui quaerit sibi quaerit malum.
INscitia nnil quidquiam est audacius,
Bene ferre vitam qui nequit, quaeque endo ea,
Stolidi vocabulum haud beati sufferet.
SI iustus es mores tuos legem aestimo:
Ne suspiceris de bono quicquam mali;
Iniurium quid facere iustus haudo potest:
Iniusta facta sunt cavenda ab omnibus:
Iniurium esse in supplicem minime decet;
Praesertim ubi ille errore non animo cadit,
Piaculum hoc put anus esse maximum.
QUod iustum in omni vincere hoc debet loco;
Fugiens petitos, o parens, iniuria,
Cui opem parare facile quibis alteri?
Studium tenes civile maxime, tenes
Si facere nemini virorum iniuriam.
HUmanitas nutritur et producitur
Ab abstinente iniuriis irum viro.
OPum cupido maximum est homini malum,
Namque cupiens augere ab alienis sua,
Spe saepe pessum cecidit amissa miser;
Alienaque auxit propriis, studens sua.
QUicumque supposivit auro dexteram
Consilia, quamlibet neget, struit mala.
NEmo repente dis fuit, vivens bene,
Iustus etenim legente parsimonia
Paullatim opes acquirit; Unico tenet
Quicumque saltu, eripuit alteri bona.
COgnatum habere pauper haud temere potest;
Quia pertinere quisque egentem ad se negat,
Quem postulare quippiam metuit opis.
ADsit mihi tibique veritas precor,
Facile omnium negotium iustissimum,
Quaesita numquam saepe veritas patet:
Semper profecto est optimum verum loqui,
Et tempore omni, vita si quoquam potest
Ea veritate fulcietur optime.
QUi propria temere dilapidat homo bona
Eum aestimari pro beno, multis nocet,
Nam qui praeesse propriae vitae nequit,
Ser vabit ille quomodo alteri suam?
SI navigare quattuor opus est dies,
In singulos, utenda quae, seponimus;
At si senectae parsimonia usus est,
Cur non suum huic viaticum seponimus?
FElicem habere nolo divitem nimis
Qui nescit uti conditis perper am opibus,
Noli lucrum undiquaque quaerere; est pudor
Quiper nefas acquirere bona bonos vetat.
Timet male omnia ter miser, cui parcitas
Odium extudit bis amplius partis bonis.
OPes, vagum illud dictitas negotium,
Quas, possidere sivoles, semper tege,
Dominusque solus alteri utileis nega:
Si te ipsum habere cuncta possidens nequis
Quid invidebis alteri has, pater? Imminet
Fortasse sors indigniori quae alteri
Donabit ista, queis tumes, te paupere:
Quare autumo illis liberaliter, Pater,
Tibi fruendum, possidere dum putas,
Opem omnibus praestare, dites plurimos
Efficere per te, quos amicos nuncupes.
Aeterna virtus haec erit, egens omnium
Ab his beabere invicem, quos nunc beas.
FRacto crure recens melior vetere exiit Hyllus,
Optimus Unipedum pessimus est bipedum.
INgenii princeps, Grooti, quid dicere quibis,
Haec ubi ab investi carmina facta legis?
Qui puer haud umquam, licet imo in flore, fuisti,
Sed natus quovis doctior es Senica?
Verte oculorum aciem atque crepundia vestra tuere,
Heic ubi coepisti tu, mihi finis erit.
QUi tibi tantum, Heinsi, soli concedere novit,
Quantum ipse es cunctis lautior ingenii,
Te Vigil, in primis lambens modo corticis umbram,
Victoris solo nomine habens titulos,
Daphnide Phoebea saturum bene vivere mandat,
Nilolli hoc in te suavius imperio est.
AN de Grammatica tollat Communia Ramus
Nescio; de sensu Grammaticum illa potest.
FInire, Lector, si tibi leve est librum,
Incipere nobis gravius obvenit nilo,
Ut uterque iusto fine constet auctorum,
Finire nostrum, incipere sit tuum porro.
NOn est aequus Lyaeus ebrio vati
Sed esse eqvuleum potius arbitror, Urinti.
VIx duo lecta tenes nec tota Epigrammata, Lector,
Et iam cum sero res Colofone tibi est.
Quid faciam? invito non est longum esse legente;
Sim brevis? At nullus nec tibi nec mihi sim.
Quippe placent onere haud hodierni fruge libelli,
Si longum dicis, tu tibi probra canis.
ORbilii scutica si quem semel ira cecidit,
Grande habet ultra omneis ingenium Senecas:
Idque adeo constans, ut nec fervente calorem
Sole Cleonaeis sentiat in stabulis.
Quin um bram ad Virgae quid de virtute locutus,
Clunem agitat cunctis Socraticis melius.
TRes velquattuor undecim in libellis
Personaeperiere; quam Scioppo
Sangaeque, orbilioque Bauvioque
Ignoscam bene, quattuor stet istis
Si versus mihi summa Ludionis.
Mutent nomina nec sacri legenteis
QUINTI protinus et ferantur omneis,
Queis per tot gabalos adhuc profectis
Crux semper nova, taedium legendi,
Furcas pro patre surrigit ScioppI.
SObria quod fecit edicit Pumpa madulsa,
Cum dormire nequit, nec dare, quid faciat?
INgeniosa sacris texens Anagrammata nugis,
Et pro patrono quidlibet inveniens,
Non reus in rerum censebitur ille tenorem,
Nomina fatali dum excutit officio?
Nam mutata legens Fortuna vocabula Felix
Praeterit: innocuus fata nocentis obit.
NOminibus Genios patriis exscindere doctos
Castrantum in numeros pono Anagrammaticos.
UT mentem a vitiis servet pugnacibus, omnem
Scaliger impendit, stirps superorum, operam.
At dum caelesteis fax occupat Enthea sensus,
Congestamque Heros mentem obit intra animam.
Ne rude quo possit corpus maculare nitorem,
Quam lepide expurgant Loiolae Forias.
DIis geniti Heroes, magnorum maxima Divum
Posteritas, Salvete mihi: gens Martia mundi
Sceptra manu ponens, ut Dictatoribus almis
Barbaries excisa, solo capita horrida ponat:
Scilicet in vostras veniat foedissima palmas
Pestis, et incestet SCALAM Burdone nefando,
Si scutica infelix rabiosam suscitat iram
Orbilii genus, aut, exstincto Rege, culinam
Pantolabus fugit esuriens, convicia ventri
Indulgens querulo, conturbatorque libellum
Patricio vendit Eluco Sanga Bonarsco?
Quin gladium in dextram desuetaque, mitibus armis
Eloquii, instauras arma immortalia bello
Stirps Augusta Deum, Mundum complexa triumfis.
FOedo in libello, quo nihil magis turpe
Europa vidit, quamdiu libros vidit,
Una expatrata est pompa mirior miris,
Tibi, Ferine, qui suroris extremi
Coram omnibus probatus atque convictus,
Vulgaritate vulgus omne debellas.
Tribus tot inficeta, dicta defoeda,
Maleominosa, conspuenda, pagellis
Dicta intudisti plena barbarae mentis,
Ut nominare nemo, quam libet promptus,
Ea mille possit paginis, licet magnis.
SIpus professus esse naris emunctae
Mentitus, Aule, est: cur enim facit versus?
ROmara marmoreo sub corpore commoda servat,
Mille; in eis; functam nemo lapis premet hanc.
NOcteis atque dies in libris, inque lituris,
Accubuusque habitas, Orbili, et adsiduus.
Nec tamen in doctas animum penetrare cohorteis,
Grammaticum aut aliquod nomen habere potes.
Causa latet fortasse rudem te caeca magistrum,
Hanc tibi non longis dixero versiculis.
Quod cerebro mandas per nasum hoc effluit omne,
Cuius ah amissa est non tibi fronte modus.
VErsa quod in methodi praecepta Epigrammata cogis
Crede mihi, hoc purum est, Rittiliane, chaos.
Namque ubi servatus nemo est Epigrammatis ordo,
Heic demum veniunt ordine quodque suo.
TUbos per omneis viscerum ambulat lente,
Et exoleto pridiana vestigat
Concoctionis prandia extimae, naso;
Orbilius, et sentire se negat, morbi
Quid ilia urat: o Supinitas Nasi!
CUrare medicos ulcus, Orbili, vostrum,
Si vivere velis, causa nulla cur mandes.
MOnstrosum ultra omne antidea mihi saeperelatum,
Denuo, ita Orbilii palma sit ingenium,
Confecit, scuticarum haeres, domitorque flagellorum
Ante fuit natus quam bene, consenuit.
RIttershusiade, et sagax Gratere,
Victor vos Vigil hac avere cara
Infelix Epigrammatum Poeta,
Felices iubet omnium Poetas:
Verum hac lege iubet; quod orat, omne
Avobis, ut uterque se impetrare
Concedat, licet oppido et superbum,
Et praeiudicii sit invidendi:
Quale hoc quaeritis? hoc Vigilrogat, ne
Credatis se Epigrammatum Poetam,
Rittershusiade et sagax Grytere:
OWene noster, hoc rogare Germanos
Omnes ad unum te putato; cum porro
Epigramma facies Teutonum grave in moreis,
Id cautiore nare falxcices paullo;
Nescire enim videris, ut fluunt versus,
Olfacere belle quam queat merum Teuto.
QUod Batavam insiliit populator Urintius ausem,
Poenam hanc constituit Phoebus Apollo mihi.
Urintiadem numquam nisi Flandro cernere naso.
Hei mihi quam laevum numen mihi Apollo es!
SUbtilitateis assequi catas SCALAE
Nequire dicit Sanga Bombobellator.
Quis credet? unum peditum libro tanto
Qui captat, esse naris usque eo brutae.
DEmocriti puteos quid lambis, Sanga Ferine?
Cantaber Isiacus num sitit hos asinus?
PInsi in pistrino socios, Verine, canenti,
Totum istud tibi nos cedimus, et merito.
Nam qui nil faciunt, nisi, cruda farina, farinant,
Pinsi in pistrino iusque piumque puto.
LOIOLA IGNAT INOMENTULIT: hoc tibi, Sanga,
Cedimus, auferre est tollere queis Latium.
LYnceus est Criticus, tu talpam, Sanga, fateris,
Convenit hic libris Auctor uterque suis.
SCALIGER, esse potest Sanga quid acutius Ocno?
In media terra cernit opaca loca!
ORdine Arithmetico mendacia Scoppius auctor
Subducens, pendet ordine Geometro.
PLacata pariens versus Genetyllide Clarus,
Coliadae iratam caudam habeat Veneris.
FElix qui fato netriceis praevenit horas,
Nec cum suspensa litigat ante colo.
Quid tardum in vellus male gratos tenditis ungueis?
Bis meruit qui non vult semel unum abitum.
Felicem dicam non cui trieterida longam
Dena ter extenso vellere Morta dedit.
Sed qui cum vellet, posset quoque, vivere, obivit,
Quique adolescentis nomine consenuit.
MArtis profani quaque voce turgenteis
Quid inter offas grande loqueris, Orbane?
Cui magnus erit hic qui sibipte adulatur?
HEllespontiaco volucris sacrata Priapo,
Nil levisomnibus est deterior canibus,
Voce domum, ut quondam Capitolia capta, tueri:
Pingitur hac prudens iudice Simplicitas.
PAce Deum in media, quod, Iungermanne, virileis
Perpetuo Iuvenis nomine, habes animos,
Hoc tihi nunc fracto Sors invidet altera crure,
Nominibus Sortis vulnus inest gravibus.
Et quis pallentem tanto te vidit in aestu
Cui vincunt fati Vulnera Tristitiam?
AB se posse capi canit omnia Semivir Hyllo,
Ante hircus, Gallus, nunc caper et capus est.
POntia non summo dicatur iure virago,
Tot magni incumbunt cui sine morte viri?
DIcis Naevole, te virum iocosum,
Nec peccas: ioco enim vir autumaris,
Cum res pro te alii gerant virileis.
CRebra tuas laudeis Cleio, Goldaste, sonaret
Nostra, sed est meritis vilior illa tuis.
Digna tuis meritis praeconia Cratserus, addit,
Loiolae summum sunt maledicta decus.
IUrepotes summo Licinam censere pudicam
Summum saepe etenim ius est iniuria summa.
PArva quod est magnis Liba nupturit, altior Aula
Hectorea cum sit sesquipedem Andromacha,
Cordatis parvo cum omento sponsa parata est,
Scorpio sic homines et Crocodilus amant.
ORantem quisquis auditurit, Aule, Bavilum,
Conducta aure, sua nare venire decet.
NOn faciat versus cur Stovvevus, Aulice, quaeris,
De Gallo fecit serta capum Bavii.
DElius in versu faciet quid, Parce, salaci,
Dignior hoc auctor sit tibi Deliacus.
QUod vilipendI te vocabulum, Sanges,
Finxisti glorieris, est palam falsum,
Furax societas antea hoc meret longe.
FRagrare libros quid canis patrum, Sanga,
Mendaciis putere quos SocI cogunt?
MIrum est quei Polypo Ferinus hostis
Dicat Scaligerum, ut tenace morbo,
Infestari adeo, pedum cohortem
Sangae cui facile integram domare est?
PRaeteritis inhians, temnens praesentia verba,
Linguam debebas volvere in occipite.
SI genus et proavos infercis laudibus istis
Quas pro patratis vendere, Tucca, soles.
Te gracilem Crassi rumpent omenta Nepotem,
Tollere avum nolis quem male ferre potes.
CHarta perit si non auris cartacea vostra est,
Dic tamdem libro, Lector, ohe nimio.
DUdum est aedepol, o Comes Scioppi,
Quod, pro mutuo Amore negligenter,
Te non alloquor; at roganti amico
Hoc ignoscere nolle te putamus,
Spes nostras hominumque in universum
Lusisti omnium, ad usque de Batavo
Romam littore, Graeciamque Styram,
Tanto tempore tot Cruceis tulisti,
Nec tolli potes unica vicissim.
TEnebricose Clare, quid tibi parcis?
Scribanus esse, nolit aut velit, debet,
Cui pro theatro tam nitente pendendum est.
POmpeiana ferunt traxisse theatra ruinam,
Saepe, Venus donec proxima templa habuit.
Saepe cadit Clari, pompaebrevis, Amphitheatrum,
Constituet pendens auctor id a foribus.
INebriate falsimoniae poclis,
Inusitata, Sanga, quid vomis dicta,
Delir iorum messis unde succrescit,
Sociique turpeis exeunt brevi cauda?
Theatra Clartana sic frequentatis?
Sic Maleloquendi Doctor instruit Scoppus?
O inficeta natio, nihil quitis
Nisi velle solum malefacere Deum Genti:
Nam ceteroquin cum putatis ingenti
Conviciorum cui nocere Torrente,
Vestro peritis gurgite; a bonae mentis
Existimatione simplicilonge
Abrepti in aequor inferum nigri Ditis,
Ubi, sequace conscientiae flagro,
AEterna volucris, ferreos vibrans uncos,
Eviscerabit crimina superum aeterna.
Ubi Paenitentia omnis undique erepta,
Nisi Poena pura nil videbitur prorsus.
AMor virorum apertus est longe prior,
Operta quam auri vis ut infossa est solo.
SApiat necesse perparum, multum bibens,
Nec ipsa vini copia hoc facit malum,
Natura at eius qui merum in se ingurgitat.
MOlesta res est Ebrius multum loquens,
Quae nescit, illa scire seputat optime.
AUget voluptatem alma Temperantia,
Iucunda quae sunt, suavia haec facit magis.
AUdere Iuvenem semper insignem decet,
Timidus celehris nemo quispiam fuit,
Labore vaenit gloria, ignavos fugit.
IN asperis superba crescit Gloria,
Paucique forteis plurimis praestant pigris,
Animosus unus plurimis senex viris
Est praeferendus; quo pigro corpus valens?
Defende te intrepide: Mori satius bene est
Quam trahere vitam turpibus salvam modis.
REhus gerendis prima Dux audacia est,
Fortuna fini domnina Colofonem facit.
QUando necesse est omnibus semel mori,
Gratis perire maximum damnum arbitror.
Spernunt pericla magna secordem virum.
HUmana sub custode Temperantia
Secura vita est, non sinite ea inscitiam,
Magnis abuti virbus, damno virum.
UNa aquila mille spargit ignavas aveis,
Generosus unus frivolum vulgus fugat.
NOli aestimare iunior utrum quid loquar,
Sed utrum virile sermo quid sapiens ferat.
VEstis ut apta viro est non corpore longior, illud
Sit breve, sit longum quamlibet, aut medium.
Sed quae membratim sequitur de corpore filum,
Nec nimia gressus praepedit in tunica.
Sic fortuna habilis nimia concinnior exstat:
Si qua modum excedit, praepedit, non operae est.
CUi pater est dives, coniux formosa, quid inter
Maerenteis princeps semper adest Licinus?
Neutra dignus homo est, qui sorti semper eidem
Semper eandem homo volt oggerere effigiem.
CUi brevis inciso properat Colofone libellus,
Versifragum, Lector, Scoppion adsimilas.
EUropa exsilium cui debent fata, Bavillus,
Quod barbaris dat Laureas, caute facit.
Cetera qui viditV ida omnia, luscus in uno est,
Scribere centoneis pompa pusilli animi est.
SI nequeunt vates nisi poti scribere versus,
Vilius est iusto, Calliodore, merum.
CAlx veluti non est solida aut durabilis ex se,
Sed cum coniuncto firma manet latere.
Sic animi Cultus non est Sapientia per se,
Iuncta sed ut sanctis legibus est, Sophia est.
PHillis Stoica nupturit Crateti,
Agmen nasciturit Chamaeleontum.
SEsquisenex, unoque osulo, luscoque Palaea,
Cur semper pallet, Naevole? Semper obit.
NImium familiarem autumas Iocum, Lector?
Aude hosticum aliquid, unicoque degluti
Totos hiatu barbari iocos vatis.
PERIRE carmen omne si iubes, Lector,
Cum eo peribis; quis enim eris, rogo, tandem,
Si scriptitare nemo iam velit versum?
NAsiturit pater Orbilius, sed filius Orrus
Culiturit semper; mutua Grammatici.
SAcrifica in tunica, quoties procedit Oenus,
Omen habet cunctis scaevius Orbiliis.
Namque ii simpliciter pro dirapeste caventur,
Grammaticum hic tunica contegit ingenium.
NAssa bibit paullum, paullum sauffeia, sorores,
Ebria sed, Volscens, utraque semper ea est.
Hoc faciunt iuvenes qui multo pessulo ab alto
Infusum id paullum subter abire vetant.
NIl ridendo aliud confecisti, Niger, unum
Hoc nisi, uti ploret quisque, ubi te videat.
QUod vos, Orbile, dixerim herniosos,
Te cum Grammaticum cohorte tota,
Frustra irasceris; est periculosa
Cluneis hernia proprios videre.
EBrius e vitro Mortis potare sagittas,
Miratur proter pocula posse mori!
TUrpe nihil fecti, Collegia suscipite Eunum
Lictorum; nam quod fecit, id error habet.
Quod facinus? fracta non est se ditior arca,
Occidit nullum, Loiolam haud didicit.
Non alienorum perminxit fulcra maritum,
Iudicium haud fugit. Grammaticam docuit.
PUs, Scabiem, scuticas, larvas, deliria, sordeis,
Uno et eodem omneis nomineda: Orbilius.
PAlaea semper plorat, hoc facit quare?
Sepeiturit Palaea se mero semper.
UNum aliquod versus si quattuor exit: anultor
Curta perire iubes cuncta Epigrammatia?
Saevior es Lector, quovis Lictore; cruentum
Paulla in Litterula sperne supercilium.
NOn peccas quoties caedis faciem, Orbiliaene,
Pontilii, tota nam natis est facie.
NIl sine teste facit, quovis in tempore testeis,
Omnibus et factis, addit, et officiis.
Non sine teste flet, sine teste, Splenia, ridet,
Non sine teste bibit, non sine teste vomit.
Atque ubi difficileis non est adquirere testeis,
Adquirit parvos, Splenia, Testiculos.
QUi versus, Pedo, despuis iocosos,
Quod sint Turpiculi: Spadonum amicis
Scribas Carmina mentula recisa.
QUod vulpes Latio est, pro Saxone Fossa loquela est,
Fossa quod est Latio publica, erit meretrix.
Ridiculum facinus: sed vulpem Fossa Latina
Germanam in media nunc amat Italia.
NOn volumus, Scoppi, suspensum cernere te, quem
Inferias Magno sic decet ire patri.
Non volumus Scoppi, sed quod postinde voles tu,
Cum sapere occipies; hoc modo praevolumus.
EXi, Stoice, quid moraris, exi,
Exi decrepite usque ad umbilicum,
Quid moraris inepte, dum moraris?
Exi Stoice, quid moraris? exi.
NOn um quam nisi nare cernit uda
Molleis versiculos Petronianus,
Huic muce puto proseri Nepoteis.
GOldaste noster, oppido male est nobis,
Quod spatia tanta temporis procul vestra
Praesentia mihi perire cogantur.
Nec, hercle, culpa est nostra; sed mali dentis.
Adesse porro si voles, roga Divos,
Mihiperduellia dentis arma pugnacis
Subigant rogando: Namque nec deos omneis
Curare pestem posse tam malam certum est.
ORbilio enatae toto de corpore virgae
Histricem veri nominis adsimilant.
Clunibus ast nudis haec bellua decipienda est,
Venatum ingenteis ite, age, discipuli.
QUod male me unius vexet violentia dentis,
Concussum risu sat scio Scoppiadem.
Namque illi in toto est divinus corpore morbus,
Bestia nec male se sentit habere tamen.
PUlcer discipulus tuus, magister,
Longo crimine me rogare numquam
Cessat, gratificem tuo sepulcro
Quiddam carminis illius iocosi:
Non est, Orbile, me negare bello
Quicquam huius generis tenebrioni.
Quare istiuc tibi habe, et boni aestimato:
Oranti Catamito huic sepulcro
Indulsit, Vigil, hanc brevem lucernam,
Ut possint Catulique Vulturesque
Orbilli reperire busticetum.
UXorem Afer adulteram quibusvis
Momentis vocat, et nihil relinquit
Ad convicia, probra, pipulosque,
Quin tota miseram die trucidet.
Ut vicinia tota iam supinos
NinnarI sciat aridi latratus.
Atque haec crimina falsa confitetur
Ipse a stulticia redux maritus;
Hoc, Afer, tibi com modum hinc redibit
Falsa suspicione quaenotatur,
Extra suspicionem abire malet.
Vero iudicio absoluta abibit.
SUccedunt peiora malis, sublapsa ruinas
Incerto vitae iudicio metuunt.
Ut res heic abeunt, nisi summa cacumina fundo
Sors mutet, numquam laeta supervenient.
ILi odiis illi ambitione in Caesaris acti
Perniciem, patriae deposuere patrem.
Brutus amans patriae summo virtutis amore
In patriam summo procubuit scelere.
DIi tibi dent, Heinsi, quicquid Pietate mereris,
Personam a ScoppI qui pietate trahis.
INvenit Sanges VIVICOMBURIUM, ut illi
Inventis possit nempe bene esse suis.
SIne Cruce numquam scribit, Orbilus, carmen,
Opus huic Sciopii parente Lectore est.
PAllentem quoties dextre, deprendis Oluscum,
Ni caveas laevam, cras, Pontiliane, rubebis.
EUropam, Afer, amat, nisi enim est Europa Lycisca,
Cur tauro medio subsidet in pelago?
DIvinum dicis cuius moechatur, et inter
Aufidios, ipso Rege puella bibit?
Divinum dicis cui cena Laurea constat?
Divinum Stoo, Paulle, supercilio?
Ut res hae currunt, utque haec Emblemata monstrant,
Divinum possis dicere tu lapidem.
POntilius quod mecum vivere malit, edoem
Quam cum alio quovis Nobilium e genere,
Semper ob audio; nam quae causa sit, exputo mecum,
Audivit Vigilem dentibus esse malis.
MAgnum aut pusillum, Lector; aut breve, aut longum,
Carmen legendo facere tute si malis
Tibi relinquo: Munis ut mihi contra
Videare, toties singulos legas versus,
Quot litterarum conspicis not andarum
Apices mali sufferre plurimum posse.
ERe mea esse saepius legi, verumest,
Ere sed esse, legere, verius vostra:
Ego pono versus, tu legendo componis.
SAlsorum esse patrem Bavum iocorum,
Quae sunt tanta Epigr am matum in cohrorte,
Quam rarissima, sic Fides iuvetme,
Non credo; sed avum fuisse credam.
INgenium habere quis neget Opicum doctum
Ad amussim adactum, quod rotundum et exactum
Euclidiana nulla norma castiget,
Cui circulatur lingua tam modis bellis?
PRima meis iacta est bene versibus alea, Sexti,
Quam metuo hoc mala netesser a fallat opus.
Nam levitas salis tuta est Epigrammatis ex se,
Qui damnat, tamen hoc, quando notat, relegit.
Alta licet crebro puris donata lapillis
Negligit exsanguis de gravit ate legens.
SCALA Fuit superum, nunc cum se miscuit illis,
Per superos ad se scandere Scala potest.
DUm praesens terris Lux, Sole secunda, fuiste,
Luxisti superis, nunc superum ordinibus
Inditus, in terras ab sens tua lumina fundis,
Absens et praesens par tibi, plus homine est.
QUis claritatem Solis intuens recto
Consistere potest lumine? in suum Mundum
Modo receptus Scaliger potest cerni
Oculo irretorto, dum tenebat heis terram,
Valgum aemulorum torsit in latus lumen.
QUod terrestre habuit cum corpore reddidit urnae.
Nunc vere est cum nil ni Deus est animi.
SCALIGER in terris dum vixit, fata tenebant:
Nunc ille ex atavum nomine, fata tenet.
INdigetum princeps dum terram, SCALA, tenebas,
Defunctus summis proximus es superum.
PErseus hoc posuit tumulo, non Scaliger, ossa,
Fiunt sonspecto hoc Loiolae lapides.
SCALIGERI in laudeis iam non par mundus abibat,
Vivebat cunctis ille super stes avis.
Deerat enim Laus una, aliarum amplissima laudum,
Hanc cum possedit, ad sua regna red It.
LOIOLUM furias, ut scuto Perseus olim,
Virtutis fecit munere marmoreas.
GRandia si pulchris quando melior a videntur,
Prae Baccho ad gustum vestrum Achelous erit.
Te tuba, te litui delectent, barbare Lector,
Nos Chelys et blanda nablia voce iuvant.
VErsa quid in magnos ludens Anagramm at a vateis
Fatidicis aptas fata noverca viris?
Non fiunt veri mendico nomine vateis,
Nascuntur, fatis invide Litterio.
Nam tu bis denis si tres coniungis, an istis
Fata put as vatum condere litterulis?
Qui mutuum dat, Arriane, maiori,
Stoam fatetur, nam perisse iam certum
Uterque divis iniputat, sibi neuter.
DUm iam quisque Maronis ad libellam
Centonem exigit aridum Poeta,
Hirsuti ingenii, perire cuncti
Pro fama in veniunt; Monile Adraste,
Aurum Virgilius, tuum, Tolosa, est.
TReis quondam excluso nati dicuntur abovo,
Leda Iovi peperit cum tria Veta Cycno.
Phoebus Olorina decepit Pallada pluma,
Cuius ab Ovo iste est editus Ovidius.
OCulo binniente lusca quem videt Phillis,
Nasique quem baubantis Orbilus ronchis
Salvere mandat, tertium hi in diem aegrot ant.
ESt perduellis in statum ordinem rerum,
Seu pater avar pom a portet Autumno,
Sive hieme glaciesrigeat horridia,
Caniculares semper haec dies vivit.
LAudare dicunt Loioliticas tribus
Sub alterius nomine.
Mea publicata carmina, et lauti iocos
Censere nasi Scoppium,
Me miserum! id illud maxime metutum erat
Mihi meisque gratiis.
Nunt interibit optima Victor side,
Mal perire non potens.
OPulenta quoi non Oppiana dicetur,
Hera dentium trium; trium imper atricene
Quam penularum nemo nescit ingenteis
Peditum cohorteis pascere, et sua impensa
Exercitus, num erosque, et ordines densos,
Nutrire solam, et sanguine illud hostili?
QUi flammam, Vola, dictitas Neaeram,
Qua totus caleasque, candeasque,
Et febri interea mala obrigescas,
Bellum consilium cape, ut malignae
Opponas aliquid lui, Neaeram
Combure et bibe, febris interibit.
LUsca labella tua intueor cum, blanda Neaera,
Extemplo blaesis occipio esse oculis.
THessala ne Lunae spum as deducat ab astro,
Nec iam herbarum habeat tanto ea opus numero,
Incantet nasum Orbilii, unde, ut equo a Troiano,
Omnia monstrorum monstra venire queunt.
MErcurium Veneri cur non finxere maritum
Prisci homines, vatum gens oper ata operi?
Cum sine lucri nil velit aut Venus, ausit odere?
Dignior hic Martis sit framea hoc thalamo.
SIt modus in rebus vel non si, nescio utrumque,
In verbis certe iam modus esse nequit.
TRanssertos alio melius florescerer amos
Vitisator vulgo iactitat Italicus:
Sic hodie in famam sponsi tramissus adulter
Supposito vateis epprimit ingenio.
OMnia, Prisce, avidis Sors eripere unguibus apta est,
Solum te tibi non Sors potis eripere est.
SIsunt frigida, Lector, hoc Poetae
Prosunt carmina, dum involat papyrum,
Frigusculum, exoner atur hoc poeta:
Sin ferventia, tu calere magno
Damno versisicis voles iocosi.
Namque is postidea futurus est nil
Ni nix Gallica, vel Bavo, aut Scioppus.
QUoplura facies carmina, o Bavo noster,
Hoc esse turpior videberis vulgo,
Verum mihi put abere hoc magis purus,
Deplenda namque, quamlibet queat serd.
Tandem est Mephitis et Cloaca rythmorum.
QUam messem Hellebori Themison confecerit hornam,
Ex Hornis vatem noveris adspiciens.
UTmusca quondani, cum caletur maxime,
Procax, amara, multipes, cadaverum
Lurore pinguis, tenta tabo caerulo,
Numquam vocata ferculis hospes venit
Sibique partem maxime placit am insidet,
Ubi amovebis, frivolum stridit pecus.
His horna messis moribus Poetica
Nil pensi habere, susque deque credere
Huic esse cuncta, qui queat versum mode
Ferruminatis pauperem talis male
Obvomere quoivis, rusticis que ructiobus
Baccho pudendum, despuendum Apollini
Hiare lacero carmen exsuccum sono.
Quod si insidentem quapiam muscam velis
Locis movere debito melioribus,
Iam tum anteparta Gratia omnis inter It,
Conviciorum molibus plaustralibus
Eumolpidarum more bacchantur senum,
Cavere porcos mugienteis non queas.
Quod forte simplex si domesticum canem
Nutrire possit quispiam potens, dato
Ut lixa signo convolant, ut vultures
Ubi cadaver viderint tabor recens,
Ibi inter ipsos offa cum pugnas movet
Risum tenere Crassus haud possit tenax.
Ut prima quando porta Matutae ad iubar
Suilla saecla mittit ex harae situ,
Trudunt ruuntque grunniuntque barbari.
NOn canit argute, sed coniectanda propinat,
Est aenigma Ovveni non Epigramma liber.
UNo vis, Maro, verbulo minuto
Trinum dicere syllabarum, in uno
Quo tetus soleat perire mundus?
Unum dic, MARO, praeomnibus; tenere.
VIxit pessimus integer Viellus,
Quasso e cruribus altero, bonescit,
Ut fiat bonus, ossa cuncta frangat.
QUis damnat a anima Stygii sub sceptra tyranni
Non putet insanos vivere Amorisequos?
Quinquaginta annos pereunt in Amoris Amore.
Ut possint una vitam habuisse die.
ORbilium esse boni quid mirum est, Pontice, nasi,
Particio natus qui suerit Bonaso?
QUod nos ludim us in ioco atque vino,
Istud si male, Porcule, approbastu,
Tu ludas, licet, in coco at que fumo.
NE constet gratis irato, infamia, nummo,
Ne det, uti sic de, Poppiliana, dabit.
QUod impiorum magna turba Cantorum
Illota monte sistere audeant Phoebi
Vestigia, eque faece nat a tonstrinae
Persona vatis simulet enthei vultum,
Quoi vindicabis? quae luela? quis carcer
Quis uncus aut quis gabulus, aut bicepsfurca,
Eqvuleus, aut fidicula, tanta tormenta
Parare possit his ut aequa sit Poena?
Mehercle, nulla; restat una, sed longe
Dictisque cunctis saeviorque dicendis,
Hanc ubi minantem vel procul vident larvae,
Tremore pallida membra diffluunt diro,
Et impiarum Codices liturarum
Tortosque multo sanguine in librum versus
Sudore delent proprio; atque traducunt
Tot inlocatas versibus pigris nocteis,
Immanis illa Poena quae siet, quaeris?
Atrox luela prorsus atque inhum ana est,
Vix efferenda mi; est silentium o Ritti.
SParsa quod in vulgus nonnullo Epigr amm ata naso
Nobilis auctoris nomine destituam.
Nec caret hoc ratione bona: nam, tempora ut haec sunt,
Utque suo ex merito saecula versificune.
Nomen habent hodie; nisi nomine, nobilis auctor,
Carmina destituam, nomina prostituam.
BIs senus coquitur magno fervore libellus,
Praetoris longum theta habet heic Epulum.
ORe olido bilem semper vomiture magister,
Syllaba peccabit quando eris Orbilius.
NEc male nec bene olent Sanga deliria, ius est
Pro cerebro in capite est stercus ei accipitris.
SAnga nova extundit VIVICO MBURIA, Baudi,
Legitime; verum corpore non animo.
DUm vara sequitur vibiam, nihil censes
Nos facere, Sanga? tu tamen per is recte.
PIndarus est Aquila, et celsum super aethera vectus,
Pro Ganymedaeo lucenteis corpore versus
Tans Lunae imperium regna in Iovis invia sistit:
At cum magnanimo vicit loca tanta volatu,
Haerentem in cauda volucrem, quae Regulus audit
Non sentire potest. Teiae lascivia Musae
Dircaeum dulci tonitru modulamine transit.
DUm, sibi patronus, delirat tramite prisco,
Fortunae palmam nobilis error babet.
Denique, cuncta audens nil non, se principe, praestat,
Flaccus: abi an tiquis dic eum iniquum atavis.
TRans mare vecta Venus tali sermone Latinis
Adsuescit numeris, queis sua furta canat.
Disce Deae ingenium persatile, nilsibi salsae
Abnegat, in nigro sic cubat alba toro.
PRorsus uti picto Libertas proruta Magno,
Servileis posuit romula in arma pedes.
Sic queis fata locis, Equitem vetuere Maronem,
Evadit Lucae vis bovis, Anniades.
MIncius in ripis cantanteis pascit Olores,
Seirenum celebrant Carmina Parthenopen.
Minciadaead ripas natus Maro, Parthenopaeis
Occidit in pratis; nil pote prosperius.
MElliquidum sine cerai lentore tenacis
Dignum ego te antiquo carmineprodidero?
Nil adfectando, verum omnia nactus amando es,
Naturaererum Delicium ingenii.
SCoppi, de Scopis ut sit tibi nominis omne,
Quo suspendaris Htibi relliquum est.
NObilium, Victor, iuvenum quota pompa, quid inter
Versifices surdos nomen habere opus est?
Huc ventum est probris ut nemo Nobilis ausit
Versum aliquem doctum didere in ora virum.
Nam tapi ale penit sacinus, cum Nobilis audit,
Bilovii vaetes creditur esse patris.
CUm Batavam auriculam fatuo sale Urintius urit,
Non mihi iam Flander, Regulus e Phrygia est.
QUod capite semper Libs oba mbulat tecto
Scabies, petigo nulla, nulla porrigo
Hominem occupatum demoratur; auscultaet
Sibi recit anti, quos probet sibi, versus.
URintius ULatium si ponat, Taurus in ore est
Germano: Iratus si mihi ob hoc meritum est,
Qui Vigil autumor, ULatium mihi tollat, acutis
Cuspidibus pugnax Teutoni Echinus ero.
FOrmosam sponsae spienti praetulit, Aucti,
Pellem non hominem Cassiodorus amat.
QUi superas nostros doctorum Epigrammate lusus,
Vis etiam in Librum Lector adesse meum.
Non consultum illud factu, Friderice, Poetae est,
Lectorem Lector versifici anteferat.
POrtaei lacrimis turget sipagina, dic cur
Lectorem poscat ridi culi ingenii?
FEbri aras posuit quondam Mavortia Roma,
Sacrifico huic fuit hoc Musae opus Orbilio.
ALlia cum coepis loquitur Veiento priorum,
Evandroque notat carmina Grammatico.
Tamque atava multum pro rusticit ate laborat,
Ut putet intonsi filius esse Numae.
Ostolidum facinus, prisci fermone loquentem
Nullius agnoscunt temporis indigenae.
An putat antiquas functis superesse Poetis
Auriculas? fuit his qui canit auriculis.
POndera qui nosti sectarum cuncta, Sarini,
Dic mihi, quot plum as Stoicus aequiparet?
QUilatus amici laesit impio versu,
Sannisque parricida turpibus frangit
Sodalitatis iura. Moribus sanctis
Suas inurit arrogans Notas lictor,
Huic pro sodale solo Hyaena contingat,
Nudum que Tigris feta prendat in silva.
Hic in senili denuo puer barba
Grammatica cum praecepta, prorsus edocta,
Lassarit uno spiritu, impie forti;
Ut nec mereri quip er int magis mirae
Supplicia dirus cum Scioppio Clarus.
Bonarsciani pompa Muneris prima
Catullienteis clune pascatu utroque
Socium maniplos: ista summa Poenarum est.
ORbilii nasum pingas qua in imagine quaeris?
Balenae quaeras mentulam, ibi invenies.
BIs senis Epigr ammatum libellis
Duro Urintiadae et par um Scioppo
Praelonga numerosior litura,
Queite, Lector amice, iam salutem?
Nullum ter tribus et tribus libellis
Infar ctum hactenus extuli, e sepulcre
Cuius non tria possient renasci
Gratis carmina Gratiis canenda.
Nunc te protenus Herculem saluto,
Si non Hercule fortior quoquo ipso es,
Excetras pote ter dom are ternas,
Qui tres ter tribus addis in triumfum.
TRes me, Nastrice, virgines sequuntur
Quaqua collubitum ambulare vorsum,
Hoc tu rumperis, et doles, et albes:
Tres te, Nastrice, Virgines sequuntur,
Hocrisu emorior Vigil iocoso.
Illas treis Helenas putare Zeuxis,
Istas treis Cacodaemonas Durerus
Possint, Nastrice; par utrique nostrum
Sectae conciliant suae Minerul.
SI brevis est versus, quid librum, curte, moraris?
Quam brevis est? dicis. Ter lege, corripies.
OLla anus est, negat hoc: et non anus ollaputetur?
Nec catus hanc, nec fur, nec parasitus amant.
NEcitharae ad norman Rufus videatur asellus,
Mulari totam iudicio edidicit.
LEida viris opibusque, et multan obilis arts,
Inque una Hispanos obsidione domans.
Te Vigile e forti genitus Germanide, magna
Nobiliorem atavum spe ingenii supper ans.
Viginti annorum iuvenis sine veste, salute,
Ignotus patriis nunc tibi nominibus.
SCALIGERI in caele quia Iam mens sidera adauxit,
Viveret hic, poteras nemen habere meum.
HEinsi, Heinsi, facinus novum atque magnum,
Quantum cumque potest grave, et superbum,
Dignum que Hercule non nimis iocoso,
Audi, audi, cito: Stoicus Scioppus
Fe'lando Orbilium, facit libellos
Mulgeri quibus addocetur hircus.
TAnta tatas gestat quant as ut nesciat ipsa,
Sed cum sint tantae, quantae, Aper, haenequeunt.
MUlta duodeni servant Epigrammata libri,
Quaemeliora oper a per sacili efficiam.
Sed sua Crux Sangae, Claro, Scorpoque, Bavoque,
Sarta uti servetur, tectaque, sic abeant.
DUra fronte legis brevis libelli
Nomen, Lector amice, ni bis octo
Demptis quattuor, hoc libri refutant,
Qui libri bene maximi vocentur.
Quovis tempore tu, vicem superbis
Sis Lectorculus istius legentis.
HIc brevis hic longus cum sint, ne dicito iniquos,
Aequi sunt libri pondere, non numero.
QUid duodenorum percen ses corpora fratrum?
Hos tibi dat pro uno Bibliopola libro.
MUltum pumice tersus impudico
Hic nobis erit ille Martialis,
Praecuius salibus, facetiisque,
Ipsum nautea nectar est mariuna.
DUm non-dividuo solidum coniungit Orillus,
Moechatur coniux mollis Arithmetici.
Regulanon iusta est, lectus tibi peccat in illa,
Ut constet, solidum tu ingere dividuo.
NE sis molestus Orbilo domi, aegrotat:
Nasopuerpera est magister enixo,
Suos libellos Scoppus unde com mendat.
BAvvo sibI Mopsum fecit, quem carminerumpat,
Mopsipor ante fuit, iam est Bavo Mopsipater.
SAngae, Scoppiadisque, Bauvilique,
Clarique, orbiliique, Delriique,
Mi sunt nomina, syllabis recisis,
Hoc praelonga, alio lepore curta,
Non est, Lector amice, quod Poetae
Victoris, Vigili, imputes, nepoti,
Hoc mores faciunt tenebrionum.
MIrum est Cocos non esse plurimos vateis
Qui vincla tanta piperis et croci absumunt.
NOn dormit, Scoppus, sine latr atrice catella
Cum solo digna virgine secubat bis.
QUaeris, quis meus est Poeta? Lector,
Quaero, quis suus est Poeta, Lector?
SIc sunt Fata, Vigil; dolere disce,
Nil hoc ingeniosius magistro est.
Si mollem rosa lectulum coronet,
In vino atque ioco Poeta semper
AEtatem exigat, incubetque morsu
Mollis Laureolae, Bavescit olim.
Non est stertere, Fata quoi rebellant.
Nil fortuna potest docere maius
Quam ne quis sibi credat. Hoc periclo
Nil est tutius in labore vitae.
DEfunctum patrem mandas, Fillane, valere,
Tupoteras nascens dicere; Mater ave.
HActenus adspir at felix Fortuna, deinde
Ignotos inter barbara fata sequor.
Tende aciem in Fulmen, Victor tibi, Lector, in illo est,
Sic hostem contra se Vigil arma movet.
Hactenus in patria dulceis amplexus amicos,
Dulce seronat a Fronte canebat epos;
Dein procula Charis, inter peregrina pericla
Quid mirum raro, si domi habere puter?
Ite tamen versus atque ora domestica quondane
Fingite, pro notis Lector habere potest,
Quos amat, et salso necquicquam aequare Saloni
Adsolet: at vostrum laudo ego iudicium.
QUadringentorum lurco bonus, AEmiliane,
Quadrato quis te ventre hominem esseneget?
QUi simplex comedo patrimonia lauta profundis,
Rem facies cum quid salsius, esuries.
BArbata Capra vexat Orbilum; morbi
Quid hoc rogatis, o domestici? est uxor.
NAsosus Orrus, ventricosus Orranus,
Cerebrosu horum genitor, OrbilI pullus,
Quod hos putabis, o Petosiris, porcos?
FUlgur Amor: nil non veniens penetr abit uterque,
Vulneris abscedens delet uterque notam.
AGe cuncta caute; Cauta non egent poena,
Non advocato, vita quos citra in portu est.
LEctori vates, properi Colosonis amico,
Parce canit: Bavio ille, est modus in Scaphio.
BEllam uxorem habet Auriens; fritillum est
Pertusum, rapit omnia ebibitque,
Huic vicinia tota iam caducas
Lassa est tradere tesseras locato.
QUem specus ingenio deiecit, U Vovure, Trophon I,
Petron I genium reddet huic speculum.
LOquax Fabulla. plena turpibus rimis,
Nihil tacere poterat, eloqui cuncta;
Modo ubi Scisppus habuit hanc semel, muta est,
Suumque nomen atque matris oblita,
Non ergo mentula est, Scioppe, quam dicis,
Sed pestilente sidus hosticum crine.
PEra polenta, tribon, faciunt si, Galle, Poetas,
Carior est iusto hunc laqueorum annona per annum.
QUi Scholam in Orbilii venit, et qui atra antra Trophon I,
Postiden ei, quamvis ante cati, sapiunt.
QUid imminutum crecit e suo ventre?
Davus es, Licens, non Oedipus, tua est virge.
LAureola adslavit si quem Baviana; tacendo
Iam non est; cedit mente sua, et loquitur.
CUm certent Tragici, nec his, pudore
Salvo, ponere iam queamus hircum,
Ne quic quam tamen hi lucrentur, unum
CompendI facinus mihi est repertum:
Secto ponere ad aurem utram que naso
Cornutum Orbilium magis facetum est.
OMnia qui carpis, nulli placiture, quid inter
Sceptice, te atque omnes sit, tua secta docet.
CUm Urintius Lernutium tagit palpo,
Gemmam esse dicit e luto relucentem,
Verum, hercle, dicit; ipsius lutum versus
Lernutius Smaragdus est Poetarum.
CAdmit silia nupturit Melonis,
Exspectes Epigrammatum puellos.
HErcle virilem aliquem nasum tuum ego, Orbile, dico,
Vir certe in caelo talem Ophiuchus habet.
TRans Cancrum loca Sole mero tosta esse feruntur,
In queis natus homo nemo habit are queat.
Grande operaepretium sit eo exegisse cohortem
Stoicidum; gens est frigore tuta suo.
Caro pulvere quod docent magistri,
Cum caelum radio brepi figurant,
Orbem Delfica cum gerit novenum,
Relonge facili magis que vili
Monstrare Orbilius potest Sophista,
Atque hoc pulvere firmius caduco.
Uno huic crebrior exar atur orbe
Res vilissima, Nasus, at que constans,
Quam mundus, mare, et astricae choreae
Quas pingit Radio solen Sophista.
SPem contra si quid tibi desper atio singit,
Ingenium Fortis, Lector amice, vides.
Rem contra siquid sperum tibi fingit imago,
Ingenium ex te quis discere, docte, tuum.
Proin Spem, Rei iungas, sortem que in im agine lustres.
In ten ni per te porro perire voles.
PUgnax aedepol est homo Scippus,
Cum fero gerat et soloce ligno
Hostis proelia verbero, Scioppus
Firmo corpore vaepulo resistit.
SCALIG'ERUM ferro frustra genus, Adria pugnaas.
Prosequeris, semper flos novus inde oritur.
REGIUS ut CAESIFLOS hic modo Germinis exstat,
Mundum onenm amissa qui tenet Italia.
BArbarus ingenio, Marranus stirpe, Beanus
Eloquio, de se Barbaria ut loquitur.
Grammaticis quem ne grandem fateare Beanum,
Exciso virgis podice, Sangarogat.
Virginal ingenuum, Famam Scalae, impetit audax,
Verinux varo nomine; recto asinus.
Sic veniunt fatis fatorum conscia dicta,
Restat ut a tantis pendeat hic titulis.
HOc variis animal pictura coloribus Iri
Adsimilat, pluvii quae Iovis indicium est.
Non aliter mala cuncta per hunc in saecula, quamvis
Versicolor mage sit, Lector amice, ruunt.
Tu tamen e cunctis sepone coloribus unum,
Atrior hic quovis intus homo AEthiope est.
UNa puella fidem si servat, Castrice, pactam,
Servatam toti, astrice, dic generi.
QUid faciam nunm aliquod, qui risu pleraque rumpane,
Parceodiis, Lector, non sum Anagr ammaticus.
Sin, versum unum aliquem subducens, Sanga, Catullo,
Prima in fronte libri. sit Canis in reliquo.
QUare Scopiscus ter denos, Aucte, libellos
Edidit? hic unus huic dolus est ut edat.
PUdet, profecto, saepetam brevis versus;
Saepe erubesco cum iocosiu quiddam
Socium lepores aut serunt Magistrorum,
Statim, insicetus, immines truci ferro,
Caudamque resecas, Lector; an brevicenses
Inesse cuncta' Martiale si longo
Nil scisset indulgere Roma, Salloni
Nil invideret palria Graeciae salso.
Tibi displicere sibrevis nequit versus,
Longum morarinon iubet pius vates.
Finem ordium que Car minis legas magni.
Sepone medium, Virgo sic manet versus.
GRandem uterum gerit Orbilius; post quattuor annos
Quae tria sunt faciet quattuor hic genera.
POscere ne veniam, Caper, ad te rere quid? unum est
Ne veniam, Caper; ad te, mihi da veniam.
EUpilus es Graio ad semissem nomine: frustra:
Responset capiti ut nomen, eris Tripilus.
QUi Melior dictus sacri in Baptisin atis usu es,
Quando Bonus fueris dic mihi, Paentolibe?
NEssus, nassa, Oleus, Burrus, Marrusque, Nepusque,
Hastilio, Iurognus, Friccius, et Salius
Quod nullo vivant nobis Epigrammate dicti,
Toti in fermento et bile iacent streper.. [(reading uncertain: print blotted)] .
Quis queat, o miseri, tam ferrato hepate naesci,
Qui vestro, vates, sit satis ingenio?
Hoc tamen a nobis, donec meliora parantur,
Quisque rata pro se parte, referte domum.
Cum Bavo, cum Sanges, cum Scoppius, atque Bonarscus,
Atque horum instar habens, dicitur Orbilius.
Dicuntur simul, atque ex asse Poemat a iustis
Detrahere ad sese sunt pote vindiciis.
Nessus, Nassa, Oleus, Burrus, Murrusque, Nepusque,
Hastilio, Iurognus, Friccius, et Salius.
CUm dormit noctu meditatur Scoppius odas,
Famosi somni quis neget hunc hominem?
EXspectamus idem a sum mo minimoque Paeta:
Decelsa incassum, Scoppe, canis cathedra.
QUid naso iuvat, Orbili, severo
Ludentis pueri notare versus?
Hi sunt slore mero editi, et fatentur
Quovis carmine nobilem Poetam,
Cui nec Laurea verticem BavilI
Nec linguam temer avit aridorum
Fallaxregula Grammatopatacton.
Tu tussi misera et siti perenni
Nil ni pulvereas coquis cloacas;
Quod nasi ad Genium tui necesse
Si sit seribere nobilem Poetam,
Profractis grave syllabis avorum
Herrer iudicium: hi Gradivi ad Oestrum
Sueti vincere barbarum maniplos,
Qua me fronte fernat, suum Nepotem,
Imbelles male syllabas necare?
MUltos iactat avos, et recte: quomod avo uno,
Cui tot suntpatres, sit satus, Oscipius?
EXhausta est Epigrammatum supellex,
Exsucco calamus stupet Poeta,
Istud credere si volunt legenteis
In primo interiit Poeta libro.
NOn sum carmina qui queat, velitre,
Se censore probata velnotata;
Hoc dicam tamen, o Gytere, nolis,
Ista congerie Italum, Poetas
Vix triginta habeo satis Latinos.
CUm Bavio Scoppus, cum Sanga Clarus asello,
Pensibilis naso tota quadriga tuo est.
SCribere me verum est, Epigrammata condere, falsum est,
Hoc est Lectoris, qui bonus, officium.
ADeste culi, quotquot estis, ingenteis,
Ubique quotquot genitum estis ingenteis,
Ferrum est in igne vestrum, ubi in Schola testo
Orbilia facies, esse suscipit naso.
PAtrem putatum quodtuum, Orbill, quondam
Fuisse iactas hominitectum, id est falsum,
Nil ille praeter nasitectum erat crudum.
MEtus parens est aulicorum aedulantum,
Sed esse Benevolentiae haud potest mater.
MOnstrosus dictis factisque homo, subter humum istans
Defossus saevis unguibus Eumenidum est.
Bis periit, primo cum natus; deinde, receptus
In Stygias quando est, ex Acheronte, domus.
Nec vixit vivus, nec vidit visus: in una
Contrivit Stoa marmoreaem qui animam.
QUodte asinum dixifalsum est: hoc, Sanga, satemur,
Cerbertpor: sed tu latra alibi melius.
INter sagittis, Arriane, certaenteis
Schola, magistros, otiante sub virgis;
Quaeris modo esse quo queas satis tutus?
Periculosum est, ni scopum ante consistas.
QUis facinus tantum, tam immane, et barbaerum, et atrox,
Et numeris cunctis audiit horribile?
Quinate dispansa virgas spectabat Amillus,
Discipulus magni Patrius Orbilii.
In faciem, in vultum, in frontem, in nasum, inque Magistrum
Ipsum omnem, facinusprodigiale, cacat!
NIl fortuna queat, nisi sit mutabile numen,
Sed, quod mutatur, numen habere putas?
Omnia sed sursum atque deorsum agitansque, ruensque,
Stultitiam excusat, dum Deafit, hominum.
CIrculus in vita vaga vota vor atque, vomitque;
Ebrietas Sortis pompa malorum hominum est.
QUid miser instabili dicis convitia sorti?
Quando redibit, erit ni, miser, instabilis?
PAgina quottidie tuasinon crescre debet,
Anno comburent quid, Bloviane, coci?
QUidfacimus? medii hoc dictum scis, Luscae, Petronl.
At tu cum facias omnia, quando facis?
PArvifilia Noptici Terilla,
Magnos, quos amat, haud parit: pudicae est.
SToicus, ut purget mentem, non supplicet ulli
Anticyrae, caelo huic est opus, aut dolabrae.
CUm pueri mores indagat, abore, Magister
Orbilius, nullas, sumit, Ovvene, notas.
Sed nate distensa speculatur in intimacordis,
Atque illinc mores ingeniumque bibit.
Et mirum hoc adeo est? Vesica iudice certe
Sic cernunt morbos Hippocratis pueri.
DIsticha saepe legis; duo sisunt, saepius illa;
Si tra, quam saepissime; at, es malus, omniae perdo.
EGo iocabar cum, Scioppe, laudarem
Te cum sorore: stulta, tu putas verum!
CUm cogitabis, innoceisque corrodes
Ungues, peristi; iam sapit Bavum versus.
REs verba sequitur; scitum Horatii frangis,
Sine lite, Troppiane, vapulans sponsae.
SCazonta fregit impudens procus furcae,
Vult duci ad illam ne pedes suos laedat.
PErlepide dixit qui dixit, Scoppiadem esse
Ut non sit; pereat cras, hodie ille ut edat.
VIctoris patrimonium iocosi,
Salve, villula: te Vigil salutat,
Agnoscis dominum? o lares beati,
Verso nomine nobilem Poetam
Exosum strepitus fori; urbiumque.
Grato tu gremio rape in quietem.
Hic diri, meditabimur, Scioppi
Ut possint meritis sui perire.
Heic, quisquis faciet male orbe in omni,
Aut dicet melioribus; Scioppo
Pendenti faciet palam secundas.
ME miseram quovis gannit quod Tertiae verbae
Verum est: noctu se miserat in stabulum.
INvidiae, si quid mereor, suavissimer Lector,
Virtuti adscribo prospera nostra tuae.
SToicdum columen quartus Cato, carminarodit,
Marmore nedentem laedam ego, cauto opus est.
QUisquis basiat, Auctor, Aufilenam,
Paganum puto: baesiat Colossum.
ALlia, quae Orbilii naso nascuntur in imo,
Pro quo sint quaeris? lumine Stoicidum.
ORbilii nasus cur tristi schemate pallet?
Rinagram (ne quis dicat ei,) patitur.
SIngula non bona sunt; tamen omnia, Lector, amaebis;
Vendentur cunctis singula carminibus.
SI quando duplicem vis, Paulle, videre Bisontem,
Stapone Orbilium spectat ubi is speculum.
UT cane qui morsus rabido, timet efferus undas,
Sic naso tactus Grammaticam Orbily.
NOn pro stipite, non cruce, aut veneno,
Aut flamma, aut gradibus Gemonianis,
Aut unco, aut male, culleo, tenaci,
Luscus fur tiniet iste: pro Scioppo
Haec ludibria sint; meretur iste
Nil, servo, nisi, Schem ate in Scholarem
Poenam Grammatico dari Magistro.
TAm saepe nobis quod, Magister, auscultas,
Tuas frequenter incinentibus laudeis,
Ignosce, percam cauda sequitur haec nasum.
NOn sine te finem Lector, liber ullus habebit:
Vis ne valere mihi? mevolo; Lector ave.
SI quartum et decimum tenes libellum
Lector, nil timeas mali, valebis.
PLacata uxorem duxit Genetyllide Flaccus,
Sollemneis iniit provida nupta toros.
Nil penitus, veteri ritu sanctum, aut vir omisit,
Aut iusto fecit pronuba deterius.
Non taemen exscendit de tellure ubere fructus,
Haenc quaemvis subigat sedulus Agricola.
Unum abit in culpam, nescivit sponsa maritum
Invito natum numine Coliadis.
QUod multa tactus tibi magister ignoscat,
Da missionem, Vigil, ineptiis nasi.
Si persever as: scito; nemo tam cauda est
Quin caput habere vapulando sentiscat.
LAR CRUCIS est Bonasus, qui Clarus in Amphitheatre
Voce notha, lemurum pompae, Bonaerscus erat.
Ne genius Furcae, Gabalo ne desit, in uno
Et genius Furcae est et gabaeli Bonaso.
TAm lepide vertis Graios, Scorpisce, libellos;
Vertere deglubens nemo queat melius.
QUid carminabis, o Bavile, plorante
Lanam Minerva, quam, vireta pascentes
Castalia, lepidi Apollinis ferunt agni?
Pastor poeta habilior es subus, mule.
OHe, Bibliopola, Lector ohe,
Ohe scrinia, pulpita, et cathedrae,
Ohe iam canit ipsemet Poeta,
Sed nondum invidus, hoc moramur ohe.
QUando satisfaciam quaeris tibi, tanta, Sioppi,
Qui audisti in nostro, crimina vestrae, libro.
Nescio quo pacto: sed sic, puto; cum geminando
In te aliis dictis dicta, nimis faciam.
PIndaricos stringens Latio pytismate potus,
Deplerunt fontem qui undique Castalium.
Frustra operam a Musis, Vigil, atque Apolline poscis,
Ebrius ille has cum fratre sitire facit.
AUdisse quisquis Scoppium perorantem
Dicit, Sabine sine pudore mentitur.
Numquam audietur vel, Sabine, perplorans.
CRas laudaturum te dixi; nomina lenta
Accusas; quando hoc cras orietur? ais.
Non oritur, Licini; sed pridie id exiit illus
An mores vestros, underedire nequit.
IN me si ludent, Scoppus, Bavo, Sanga, vicissim
Plurimae, quos nobis crebrum Epigramma notaet.
Ludere, nil ultra, poterunt; sed lusibus istis,
Ulciscor rerum queis ego prodigia,
Ipsorum e meritis non mollis aculeus in stat,
Hunc contra lam bant, si bene quid sapiunt.
PRodigiosa fides, et Thuscis digna libellis!
Uxorem duxit Stoicus, et molitur!
PArum faceta si putas, salax Lector,
Epigrammata ure: sed cave indidem fumum
Cornicis oculos ille figere adsuevit.
AD tumulum LipsI passo quae crine? Vetustas
Quae sedet inculto pectore? Roma Dea est:
Moribus Antiquis divam qui ornavit viramque,
Pro custode potest functus utraque frui.
SCaligeri tumulus Victoria temporis alti est:
Hunc heic qui quaeris; Lector, ubi invenies?
TEmpora dum mendosa suo dat Scaliger aevo,
Et convulsa aevi vortice restituit,
Destituit vitaem: sed gratus temporis ordo
AEterno florem dat medico proprium.
OMnis tutoreis iam quaerit, Castrice, mundus,
Sed dare nemo potest, nemo sat accipere.
QUi pede mortali LipsI vestigia calcas,
Audacter quam vis nitere, si Deus es!
QUid magnum in titulo iactas, Puteane, Magistrum,
Omnis abit tantum si liber in titulum?
ANtiquitatis norma, temporum Rector,
Libris perennat, corpore obiit: aeternus
Deglutit hoc, hos servat ordo saeclorum.
MAgni parentis Victor, omnis exempli,
In te exiisti, sic lates, tui Victor:
Obiisse qui scit, interisse non credit.
SCaligeri virtus Scalae pater esse nequivit,
Posteritas, cur hoc? quaeris? erat soboles.
SCaligeri Italiam ferro vicere; Nepote
Uno omnes victi procubuere suo.
Bella, putas, Lector, civilia? nulla fuere;
Ingenio Arma premit vividiore Nepos.
SCALIGER heic Iosephus habet, mir are iacentem
In tumulo, Lector; qui cadere Haudpotuit.
TRes Opeprogenitos vetus est mentita Vetustas;
Saturno nati quattuor exstiterunt.
Iuppiter est princeps, qui terram atque astra tuetur,
Neptuno cessit vis maris aequorea.
Regnae tenet supero procul a Phaetonte remotae
Orcus, et infernos ius habet in populos.
Temporis imperium Iove Scaliger attinet aequo,
Saturno liber est Scaliger iste Nepos.
SAturni sobolem quod Scalam, Scoppe, celbrem,
Nativoro, dicis, fabula digna sene est.
At quem non potuit Tempus glutire; manebit,
Saturnoque liber, Scoppe, superstes, erit.
Nec miror rem istam, potius mirabile; vostrum
Saturnus librum, quoi nate despuerit,
Quem glut It num quam? Solve hoc mihi, Scoppe, valebis
Esse in Saturnipodice Rex Lemurum.
MIr aris rara esse boni, Phryx, car minagustus?
Causa paetet; rara est ingeniosa gula.
AUtumnitate triga Carminum quavis
Bona provenire vix potest; dolent raro
Messem horum haberi divitem: Gula est nequam.
TUrpia si irrides, medio cria condere rarum est,
Salsa nimis nemo, Lector amice, capit.
Quid faciam? omnem uno contundam ut nomine massam,
Pro vice mortarI qualis erit ingenium?
NOn inagnum officium ScoppI tibi, Natta, videtur?
Publicas humani qui iocus est generis.
TRes ubi sit caeli spatium, non amplius, ulnas,
Ne quaeras: camurum nasum haebet Orbilius.
BErnartI in Scholiis, ad magni scripta Papin I
Ingenio paullum qui breviore venit.
Cur atiquid lautum est, ut Tessara, Vitta? fusse
Cognatum LipsI dum crepat, ipse docet.
LIpsiadae dicunt quem successisse; Rubeni,
Durum erit ipse tuum nomen ut effugias.
CAsca canit clare, fateor: sed si canit ille,
A cane deducant Grammaticicanere.
QUid consulis mihi, inquis, o Vigil noster,
Furius vocavit me, vocavit Orbanus,
Uterque laute vivit, et bibit late,
Uterque, ciato cum celeusmate epoto,
Suae ad Magistrae litter as salit docte.
Vis, Arriane, lautius quid ambobus
Et salsius patriare? utrique consponde,
Pareto neutri, lautius bibes num quam.
SUbterlabuntur non gnaris tempora nobis,
Decrescit vitam quaelibet hora adedens,
Vivite dum scitis scite vos vivere posse,
Ipsa morte venit deterius senium.
Cui superest rebus utendi dira Cupido,
Languida sed mentem corpora destituunt.
Hinc faciles nullo nascuntur sine querellae,
Quae sese in sese quottidie excruciant.
Vivite duni vitam sentitis, in huius Amorem
Postquam defecta est, Mors truculenta venit.
Non solum spado Thlibiasve, Sanga, es,
Sed Turco tibi more nilrelictum est,
Quod possist modo mentulae vocare
Curtas relliquias: fuere quondam,
Sed nunc peniculus reliquit omnes
In Sca'ae foriis tibi exfututis.
HIrcosam caperare potes si, Stoice, mentem,
Caprosam hircabis mentulam, ubi facies.
UNo aliquo in libro Orbilii non ponere nasum
Decretum nobis bisve semelve fuit.
Bavus adest conviva mihinumquam, ecce, vocatus,
Qui crudirostrum ponere mandat apri.
MOnstrosa verba fingere Vigilem dicis,
O Publiane, vera res nimis dicta est.
Sed si docendum est multa versibus paeucis
Epigramma parit haec: Educamus auctoreis.
TAntus inest ori tantus tibi morbus auctor,
Et non vis versus scribere, bis legeris.
PArcere me soli ploras tibi, Naeviq: dicam
Salsum aliquid? plorans Naevia ridicula es.
CArmina mane refinge, occaso condita Sole,
Lectoritotos, Vite, relinque dies.
ESt via ad extremum medio de carmine longa.
Tu tamen hanc transis saltu, maele Lector, in uno.
QUod mutuum das, Arriane, maiori
Bene collocatum est, nec tibi, nec heredi
Negotium facesset: Optima crede
Fide perisse, gnaruri quod exstinctum est.
MOlles Hendecassyllabi, iocorum
Vos Vates Vigil hoc ioco salutat,
Si sentitis, et estis Eleganteis,
Iam nunc Vindicivas Lepore ab iste
Pro vestro beneposcitis Lepore.
HAdriano mirum est quid principe vasta profundi
AEquora Danubii lixam tranasse sub armis?
Quattuor atque decem Scoppus caper ordine libros
Enaevit, totidem agminibus ioca salsarotanteis,
Idque adeo Stoae cinctus CAPER omnibus armis.
SI non vult Elegia, ferox non solvere iambus,
Hexametri scindant crudum Epigrammation.
QUis coniuratus deiecit Caesara? solus
Hoc fecit Brutus, cetera turba patrem.
CRimen Brutus habet: scelus est Antonius hostis;
Hunc decuit vivo caedere Iuliade.
GArrire nudis cum venit Vigil verbis
Ignosce, Lector; aurei est Nepos saecli.
CUm duo quid facimus Victor cum n='io; Ovinus
Continuo quid sit scire labor at hians.
Omnia uti semper nec dum bene facta tenere
Possit, ei hoc scitu est unum opus; Evigilet.
SCire cupis quid sit quod Barthius et Vigil inter
Se faciunt, scitum est. Scire tuum his odio est.
CAto, impetrare quod cupis, potes totum,
Nisi impetrabere, more porcis sueto.
Sed tu, severe, Stoicum lapis dudum.
IN facili, Linae, erit tibi quem reperire maritum,
Factam, qui ducet te, Lina, rem faciet.
DOlosa quoties voce Glycerium blanda
Loquitur, rogatum nil putes, datum est dudum.
ORat Candida me: quod orat, illud
Non edicere se sinit; pudori est.
Verum Candida ne roget; Pudori
Sunt dudum omnia Candidae impetrata.
MUltum conquereris, Saebine, de me,
Quod sim Stocidum gravi coherti:
Et quis non moveatur, et rubente
Ustos bile crepet, Sabine, versus,
Cum cernat Lapides Deos minari?
QUi lapis ante fuit, ieiuno Stoicus oestro,
Est pergraecator quid, nisi Sarcofagus?
NAturam rerum accusat quod Stoicus, unum
Belle agit, haec mater quita, noverca capri est.
VIrgine qui metro ludit tibi, Barthius auctor,
Nobilibus servat Virginitatem avibus.
Hanc nisi quod Phoebo visus temer are, quod inter
Pierides iuvenis, velsine veste, cubat.
QUid, Friderice, tui quondam quota pompa theatri,
Quod Phoebo in ripa construis Albiade,
Inter Barbatos faciam peregrinus asellos
Quaerendum censes? Ruminor et sitio.
ULtoreis saecli, Baudi Victoris Iambi,
Qua meritum Scopus fert cruce suppliciunm.
Antiquis multum salibus ner vis que potenteis,
Vos aliis Victor quod celebro numeris,
Divini volucres, ignoscite: Victor iambus
Victoris iam non vult meminisse sui.
Cetera sunt uno deducta Epigrammata filo,
Hinc desultoris, Luctor, am amus iter.
Tutoties salta quoties canit Orbilianus,
Scis puto quam res sit multicana Orbilius.
Non sum divitiis sacer parandis,
Nec damnabilis in Scholae metallae,
Infortunia quae puto esse summae.
Uno sed fateor premi atque magno
Sed desiderio nimis superbo,
Omnes quod nequeant Dii parare
Ne, dum Romulus et cui vacabit
Ad ferventia rapa se Ouirino
Fidum iungere prorsus helluonem.
Quo palles Bavii, Scioppe, voto,
BonarscI volo Lauream cacare.
CAcaturire Flavium canit Roma
Vultu prementem semper alvum hiascentem.
Emuncturire semper Orbili incassum
Videtur, ast mucosius nibil naso est,
Purgare medici si velint luem hanc nasi,
Semper cacanti Flavio elocent, mande;
Annum modo ille cum unicum incacarit, quin
Semelque bisque tertiumque quaertumque
Laeverna possit nostr a prodige emungi,
Dubitare non est. Currite o Caballistae,
In igen ferrum quippe vertitur vestrum.
PRaefectus iste Pensionibus vostris
Sirite munus exiges tuum, Princeps,
Propensione summa cuncta summarum
Pulvisculo se computante pendebit.
LXIX. In Apronianum.
NIl muginatur, exputat, tonat, clamat,
Silet, Poeticatur, imbibit, glutit,
Edormit, effert, expatrat, screat, mingit,
Caeat, vomitque, Gallicum omne censendum est
Aproniani cura quod facit cumque.
At ille tantus in suo fimo Gallus
Aliena nescit pignora esse quae nutrit.
Aliena si sunt quae Capus facit Gallo.
QUi brevis est legitur, grandes Bavone libelli
Cum socio suerunt cedere Morbeniam.
Hoc vafer ignarisensit Victoris Ovvenus,
Quinta cui haec anno proditur Editio.
Si propter curtum liber editur Entbymema
Non propter vatem curtum Epigramma; Bavo est.
HIstorias omneis matronis salsus in una
Defendit quondam Iuniades Satyra.
Quam bene cepisti dium Iuvenalis acumen,
O Matrona, sua est cui satis historia.
CRispitiem Priolus votis Bona numina poscit,
Quam glaber est patiens, dic mihi crispitiem!
PAlaem proterve noctuine diduce
Labra ista furva, quae suillibus iurent,
Herive pridieve clunibus tincta
Sybotis uxor, atque Ulyssei nutrix.
Palam hinnientis or a clunis educe
Uti videre quisies, queam tamdem,
Modo innocens videris atque distento
Flagella clune mota perperam eludis.
Sempelprofare quicquid abditum celas,
Tuoque tandem honore caesus occumbe.
LXXIV. Ad Lectorem.
QUi fieri possint Epigrammata salsa, legenteis,
Inveni; id vobis candidule expediam.
Nil liceat vobis, Scriptori credite cuncta,
Sic aliquis sapiens esse Poeta velit.
INstar opum praeme, Ponti, me ferre mearum,
Carpis, et esse aliquid, quid simulare putas.
Hoc adeo extremum fateor: sed debeo nulli:
Quid facere e numero posse priore putas?
RAram nubturiens fidem Puellis
Luscus conqueritur, Tripollianus,
An raram potis invenire, qui se
Clauso lumine non queat sinistro?
ORbilii naso est grandis Papista sepultus,
Tantum Animae cuius ambulat in latebris.
TRaductum in nostro negote, Baviane, libello,
Hoc mecum caveae et tota theatra negant.
Nam nebulis tantum tectus crassisque sacrisque es,
Ipsiut te nequeant cernere Lynciadae.
HIspanum nomen, proles Sar acenica, Delri
DELIRO si te posse bonum esse puto.
QUartus hic et decimus U Veinrichia corda saluta
Oblitusne diu tam liber iste sui est?
Scilicet exhaeres Vigil, et sine corpore larva est
U Veinrichii cum non vult meminisse sui.
Ergo igitur censere potes eur Carmina nonsint
Hactenus excepit quae liber iste, bona,
Vverum utinam de te possent non seria dici,
Hic demum non est salsum Epigramma, Pater.
Sed tamen a sale si non quit liber iste probari,
A studio vestri nominis, albus erit.
WEINRICHI Nomen, Nomen mihi numinis instar,
De te cum incipio dicere, me haut capio.
Monstrabunt non verba fidem, sed facta loquelas,
Hei mihi cur olim? nunc volo, net valeo.
Sedvaleo, Pater, atque volo, me dicere, factum est:
Tenta aliqua sires credere dura tibiest.
COmmendas mihi liberos tuos: quid?
Commendas mihi me, tihique natos.
SAcra Pater doctus, Cycli septemplicis ambit,
Et titulos dum sit porro Magister, habet.
Septenas cycli spernit quoque niobilis arteis,
Et fieri, Bavia fronde, Poeta cupit;
O caput helleboris albo nigroque loc andum,
Quanta adeo es factus cum ambitione asinus!
NOn parere mulas Fama perperam gannit:
Nam Plumpa genita est et parit sine ostento.
TEr quintus liber ambit umbilicos,
In duris cubat auribus, legendo
Si quis tot rigidos hiat trientes,
Assem ponere nolo, ni gemellum.
Heredi caveo, mihique functo.
Nam pars dimidia est ei dicanda,
Pars est altera pro meo sepulcro.
CUm conviveris misero ieiunior Iro
Hora tibi mensam tollere quarta nequit.
Quid miser es laute lentaque famem cruce vexas?
Lente cenari lens negat, Antisape.
NIhil est, Scioppe, quod deinde tricertis,
Quaesita libris crux tibi parta est.
LAscivire meos qui clamas, Pontice, libros,
Et quandam nostris mentulam inesse iocis.
Obicis hoc quod nec virgo convicta negare
Nec nimia vates ambitione velit.
At si cui nemo est hortis Ityphallus apertis,
Fructus depereunt atque oleum atque opera.
VInum quod fuer at factum est mera Galla, Terenti,
Laudavit postquam carmine Billovius.
INvidiam nasi maioris in Orbiliano
Non potuit Gnifon ferre, ideo interiit.
GRammatico quicquid Clotho depectit ab hirco,
Inde coli ducunt stamina Tisiphones.
Netque politque Harpya, et vestem e stamine formaet,
Grammatice ornatum hac quis neget Orbilium?
TEmpora nen tantum sasis nocuere Poetis,
Insulsi quantum, Phryx, nocuere coci.
Hos pingui medico dum Pharm acopola, tenenteis
Sanifici vendit pulveris induvias,
Convaluere aegri: duros qui corpora servant
Interea faciunt caedem avidam ingeniis.
EXheredavit se conturbator Arinus,
Hunc intestato excedere prodigium est.
FElicem dicit se Lilius, ardua numquam
Carmina Lucni quod legerzinstiterit.
Credere non possum cum prorsam expendo Gyraldi,
Carmina cum inspicio, nil mage credibile est.
QUo servus ore sit locutus Annaei,
Hoc se Latine posse qui loquiexoptat
Castalio; factum quod habet, illud exoptat,
Mancipia habebat barbara, ut puto, Hispanus.
UT multum tria quottidie si Epigraammata condam,
Lectori puto me posse satisfacere.
At Vigil huic instat; si non sint plura, Nepotes
E natis modo non posse videre libris.
Dulce tamen nimis est placido Lectore fruentem,
Pro patre iucundum poscere nomen avi.
Igno sces igitur, Lector bone, posteritati,
Cuius nunc nostro nor; ?ne resagitur.
ORdine quodque suo scripsit medicamen Amillo,
Atque adeo omne suis viribus, Andragoras.
Interiit tamen aeger, at hoc qua denique causa?
Antidotis tunicae carmina erant Bavill.
OBliviosus Ollus esse censetur
Quod lecta carmina horulae ante quadr antem
Alio triente repperire non possit;
Obliviosus an sit Ollus ignoro,
Gulosus esse mihi videtur, et verum est.
CRAS legere ut serum est, ita herilegisse supinum,
Si sapis haec hodie semper, amice, lege.
SIGN A liturarum dum spernis plurima, Lector,
Praeteriit libri pars fatui melior.
QUod fatuum dixi, Lector, ne impinge libell,
Hoc faciunt multo pro saele saepe Co?i.
SAlvo carmine disputare foedas
Quem quam quisquilias Magistricantum,
Scopis verrere Lector, aureis est
Purgamenta Loiolum Cloacae.
LEctis quattuor et decem libellis
Quid tetrum spuis, Orbili, venenum?
Non sunt quattuor et decem libelli
Sed sunt quattuor et decem berilli,
Non sunt quattuor et decem papyri;
Sed sunt quattuor et decem saphyri.
Chartas quattuor et decem putabis?
Sagdas quattuor et decem putabunt,
Non vos sed bene candidi legenteis.
Hui, dicis, lapides perinde duros
Ut sunt carmina cum suo Poeta!
Verum mollicule et parum severe,
Princeps Helluo, Beta Combibonum,
Quois te visceribus prohabis esse
Cui bilis, nisi maximos molares,
Per nullos pote considere libros?
Qui cum sint lapis atque petra puinex
Vostris Spongia sunt tamen Magistris,
Qua delentur imagines Notarum
Scriptura horribili in Schola partratae,
Queis vestrae seges aestimatur aulae,
O saxicerebrum atque ferriventre,
O durilaterum genus, Magistros!
NIl modo de Sanga sper andum est, Scaliger, Ocne,
Fune nisi ut roso pendeat ex epulis.
BArbarus esse negas et cluneis disseris uncos.
Quid fueris si stent, Orbile, discipuli?
QUod Craesi, Licinique, Claudiique,
Optasti cumulos tibi; minutum est,
Quod Carthago tuum timere vernam
Alpes Annibale obtinente, possit;
Est perpaullum aliquid nimisque curtum,
Si perpendere nostra vota malis,
Optem tot tibi ego, Prior, Philippos,
Cluneis Orbilius quot expolivit.
INTRO, ultima vidisse syllaba curta
Ubi dicam, Aper, quaeris? cerebro in Orbillt.
CArmina dictantem non mirer, Adame? legentem
Bissovium mirer, spongia cui cerebrum est?
NIl, Scoppe, fingitam malum potest; peior
Quin tu unus exstes! At quod est, (dolor): verum
Qui dicet esse, mentiietur in Scoppum;
Quod es, Scioppe, nequis id esse, GERMANUS.
HEri Poeta cum foret salutatus
Praesatione despuebat hoc longa:
Hodie Vacerra laurea caput serta
Venum propinat omnibus: modo quaris
Quo fiat isthuc? Somnians Bilum vidit.
ANnulus amissus conviv antum est mihi furto,
Dulce meae vitae, Papile, Mnemosynon.
Te tacitis omneis designant vocibus, et sunt
Pallentem primo qui facieant digito.
Si reus es, fecisse nega. Iuraere voles: Non:
Sic affirmabis: parte es utraque reus.
SEu vis seu non vis patre Sacrisico editus es tu,
Vel solo matris nomine qui sacer es.
SPectaculum videre qui potest Clari,
Spectare culum est Loioliticum dignus.
NIl Cynicorum olidae sordes; nil pullae Cratetis
Diogenis nihil est horrida pauperies.
Invenit sectam longe et late probiorem,
Orbilius vates cui pater est; Onicam.
MAgnanimis poteram Stiliconem inflare Coturnis
Thebanosque alta frangere voce rogos.
Nec rudis AEneas nostrum considat in orbem
Si Vigilem, Teuto, Carmina magna iuvent.
Sed teneri versus grandem duxere Poetam,
Crescit in hos facilis pagina quoque die.
Si iuvat AEneae vacuos descensus Avernos,
Vel cinis, ingrato Caesare, Pharsalicus.
Vel gemeinum ante rogum germana Cacumina flammae,
Contra fata sacra iungere voce potes,
Inter anus lauros proavo cum cimice pugna,
Me comedi a lento saepe legente iuvat.
SCaligerum Arabico mirum est Sermone locutum,
Qui loquitur nobis quottidie Arhanato?
NIl aevo ereptum, quod non tu, Scaliger, aevo
Reddideris, rapiat quid tibi, scire queo.
MEursi candide, quem suum Nepotem
Quibat Scaligeri vocare proles:
Ni tu Scaligeros tuos tueris
Saeva pestilitat is a cohorte,
Cuius signiser est Scioppus Ambro
Sangisco faciente ei secundas;
Famae te puto propriae nepotem.
PUtschiaci manes; n='I dolor; hoc ego vestris
Tus invergo volens, hoc que merum, inferiis.
Ut quod de vestra Parcis aetate recisum est,
Addatur vitae n='iadae iuvenis.
Sic lucretur uterque, nihil deperdat uterque,
Unio ita hic duplex perpetuum fuerit.
OFuga perennis, orba, cum semel lapsa es,
Reversionis, AEvitatis o Torrens
Paullum morare, scandit hic senex currum;
Sed iam audiisti, iam vola orbem in aeternum,
In te redibis semper, hunc senem gestans,
Atque ubi memoria longa debiles sensus
Rapace vincet ut arduum rota sulmen,
Semper orietur, atque conscius fati
Vates vigebit, qui perire caelesteis
Non posse libros occinet Deum genti:
Quo vindicante Scala floreat semper,
Et invidorum pereat ordo latronum.
TAntum HeinsI libris debes, tua gesta canentis,
Quaentum orbis debet, Scaliger, iste tibi.
Maius utroque nihil possis laudare: Poeta
Solus se est dignus Scaliger Heinsiaedes.
DIvinae saecli volucres, Ultricia quorum
Fulmina remigiis caelo descendere certaent.
Ut stipulae exsangues captis urantur ab agris
Heinsiadis grave Epos, BaudIque ultoris iambi,
Vos facitis vivum, nulla Phoenica senilem
Usturum casia nidum, cui Iuppiter ipse
AEternum imperium in volucres concessit Olympi,
Suavibus ut modulis Heroum Augustae canenteis
Nomina, participes Scalae vigeatis amati.
Ite viri Comites, fumosque excedite Terrae,
Trans spatia alta plorum, intra Pallatia caeli,
AEternum Ambrosiae florem gustate, nefasque
Mortis ab ingenuo divum defendite nato.
Stirps aequaeva Diis, dum laudibus ipse suis dat.
Subtrabit a nebulis se Scaliger: Ite professi
Divini laudeis longum Scriptoris in aevum.
Interea Vigilis si quid pia carmina possunt
Cum super aeternae Raemos Vigil aerboris ultriae
Barbariae impurae, volucris longaeva, sedebit,
Victoris vos dia aevo Mens tradet aperto,
Exsorteis tumuli, vestro ut quoque victor honore,
Ipse Deum in sedeis, contempta morte penetret.
OGloriosa gloria, incassum tumeas,
Quot vana saecla deicis mortalium!
Nihili ut videri Maximi queant sibi.
QUinquaginta una complevit nocte puellas
Uno cententas se, Amphitryoniades.
Quinquagintae unam complere an noctibus Ollam,
Quinquaginta ausint Amphitryoniadae
Nescio, Sancta, Fides, itae me iuvet Endoperatrix,
Atque ita atroce habeat me Olla petulca odio.
AN venalem habeam librum, quid, amice, requiris?
Emisti, gratis si capis, atque legis.
ORbilio multum Lector debebit, amico
Si quis forte meos inspicit ore iocos.
Numquam eum ego video quin salsum Epigramma libellos
Augeat, et nugis crescat amica seges.
IMmensa longi temporis vides, Scoppi,
Quam sit ruina? perpetem hancce pendebis
Nisi resipisces: optat hoc tibi Victor.
PAuci salsum Epigrammas condideruns
Inde a tempore Martialis ipso,
Qui nullum ingenio parem Poetam
Nutante stabili, vel occidente
Rom a vidit: id omnibus fatendum est.
Hos lux ingenu fovebat alba,
Sed Lux deficiebat a loquela,
Dicendi faciles perita rerum
Saepe inventio debiles morata est.
Luces iungere qui duas laborat
Victori tenebras tuo refuta
Claro carminemactitande Lector.
SEsamo rigenteis, et papavere sparsas
Mittit placentas Appianus Eruco,
Cui dena decies messis exedit calvam,
Ha sille glutit interim, atque signandis
Humente tabulis semper imminet gemma,
Res Clinicorum crescit, hic gulae aegrotat,
Perit Appianus, ora lingit Erucus.
NOn Comes Entelli, cur non conviva Bimalchiest,
Cur pila nostra Solo est prodiga? ne faciat.
Cur cavet angue Solus formosas cautior? et nec
Lusca Cybela Solo est sat malae? ne faciat.
Balnea cur, ther mas, Solus et fora vitat et umbras?
Cur medio fervet frigore? ne faciat.
Cur, cane cum resonant agri Iovis; unus in algu est?
Friger et elanguet sidere? ne faciat.
Ridiculum est, Sole, te facere omnia posse, patique
Omnia cum facias, ne, Sole, quid facias.
VOrat Catullam Taeurus, et Lupum accusat
Vulpis sororis, parricida revera est.
QUi gesta magna principis bonicondis,
Caute, Thuane marmor horridum enabis;
Periculosum est quippe facinus in paucis
Laudare Regem, qui bonus siet, quemquam.
QUid mentis mihi sit cum tu amplectenda? fuit quod
Phoebo amplectenti Daphnida, Pausipila.
OMnia quae dicis ipsam rem, Gallice, credi
Vis, simulare aliquid non, ais, esse tuum:
Credimus hoc merito, verissime ita omnia dicta
Mentiris, prorsus, Gallice, ne simules.
DIsticha rara vides? nec enim est tibi Victor Ovvenus,
Germanus properat Britto ubi praecipitat.
Disticha crebra vides? nec enim Vigil est Blovianus,
Incedit Victor, serpit ubi Blovius.
ORbilium salvere iubes qua fronte Magistrum?
Qua vatem dicis, Pontice, Bissovium,
Bissovium qua fronte potes laudare Poetam?
Qua Criticum dicas fronte Scioppiadem.
Fronte Scioppiaden Criticum qua dicere possis?
Qua possis hominem dicere Stoicidam.
Stoicidam possis hominem qua dicere fronte?
Pontice durus homo es, qua nisi marmorea?
CUr te carmine differam iocoso
Lector quaeris amice? Iudicabis.
CUm sint peracti paginis mihi centum
Hiant Scioppus, et Bonarscius fures.
Lapidem cavabit gutta, spongiam implebit.
QUod te adeo lente quem gestem in pectore toto
Alloquar, est, Adaemi, nosse operaepretium.
Nondum omnis periit cum Stoa Sanga cohorte,
Tu mihi nasceris pessum ubi Sangae ierint.
LIxa fuit quondam, nunc est Thraso Sanga secutor,
Quae coxit quondam Lixa, Thraso hoc modo edit.
ANtipodas spectare cupis si fors, Ioviane,
Inversis, nostris sub pedibus, pedibus.
Scandere te Orbilii nasum, Ioviane, iubebo,
Adverso cernes podice ibi ir e nateis.
QUicumque quicquid aut omittet aut dicet,
Antisapus omni huic im minebit in puncto,
Meliusque dicet scire, tale non esse:
Unum ille nescit, cetera omnia ingenti
Lurcatus oestro est, unum in omnibus perdit,
Tam scita docte velle neminem scire.
EXcetras pote quindecim domare
Respirae bone Lector heic legendo:
Restant Orbiliusque, Bluviusque.
Sanga, et Scoppius, et Bonarscianus:
Hui quot monstra, quot impii veneni
Clamas, prostibula! Ab, taceto, Lector,
Nemo horum caput umquaem habere dictus!
Ne tu plura putes, nisi ipse nullum.
SCaliger hic posuit deducta corpora mente:
Relliquias caeli, terra habet hoc tumulo!
HEic vespillo iacet, Lictorum heic regia nactus
Sceptrae: nefas obiens quale paetrarit, habe!
Omnia qui in vita Lictorum nomina norat,
Natum esse audivit patricium, et periit.
SCribendo dicunt, Bilo, te desistere: tantum
Ingrato vati quid meruere Coci?
Gens hominum generi toti bona iura ministrans,
Fumoso vatum praecipue generi?
SCribe, Culina vocat, Crocus, et bona Tura Deorum.
Et scombri, et tunicae prodiga gens Piperis.
Totum hominum scriptis genus exambire valebis,
Utsis perpetuus tector Aromaticus.
UT sunt distincto doctoreis ordine noti;
Quaerebant; qualis doctor hic est Bluvius?
Hi medieum, hi sancto rixantem nomine dicunt,
Solus ego dixi Iuridicum Bluvium!
Carmina magna facit, facit omnia iure Poetae,
Iura ut edat solum, Iuridicum, ergo puto.
NIl non esuriens facit Scioppus,
Idem nil saturo facit palate,
Sed sactum bene quod Scioppus isthic
Unum vix satur est semel per annum.
QUod saturum esse nequire hominem Criticumque meo isto
Viderit in libro, corrigit Antisapus.
O hominem excerebrum, fungino de genere unum,
Antisape insipiens, quis satur esse potest?
REstat pagina, Lector, una curtae
Ut sit pensum hodie mihi aebsolutum,
Tu poscis nihil, et sinis Poetam
Pigro commori amabilem veterno,
Dicet nostra tibi dicam Thalia
Ad strictum ValerI gravis Tribunal.
Heic parere negas, fugisque mollem
Praetorem vadimonio vacante?
O Lector, malus es, sapis Poetam.
IN curtis pedibusque syllabisque
Peccantis studium cave, Poetae.
Heic quae littera te suapte fallit
Lector, sponte; nisi sapis cavesque
Quam sit curta, brevisque, de legente
Longam condere litteram impetrabit.
TEcum hominem certare odiis res plena pericli est,
Nam te ipsum esse homines, Scoppe, putant Odium.
SToicidas nisi tu postes ceu destina firmes,
Dudum omnis lapidum machinae corruerit.
Et dubitamus adhuc nigrum te dicere Atlantem?
Scoppe, cui incumbat Regia Persephonae?
BArbam adeo horribili cur fingeret histrice natae
Caerm ina quaerenti reddidit ista pater.
Cum turmae hostileis faciem videre comantem,
Occupat exsangui pectora nube timor.
Omnis ut extemplo fugiat cum principe turma,
Seta mihi horribilis pro iaculo et gladio est.
Filia contra isthaec: fallis, Pater optime, velte
Decepit tali Carmine salsus homo.
Nam tibi me exemplum statuo contr aria doctam,
Investem nemo quam cupiit pueram.
Barbatam cuncti sectantur sponte, fugamque
Opposito quamvis histrice, nemo cupit.
IActanti decora alta suae sine compare quondame
Respondit salse femina casta, viro.
Feminei sexus maior reverentia barbae est,
Quam cui tanta crepas carminae, saevus homo.
Nam nostra instectit genua omnis turba virorum,
Inunc bellicrepis utere, Barba, logis.
QUattuor in vita matres, sine crimine vitae
Florenteis, gnaetas progenuere malas.
Ut sua qualibet hac genetrix periisse putetur,
Exsecrans casti pignora dira tori.
Prima in Amicitia est Sors horrida, naemque ea cum sit
Optima, contemptum pro Pietate parit.
Altera Relligio est fato nimis usa sinistro,
Quae cum feliceis divitias peperit.
Filia tam felix matrem deglutit, et ex hac
Vix superest tali mentio digna rogo.
Tertia Alethia est, Odii non fausta creatrix,
Per gnatam exstincta est Mater, et illa perit.
Quartam adeo erecto gliscentem vertice cernens.
Perfacile agnosco, sit Sacra Prosperitas.
Haec ubi fatali iam proxima facta ruinae est,
Altior incessu Numen habere cupit.
Nascitur hinc matri fatale, SUPERBIA, monstrum,
Ut pereant uno Nomine, Vota duo.
REcoquere quicquid Urintiusve, Cordusve,
Sapuere quondam, Urintio nisi hic nostro
Iniurio sum nominarier visum est,
Stomachi, mehercle, Lector, haud mei est; ritu
Plerumque libros quo Poeticae larvae
Hodie parire gestiunt: Procul, si quid
Olet prior is inficetias nasi.
Tamen tria istic salsa dicta propino,
Habuere quondam qui suos sibi auctores.
Ignosce, Lector, Barthius dedit versus,
Et indicare vetuit, hic te ego caelo.
FRustra aciem oblimat Sors aspera mollis ocelli,
Concutiunt fragilem navim ubi saevae animae.
Non miser infelix; Fortunae flabra secutum
Huc modo et huc constans quem rapuit levitas.
Sed miser est, qui cum nigrescunt Tempora, mores
Inficit. In summa, cum malus es.
TRanquillum pelagus, semper-florentibus undis,
Nare volens, vitam hanc desere: fluctivagae est.
Si rapuit te turbo semel, vince aequora nando;
Non potes? Invitus, quod potes, hunc sequere.
Error ubi invitum traxit male suadus, in huius
Consentire nefas grande, puta Imperium!
Disperiit, qui cum male se fecisse fatetur,
Interno accusans se sibi teste placet.
GRandia, quis, (dicis) qui carmina condis ineptae
Non, Vigil, heic levi sis reus ingenii?
Sunt, fateor, quaedam tanta gravitate canenda,
Ut possint Stoo dicta placere seni.
Verum ego nunc salibus cupidus, bone Lector, abutor,
Discam uti versiculis uti, ubi fiet opus.
NAscimur et morimur, quod temporis inter utrum que est
Mortuus et natus, nescit is, iste timet.
VIta via est: quid in anfractu secedis ineptos?
Hoc age, perge, vola, Nox venit, bora perst.
SUpplicium Stoae debes Vigilistud, in eius
Dogmata quod penetrat pagina salsa pedem.
Hoc scio sed lepidi me Epigrammatis ultio taentum
Delectat: scribam Stoicus et patiar.
SI praeterire carmen arduum mavis
Vidisse te obliviscere: ipse censebo
Id cogitase, non notasse me in librum.
NIl fecit Licinus decem per annos
Quam quod risit, et aridis cachinnis
Insulsis salibus iocoque turpi
Diduxit labra ad aurium pericla:
Istos si Licinus aecem per annos
Visisset, sapientior fuisset.
PLoret si sapit, Oppiana, ploret,
Ploret sie decet, Oppiana, ploret,
Hoc censent grave porticus magistri
Ut sit casta, pudica, docta, culta,
Ut sit candidae, pulchra, sit venusta,
Ploret, si sait, Oppianae, ploret:
Verum id lumine, si potest, utroque.
CEssare, Lector, me iubes, vetant libri,
Ter quinque: tantos qui, Poeta, patravit,
Cessare non iam sine piaculo possit.
Fieri legendum nil satis potest vobis.
NIl non Invidus exigit, periclum
Usque ad per spicuum unguis excavati,
Hunc malim mihi quam rudeis legenteis.
Qui cum se misero imputant Poetae,
Quam crassum semel exlegant libellum,
Laudabunt potius: dolosa res est:
Si quem non legis, approba; Poetae
Fecisti satis, et vocare Lector.
NOn legi Baevium nisi id et semel, et male; dicis,
Quem culpas ius est bis, Vigil, exlegere.
Bis legam ego Bavium, visum male quem semel, usque
Nauseo? laudabo, Lector, eum potius.
CAstam Testilin essecredo in imo
Non est in caepite illa; nam cerebre
Scortatur Lupa, cui caput tacendis
Ultro testibus incipit vocari.
SOl licet alta obeat duodenis signa figuris,
In cancro tecum, Pollica, semper agit.
VIvum hodie Orbilium si vis potes, Orre, videre:
Cras, hodie natus probitet; accelera.
ANtiqua ut scopulos semper vis verba caveri:
Verum hodie scopuli sunt scopi Acanticane.
GRotius effigie puer hac florebat, amice
Dic vidisse senem, Lector, Aristotelem.
MIrum est tot fieri, Licens, Poetas,
Nemo Carmina cum legat; sed omneis
Aut scribant ea, iudicentve facta:
Res mirabilis est mihi, esse mirum hoc.
PLagosaepater, Orbili, cohortis:
Quod nunc affero tu boni aestimato,
Sceptris dignus es omnium Magistrum.
CUrre, vola, rape, trude, trahe, aggere, et omnia solus
Posside; habe nihil: hic cuncta relinque, et abi.
HOra sonat nunc, Laure; iterum hanc audire sonantem
Incertum est: Moreris, vive tibi, et propera.
BIs vixit qui se sensit vixisse: abeundum est,
Vivite, mors utrem gannit in auriculam.
HOc quod es, ante fuit genitor tuus: ille quid est iam?
Quod nos, nescimus quando, aliquando erimus.
PUtschI sepulto facio tibi quod infectum
Factumque non scis: ipse sed mihi quondam
Fieri sepulto nesciens sciens opto.
ORbilii capitale quis ingenium neget esse?
Omneis discipulos edidicit natibus.
CLunibus adversis pugnantem cerne cohortem,
His mediator erit nasus ab Orbilio.
TU qui clunibus Imper ator atris,
Nunc huc discipulos rapis, modo illuc,
Quae discrimina sint tuis, (pilosum
Quae possint dare theseum rubori,)
Et parvae usqueadeo tuae cohortis
Si nescis natibus, profunditatem
Omnem isto potes experiri adunco
Naso ad iugera quindecim, Magister.
ISti est nasulus impio Magistro,
Lydae thecula myrrini liquoris,
Que sese Charites lubenter ungant,
Superciliolo Scioppiano
Nil est deliciosius, magiusve
Dignum quod Veneris gerat puellus.
Si haec possint duo convenire, Lector,
Stoum cernere tu queas Phaonem.
Sed nuda nate, non ut ad Poetas
Cum magno solitus Sopho venire.
PEdentis leve visium Puelli,
Non est temnere te, Orbili: Scholae quos
Vestrati dare praesides laboras;
Taleis esse solent Deis prophetae.
NAsillum Orbilius longum tria iugera corna
Dicit, habet nullum hic cerebri, Paridamae salillum.
BAvilium inversa deducere grammata penna,
Possit ut ipse suos raro apices legere.
Non mihi mirorum facinus genus auget, in hoc est
Nil pro tam lepido ridieulum capite.
Litterulis Bavius his utitur, in natibus quas
Discipulum scribit Orbilius ferulis.
FOrmosus liber ambit umbilicos,
Tu tantum Genii remitte vestri,
Ut possit decies legi solutus:
Nudorum te Epigrammatum patronum
Palla purpurea Poeta donat,
Si vis femina masculi libelli,
Lector, Carmine dicier pudico.
MEntem omnem in uno si cupis meam verbo,
Epigrammata generis arbiter putem cuius
Tua esse, Bavili: pauculis tibi dicam:
A Martiale mortuo nihil tale
Scriptum esse iuro, sancta sic iuvet Pallas.
IT liber ad finem: Tardum fateare legendo,
Ille tamen quovis huc pote abire gradu.
FIns finis adest, io legentes,
Finem iam dedit ipsemet Poetae
Fini finitimo, modo absque fine
Finem carmina perditum requirunt,
Finem im fine requiritis legenteis,
Finis iam nihil est, io legenteis.
HIc se Bilbilico parem Cynisco
Votis fingere maximis laborat,
Hic vult Virgilii Poeta palmam,
Hic vult cultum elegus Tibullianum,
Hic quid nescio de sacra cohorte
Maiorum sibi gentium tributum.
Ipse istuc mihi de favente Cleio
Exoptem numeris satis venustis.
Tantus carmine, tantus ingenI vi
Sim, quantus sibi Bavius videtur.
CUm tria restarent Epigrammata, candide Lector,
Est mihi te viso de triade orta duas.
QUid faciam, o Seussi, magni Ducis altera quaeris
Dextera? te colo, medisco, cano, atque abeo.
A Bire, Lector, heic ioco mihi dictum est;
Tu mihi maneto: muto nunc pedem, libro
Aptus sequenti dexter est magis laevo.
PRINCIPIUM Lectoris erit, cum fine iocosi,
Personae non est aptior ordo tuae.
Quippe caput nostri, bona sit quoque cauda libelli,
In medio pereant Orbilus et Bavius.
CEntum anni quando, Line, sunt hora unae, vel eius
Quadrans? cum qui tot vixerat, emoritur.
SCripsi ego: tu mea dicta legis: moriemur uterque,
Quid scripsisse meum melius legisse tuo isto est?
Defuncto forsan qui scripta videbit utroque
Me credet legisse: meum scripsisse peribit:
Te credet scripsisse, tuum legisse peribit:
Tu Vigil exstiteris, ego sim cui carmina tot iam
Consecro, Lectoris versa, persona, tabella,
Sic mihi quando faves, ipsum te, Lector, adulas,
Cum te appello Poeta, meae sum praeco nitelae.
LOquere aliquendo Victor, o Vigil, tecum:
Sat est Scioppis temporis datum vostri.
Hoc gloriare quod redire quis ad te.
O belle vates, ecquid hoc diu factum est,
Tibi cogitasti quod perinde cedendum
Vita, atque quoivis alteri, vel ignavo?
Scripsisse, cogitasse, multa, delectat
Non et iuvat te; cuncta detrahet tecum
Hora una mortis; illa vel modo incerta.
O Vanitatis summa Regna per mundum.
Scripsere multi, queis potentior dextram
Armavit acies flammifulguris pennae.
Abiere tandem; Nemo pluries annos
Repetivit um quam, quod Poetice vixit.
Quid ergo inanis exigit labor per te
Ensem potentem? Sparge debiles versus;
Mors sola vincit omnia. O rudis vestri
Hum ana natio, quid ineptiis vitam
Aliis fatigas? Cura mille cognatis
Quottidiana non sat ardet aerumnis?
Ultra lacessis impotentiam Fortis?
Laboriosa gens colentium Terram
Quae sis memento; qui fuere, te monstrant
Nihil futuram; perperam fremit tantum
Vis alta mentis; corpus ambulat sponte
Suum ad sepulcrum, patriosque poedoreis.
Cinis ille qui iam pedibus obiacet nostris
Clamat tacendo, dumque non potest, grandi
Testatur ore; se fuisse, nos olim
Vita relicta pulveri sub hastandos.
At olim! Egone praes mihi siem, aut sponsor
Hodie haud futurum, singula potens hora?
Volat hora vitae quaelibet nocens nostrae,
Nec ultimam rescire quispiam quivit.
Abiere cuncti, mille milia exstincti
Homines fuere: Solus ipse, non firmo
Quid corpore ausim pollicerier vitae
Mihi meae? o periculum imminens quovis
Momento, habeto conscium tui corpus.
Scio me hinc abire, sentioque dum dico.
Utinam: sed hora constituta, non quovis
Movenda voto est. Morior, abeo, dum vivo.
Sentire possum, promovere Divinum est.
DUm methodum in Satura demonstrat Scioppia pestis,
Iudicium in Stoa qnaerit, eo ut pereat.
LIbrum vincere te saperbe Lector,
Si de te tibi quid placet, fateri
Nolito: Bonus esse qui laborat
Mores vincere debet is supinos.
MAle ominatur qui librum vocat longum.
Quo longior libellus, hoc magis curta
Res aestimatur qui breveis amat libros.
UT vix quartus habet Lector sentire ioci vim,
Unum qui servat treis Epigramma necat.
QUinive candidior Nici, qui veste ligustries,
Dic mihi cur piceo crine tegare caput?
Ne pereat cerebrinix alba nitentis, amico
Occiput amplexu pix tibi nigra tegit.
CRispa quod est Glycere tumido se schemate vendit:
Quid faciet calvo vertice? emet alium.
SI properum accusas, tactum est Epigrammatis ulcus,
Septenum decies hoc hodie facio.
Lector, amas frontem? mihi credere nolle fatere;
Quaerelego dico Carmina mefacere.
Sic quoque res propera est: Verum complere libellos
Festino, sic tu pellege; sic sapient.
EGo basiare te, Oppiana, cur nolim
Lacrimans, requiris, eiulansque, ploransque?
Ne lacrimari, et eiulare; plorare
Cessare sit necesse te mea causa.
PLorantem si quis fors basiat Oppilianam,
Officiens lacrimis officiosus homo est.
TAm suaviter plorare quae soles semper,
Dic Oppiana quam venustule rides?
Verniliter putamus atque iucunde:
Sed tu illud hercle, credo, nuspiam experta es.
PEs pede si premitur moecham vocat Ollus amicam,
Stupravit certe calcibus Ollus eam.
MOllis Otho periit ferrum cum stringeret in se,
Cum rupit ferro pectora, vir periit.
AUratum, Bavili, quis te neget esse; veruto
Ex auro cinctum tam bene? nempe Cocum.
IN terra Comes iste quod cubile
Condat saepe sibi, ultimus Nepotum
Telluris, Libycum sapit Gygantem;
Leydam, censeo, ne bitas, Bavilli,
Si te viderit Heinsius, peristi.
DUdum, Scoppe, facis nihil paternum.
Praefectura vacat modo haec, modo illae
Lictorum; in titulo iacente vobis;
Iamdudum decuit decem sepultos
Longos frangere, te bibente, torqueis;
Vir clarissime, quo decet favente,
Praefectos titulo frui Gradivo.
Vir Clarissime, seu parente prorsus
Cune tot tor quibus ardibe helluato
Vis illustris haberier, Scioppe.
LErnaeam ferro et flamma qui contudit Hydram,
Vincitur Alcides heinsiadae titulis.
Illustrem e lustris trahere in sacra tela diei,
Res longe magis est ardua, Torquivorum.
AUratus quei tam cito eques sit Scoppius, haud est
Mirum adeo, auritus qui fuit antea equus.
BUrdonesque asinosque, cur, Scioppe,
Dicam te facere; enecare factos?
Vespillo cupis esse cum Bonarsco,
Qui caesos, gladiator, unco adunco
Savitas trahit illa per theatra,
Quae tot struxit honoribus politae,
Ut iam pendeat ipse, quo secutor
Victoreis cupiat ciere priscos.
Vespillo cupis esse cum Bonarsco
Bur donumque, canumque; sed sepulte
Fas est te incipere a tuo Bonarsco.
DUm iuvat et fas est iuvenileis ludite versus,
Canum habeat sero Stoa caput gravitas.
Ite puellareis, Vigilis Victoria, pugnae,
Arma super ValerI figite sacra tholum.
Hoc aliquis vostro quondam accinet ultor Honori;
A ValerI tenet haec tempore regna Vigil.
QUod me Romulidum inseram coborti
Nec vatum morer ofsa Teutonorum,
Non spernit ioca nostra Martialis
Saevo, Roma, supercilI nec arcu.
Unum est quod morer, at mihi dolosa
Obiectum ratione; Martialem
Fracto quod Vigil insequar Phaloeco,
Qui bis claudicat aut ter in supremo.
Censores iuveni hoc suo remittant
Non haec tempore condidit profosso
Puras lautitias, subire quondam
Veronam voluit suos libellos,
Unde est regula fracta, quam volebat
Custodire, ratamque sustinere:
Ni sic scribere malusset olim,
Nunt non scriberet, arbitror, Catullus.
PErgraecatori te litem indicere versui,
Pergallantem; hoc est, Stoice, de scabie.
UNum addo ingenti quoties Epigramma cohorti,
Pugnandum toties, lector amice, tibi est.
Sed tibi ab bostili servit data tessera dextra,
Vaetibi si vincis; tessera nostra tua est.
EXtreme nisi Bavus es, vel ipso
Bavo stultior, inquiete Lector,
Quid quaeram te ubi adulor, hinc doceris
Quod me carmina ponere ante dixi
Te componere. Sic Poeticaris.
IN collo cui pendeant, spadoni,
Ni ius testiculis suum negetur;
Suetis permolere omnium maritas,
Castrato male vate volt triumfum;
Exemplum sibinec videt cavendum:
Mollis Rabula, sicne te merentem
Insultare putas viro innocenti?
Excisis tibi fratribus luendum hoc:
Seu sis seu spado nolis esse; dudum es,
Qui tot, perside, mentulas vorasti,
Omento quibus in tuo relictis
Prodit semiviro Poeta libro.
QUid castr are iuvat virum potentum?
Ascylton poter ant am are paucae,
Grandi pondere, nempe fastuosum,
Vulgareis oboli aestimantem amicas.
Et res digna erat illa Iesuitis,
Quos pleno iuv at ore devor are,
Quicquidd magnificum vident vocari.
Nunc mundus eupit omnis hunc Gnithona.
Sic falcem in propriamk tulere messem.
Gens improvida Loiocolentum.
CUm Macer obsonat, tetrum, et furiale tuetur,
Cum vor at, hoc nemo est salsior et levior.
Fronte cavet Stoa Cynicos Macer iste Epulones,
Nemo obsonatum vilius ire potest.
EMendat tabulas quoties accedis ad aegrum,
Teque rogat nomen, Tollus, Ovine, tuum:
Stultus es et dicis: heredem scriptitat iste
Non sibi te, sed se Tollus, Ovine, tibi.
RIte poetescis, Lector, Chalcenteros ut sis
Vatem ni censes Grammaticum esse Ovvenum.
SCribis Ni modo, coleis relictis
Hoc fecit male provido maritus.
OMnia vana canunt nil verum exstare, Sophistae,
Ipsi sunt vani, vana vel est ubi Lex?
Quod si non vani, rebus quis inesse probabit?
Vane tua vere lege Sophista peris.
FRatreis Tongilion habens Achillis
Secum desidet, ut Caballo Epaei.
Fratreis quisquis habet pareis Achillis
Nec quod molus Ithaco dedere divi
Fratries non habeit ille, sed sororeis.
ORbilius, naso suppacto Februa solvit,
Dyssenteria cessit ut sua e schola.
AD Calidam scribis quod carmen, Arimice, Ceram:
Horrebit latices, ignem ut amare queat.
VIvum atavi nasum Orbilius deprendit in hirci
Pene; ego nunc herbam do tibi, Pythagora.
SAlsa tua esse putem quam carmina, Carrio, quaeris?
Octiduum bibet haec cum leget, Orbilius.
CUm pidibus tibires est digna Scorpio; dignus
Qui nulla es prorsus re nisi compedibus.
SOcratis ut Scoppus queat iste imitator haberi,
Exemplo Actaei carcerem init Venetum.
Nil nocet heic celerem non exambisse cicutam,
Germanaerestis pocula lenta bibet.
PEndere votum quod tuum, Nepa, scimus:
Sed Italo pendere te volebamus
In orbe potius; Urbis ut tuae civis
In luce poses esse perpetim rerum:
Inlustris Heros, natus, altus in lustris.
QUicquid agis, propera, dubiam mors gannit in aurem:
Ter minus expulso iam Iove, templa tenet.
Sed tamen ut properans, quod ages, age, constet ut actum,
Omnia nefaciens nil penitus facias.
POstquam omnem e fumo BaronI vixisse culinam,
Coniector docti Scoppius ingenii
Cognovit: bibitum ante, suo vivente Patrono,
Vendere fumum Italis institit, exsul ita est.
QUi te, Pontia, dixit imminutam
Ex quo nomen habere virginale
Desiisti, lepidum tibi et iocosum,
Falsum dixit Arnutius profecto.
Namque a tempore tam tibi beato,
Bis es virgine crassior puella.
PRofecit Bonus aedepol Scioppus
BaronI, bene, prodita culina:
Illic vix poter at satis mereri
Fumi, quottidianum in usum, at isthic
Flammas perpetuas potest mereri.
HEsterna mihi vesper a rubente
Mala Pilpius obvius, prehensa,
In ius auricula vocabat, ut me
Pratori Vadimonium Terento
Debentem, populus notarit omnis.
Nunc isto mihi mane non rubente
Sed pallente gena obvius rogavit,
Ne se desererem, malam atque magnam
Pssum ignominiam, cui magister
Naso excusso alapam dedisset Orrus.
Antestatus ego sequor, Terentus
Damnavit natitergii Magistrum,
Quodnaso faceret statim petulco!
DImidium sine te non est finire libellum,
Dimidia, Lector, parte Poeta, fave.
QUi futuit cunctos et tentigine versus,
Furum est non vatum Grammaticus, Criticus.
BAvili iocose, dabimus hoc tibi nomen,
Here me audiisti, censeo, peror antem:
Ut tibi placemus? arbitramur argute:
Et, hercle, debes, nolis aut velis, nobis
Palpum, in patente qui tuum decus circo
Non erubente disputavimus versu:
Asinum ut putantes pridie Bavum cuncti
Hodie fateri Regium velint mulum.
RIttershusiade, et sagax Grytere,
Belgarum duo Saxonumque vates,
Vos, Ceiris rogat, in vicem, Architecti,
Victor, carmine non parum iocoso.
Quod vos Barthius allocutus illa est,
Defuncto sibi ne luendum amico,
Heredisiet omnium bonorum.
Nam quo tempore Barthius dicata
Ad plureis abiit utrique Ceiri
In tutoris erat manu; nihilque
Heredi coquere exedendum habebat.
Nec, credo, Actio dedicationis
Heredem pote iure convenire.
FLos erat annorum, iuvenileis deseris aestus,
Ante sed aetatis gloria capta tibi est.
Spectator senii florente aetate fuisti,
Hoc paucis dederunt Numina, Iure tibi.
Barthius excessit: Victor Lamenter? inane est
O sine nitens, o sine faece, Anima,
Tene ego lamenter, quae carcere sera soluta es
Inde profecta illuc, quo quoque ego hinc cupio?
Non fas hoc non fata sinunt, non tu quoque, frater,
Salve anima; haec scribens te, Vigil, hinc sequitur.
Qudo nisi flos vatum cum vestro flore sepultus,
Musaeos quisset diacer are choros.
Flos vatum vestro flori, sine more, parentet,
Nunc Vigil hoc facit; et, dum facit hoc, sequitur.
FLere iuvat adeo luctuque explere dolorem,
Nil in te quamvis Flebile, Amor, fuerit.
Vivus Amor n='I. nam tu sine labe vigebas,
Quis labem flendo, caste, tibi addiderit?
O Anima orta polo, nitidissima flamma sine aestu,
Inque tuo tibimet tota calore vacans.
Quis te, gaudentem vera modo luce Deorum,
Turbandam lacrimis iudicet esse suis?
Vive Anima Alba Deo, spernens rude corporis antrum,
Donec id e terra iusserit ire Deus.
Tunc dignus te fiet homo, quem deseris, ex que
Orta Deis repetit, mens tua sancta, Deos.
Qui placidum carmen, superis quod es ante professus,
Ad superos quam te e corpore restituis.
Nunc habet in manibus, vivumque amplectitur ignem
Hoc, Vigil, ut cecinit, te cupide sequitur.
Atque uti tres annos te serior exeat ad te,
Quoque tamen Victor, momine te sequitur.
Ut lacrimas oculi nolunt adminttere, prorsus
In lacrimas totus fluxit uterque tibi.
Tu tamen has vestra noli vice habere profusas,
Tu potius illic heic mea fata fleas.
Corporis exsuvias felix Amaranthus habeibit,
Adspergent semper flore recente Rosae.
Hinc illibati nata est candoris imago,
Quam vivam in vivo, frater ego, colui.
Mortuus es? fateor tellus tua membra sepulcro
Continet; in nobis Mens tua viva manet.
Atque ea sit tumulo suprema inscriptio vestro,
Cetera nec locus his, nec tua volt Pietas.
Barthius annorum primo iacet Auctor in aestu.
Mens stat, et aeternum nobile nomen habet.
RAra licet salsi fiant Epigrammata gustus,
Rarior est tamen his vel male salsae gula.
TRe; caelum est ulnas latum in Camera Orbiliani
Nasi; astra esse putes Grammaticam Bavii.
QUi sider atum dixit esse Tartillum,
Iocatus hercle est, nisi Lyoeus est sidus.
QUid, puer infelix, iaculum clypeumque coruscas?
Occidet iaculum te, efferet hic clypeus.
ECce trium fantum spoliis de more potiti,
Laurea Victori dant pueri arma Iovi.
Fortia sic animis et duro corpora corde
Vel puerile potest sors facere opprobrium.
QUisque suam secum differt colubram moriturus,
Post mortem rursum differet hunc colubrae.
SI sapis ultra homines una haec sit Regula sancta,
Fine tuo semper fac tibi principium.
SIlenum pueri vexant, ubi plenus alumno est,
Floribus in mediis Sors habet imperium.
ALea damnosa est; cuicumque est optima, laeva est:
Mors domina infestis imminet huic pedibus.
Omnia si donet levis alea, mente cadendum est:
Pauperies animi maxima deliquium est.
RUgis arata quae cutem aridam densis,
Carbone cuncto es atrior, proco Remo
Te nubturire, quantum habet, precor, frigus?
An, Olla, nescis principem in Remi gente
Divortium fecisse Carbilum Rugam?
SI bene quid facies, totum obliviscere factum,
Si bene quid tibi factum, aeterna mente teneto.
VEra ubi falsaputas? mentiri suetus ubi illa
Protulerit, quae sunt, esse ita nemo putat.
POmpa magistr atus nihil est nisi Pyramis alta.
Tota, ubi conscendes, umbra tibi interiit.
AUt Deus aut lapis est si Stoicus: Optimus horum
Divinus fiet, Sosibiane, lapis.
NIx mera dicendi candens est Gloria: quando
Fit, nitet; uno eadem liquitur intuitu.
FActum te subito canis Poetam,
Non credam nisi legero, Petroni.
CEssat ubi Sapientia, ibi regnare Voluptas,
Luna uti mendico lumine Solis, habet.
EFfodere miserum est quem metalla damnatum,
Tamen est miserius improbo quem adulari.
NEc vir, nec mulier, nec ex utroque
Neutrius generis figura, Tendo, es.
Sed multo mage turpis et nociva
Creatura Bavillii screantis.
ET medici poscunt, et poscunt pharmacopolae;
Si sapis antiquum, Catte, peris potius.
QUid Satura ingenti pertundere crimina vulgi,
Et chartae damno scribere multa iuvat?
Quod Rhomphaea minax lato facere haud pote serro,
Parvum epigr amma brevi, Casirice, patrat acu.
INfans hic iaceo: narr arem plura: sepultum
Qui vivens nequii dicere, prodigium est.
FRustra Hecalen Batti cense fecisse Nepotem;
Grande Poema illi quodque Epigramma fuit.
CUi gula longa gruis fuit, ista Philoxenus urget
Marmora, ut AEtnaeos Enceladus scopulos.
Fulmina magna Gigas; epotam hic ructat Amystin,
Plura negant cineres: Lector abi aut sities.
CUncta tenere cupit, nil discere Pallidianus,
AEgrotat male; sed nil dare volt medico.
DEsipiens aliquid poterit Sapientia dici;
Carmina cum scribunt Stoicidum pueri.
PEstilitas saeva est, atque haec foetore fuganda,
O nasi silvam incende tuam, Orbilide.
CArmine quem laudari hodie vilissima res est,
Quis magnum hoc credet quod faciunt Blovii?
Sed tamen a doctis celebrari gloria quaedam est,
Hos quoque contemnat, Seussi, homo magnanimus.
Nam venaie genus quicquid facit, omnia sordent:
Ex quo Erato est aeris vendibilis crepitu.
UNum hoc est longo genus omne Poem ate peiius,
Dormitare legens nemo potest facile.
MIrum epulum struxit sibimet Caper Orbilianus
Omnimodis; naso frontem epulum exhibuit!
CUm te patricium, Scioppe, fecit,
Clemens quam cuperes patrem in culina
Fecisset tibi; nam tuum helluando
Dudum quam fuit ante, perdidisti.
LIcentiosum in carmine esse me dicis,
O Lector Optime; tale tu facis carmen
Qui vivere extra regulam putas salsum.
IOcose Bavili, sic libri ter undeni
Triduanas singuli patrent cenas,
Nec mense toto prandeasve cenasve,
Nisi in culina publica, haud tuo sumptu.
Tetigisse tam te saepe, tam que festive,
Ad usque viva Comitis intimi omenta,
Modo paenitere me occipit. Vides toto
Me tremere corpore: nam modis nimis doctis
Ulciscier te quisti ab acribus sannis!
Ex quo iocoso tactus es etenim versu,
Larvale monstrum, crine laureatorum
Pleno colubrum, noctibus mihi binis
Somnum fugavit, corneam obdidit portam.
O Posterorum domina magna saeclorum
Modo te aurem habere qui negat, rogat, Victor:
Ubi ipse iam non dicet, audias dicta.
LXXXIX. De Poetis.
MEndicant hodie panem et sal; deinde Poetae
De pislore canunt grandia; magnanimum est.
ANtivida diva, retrograda Dea, te Victor
Elumbi in hocce genere non potest metri
Vel nominare: nominare se nolis
Rogat ille quondam; elumbium in libris vatum.
PAtricius, Lictore satus, gabali quaesitor,
Hoc, Lector, Lapis est Stoicus in lapide.
Tu, nisi de tacto mavis lapidescere monstro,
Hinc procul hinc sanos perge movere pedes.
VIve Pudens, o vive, Pudens; proprie interit hora,
Nescis quot restent, prodita nulla redit.
DIsticha pangentem, Lector, qui riferim Ovvenum,
Disticha quod scribam, ridiculum esse putas?
Rem tetigisti ut acu: rideriposcit Ovvenus,
Hoc mihi si praestas, flent Bilo et Orbilius.
UNum habet Orbilius Rho, quo caret alter: at unum
VIBOLIUS habet U, quo caret Orbilius.
Cetera conveniunt si nomina, litteram adunam,
Lector, utrumque unam tu face litterulam.
FLens Oppiana basium rogat vatem,
Salire carmen hoc ego modo nolo.
SCaligerum demas, vix est de mille Poetis
Annorum, in claudo carmine qui placeat.
Sed Vigil in Scazonta et Barthius omnia ponunt.
Proxima regificum est Caesari habere loca.
Quae super emensum ingenio ante exscendit Olympum,
Dic mihi nunc ubi sit Scaligeri alma anima?
Pauperis est animi signatum ponere quoiquam
Voce locum: quam ubi sit nescio, ubique colo.
OCtonus bis abit liber: Perire
Iam non salva tibi legendo res est.
Si novi bene tetricum Leporem
Quot u tam tibi displices, Poetam
Octonos alios petis libellos.
Verum hinc elige, quae placere possunt,
Scribendo vietus Poeta non est.
Post sextum et decimum rudem libellum
Veientonem Asinamque, et Argonautas
Uno stans pede provocat Poeta.
AFFECTUM senio tuum Poetam,
Emensum octo bis arduos libellos,
Lector solve; nisi malum in supremo
Ductis vis hominem iliis videre.
ORbilius nulli potis improvisus haberi,
Distento quamvis officiis veniat.
Namque explorator lapidem anticipare laborat,
Iudex venturo nasus ab Orbilio.
CAsca loquens, tacitis manibus male salsa videtur,
Hoc Venereis pulchras dedecuisse potest.
Illa sed excusat sibimet se, conscia soli:
Gestibus excussam vertere pesse comam.
MEditata curtis dicta qui logis longo
Divendis ambitu, perire morando
Poeta tendis: istud ambulatorem
Genus repellit, Optimum vocat Ladam.
Scribi iocosa, cogitari non poscunt.
Elumbe nugis torquet in suis sese,
Et quae perire nata, sedulo nutrit.
Ingenium, habere quale pudeat Orbillos,
Hic demum amicus auribus iocus ludit,
Ex tempore ipso qui rapit sibi ludum.
In hoc Poeta distat a Sophistarum
Frigente trama et undiquaque consuta,
Quod viva condit, condita ut statim possint
Fungi petitis. Pereat arrogans Codrus
Novennium vigilare quem iubent nugae.
SCaligerie effigiem in tenui mir are tabella,
Qui mundi expressa est totius effigies.
EMensum inmensi spatio sa volumina Nerei,
Danum equitem nobis Anglia terra canit.
Siste gradum ad tabulam hanc Lector; cui Scaliger Heros
Hinc orbis nota est totius effigia.
OCto bis exiserunt, vestris in laudibus iste
Navigium liber est septimus et decimus,
SCALIGER. In portu non est ratis ista futura,
Ni tuae pro vento sit mihi Fama favens.
Atque er at illa quidem. Scopulos enavimus omnes
Pessum ierint cum iam Scoppius et Bonasus.
CAesareorum atavum plenus Mauritius hic est,
Cetera vel saevo discere ab hoste potes.
Divinum est facinus, tanti Victoria divi,
Laudari a victo Principe, Numen habet.
ROma ubi terr arum nota est, ubi nomen ab illa,
Gloria Lipsiadae consenuisse nequit.
Mille annos iacuit, mille instaur are superbi
Prostratam reges non potuere semel.
Lipsius in calamo reperit sua moenia Romae,
Unde iacens dudum surgere Diva potest.
Sceptrigeri Reges, calamo concedite LipsI,
Pennigeri maior Gloria facta viri est.
SParsa per ingenteis istuc volitabat et illuc
Historiae Campos Summa; nitoris inops.
Illam incerta pati dudum discrimina doctam
Huc atuqe huc, nullo vindice, ventus agit.
Stare semel visa est; Vulpes deiecit ab Aula,
Transversam in morbum querquera febris agit:
Indoluit Labor Augusti fere fata Thuani
Et iussit numeris perpetuam ire suis.
It Vigil Historiae totum Suadela per orbem,
Sed certis, non ut hactenus, inlecebris.
Nolentem fas est mundum nunc vera fateri,
Discet ab hoc libro quae pia Posteritas.
At tibi, temporibus nova Lux, Auguste Thuano
Augustum dement Tempora nulla decus.
Dimidium explevit regnando Caesaris haeres,
Saecula regnabis mille, Thuanus honos.
CRurifr agi nomen non recte scribis aselli,
G meruit
[Gap desc: greek word]
est Relligio cui
[Gap desc: greek word]
.
PErpetuum natus qui crurifractor ad ignem est,
Ignati quaeris cur habeat titulum?
EXtremus Ditis conatus; cara Megaerae,
Tisiphonae studiis semper amica cohors.
Per te ego vim flammae, quam sentis, oro, quid istuc
Quo certo debes, curris in exitium?
Vindicias scelerum pateris gens dira tuorum,
Per Mundum omnem agitant te furiae, igne sacro.
Ut stabilis nusquam, cui conscia corda malorum,
Semper agas ortis crimina criminibus.
Ne quando conversa tuo de more recedas,
Affixum in circo sic rota semper agit.
Stare queat vinctus, victor vetat impetus, idem
Vos scelerum sacer in crimina turbo rapit.
NOn vulgare tuum est, Scioppe, pondus,
Ex quo Patricius loco fuisti,
Quicquid criminis antica vel idem
Postica quoque parte depatrasti,
Omne est patricium nefas putandum.
PRincipis esse Pater Scoppus qua fine laborat?
Carnisici ne det mox alimenta patri.
IN pretio quod sis fortuna est vatis, amice,
Non tua: thesaurum reperit cum Sorte Poeta
Clementi, placido fatum est Lectore fruisci.
IMmensi nomen mutat Iosephus Olympi,
Scaliger: Emensum dic bona Posteritas.
QUicquid agis nil, parcus, agis: nam gratia facti
Admorsu dudum exspirat avaritiae.
LIbertas animi Stoo deveincta rigore,
Marmor Abantiadae concoquit in Clypeo.
SCriptor nobilium Phalaeciorum
Scin' quid, Candide, glorieris isthic?
Ligno ignobilior Priapiano es!
UT me nomine non meo salutes
Ex hoc, Posteritas, nequire credis
Summis addere nobilem Poetis?
Sunt exempla mibi satis superba,
Queis accedere gloriosa pompa est.
Auctorem tibi quis probat Priapi?
Quem tu nunc Calabrum putas, Poetam,
Cui Mellisigenes dicavit una,
Supplenda Iliadis relicta fam a,
Quo se nomine dixerit, notasti?
Pangentem pia disticha, et Catonem
Totum Carmine tam brevi sonantem
Appellare potes Catona verum?
Parmensis breve Cassii periclum,
Auctoris pote nom inare CassI?
Musaei gracilem quis Architectus
Molitus Venerem, docere possis?
Quis sit, quem canis, Orpheum, notasti?
Alas quis pote Simmiae probare?
Pisonem dubio Poeta laudat
Quidam carmine, quem putas fuisse?
Mensur as canit alter, et libello
Parvo ponder a collibrat; quis ille?
Quidam pervigilem canit Dionam,
Quo sit nomine, ciisput atur a te.
Quis scripsit Satir am Poeta, lite
Quae cum litigat, oppido severe?
Dir as quis ValerI putat Catonis?
AEtnam quis dabit optimo Severo?
Iurabisne Elegum legi Pedonem?
Quis Phoenica Poeta concelebrat?
Laudeis Claudius Herculis patravit?
Quis sub nomine ventitat Petronii,
Cui tot carmina perperam dederunt?
Quis sit quem Senecam vocant Tragoedum,
Pro certo pote denotare nemo:
Moreti canis esse quem Poetam?
Lunam carmine quispiam vetusto
Peccantem docet, hunc potes docere?
Quis sit Phocilides, quis alter huius
Altellus, modo quem senem salutant
Frustra Pythagoram, virago, narra.
Et vateis uti querqueros sequestrem,
Quis suo [(reading uncertain: print faded)] nomine fortis Appulei,
Herbarum docuit pericla docte?
Quem quis AEmilium Probum probare
AEquis auribus aut Catum Nepotem?
Quis sub nomine bis novem libellos
Clamans Quintiliani avi patriavit,
Quem dicunt alii audiisse Florum?
Quis dat Rhetoricen Herennianam?
Quos dicis Criticos tot esse, vateis
Nobis qui varios dedere planos,
Vel saltim dare sunt sibipte visi?
Dictyn quis docuit loqui Latin e?
Quis Graecis Etyma enotavit auctor?
Quis Romam tulit Hegesippum ab Argis?
Quis sit Pindarus in Parin superbus?
Quis fecit Phrygium tibi Dareta?
Quis sit Gabrius ille Fabulator,
IgnatI modo cui dedere nomen?
Quis post Caecilium tot Imperanteis
Laudavit, vice Plinii aestimandus?
Quis sit quem spurium vocas Modestum?
Quis rates, modo quem vocas Sibyllam?
Orus quis fuit, aut fuitne Apollo?
Et ne Carmine tam Parum iocoso
Rumparis; Vigil iste quis vocandus
Qui spernitque novos spitaque priscos
Victoris titulo potens, Poetas?
Hunc, nolis velis, ipse si meretur,
Heroas vetereis am abis inter
Si quo Posteritas amore digna es.
CUr, quoties gaudet, Bavo carmina ructat? id olim
Sic scriptum est: pedunt sunt ubi, atelli, hilares.
PRodigium immane est quo scandit bis modo septem
Balvo gradus: fecit patricios sibi avos.
CUr metuis carmenventurum Lectos? adbuc ni
Concoxti data, dein danda potes vomere.
NE sis Bavilius, Lector, aut Scioppius:
Salsum esse crede qualecumque quodlegis.
MAgnificum quare condis, Patrine, Poema?
Te propter doleant ut natibus pueri?
Ingenium si quod gravibus fuit ante Poetis,
Exhausit dudum trux ferula Orbilii.
An legisse bonos non sit pudor, aurea quamvis
Carmina praecisis queis opus est natibus?
SI tecum haberes, Sanga noster, hoc grande
Genus luelae Fata vestra non ferrent.
Nunc ubi repleta est ordeo cutis vestra,
In glaciem asellus prodis atque desultas.
Quis fusteo posset temperare, Verine?
DIgnas hercule pridie dedisti
Convivis Epulas, Patricciane,
Queis possint calidi domum redire.
Accensis puto, nam tibi salictum
Pro turdis puta praebitum Bilovis.
UNa sufficias quot hac. Cabine,
Cena Philosophis requiris ex me?
Centum credo; sed omnibus putamus
His de Pythagorae, Cabine, secta.
ORbi filia, Sotada, atque avari
Inrem cuncta facit suam: Patrissat.
CAEdundis natibus Magister iste
Praefectus, rogo cur famet, sititque?
Res est permisera, et nimis nimisque
Pro tanto male luctuosa naso,
Nareis atque nateis cuique tanto,
Distare spatio Scholariorum.
NAreis atque nateis intersunt plurima: fato
Hoc periit cum non crederet, Orbilius.
TUis lucrari si quid aedibus males,
Incende veteres has, nov asque mendica.
QUaeris quam late Lappus bibat, Aule? natarit
Ni prius in poclo, ludibrium est bibere.
Frustra huic serpentem in cerato cum cane sacco,
Pompeia intentet lex, patre deposito.
Flumina, si mora sit satis ampla, epotet ad unguem,
In tantis ludit helluo qui lacubus.
QUamlibet alte te blattarum in pascua mergas
Bauce, tamen prodent te Phrygis auriculae.
MIlia post septem librum Chaletateros audiit,
Hoc Didymi vobis recitatio, Bauce, dat una.
DEpygem iactant Graiorum Thesea vates,
Prodigium hoc dixit Graecia terra suum.
Crebrior hoc monstris Germania fert modo tellus,
Nemo ita non Theseus discipulum Orbilii est.
IUridicum quod, Scoppe, crepas, puto rem esse ego veram,
Pandectarum ApicI doctor es eximius.
Codice pellincto, pellecto dicere nolim,
Scis ubi quaeque suo iure sedebit anus.
MIra tuo vultu est, Charme, vis indita; potum
Se putat hanc, duplo lumine quisque videns.
DOnatum dixit puerorum qui modo furcam,
Cum paucis scit quid pensibilem esse siet.
NUllas non futui, licet pudicas,
Affirmat Lisius; probatque; quod se
Factum, dum canit hoc, videt maritum.
UTcum que dextre colligasque, ducasque
Ratione numeros undiquaque consulta,
Nisi sinistra cautiore perpendes,
Cruce summa tamdem, Luciane, pendebit.
AIs perisse multa, Lector, in vestro
Epigrammata mihi nomine: hoc nego verum;
Utinam et negare possiem vice inversa;
Tuum perisse ne putes in his nomen.
BEate Lector; hocce non satis lautum
Tibi videtur esse nomen, Obscure?
Sed tibi profecto convenit, alii nulli,
Qui Regibus enim non potest adulari,
Tibi placere maxime studet Vates.
NIl adeo dices quod non fer at unum Epigramma;
De nihilo quod fit cuius erit pretii?
COniugium Orbilius naso quam fecerit aptum!
Stoicidae nuptum podici eum exhibeat.
SPonsum Temporis esse quem supbero
Laudas carmine Pesciens; probabo
Eunuchum tibi: Tempus esse nosti
Saturnum, Cybele cui marita est,
Huic nemo pote nominari amator,
Nisit quod iubet Attyn esse Diva.
TOtam vis, Pipe, basiare Leydam?
Unam fac, Pipe, basies Lycinnam.
NE preme Nobilitas animum nativa; nec illi
Laxato indulge victa lupata iugo.
Pressus is erumpit, laxato erepit ab antro,
Clementi cupidum sub ditione tene.
IN victum patria pro libertata Batavum,
Vincere quo ritu possit Iberus? amet.
ALiena nomina ut sua ingerit nobis,
Parasitus hercle est carminis Caper nostri.
PEriculosum est bibere multum Stoicos,
Enim videmus marmor ut guttae cavent.
NAsuti scribunt plerumque Epigrammata vateis,
Sed nasos nemo scribere commeminit.
LIV. Ad Caprum.
LEntae debitor osculationis
Quam poscit tibi creditam Lycinna,
Concinnes, moneo, ultimas tabellas:
Si solvis, Caper, ilico peristi.
ORbilius toto scribens Epigrammata naso,
Pennam habet Atlantis quae gravis est humere.
QUaestoreis ambit UrintI quod Musa iocantis,
Unum Grammaticis altius illa sapit.
Hi misero ad magnos veniunt Epigrammate Reges;
Secum habitat quaestum qui cupit et loquitur.
AGninam praeter qui nil scis ponere carnem,
Convivas ducas, Pontiliane, Lupos.
QUod laute vivas fateor: verum omnia laudas,
Nil praeter Laudeis, AEmile, pauper homo est.
REgibus esse manus longas vetus, Aulice, verbum est,
Sed magis his longas porgere Foenus habet.
Hoc etenim occidit semotum in milia mille,
Quo regum raro dextera quem sequitur.
CUi otiari fata concedunt, sibi
Ipsus laborem, si facit, nihil sapit.
QUi navigare vult, vel insanit palam,
Moriturit, aut mendicus extreme est: Trium
Unum esse verum ex his, necesse deputo.
SOlatium quod arte dulcius putes
In vita, habente plurimum indignis modis?
Nam disciplinae dum vacat animus suae,
Mala nescit omnia, atque praeternavigat.
NOn auget artem oratio superflua:
Sed facta comunt vivida Scientias.
NOn est hominibus curiosiro, puto,
Amore quisquam poedagogus Optimo.
LUcrosiss ma res in ordine omni est,
Doctum quem sibimet rudem videri.
IMminuit pretium rebus, facile esse parandas,
Rarior est quo res, carior exstat eo.
IUvenum Cupiditas saepe pugnat adverso
Sibipte telo: Celere si venit motu
Celerirecedit, dumquefit, perit saepe.
DEos precari decet, et utile est factu,
Sed oportet ipsum vota collaborantem
Diis vovere. Sic gerenda succedent.
OPuer, es iuvenili eitam rude nomen in aevo,
Plurima, quae nunc scis, tempus nescita fateri
Coget, et in verso faciet contraria censu:
Siste itaque interea praeceps censere pericla
Magnarum rerum: docet haec bene nobilis aetas.
MAgnum esse bellum ne putes; putes bellum
Magnum esse semper, si putare vis recte.
AUrum uti quis Lydio lapide; Experientia rerum
Sic probat attritu momina; Pindaricum est.
IRa cadente insaniae in morbum gravem,
Medici putentur esse Sapientum logi.
NIl ni dolosa collig as aenigmata,
Profare clare sic amicos alloquar.
IUvandum amicos: sic manus manum lavat,
Sed usque ad aras; cura sit prior Deum.
MAli reatus pessimum puto augmentum,
Iactare post culpam Innocentiam quemquam.
GEnus esse sanitatis arbitror quoddam,
Interdum haberi non nimis hominem sanum.
ANimum aestim are dantis a datis rebus,
Iniuriosum est, tu aestimes data exillo.
ALAUD A num quam quaepiam sine crista est.
FRustra adeo tumulos beneolenti flore Coronas,
Impensa est lapidum tota supervacua:
Servabis memorem vestri sine flore Nepotem,
Si vitam meritus perpetuam fueris.
REs elevare, quas facis, queant magnae
Magis ut videri; est histrioniam in vita
Fecisse, plus ut praestitisse canteris.
IActantiae, mehercle, crimen est magnum,
Perfectionis hoc ab arce deturbat.
BOni in bono bonorum amore, Naturam
Se litter arum amare sibi suam credant.
MEdicina magni est sola et una peccati
Confessio: correctionis ut mater.
IUcundior res nulla vitae in istius
Labore toto est, quam sua facere quemlibet.
NUnquam a principio superi perfecta dederunt,
Temporerimanteis homines reperere sub alto.
EXactio scrupulosa saepe quod visum est
Habere belle, docuit intus aegrotum.
ESurientia alicuiplenam sale pone patellam,
Illam epulas dicet vincere Regificas.
COgnitio rerum vera penes eos haeret,
Qui cum bona tulere quid mali sorte.
ERrore quicquid est trahente commissum,
Veniam meretur, at scienter impingens
Patronum habere neminem, scelus, debet,
Quem conscientia ante priva damnavit.
Magis oderis mendacium, simile vero.
QUae iusta sunt, suo nitore sat comta,
Orantionis non egent cataefuco.
NEc suavius nec Musicum est quicquam magis,
Convitiantem quam tulisse molliter;
Convitiator quippe; si male haud habet
Cui facta lis est; ipse se laedit probro.
INiusta facta cum deinde defendis,
Mutas duobus una probra peccatis.
Transposita saepe planta non feret fructum.
SIlentium minoris est decus summum,
Praesente cum maiore quippiam obiectum est.
TEmpus dolendi, non ubi patimur malum
Sed ubi patramus, maxime est.
POst nasum nimis aridi Magistri,
Post Stoos crepttus Scioppiani,
Post deliria luridi Bonarsci,
Post commenta Bavillii, iocosa,
Post Sangae fatuos logos Ferini,
Tandem quid lepidum tibi propino
Quod possit redolere myrothecas
Antiquae Sapientiae salubreis.
Ut post octo bis, optime libellos,
Pingenteis Lemurum notationes,
Possint disticha per placere pauca,
Queis vitae data Regula inlaboret
Moreis corrigere, expiare menteis.
Atque isthic mage longus esse quibam,
Tu, Lector, properas; cui manenti
Nonaginta Epigrammata, octo iunctis,
Suadent currere ad ultimum libelli,
Ut proles nova possit hinc oriri,
Sperant unde senes perire versus.
Lector currere si potes, favemus:
Ingens est pretium fugae, redire:
Nam quos porro leges, libelliones
Iam scripsisse sibi videntur omneis.
CUR LiberI nomen teneas Sangisce, putabis
Mirari quosdam: desine, iure tuum est.
Quod libet omne facis contra ius fasque piumque,
Incipiat titulos ergo, LIBERE, tuos.
QUid morbi esse putas, labor at istic
Quo nunc Scoppius? Auream vocabunt
Arguti scabiem satis Poetae:
Torquem glutiit antea paternum
Quem fracto tulit ille de sepulcro,
Hunc quum concoquere haud queat, laborat:
Non erumpere per cutem valebit
Horrentem, scabies periculosa
Ni virgis bene maceretur ante,
Hic est arte homini paterna opus, ne
Vulgari bonus artifex medela
Curetur, genere editus celebri.
AMor unde nescio; quid sit Amor id ignoro,
Quem veniat ille per modum, haud queo scire,
Accendit ille, nescio quibus flammis,
Certos hemones; hoc nimis mihi certum est.
IN Satura Stoa Scoppus luxata PetronI
Restituit facili carmina Acersecome.
Hoc decet, hoc magnum est, Veneris curae Nepotem
In desperato, Scoppe pilose, loco.
EXoner andus erat haerente catharmate vates,
Principium libri, Lector amite, tuum est.
Bellua quae Scoppo, Sanga, quae turpior exstet?
Heic nasum ignoscas Patricium Orbilio.
CUm futuit nasum lingua livente Magister,
Mucosum nasci carmen, Ovvene, negas?
Talia sunt Bavil I, tali se Emblemate pingit,
Cum mimum in Clari veste Bonarscus agit.
Hoc Sociipacto salsos meditantur Elenchos,
Cum superest calami pro ratione dolor.
PArva quod attractae commendem carmina cartae,
Nescio quam parcum, Gaure, canis Vigilem.
Tu licet extendas longis Elephanta tabellis,
Inque tuo opponas Rhinocerota libro.
Non animum e carta magnum monstrabis inani,
Truditur haec calamo saecula in innumera.
Hic spatium augusta dignum qui mente requiris,
Invenies; Maeior quo liber, hoc minor est.
TUllus eburneolis scribit Ramenta tabellis
Aurea, carminibus sic placet ille suis.
O stolidi effigies Baviigermana; quis aurum
Atque ebur aestimet in carmine corticeo?
TUqui sectarum causas et momina nosti,
Scoppe,
[Gap desc: greek words]
dic mihi dogma quod est?
NUpturiunt fures, Stoam concludite, Scoppo
Patriciis aliquot torquibus heic opus est.
ROma suum civem Scoppum vocat: Urbe quis illa
Villicus in qua sunt marmorei Agricolae?
SErvum esse nostrum quis Scioppium neget,
Iuris alieni semper offa quem tenet?
URintius ad Magnum scribens, quem gestet Amorem,
AEquare ingentem posse Gigantae canit.
Dii superi, qualem fecistis corpore vatem,
Cuiiecur est Caei aut Enceladi hospitium!
RUffi Rhetoris hoc putabis instar?
Imo ipse effigiae suae est imago.
PEniculo qualem Ruffum finxisset Appelles,
In Tabula potes hac cernere, quisquis ades.
Omnia, et ad vivum novus omnia finxit Apelles,
Hoc nisi quod viva est Ruffus imago sui.
Pingere quem si quis recte volet, omnia vertat,
Spirabit tabula, mortuus in tunica.
CUm vieto quisquis lusu certabit Acerra,
Seria cum incipiet, Mors hominem excipiet.
CRaebrones critici cuiusdam quid tremis, Hebi?
Stulte, put as veterem crabrones pascere betam:
RAra bona est; bona si, paucis ea cognita Fama est,
In pretio e paucis unus et alter habent.
Prava frequens, facile est toti notissima mundo,
Quisqueodit, cunctos spernere quem meminit.
Praemia nulla bonae vel sunt rarissima, Laeva
Omnibus obiecta est undique ludibriis.
Spernet utramque, cui Sapientia dia favebit:
Cum tanta miserum est ambitione mori.
VErtit in Hispanum Launaea Perezius orsa,
In Latium duxit Belgica cura sonum.
Germanos etiam mortalia nosse Theatrae,
San Galli docto carmine iussit honos.
Verum ego de Gallis alio me vertere nolo,
Cum volo mortalis nosse theatra mali.
QUi pauca panxit posse genere de cuncto
Patrare numeros Scoppium meum, credo:
Imitatur ille sic suos patres, quorum
Inire numerum quivit hactenus nemo.
QUod n='iana tot locis citas scripta,
Erharde docte, dum Petronium comis,
Tibi atias perhibere nomine ipsius
n='I volebam, qui modo est apud Divos,
Sed unicuique, talis ingenI, dudum
Vivus vidensque Barthius satisfecit.
Enim ille cunctos candidosque doctosque
Amabat uno spiritu, omnibus chare.
Quis inter illos teneget, cate Erharde?
Tibi ergo grates antea egit ingenteis,
Quam se citares, Barthius, tu ei debes.
CUm Scoppium videmus esse praegnaentem,
Et Nixios vocare Barbarum Clarum,
Bavum incientem nescio quibus ronchis
Subter crepare; spiritus Magistraleis
Ad unum habere partui subhastatos
Orbilium, et illud monstra quod super cuncta est
Peperisse Sangam; quid moramur abiectis
Cacare calamis, ut siet cibi tantis
Epulonibus deinde copia, et potus!
REs nullas, ioca nos sonare nuda
Cum te rumpimus, hoc Scioppe clamas.
Ergo te nihili esse confiteris.
Et cum te nihil esse confiteris
In rerum numero incipis mihi esse.
INgenuum Phoedrimaleo, Pythaee, Catonem,
Insita quam centum pectora Socraticum.
OMnia qui legit, nil lectum oblitus in usu est,
Plini, quem dicam? est maior Aristotele.
QUod Cardinali Stocius choro noster
Praecepta docta scribat; hoc sibi impendit:
Nam somniando Cardinalis est dudum.
Et cum Madruci nuspiam videt fumum,
Dormire praeter nil scit uspiam Scoppus.
VAtes nobilis hac tibi papyro,
Multam mittit amice de salute,
Non vatis tamen, hoc nimis cruentum est,
Sed vestra tibi propria; remittes?
SIbere magne, nil tibi dedit corpus,
Ingentiore Spiritus venis mole.
Hoc iudicante te Scioppii scripta
Olim videre nunc recordor; et verum est
Scoppiana quisquis or a porculcat,
Sapiat necesse Spiritum tuae molis.
Moles vocanda sit tamen tua est isthaec,
Volitare qua per ora, Maximus vates,
Potis es virorum. Sic Siberus est magnus.
OCtavo et decimo si quis dormire libello,
Iam Vatem pulsas Lector, ut evigilet.
QUi Scaligeri carmina, Sapientiae honorem,
Fracto pede reptantia conspicaris, asta:
Haec qui potuit dum simulat pedem teneri,
Quo praepete pervenire quiverit volatu,
Tardissimus es nisi ipse, iam diu te didicisti.
ES nimius nostri, dicis, clamose Poeta,
Tot tibi qui inviti carmina contulimus.
Imo ego sum minimus vestri consultor honoris,
Quem pro quaque potest voce decere liber.
CUm super alipedem pendes, Fabiane, decorum,
Centaurum luscus credere possit homo.
DIa vale salveque Colonia, Victor abivit:
Sors cui visa tua est sensim aditer propera.
INvicti domitrix Regina Colonia Rheni,
Vince tuos cives, vel tibi victa fuge.
CUr bene sit Scoppo dum Stoica repit in arma,
Quaeritis? huic nimium, turba iocosa, male est.
OIesuita, maximum orbis humani
Probrum, luela saeva Christianorum:
Te veneror, atque genua flecto cum voto.
Flagrum profecto es stridulum Dei irati,
Quo mundus omnis contremiscat in poenas.
Sed scine finis quis manere te possit?
Uno ore cuncti iam fatebimur nostro
Deo parenti, nos mererier tanta;
Revocabit ille stricta flagra clementi
Manu; inque signa mentis esse placatae
Dabit illa flammae, tu peribis, ut fas est.
QUod restat, instat; perge quo viam Fata
Dedere, Victor: coepit ille qui finit:
Principia laeta cum sinister exstinguet
Finis, peribit, est quod inter utrumque.
NOn possum tibi quippiam negare
De naso modo quod tuo incidebat:
Cum culos bene tergeas magister
Naso decrepito et parum petaci,
Qua nasum nate tergis; o facete
Quoi tot discipuli, suumque pro se
Quisque est officium parare promptus?
SAepe, bonam noctem, Rhetor, Ruffusque mihi optas,
Lenoni nescis Nearam scripsisse Leonem?
SUm simplex, dicis, nec vestra haec ludicra curo:
O quam sis simplex, Pontice, ni sapias!
CAste tibi de te modo dicere pauca volebam.
Sed castrare logos non volo; Caste cave.
IN Monachum scirptum est scortantem Epigramma; sed
Caudata Vulpes iam, rogo, quot legitis?
FRonte Polus scabiem, glabra licet, iste minatur,
Quare? habet in laeva magnum adamanta manu.
POppiliana dabit modo ne poscasve, rogesve,
Affirmare malum est nempe, negare nocet.
COrpore qui molli Gallus velit esse Cybelles,
Hellespontiaco durus in ille libro est:
Prodigio simile est, beta qui mollior omni,
Marmoreum penem Stocius auctor habet.
CLamas, Sabelle; Simplicem virum laedis
Numquam, Sabelle, laeditur nisi duplex.
HEro pulchra fuit, formoso flore Leander,
In Cantore nihil carpere Momus habet.
PArce, Niger, Lectu: Candor iacet heicce sepultus,
n='iadae huc posuit flebilis ossa dies.
O nitide, a turbaeque puer livore remote,
Fama tua hac serta busta coronat: HAVE.
IN te quod exstat salsius meo libro
Delere, Sanga, si voles, lege scriptum.
SCoppi, Muraenam dicit te Barthius; hoc cur?
Quod tu anim am in cauda, piscis ut ille, geras.
DIcite pontifices in sancto quid facit aurum?
Aurum ubi quid sanctum est? Pompilianus ait.
STipes ut ob scurum visus fluit are per aequor,
Dum procul a terra, res pretiosa peti est.
Mobilis at prope cum devexerit unda volutum,
Quisque abs se spernit cetera ridiculum:
Sic clarum si quem Fama extera tollit ad astra,
Talipedans populus nomen inane colit:
At prope cum Fati stitit hunc cito mobilis ordo,
Certatim sannis acribus excipitur.
DUsius est priscis mera nox: quid Dusa? merus Sol,
Heic vincunt veterum nomina, saecla nova.
VErvecum in patria Labeones iudico natos,
Hi una omneis, unus qua bitit ante, abeunt.
CUm Lanium ad sedem eveheret stridente Senatus
Cardine, quam colimus principem Apostolicam:
Maerebant cives: quid ait, stultissima turba,
Mutius; ecqua ista iubila luce premam?
Piscator Petrus sanxit ieiunia pisce,
Ne caderet quaestus carne supervacua:
At Lanius pleno laxabit iura macello,
Vah Petro quaestu ceu prior Imperio.
Carnea iam fessum decurrant saecla per orbem,
Linquite piscinas Pastor ait Lanius.
SAuffe iae inferias tumulo cum solvis, Arine,
Parce aliquid Bacchi spargere de latice.
Non illam Furiae, non illam Cerberus anceps
Infernis, contactam huius odore, tenet.
NEparcas lateri, vivae, Sauffeia, bibendum est,
Nemo venit campos zythus in Elysios.
QUid plumbea vult statua? videns vivus in illa est
Circellius; hoc tamen Myron male facit istic:
Venti fuga tam mobilis esse non potest, quam
Circellius iste; plumbea gravis figura.
QUi Saxona conspicaris, et nevis iocari,
Istum cano, non quemlibet: alteros celebro:
Te litter a ne fallat, opus erit heic cavendo,
Saxum ille merum, non homo, saxeus nisi ille est.
ANius ex olida tollens mala dicta culina,
Nil, ait, interfit, sit vetus, an veteri
Carcere prolatus liber: atque hunc edit in auras,
Servantem veteris Historici titulos.
Nescia nos alio, dixit, cole nomine quondam,
Contemptrix fuci candida Posteritas.
Annuit Eventus: paucis quod vita lucernis
Impensa, hoc scurrae vafricies tribuit.
TE prius excusas quam quis te accuset: an istud
Feceris, ignoro: Sic tamen esto reus.
REge U Vitikindo natam te, Lesbia, credam:
Si tua non tam sit nigra caput soboles.
UT Ponto enata est quondam Venus aurea; sic te
Zythi ego prognatam facibus esse puto.
LEsbia sesquisenex puerae quod nomina sumit,
Exemplo magni patrat id illa Dei.
Sic Amor ante Deos omneis prognatus, ad isthuc
Temporis, in libris versificum puer est.
NUbe puella, volat, volat irrevocabile tempus,
Nube puella, semel forma superba perit.
Nube puella, fugit Veneris flos quattuor annis,
Canicies annis quinque venit Veneris.
DUdum, Scioppe, lusimus nihil tecum,
Perire tempus dicis, et petis ludum?
Lude, o Scioppe, quam potes, potes quantum!
Tibi tesser as dat Senio tuus pridem.
SAngisce noster; parce bilis immensae
Vibrare carmen, tu nocere Victori
Potes iocoso, quantum habere nec vota
Tua cuncta possunt; nam periculum magnum est
Nerumpat ille panticem cachinnando:
Sed non suum: Sangisce, quem putem, nosti.
ELato Orbilius naso quae Februa solvet?
Cerbero eum novit quae commendare cacanti.
LXIX. In eundem.
QUaeritis unde putem Napelli nomen oriri?
Pellis de naso est, Orbiliane, tuo.
MEmoria praeses Temporum, Dea annorum,
AEternitatis aeviterna Regina,
Virgo pudica, nullius proci tactu
Votum inquinata; sponte se tibi, Lipsi,
Zona soluta dedicat dehinc Sponsam.
Arcana cuncta cui sua esse perspecta,
Perspexit ipsa, crediditque perspecta.
VOsne Novatoreis Criticos, vos dicere, cuncti
Quos veter atorum nomine prostituunt?
OGarrularum pompa longa cornicum,
Istone more nomini tuo credis
Confodere posse te Cyclopicum lumen?
Quid sustinere poterit arduum, quaeso
Gravis, tacere, cui periculi forma est?
QUis te Luride, quis iubet, Bonarsci,
Illoto pede ventitare casta
Spurcatum iuga candidae Thaliae,
Ut libro horribilique tetricoque
Infercire queas ligata verba?
O pstis mala narium piarum
Fosse e stercore; te fimi inquilinum
Murrham prodigium est olere velle.
Quin isthus apage ad suum cohortem,
Qui grunnire modo ordiuntur apte,
Cum te praeside tam diu carendum est.
O Scribane, facete tum latebas,
Quam Clarus modo factus inter omneis
Obscurissmus exiisti; habesne
Quod possis mihi vela iam tuarum
In laudum pelagus bene explicanti
Faex oppedere Loiolae theatri?
Sis audax volo, nec meum e cohorte
Sanctorum sine praeterire nomen,
Quos omneis tibi iure perduelleis
Fecisti, mala bestia, atque dira:
Quin latres VigilI perinde nomen
Ut Scalae solitus; tuopte tam dem
Iumento tibi uti queas perire
Accersire tuum, ferox aselle.
Infandissime quotquot exstiterunt,
Quotquot post aliis erunt in annis,
Quot vivunt modo: quos obire cunctos
Sectae Regula Loiolae iub ebit,
Ut possint Socci cluere soli:
Afram ceu basiliscus ad Cyrenen,
In campo dominatur unus amplo,
Liventem procul et procul nocentem,
Quem saevae quoque belluaer relinquunt.
Sic te Scoppius, et Ferinus Ursus,
Linquent postidea, tui veneni
Non iam saeva pati arma sustinenteis.
Quamquam Scoppius iste, quem priorem
Vix isthic modo nominare quivi,
Nil iam cedere, sed tuum velit se
Iuxta participem dare in triumphum.
O Stirps horrida Ditis et Chimaerae,
Gens Cyclopica, perfidi latrones,
Fax Mundi, Opprobrium et luela rerum.
Quo vos fine dabit perire tamdem,
Quam nunc nomine luditis professo
Omneis nequitias, scelusque totum,
Maiestas Domini Deique Iesu?
NOs scripsisse iuvat, si non vis. lector, am are,
Nil scribas, moneo, nos tamen ista iuvant.
LIngua fuit Phoebi Caesar, post Caesara functum,
Audivit vocem, quis, Friderice, Dei?
UNum habet hic longum, sunt cetera curta libelli,
Verum haec non vatis culpa; Bonarsciadae est.
Ampli adeo colli est Clarus fera; reste necanda
Praelonga si quoiquam, huic opus est asino.
GAllum omne scribis, omne Gallicum sonas,
Quicquid tonasve depluisve, Gallicum est:
Toga superbus ambulas in Gallica,
Caput pedesque Gallico tegis modo.
Quin si fides probanda vulgi est carmine,
Obscura quod te facere nox solum videt
Solum, alterove non tuae socio luis,
Hoc omne Gallico facis modo, Pipe:
Vomis, cacasque Gallice, hoc periculi
Plenum est, subire ne tuus plures queat
Obscenitate, morbus oppletus, mala.
Pipe, quid laborem dicere, sacra haec est lues,
Germanitatis totus oblitus tuae es.
DIfficile vobis esset am maritari
Quis credet, o Lina? antea ille rem factam
Fecisse credat, qui Linam maritabit,
Et facta quamvis res sit illa persaepe,
Discissa tamen est saepius, Lina, in vobis,
Quam quarerefecta tot-modis queat dici.
VIginti ad finem restant tibi carmina, Lector,
O felix cui tam pi gna sub hoste pio est.
ONova res, Lector, monstro signandarecenti,
Emit mancupio se liber iste tibi!
SUb pedibus niveis quod gestas aurea vincla,
Hoc, Samia, est sanctae Relligionisopus:
Divitias calcas; sic deliciaris in illis,
O Samia, es rectorelligiosamodo.
TOrta fronte glabrum legis libellum
Plus, Lector, manibus sapis cerebro.
FUi Priapus ante, nuncrudis stipes,
Nihil iocive viriumve languenti
Mihi reliquit haud puella flaventem
Comam revinctaflore mille fulgorum,
Nec aut salaxpuellus, aut petax sponsus,
Silere posse me videbar, hoc factum
Patrasset ulla si puella, vel florens
Ephebus, aut timens nucum, tener sponsus.
Sed illud, heu, mihi illud intulit damnum
Senilis ille, Stoico rigens mento,
Cyniscus ater, ambulusque nocturnus,
Tacere cuius horridum volo nomen,
Quod ipse nuper Italo dedit venum
In orbe, quod redemit unica cena
Madrucii coquina, floris exstincti.
Quod ipsus ille more si mihi sueto,
Perire panticem iuberet omenti,
Dolore temperare maximo quibam:
Sed ille, vaeme, et horridum et novum plane,
Inusitatum et omnibus modis dirum
Scelus patravit, atque me mihi exsuxit.
Quod ora sipetulca sensero, porro
In istud advenire crimen expansa,
Sedet natem perinde vertere in buccam
Ut ille doctus ipse, quem loquor furem.
Loquace cum semelrepletus est bucca,
Natem resolvit in ducenta dictata.
Medela si qua lautior malo nostro
Cui videtur, hanc mihi, rogo, monstret.
EXsuccum Scoppi quod commentatio faecis
Helle spontiaco quae medicina Deo est?
Penis ei excisus pro furibus exsulet horto,
Orbilii nasum sistite ei in gremium.
IUdicium Orbilii possis quafraude cavere?
Lipsiadae scriptis scribe, Sabine, dicam.
CUr Venus in triga Iunonem vicit et acrem
Pallada, divitiis ingeniique Deas?
Stultae divitiae, doctrinae gloria nauciest,
Inter iactanteis nuda ubi visa Venus.
INterdum antiquos iuvat adspersisse Leporeis,
Ut modo de Idaeo est colle reducta Venus:
Non sapiunt epulae nisicum nova fercula ponunt?
At vetus in potu gloriam Iacchus habet.
REstant undecim ad ultimum libelli,
Isto carmina computante semet.
Si bis hoc tibi quinquies sciendum est,
Absolvis sine lectione librum.
CLavigerum quia desper ant sibi credere Petrum
Papicolae, officium huic mystae tribuere SerarI.
IN vitiis cunctis Livor iustissima pestis,
Quippe suum informi prodit pallore colentem.
HExametris pedibus, cruce uti, meus abstinet Hyllo,
Multum passus hic est, ut puto, de pedibus.
TEnebrose Sanga, sive pestilens anguis,
Isto latere nomine exputas dignum,
Tibiut Bonarscus antefixit exemplum:
Dolere sipotes dole, obsecro, tamde;
Scena est aperta iam libidinum, densa
Quas nocte Iesuita nectit in Lucis
Sacros rohetas: An tibi haud satis clare
Clarus perisse visus iste Crabronus?
Dolere si potes dole, obsecro, tamdem,
Convicte Sanga, nomen hoc fuge obscenum,
Tuoque prodi, teque prorsus expurga
Errasse confitendo; nam nisi pror sus
Ut hoc videre contigit tibi carmen,
Resipiscis ilico, atque Loiolam eiuras,
Periisse tempus arbitror tuae vitae,
Tuae salutis. Verba sed cadunt ventis:
Imaginor videre iam tuas cristas.
Atque adeo habere si nihil potespensi,
Perire perge, dicque ceteris larvis
Tuae cohortis, cum perire te cernent,
Sibi quisque tale spondeat genus mortis,
Praefectus olim quo Scioppii dives
Factus parens est; sic iuvabitis vestrum
Qui Stoicorum fata dum libro infercit
Ad incitas redactus, exsulat mensis.
Vertit culinas Italum, fugit fumos,
Quos ipse fecit, vendidit, bibit, mandit,
Mando, biboque, venditorque, fumorum.
IN gracileis Elegos Epigrammata cogit Anellus,
Hoc est lugentum dicta sua, Officium.
QUod mortem vitam que inter resiare videbat,
Scaligero hoc functo maxima vita modo est.
FAMA, cui parilem doctrina ostendere ad Ortum
A Sole Occaso machina tota nequit.
INdigetes Batavum, tuque hos pars nobilis inter
O saecli Rector Phoebe tui, Heinsiade.
Te Vigilis chartaepro iudice saepe volebant,
Dicere, sed morum hocregula non patitur,
Iudicium nostrae quem de se ferre Camenae
Rite volunt; laudes huius in id regerunt.
OBavilemagne, Casus anne Fortuna
Voluere nunc te trudere in locum extremum?
Salveto nobis inter ultimos, primas
Tenere magnos dignus inter auctoreis.
EXcaecat natos Magicaevi, Thestilis, herbae,
Claudere sic genitrix lumina cuncta potest.
AMbibant Bavius, Scioppittsque,
Et Sanga, et Leptdus Bonarsciani
Compar, Orbilus, ultimum libellum.
Sed summo in capite est satis pericli,
Extremum iubeo valere carmen,
Dum consecro tibi, Benigne Lector,
Tu sie utere ceu tuo, valebit.
SI legere officium est, Bavius sua qui'legit unus,
Quam sibi civilis, candide Lector, homo est!
OMnia quod liceat Romaefacere, Aulice, vanum est,
Nam bene nulli illic quid licuit facere.
QUaesivit regnum Vulpino bestia ritu,
More Leonino Bonfacus obtinuit.
Quid mirum moritur si, bestia, lege canina,
Legitimus tamdem ut Cerberus esse queat.
UNam instar centum dicunt concludere Legem,
Concludunt centum quos male, quanti homines?
PRaeteritam stimulas legem, si lege secuta,
Unde tibi tar di sunt, rogo, Paulle, boves?
QUod veritatem semper iste Alexander
Complectier dicatur, ipse non credo
Tibi, Galiaura; Veritas fuit numquam
Fecunda, vel cur liberos negat Mundo?
VIvere natura si iudice, Pontice, malis,
Revera numquam, Pontice, pauper eris.
Vivere si adfectu sub iudice, Pontice, malis,
Revera numquam, Pontice, dives eris.
SCortari castam faciunt duo crimina Gallo,
Si numquam, et si quae saepe hilaris fueris.
IX. De Scoppio ad I. Ovvenum.
INgluviei quantae nostrum Zenona putabis?
Uno Equitem et Comitem cenat, Ovvene, die.
ORbilii ante oculos falsum est peccare puellos;
Nam Cyclops oculos non haber Unoculus?
DE variis vitiis, eadem quod dicta, coloris
Eiusdene, vobis, Sanga, canam, hoc quereris?
Dic mihi, cum Scoppo modo nigra modo alba per armos
Exsultent, cur dant flagra rubram induviem?
FRugalitas quam maxima est, tibi semper
Vivendum habeto, nil fugacius vita
Norunt Poetae, nil sequacius leto.
FLos Iuvenum, hoc multi de te dixere Poetae:
Tu tamen hoc noli credere, salse Vigil.
Decipiunt, Amor hos, illos sitis alta placendi,
Hoc tibi, quod cupiat doctus amare, place.
Quodque placere tibi velit hic bonus, ille disertus
Hoc tibi, si sapies, chare, trium fus erit.
Et sis flos iuvenum, insulsi sint Billus et Hyllo,
Num tibi vita exin longior ire potest?
Decrepitos istunc si florem expendis ad annos
Factus es in primo iam tibi flore senex.
LEctor, netemere in iocos supina
Bilem nare vomas cavere mando.
Una ad saecula tu venire non quis,
Haec centum data saeculis iocorum
Augebunt numeros, eruntque tamdem
Quod nunc esse minantur. Invidere
Si longum usqueadeo iuvat periclum,
Hoc opto tibi livide, hi placebunt.
NOn anus est Glycere, quam iam vigesimus annus,
Nolentem patrio reicit a speculo?
Certe ea; sed mirum tanto quae tempore iam se
Ignorat, formae quod putet esse bonae?
INgloria multa, gloriae studia reposcunt,
Fias ut aliquid, nihil esse vis? peristi.
INgressa est quoties tua claustra puella, veluxor,
Sive aliqua omnino de grege femineo.
Omnia cum cura conclavia verris, et eius
Haerenteis pedibus diluis illecebras.
Dic mihi, sancte Ruperte, quis omni te vice mundat,
Tu quoties nuptam, sive solutam, ineas?
Heic puto iam scopis Lictoreis non satis esse,
Scoppiadae quamvis omnem atavum repetas.
DUrum iter ad caelos: haec causa est mollibus illud
Aulica gens raro quod cupiat pedibus.
Verum cur pauci de Martis gente, pedestri
Sueta ad iter subeunt? dicat id Antisapus.
ORbilii naesum quoties, Mariane, tueris,
Crede Ravennatis guttur onocrotali.
PUro vulture constat iste voster
Spane, exercitus; et potes putare
Gesturum bona avipericla belli?
IDem bis tibi dicere expetebam,
Sed scribo, bone Lector, haud refuto.
GAudendum est tibi morte; puer si excedis ab alto
Tristitiae erueris, per maria ista, Chao:
Si senis aetatem vieto tibi tangere flore est,
Hoc sero cense currere te e pelago.
QUi mentiuntur saepe, cum semel verum
Aliquid profantur, vera falsa creduntur.
OBscena senis e sodalitate
Obscenissimus exstitit puellus.
FAc omnibus convivere queas suaviter,
Sed utitor, necesse ubi est, tantum bonis.
TAcere ius est ceteros, loqui doctos.
Hoc comicorum dictitet sibi naevus,
In Socratem petulca dum vomit dicta.
COnvivium exulante uti concordia,
Sic orbae opes virtute, sunt parvi precI.
OStentatio cuncta mentientis
Nutrit suspicionem, alit figur am.
LApsus prior is corrigat secuturum,
Reprensione de anteeuntis exempli
Nascatur emendatio viro cauto.
AFfectate viros numquam iactantia magnos
Contingit, parvis pascitur haec animis.
COmmune generi est istud humano malum,
Aegre abstinere de negatis possumus.
NIhil est molestum quod magis queat dici
Quam sibi videtur qui esse, nec sapit doctum.
DIes futuri iudicis sunt optimi,
Audi o Poeta, sperne vulgi ineptias.
SErmo operum umbra venit, loqueris qui foeda, fateris
Cum poteris dictis velle satisfacere.
QUi est falsus, cito Rumor opprimetur,
Index vita sequens cluit prioris.
BOna Conscientia nullius oculos fugit,
Mala conscientia nullius oculos amat.
Magnanima virtus spernit improbum notas.
GRotius est iuvenis, Puteal dum sudat ad Hagae,
Carmina cum scribit Gratius est Veneris.
MAgne, tuos dudum duxissem in carminalibros,
Sed, quicquid coner, Barbara Musa negat.
Quod bene pro Latio, proque Hellade docta Camena est,
Hoc tibi cum paucis debet ea ingenue.
O Anima et veterum Corclum, vir die, Sophorum,
Sit celebris, qui te, volt celebrare, decet.
DIgne senex fato meliore, Corona Sophorum,
Qui veterum reddunt scripta suo ingenio.
Monstra nova in Stephanorerum Natura patravit,
Copia concelebrat quanta alios, premit hunc.
MUltum iudicii te profecisse putato,
Scaligeri, iuvenis, si placet iste liber.
FErventem in medio rapuit Mors pulvere bigam,
Cum vincent alii, hunc excipe, Posteritas.
CUm funera deflebat amara Putschiana,
Se pingere flebilivolebat in figur a
Barthius; Adami, consecrat haec tibi se amandam.
Non morticinam, putare quod vulgus habebat,
Sed pectore qualis in tuo vigere se optat.
IUs tibi nobilium Blabius det, Scoppe, parentum,
Nam facere ingenuum non potes ipse patrem.
FIcto nomine nolle confiteris
Victorem Vigilem, Legens, amare?
Tanti non putat ille te Leporis.
QUis tam dem Vigiliste sit requiris?
Non nostibone Lector? anne ius est
Te quem noscere, qui fugis videri?
Hoc victor tibi sed tamen volebat
Indulgere, nisi putaret hoc ob-
Venturum male quod solet Poetis,
Cum paucis cupiunt placere sic, ut
Multos spernere nesciant, sed illud
Novistiputo, parcimus scienti:
Sparga est, Tu modo Colligus ferare.
RUffi villula non parum iocosa,
Victor te Vigilis iocus Salutat,
Si vis rite valere, si levari
Tusse perpetua, voraciorem
Quovis Gurgite, Apicio, Lupoque,
Confestim dominum evomas necesse est.
HOrrida Germanis quaecumque Poemata dictant,
Accipit a lauru si qua tabella Deum,
A te, Tucce, venit, laetam tu mittis in aulam,
Per terras, per aquas, barbara dicta mihi.
Non venias quare tam longo tempore Pragam,
Haec puto causa tihi est, nec tua missa legas.
DUm nolunt fratres mollem retinere Poetam
Loiolae, ipsius facti sunt saepe sorores.
DImidius liber est, hic si distinguere mavis,
Quo recrees Stomachum, candide Lector, emis.
INtensione rumpitur nervus valens,
Remissione mens valentior perit,
NAsitremoloculus; ferulivibrus; altroculorbus,
Bellifugoprensus, turpipoplifatuus,
Pulchritenospernus, veterisequus, atricolorus,
Cunctinovorisus, Solisibiplacius.
Omnaliitemptus, blattistudiebrioservus,
Orbicerebrituus, Tristilaborirapus.
Labrirogofumus, bustaurirubus, geniflammus,
Cordepeponisapus, mentepapyriferus,
Luminhyaenividus, membrarboricortilibrosus,
Sepibibus, cunctino ctisoporifugus.
Fumilucernituus, crepisibiliversisusurrus,
Dusitenebricolus, manticotergirubus.
Vulpidolosimulus, Caenicauditrahus, Lupirictus,
Bubomaliclangus, Linguomachaeromachus.
Foedinatispicius, disciplitortorineptus,
Et quid non dicas Grammaticum Orbilium?
QUod restent libri, Lector cordate, requiris?
Hactenus heic quot sunt carmina lecta tibi.
Rumpe licet libros, Phoebicum stabis ad aram,
In tua quodfingi cornua possit, erit.
SCribunt ludicra Billus et Bonarscus,
Plorant perpetua in febri legenteis.
Hos unum iuvat in diem levare
Alternis uti febriant, ScioppI
Succensis vice thurea, Camenis:
Namqus haefrigore tam rigent potente,
Ut mendacia iis rigere posse,
Credam loiloticitae cohortis,
Indum trans mare mortuos creantis.
Igni, atraqueferum, bile sequuntur avum:
Luserunt dico, voluerunt nempe nocere,
In libro perii, Ribadeneira, tuo.
VOvi olim, divine senex, me carmine laudeis
Velle tuas meritis aequipar are tuis.
Primo aciem Phoebi contra sustollere currum
Ausus, an ex voto debeo tanta tibi?
Haec tibi si voveat, quanta est, quam longa, futura,
Tota tamen nequeat solvere Posteritas.
DUm citharam digitis, pueri perculsus Amore,
Suaviter exercet, Thuscus Apollo iacet.
Harmoniae soboles, Latii suavissima Peitho,
Per maria Argivam quae stitit huc Venerem.
Non aliter potuit terris discedere, sed cui
Fortuna potior Phoebi Hiacynthus erat.
MOllia quod scribam; si scribo, ignoscite; Victor,
A Phoebo, si quis credere quibit, amor.
CRedite Posteritas; lascivi est clamor HoratI.
An norat ScoppI Quintipor auriculas?
SUbmittit sese Caper, in scendente capella,
Has curvas nocteis, candide, Varro putat.
LX. Ad Fabium.
NOn credit neque servulis, neque Ollo
Quintum Grammatice senirecocto,
Uxorem Fabius, furens amore.
Atque istud sibi gratulatur, et se
Solum rite calere dicit unum.
Bellum consilium, Fabi, dabo isthic.
Cum quodam proficisceris, puellam
Belle, qua patet, oppicato subtus.
Sic nemo reserare eam valebit,
Ni tecum parili calore fervens,
Quod prorsus fieri negas valere.
SCaligero quaedam cernunt licuisse Magistri,
Hinc illi Latium carmine prostituunt.
Non placet e paeta strabam fecisse Dionam
Ausus, habent larvae lege perire alia.
DOlire si qua, Scoppe, me put as durs,
Adito Sangam, sic opus tibi dicet.
BElle vivere pergite o puellae,
Quas aetatula lusibus polivit,
Belle vivere pergite o puellae,
Aptae quae Veneris tenere bigas.
Saturni veniet quadriga Nonis,
Aprileis hodie colo Kalendas.
QUendam cum Salisubsulum vocassem,
Curvum, loripedem, aereis que nervis,
Pingui pantice, Trinacrum tyrannum,
Sollenni mihi gratias, Sabine,
Venit carmine prorsus actit atum.
Ut me ludere sentiat, Sabine,
Quam longis acubus opus futurum est?
LIgnipedes asini, pullo tecti ora cucullo,
Fustibus in capite est non opus in pedibus.
EUricii quae salsa vides Epigrammata Cordi,
Romani poterant vatis adire manum.
Si vel Romano scripsisset tempore Cordus,
Vel Romae scisset sustinuisse moram:
Tempore si nostro, Criticis ubi lumina multis
Exseruit tamdem nocte, vetusta Dea,
Scripta forent lepidi dicta ingeniosa Poetae,
Urintius atque Ovvenus cum Vigile intereant.
MAnduci pueros si vis assuescere formae.
Orbilii profer solam, Aquice, effigiem.
Ultro ad terriculi decurrent ipsius ora,
Cem saltim limis hanc faciem adspicient.
SCripsissem tihi, Publiane, nuper,
Sed me credere Epistolae verebar,
Quam ferret male tam decens puellae:
Optabam tibi Publianus esse,
Te mi mittere litteras deceret;
Non credo tibi vinculum puellae.
LAudarim quod te nimium, formosa Fabullae,
Cum sentis, nim ium ridicula atque nigra es.
LAudare, ludere, atque mollia interdum
Condire mella felle, carminum est, pompa;
Nemo, aut Scioppus, Bauvilusque, laedendi,
Vel his secundas facere qui student porcis.
ORbilium quoties caperata fronte videbis
Evenisse bont quid puta versilegis.
LXXII. In Scepticos.
OMnia qui carpit, se Scepticus omine digno
Venturum in laudeis prosequitur proprias.
SI Vanitatis regna magna contemplas,
Servire totus tibi videbitur mundus.
At servitute tam mala atque crudeli,
Sapiens nequibit prorsus ullus exire.
Simplex necesse fiat, atque periurus
Qui vanitatis bitere de iugo malit.
Nascentium nam quisque dat sacramento
Nomen perinde Vanitati, uti vitae.
Contemnere illa quae migrare non possis,
Adoream esse simplicis puto mentis.
EXcultum tibi purpur a libellum
Victoris Vigilis iocos propine.
Nesis ebrius, hi, puto, placebunt.
Quamvis nescio nomen, hic poetae
Solis scribere sobriis volebat.
Quare istuc tibi protinus luendum
Sisis ebrius, hoc putes Poeta.
SCribere se Gallis Epigr ammata nescit Ovvenus,
Illa legit quisquis, Castrice, Galliturit.
SUnt plurima celare decet quae, Pipe, puellas,
His nomen ego, si iungere volotuum, iocabor.
Hoc Saxones intelligere puto, non Britannos.
INstruere malos carmine vis bone Poetas,
Mores pote quo corrigere? ambula ad fluentes
Latice nectaris Scaligeri senis libellos.
Nil sunt Vigilis carmina, si cupis docers
Sapientia quid dictitet, heic ille reponit
Curas: age Vigilem propera, lubet iocari.
Quod Scoppius et Sanga, Bonarscus et Bilovus
Mundi ulcera, perbitent, sat eruditionist.
IN capite ingentem suetus gestare culullum
Humentis mirum est, Pontice, si cerebries?
OBliviosus ultra es omnia exempla,
Discissus hodie tot modis malo versu,
Perisse quod vix crastino recorderis,
Easque denuo in cubiculum excisus.
LEmurum propago, nocte Ditis emersa,
Trux Dusiorum, atque ominosa Faunorum
Monachipropago displicere vos mundum
Vobis perinde fingitis, velut caelum
Lucifera quondam stella, nunc niger Daemon,
Nimirum am aro mundus ebrius poclo,
Irae Deorum maximi, chorum vestrum
Evomuit illuc, pervenire quo nolint
Homines beati, silva sed scatens formis
Nocteambulonum tenebricosa larvarum.
Progressa de qua pestilens modo est secta,
Ignatiorum atque igne secta dignorum,
Quae, ne beatum nomen unico nato
Dei maneret a calumnia intactum,
Beatum Iesu nomen omnis infandi
Libidinis, crudelitatis, horrendi
Sceleris, habere tegmen optimum credunt.
Sed, sera quamvis, eruit dies tamdem
Scelesta pacta Confluentium Erronum,
Et si quis oculis utitur Suis solum
Clare videre, Falsimonias, stupra,
Peculiatus, et pericla regnorum
Regumque debet, secta quas struit, tanto
Labore vitia docta de iuventute
Prima, doceri quo labore Virtuteis
Boni labor ant. Ultimum hoc malae pestis
Immisit Orbi cum sororibus binis
Megaera pallens, cum videt suo ultriceis
Instare iam iam crimini a Deo poenas.
QUod dixi tibi, Paulle, me affuturum
Dictanti modo carmen e cathedra,
Absentem lacer as, vocasque vanum.
Non quivitibi, paulle, doctiori
Adesse stratagemate, atque factum est.
Nam si tam auriculis tuos salitis
Audissem crepitus, diu perires.
Qui vult se Vigilis prob are naso,
Ignorare decet nihil venustum.
Tantum se sibi credit audiendum
Qui nullo pare ventitat iocatum.
TAm laute, dicis, de te sentire, fateris,
Nec laudeis proprias scis, Vigil, esse malas?
Omnia quae vulgo iactant, mihi sunt bene nota,
Et tamen hoc, immo, Paulle, ideo facio.
SOlum Elegos, UrintI, non novit Musa Phalaeco
Nudo ille exambit ex Elego Eulogium.
CUm sene qui lusu potis est certare Vacerra,
Cum infante hic certet fletibus anniculo.
NOn tanti est nobis lepidi Victoria versus,
Nomen ut in vulgum fingere tale queat.
Sed quia se ingenio Vigilacem, et acumine promptum,
Vincit, eo Vigilis nomina Victor habet.
Ambitio vitium est salso vincenda Poetae;
Qualis inest nugis? sed tamen Ambitio est.
BArbara in Orbilii fateor me fingere nomen,
Idque Vigil praeme carmine quoque fero.
Ignoscent scio, Lectoreis, Criticique diserti,
Talem hominem talis si gladio iugulo.
DUm vivis vita viventis ut utere viva,
Dum vitam vivis, mert va mors moritur.
PRandere laute, lautiusque cenare,
Cubare belle, belliusque dormire,
Lautissimum et bellissimum, pia in vit a est.
AMore, re, ore quae probatur, omnium
Amica Veritas virum est.
NEcesse quaeobvenire, ea accidunt tamen
Ut hic et ille non velint.
IN alta lucis exit alma Veritas,
Latentem eam eruit dies.
BEata, clave clausa quae silentii,
Nocere, nec potest sibi,
Nec alteri negotium facessere
Coacta, lingua, vi sua.
Notata saepe verbulo unico gravi
Movere caede proelia est.
Vetusta dicta tradidere nil bona
Cluere cui magis bonum,
Sed et, vice altera, nocentius,
Nihil pote esse persida.
UT est suave quem tuerier mare
Periculosum et invium
Ubi pericla cernere, haud tua, integrum est,
Cavere, quae iminent tibi.
NIhil labore gratius tuo tibi
Quit obvenire, quem semel
Pericla per morantia, atque turbines
Obiveris gravissumos.
Ita expedire cuncta promptius queas
Ubi ista cogitaveris.
Deinde habe illud; oppido est brevis labos.
Perenniviva gloria est.
AMica quando facta si patraveris,
Bene unde sit sodalibus,
Ea ipsa mente pone de tua statim.
Memorque haberier fuge:
At ut bene esse senseris tui tibi
Sodalis a laboribus,
Id in perenne mente conditum tene
Referque, debitor bonus.
Amoris haec severa lex boni siet,
Manebit ille perpetim.
MAnus lavare ni volet manum alteram
Et inde tergere altera,
Abibit illa et ista fonte limpido
Ut est adisse visa; sic,
Semel subire soedus inclutae fidei
Sodalium expetens cohors,
Nisi iuvabit invicem, omnibus modis
Parata, mutuum decus,
Ut ante inita foedera exstitit, manet
Amore abusa frivolo.
Iocosiore si quid alite editum est
In te tuosque compares,
Scioppe noster, imputabis tempori,
Bona dicta de malis dabo
Docente te cum prendero satis bene
Maledicere melioribus.
NEmo istuc sibi vindicare quibit,
Scriptoris proprium sui futurum est
Exsuccis, Epigramma, cantilenis.
An mirum usque adeo tibi videtur,
Si post bis novies pericla centum
Et sena hinc decies, duobus istic.
Ad summam satis additis superbam,
Uno Carmine sit suus Poeta?
VAh vigesimus! it tamen libellus,
Et nauci putat ebrios Catonas:
Qui cum duplice se vident ocello,
Quadragesimus it, iocose Lector.
TRia saecula, inquis, nemo tam fuit nugax
Vigesimus cui serviat liber gerris:
Mentiris hercle Luciane; tot librum
Faciunt libelli nil supra unicum: et multi
Scripsere plura, nemo tot libros fecit.
Sed taedio aestimantur Carmina, haud suo nobis
Numero iocantia, discitu hoc opust vobis.
UNo et eodem adeo dono te Pontice libro,
Nimirum hic etiam est ortus ab hocce Deo.
RIngeris puto, Pullicane, sed quid?
Ringaris licet, est tamen canendum;
Nemo cornua cervus usque ab illo
Quem princep. Macetum, aureo monili
Signatum, legitur dedisse saeclis,
Gessit tanta superbus, et decorus,
Quantis tu modo mollis et supinus
Incedis, nisitangere haec valebis,
Nullitu Logico deinde crede.
PErmolere uxoreis dicunt lardare Itali, quam
Pinguibus hosreris esse olus inguinibus?
ITaliam in Venerem cum scribimus, haud tua, Scoppi,
Res agitur, nec pro pene tuo hic locus est.
Norunt Germanite Italos castrasse, dederunt
E Critico nobis cum Comitem horribili.
NIl tibi cum Musis; scimus Diodore; quid ergo
Insalso me vis rumpere versiculo?
Hoc ideo Diodore, tibi, cum sis male Dorus,
Ne dio venias nomine, Doridius.
VIs vivum Crocodilon, Auriane,
Quantum Delta nec omne nutriendo est,
Sed mitem usqueadeo videre, ut illi
Caudatum aequiparare nolit agnum
Centum pondo, decemque ceu minutal.
Gestantem India, quem negant Poetae,
Cerne Stoicidam cito Scioppum.
OColonia, Vigilunicum quicolit annum,
In saecula te concelebrat milia centum.
Nec se tamen sensum tua praeconia dicit
Attingere, quae mereris, hoc palam fatetur.
Nec sentit is alias tenuia aut frivola de se.
Te plus superi, te medii, diique profundi
Pluris faciunt quam ipsa facis te; nisi fiat:
Tu fundirus e stirpe sacra diu perisses.
VIs Charitas, hodie quae se complexibus aptis
Coniungant, mundi pingere Delicias?
Ebrietas pingatur, Avaritiam adde Sodalem,
Luxuriem iungas; treis facis Euphrosynas.
DElicias ubi nunc rerum, Mariane, requir as?
In claustra has rapiunt ventrisequi Monachi!
Ut mundum eiurant lepide; cum mundius omne
E mundo secum in soeda sepulcra trahant!
QUid meritum praemI dicam te Scoppe; gerentem
Nomine Zenonis res satis egregie?
Zenoubi sit TiberI, tu sis Seianus, imago:
An possis munus lautius excolere?
ROma Amor inversa est, quid mirum? inversum ob Amorem
Omnia quae invertit, vertitur in scelera.
Praecipue Sodomita iubet quo more Libido;
Et Paridis mimum fecit Alagabalus.
DUm podagram curavit, equum furatus Amillo est,
Hunc Themison vere restituit pedibus.
PRimo qui bitet impetu peregre
Romam, nequitias videbit istic;
Cognoscet vice vectus huc secunda;
Patrabit quoque, tertio siadibit.
THessalico tantum similis Iuvenalis Achilli est,
Eius uti iures esse sororem, Ovveni.
PEccare saepe, quamlibet ius est, catos,
Mortalitas hoc apta privilegium est.
ANtiquatarum qui scripsit carmina Legum,
Praeteriti vates temporis ille fuit.
MEdiocris animum terror hominis exarmat:
Violenta nimium spiritus vagos cogit
Vis, impetum que reddit ultimae gnarum
Necessitatis; hunc cavete magnateis.
NAtura quicquid editis suam in lucem
Adiungit, ut stipemur hoc mali in vit?
Id vilius putamus et magis parvum
Eo, ingruit quod postea, satum culpa.
QUid interesse si tui putas, Lector,
Quid actitarint versuum novi scribae
Vigilque Victor, atque Barthius, fatis
Adhuc superstes, hora quem tulit leti.
Bene convenibant cetera atque perbelle.
In uno eorum dissidebat insanum in
Morem legendi copia atque dictandi.
Gasper legebat multa Barthius; pauca
Scribebat idem. Victor ingerit chartis
Quamplurima, idem pauca pellegit scripta.
Mir abile herole sic se aenasse distanteis,
Ut unum habere dixerint caput multi.
DUm castum ferropungit Lucretia pectus,
Qui male inistialio, exi hinc cruor optime, ait.
QUod solum semen sine partu at que indole cunctis
Fortius exstiterit, conice, Tarquinii,
Protinus infusam confecit vulnerem atrem,
Exstinctum cum illa Regificum Imperium est.
SCoppi impudice, Censione VerderI
Illud patras, te nemo uti tibi ignoscat.
VEndis, Naevole, te virum iocosum.
Non est, Naevole, coniugi iocari,
Quae scit blandius atque vir iocari.
QMi Sangula, Sangula o pudice,
O ad Praxitelis polite normam,
O quem Pygmalion amare possit,
Bellum, Sangula, saxeum pudorem!
LOngurionem hominem, Cantabro vertice naetum,
Cur dicam nano nomine, Sexte, rogas?
Malo hominem longum quam curtum rumpere versum,
Hinc versu nobis Sanga valente perit.
STramineus lixa est, et Caesaris arma tremiscit;
Fortior est, virtus quam tua, Sanga, timor.
SCribere multa parum est, nisi sint longissima; nemo
Ob multos periit, Lector amice, libros.
Sed quia sunt longi, ultos hinc str angulat unum
Carmen, in exiguis nulla luela libris.
Scripsi ego viginti, Bavius tribus impleat istos,
Bis decies legito haec, ille ter intereat.
BIs iam in te calamum strinxipater Heliodore,
Eclipsin facies, tertium ubi attigero.
GEnerosa, nostris, Umbra, laudibus maior,
n='I cubantis inter aureos flores.
Quid nocte nunc metertia mones, Sangam
Perire velle, cum Scioppio et Claro?
Perierat omnis ista secta latronum,
Nisi tu perisses; ergo post tuam mortem
Manere debent, qui manent tua morte.
RUffa est effigies polita Ruffi,
Haec uxor fuit ante mortem, in istae
Nunc Ruffus sibi victitat superstes.
Ex hac est pater ille liberorum
Ter quinum: statuas creavit istas
Non fecit; ideo patrem vocamus.
VIvite mortaleis: Nomen vos cogit ad istud,
Nam quis mortalem vivere nolle putet?
MAgnus es et sapiens. Magnum est in corpore Persae,
Plus imo magno est, Sosibiane, Lacon.
SCorpius hic eccur stupido ciet arma veneno?
Cum furit in vateis nil nisi caenat olus
ABsque sale haud constant Epigrammata: nitrum in Ovveno est,
Hoc flammam possit, Castrice, uti feriat.
RUffi statuam quaerere, cum propeipsus adstat,
Iniuria res est. aliud dicere nescit.
ANdrapodes gerit in capite et nescire Pelasge
Dicitur, heic maior se stupor Orbilii est.
TUssit Labina, loquitur, et pedit simul,
Tribus Poetis haec sat is facit simul ternas.
IN quemvis sine lege locum, sine more placendi,
Congeris et nullo dicta Soloeca loco.
Atque it a divino te Apulei nomine iactas,
Quem te imitari istic foeda culina putat.
Non Apuleiazeis, Ufens,
[Gap desc: greek words]
:
Discrimen qui istuc non capit, ille lapit.
NOmine qui, Critici, nunc vos exercet ApicI
Quaeritis in quo sit mi genere ille liber?
Austoris nomen qui nescio, dicero possum
De libro; liber est vanus Apiciolus.
SErvus Epictetus sit corpore; libera mentis
Imperitant ipso cum Ioveiura Deis.
EDisce libros aureos Epicteti.
Usus librorum est omnis hic, Epictetus.
Scribi legique minima laus Epicteto est,
Fieri atque facere manimum est Epicteto.
Moses, Elias, Ethnicust Epictetus.
Divina remove; divus est Epictetus.
Delete libros totiuges, Epictetus
Quod utile omne scripsit: unum Epictetum
Discas ut unus, omnia est Epictetus.
Mala et secunda regna sunt Epicteti.
Ut ille volt sic accidunt. Epictetus
Divinus homo, mortalis est Deus quidam.
MEns tota, omnis Honos, AtavorumGloria, Caesar,
SCALIGER, in cunctis sunt tibi carminibus.
Non capit ingenteis animos Phoebeius oscen,
Non hominis, mundi est res ea, Scaligeri.
Ut quid tu possis, possis tu prodere, dic te
Nil posse omnino, SCALIGER, omne queas.
Quae capiat numeris tua dicta, immobilis aethra est,
Cum volat haec, non iam Scaligerum retinet.
Scintillas splendoris habent tua carmina vostri,
Hinc de te quifert iudicium, Reus est.
Caelum animo amplexus, radiorum septimus ex te
In Solis lucet cunctivida specie.
Saturnumque, Iovemque, Gradivum, Mercuriumque
Solem et Lunam, et, quae Mater ei est, Venerem.
Septem uno divos includes nominis orbi,
Cum dices IUL I SCALIGERI genium.
COmpendium natura dum suitentat,
PlinI subivit ultimam manum Codex.
AUctoris hic sit liber Apicii nec ne,
Qui legitur eius nomine; istud ignoro.
Apicius sed est liber: scio hoc certo.
SCaliger heic recubat. decurrite Saecularite,
Ni facitis, iam nunc SCALIGER evigilat.
PEtroniana scripta cur Sophi damnant
Morisophi illi, vah, meris ophi dictum
Ego volebam, calamus errat indocte.
Quia non legenda? Lectitata sed coram
Testatur haec damnatio, oppido vafra.
An lecta numquam? Caecitas preci est cuius
In iudicando? sed perinde pellecta
Sophis putentur, ut queant refutari.
Cur ergo non refutaet, exspuit, Censor?
Vomitu fatetur ergo tam bene incauto,
Clutita dicta tam faceta, non posse
Concoquere recte! Ergo error omnis in vestro
Stomacho est severa iudicum cohors: istud
Paucis docebo. Scripta sunt eum in finem
Non ut sequare, vellegendo delectes,
Sed quo caveri possiet modo discas
Vitiorum imago, picta Apelle de docto.
Quo nudiore ducta image corpusclo est
Apparet illo scitius: pariprorsus
Modo eruendae vitia nullus exscindes
Nisiante noris: Antenosse quei possis
Nisi mente prorsus exsecreris interna?
Sunt exsecranda penitus. Ergo praefigas
Animo cavenda: Peccat hoc Catonum iste
Insanus ordo, facere quae sibi quisque
Indulget, illa vitia non volunt dici,
Sedobtegunt virtutis involucro alte.
Ubi audiunt notata, despuunt Sillos.
Mala esse nolunt illa dicier, quorum
Usu obstupescunt, sentiuntque vix sese.
Non itapriorum sancta Natio patrum,
Quis est repertus omnium, rogo, antiquus
Delenda vellet saecla qui Poetarum,
Ii in libellis sparsa quod gerant spurca?
Quid Bethlehemi cum seneret ad sanctum
Praesepe fecit Entheus Pater? Scripsit
Acuta, docta, ab eloquentia et nervis,
Subtilitate scripta multa miranda.
Quibus revellere si quis audeat vatum
Hausta elibellis, flosculosque, sertasque,
Nonne est futurum funus, ex homine pulchro?
De Christianitate, (sic loqui ius est,)
Sentire certe non queunt sua digne
Contaminari qui putant logis scitis.
Scitis profecto, non ob ipsa quae damnant,
Nefanda facta, sed quod illa traducunt
Bello lepore. Si Petronium tollunt,
Quid Martialis inter arma pinguescunt?
Nam Martialem Venere qua viro privent
Ipsis videndum defero. Citat scripta
Petroniana, Martialis exscti
Manu crepundia dum gerit, salax ille
Deliacus; unde nosse quis viri ardorem
O Natio impudica? colsius Manda
Penetrare legem pectora Dominivostra.
Ut facta primum et dicta propria emendes,
Vetusta si quid absonum dedit Sillos
AEtas professa; desecabitur rite,
Si mente primum dedolaveris spurca.
Ut nota malorum sit perennis ausorum
Constetque Fama, scelera cum suis poenis
Ignota non sint prisca. Si Deos multos
Vana Ethnicorum secta quondam adorantum
Testatur istud; velle facta damnare
Ex intima nefanda mente, quis nostrum
Non rubeat inde? Vos Catonas hic dico,
Dei ad Tribunal Satura prisca confundet.
Concidit illa spurca facta damnando
Vos dicta eorums despuendo conciae,
Placere vobis facta fatemini, quorum
Damnatio illis constitit stili impensa.
Nuda ipse dicta non dabo iuventuti,
Sed inde peior si qua poterit exire,
Male instituta est antea, negat nemo.
Virtutis altiore cura sectanda est
Indagine, at que quam queant leves venti
Concutere, folia qui ferunt, sinunt stirpes.
OHe, dicis, an hoc breve est? profecto
Ius est in medio librum esse magnume
Ut si tconditio parabilis, ne
Cum paullo videat sinu, puella
Exsectum putet: illa, Lector, es tu.
QUinquagesimus est iocus; legenteis;
Quid clamatis? Obe. nondum iste vobu
Quinquagesimus est liber; legenteis.
ATam inter omne carmen autumo Regem,
Non Iulii modo aut recentis e censu
Vatum cohortis: prisca sed coronari
Contra omnia unum carmen hoc magis dignum est,
Quam contra id unum tota vis vetustatis.
Nihil Pelasga vel Latina tam Suadum
Gravitate mista cum decore doctrinae
Molita Peitho tradidit suae aetati.
Mecum putaebit dictae singulae elibrans,
Non corticem sonumve, sed cara libra.
Nam que eruditi est tam erudita laudare.
INlustris asine, quis repente te mulum
Prodire fecit? aedepolcate hoc pandam.
Insessor ex quo Cynthius tibi factus,
Genus bene atque ex ordine efferas vestrum.
SIne linea predire non potest dies
Sequi si Apellis, Scoppe, lineam voles.
Hanc ut sequare, lineam de te puto
Tibi faciundam Scoppe; perpetim hoc ages.
PEndendum tibi, Sanga, cum semelsit,
Fac tamdem officium virile; nete
Truncet Scoppiades, potes cavere.
Integre dato vuituri vorandum.
IUretum tollit dum supprineere audet, o iste
Laudator ne me Scoppius attigerit.
SErvum caveto Principem, quisquis sapis,
Asperius humili nil ad alta surgenti.
Quia servitutis desitae semper memor
Affectat illa quae tulit, alii inferre.
MIssa tibinuper sestertia, Castrice, centum
Despuis, et nimium pauca probare supis.
Deme, puer, novies dena, et dena altera subdus,
Pendebis merito, Castrice, plura tuo.
SErarium putatis esse nobilem libri
Auctorem inanis? Iesuitici, erratis:
Claudi ista non quit exsoluta cum semel
Sera ad loquendum est: iste pallet et mutit,
Et tertiatum carmen angit faucibus.
Futuere, non sic scribere arbitror, sectis
Cui Coleis Nicoleos nomen dedit.
Serarium patrem esse non sinit Nomen.
USque ad delicias meri Catulli,
Infregit numeros Catellianus.
Qui sic latrat cum brevi putamus,
Ductis per trivia iliis iturum.
RUs esse in ore dicis arido sourrae,
Et recte et ordine istud, o Pudens noster,
Patrimonium ille ceterum expulit ventre.
Rus illi ob haesit faucibus suburbanum.
DEpygem gemino cernis naso Orbilianum,
Integram carnis dic faciem ingenuae.
SAnguineum quovis dispergens carmine Martem,
Ut nil iam possis nimera bella loqui.
Incautis censes imponere fulmme linguae?
Errastilongum, Caeditiane, nefas.
In celereis raro virtus stitit impigra linguas,
Fortier est quam quam voxproperata ferat.
Impetus hic forsan, solidaepraecursor, oberret,
Ipsa manu se, non vendere voce solet.
SCribimus indoctis, doctis que Epigr ammata passim,
Non aliter vulgi fit, Cluviene, liber.
LAnguidulum lecto posuit caput, ite Leonis
Vellite deiecti caesariem, lepores.
Sic tamen ut iuxtane Pardalis obdormiscens,
Ludibrio saltuum praecipitum evigilet.
Aut vos in vostros fuga sic dabit, eiuretis
Culum utitam longos unquam habuisse pedes.
OMnia concoxit quod Manius, invidet Hirro,
Iudicio dives sit precor iste suo.
VErsilegos vulgo nos exambire putabunt
Lectori cum tot carmina vota legent.
Errabunt certe, nam si convicia blattis
Digna meis dicam, dixero versilegas.
Est aliquid gravius quod de Lectore Poeta
Spondet, ubi tantis hunc tenet obicibus.
MAgna decent magnos si praemia rite Poetas,
Non pro laureola, Bavo, Camena tua est.
Ingentis pius meritus cum stipiteramos,
AEquabit numeros laurea tanta tuos.
CUm novus in serum pugnat Colofona libellus.
Lectoris semper larva sequester erit.
Ingratum forsan Martisiet hocce duellum,
Sed Phoebo nihil hoc suavius effe potest.
HIrro oacatque latrat cum tonat versus,
Tria monstra qui coniungit ipsemet quartum est.
MOnstrosum qua fronte canis, Vigil, esse cacare?
Sollicitus de me, Postiliane rogas.
Hac ego fronte cano, qua, Postiliane, Bavescunt,
Qui natibus vendunt spurca labella sua.
DAs Gallis, Basilena, Cocis, Getisque, Syrisque.
Et si servitii vilius ingenium est.
Das etiam Larvis, Dusis, Cacodaemoniisque,
Das etiam Ovveni versibus; hoc nimium est.
GErmana nulla mentula Aufidae arridet,
Iudaea nulla est, nulla labra didueit.
Has illa pallet: stulta siputas verpos
Sub cute latere, basianda tonsories.
FAcunde Reme, nomen inclutum terrae
Teutonia qua se Gloria inserit Romae.
Excessit hodie Barthius, tuus totis
Amicus ore, pectore, intima mente,
Haeres bonorum est Belga Marchico Victor.
Succedit ille, iamque cernit heredis
Titulo relicta. Remus obicit sese,
Remoramque nectit: Reme, te rogat Victor
Vigilius isto carmine; omnium tute
Adeas bonorum n='ii genus ditis,
Vel mortui te nomine iste successor
Queat obtinere. Suadeo hoc tibi, Reme,
Nam n='io succedere est labor magnus.
SI Comes et comedo simules, pinguissime Billo,
Exta tibi dic quae coxerit olla, mihi
SI, quoties numeras, crescunt Epigrammata, Lector,
Cur non tu vice vis esse Poeta mea?
O sine Carminibus Lector Vigil esse potessit!
Bis tantum canat hic dimidium quelegat!
Esse putas aenigma? cares, Lectorcule, sensu,
Scribere qui non vult cum valet, ille legit.
INterspergere quod vides iocosis
Lascivos aliquot, Probine, versus:
Iam tamdem liber omnis approbetur.
Gallo nil mageturpe Martiale est.
COncipilat magni quod scrinia docta Gifani
In ScoppI libris, Caeciliane, sapit.
Cetera sunt folia et fructu stramenta reciso,
Loiolae tamen haec pascere secta queant.
QUem laudas tamdem, Victor, tot nomina culpans?
Hoc cedo Satiris, Baviliane, tuis.
FUr harpagavit Scoppio crucem Clarus,
Ofata: vivit ille, pendet hic Scoppum.
OMnia qui Famae postponere, Clare solebas,
Dic mihi traducunt cur tuate studia?
FLere libet quoties, quoties ridere; Poema est,
It favor in carmen, carmina bilis habet.
Hoc etiam insanus quod somniat, exit in aestum,
Et nolit velit, est hinc liber uberior.
Ergo nil miserum magis infelice Poeta est,
Qui totus quantusoumque, Poema suum est.
LXXXII. Ad Pudentem.
PRomtior est visire, Pudens, quam soribere Billo:
In culo cerebrum qui gerit, hoc faciet.
SAlve, Lector, o extremi Colofonis amice.
Heic interiunges, sat scio, si sapies.
Principium libri clarissima cura Poetae est,
Et finis. Medii do tibi iudicium.
OS totum puraeque manus rediere per orbem:
Haec tamen ambo umquam currere quis meminit?.
NUlli vis, Basilena, tu negare:
Ast unum pudeat negareposse.
SToica quod rumpam nasuto dogmata versu,
An faciam, quaeris, quantum operaepretium?
Hoc certe patrare mihi sine labe videbor,
Cautius ut rigeant Lampsacii lapides.
QUi vetulo lusum vates indulget Acerrae,
Morte putet cum ipsa delicias facere.
RUffum Rhetora quaeritas, Viator,
Ipsius statuam roga, docebit.
CUm dormit dicit meditari carmen Ofellus,
Verum est: cum stertit visia mille facit.
AMore sensus occupantur extraunum.
Visus laborat, collaborat auditus,
Anare quaerit delicatum odosnectar.
Nil blandietur doctius levi tactu:
Sed gustus illic quid facit? Spado sensuum est.
CUltum pumice, purpura nitentem,
Quanti das Vigilem sibipte, Dore?
Empturo dabo quindecim Bohemis;
Victoridabo quindecim Phalacis.
Isto mepretio perire nolo.
CUm pestilentia omnia undique involvit,
Nobis iocari vacat: an hoc pium censes?
Et censeo mehercle; sic adit morbo
Manum Poeta; namque mentem is expurgat
Nugas canoras cum malae illinit chartae,
Medicina prima haec; corporis prior cura
Animi incientis; Sic Poeta curatur.
AMata multi dedolaverint, verum est;
Amanda pauci carmina: hoc nimis verum est.
VIvimus et morimur; tempus nemo moriendi,
Vivendi pauci norunt: ea summa laborum est.
DIe senex cum de tescribere conor, in omni
Verba tuis scriptis nulla habeo ingenio.
Lux tua florentem Phoebi distrinxerit ignem
Nescio. Apollo mihi, Scaliger,e sse potes.
Contra aciem Phoebi quis lumina servat Olympo?
Trans Phoebum porro quis pote perspicere?
Certe hominum nemo. Sed nos laudare, nisisit
Perspectus, vix quem possumus ante hominem.
FLet Oppiana, basium que flagitat,
Sorbere, flare, uno ore qui potest, dabit.
PEnultimus libelli habebitur iocus,
Penem ultimum putato asellorum Bavum.
MAncus libellus est carens sua cauda.
Capiti caveto stolide, si quis es, Lector.
STANTEM tein bivio, iocose Lector,
Oppandens gremium, sinumque laxans;
Sic compellat amabilis puella;
Huc, pulcherrime Amator, huc adito.
Non vis rustice? digne rusticari.
Sed quam, dicis, amabilis puella est?
Hoc cum sanguine senties, adito.
Plus quam bis decies liberpuella est.
OMnia cui desunt, praeter quam queis opus est; hunc
Regem versificum dico ego Nazarium.
MUndi agrum ingentis, Naturae divitis hortum,
Harmoniae pratum, Mnemosynesque nemus,
Cum cecini; nondum satis est tibi; Scaliger. Ergo
Quaere tibi vatem; Nil scio Scaligerum.
STridorem in versu vult noctua ferre Poetam,
Iam demum non est, Attica terra, tibi.
IOcosiorem neminem vidi Solo,
In balneo recitavit, et pretium tulit
De publico lavare: lautum praemium!
PRodigus est aeris, velparcit Manius auro,
Scis quei? Bis statum dum perit aurum, habuit.
VII. De Epigrammate.
NOn solus salsi laudatur Scommatis usus,
Est etiam sibi quod suspicio hinc rapiat.
Tangere volt unum, multos Epigramma notare,
Est quidam Satirae flos, Epigramma bonum.
Sed numeros servet numerosaenaris acumen,
Non est hanc quoivis credere versiculo.
OCeano eieci, tellure exclusi alienos:
Romanos hostes vincere non volui.
Sic quoniam vincit semper Civilis Enyo,
Vincere qui non volt Victor erit Patriae.
NIl ego, carminibus nostris, felicia quamvis
Vel male, vel non sint, vel satis, invideo:
Tam bonus, aut malus, aut mediocris, nemo Poetast
Ut sibi quid laetum nilque mali invideat.
SOlis avi cum se Neptem putat aurea Circe,
Matrem testatur sponte fuisse lutum.
QUid me ad Stoicidae poscis spectacula sectae?
Saepe hircos vidi, Pannice, Marmoreos.
MYrta oculum cupiens, o culum dicet. Ut ante
Lusca est, postico caeca oculo esse cupit.
SAnctum mortalem Bavium, Taubmane, putamus.
Musarum martyr non sacrosanctus erit?
OBscurissime Clare, quis tenebras
Lucis nomine te iubet subire?
Mortalem, hercule, vafrum et elegantem.
Qui tenocte tua, latere quibas
Qua, protraxit, et esse iussit istud
Quod possis tenebras vocare claras;
O monstrum horribile et tibi expiandum
Obscurissime Clare Loiolarum.
QUadringentorum lurco bonus, AEmiliane,
Cum quingenta feret, Manius, esuriet.
SCribere de Latia volt Commentaria voce
Scoppius, ut possit vincere Gifanium,
St oicidae columen sectae, tibi num excidit islud?
Stultitia docta est nil inamabilius.
TOt sunt scripta mihi, tot porro Epigrammata restant,
Ut desperantem copia conficiat.
Subvenies, Lector, magno cerebrosus hiatu,
Ne sentire mihi scripta tot ipse queam.
UBi litteraeque litterisque credita
Doctrina floret, Lipsius nequit mori.
Proin sepulcrum litteras LipsI puta,
Antiquitatis ipse Conditorium est.
BAcchantem Agnati magno te Numine LipsI,
Exclusit silvis Statius e mediis.
Cognati ingenteis res est perfeta periclis,
Fors istas possis tu tuo adire pede.
Opuer infelix, nimium memor Hectoris huius,
BernartI oblitus te patris es sebolem.
Attamen hoc meruit tua vel tibi sola voluntas,
Ut pellas Hiemen Papinii arboribus.
COrnua habet certe, vatesne temnite, magna
Cornua habet certe maximus AEgoceros.
Tollit iis magnum magna cum coniuge lectum,
Et populo ob scoenum monstrat adulterium.
CAnem vocare Vigilem et oppido, Scoppe,
Vigilem potes bonumque; namque te viso
Ut fure quovis semper ille baubatur.
COniugis AEgoceros quei sit, Lupe, quaeris adulter?
Absens uxorem comprimit AEgoceros.
SI sunt haec mala, Lector; oro vatum
Quis scripsit meliora Teutonorum?
NOmen Sanga sibi dedit profecto:
Angi se cruce sanguinante Sanga.
CLarum dicere qui potes Bonarscum
Scribanum Carbolum, potes Catullum
Parvum dicere, sed catum Cuculum.
DUplice se videt Aufidius, Fabiane, figura,
Incomparabile inde factus est monstrum.
RIdendo vetulam sibipte pictam
Prodit Verrius interisse Zeuxin.
Plorando sibi Stoicum, Scioppus,
Instructum, sine vindice interibit.
PAscentem ficus ridens Chrysippus asellum
Interiit, si quid verum habet Historia.
Vivet ubi sua Scoppiaden narrare videbit
Dogmata; tantum asinopraestat iners asinus.
STare diem totum cui Stoicus imperat, usus
Hercle illi multis est homini pedibus.
REgina retrovida supplicat tibi Victor,
Ubi ille te Numenque vostrum adulatur
Sibi credere haud velis. Nihil tui causa
Sua sed omne gratia Vigil scripsit.
TRiginta brevibus Epigrammata provoco centum
Longa, sed Herculeo mi hic opus est Clypeo.
Lectoreis appello bonos, vulgaria nolo
Iudicia, angustis sponte volo in spatiis.
HAs tibi, Phoebe, comas migrans modo, Victor, Ephebos
Dedicat, apta novem munera Virginibus.
Caesaries flava est, auro pretiosius eius
Ingenium, aureolo sacrat utrumque Deo.
ORatio utilis putanda maxime est,
Si qui laborant; splenium ulceri velut
Medicatur, igni affectuum allocutio.
VEratrum bibe massa dum manebit,
Cum iam pulvis erit, cave: Enecabit.
Sic Rixae, Sophiam, bonam, et saluti
Acceptam bene; dum manere massam
Densam perpetiuntur, inde constant.
Ast subtile ubi laevigant acumen,
Exstinguent rationem et ipsae obibunt.
DUm perit, est tempus; tum vivit, cum fuit; Ergo
Temporis interitus vita futura sui est.
IRacundum hominem noli exambireprecando,
Oppugnat sese: hunc non colere, excolere est.
SAlsuginem requiris in meo versu:
Ego, Lector, in tua requiro eam lingua.
PLutarchi Vitas, REGES, ediscite ad unguem:
Mortuus est istinc nisi, REX, capit orgia vitae.
SCribere bis salsum est. Epigramma est Bacchicus horpex,
Ille bimater, at hoc, (sit venia) est bipatrum.
SErvileis linguae dominis dominantur in aulis,
Libertas harum est noxia. Clyte doces.
DElirans mundo Sapientia maxima Christo est,
Tramite prae recto sic iuvet error, Homo.
NOn est pumice rasus exoleto,
Hinc nasum timet OrbilI iocantis
Victoris VigilI liber iocosus.
CArmina cum Bavii capio, Forstere, legenda,
Nil deleturio, cuncta cacaturio.
TAxus pro calamo est, pro succo sepiae, omasum
Harpyiae. Orbilio magnificum ingenium est!
QUi basiare volt tuam iuventutem,
Tuam ille, Leyda, basiet Lyciscinnam.
TErcentum facit impotens Ovvenus
Uno carmina dum libro; libellos
Absolvit Vigil interim ter unum.
Ter dignus Vigil est legi, bis ille:
Nam versus semel haud potest iocosu.
ADfectus sunt treis queis Stocidae medicantur,
Est Metus, est cupido Caeca Libido pede.
Est blanda incassum nisi sit quoque fausta, Voluptas,
Quartum adde Ingenium. Secta quod illa necat.
QUei dixti ingemium, iocose Victor,
Adfectum modo? Barthius rogabat.
O n='i, male plurimi hoc laborant,
Queis Cura est gravior metu atque Amore.
SPectandum Ptolemaeus obtulisse,
AEgyptIs hominem probatur, uno
Albentem latere, altero nigrantem;
Non sim Rex ego, posteris videndum
Portentum Bavii offerens; quod ante
Candens experiere, cum placebit
Postica facie nigrum putabis?
SEcretum si quid vis custodire, negato
Effutire tibi Principi, ita excipies
Aleae; at unius si credes garrulus auri,
Exemplo cupiet prodere quisque tuo.
ESt lasciva foris, sed casta domestica vita,
Verba damus populo, facta probanda Deo.
TOrrenti in magno plenum, vas fictile, gemmis
Volvitur, in saxo est quolibet interitus.
PUtschiadae tumulum beneolenti tinguere odore.
Ad stacten myrrham est addere, Seussiade.
MUltum Ovveni ridere sales salsissima techna est,
Hispani docuit quem Valerinebulo.
Quid Pedo, quid Marsus facerent, Getulicus, et si
Plura perire iubet nomina Bilbilicus.
Hoc nisi iussisset prae se contemnere vates,
Nugandi adscribunt cui Critici imperium.
POsse manum tabula generosum tollere vatem
Qui negat, in vita non tetigit tabulam.
BArbariem obiectat ManilI quod Lilius orsis,
Si videas Marci carmina, vana fides.
Carmina Liliadae sed contemplatus, habebis,
Si Latia haec, Marci Barbariem sapient.
TAndem, Lector amice, ventito ad te,
Tam seron' ais? o amice: vates
Ad se rarius adsolet venire:
Scis quam proximior sibi ille te sit.
PAlmarium nugarier bene in Vita est,
Quia ipsa vita est nil nisi malaenugae.
MUltoties de te dixi inclementia Famae,
Illam audire negas? tamdem aliquando sapis.
DIis atque alitibus, Princeps generose, secundis
Devicta ipsa tibi mobilis invidia est.
Dii pro te excubias, Fortuna et Martia Virtus,
Gloriaque, Uranii nominis Obses, agunt.
Invidiam vincit Clementia: cetera sortis
Participant Operae, heic laus tua tota tua est.
NE tumulum calca, pus est saniesque sub isto,
Erumpunt quoties quis bonus instat eum.
Pabula ab hoc aeterna legunt Corvique, Lupique,
Fons hinc ebullit perpetuae invidiae.
SCribentem dicunt interdormire Vibennum,
Aulice, Lectoreis excitat iste suos.
PRo lubitu candet, rubet, et niger Ollus, Ovvene, est,
Vulpe Lupum, corvum vendit, Ovvene, Lupo.
PRunci, dextera principis superbi,
Phoebi dextera te, Vigil, salutat.
Rides ambitionem? et ipse ridet.
NUlli subicit, omnibus Lycisca
Incumbit, equitare sic pedestre est.
ABsque tua posset carmen constare figur?
Ingenti palpo te, Bone, concuterem.
Nunc servire cui nugas sine lege necesse est,
Suspicere erroris, Stulticia horribilis.
FRange, puer, calamos, et inaneis abice ceras,
Mentula cuncta hodie mens nihil alta dabit.
SI quid salsior es Britone fungo,
Ignosces, Ovveni, iocis meis: sed
Scin' tu qua ratione? Vindicando.
DIminui sensus nihil est mirabile nostros,
Mirius est miro crescere stultitias.
CAna caput nuper sic me est affata Vetustas;
Scribe, mei mira est numinis historia.
Displiceant primo Spes dum meliora figurat,
Cum iam deficient Grandia, parva legent.
CUi mea nulla placent, de Fundo ne experiare
Mecum; age de summa, Fama, supersicie.
LEctor, scribere si potes, caveto
Urbanos legere, aut saleis mereris.
Olim sic erat: ista saecla moreis
Exposcunt alios. Notare nemo
Elinguis nisi sustinet Poetas.
Cuncti scripturiunt loquipotenteis;
Et miramur, et esse suspicamur
Portentosum aliquid placere nulli?
NEmine se umquam hominum tactam Pimpontia iurat,
Sed digitum excipias, si sapis, undecimum.
TEmpora restituit, divum expurget rationes,
Scaligerum nisi iam tempora destituant.
POntia tota places, sed quod mihi Pontia tota
Sic placeas, unum, Pontia non placet hoc.
DEme? Dicis. Ego, Sabine, de te
Possum, sed sine te. Nihilque tecum.
INgenio potuere aliqui superare Catullum,
Omnes unius sunt procula Genio.
Vivaceis chartas suffusi, SPIRITUS, intus
Educat, aeternas ingenii, GENII.
VIginti libros contexere gloria quanta est?
Lectorem et vatem quae exoculare queat.
TInnire si quid adrem agit; Vigil sane
Magnus Poeta est. Iudicant ita insani
Vulgo magistri. Maior esset argutis,
Si Martialis multa tempus exstinxet.
OMnino est aliquid perdendum e mole libelli;
Quam, Vigil, est cautus! nil necat imsubitum.
Pontia displiceat qua formosissima parte?
Quam partem in nuda nemo videre potest.
TAm modo turpis anus, quondam tam pulchra puella,
LUCIA, quod possis vivere, magnanimum est.
MUlto cimice ad ossa iam comesus
Lascivis petulanter: ungue ab io
Prurisscis, rapidum libidinaris,
Inscendisque cubilia horridorum.
Dii carnem tibi dent tuam, Futine.
CUm cogit amus, ungue cum super docto
Examinamus, vita quid ferat nostra
Et quid renutet, illud optimum in tota est,
Ridere semper, imputare sevitae,
Secum iocari: quod dii dabunt tempus
Sibi quemque pro suo putare gaudendo.
Quicquid severa flebile ingerit Parca
Ploret sibi ipsa: triste nil facit, triste
Niledolere bulla debet humana.
Servire magnis, interire laudatum,
Vitae suae esse perduellem ego dico.
Vivendi enim quis fructus in mero est luctu?
Merus hercle luctus servitus, licet magna,
Magnique Regis hoc minorque peiorque.
REgem timeto multa cum dare incipit,
Altare iuxta cornu inauratur Bovi.
VIginti libros VigilI qui cernis et unum,
Curarum VigilI vera sepulcra vides.
Huc ille ingentis animi motusque moasque
Deposuit, magnis lassus ab officiis.
Dedicat hos Famae, primae ceu vestis Ephebos
Pyxidibus legitur diis posuisse decus.
LXXXVI. De caede Henrici IV.
CAllorum non iam Regem excidere, salutem
Gallorum excidio deposuere Doli.
SEria nugamur: quid mirum? fallere nugas
Non alia possunt nunc Ratione Sophi.
MAnum te adire velle civibus clamas;
Cave caput adeant ne tuum tibi, Aulisce.
LOngum de Orbilio silentium istuc
In partem accipias honam, rogamus;
Iam restim fabricatur ille Sangae.
Quam si pondere cum suo expatrarit,
Totum illi voveo dein-libellum.
FRigidulis horret tangi Lecania florem,
Arbitror heic, linguae esse Antisapum calidae.
CIrcumludere, sed salace tactu,
Permittit iuveneis Rosam, Sadena,
Ah, quam stulta! manere, nec revelli
Vexatam tamen, est perire tortam.
SPoliare nudum nec decem palaestritae
Hominem queunt. Nisi feminam. Idque vestitam.
NIl dici, scribi, mussari, nilque taceri,
Nil adeo expendi, nil pote fingi adeo,
Antisapi quin nasus id in contraria raptet,
Et fieri, dicat, hoc decuisse modo.
Dedecorem ante omneis animi puto: qui nihil umquam
Ut factum est, sed vult ut facere ipse potest.
SPernive sifices nihil profecto
Miramur: bene factitasse caeci,
Surdi sunt homines bene audiisse.
FRustra Latinos pauperes verbis vocas,
Frustra Pelasgos uberes. Quia facta sunt
Non verba Latio. Graeciae quia verba sunt
Nen facta. Dis uterque, pauper neuter est
Latinus atque Graecus, impari modo.
BOnitas profecto nulla tam bona est, mali
Quin portionem quam ferat, licet brevem.
Malitas profecto nulla tam mala est, boni
Quin portionem quam ferat, licet brevem.
Macte o Deorum Numina alma caelitum
Hac mixtione! Ferre sic malos decet,
Laudare castos, dum sibi quisque improbi
Agnatum habere quid, bonique iudicat.
Sic mixtione cum calore frigoris
Elementa sustinentur almo foedere.
Dominatius omnis bella Naturae movet,
AEqualitate dispari constat triplex;
Rerum catena, Terra, Caelum et aequora.
ILlotis manibus ne tange sequentia dicta; est
Viginti in libris summum Eptgramma sequens.
Ipse redux oestro fateor me talia velle
Saepe, nimis raro posse, Minerva vetat.
ODipa, numquam mi videnda, nec visa,
Tibi hos libellos dedicoque sacroque
Vigil; in iuventam floris integri, summos
Pueritiae annos exilire contendens.
Tibi, Posterorum magna domina saeclorum,
Virago virgo, Virginalibus palmis
Hoc Virginale dedico volens sertum.
Generosus animi, nobili ortus e stirpe,
Atavita facta ltteris colo Armorum,
Pars, digna vestro prosecuta conspectu,
Epigramma tenerum fortibus premet plantis:
Et nunc novenos alteris novem stipans
Annos ab annis, profero rudeis vultus.
Puerile, quicquid autumo, sino credas,
Asto odium acerbum moribus malis, vindex,
Virile duco. Quam diu hocce servaro,
Tam vivere cupio: Sic manebo in aeternum.
Trans spatia Saecli, Temporisque, Caelique,
Et quicquid acie lingua carminum tangit,
Sublatus; inter innocentium coetus
Elysia nemoris prata sloridi-semper
Habitabo vates. Tu, virago Saeclorum,
Quando hoc arena, parvus aut cinis, corpus
Humo paterna conteget: meum Nomen
Adamante vivo propria manu exscribes,
Ita haec Corona, quam tuo modo in templo
Perenmitatis aureo alligo Posti,
Gratum Nepoti servet ultimo Carmen.
O Posterorum domina magna saeclorum,
Quae filiorum Nata, Mater, et Sponsa
Tuorum haberis, assere erudi vulgo
Sacrum Poetam: Sera tu nisi excernas
Post Ossa Lecta, postque Praeficaeplanctus,
Et Funerarum nohileis manus matrum,
Rogosque multo ture prorsus exstinctos,
Sacri Poetae, vilibus pareis larvis
Cum cinere pullo misceantur Hircorum;
Qui modo, sinistro crure, soeda grallantum
Facinora docti, Musico putant circo
Superare celereis posse Varicus Ladas,
Tu sola vindex, o superba Regina,
Morum tuorum, nec feroce Livore
Astra alta Pindi sumigare contemdis.
Nec humile superis ingeris diis nomen.
Tibi servus ipse perditos gravi exstirpo
Poena latranteis, atque Vindicem nodum
In ora necto Verberonum am arorum.
Sale dum iocoso Lector incitus ridet,
Sua tacta sentit scelera latro periurus.
Saeclirega Diva, Temporidoma Regina,
Subterruentis aevitatis Auriga,
Livoris hostis, hostis hostici palpi,
Nebulas perosa, Sole clarior vultum,
Examinatrix omnium antefactorum.
AEternitatis Libripendium dextra
Manu sinistra Conscientiam Fati
Ususque rerum multiformium vibrans,
Quicquid futurum est fato id omne debetur,
Fatum per acta debet usibus vestris.
Tu saeculo uno es iunior homine primo,
Is cum obiit, aevum tu, superstes, insistis.
Rotamque calcas, quam nec ordo saeclorum,
Nec numerus omnis caelici potest coetus.
Per astra quando, Noctiluca, subiecta
Mortale tempus digerit suo censu.
Prospectus unde in ultimum Croni sidus
Originis latentium excutit rerum.
Per sena dectes saecla gressibus firmis
Incedis ultra, nec futura coniectas
Sed a priorum more temporum ediscis.
Quicquid quietis eruit labos nostrae,
Hum ana quicquid invenit novum Cura,
Seponit omne, moritur mterim inventrix,
Tu posterorum tradis usui inventum.
Circum volantis inviam poli sedem
Rimata primi Cura Sacra mortalis
Tibi reliquit. Tu Nepotibus seris
Reperta Patrum gloriosa commendas.
Tamdemque parvis astra digeris vitris
Exscribis orbem: Sidera omnia expingis,
Ut sine tuorum conscientia nilum,
Superna faciant sidera ignei caeli.
Turadio, et unco crure cir culi adiuta
Parvo patenteis pulvere explicas terras,
Et quo venire Solis haud potest currus,
Glaciem, profecta, frangis, et viam mundi
Procul relinquis, Pelagus invium excedis,
Caelumque zonis digeris: humum in parteis
Suas diribitam quattuor tenes nodis.
Tibi papyrus una, srivolis punctis,
Sursum et deorsum picta, condit astrerum
Caelique regna. Regna magna telluris
Puncto trahuntur alligata subtili.
Quid, fixa quando fata in astricis signis
Habitacla mandas cessim obire bissena,
Quid reliqua dicam? nesciunt nihil rerum
Homines beati. Posterorum ut inventis
Suis, reperta mox vocanda, proritent.
Tu, super apertos interim ingruens caelos,
Complexu amico stringis omnium laudeis.
Et quisque quod patravit optimum, in speclo
Monstras Nepoti. Ne quiete sordenti
Corrumpat aciem filius patrissantem.
Praecipua cura vatibus piis servit,
Quid digna caelo carmina canere intenti
Vacant Deorum plausibus: modo in moreis
Acuta tetros dicta Vindices spargunt.
Officia quem que sic capessere, ut captis
Superesse possit, imperant Deum nati.
Inter cohortem quorum, o alma Regina,
Vigilem sacrato, rite qui tihi votus
Vulgare carmen spernit; et Deo plenus
Priscos recente provocat sono Vates.
Illum per omneis qui Scientias raptat
Tibi sistit Ardor, inque Posterum arcano.
Deponit orsus conscientiam, cuius
Ingenium adulto nobile ingruit gressu
Per spatia caeli, trans iacentis obscurum
Telluris orbem: Quicquid igneum sidus
Lustrare poterit, Mens profunda Victoris
Audebit insequi assequique rimando.
O domina dia, suscipe alterum sidus.
UNDECIES geminum venio sacrare libellum,
Vota sacra, aut, Lector, mox eris ipse Sacer.
Iure suo dios bis volt undenus honoreis,
Expertus mecum. Nemo negare potest.
Quid caecum Thamyrin? ridebunt aera Lysippi,
Praxiteli omni opus est Iudice Praxitele.
MIsisti mihi Bluffii et Viesti
Fetenteis, Friderice, visioneis.
Cur non ipse venis? cavere dona
Credo te tua. Simplicemnereris
Victorem usque adeo? veni, aut remittam.
SCriptor et aequarum custos sanctissime legum,
Vah quantum inde hornis moribus absimilas?
Vis hodie ius est: vertenda est littera matris,
Vis peperit ius, Vim iura hodie pariunt.
SEmper cum mihi credereris esse
Secreto, Baviane, cum Poeta.
Irrupi, Bave, non erat Poeta.
SEcreta captat Aufidiscus, ingenti
Quoties repletus spirat ore Musarum
Fluenta magna, Apollinisque torrenteis.
Nemo est Poeta cum pudore qui insanit.
CUnctis Scepticus immines. Sed omneis
Vobis, Sceptice, destinam resignant.
PEne velim Stoum, Cynicum pede, voce Hecademum,
Ventre Epicuraeum. Cetera Aristotelem.
VEra Dionaeis si crimina condita libris
In Senecam, obscure quae renuit Tacitus.
Ure hominis libros. Tantum sapuisse cinaedum,
Caelanda est omnis postera Posteritas.
VErsilegem salvere volo. Sub nomine, Lector,
Ingenii nostri magnifico ossa legis.
SCribendo pueros io deterrete parenteis,
Non annos numerant sed, fera fata, libros.
Dusa puer periit vivendo, Parca recidit
Scribendo libros dum videt esse senem.
FLos Animi, flos Ingenii, Rosa Caelitis Aurae,
Virtutum in Maria, concidit Harmonia.
Flos Charitum, Flos formarum, Rosa viva Leporum,
Lux Venerum exstimcta est morte Helenae. Heic recubant.
STat Ruffus, bone, quem requiris, hospes,
Verum Rhetoris ambulat imago.
CRabroneis Criticos timet Hebius: hei mihi; longum
Quam procul a Critica, stulte, timebis ope.
Longa fames opus est ad te ut descendere possint,
Oppugnant gremio qui in Iovis ova Aquilae.
GOldaste, Victor iste nisi devincitur
Versu, suum nomen silet.
Sed tanti habere tu cave Victoriam
Victoris ut nomen scias.
Siletur istud melius omnino: tamen
Pugnare si nevis, veni.
Ultro tibi donabit hic Victoriam,
Ut nosse se velis modo.
FOrstere, longa quid iuvat vocabula
Amplexa ius, evolvere?
Involvet illa Temporis tamenrota
Peius; furensque Chrysalus
Crumenimulga Iuris. Illa qui explicat
Solum istud efficit, Sophus,
Ut plebe quivis nuda possit e mala
Libidinando rumpere.
Sat explicatum est, non docenda sunt dehinc
Facienda, ut orbis vertitur,
Facienda sed sunt docta. Sic ius usui est,
Alias cicum haud interduim.
DUm Criticos timuisse dies, Pallune, laboras,
Iudicem atri Soleis iudicio exsuerunt.
MAgnanimum foderet cum casta Lucretia pectus,
Confodit ferro Tarquinii imperium.
Sic temerasse iuvet, dixit, mea Roma, cubile;
Vester honos nostrum factus adulterium est.
VIrginia Virgo ne, pudore corrupto,
Virginia non-Virgo forem, pater caedit,
Sic macte genitor, nunc pater mihi demum es.
PAter Cato, maritus occidit Brutus,
Exstincta bis iam, Portia, es. Times Prunas?
His de coquendus genitor, et viri virtus.
CLaelia cum rapidum lymfata irrumperet amnem,
Naufragium pontis credidit esse loco.
Patria trans ripam stans evocat. Omnia nil sunt,
Orari nolunt numina, vinci adamant.
CUm patulo in cribro fiuvium virguncula ferret,
Si casta es, dixit, parce foraminibus
Vesta, meo exemplo, transmittere flum inis undam;
Rimosum os Famae claudere cribra iube.
Erubuit Rumor, miraclo Tuccia casta est,
Naturam vicit candida Virginitas.
INsubide ista cano longe pinguissima: Lector,
Lingentioppono carmina Grammatico.
Si Senecae patri nulla heic sententia ridet,
Rhetora me dico spernere Grammaticum.
INteream: sed quei? non est hoc scire meum: quae
Inteream iussit, viderit hoc patria.
DUm properat vincit, dum vincit Claudius Heros
Festinat, tali est hoste opus Asdrubali.
Cunctando Fabius, Nero praecipit ando triumfat,
Diversis opus est hostibus Annibali.
TU cunctare, fabi; dixit Nero: praecipitando
Romano populo res ego restituam.
Igne opus est ferroque; cate medicare secando,
Momento urenda est vulneris eluvies.
SCintilla est Magni, Victoria Persica, Magno
Iulio, Alexandri, immensos quam spirat in igneis.
DIcere de Scala nil possum Caesare dignum,
Hoc nisi: sunt scriptis verba minora tuis.
EUropae Lumen, Gallorum Gloria; cuius
Ingenio vetereis despicimus Criticos.
Sol antiquorum Scriptorum, Luna recentum;
Namque unum tibi, te praeferimus reliquis.
Innumeras animas in te migrasse Priorum
Omnia concedent saecula Pythagorae.
DIe Senex, Larvarum odium, tua Gloria tanta est
Quantam ipsa haud umquam contuita invidia est.
Invidiam supra quamvis exscenderis, isto
Descendis, rumpas ut miseram invidiam.
Par superis vivus, post Fata in Fata recesti,
In te iam saeclis tempora restituis.
IUridicos docui non ius modo dicere recte,
Omnino docui dicere Iuridicos.
Hactenus elinguis Iurisprudentia, per me
Amissum sibimet reddidit Eloquium.
Barbaries excisa perit me vindics, sed mi
Multa etiam inflixit volnera Barbaries.
LEgibus Expositor, si quisquam est, est Duarenus
Legit imus; nam nil hinc rapit Ambitio.
Transversos alios alio rapit arduus error,
Contemnit multos una Ariadna duces.
LEx legum, Iuris ius, Iustitiae acer ocellus,
Exstitit uno ingens numine Cuiacius.
Sed tamen innumeros solvendo nectere nodos
Iustitiae in libros Oedipus iste venit.
Illius ingenium ingenia omnia vicit, at in se
Adversum seseplurima constituit.
GErmanus veteri Iurisconsultus Honori,
Omnia sunt meritis dicta minora tuis.
Mirari superest, nemo laudare potest te:
Sit Laudatorum ni prope praecipuum.
ERuere alta situ longaevo, ab acumine princeps,
AEqualem optarim me tibi, non similem.
DUcere te in Latium cumprimis rite Pelasga.
Nifatear, Latium, Romule, difsitear.
ERexti princeps vexillum Antiqua novandi
Scripta, nova inde tibi Gloria semper erit.
REvera antistes, dignus cognomine dio,
Iurisconsulterum, alter ut ille Dei est,
Pisanos per te discunt attendere libros,
Istius ut sacros nomine, Iuridici.
QUod potui feci. Te, quod decet, adde volenti,
Sic possim semper vivere; Posteritas.
POntificem dixere Pium. Tu nomine tanto
Maior eo es quo te Silvius exseruit.
SCaeligerum iuris site Prudentia dicat,
An possis aliquid maius avere, suum?
REcti adeo ingenii non vari arridet acumen,
Regnum huius teneat Simeo Bosiades.
SUrgens Romanum Imperium crescensque, PatavI,
Phoenice attollit lacteolum Eloquium.
Decerescens obiensque in Blondi crura residit,
Firma satis sunt haec, his nisi compositis.
MUlta tibi debent veteres, Beroalde, libelli.
Pluria deberent cuncta nisi cuperes.
QUerquera in ingenio febris dominatur aperto,
Transverso rapitur flumine iudicium.
Lectio vestra satis varia est. Sed deicit illa
Iudicii si, si quid super ingenii est.
LAudari si sit Famamque tenere, mereri,
Ignotus nulli, docte Brodaee, fores.
Sed quia Fortuna est etiam levis arbitra famae
Paucis, sed doctis, vestra placent decora.
BOdini vetereis sorpsit Res publica cunctas,
Umbra Plato prae isto est, nomen Aristoteles.
CArmen amo Bembi, poterant quoque cetera amari,
Sed redolent vomitum Tulliadae, ille necat.
INgenii Phoenix, si quis te dicere tentet,
Hoc tentet, numquam quod pote perficere.
Credo equidem nec te sat te laudare valere,
Usqueadeo exemplis omnibus exsuperas,
Omnia qui in libris nota et praecognita servas,
Omnes te pleni sunt, Isaace, libir.
OMnia sunt veterum tibi docta, Casaubone; nunc te
Incipias nobis cuncta docere nova.
Unius ingenii viginti Saecula capsa
Concludis, quae te laus reserare queat?
IMmensemundi Spiritus, Poli Vector,
Caeli Rotator, Siderum atque Saeclorum
Anima aeviterna, cum Casaubono certa
Quis plura norit. Hominis hunc citra votum est.
QUid erubescis o Casaubone, in tuum
Ciere nos decus lyram?
Satis Deorum in unico tibi Favor
Potest sonare corculo
Tuoque, Lipsiique. Nunc iupet quoque
Placere vos Hemonibus.
Inusitatus iste quos premit nitor
Velint tibi apta, non queunt.
Facis quod ipse, tu tibi ipsus imputes,
Pios putate nos, dii.
GAllia quem stupuit, nacta est Germania, solum
Opponat cunctis quem simul Italiae.
Gallia et Italia in tua nomina carmina pangant,
Germani non est haec opis ingenii.
QUinquaginta hodie conscripsi Epigrammata, Lector,
Tot si quottidie tu legis, Hector eris.
Hectora de Lectore levis patrare Poetae est
Gloria, quingenti sunt mihi Priamiae.
POssis tangere Nasulo umbilicum
Sisit dimidio minor, Satune;
Hunc reris tremere omniuni umbilicos
Quotquot milia sunt, Satune, vatum?
CUm Spectacula Praetor edidisset
Nuper Septimius; tu eifuisti
Sexti, proximus. hoc putas sileri?
NOn mirum est calido siructant carmine UrintI,
AEtnaeum tegit hic faucibus Enceladum.
NEmo stultior est Sophisprofessis,
Inviti siquidem, quod est necesse
Factu, isti faciunt, furore duplo;
Errent ut homineis, quibus necesse est.
Divos vivere vivere est Deorum.
Mortaleis decet interim moneri
Nec se dissimulare; cum sinistri
Quiddam contigerit, medela prompta est,
Exemplis homines suis volenteis
Ignoscent, nisi sint mali et Sophistae.
QUid longa Ratione te fatigas,
Pendent omnia finibus sub unis,
Omneis sub Ratione censet una
Unius Libitina nos feretri.
Huc discrimina corruunt Potentum
Et quos Aspera sors diu fatigat,
Heic discrimina consonant Sophorum
Stultorumque, uti nos vocant, caterva
Longe stultior omnibus, Sophorum.
Finem expendite finium, o diserti,
Perdetis minus, arbitror, loquelae,
Plus mentis retinebitis tacendo.
EDictum domini deique vestri
Audite o tremicluniae puellae,
Hortisrugibus abstinete nostri,
Aut vestros ego prolibus replebo.
RIdens terribilem meam bipennem,
Supernabitur ilico, puella.
QUam sisridiculus, Priape, quaero?
Ridentem modo Porciam cecidi.
DUm me ponere, villica, adlaborat,
Illam deposui, cavebis hospes.
UNa scribere luce mille versus
Lector, continuos, nihil laboro.
Hosque et vertere, vatibus Pelasgis
Ereptos, minus arduum videtur.
Incisos Epigrammatum Lepores
Viginti, queror abstulisse Solem.
RIdes nescio quid salax, Pipinna,
Cum versus Satira ingerit petulcos.
LucilI, puto, vim sitis, Pipinna.
CUm Saturi turgent solet arridere Pipinna.
Ore opus his patulos sentit, ut insiliant.
SErrane optime, nomine hoc placere
Quibas omnibus. At quod optimo ipso
Dici vis melior, malum atque triste est.
Quod nemo probet, improbus nisi ipsus.
REgem hominum Cynicus se somniat: Istued amarum est,
Quod cunctos homines prae se agit ut lepores.
INgenuo Genio libris opus esseputamus
Ut Genio placeant, Anna Peranna, tuo.
Nil adscita iuvant, Furor est nativus in oestre
Ultra homineis vatem quod levat adsuperes.
Sed tamen et Genius Sorte indiget acer amica,
Saepe etiam indignos admovet illa Deis.
Quis Curam ingenio SilI exaequare Severi
Ausit? habent illum Numina, at iste per It.
Omnia cum facias habeasque, hac verteris una,
Sifavet, invito in saecla legere Deo.
RUpta anus, (O miris res mirior!) uno oculo se
Collapsis geminis, credit habere minus.
MUltum fissiculas, et exta discis,
Plenis, Pontia, desines profecto.
QUiddam non placet in tuis libellis,
Cum toti placeant tui libelli,
Heinsi, maxime saeculi Poeta,
Ducenti viduam occinis: secundum
Qui primus nequeat, sua in puella
Multo tutius esse. Si puella
Non-virgo fuit antea, (ut canebas
Certum virgine nil minus futurum,)
An reris viduae virum secundum,
Illam, virgine, qui eligat, repula,
Rem factam ut faciat viropriori?
QUa desinunt viri, incipis puer, Groti,
Qua desinunt pueri, vir incipies, Groti,
Utrumque magnum est; semper exsistes quod es.
Grotium ruina nulla vincet Temporis,
In Flore pueri vir perennis digeret
AEtat is orbem, par Apollini Puer
Grotius, Batavi maxim us Soli decor.
ULtimus Ausoniae sed Maximus iste Poeta est,
Tres solum Augusti principis excipias.
Liliadae sed cum spernunt hunc orsa Gyraldi,
Tres primis unum demo, duo ut maneant.
LUcani num eros et plena tonitrua divis,
Impius est qui volt spernere, non stolidus.
REs nostris numeris deesse dicis?
Non res, Zoile, sed tibi deesse
Restim suspicor, hoc mage indecorum est.
OS cippi, pater esuritionum,
Istic fercula nulla cum videbis,
An porro venies et has in or as?
Quod te per superos, tuosque manes
Quos tu perpeteris, sed usque ad ipsum
Magnaerelligionis umbilicum,
Oramus, vice Patriae, venito;
Dudum Francia nil dedit Barathro.
SI pueri lusus Vigilisque ferocia parvi
Carmina, iudicio sunt generosa tuo.
Nil dubito quin ipse virum lecturus Apollo
In vatum raros Indigetum numeros.
Si non ingenii Vigilis ea Gratia dand est,
Danda tamen vestro est, Taubmane, iudicio.
CUm nostros praesens libares forte penateis,
Ab nimium celeris transitione pedis,
Vulneris inflictu cessabam scribere, Adami,
Quod gladio latro fecerat horribili.
Nunc valeo, sed tu procul es: quam vulnere vere
Hoc mihi sit vulnus tetrius et gravius!
Sed tamen et praestat: sanguis manabat ab illo,
Hoc stillant numeri carminis innumeri.
DUm PutschI mecum lugeres fata sepulti,
Concrevit tecum par mihi Amicitia.
Principium lacrimae; Sint cetera gaudia pura,
Sed mihi defuncto tu facias lacrimas.
Non ego, Adame, tibi. Vel ego, si secero, eam unam
Fecero qua, post te vivere posco diem.
RHetor verbipotens, Sibere culte,
Rhetor mentipotens, Sibere docte,
Laudeis ire per arduas tuorum
Imbelli pede carminum volebam.
Moles mollem operis quatit Poetam,
Tu succurre tibi, Pater, canendo.
QUidam dicere, U Veinrichi, professus
De te frivola, dictitat Magistrum
Solam Grammaticen, cluere, doctum.
Hinc possis hominis notare captum,
Praeter Grammaticam potesse quemquam,
Qui quid scire putat, nec omnia illa.
VIdesne magna, plena mentis hirsutae,
Magnifica dicta, carminum graves bombos?
Cum seriamur feriamur, o Lector.
SEnem Appianus Crispe captat Erucum,
Sesamoque mittit et papa vere sparsas
Homini placentas, inde nobileis turdos
Et quod macella charius ferunt cuncta,
Erucus ista glutit; humida gemma
Semper tabellis imminere confessus.
O Appiane scripturit tibi heredem.
ESt vulpinari Germanis ferre dolandos,
Ad medicum hortenses, Castrica, vermiculos.
Est vulpinari si ludere, Castrica, belle,
AEtatis florem nolle negare sibi,
Quae comedis pullos revera, o saeva, Luparis;
Rumpit, in hac fossa qui iacet, hosce, Lupus.
SI quid perdideris, Sabella, gaude,
Reddent carminibus duplum Poetae.
NOstrum evolvere si negas libellum,
Evolvet cito te libellus ex se.
Passim irrepers plurimi queant, sed
Horrent decidere; hoc cavebis, hospes.
LUdit in argenti dives Roceanus acervo,
Argutos vatum nec timet ille saleis.
Recte equidem; non volt rideri bellua talis,
Plor ari multuin est cui mage conveniens.
MEndicant vateis chartam, atramenta; salesque
Esse suos iactant, natio falsidica est.
QUae fugit hora modo, si quid sapis; illa tacendo
Occinit, in longam, Praeterii, auriculam.
Quae soror huic instat vel nata, parente loquente
Unum istuc verbum succinit, interii.
Tertia nil dicit, mort alem amplexa tacendo
Abripit, in vita quarta fuisse negat.
Vive, vides harum postremam, cum tibi non vis
Indulgere tui Laetitiam Genii.
AUrea sunt Scoppo data iam calcaria Equestri,
Ante aurum manibus, nunc rapit et pedibus.
FAeces Stoicidae bibunt dierum,
Imo ipsas faciunt putere faeceis,
Nardus nautea, Bilis hisce mel est,
Sic semper sapiant, et hacce Poena
Vivant saecula Nestoris ter, opto.
ANacreonta cantu Lubentiam atque Amerem,
Qui provocabat, isto Et Gratias, Cachinnos,
Tumulo iacet, Rosillus; Ludum que cum Chorea,
O Delicate Lector. Dicteria, atque Comum,
Venerem et Iocum, et Leporeis, Cum n='io memento
Placentiam et Decorem, Vidisse te sepultos.
ORbilius solo scribens Epigrammata naso,
Mucosos nescit condere versiculos.
Et mirum hoc non est: praenasi mole venire
Ad labrum insipidum lumine non potuit.
NUlla alia e nostris si laudas carmina libris,
Haec nolis velis est esse necesse Bona,
Quaede Scaligero Lector bona carmina canto,
Illius horum umbras irradiat Genius.
AGnato in tumulo potest iacere
Post mortem, Orbilius, quottidianam;
Nasus cui camurum valet sepulcrum
Rufis marmoris arcubus cavatus.
Atque istoc puto iam sepulta dudum
Stirpis nomina plurima impudicae,
Illic clunituus iacet, parentis
Praelonga serie parens Magistri.
Illuc et Quaticulius recessit,
Et trux Flagrio, cum Natusciano.
Et Loraria Pleias horridorum,
Usque istum nat ipurgium ad Nepotem.
ORat, maxima diva, quidam amicus
Commendem sua nomina ut tibi. Tu
Forsan, Posteritas, favebis illi.
Totus candidus est homo, atque munis,
Expers litterularum, Amare purus,
Germanaefidei, Bonus, Bene ortus.
Dicam nomina, barbarae sed illa
Sunt vocis nimium, sed inde possis
Exsecrari bominem: Si ita illum amabis,
Ut dixi, officium meum peregi.
MEnte Stoice, mentula, Scioppe,
Es passerculus, ad vicem usque, quam nec
Nasonis dedit indoles Corinnae.
Inte, quod minus est, Scioppe, maius
Ista sub ratione, maximo ipso est.
IT liber ad populum, nil de te, Sangula, narrans;
Ignoscis? tam en hoc tangere fine semel.
Auspicium nullum, est Colofoni faustius ipso,
Quam quo, cum pereat, vivere, Sanga, putat.
PAgina nulla super; tamen est Epigramma necesse
Scribere: ni vates, hoc locus ipse facit.
Octavus perit hoc et nonagesimus ordo,
Tot tu servabis, Candide, quisquilias.
IGnotum sponsum nondum orta puella salutat,
An poteris quicquam, Sponse, negare tuae?
Prodigio saltim sponsalia si ista carebunt,
Rem factam cen set sponsa tulisse domum.
DUm culpas te, vis laudari; Maximus istic
Pro minimo positus te in tua flagra adigit.
PEne enormem hom inem pro iudice poscit Ofella,
Vult ampliari, deinde litem perdere.
HEnricum ferro cum deposuere Secundum,
Concussere tuos, Gallia, Dii Proceres.
Teritus ut cecidit; preculso cardineegni
Sublimis, posteis procubuere Solo,
Restituit Quartus. Sed et hoc mucrone reciso,
Restauratoris Gallia fatum obiit.
TEr Patrem occidit Patriae qui in Principe Patrem,
Imo ille occidit, quam potuit, Patriam.
Per patrem occidit Partriam; per viscera Patrem
Occidit Patriae; Prob scelus! et moritur.
FRancia quod nequiit Henrico Rege timere,
Hoc plangit, per eum tradita tota neci.
Hoc uno poter at scelere ingens Gallia obire,
Stante patre Henrico non potuit cadere.
HEnrici sanguis, in te inclinata recumbit
Gallia, cum Henrico quae sine te cectdit
Proles vera Deum, tanti tu nominis Haeres
Semper Borbonium in te meditare Patrem.
Gallia quod Regem te exspectat, Sortis amicae,
Multi adeo summum culmen habereputent.
Quod Pater Henricus fuerit tibi, tu patre dignus,
Fortunaeuna omneis transiit hoc numeros.
MOrtiferum ferrisrigus dum sentit, in ista
Maximus erupit carmina Borbonius.
Pro te quod volui tam saepe, o Patria: per te
Quando ita volt Francus degener, inteream.
Testantem adspicienscecidi te stare cadentem
Qui potui; quanto Sors mea prosperior?
MAximus est mexitis, quid Magnum in nomina flectis,
Gallia? vicerunt nomina Borbonii.
Borbonios omneis Henrici gloria Quarti,
Hunc quo appellabis nomine Borbonium?
INvictum latro Regem sine Marte trucidat,
Immensum vestrum est hoc, superi, opprobriune.
ULtriceis Quilas pro Libert ate nioventeni
Germana, exstinxit Francia Borbonium.
O Patricida latro, quantum Germanialaesaest!
Debebat quantum o haec tibi supplicium!
Subtractus morti moriendo, pericula vitas
Summa periclorum dum moriendo subis.
Supplicium longi debet tibi Francia saecli,
Pro Patria solvet hoc tibi Tisiphone.
BArbaries fando quod nulla audiver at umquam,
Francia bis factum vidit, et intremuit.
HUmano generi nulla um quam dextera tantum
Contulit, haec quantum, Latro, tua eripuit.
Imo adeo Hum ano nocuit nulla altera tantum,
Quantum istaec nocuit dextera, Latro, tua.
Exemplum omne premens infelicissime, in uno
Es felix nullum quod satis opprobrium est.
DIis aequi Patres, Clemens est ultio vestra
Henrici occisi qua premitis facinus.
Qui Patrem occidit, Patriam qui in funere Patris,
O Patres, plus quam debuit ille mori.
EXcisum exemplum Superorum in imagineparva,
Henrici Quarti composuit tumulus.
COncussam bello Europam dum Numinefulcis
Henricus, fato degenere interiit.
Si Superis mors est metuenda, ita Iuppiter ipse
Mundi componens imperium intereat.
CRuente latro, nomen, oris indignum
Transire septa, despuendum, et ex ipsa
Memoria in Oreiregna, regna Lethaea
Procul exigendum: scelere cordis humans
Quicogitatus exiisti, et ipsius
Plutonis es timendus impiae turbae.
Peri absque nomine, nomine omni ut indignus.
Tibi saevus acuat flagra tortor aeterna,
Tibi paena crescat inferae Stygis. Tecum
Vocabula experirier velit cuncta
Cruciaminum AEacitribunal infensi.
Tibtcrescat bydra, sulpur, atque flammarum
AEterna pestis. Eloqui tuas Poenas
Humana lingua nulla possit, ut crimen
Scelus, nefasque, proloqui potest nulla.
NUmina iam non sunt tuta a mortalibus ipsa
Criminibus, Regem Gallia cum Patrium
Occidit ferro. Quoties haec marmora cernet
Horrebit caelorum interitum Harmonia.
HEnrici funus Mars et Clementia ducunt,
In liquidas lacrimas ipsa Elempsnta fluunt.
QUem plangit Mundus, Regem desider at omnis
Europa, Henricus hoc iacet in tumulo.
OFata, cernis ista Iuppiter? Ferro
Henricus istic membra parricidali
Posuit recisus. Anima iam regit caelos.
EUropa numquam cepit omnis Henricum,
Tumulus quem capite? marmor hoc tegit corpus
Evisceratum. Mens Deiassidet Scoptro.
MOrtalem mundum dudum indignantia Regis
Viscera, crudeli ferro Patricida resignat.
Concessit corpus fatis Borbonius Heros,
Mentem uti tam dem omnem patrio lucretur Olympo.
Si cuperet corpus non im pendisse Beato
Imperii Sceptro, cur non custodia ferro
Asseruit Regem? quae vis externa, quis ensis
Agmina tot rumpat, quae mortem in Regis amati
Ultro obe ant tutelam, et fatis fata ret ardent?
Verum animus timuisse Homines indoctus, habebat
In superisfatum, nec se defendere contra
Verum offerre solens, nullis concredere septis
Virtutem voluit. nudo quin corpore contra
Tot strictos enseis sola virtute rediret.
Nunc tamen in tenue Henrici collecta Sepulcrum
Corpora, considunt Quarti. Cum corpore Regis
Virtutum omne genus tumulo hoc recubare fatentur.
QUare sit malus Uriens, requiris?
Natus de Patre maxime bono ille est.
PErmisces gravia, et iocosa, dicis,
Vatem istuc, bone Lector, esse duco.
HEnricum fera, Galiiaeparentem,
Ferro Parca tulit. Potentem in armis;
Pene huic iunxer at Angliae Iacobum
Arteis pacisficas perinde doctune,
Utpossit Solomon novus vocari,
Verum ipsa erubuit scelus nefandum.
Hinc o discite, quam Minerva Marte
Sit felicior, incliti Monarchae.
DU cere cum fato si tu vellesr ationem
Deberent, Regum maime, multa tibi.
Hoc timuere Diii, quare, sine Iudice Mortem.
Rex improvisam deproperare tibi.
EXonerans omnem vitiis Henricus et astu
Galiiam, et in leges desita iura ligans.
Nullam constituit poenam, qua Regia cades
Digna foret, nam post fata noverca Patris
Nullum hominem tantum scelus ausurum esse putaraet,
Inse non ipsos Daemonas et Furias.
PAx Mundi, Fax Bellorum, Victoria Legum,
Iustitiae Vindex, Relligionis Honos.
Pacifica atque Duellica te Prudentia Regem,
Fata etiam tua post, Henrice constituunt.
HEic Fortitudo cum Sorore desuncta
Clementia, est sepulta; Quartus Henricus.
GLoria Bellorum, Pacis Clementia sanctae,
Exaequant superis te, Henrice; Fata premunt.
Fata premendo etiam exaequant tua numina Divis,
Post fata in fatis Gloria salva cui est.
GAllia nil poter at Henrico Rege timere,
Henrici nil non post obitum illa timet.
QUi patrem occidit, si Patriscidavocatur
Qui Regem atque Patrem, Cuspiniane, quid est?
POst vigesimum et alterum libelium
Victor, iam poteras tacere, dicis.
Hoc nenio potis est, Latinitate
Salva silicete esse Barbarorum,
Quod vobis facile obvenit, legenteis:
Clara voce fatemur hoc Poetae:
Res intra decimum integra est libellum
Post vigesimum, et ipsius Poetae
IngratIs, numerus parit libellos.
HOcne abiturum impunitum, Caper horride, censes,
Quod putri cornu carmina nostra quatis?
AEdepol, o Caper, impunitum omne istud abibit
A nobis. Sed tu per tua tela peris.
DUm vir erat Totilam poteras dixisse Poetam,
Eunuchus Narsen Bilbilicus superat.
Patrati patre,s patrando patria pacta,
Istic censetis quaent a lucrifacere?
DUm Medici poscunt, dum poscunt Pharmacopolae,
Parcite io Febres, iam Catienus ob It.
NE nummi pereant mavult [Reg: mavolt] Catienus obire,
Hic sentit recte, Crispe, sui pretium.
NE perdat as Catienus interit. Recte
AErugo nam aers vilior gravi longe est.
VIta sit annorum centum velmille, velultrae haec,
Quando peris vix haec monimis unius est.
Concrescunt unum in momentum saecula multa,
Illi, dum vivis; vive; bene ut pereas.
SEcula, quae arcano subter labentia curru,
Sistetis Vigili forsan amore Rotas.
Orat is et longo poscit super omnia voto,
Nesua quod tristi Carmina fronte legat.
Post Opicos vateis, et magni Socratis aestus,
Quaerat in hoc libro Fama refrigerium.
Frigidulos ideo satis et superesse iubemus,
Verum haec cum dicit falsidicus Bavus est.
COelo qui cecidisse dicit istum
Fracto crure, Liolam, superbum,
Heic caelum putat, Auctor, ulcerosum.
VUlacan absente ut fabricari fulmina Brutae
Possit, habet fractum crus Pater Ignitius.
SErpentem modo crure quem caduco
Ignati titulo videtis; ille
Istam vafriciem paravit, ut ne
Vulgaris vice Carnisex latronis
Ascendat gabalum. Crucem in superbam
Crux tolli cupit ardua et superba.
QUid magnum de te cum Scoppe fateris, habenda
Iam magno monstro est Scoppilrana fides.
FUrnum Poeta laudat Italus quidam
Salsus, facetus, arrogans, catus, doctus,
Furnum ut mereri prae omnibus queat furcis.
NIl, ais, hic lepidum! lepidi sit pausa necesse est,
Nil praeter lepidum est egregie illepidum.
ORbilii nasus, Nici,
[Gap desc: greek words]
est
[Gap desc: greek words]
.
Musicum habere aliquid, an magepossibile est?
QUid ignidignus ipse rabula, Ignati
Minaris ignibus facessere omnibus bellum?
Peribit ignis iste Cerberi sputis.
UNum olim optabat Romae Imperiique Tyrannus
Collum, uno ut semel omne impete prorueret.
Totius invenit Gallorum unum impia regni
Dextera, quae Henrici transigit ense latus.
NEmo umquam postbac me corpore quaer at in iste
Nobilis excessit Spiritus; ipse abii.
Scilicet hic pectus Starzeri, animum que habitabat,
Discessu cuius deliquium patior.
Ille abit. Ipse comes: corpus grave in hocce relinque
Carmine. Vita alio cara profecta mea est.
Tu, FELIX, omnium longe carissime amicum,
Hanc in amore tuo contum ulare velis.
Sic stenim certum est dulci cum morte perire,
Ipsius vitae suavius esse bono.
O si intus videas, extra quem cernis, amicuns,
Nec queat hac Momus carpereparte Deos.
Ignibus in vestris pectus flagrars videres,
Queis nihil in toto est aethere candidius.
DEliciae diae, raptae gens conscia mentis,
Dum sequitur sum mo semina ducta Deo.
Mort aleis curae vestra otia conteni serunt,
Otia ab offico tota relicta suo.
Spernite vos contra genus exitiale colenti,
Vita viae vestraemeta, mori illius est.
COrduba pingue sonans, non maiestatis egenae,
Caesaros generi duxit in arma Deos.
Sulmo ferox Criticis visus gravit ate carere,
Quam bene nunc non est disseruisse locus.
Claudianum agnoscet rinnum ex utroque, prememptem
Ingenium exacti pondere iudicii.
Iadicium ingenio moder antem, Augusta lupata
Hirpini pateris ceu generose Nepos.
Quis quis in antiquae veniet praeconiae Romae,
Cuius nunc superest nil, nisi imago.
Maeonidaementem, Musam mir are Maronis,
In ClaudI fixos corpore habere lareis.
Sic tibi se, quaendo numeros tent abis et armae
Fortis in Heroos det, Venus Alma, modos.
Nec teneri nolit Cythereia Gratia Martis,
Perque leveis Elegos currere, perque Saleis.
Docta dedit Martem non frustra in molle, Vetustas,
In durum Veneris vincula coniuguiu.
LIvida pendentem de cauda Simia vulpene
Viderat, intecta dum dolet esse nate.
Ergo adit, et blando vulpem sermone sigurans,
Quo tibi, ait, pondus tam grave, cauta soror?
Cauda titi est oneri, me caudae insormat egestas.
Divide, sis, mecum, et cede supervacua.
At vulpes facile livorem sensit, et olli
Noluit ad vetitum quid superesse locum.
Qui Monachoe, et Sacruficos, et Sardanapalos,
Et Sangas, Bonsosnque, atuqe Sioppiadas,
Et genus hoc caudatum adeo ut per milia quinque,
Balnea vel visis omnia concrepitent.
Sollicit ant blandi, tangunt que interprete palpe,
Et Sanctos dicunt, et sibi Propitios.
Fratreis nil alind vegrandeis velle videntur
Poscere, quam vulpis simia vasi iciein.
Ab quam improvisi saepe isti blaesa loquuntur,
Linguaque cum invito sentit ubique animo.
QUid tibi cum pedibus claudo, num quam ulla tuletum
Saecla, oculis caecus consulat ut Medicus.
Chiragrum quis non podagraepraecepta fugandae
Rideat, et scribentem in Criticos Stephanum?
Crede mihi, non est pedibus sex linea versus,
Non omnis, pendet qui cruce, Laureolus.
IN somnis vetuit Bacchus potare Sabellum,
Hinc bibit ist totos, Pontiliane, dies.
SI quisquarn tibireapse est fidus amicus amico,
Laetis cui rerum et tristibus idem animus.
Horum nie in serito, si vis quoqu am inseri, in Album,
Et tibi me esse puta ut Thesei Peirithoum.
NAm quid ego hoc dicam? flamm anti Seirius astre
Cum ruit in poenas, machina tota, tuas,
Solus ego algeo! cum nivibus furis horrida bruma,
Solu ego algenteis ire queam in cineres!
Nescio quid sit Amor, sed si hoc Amor est, merum in illum
Non frustra mundus transtulit imperium.
LIX. Ad Gellium.
ODite, Gelli, nec possum dicere quare:
Hoc tantum, sed et hoc; ipse amo te nimium.
Unius alteriusque eadem mihi causa profecto est,
Odi te quod amo, teque amo, quod mi odio es.
VItam quei facias beatiorem,
Possum non ego te docere, n='i,
Vitam quei caveas nocentiorem,
Possum belle ego te docere, n='i,
Vis esse improbus? Otiare, n='i.
VAppam bibenti caupo nuper Omphale
Primore callidus efferebat de penu;
Gustabat Omphalus: Merum tale arbitror
Sponsam e Capellae Martiani scriniis
Sponso obtulisse septies unam Deam.
Clam abat ille, dum bibit Gallam meram.
Laudante pessimus; ecquid alteri dabit
Cautus putabat caupO. melius praebitum est.
Laudabat etiam hoc; parcius multo tamen,
Quale ad marinae nuptias Thetidos putem
Prompsisse cellis e Promethaeis Iovem.
Miraclum hominis equidem istud, hospes adicit,
Dicturus est quid de bono vino boni?
It, rpomit, anno Spira quod Nemetum dedit.
Phuy barbarorum, clamat Omphalus, hominum!
Ecquid pudet honestum te hospitem, aut piget
Excipere aceto, vappa vilis, rancido?
Ibi caupo cussas suavibus quaerit modis,
Laudare quaenam prae bono iubeant maluns?
Ibi ille: primum laudis orbum er at adeo,
Ut nil potessem seire, quin minus foret.
Erat alterum illo paullo honestius, ideo
Minore Laudis indigebat fascino;
At tertium bonum, sua laudis nihil
Egebat a virtute, proin dixi male.
Ilstoc Poetae more collaudant malos
Bonisque saepe maculam inurunt callidi.
SEcreta cui narrare volupe est alteri,
Tamen spei ut nil eius impanat fidem,
Quei cupiaet illa adiuta habere sedulo,
Aureis Vibenni non nimis adeat breves.
Wirta potente nam nisi Orator Iovis
Mercurius, illum mutet e Batto, sciat
Narrasse lapidi consilia mero sua.
ORbilius non volt iuvenes nutrire Capillune
Ipse sui quota pars, Crispe, supercilii?
QUi prorsus nihil, omnia is loquetur.
Concurrunt sibi in utrisuqe Summae
Excessu, nec obest, nihil loquare
Anporro omnia. Garrulus nam utrimque es.
UNum commeminit Lamiscum aeterna Vetustas
Cui digitus fuerit ungula vera lupi.
Quod nostro numerem, sine miraclo, unico in aevo
Queis manibus, pedibus, nemo alius digitus.
HIs Colofon patria esse tibi placita, inclute Homere,
His quovis Smyrne pignori, at his Chios est.
His Ios, his Salamis, Lapitharum his, Thessalia, auctriae,
His aliisque alia est, his aliis que alia.
Mi liceat animi mentem depromere, Phoebi
Vero aliquid dicam verius, e tripode.
Patria, Homere, tua est diis cum immortalibu Caelum,
Quae Thracio, genitrix Orphei, Calliope.
LXVII. In Ricianum.
COnturbatori Riciano, Littera, dice,
Missum me faciat, me; omnia dicta mea.
Fu racium capiti Riciano, Littera, dice
Missa mihi faciat Cara nimis capita.
Aut ego mox itiner tuapost vestigia sectans,
Ipse ista atque alia huic, non bona dicta feram.
Sit, taceat, velpraecipiti grege cum suo ubi iam
Anticyras non quit, Morboniam sugiat.
CUr Hyllo, Hexametros cum parturit, ilicet omnes
Fundit abundanti, Sextiliane, pede?
Aut uno aut bino? prompta est responsio, multos
Esse sibi ostendit Hyllo Poeta, pedes.
OTurem horribilem, Sabine Brennum?
Suspendendus is omnium favore,
Funem carnifici harpagavit ipsum!
SUspicor in libris posita esse bis, alterum et unum,
Hanc nostris fraudem ignosce Epigramm atiis.
Peccarunt invita, licet peccare decebat
Saepius hoc ritu, scripta, bis ipse leges.
FElix est Amor ille quo Sabellus
Solum se et sua disperit profecto,
Rivali caret aemulaque turba.
DE genere humano bene, si quisquam, iste meretur
Dum nil non contra desipit Antisapus.
Ut speculo proprios mores speculentur in icto,
Nil homines discant se esse nisi Antisapos.
BArbatos contra cui fas sapuisse magistros,
Et quatere ingenua pulpita cruda nota.
Cui Logici nil sunt nisi sors Logodaedali inanes,
Geiometr as dignos qui putat esse luto.
Cui numeri numeros insano in pulvere ducunt,
Summarum ut fiat ultima summa, nihil.
Rhetora Cornicem sine mente, aut denique corvum
Qui vocat, atr ata plangere voce Reum.
Musica cui dia est Stygio temerabilis usu,
Cum canit infracto Cypria tela sono.
Gramm ata qui miseros vix pascere cruda docenteis
Autumat, in quorum nemo sapit Canone.
Astrividus fati cui dicitur omnis adulter,
Cum bene mentitur, pro ratione malus.
Vos Vigil hoc lusu, Sapientum turba, salutat,
Ad mores Lapides quam putat esse meros.
SCribere dum pueros docet, ingenti ore Magister,
Et legere exscript as aere manuque notas.
Horribili incestat caelesteis frigore menteis,
Et iubet attonitos prorsus amare libros.
Infelix odium virtutis in ungue tenello
Bestia virtuti prorsus inepta, gerit.
O bona gens, Patreis, vobis ne ignoscite tantum,
Ut pueros doceat prima Elementa Lapis!
TRans monitus omneis se evectum somniat Arruns,
Dum pedicas didicit nectere pro Logicis.
O Amer et Felix morum Constantia, quanto
Quamque profundo istac corda sapore fugis!
HEic enecta semel, bis mortua, terque sepulta,
O vita infelix longa! Puella iacet.
ULtra omneis spinas Rosa lenta perire, sepulta est,
Hanc quoque ego in tumulo vivere passe puto.
PUlcher at impurus, formosus at horridus, idem,
Quam mala quum pulchre mens, Theopompe, habitas!
VIx bene conclusit quaesint dicenda, Poeta,
Tu medio incoeptos surripis ore sonos.
Dimidias saltim licet hinc expromere voces,
Dimidias supplet conscia dextra tua.
Syllaba prima tibi vox integra, scribe loquenda,
Ingenium vobis quis negat in manibus?
CAtella nana, pumila, omnibus magnis
Placere parvitate sentit evictis.
Eam se possidere qui velit, fas est
Putare magno, at esse corpore angusto.
DEsipio cupide, nolens me est morio maior,
Taleis vult omneis Aulica turba Sophos.
CEllam stupore quisquis implet exsenso
Habitare in una et computrescere exoptat,
Ineptus inter vulgus atque Magnateis
Versari, inanit atis ipse dum solus
Suaeinsciens, stupore verber at cunctos.
Humanitatis, bestia, omnis indocta.
Cum quid rogatur, alliata respondet
Tenebrosa dicta, et absona, atque delira,
Quae probet an improbet nec ipsa dignoscit.
Sublimis inter vitia dira, virtutem
Et opinionem, expansa ad obvios ventos.
Fera Tigride omni tetrior, hominem cernens
Ad cava recurrit obsita horridis libris.
Et inde mox prospectat, et procul visa
Vultum reducit, tacta fulmine ut scaevo.
Sapiens sibi videtur, atque vel sola,
Sed ubi gerendis rebus additur quando,
Resilit stupore, nec tuerier contra
Audent loquenteis. Poena summa poenarum est
Furore te istud discere et fuga Mentis,
Ut rideare, nemo consulat morbo.
CUr parcam tibi, forsitan requiris,
Rumpens Orbiliumque Rhemnium que?
Non es Grammaticus bonus legendo.
TEcum ludere respericulosa est,
Qui parcis tibi negligendo talos.
OMnia qui docuit, se non doctum esse put ab at
Scaliger: Excipias, quando mori didicit.
HIstoriae quid sunt nisi prorsa Poem ata cunctae?
Caute igitur vateis laudat hic Historicus.
MUlta velint vere Sapienteis dicere pennae,
Verum illas multis eicit ensis edax.
COnsilia armorum eventu omnes iudice pingunt,
Veridicos nullos credimus Historicos.
Coniectant miseri casus, atque ordine longo
Quid factum, qua quid sit ratione, docent.
Id vero insipidum est. Sed cum molimine docto
Oranteis faciunt, Martia corda, duces,
Ridiculi prorsus per dunt oleumque operam que;
Ne crede Historiae, crede sed Historico.
REvera Paris hic fuit bubulcus
Nudas lumine iudicans puellas,
Ut malum Deae quaelibet referret,
Ma! a eius Dea quaelibet tulisset.
NIlnon permittis tibi Poppitiana, ita factum est
In te ut permittant omnia quisque sibi.
QUicquid, Patrina, dicis aut facis, Aulicum est,
Calido est opus tibi foco.
IN fine, dicis? Ergo nisi fui brevis
Exordio, peribit innocens finis?
TRuculentus ille verba Martis exspirans,
Et sanguinante proelia spuens bucca,
Scis fecerit quid heri? osculatus est Terram.
SCis quam te videam libens, Pedilla?
Ipsum cor neque sic meum lubenter.
ORbilii in naso Lemurum est Schola: et ille negatur
Divinum quid nutare supercilio?
VIctor quis Vigil ille sit, requiris?
O Seussi, decus elegantis Aulae,
Ille est quem semel, at diu rogatus,
Cenasti penes, impotens Poeta,
In gurgustiolo brevi atque longo.
Vero nomine tum cluebat ille
Quo sese extulit in ioci libellis.
Quos dicas Epigr ammatum bonorum
Si diversa velis putare ab illo.
LAudandos mihi Urintii libellos,
Seussi candide, cum dares, profecto
Laudare egregie vacabat illo
Nobis tempore: nunc bene occupamur.
FIne tibi semper placeas volo; Lector amice,
Ni cauda possit charius esse caput.
Sed tibi si caput est cauda quoque charius ipsa,
Cum puer a noctu nil face, facta lege.
ISTUNC si, Bone, viceris libellum,
Bis nobis eris Hercules legendo:
Sed tu dissimula; et putato primum
Quisquis, cum placet, unus esse censet.
Quisquis non placet, ultimum putato.
Non est ordo, nisi legi, libellis,
Non illis numerus, nisi probari.
Solus quilibet est bonus Libellus,
Centum quilibet est malus libellus.
DEnostris istuc tibi in aurem dico libellis:
Tu
[Gap desc: greek word]
ego
[Gap desc: greek word]
suspicor esse
[Gap desc: greek word]
.
NIl stantis tibi, nil placet sedentis,
Pendebis puto, te ipse cum probabis.
IEiuna dicit esse carmina et macra
Antisapus; ipse farctus atque distentust
Existim atione propria, nullo
Hominum invidente: Pinguis esse sic nolo.
CAsta adeo est Teretulla, probri insimulare alicuius
Sit licet infestus, nemo uti possit eam.
INscribentem albis, ita vidi, nomen amicum
Cur scriptiare te viro dicam, cui
Imberbes nondum malas velprimula vestis
Tegit? virum, Beralte, velle mulierem.
BArbaria ut vidit Rhodomani busta sepulti,
Graiorum domitrix hactenus ausa fui
Esse: ero nunc; dixit. quid ero? sum iam ilicet inde,
Ex quo Graiorum hic ultimus interiit.
CUi Rosa cum Lauru Latium, atque dedere Pelasgum
Nomen, in hoc decima est Musa sepulta Tapho.
LInguae spurcicies ferox Pelasgae,
Linguae Barbaries ferox latinae,
Coniunctae tribadum impudente ritu
Gottham in Litterulas dedere pestem.
Hanc dum eliminat, atque prorsus omnem
Eruncat, Rhodomanus interivit.
Bustum nobile Pallas ipsa adorat.
Hoc, hospes, cole, doctus et disertus.
Spurcos Nobilitas nihil mor atur.
VIs moecharis? abnuis. Vis fratrem occidere? nolo:
Furtifica vis rem concumulare manu?
Nequaquam: in superos convicia dicere? furtis
Incestuque sacras comm aculare domos?
Sacrilega calyces benedictos frangere dextra?
Ire per, in summa, vis scelerum omne genus?
Nil minus: i, mentem dementem vino onerato,
Suaviter inque ipsis te gere principiis.
Inveniet vafer hostis in haec delicta fenestram,
Et vitii attonitis condet Amorem oculis.
CUr hodie inculto prodit mea Naevia crine?
Emit heri cultum, vendit eundem hodie.
TUrrito modo crine Gigas, nunc Naevia nana est,
Nana sed est maior sesquigigante mihi.
Nam quod in exstructam cumularat Naevia cirrum,
Fecer at hoc longe mi breviorem hominem.
RUffi villulaprorsus est faceta,
Quae tantum brevior suo colono est.
SI quae altera quis funera laudavit amice,
Prorsus facit id maximus om nium Poeta
Billo meus. Ex quo hic etenim laudavit amicum,
Mortuum putavit hominis se omnis amicus.
ZOilus heic intus iacet. Alma Poesis aveto,
Hac vestr a periit namque salute lues.
SI bene vis furere, invitum rellinque furorem,
Te linquente illo es Barbarus e fatuo.
EBriose, vita quid opus tu tibi censes,
Qui vivere ne queas bibis, mortem ut adoptes?
MAne exsecraris quod laudas vespere sero,
Non placet est morbi cui mala pausa Salus.
BAvi inficete rure rusticus maior,
Quod aureo Lepore facta tam foeda
Tua ultus adsit, aedepol Vigil Victor
Sibi incipit quoque ipse carminis falsi
Nocere bile. Corrige hoc, sodes, ulcus
Amabit ille te, Lepore qui rumpit.
OCtodecim sine te ne sint Epigramm ata nobis,
Octavum, Lector, te decimum que not at.
CUr Saturos ridet semper Lasciva Pipippa?
Labra superna docet quod facit inferius.
TReis annos cruce nobilis Scioppus,
Quaesita, Baroni in sacris libellis,
Tamdem invenit eam in viri culina.
Quae cum ferre Scioppium nequiret,
Stoae terga vicaria impudentis
Conduxit; modo se putet disertum.
FUmum oculis non fert, neque ventre Scioppius ollam,
Et parasitari Madrucio potuit!
Ingenium capitale hominis, miramur amici!
Luciani sapit hoc, Baudiciane, Scholam.
STridere versiculos ait Ampullanus, at illi
Stridenteis nos ignoscimus auriculas.
FLava qui Vigilem com a decorum,
Malis purpureis, rubente labro,
Caesiis luminibus, Durere, pingis.
Si corclum bene candidum atque lucens
Istis addere quiveris, rem habebis.
Isto sed sine diffitetur esse
Formosum Vigil, aureo capillo
Malis purpureis, rubente labro,
Caesiis luminibus, perite pictor.
CAstus Lucius est pol, atque purus,
Lusco lumine, debilique coxa,
Cognovit puto Lucius puellam
Nullam, nulla fatetur hoc, eodem
Quin se diffiteatur in Lepore.
IUliades isthic recubat Iosephus; habeto
In primo sidus, posteriore Deum.
SIderibus nators homines cui fabula prisca est
Scaligeri, dicat, quem putet esse patrem?
ORbiliinasus sit regula Grammaticorum,
Stultius hac nihil est et sapidiputius.
TIbi feriatum, Sanga, per libros multos,
Nisi enim tuo in rubore naviget totus,
Male vela censet explicasse Victoris
VigilI triumfus, et corona rostrata.
Torpere sed ne nos putes, tibi indigno
Palpum hunc putabis adsecrasse Victorem.
O Sanga, Sanga, verminat iecur nostrum
Tuo ut colore pictus, exque form atus,
Tuo met allo obambules, sed ingentis
Sceleris ruina, quae instat haud procul sectae
Tuae, innocentem subtrahere caput mandat.
Ferine Sanga, Scorpii tui frater
Hoc universus occinit tibi mundus.
Compone nidum, suffugit pede ob scuro
AEstas, calore cuius impio fata
Per fas, nefasque vestra secta bacchatur.
Instat perennis bruma, nesciens Sole
Dominante rursus incalere. Fugitiva
Transit scelesta, tempus, asperans, penna,
Poena est perennis, quam libet brevis luxus.
DUm stertit, carmen meditatur, Lucius, hoc est,
Aule, bonam prorsus pigrum destertere mentem.
AD te pauca, legens; tuam sed in rem,
Condo plurima, maximum hocce lucrum est.
VIxerunt multi, Cato mertuus ambitiose est,
Utri sunt, o Plutarche, magis stupidi?
CAEsare qui victus, vitam est Victore potitus.
Belli civilis pars felicissima facta est.
REx Regum virtute, Hominum Deus Enduper ator
Consilio, iacet hic: Nomina, Lector, habes.
ELizabeth sexu mulier, Dea mente, Vir armis,
Ingenio Pallas, corpore dia Charis.
Una hominumque Deum que Amor et Mir atio magna,
Heic iacet, Anglorum propria Relligio.
Paullum etiam restat Superi, ne morte notentur
Ex quo defuncta est, ut prius, ista Dea.
IUlia cum magno quassaret fulmine Princeps
Moenia, contra te, Iulia, Caesar erat.
Vidi ego magnanimorum Equitum ducem; et ardua iussa
Auribus his hausi, queis loca corruerunt
Tormentis invicta. Satis iussisse Triumso est,
O Invicte, Deus quid neget Uranio?
PRaemia Virtuti sunt nulla; est cantio prisca:
Imo illa hoc virtus nomine prisca mihi est.
QUi bene delituit vixit bene; verum operosum est
Et mage luce omni; delituisse bene.
OTia ne pereant lusisse Epigrammata nostrum est,
O felix Famam cui dare lusus habet.
Plurima sed nobis secedunt etia; cum, qui
Suavia sectamur cruda loca institimus.
Illaec materiae tamen asscribenda luela est,
Qui seret in rupem nil nisi saxa metet.
PIcta murice veste conspicatus
Victorem Licinus deambulantem,
Non est hic, ait, ille tam Poeta
Quam cultus velit esse Amator: istuc
Et nos, o Licine, arbitr amur olim.
VIginti quatuor stupes libellos?
O Lector, quater undecim probabis.
RIdes octo ter aridos libellos?
Pingues octo ter indidem minantur.
ANtisape, si quid desipis, facis recte.
Si facere recte muginare deliras.
OMneis Brandius appetit puellas,
Hinc nulla pote, Brandius, potiri.
Nullas Brandius appetat puellas,
Omneis Brandius ut queat potiri.
Si volt Brandius omnium potiri,
Sese Brandius exigat per omneis.
Una Brandius ut queat potiri,
Omnes Brandius exigat puellas.
Nulla Brandius ut queat potiri.
Nullam Brandius obtinebit istic,
Omneis Brandius ut tenere possit.
Ipsas Brandius ut neget potitas,
Solas Brandius appet at neganteis.
NOndum dimidium vides libellum,
Atque is nupturit, Auctor, umbilicis.
Lascivos homini dolare lumbos
Baviscis tribus ilico memento.
VAtes Bacchice, non canis Lyaeum,
Vates Bacchice, verum agis Lyaeum.
DIvinum ingenii vatem laudare supinum est,
Contemnas illum doctius, Heinsiade.
QUid te tam multis velim ego, Bave, versibus, audi,
Dispereas volo, id est, ut semel erubeas.
AUditore bonos carere vates
Prisca est, o Vigili, querela, Victor:
Auditorem ego praefero disertum
Centum vatibus, unicum disertis.
DE Satura IunI plus est didicisse malorum
Una, quam possint sex homini eluere.
Caute te emendes, speculum qui sistis ad istud,
Purgando nova ne crimina des vetera.
SUbrepit naso vates tibi Flaccus acuto,
Cornua ne timeas, naribus iste ferit.
UT vitia expurges scrut abere mentem animi ipsam,
Ut Flaccum capias, omnia docta tene.
Dum discis vatem, vitii natura patescit,
Hic vere scripsit Legitim am Satiram.
SInt saturae Satirae doctrina et moribus altis,
Ebrius est istis Persius, ergo duplex.
LUcanum indomito fas aequiparare Caballo,
Imputat hic frenis temnere frena sua.
Tempor a cum vatum calcaria acuta remittunt,
Cum paucis furit hic pro ratione bene.
NOnfuror est StatI, quamvis velis esse furorem,
Mentis Apollineae vis generosa tibi est.
Maiestas animi nativo fulgurat auro;
Inclusus pretium cui Lapis addiderit.
Sic doctrina tibi. Vates verissime salve,
Proxim a ad AEneae Thebais imperium est.
NEc vis nec doctrina; deest tibi Gratia tantum,
AEtatisque illa est non tua culpa tibi.
Maximus es vates. Ostendis cetera, quae non
Das, data queis iam dum conficiunt pretium.
SCurrilem qui te dixit, Valeri optime, vatem,
Scurrarum implevit maxim a discidia.
HEsterna mihi vespera obvianti
Prensis auriculis, Lucunce, dixti,
Quiddam dicere velle te severum
Secretum mihi. nescio quid istuc
Secreti fuerit, sed illud hercle
Resciscam ilico, cum forum videbo.
GArrulus esse negas et tot complere libellos
Non pudet? hoc quoties obicis, Arifile,
Garrulitate tua libros non crescere sentis,
Si vis multa loqui me, tua pauca preme.
LAudas me vehementer at que dextre,
Verum istas ego nolo, Lippe, laudes.
Vestrae frigidulae placentque laevae.
CUm tener a faceret nequam cum forte puella,
Bis ter non sensit pedere se Lepicus.
Illa tamen potuit. Utaris ceter a dixit
Fratre, sapit vester nil muliebre Lepus.
A Ccumbis sene cum, Popens, puella,
Iam scis quam iuvenile sit senere.
OPpia cum non flex tristissima laeta, dolendo es,
Felicem infelix esse, puella, tibi est.
MEflens Oppia sic iuvat, Cytherae
Crescant nomina ut Oppiae a dolore,
O salve Dea Fletilaeta Cypris.
NIx cadit et splendet, Sol cum redit, interit illa,
Vita fuga est Solis nostra, Obitus Reditus.
PAlmarum Patientia alma Palma est,
Nil est Martia Fortitudo, nil est,
Nil Pellacia, callidaeque Technae,
Is vincit bene, qui ferendo vincit,
Palmarum Patientia alma Palma est.
LAsciva est Teretulla; nil nocet hoc:
Morbus prorsus is omnium est: iocosae est:
Hoc censet decus elegans puella;
Sed post haec, Teretulla tam faceta,
Est Hipparchia, nec sonat Cratetem,
Hoc vero nocet, o puella, magnum!
MUltum OrbilI, vacamus; ergo tu cense,
Negotiorum nascier tibi molem.
QUadrifidis oculis libros videt Orbilianus,
Atque esse heic prorsus dicta rotunda negat!
RIdere Licinum ter videre, Paulline,
Memini; sed illis nil diebus in quem quam
Connisus omni mente, dicere exquivi.
Impune solus ille rideat vatem
Tanti Leporis? o diserte Paulline,
Aliquid nequire dat potentiam Vati.
Merito ille cuncta, parva qui negat, nescit.
SAlve Exlex: mihi quid salis sit istud?
Quaeris, Candide? Sic legunt Legenteis.
UNo scribere me die libellum
Non credis bone Lector? O Poetae
Ne tantum invideas mali iocoso!
TAubmane optime, tuque, mi Sibere,
Vestro candidiusve cultiusve
Ut nil prorsus Amore vidi et audI,
Sic istud bene conqueri queo. Nil
In vos iam licet ardido Poetae,
Qui iam a nemine temper at iocando,
Hoc nigra put at esse de favilla.
IN viridi sibi qui lusum indulgere iuventa
Denegat, omnimodis ludere non poterit.
Vita mea est lusus, vivo dum ludere conor,
Et sic ludendo ludia vita perit.
IN stadio tecum curro qui, Victor, eodem,
Non possim vestros rumpere voce pedes?
Cum tecum ludo lucrum tibi, Ovvene, propino:
Istoc ad metam tardior appropero.
Est sane iocus iste, quod iocosi
Concurrunt sibi mutuo Poetae,
Attritu silicis chalybs in ignem
Scintillis salit; ingenI pericla
Exercentur, ubi invicem teruntur.
Hinc quicquid salit, est lucrum Legenti,
Illud Posteritas ratum esse iussit.
FOrmicam poter as inscendere, longior esses
Unum si tantum, Claudia sesquipedem
ESses, Claudia, cum brevis, rogasti
Statur am tibi Claudiae a Diana.
OUaedam operaepretium est numerorum evolvere causa,
Personarum alia est causa operaeprecium.
Quaedam etiam ob detorta gravienthymemata luctu,
Quaedam ob delicias, divitias alia.
Divitias vatum, quas si quisquam optat, ab auro
Perpetuam magno det phialam ille Iovi.
Quaedam ego quod non sint, mandem esse legenda, legenda
Inque istis ponam summum operaeprecium.
Ne careant Lectore sales, sale dicta trucidem,
Hoc est sum morum summum operaeprecium.
DIxi evolvere carmina esse bellum,
Sed quavis puto paginam unam in hora,
Istuc si sapis et tenes, valebis,
Istuc si renuisque, despuisque,
Dum non vis bene, pessime valebis
Sed nobis, tibi nil mali timendum est.
RIdiculos homines nolendo velle placere,
Optando qui se nolle homini simulant!
NOn omnia quae sunt mala mi usus explicavit,
Idem omnia quae sunt bona mi usus explicavit,
Ignota mala opponere me bonis probatis,
Si desipiam trux doceat Sophista obeundo.
NIl libris opus est inscribere te male fausta
Fata hominum; docet haec Gallia vividius.
CUm me or are venit, iamdudum Candida abivit,
Adventu nequit, ast impetr at omne abitu.
CUm tecum ludo, mea Gellia, tu bibis usque,
Et, quoties superest nec numerare, sitis.
Gellia, tecum aliquid veni colludere salsum,
Sic puto te fugiet tamdem aliquando sitis.
VIgil, iocando rursus exiit dies,
Notas subinde, quod nimist,
Sed ipse tu tibi istud interim sinis
Licere, quod vetas viris,
Solutus ipse Lege sum mea, puto
Favente iure principi.
Vel id negare si mihi volet, age
Poeta sit iocosior.
Volumina ista quattuor, bis et decem,
Mea alta Regna vindicant.
Vigil Leporis atque Apollinis Cycnus,
Lubentiaeque Filius.
Mihi licere multa deputo, quibus
Repulsus est stupor BilI.
SEnex iocose, Victor
Pro n='io rogat te
Fave tuo Lepori;
Ego n='ii sepult:
Haeres cluere dico.
Nisi vis favere, cogam;
Vel ad tui tribunal
Te n='ii citabo.
Minois illud urna
Longe esse iuris hercle
Nosti ipse iustioris.
Et iam incipis favere,
Sed ipse iam recuso.
LXXXIX. Ad Manes C. n='ii.
USurpare tuae poteram quamplurima Mentis
Heredi quaeuni sunt data, dicta, mihi.
n='i, delicium Vigilis, vel mortue, vivum,
Verum ego vivendo mortuus ante ferar:
Quam temerem tanti Victor monumenta sodalis,
Mecum illa intereat, non prior, alba fides.
EXcepisti unum, heredem me scribere pronus,
Ne te laudarem post tua fata, puer.
Servo ego et hoc pactum. Sed de te dicere nemo.
Delicium nostrum, quid sine laude potest.
MAscula feminea conspurcat pulpita voce.
Quae modo tam rauco, rana, pudore canit.
In Bavium, o iuveneis, fluitant hoc menstrua monstro,
Incestare omnem quae valeant Cathedram.
RIdes, nescio quid, pipippa, tecum
Cum flammant Satirae tyrannicarum
Aureis impete verber ationum,
Lascivis Quativentriis minanteis.
Sentis, arbitror, o Pipippa, poenam.
SIphilis, eximii dulcissima cura Poetae,
Qua erubeant multos saecula prisca Deos.
Uni das Medicam morbo per carmina Curam,
Emendas vates versibus innumeros.
Utramque insumpsit natus Iove Siphilidi artem,
Nil poter at propria cultius ille lyra.
ROmus cum rogitatur usque et usque
Excusat, valide esse se tim acem,
Doctum edicere plurimum nequire.
Ignor axputo Romus est, Philippe.
LIpsI iste est tumulus, perite Lector,
Omnem voce recolligis minuta
Doctrinam et Genium aureae Loquelae.
Ambo istunc tumulum se habere clamant.
IUliades IOSEPHUS in hac est, Scaliger, Urna:
Urna ista est ubi nunc Lector? ubique, puto.
URinti candide, si iocum iocando
Istunc vis referire; te saluto.
Vatum Rex mihi Belgicorum aveto:
Ne Regem facias tamen Poetam,
Qui mentirier audet hoc, nec audit.
FInem iterum facio, mir a est res ista profecto!
Tot mihi sunt, nec adhuc ullum ego finem habeo.
ISta est perpetuis Cathena nugis:
Primum tollere et ultimum, et libellos
Hos inter poteris, simullatenteis.
Unum tollere, Lector, im petrabis
Centum si parere alteros iubebis.
NUgas carmina, Martialis, ipse,
Cum dicit sua; proditur Philautos.
SI, Zoile, reprendere quae insistis, haberes
Mutare melioribus; ea strenue et alta
Cervice, puto, vendere malles, mala dicta
Quam didere risibus notanda doctiorum.
Nunc pauperies mentis acerba te fatigat,
Succurrere cui si cupies pectora ditiorum
Virtute labor andum et Amore conspicaris.
Sed neutrum ubi tecum habere te vides, furenti
Baccharis animo et impia despuis piacla.
Primus quibus et solus obis, cetera magna
Luce irradians oppositis Regna tenebris.
Hoc aethera contra spuere, stridula flabra
Saevi Boreae sollicitare est tuba inani.
VIvere cuit legere est, comedendo, larva, bibendoque
Usque solaecismos, Orbiliane, facit.
STudemus ideo vivere ut bene queamus,
Non vivimus ideo ut studere debeamus.
Qui vertit ista nec studet nec, is, vivit.
CUi
[Gap desc: greek words]
, semper fuit horridum in ore,
Humani spurium fassus is est generis.
QUis nostros manibus sensus descripsit in istis?
Ipsa etiam reddit littera verba volans.
Dextra animi penitus scribentum est conscia nostri,
Horum pro cerebro nos sapimus digitis.
SCoppi invenuste, quis sinister et scaevus
Parasiti inire vos imagine scenam
Te cum Ferino iussit effero Sanga?
Persona si quid altera excoquat, cenis
Quod vel duabus ilico rependendum
Putet datariusve vel cocus salsus,
Persona ut ilico altera exedat coctum?
Nam vestraregna sunt futura concordi
Fraterna mente, donec Offa dis iunget.
Cuius potestas maxima a Iove est sane
Avertere a caelestibus ruinis vim
Gigantum amaram. Sanguinem sitit tellus,
In astra quoties Centimanus agit pugnas,
Cum Scoppius, cum Sanga de diis multae
Hostilia ingerunt furentibus libris,
Ius est et Offa causa proelii tanti.
Eadem que pausa. Iam facessite in sani
Datario pluente Iuppiter cessat.
Scandere quod tabulata gradu Musaea Magistro
Insistis, tibi me scribere multa iubes.
Qui volt scandendo graduum iactare magistrum,
Hunc ego pridem aio praecipitem excidere.
ASsurgo, modo dicis, in Magistrum:
Tu laudare gradum meum memento.
Quis hic sit gradus, o perite, Victor
Ignerare fatetur, atque Apollo.
Sed qui volt gradibus subire veris
Ad veram Sophiam, procul Magistro est.
EVandri vetulae commentus verba parentis,
Quid tibi cum saeclo est, Pannuciane, tuo?
Quid tecum saeclo? sivis tevivere dicam
Ebustis mecum desine, inepte, loqui.
EXamen, inquis, strictum, et oppido durun:
Sustinui, ut esse unc queam Magistrali
Decorus ore, pileum que sustentem.
Et tu istud omne dicis improbas Burras,
Quod cathedra plena maximis probat votis!
O inficete: Exam en improbum prorsus,
Pro melle Nauteam quod approbat terram,
Nec ex Hymetto! Pileus docet Rufus
Ius liberum discendi, ut arbitror, non et
Alios docendi. Ceterine verveces
Damnare possint tam parem creaturam?
QUaedam cum non sint, exstantum praemia tollunt,
Sic vates pereunt exanimes Bavii.
SI disputare sit mihi tntegrum tecum,
Longos profecto, Lector, oppido nectam
Logos, aduler te quibus: sed insanum est,
Quo sis colore nescium manus tecum
Conere vatem. Cuius omnibus dictis
Figura vobis ante-nota notescst
Magis magnis que. Disputare sed tecum
Videor Ronorum Maximo, meos versu
Quoties amicos aggredi locus poscit.
Cum pessimo malorum ego omnium duco
Serram loquendo, cum Scioppios, Sangas,
Bavios, Bonarscos, Orbilosque concido.
ZOilus in quovis versu perit, AEole, vobis,
An, quaeso, betas iam libet esse cani?
LEctor ave, si quis parvo pote vivere recte,
Cum tota iacet heic Mattibliana gula.
LOnga gruis gula, longa sepulcra, Philoxenus ista
Rostro implet non et corpore, Bambalio.
CUm flente voce Bluffius peroragvit,
Colliquat omnes audientium clunes.
AUfidus ut populum fallat, velut omnia norit,
Nil discit proprsus; suspicione vacat.
OMneis subulcos Bluffius vates facit,
Ut ipse sit doctissimus.
ES formosa, Satina; nos fatemur.
Ancillas cave sed, Staina, pulchras.
UTiuvenis videare, Picens, quater octo decemque
Si versim evolvas, confice Olympiadas.
FOrmosos Comites Satina non vult;
Informeis iuveneis Satina ducat.
NOn per Numina, vel Stygem, aut Megaeram,
Non iurat ciniflona per flagella,
Non virgas, crucem, et ignem, et undam, et Astra,
Sed Buccam Ciniflonaper suam: illa
Non credo Ciniflonaeego, Aule, causa.
ORbilium scabies lacit insatiabilis in se,
Arrosis ideo est illi opus unguiculis.
NOlo scribere, quamlibet legenteis
Exspectent numeros, Sabinc, nostros.
His iam Bibliopola displicebit.
EDictum tibi, dat Priapus istoe
Lascivissima turba virginum sie
Illudas tum idum deinde nasum,
Rumpantur tibi labrane cachinno.
HOrti delicias tui, Priape,
Lascivae sitiunt nimis puellae,
Implebis, satiare quas nequibis.
TEnta terribilem Deum bipenni
Optando timet, et cupit timendo,
Si qua est ingenuae puella rimae.
EXtra oleas si quid poteris, fortissime divum,
Compressis taceant fac labiis puerae.
PLausum nonprobat, Ausidisca, Circi,
Non tota Amphitheatra, non Cathedras,
Non et pulpita, vatibus coronas
Suspendentibus ad tholum Minervae.
Quem plausum cupit illa? Balneorum.
IN te scribere me vetas; vetabis
In te scribere, Sanga, me iubendo.
NUm quam tentatam iurat sese Ausida, vere.
Tentanteis semper praevenit illa suos.
QUod mendicando corrasit, Poscius essert:
Nil mendicius est divitiis inopis.
IN aure si quid invenis tua salsi,
Nobis rogamus candide imputes, Lector.
DIsticha multa vides invita facta Minerva,
His tamen ipse omnes, Aule, libros redimo.
AD me quod scribis non istis laudibus esse
Quas tibi det Vigilis candida Musa, parem.
Antidea magnum, maiorem nunc puto te. Nam
Spernere quas laudeis commereare, Dei est.
ADversis ago Gratias periclis,
Non quod tot mihi fecerint doloreis,
Nam que hoc marmoris est, Deive prorsus,
Sed quod me docuere sentiendo,
Sub dia Patientia triumfos
Cuiusvis hominem manere casus.
DIa docet quodvis die, Patientia, ferre,
Iure mihi ad magnos scribitur illa Deos,
Ure, seca; in nobis virtutis semina restant,
Urere quae prorsus lamina nulla potest.
EXternum frustra auxilium imploramus amicos,
In nobis nostra est, dura ferendo, SALUS.
VInce quod adversum est; sola est Victoria, FERTO,
Hoc vis nulla potest inaior habere locum.
EXpultrix morum, Regina diserta malorum,
Omnis depressi fida Patrona boni.
Vindiciae Legum, Iuris iusti unica norma,
Morum exercitium, Relligio Fidei.
Vivum animi Speculum, magnorum Cura Deorum,
Nil de te dicuam quod minus esse neget.
NIl moror ad dites quemquam bene vivere possc
Divitias: Deus est qui bene vivit inops.
Quaecumque dicere incipit prior versus;
Posterior illa, sit necesse, concludat:
Miramur ergo, multa sapere iuncturam?
PRaemia qui ponit, tolltt Virtuibus usum,
Ipsa sibi virtus Praemia cuncta facit.
SEntentiosus ergo nostere est Victor?
Scoppi, profecto est. Sed sequentibus recte
Sententiam huius legibus, utopus facto est,
Prudentior nemo esset omnium Scoppo.
CApularis olim laidos noctem senex
Rogat, repulsus ilico,
Comae negavit illa, non mihi, meae,
Canus putabat gracculus.
Statim ergo mutat, et nigerrime comam
Fuco domi pingit suae.
Reditque pictus. Illa deridens: tuo
Patri negavi, ait, hoc modo.
CAput colore canus omne frigido
Rogare Laidem senex.
Sibi ut puella gaudium daret, solent
Iuvenculi quod ardidi.
Negavit illae. Canus ergo gracculus
Comae, infit, haud mihi negas.
Et ilico colore candidum nigro
Inebriat domi caput.
Eamquer rursus, ut prius, rogat: videns
Puella oviculae salem.
Inepte, dixit, exi: idem istud hoc die
Patri negavi ego tuo.
FElicem puto, non cui LicinI
Exundat domus arrogante gaza.
Sed mores male qui odit arrogantes,
Et scripto pote posteris probare,
Quo candore nigros velit perire.
Isto nomine si probas, suisse
Vates, Posteritas, putat beatus.
VIs vitia effugere, et puro tibi vivere corde?
Extremum cense, quae fugit, esse diem.
LI. Vita. Ad Aprum.
PRaeteritam semper praesenti dum meliorem
Censemus, quid sit vita, fatemur, Aper.
REspectu Sapiens sapientum vivere nullo
Debet. in hoc summum est, ut puto ego, sapere.
VEra audire nevult, qui vere crimina patrat;
Tecta igitur restat fabula ut intereat.
DUm fabulas corrumpit aureas Phoedri,
Magnum, Scioppus, se facit; levat cristas,
Et Pabebergum somniat Ioachimum.
Burgghusioque vendit impotem palpum.
Virtute sese plurimos sua fingens
Eosque capitales sibi patrasse hosteis.
O invidendum specular, in sinu cuius
Saltavit horridam Tragoediam Thespis,
Inunctus ora foecibus quidem nullis
Sed gloriationum inaniis, ventrem
Crepitu fatigans, totus unde dirumpat!
CAndore corvus provocat cycnum Phoebi;
Vulpinus hercle volucer! et cate nequam!
Qui caseum quo emulceat probis cantu
Candere contra volut suam se naturam.
MOlestiis beare se suos dicit.
Bena ergo fata quae Scioppium nobis
Dedere Loiolitica in coborte hostem!
LAudare Titium incipit rudem Scoppus,
Praeco est furoris quem deinde configet.
INiquit atem, matris incestum suae,
Fati Scioppus dicit; o Sanctum virum,
Lupae ille, providentiam includit locis!
ET genus et nomen sibi inutilia esse fatetur,
Utilis hic solum est Scoppus adulteriis.
Integram bene habere fidem se Scoppius infert,
Post annum elapsum vendere quam potuit.
CUi fulminantis magna Iovis manus
Fidem tenaci pectore non potest
Evellere, aut quassare, pectus
Vendiderat Stygio Dynastae.
Iurata divis vindicat hunc palus;
Remitte fulmen Iuppiter, impium est
Servare, qui servari ineptus
Vivit, eum interimendo velle.
Contrahere atque sacrare aliquetecum, impie latrans,
Distrahere et resecrare est male amicitiam.
VIvere dum vivit minatur velle Pioscus!
Credere nemo velit, larva malae fidei est.
IN vita vitam, dum quaerit Stoica pestis,
Mortis in interitu consuit opprobrium.
THessalus in pugnas primus Mavortis Achilles,
Civis Alexandri est proximus in Venerem.
PAsta favis, melle ebria, nectare dicta sopora,
In Longi artifices simplicitate necant.
ALtera fatirega est in libro Parea Diona,
O vatum princeps Heliodore, tuo.
Solis avi radius, felix in carmina Phoenix,
Ecuius semper myrrha fluit tumulo.
HOc Latio est donare, ubi cum dulcedine Graiae
Romanis certat pene noverca Venus.
O iuvenum felix, Gothofredi, gloria: perte
Agnoscit Genitrix Italis expositos.
Exposuit longo pastorum carmine lusus
Gambara, pro Graiis noscimus expositos.
TOlle alios omnes, unum tibi selige librum;
Solus Plutarchi est Bibliotheca liber.
BAcchatum satis est, iocose Lector,
Blandirir tibi nobileis Phalaeci,
Et poscunt sibi blandiendo palmam,
Quam tristeis Elegos parare non est.
An quicquam tibi, et an negabis illis,
Per te qui sibi, qui tibi per ipsos
Se tanto cupiunt placere voto?
DEnt divi tibi quod timere fingis,
Quodque optare, negent. Eris beatta.
SPonsae si cupis esse pro favore,
Quod non volt, face, quod cupit, negato.
Sic ut fingere velle suspiceris.
CAsta Lyciscinna est; populus quo congruit omnis
Urbannus: ruris, qui negat, esto reus.
STare dies totos Anyti reus exigit a se,
Curque illum subeat sponte cicuta, rogas?
INter quod tua sit, tuo Lepori
Longo parcimus, o Legens, libello.
Scriptor sed tuus est, Legens, cohaeres.
ISthaec si mala dicis, ecquis ergo
Confecit meliora, nec perivit?
ORbilius senis inflectens visia bombis,
Inscripsit libro, CARMINA SUNT, titulum.
IN nostro bene multa sunt libello
Antiquaria; novimus, magister,
Sed tu quae esse putas, nego ipse prisca.
Vestra estregula nempe; quod Magistris
Ignorabile querqueris videtur,
Hoc antiquum opere exigunt recenti.
Sed nasum sibinon vident recenti,
Plenum stercore semper atque farctum.
Nil de lauticiis potesse priscis,
Stactenve olfacere aut sagax amomum,
Isti terriblicrepi Pedones.
TUne etiam lento dabis otia pigra veterno,
Nec Famaepoteris evigilare tuba?
Post alapas Plauti, Latiae post Pilea linguae,
Et maro Taubmano circumagendus erit.
Si putrere tibi lento torpore placebat,
Hoc poteras vulgi demeruisse caput.
Inter Sole satos Aquilam torpere volucres,
Duplex in media est ambitione nefas.
INsubidum, quid sgnificet, iam enarrat ad unguem,
Discite doctorem, discipuli, Orbilium.
HIulca multa censor, in meo libro
Notare dicis. Ergo quis placet tibi
Homo nare orbus? hunc putes meum librum.
STridula cantillant, reticent tibi muta libelli,
Cum pedunt faciunt quid, Caper, Orbilii?
CAenes, Scorpio, cum foris lubenter,
Clamas marmora, Porticus, et haustra,
Non quisti parasitus esse Romae.
FRigida sunt fateor quaedam heic Epigrammata nobis,
Mentiris calide tu tamen ista putans.
IUstitiae nisi quis iustum causa audet, in illo est
Ut sit pro iusto trux sycophanta viro.
Nam nisi praemia fert secum invisissima virtus,
Quis sanus propriis sumptibus intereat?
TEnta cuspide flebit hic Priapus
Ni risu tibi temperas, puella.
EXeso penitus nihil Priapo
Furanti reliquum facit Scioppus.
Ergo pertinet hunc, Scioppe, quantum
Ad divum, male tu fame peribis.
TEsalsiorem nemo virginem norit
O Oppiana; flendo quae cachinnaris.
VIvere cum poteras, malebas, prodige, obire.
Nunc optas obitum, perfida vita negat.
Theiologis forsan poteris hac menteplacere,
Non ulli poteris, prodige, rite Deo.
SIc nos nugamur, tu quo sale Putria fallas
Otia, nos Nici, salse Poeta, doce.
OMonstrum! cerebro parit Baviscus
Capram, ut Pallada Iuppiter, Baviscam.
O Vulcane, opus est nova securi,
Quae possit quoque saxa dissecare.
PRiscum iure crepas virum, Gigante
Par est Nobilitas tibi Typhaeo.
MUltum operae in lepidas verum est me insumere nugas,
Verum insumo nihil, Lector amice, olei.
POstquam pavonem destertit Pythagoraeum,
Talis erat Victor, candida Posteritas.
OMnia quae novit Lalage lingua una loquaci est,
Nil praeter linguam possidet illa suam.
Lingua manus que pedesque, cerebrum, cor, stomachusque, est,
Et natis, et si quo foedior alter homo est.
In summa, quantum spectatis cumque Colossum
Est Lalage summa, nil nisi lingua, fide.
Quaeritis in Blovii, cur non sit tanta, libello?
Non est magna nimis sed, puto, blanda nimis.
TEcum ludere, cum cupit iocose,
O Lectorcule, finem habet libellus.
Ergo si minus ille sit iocosus,
Censebis salem in alterum sequentem
Diffissum esse libellum, et hinc sequentem
Donec veneris ad libri supremum;
Illuc seposuit Poeta quidquid
Salsum, ridiculum, salax, facetum,
Urbanum, lepidum, dicax, iocosum,
Formosum, graye, candidum, pudicum,
Exactum, sapiensque, diligensque,
Mordax contulit ebrio Thalia.
Istaec sobria sunt, nimisque casta,
Pro Lectore nihil, nihil Magistro:
Integra tibi quod fide propino.
Tu saltare cave: nimis facetum est
Post tot frivola serio iocari.
Sexagesimus, arbitror, libellus
Quinquaginta Opicos novem que fratres
Aluctu redimet, ioceatus ipse
Quod possit sibi Martialis audax,
Aut adscribere nobilis Catullus.
Quis quis nobilis est, Legens, vel audax,
Exspectet, moneo, ultimum libellum.
Sexagesimus est futurus ille.
IN quovis unum, Lector, concide Leporem,
In libro hoc primum sponte Epigramma perit.
Tu vero si vis occidere, quod perit ultro
Ultro stultitiam confiteare tuam.
ESt vigesimus additis libellus
Praesens sex aliis. Luela praesens
Ni lectum relegas quater; tibi instat.
QUid misera in vita est praeter duo nomina, numen,
Quorum utrique furens dat nimium populus?
SPESQUE TIMORQUE, Rotae: quarum crudelior illa est,
Ostendit tibi quae, quae dare nulla potest.
IV. De Amantibus.
TRistis Amans, quae vita tuis satis ampla querelis,
Non angusta tibi quae via mortis erit?
Perpetuo in leto vitae spem condis inanem,
Quae simul exstinctu est, vivere rite potes.
Corpore in alterius mens exsulat, hospes amantis,
Tantine esse potest ulla homini Furia?
DIe senex, tecum nullus mihi, Scaliger, usus,
Hoc nisi de libris quod fuit assiduus.
Sic tamen in nostro semper tua vivet imago
Pectore, uti quoquam viverss viva potest.
Nec propter libros adeo, vel dia reperta,
Quantum ob pallenteis invidiae stimulos.
Non semper Fortuna viris est prospera magnis,
Quos stringit scaeva lurida saepe manu.
Hos amat observatque adeo, quibus invida numquam
Insubidis dictis Loiola secta deest.
EVeriones machinata Regnorum,
Quacumque diro, secta, constitit gressu,
Basiliscus olim qualis in solo nudo
Dominatur Afer, subditosque arenarum
Campos veneno torret ardido; Cuius
Vultum intueri mortis est inexpertae,
Necessitas crudelis atque periura,
Talis Loiolae natio tumens tabo
Evertit arces, oppida, atque thesauros,
Et sceptra regum. Pellite impiam pestem
Qui fraeona dextris attinetis Europae,
Hanc vel tueri Pestilentia est Regi.
HAnc tibi Columnam Fata Galliae Regis
O Posterorum aeterna Domina saeclorum,
Posuere rursus. Autea quidem erecta
Salus stetisse visa Francici est Regni,
Nunc restituta surget illa cum Pila.
O Franciei Borbonia Numinis Fata,
Cavete diras Olioliticae sectae
Habitationeis, ut valere vos vultis.
Exsilia cuius funt piacla Regnorum.
EXtrude regno, proice impiam sectam,
Ver illa sacrum est, Angliae sacer Princeps.
Pietas parens est stabilis a Deo sceptri,
Ruina Loioliticae tribus Patres.
PRo rege quondam qui dedere se leto,
Regem trucidant et patrem suum, Galli.
Miretur adeo quisquam ibi omnia inverti.
CLementiam confecit Ardor insanus
Crudelitatis, atque Barbarum ferrum.
Prudentiam deposuit efferus Latro,
Peritiam consodit error incautus,
Victoriam subegit in necem terror.
Quid reliqua dicam? Vitia faeva Virtuteis
Vicere mites. Est sepultus Henricus:
Patriae Parentem sustulit scelus Ferro.
BEata Regna Regis omnium optimi,
Latronis eruit manus.
Salute cuius alma vertitur salus
Vigore Patriae sacro.
Scelestioris unius gravi manus
Subacta vulnere interit.
Salus Deorum Amici; o inscia ullius
Furore compararier
Scelesta dextra tunc vulnere unico
Tropaea tanta destruis?
Uterque Solis cardo, qua diem tegit
Refertque eundem et alterum.
Stupet nefas, nihilque tale, tam ferum
Fatetur uspiam antea
Patratum ab hoste conspicatum in hosticum
Virum, in Patrem suum modo
Patrasse quale Gallicum videt virum:
O uncus atque laminae!
O omne nomen horridae atque perditae
Vacate, poenae, in hoc nefas.
Mori negetur, ut diu cadaveri
Superstes ambulet suo.
Quottidiana parricida torminae
Ferat, nec impetret mali
Quod esse terminum putamus ultimi,
Perire; sed Promethei
Catena membra monte deliget cavo,
Cibumque vulturi paret.
Renata semper ille viscera exedat,
Cibusque causa sit fami.
In ipsa mille lustra protrahat diem
Quttidie ut queat mori.
Scelesta dextra, barbarissimum caput,
Cor ignibus perennibus
Sacrum, quibus patrare parricidium
Triparricida bellua
Et antecepit et deinde prodidit,
Truci amputentur impetu,
Uti renata semper excoquant sibi
Dolore poenam ab intimo.
Latronis inde nomen omnibus libris
Et exigatur et procul
Latescat inter Inscientiae specus,
Nefastusille sit dies
Nefas tulisse tale conscius sibi,
Quod expiarier nequit.
REgnum adeo felix tibi quod Pater, Inclute Princeps,
Liquit, ego nolim tollere te usque adeo.
Quantum colligere, atque monere ut cautior instes,
Quas idem liquit, te velim ego insidias.
OMnia qui vincit vigilando quaeritis, ille
Quis sit? o insipidi quis pote, ni labor est?
OMnia fac, si quis felix cupis esse virorum,
Omnia cum facias pluria omitte tamen.
Corrige iam; dicis, satis est scripsisse libellos
Viginti et senos; vera, pol, ista puto.
Verum emendari nequeunt tot, Crispe, libelli:
Proderit in totos una litura libros.
Si salsas longo vexas ex amine nugas,
Seria iam fiunt et tibi poena duplex.
REs dicis numeris inesse nullas:
Nostri sunt qusa virgines libelli.
QUiddam blandidicum, Sabella, tecum
Cum primum tenere allubet iocari,
Tu recludere vis statim tegenda:
Urbanam nimis esse sentiet qui
Malet cum bene rustica iocari.
Est quidam vagae aculeus puellae,
Quam molli imprimit ambitu negandi,
Hoc si nota carere quaepiam, ultro
Toto rustica cum lepore summo est.
DIspeream nisi crispities tua, Paula, iuventae
Involvit menteis utpote caesariem.
BEatus ille conscientiam si quis
Puram que servat et timoris exortem.
Semel putrescens illa gignit aeternos
Morbi dolores AEsculapium contra.
Cum verminare pectus incipit tabo,
Medela nulla est, iam medulla putrescit.
Ut Iudicis tribunal, et manum Actoris
Fugias sequentis, fugere tenequis testem.
QUae foret e cunctis Res publica prima beatae?
Quaesitus quondam reddidit ista Thaeles.
In qua praedives nemo sit civis, eadem
Extreme porro sit quoque nullus inops.
DElicti medicina, gravis licet, optima poena est,
Exigit haec morbum ut velle redire neget.
THesaurus illi contigit ditissimus,
Generosa nupta est cui puella coniugi.
Mulier pudica nempe virtutis penu est,
Perdente coniuge illa conservat domum:
Qui feminam laudare pro meritis probam
Velit, necesse est sit disertus maxime.
Benevola mulier optima est possessio,
Suavissimumque ex omnibus negotium.
Iram domare novit ardentis viri
Mulcendo, tristeis exigit curas procul,
Animumque luce prorsus irradiat nova,
Amplexu amico dum furorem mitigat.
VIs dira certe est fluctuum magno mari,
Torrentis undae et ignis est furor gravis,
Inopia saeva est, alia dura plurima,
Immanius muliere sednullum est malum,
Malitia tanta exscribi et edici nequit.
Proinde si quis feminam finxit Deum,
Mali se opificem norit esse maximi,
Mortalibus que? rorsus inimicissimi.
IN ceteris, pol, femina est timidissima,
Expersque virium adque ferrum inutilis,
Offensa sed cum in matrimonii iugo est,
Crudelior mens nulla muliebri furit.
MIseranda res est in venena quaelibet
Quod bestiarum remedium dederit Deus,
Quae vero bellua omnium immanissima est,
Flammaque viperaque trucior, feminae
Contra venena nemo novit pharmacum:
Tanta est calamitas mulier hominibus mala.
NOmen adulanti solum inscriptum exstat amici,
Nominaut olim hominum sola sepulcra ferunt.
UT ligna flammis, quas alunt, pereunt simul,
Ita opes adulantum occidunt alimonia.
NOmina si tot sunt quot sunt tibi, Scorpio, Patres,
Concedat vestris Iulia gens titulis.
PErfidia si quid vis cernere vanius, audi
Quod summe verum est Scoppiadae in titulis.
MOnstris quattuor expedimus orbem:
Scoppoque, Orbilioque, Bauvioque,
Et Sanga: superest seclus bonarscI,
Verum accessio sit Bonarscus illis,
Queis est improbior, magisque turget,
Uram sic hominem magis facete
Qui, fastus nisi rusticus, nihil sit.
PAuperies votum est Scoppi balatronis; ubi ergo
Latrat, eum frusto panis ditescere cogam.
ANtistare hominem tibi libertate, negabo:
Scoppe, tot excipias quottidie qui alapas.
ESt quoddam genus horridum atque nigrum,
Tetrum, terribile, aridum, supinum,
Crassis panticibus, sed ore pingui,
Arenti pede, mentulis Priapi,
Clamosi, sine fine prurienteis,
Curvis clunibus, absque fronte, porci,
So'os hos cave si cupis Beatam
Vitam degere. Solitariorum
Vendunt nomine turbidos fragoreis,
Queis intrinsecus aestuant, crepantque.
Mundum se profitentur hi cavere,
Non victu tamen aut libidinando,
Quin quidquid sapit elegans, omaso
Furtim intrudere prorsus eruditi,
Ni prodant vomitu suo furorem,
Vulgo pulpita quo perire cogunt
Sacris relligionibus sacrata,
Vix ullus pote vel sagaciorum
Technas prendere tam latere doctas.
Sed cum pro Curiis sonare pallent,
Bacchanalia qui quottidiana
Secretis oper antur in latebris,
Ut sorex, pereunt suo sonore.
NAscenti puero scribant Anagrammata vates;
Nil est iam doctos erudiisse viros.
Littera si fati sit conscia nominis, illam
Agnasci fas est, non hominem adsuere.
Vertere sed doceant adscita vocabula vates,
Ut versa discant vertere mente solum.
MUlti victuriunt Cataoniane,
Qui, quid sit Cato, tam sciunt profunde,
Quam sese bene Porcios vocari.
Natum saecula viderint Catonem
Unum inter decies decem una; factum
Nec Sol hactenus, aut Diana vidit.
LOngum si bene legeris libellum,
Ignaro brevis est legente factus.
Curtum si male legeris libellum,
Ignaro male longus est legente.
Sit longus liber, an brevis libellus,
Non est arbitrium boni Poetae,
Verum est iudicium boni Legentis.
DEesse nostris res libris putat Crispus
Superesse Robilus: ergo cui fides danda est?
Rerum esse tantum suspicor meis libris,
Quantum legentis adferet favor mentis.
PHilosophi quondam, quid profecere, Valenti,
Aulici eos dicunt Misosophos hodie!
QUadragesimus est iocus, Puella
Postillum mulier, puto, futura est.
Sed nobis mulier deinde virgo est,
Si tacta est decies quater, puella est.
MEndicos verbis noli adstrinxisse Poetas,
Insanit si non, Paulle, Poeta furit.
MAgnanime Princeps, tela sortis infestae
Maerere noli, meritus illa deploret;
Per dura Genitor intulit tuus caelo
Borbonia gesta. Tu secutus ardentem
Adversa frange, ignosce, ceu Leo, victis.
Stabile reliquit Filio Pater regnum,
Si simul ut alta Sceptra, Patria virtutum
Capesset ille Regna. Proicit sese
Qui in otio senescit atque maerore.
Tibi Christianus orbis alterum semper
Oculum ministrat, quidquid imperas, cessas,
Europa Iudex Gallico venit Sceptro.
Abs te, excitatus per paterna virtutum
Exempla, maius mundus aliquid exspectat,
Superavit ille ceu priora, sic Patris
Superanda gesta dedicat tibi Virtus;
LUDOVICE, nulli credidit Deus tantum,
Vincendi tibi qui gesta Patroni opponit,
Quae cuncta devicere, tu Patris vince.
Respectat ille saepete, Deum visu
Concilia linquens, ut cui ordium fecit
Paci supremam Filius manum imponas.
Ideo recessit ille, Gloria ingenti
Mundo repleto, Patris ut locum nati
Virtus subiret, o Parente vincendo
Pie Nate salve, Fata te Deum spondent.
MUltos vendit avos: bis sunt tot quot genitores,
Stellarum numero dimidio, Astragalo.
DUra dolor laetis opponit, dia dearum
Exaequat, laetis gustu, Patientia dura.
INnocui manes quam considetis in urnam,
Post breve cum spatium vos quoque fata metent?
Ite pii manes, sine labe et crimine vita est,
Ducta homines erga, non tamen ista Deum.
At vos respiciet sancti Clementia caeli,
Qui sine respectu iustitiam colitis.
CArmina si quot sunt tot vivent saecula libri,
Pro candore puarum vates longaevus habebit.
IRa ruina animi est; supra quae concidit, illa
Frangitur: Insano est ebria melle Anima.
VIrgilium Valer I frustra praeponitis hortis,
Ingens AEneis unum Epigramma facit.
n='iadae manibus, prima ut de matre, rubentem
Ne spernas Ceirin, Posthuma Fama, cave.
Ille suorum operum dedit hanc praeludere coeptis,
Et Metatricis castra parare modo.
Ille, eheu, quondam! editio cui cernitur ista,
Auctoris raptam deputet esse rogo.
Emendaturus matur a plurima cura,
Emendati operis plurima, Ephebus erat.
Mortaleis cum fata omnes rellinquere curas,
Iusserunt puerum fertilis ingenii.
Illius hoc studium probitatis Amore meretur,
Posteritas, eius cruda uti dicta probes.
Cruda quidem annorum, sed non vice fertilis eius
Ingenii, de quo est scribere pauca nihil.
INgenii vates casti, desultor Amorum,
Purpureae sponsae, purpurei pueri.
Qui Latio princeps vestros invexit amores
Ausonio spargens nectare Graia mele.
Vix annum vestris superesse Leporibus unum,
Barthius, adversante obtinuit Lachesi.
Quin placido dios somno componeret artus,
Aggrippina pater qua tibi Rhene favet.
Ut tener obscura sub nocte errantis equi flos,
Ah tener, ah frustra, procubuit pedibus!
Tu, vates divine, pio tua Numina Ephebo
Largire, ut Famae perpes eat stadium.
DIa Colonia, n='iadae dum funera defles,
Praeconem vestrum Laudibus anticipas.
BElgae obiens Vigili legavit Barthius isthaec
Iudicii facio, quae, cate Iane, tui.
Seussiadae ante obitum non inservisse dolori est,
Hoc tu quid facias, videris; ipse obiit.
DIxi, Marcule, quiplaces furendo,
Sanus quando eris, ilico interibis.
Nunc postquam satis est super superbis
Malis aulica verbera extulisti.
Vatem Bauvilii induis creantis.
SI qua est non fatuae puella ruinae,
Non fructus legit illa, sed colonum.
HOrti carpere si mei puellae
Fructus voltis, amabiles; piandus
Fructus frugibus est sui coloni,
Fullonem puto non Deum Priapum.
TAm belle expositis tibi vetustis
Eccos Lampsacios novos, Scioppe,
Priscis versiculis nihil minores,
Ingenti trabe quamlibet peribis.
CUm propter aetatem ipse me nossem male
Tecum peribam: notus incipio mihi
Fieri, Propina, sola nunc pereas, volo.
ANthia prima mihi, nam vera fatebor, amata es,
Anthia, postremo nunc mihi prima odio es.
FLorens Anthea, non colore vestro,
Ore aut pectore, corpore universo,
Non mente atque anima, Anthia universa,
Vestra offendimur, ista cuncta novi.
Solum non ferimus gravem pudorem
Quem nobis quoque, ut insciis, figuras.
Quare istum, Anthia, deprim as pudorem,
Aut porro eloquar ut tuum pudere
Se nostro male debeat pudori.
MUltum conquereris, puella, de me,
De te sed molita queo ipse plura.
MIser profecto coleis quisquis diem
Videt, Priape, nullus est vobis mage,
Cui nox diem figurat et noctem dies,
Vertiginosa cum procul vicinia
Concurrit, atque sinciput sanum refert.
POssis dicere coleos apertos,
Sed tecte loquimur, licet patenteis;
Istos non metuas, tacent, Puella.
NUdis nil memini tacere buccis,
Nudis omnia coleis tacemus.
Istas tu preme, nos tacemus istis,
Si quae casta puella comprimi vis.
NUdis nilputo testibus, puellae,
In tota taciturnius Suburra.
RIdes turpiculis, Poeta, nugis,
Concludent ideo, scio, Catones,
Vitam turpiculam quoque esse vestram.
Verum illi Leporum libenter armos
Cenant, et iecora anserum superba,
Ergo ipsos Lepores putare nostrum est,
Cunctos arbitror anseres Catonas,
Si vescuntur apris, apros vocabo,
Si bobus statim ego boves putabo.
Nos non vescimur ambulante lusu,
Ridemus, licet impotes pudoris
Interdum, tamen integros Lepores
Qui ridere negat, sibi ille ploret.
Nobis non vacat interim perire,
Netrix vivere dum soror laborat.
COnstituam quo te traducam nomine, Pyrrho,
Heroum interea stigma tenere potes.
ES valde timidus, vel es Poeta,
Nil me scribere qui sinis tuorum.
Nil est tertium, Opuntiopatacte.
COmplere cogis saepe versum, nomina
Nascuntur illo fine plurima, o Vigil.
CUm versus venit, exuo Poetam,
Bis versu furit et semel Poetae,
Qui scribit sibi conscius Poetae.
QUaeris quam bene Gallice loquaris?
Hum ane minus, o Poprisce, credo.
NOn sapit Antisapus nisi crimine quicquam alieno,
In carcere ergo scribat Antisapus libros.
CRiminibus cunctis crescit Sapientia naso,
Desipiet si quid Antisapi, sapiet.
Nil non peccatum est morbus quem concipit iste,
Desertis prorsus sensibus ille furit.
Nocte dieque inhians carpendi peste furorem
Digerit, atque in se crimina concipilat.
Omnibus insanit soli sibi qui sapit uni,
Huic omnes contra desipere ingenium est.
FAcis Poetas, Bavile, quis neget? magnos,
Sed sunt minores te creante, dum fiunt.
VOlt Lecania, Postili, titillum,
Pistillum puto, Postili, titillum est.
VElle titillari, tangi, Lecania, nolle,
Multarum est hodie, credo, Pudicitia.
FUgitiva floris hora si puellaris
Ludum propinat omnibus; quasi rapto
Puella lude, lude clanculum Fata,
Hodie illa nesciunt, sed altero mane
Ulturae veniunt quae putata nescire.
Prudens puella lusibus dedit florem,
Nimis-pudica castitate compressa est.
Differre mors est, cras obire coguntur
Hodie paratos distulere quae lusus.
AEtas quod ipsa, morsque vitaque ogganiunt,
Amate, puerae, nubite, idque quamprimum,
Audire quae negat, sepulta vivendo est.
ANtiquarius esse vis, Ratulle,
Dudum condita verba dum sepulcris
Cascorum eruis inciens avorum,
Et versus paris omnibus Sibyllis
Ignorabilibus logis repletos.
Antiquarius an, Ratulle, possis
Dici porro videbo, nunc vocari
Ambustarius optime videris.
OBscaena dicta qui libris vetustorum
Evulsa vatum infarciunt suae vitae.
Castos putare Loiolas, fiuror magnus.
Testes suarum queis Libidinum arcana,
Populo oggeruntur ferre, non queunt Larvae.
Proinde vatem si quis, obsitus ficto
Squalore, porro emasculabit insontem,
Emasculatus ipse iure, vel vera
Effeminatus voce, iubeo, credatur.
Quamquam interesse nil putes, utrum dicas.
Effeminando quippe masculum eiurant
Emasculando non ferunt secus molle.
NOn femina, non masculus est furens Sophista,
Sed feminus et mascula, proh crimina dira!
GEnerosus error est magister ardoris,
Felix male faciendo qui bene addiscit,
Priusque quid cavere quam facere fas sit.
QUam sint saecula versa de vetustis,
Isthac discere regula queamus.
Maiorum fuit una cura, caelum
Ne forte irrueret; dabat colenteis
Securos agere omnium alma Virtus,
Nunc horrere adeo videm us omnes,
Ne tellus mala funditus dehiscat,
Impar ponderibus malis ferendo.
Quidvis improbitas timet supina,
Nil virtus, nisi cum Diis perire.
THemistii Cate eloquentis interpres
Cati eloquens; quod eruditio docta
Disertaque eloquentia, eloquens mandat
Quod eruditio, et diserta doctrina,
Remi puellae, amabilis viri Sponsae,
Tibi dicoque consecroque Victorem,
Tibi sacroque dedicoque victuros
Libros Iocorum et elegantis arrisus,
Reme erudite et eloquens, tibi Victor
Vigil Iocorum amabileis dicat libros.
Amabileis putare si Sophus nolit
Remo Audiat dicarier, statim malit.
Remi ergo res deinde sunt Ioci nostri.
Remum probate Posteri, Iocis laeti,
Propinat ille tot iocosa, non Victor.
MAior Alexander regum fuit omnibus, uno
Castriota, maior qua, minor ille fuit.
EPiri Princeps Pyrrho cum corpore mentem
AEquat, an esse potest laus homini uberior?
IAm sum, Posteritas, Poeta vester,
Viginti qui Epigrammatum libellis
Senos iungere quivimus cachinnos,
An quid postidea tegam, exseramve,
Citra protinus aleam valebit.
Revera modo ludimus deinceps,
Famae iam satis est tot a libellis,
Omni fufficiunt ii libori,
Seu de prosperitate sit vocandus,
Sive illum faciat minus secundae
Fortunae fuga, nos quies manebit,
Ficto nomine Posteri improbabunt,
Vero nomine Posteri probabunt
Victoris VigilI Sales pudicos.
Nos extra ingenii aleam manemus,
Versus negligat aut legat deinceps,
Cui lectis opus aut opus nelectis,
Nos extra ingenii aleam manemus.
HOrti Lex Iuvenilis est, Puellae,
Si voltis dare, sumite absque lege.
Vestrum sumere nos dare arbitramur.
SUnt tres, sed duo tertio laborant,
Ut quart am pote frugibus replere.
Solus tertius intrat, hi duo extra
Cum toti maneant, tamen quod intra est
Manando simul eleganter opplent,
Tres istos tibi devovet Priapus,
Si qua es non fatui, puella, voti.
DOctrinam Ritterhusii stupemus,
Non quod scripserit hos et hos libellos,
Quamquam isto quoque nomine eruditi.
Sed cui Scoppius antea fuisse
Sit notus nimis elegans amicus,
Quod parcat modo, bestiae latratus,
Istuc invidiam supra eruditum est.
REx Regum, Gruytere; cui libellis
Dives Bibliotheca de vetustis
Persarum potis eminere monteis,
Europae, Gruytere, non recentis
Istius vitiis vagis sepultae,
Sed priscae, propioris aureo aevo,
Victor te Vigil obsecrat rogatque.
Istius gremio beatitatis
Libros suscipias Lepore plenos.
Priscis inseri avet Vigil Poetis,
Non nauci putat ille tot recenteis.
Hoc si das, Gruytere, fido amico,
Pluris Stertinio fuisse numquam
Iactabit suo Bilbilis Poetam,
Quem tu de carie et situ reductum
Inter Numina consecras Deorum.
NUx strepit orba anima, taciturna fruge repleta est,
Iactantem spernas, qui tacet, ille sapit.
ELatia corrupta super matrem est Venere ista,
Tanti illam, ut siet haec, pene perisse fuit.
CLunilucernituum Orbilium salvere iubemus,
Palladio tali quali opus est oleo?
PEr pileum destillat arrogans humor,
In servitutem poscit ille coctoreis.
INtus quae iacet heic, fuit Puella,
Verum annosior omnibus Sibyllis.
De qua, ipsus nisi videro, fatebor
An vivat, dubitare; nam quod istic
In cippo facit, in toro solebat.
REges sese hominum canunt Cynisci,
Credunt hoc lepores, negant Leones.
MArmorea cum anima, detrito pectoris antro,
Putrescens certe non erit iste Lapis.
DIe Poeta, tuo devicta Lepore, Cythere
Mavortem spernit, Phoebum habet in thalamo.
NE parcam tibi, simplici cachinno
Narrabo. Liber exit umbilicos.
UNi scribimu,s omnibus minamur,
Unus nam malus est, bonique mille.
Sed tu sis bonus anmalus, videbis.
Istinc quid iugules, probesve, dico.
AD summum series ab usque primo
Est longissima taedioso amico,
Est aptissima livido Legenti.
Ille et quae bona, negligit probando,
Iste et quae mala discutit notando.
VIvere queis lugere merum est, si risibus omnem
Mactabunt orbem si lacrimis pereant.
SCripto sufficit audiisse vestrum
Pene tardius ista cogitamus.
Dum nos quaerimus, iste verba pinxit.
Optem tam cito posse me profari.
Aure scribere si valeret, isto
Scripturum puto tardius not antem.
TOrrentes linguae latices manus improba vincit,
Fata notet, quae tum fiunt, dum Parca loquuta est.
RUffum si effigiem videre vultis,
Ipsum Ruffum adeatis, in figura est.
HUc illuc tremis illepido, Lasciva, tumultu,
Inte stare queat nec, puto, Lampsacius.
ODisti nuptas, non quod sis castus, Otrini,
Sed quod deceptas decipere adsoleas.
OPtima nox, inquis, tibi sit: si vera vovebis,
Leno eris, o Licini; sed tibi furva bona est.
CRassus et exsanguis qua sis ratione, Popunti,
Qua gravis es, dicat hoc tibi Stulticia,
DUlcem se Glycere putat puellam,
Lusco credat id Oppicus labello.
CAEcus es, et bellam duxisti, Lippe, puellam.
In gremio sani sunt tibi, Lippe, oculi.
DIsticha delectant, delectis est opus illis,
Mutua uti fiant delige, deinde lege.
UNa virgine gaudet Aufidisca,
Illam diligit, omnibusque praefert,
Peccem Grammaticae licet Magistris,
Nonpeccabo tamen, scio, Poetis,
Uno virgine gaudet Aufidisca.
Quid nasum trahis, Orbili? iocamur
Uno ut virgine gaudet Aufidisca.
EUropa luge, Christiana pars orbis
Henricus obiit, hic tibi cano Lessum.
MImo nomine te cano, Cytheris,
Gallum tu cave ne putes canentem,
Germana tibi mentula minamur.
NAsoni novies Corinna paret,
Laseivus novies parat Catullus,
O saeclum magis aureum aureo omni!
Hoc Scoppus putet ille cui Cytheres
Est passerculus; ipse saecla dico
Plusquam ferrea tum virum fuisse.
HInc taxique, et funereae, capita atra, Cupressi,
Feralesque alii trunci oriantur ab hoc
Marmore, funestum posuit quo Zoilus omen,
Quo vitam adflavit dum fuit ipse, hominum.
IStic Lacteola est sepulta pusa,
Vero nomine, nominisque vero
Verax omine, candida est puella.
Hinc pallet Rosa, nigricat Ligustrum,
Flent ferrugineo nives colore,
Lac pro purpureo nitore furvum est,
Pulla est lux eboris, nigrumque marmor,
Nigris lilia vestibus teguntur,
Atrescunt cycnus, anseresque Ledae,
Argenti color aereus videtur,
Ex quo Lacteola est sepulta pusa,
Causam quaeritis impii sepulcri?
Lactis Lacteola Priapiani
Adesiderio nitente caesa est.
GAudete vivi, mortuus perit livor,
ScoppI sepulcrum vulturis facit venter.
QUi dudum, sine morte, suo de Poste pependit,
Quo fulcit foedis structa theatra lupis.
Uncum ultro petiit, fessus pendere, Bonarscus;
Sic homini obsceno est mors fera saepe lucrum.
SAngae prostibulum est in hoc sepulcro,
Casti omnes fugite, heic quoque ille cevet.
HEic miser exsucca Bavius sitit et famet umbra,
Invita manes morte suos patitur.
URite flagra, nates exornent pilea, marmor
Marmorei corpus molliit Orbilii.
DEcidit e caelo Lapis hic, compesce dolabram,
Divinus magis est quo magis iste riget.
LAtrando Cynicus viam peregit,
Furum tu in numeros canem recense.
VIvere dum dubitat Academicus interit; illum
Ne sepeli, dubitat mortuus interitum.
ARgute cupidus sophisticari,
Quaere istum lapidem, dabit duellum.
QUid sim, quid fuerim, vide: deinde
De summo dubita Bono, Voluptas.
PEndebam caelo, subduxit destina terram,
Astra tamen nostri sunt rea facta rogi.
DUm speculor, mentisque inquiro pabula diae,
Corporis invidit me mihi pauperies.
HArmoniae sobolem uraniam appello genitricem,
Auribus atra, caret Mors, ideo taceo.
INnumeros numeros signantem in pulvere docto,
Eripuit puctum me innumeris numeris.
NEctenti tela invisa, ut quondam acris Arachnae,
Mors sine Palladia non mihi fugit ope.
APta quid exemplo verborum structa catena est?
Rhetoris heic posuit mors sine mente animam.
LItterulas docuit multo cum pulveris haustu,
Vivus er at pulvis, mortuus ecce lutum est.
FIngere si facto est res proxima, die Poeta,
Cur veram mortem non imitando, negas?
TEnta terribilis Deus bipenni,
Istic calfacit e rogo puellas.
PEnderem, mihi fata si dedissent,
Nunc Fortuna dedit sepulcrum, in hoc sum.
REm sepelire igni Chymicum sit; vendere fumos,
Quod didici dum rem prodigo; morticinum est.
RIxatur cum morte furens in corpore vita,
Ut tollat morbum, sustulit Hippocratem.
VErterunt mentem verso mihi corpore, iura;
Iurisconstultum dicere vulgus habet.
NOn glomerat gressum, nec equum calcaribus urget,
Qui iacet in tumulo hoc Trossulus; ergo perIt.
ATergo venit mors improba, fronte sequentem
Quae fugit toties, nunc mea facta negat.
QUottidie mihi qui, terr am vertendo, sepulcra
Feci, in eorum uno tamdem aliquando cubo.
VIx humus haec nostra est, sit vel Stygis illa Dynastae,
Ut cedat nobis cogam Erebum Salibus.
HOram unam potare mihi clausa ora negarunt,
Nunc videor vere disperiisse mihi.
CUncta gulae debens, nisi sit gula condita mecum,
Glutissem mortem; nunc quoque clamat: Edis?
BLattam, mors, sibi visa dum necare est,
Clamat Grammaticus perire. Verum est.
SCivit, dicere quae, Patrone, velles:
Chaldaeum puta in hoc latere saxe.
VEndita duxerunt sub fato carmina noxas,
Argentum mortis scit num er are Furor.
DIffluxit vivus liquido, puer acer, Amore,
Adspectus Parcarum exanimavit eum.
HAbitavit Orcum semper, iste dum vixit,
Domesticum recepit in domum Plute.
MOrtem, dum vixi, sum per vada salsa secutus;
In portu moriens navigo, vita fretum est.
NOn audit currus Veneti vincentis habenas,
Ad mortem pleno sic pede vita volat.
ANte obitum me deflevi mihi, parcite vates,
Sic obit e vobis qui modo rite sapit.
ALtercabimur, ut putent beatos,
At, coniux, ego te prior perivi.
ALtercari ego nolo tecum: ab urna
Vitae semina rixa dat recentis.
CUm manibus pedibusque meis sine fine duelle
Exhausi, mortem vel pede currit egens.
DUm disputat Scholasticus perit; recte
Nec ne, videbit, non inultum habebit mors.
SI pereunt sani, nil aegrotare nocebit;
Demum hoc pacto non est homicida medens.
PErmolere uxores non destitit hic alienas,
Iumento accersIt sic sibi fata suo.
INterii cum oculis; hominis ne busta putetis,
Hic hominis posuit relliquias Lachesis.
ME miserum! audivi numquam; vixisse putabo
Ne me audire istic barbara fata pelint.
ILlecebris caret, ut memini me audire, senectus,
Ne videam, illecebris intereo iuvenis.
CUnctae ambiverunt, exambivere puellae
Tres me; cum nulla malim ego concubitum.
LXVII. Formosi et facilis.
NUlli dum nego, me negare cogunt
Non omnes; modo tres puto puellae.
FOrmosarum omnium virgo lepidissima forma
Heic iacet, ipsa istic Forma iacere putat.
OCcidas sino, non fruare, Amator.
Mecum tu quoque, scilicet, peribis!
SUmas quod dare gestio, vel istic
Ut dans inteream, negare nolo.
MUtus cum loquor, interisse credo,
Dixissem, Sequeris, tibi: nequivi.
NOn gloriabor, sed tibi credam unicum:
Praestantior me nullus Elysium colit.
DEfunctus rubet hic: Pallebat vivus. Utroque
Frigore cum rigeat, cedit mors ipsa timori.
FUlmen perpetuum est in hoc sepulcro:
Functum commoveas cave; Excitabis.
COnductis opus auribus putassis,
Miratur tumulus tacere captum.
OMnia sedavit qui proelia voce sequestra,
Omnia commovit cum semel interiit.
HEic urbanus ager; communis fossa iuventae
In parvo, (mirum,) grande foramen habet.
QUi lingua dominigulam tenebat,
Exstinxit dominigulam tacendo.
FOrtuna invidus occidit beata
Atque illac aliena, in hac sepultust.
OPtarunt omnes infido credere mortem,
Nemo illi vivo credere quid voluit.
MEndacem iuvat esse iam sepultum,
Iurarit tamen interesse vivos.
OCcidendo fides facienda erat huic quoque morti,
Vivendo exstinxit pene necem superans.
ANte diem nemo periit. Cum forfice plena
Iam secuit Lachesis nascitur illa dies.
LAudabis bene multa me minatum,
Fecissem, puto: sed iuvat minari.
QUid dicis? taceo, rogoque, Lector;
Nasci pene fuit meum perire.
ELegi mundum, mundum dum spernere dico,
Spernere me dicit Daemon, habere probat.
QUod nequeo servare, ut possim saepe patrare
Eiuro. Dolus est ex pereunte doio.
PRo populo precor, at pro me mihi pecco. Beatos
Efficio multos, solus ut inteream.
IMpono mulctas populo, sed me ipse reservo,
Mulctarum populo mulcta suprema fui.
DOctas dum exstruo domos, ego ipse
Et tecto carui, et cubili in illis.
NUsquam est patria quem probet, Propheta,
Nusquam Patria non fuit Prophetae.
LUsi duplice, ceu Posta, mimo,
Vivendoque et agendo; nunc probabor.
NIl nummi mihi non fuere; nummis
Nil contra ipse fui: modo alter omne est.
STrenue egere hominem viventis maxima laus est,
Quippe mori malunt quam facere hoc homines.
NIl non devicigenerosus, cuncta ferendo,
Fortunae moriens viva tropaea gero.
DE me nemo queri quit occidente,
Vivens omne odium meum peregi.
INfelix liber, a malo evolutus,
Mor tes quottidie quot interibis!
LEctori tumulum malo sacrabo,
Libro funditus in bono peribit.
DISTICH A praecedens habet hunc liber: iste quid? In te
Quid legere accedas, est tibi, quidque neges.
Disticha tu facis e longis curtissima, curta
Praelongis mutas, cum lubitum est, tabulis.
Nasus ut ista tulit, sic sunt descripta, legentis
Carmina, ab ingenio nulla futura suo.
TAm do cte laudas defunctum, Bluffice, amicum,
Ut credant omnes iam inter iisse hominem.
ET genus et nomen sibi inutilia esse fatetur,
Qui utilis est nullo nomine, nec geners.
UT ne nil faciam, volo iocari,
Ut nil non faciam volo iocari.
Vobis ergo cavete factiosi,
Et si qui estis, ut estis, otiosi.
DIvinos iuxta Canonas censere professo,
Stuprum pubertas caeligenae est animae.
NOn volo te Lupicera, mihi sit ea unde requiris
Nolunt as? prorsus est tua, non queo te.
OMnia qui Bonsi pote didere crimina Clari,
Quod nemo potuit, solus is expotuit.
VIs sine mente sonum, turpem sine sanguine massam,
Queis nec cauda sua est, nec caput, auriculas.
Quae bene nil facere ipsae aliis incessere facta,
Exsangui possint protentus invidia,
Sangisci librum Verini, Lector, adito,
Sed cave, brutescit, cui perit hora in eo.
PEniculum foriis Batavorum stellio fecit,
Ut Congiarium det omnibus sociis.
A Fra vorant socii propastu quottidiano,
Cum laute vivunt stercora tum Batavum.
DIvinus vates divino more Poetas
Instituit, quibus est ipse Dei effigies.
At quod liberius nihil esse Epigrammate, sancit,
Quod potuit nullis claudere limitibus.
Artificis methodi nec stringere margine docta,
Nec norma invisa frangere iudicium.
Hoc ego dignum adeo puto quoi liber integer, euge!
Occinat, a dio carmine numen habens.
VEctigal quia publicum ScioppI
Avertit pater, ille nescit haeres
Praefecti fieri sui noverci;
Quam caute pater ultus est suismet
Natum moribus: o facete calo!
FUr haeres mihisit? Lictorum Maximus infit;
Furando, ne sit sur locuples, cavet hic.
SUbducta ratione cum ScioppI
Sentiret Pater esse ditiorem
Uno sune: peculium involavit,
Praefectum cui publicum ferebat.
Exhaeres ita funis est Scioppus.
Illum iure alio sibi paravit,
Materno bona vindicans periclo.
EXheredavit furem fur iure clependo,
Fur ari iustum sic semel exstiterit.
A Lto adeo titulo maiourum iure superbis,
Excelsis omnes quos repetis crucibus.
COiere quondam cum Societ atem impii
Caelo minarimilites,
Unum ossa quorum, Olympus alterum manu
Armavit, ut telum volans.
Sensit rebelles Iuppiter statim viros,
Et fulmine obruit sacro.
Nex cautiores fecit horum posteros,
Dolis modo impetunt Deum.
Nam ne trinode fulm en extemplo Iovis
Finem duello det sacrum.
Manum illi adire moliuntur subdoli,
IESU latentes nomine.
Conivet alma Vindicis clementia,
Iustitia mox acuet malum.
PEndentem seta gladium in cervice Tyranni
Qui videt, hic caecus mavolet esse hodie.
SPe pendere boni dulcissimum habet tormentum.
Semper cum datur id, credis habere minus.
QUam censes acidissimam? Voluptas
Amarissma, liberi, putentur.
PErmisti impuris casti sub utraque vecillant
Fortuna, huc illuc talipedante gradu.
Verum fine boni, non am bitione putentur
Felices, si vis cernere dissidium.
Rident impuri flere ut mereantur acerbum,
Flent casti ut risu perpetuo exsiliant.
TErga Voluptatis non frontem respice, Pubes,
Terga rigent lacrimis, gaudia fronte calent.
CUm tactu gressuve opus est, nec dexter a nec pes
Est tibi, qui officio, quaeve, suo evigilet.
Sed dolor infelix subito facit impete mancus,
Quadrim anum ut praestet quadrupedemque hominem.
STertentem necat impotens Voluptas,
Qui gaudet, sine morte sic peribit.
DE nimio reliquis oriuna a labore querela est,
Incusatur ab hoc feta dolore quies.
SI gravis est, vobis, sine fine quiescere morbus,
Cur, podager, non quis surgere? surgo iacens.
FAcit ore mella, aculeum in cauda gerit,
Apis Voluptati sacra est.
DImidium mentis nostrae, suavissime, tecum
In tumulo functi pectora destistuit.
Immorerer tibi, dimindia post fata superstes
In me anima, mecum ne moriare, nego.
AMantis anima non ibi reperiunda est,
Ubi anim at hominem sed ubi am at. Fides dicto est.
CUr caecas Belisarium, Tyranne?
Primum inceperat optime mereri.
QUi bene meretur de Tyranno et Hebraeo,
Male se mereri de sua domo cogit.
CUm magnum est mare, navigent Hebraei,
Illis est opus omnium ruina.
DUcis, trahisque, speque nos vaga pascis:
Praevaricaris, Auriglute, si solvis?
QUicquid concipiove, factitove,
Quicquid persiciove, desinove,
Aut odi, aut amo, negligo, probove.
Istud, Candide, praedicas placere;
Semper, Candide, cui placent amici,
Raro, Candide, praestat hic amicum.
SEmper, Candide, me placere, dicis:
Istuc ingenui nega nt amici,
Servus ni velit ambiat Catomos.
HOc ego perficiam quod cum mea signa videbis.
Optabis primum, casta puella, tibi.
SAcri te nemoris vocant Colonum,
Tenta cuspide mobilem Triphallum,
Si quae sunt lepidae satis puellae:
Sacrum sed nemus afferunt puellae.
RIdere tento nobilem virum ligno
Hostile, virgo, est, senties nisi credes.
LIvia si nudis nihil est offensa Lupercis,
Sed statuarum instar dixit habere viros.
Quid statuam vivi spectatis more Luperci,
Otia nec casto iam datis apta sinu?
Nimirum vobis mutata est littera, vivum
Iulia quaeque cupit, Livia quaeque negat.
SI vis hunc capere et tenere barrum,
Immensa est opus, o puella, fossa.
ULtro mendicant Poenam, Mutine, puellae,
Divitias harum concipilare cave.
QUaeris, ludere cur velim Priapo,
Quaedam carmina, ritibus vetustis?
Opto te Criticum Scioppiano.
SPectabat populus, Priape, vestras
Quondam divitias inerudite,
Unus de populo docet popellum.
Nunc comprendere coleos patenteis;
Istunc caedere tu deinde nolis:
Poenarum haec Critico futura summa est.
OCcidit fidum Rex cum periurus Achaten,
Dextra iubet laevam desicet ipse manum.
[Gap desc: greek words]
lascivum congeris usque,
Nec vitam, nec te credo ego habere animam.
CUncta probas et vis habeam te, Candide, amicum,
Improbat hunc Probit as qui sua cuncta probat.
SI vis, Candide, iuciare pro me,
In me, Candide, saepe iudicato.
OMnis vivitur ut putatur, ergo
De vita bene sentiam caduca.
Laetam sors facit esse vel sinistra,
Laevam non nisi opinio sinistra:
Quicquid fingitur, interit putando.
Si vivis, tibi nemo vi nocebit.
Intra te est homo: nemo eum coegit
Numquam quem potuit videre. Prorsus
Ut vis viere, vita se ministrat.
Istuc scire sat est: agenda restat
Ut condant superi; ipse mente eadem
Ducenteis sequere, aut sequere porro,
Quamvis sis querulus, Deos trahenteis.
NOn doctrina tua est quam rumpimus, optime, sedque
Qui tantum sapias tam illepide lapias.
DEscribant sua Bluffus et Binarsus;
Nos conscribimus ista muginando.
IOcose Lector, patere me loqui tecum
Aliquando inepte: scisne cras tibi mortem,
Ut et Poetae se minarier vestro?
Si scire debes, cotigasse te credo.
Manus illa calamum quae modo inscium torquet,
Ignara cras iacebit, atque putrebit
Squalore foedo. quid, superstes auctori,
Iocum caterva sortiatur, aut optet,
Curabit illa nulla; tu tamen solus
Tibi superstes pelleges Iocos, Lector.
Tua fata nostris iudicas magis longa?
Persona curta es, nomen, o bone, aeternum.
DItes divitias, Apollo, vatum
Largitur generi nimis frequenti;
Paupertate sed has emunt perenni.
MUttos amicos rebus integris vides,
Accidit illas cum Deus, nullum vides.
Cognoscere illos tum tibi primum datur,
Referre cum iam gratiam Deus negat.
OB vitra et mensam est si quis tibi sactus amicus,
Effectam cense vitream amicitiam.
IN tota nullum cornis, Vigil, esse iuventa,
Virtutem tecum qui colat, ut veterem.
Scelicet in cuius nec spectent praemia cultu,
Et cupiant sera a posteritate legi.
Quid tamen in latus hinc percellere? Turba cavenda est,
Quam probat haec, caret hic posteritate sua.
GErmani flos ingenii, Gulielmia pubes,
Multorum obfudit canitiem ingeniis.
TEmerate nulli floscule, omnibus chare,
Petite mille virginum choro, Iane,
In Elysi viretate datum pridem
Tuae quieti, Victor innocens vitae
Malum salutat pestis et dolor morum.
Salvete Manes innocentis, integri,
Pictique mille Gratiis, novi semper,
Semper nitentis, atque am abilis floris.
Odore per vireta Caelitum fragrans
Ambrosio, amice Apollinis Puer. Vobis
Iungi innocentis umbra pura Victoris
Post Fata poscit; pene ei mori tanti est.
PEtite mille pirginum choro, puer,
Amate Gratiis tribus.
Apollinis, Minervae, Amoribus simul
Potite, dum tibi vacas.
Vigil Poeta te salute plurima
Poeta mactat innubus.
Sacrum corona Laureata verticem,
Cui imbuit Leporibus.
Corona non plicata dextera BlovI,
Apollinis sed ipsius.
Parare regna in Elys I iubet sibi
Vigil Beata margine.
Uti perenne floreat, Gulelmio
Ibi sodale lucidus.
Ibi vetusta multa de libris tuis
Loquetur ille disputans.
Ut osculis soluta disputatio
Amicioribus crepet.
O umbra candida, innocens, nitens, pia,
Soluta mente frivola,
Cape innocentis, et nitentis, et pii,
Beata carmen in loca.
Et inde porro syllabis trementibus,
Remitte carmen integrum.
ORbilius pueros non vult, Crispine, Comatos,
Hirtis qui naso sit Caper atque gula.
ORbilii in naso Lemures, Bithynice, discunt,
Cum ronchos facit, hi Gram maticam recitant.
CUm naso tibi quid meo negoti est?
Pallens, Orbile, dicis, atque candens.
Despumansque, tonansque, fulminansque.
Iram, Orbile, fac premas habenas.
Cum naso mihi nil tuo negoti est,
Cum culo, nisi quod Bonar scii olli est.
NEmo adeo horrendum scelus, infandum, exque piandum,
Tetrum, funestumque, audiit atque sacrum,
Quam tua quottidie Schola quod facit, Orbiliane,
Dum emendat naso stercorea orsa tuo.
PEniculum dicis; penem culumque decebat:
Mundior est libris hic sed uterque tuis.
NModo si titulo medium inseris octopedali,
Scribis, quottidie quod facis, o Liberi.
LXV. De eodem.
NOli inquirere, Sanga quis sit iste;
Nil est Sanga nisi nihil Ferinus.
LUscus fur tibi, Sanga, sic minatur:
Personam foriis tuam dedisti
Purgandis, ego detraham Bonarsco
Istam terribilem tuam figuram,
Ut frater meus esse sentiaris.
DUxit anus iuvenem, miraclo parcite divi,
Ostenti satis est, vir Senicam: nimium est.
IN foriis si quid latuit tetrum atque pudendum,
Ebibit hoc hic cum pulvere peniculus.
VIr iuvenem sponsam plenam spado ducere succi
Incipit, hic ducit femina, nubit anus.
LAEsae, Pontia, per iocum, esse famae,
Qui tedicimus, improbe fatemur, iocamur,
Non laesa est tibi Fama, verum obesa:
In cuius, puto, ventre tum latebas,
Cum laesam tibi dicerem iocatus.
Sed tu laedere perditam caveto,
Laedendo nisi vis bonam fateri.
PEr ludum esse malum autumat Scioppus,
Scimus quam soleat Lapis iocari.
SCorpisco bene nuper effututus,
Quod factum sibi, Phallus hoc minatur.
CUm stetit investis coram pastore Diona,
Incestus Paris est castus abire potens.
Non sic iudicio diribenda est fabula divum,
In gremio iuveni est una movenda reae.
LIs malum in medium iacit improvisa, Dearum,
In medio velit haec quaeque tenere Dea.
Lis ideo exorta est; tres malo quaelibet apta,
Ad Paridem mali causa abiere Deae.
Vidit is in sola mali usum exstare Diona,
Unum non potuit, sed tulit illa tria.
VIvis, prodige, ceu tibi superstes,
Vitam tu incipiens perire debes.
INvidiam sane Cato belle est Caesaris ultus,
Nese servaret nobilior, periit:
QUid nisi nomen habes virtus mea? dixit, et ensem
Virtutis per se traicit interitu.
PAlluit in Bruti Fortuna mascula virtus,
Ex illo Virtus femina facta rogo est.
ROmanorum adeo, Cassi, qui te ultimum habebat,
Iam sibi erat, BRUTUS, mortuus et Patriae.
Tutamen ante iaces; timet hunc Antonius ensem,
Cassiade pectus rumpere qui potuit.
IN me odia exoner ate, satis posse illa videri
Pro patria acta, in me quae furor exonerat.
Brute, tamen cessa. Scis Caesaris esse triumfum,
Patria quod Bruti crimine non egeat.
MOllitie atque animis nulli, pro Rege, secundus,
Pro secum fecit fortiter, occubuit.
Sangu ne perfusam patriam quia pace videbat
Crescere, pro scelere est victima facta suo.
AD Bacchum Venus est epulas, si quando profecta,
Vulcani secum retia vasr a tulit.
His tenuit Magnatem Asiae Cleopatra Tyrannum,
Fraternos ultust donec Apollo toros.
MEcum ludere, Lucia, et iocari
Res est perfacilis; quia in iocaute
Si quisquam, bene ego scio iocari.
VAti nubere quae, Puella, quaeris,
Quod quaeris face ut afferas: futurum est.
OCtogesimus atque quintus iste est,
Non fessus tot ego iocis Poeta.
Tu, Lector, potis esse: sis Poeta.
BAlnea quae vitas, rimoso pariete visa,
Visa tibi soli forsan hiare, Lypa.
Dic mihi rimosam quae non dent balnea vocem?
In fossa poteris ipsa lavare tua.
LAscivos Pater eicit theatro,
Natus Scaliger ingerit Priapos.
Sed priscos, quibus omne quod venustum est,
Obsceni vice proruunt Bonarsci.
Salsum est aedepol exsulare Phallos,
Multo salsius est tamen Bonarscos.
QUod vos decipiam, nego, Puellae,
Vos nie decipitis, scio, Puellae.
Cuius tot legitis nuces ab horto,
Istis cum nucibus perit colonus,
Connivens licet, imo iam sopore
Usque ad dimidias nuces sepultus.
DIcant diserti docta dicta; ego vobis
Tum videor eruditus esse cum impingo.
IN te ludere Victor impetraut,
A Phoeboque sororibusque Phoebi.
Si salso sale, Ovvene, maceratum
Est corclum tibi, iam me amas, quod, in te
Ut possim sale salsiori abuti
A Phoeboque sororibusque Phoebi,
Dicam me, licet improbe, impetrasse.
QUottidie libraum totum extundo, optime Lector,
Sed tu Metonis me puta habere dies.
OVVene noster, ut vocare glorior
Amica vestra pectora.
Rotundioris arbiter potens ioci,
Quadrata nostra carmina
Favente nare pellege, atque iudicae,
Quod actitasse protinus
Putabo, cum lepore quopiam meos
Fricare veneris sales.
BLovisce noster, ista Iambica optimo
Sacramus ore Praesidi deum tibi.
Poeta namque mille factus est modis
Adhuc tibi, nec unus omnium tamen,
Deo favente condidit iocum aut salem.
Proinde te putamus esse praesidem,
Deique diligenter oppido bonis
Cavere, ne Poeta quispiam tuus
Eos trucidet impudente carmine.
DIcere si quidvis carmen facit; Omnia dicam:
Omnia sunt nibil, et Nil facit Omne mihi.
QUid nihil est? quodcumque vides, quod mente sequere,
Ut video nihil est Omnia, cuncta Nihil.
PAllenteis Medicos vidi; iam credere demum
Affirmo, lassae est caedere pestilitas.
Laetanteis, medici, (letanteis dicere quibam,)
Infesti morbi sunt gravia indicia.
DExtrum equitem sane te dicere cogimur, ex quo
In laevum num quam scisti equitare latus.
POstremum libri semper te, Lector, adulat,
Huic scio me titulum posse lucrifacere.
SI legere officium est, quid erit scripsisse Poema?
Officium scriptor vendit ab officio.
Officiose legens, mihi tu si talis eris, nec
Prae tineis blattas, nec metuo Orbilios.
BLattis iungere te, Orbili, volebam,
Longas auriculas citra fuisset,
Quas, si blatta nevis mihi vocari,
Curto de capite exser as oportet.
LOngus ad extremum labor est Epigraammate ab isto,
Quam metuo in quovis ne quis id inveniat!
RIdentem, Licini, videns Clarannam,
Sic me dii superi bene adiuvassint,
Ut visus mihi sum videre plena
Nubes rumpere luce Noctilucam.
IN caelo Venere est puella nulla
In terris, puto, pulchrior Neaera.
Quam cum Barthius ante mortem amare
Pridem occeperit, et Venus secunda est.
ALtilius Hymenaeum ingenti concinit ore,
Ut tamen in numeris sit quoque nuda Venus.
Divini salvete tori, Manesque Poetae,
Hoc omne est felix omine coniugium.
POntani cineres nullo puto inesse sepulcro,
Sed vaga per totum quaerere signa polum.
Illius ingenium nullo Nasone tenetur,
Scribendis semper dant nova scripta locum.
Iudicium tamen in tanto mir amur hiatu,
Elegit talem quod sibi materiam.
DIe senex, quem quam scelus est laudare Poetam,
Ut non continuo laus tua eum superet.
Nil praestans animi sine te perpendere possum,
Ipsa omnis qui sis gloria dia animi.
NAte Deo, nemo sine tepote amare Parentem,
Sic quovis libro laus tua se cumulat.
AH quoties ad te scribens Epigrammata, Baudi,
Mente volavi animi, corpore dum nequeo!
Ingenio forsan tecum certare valebunt
Pauci, iudicio nemo Poeta potest.
SCoppi candide, delicate Scoppi,
Germanam modo te venire terram
Salvum, laetitia exsilimus omnes
Quotquot te volumus perire rite.
Porro non eris ille nescio-quis
Trans Alpeis, inamabilis, Scio ppus.
Sed Scoppi repetes vetustioris
Personam; cute quamlibet polita
Omnes, Stoice, te videmus hircum,
Cui, rosa vicevitis, inter alta
Vinum cornua Pontifex minatur.
SCoppi me vobis maledicere gloria nulla est,
Dicam ergo modo si quivero, pauca bene:
Mortaleis omneis scelerosus rabula transit
Criminibus, qui, cum cuncta facit, fame obit.
PArva tibi mitto, ne maxima, Castrice, mittas.
Nec tamen heic erres, Carmina sola loquor.
SI semper legis, Auriane, lecto,
Quo tecum iacet innocens puella,
Lectum dicere iure quibis istum.
Verum intelligere, Auriane, nil quis.
COncubis dum nocte libris inservit Alanus,
Optat in elumbi nocte puella crucem.
SAlso saepe sale imbuis legentem,
Et dicteria multa das iocosa.
Sed cum te ad Canonas dein remittis,
Prorsus Grammaticos facis legentes.
PEccata qui tot saeculis vorant Mundi,
Peccata sacti sunt vetante natura.
NAtus es, Aule, hodie. Cum infante est res mihi nano,
Tu tamen hunc cano vertice nosse negas.
Sis quamcumque senex; hidie mihi naturs, aveto,
Omnibus unum annus dat puerum esse diem.
INcessum ne te Critico sale, quid tremis, Hebi?
In somnis vidi te semel; haud opus est.
PEccata mundi Monacha factio glutit,
Et oris esse eos stupemus immundi?
FAstum quod calcent Monachos ne credite castos,
Hoc alio fastu perficiunt miseri.
DIs trabe dat monachos, postica parte Loiolas,
Et mirum est illos fervere discidiis!
PEnsum absolvere me leporis huius
Iam tempus monet; et tuum monet te,
Pensum iam diu opertuit, Scioppe.
ORnatissimus omnium virorum
Unquam quos pote quis videre, Nici, es.
Quaeris qua ratione? nesciendo.
AE Ternas tenebras, et noctem in scula mille
Milia cui debet, Solvere, Sanga, tibi
Posteritas nescit, tanto peritura dolore.
Vindiciis igitur sit tua iure suis.
QUi veterum excidit sine iure et principe libros,
Quod libris fecit debuit ipsepati.
RAdere, non est expiabile hoc factum,
Exscindis illis quod viris bonis fratres,
Cultris iis, quibus vorasse te cuncti
Fratres fatentur antea Priapiscos.
OMnibus in dictis sonus est tibi Gallicus, Osci,
Omnibus in factis, ut puto, Gallituris.
POrro non opus Hercule est vocato:
Scoppus, Sanga, Bonarscus, et Baviscus,
Non cessant furere et latrare porro?
Heinsi, vostra Fides! repente cessant.
SIt iocus aut non ist, iocum ego tamen esse putabo,
Triginta ut iungas unum Epigrammation.
SOlve preces semper. Sinon Deus audiit illas,
Exaudit quia non audiit, ille preces.
CRudelitas quando exstitit clementia?
Cum quis puellae parcit ob lacrimas rudi.
CRedere cuncta tibi possum, licet omnia fallas,
Nam tibi nil penitus credere sustineo.
SEu sis non sis tamen esse Poeta fatere,
Ne tangat tandem laurea te Bavii.
COncisa est brevitas: ais, duobus
Omnem versiculis movere sensum.
Plures scribere nolumus, quia ilia
Insanos facit alta longitudo.
LAscivi cave mentulam, Puella
Custodis; solet illa amare fures.
FUrum maxime, mentulate Mavors,
Furi parcere ne velis minutae.
PEndere cui legavit ultima, Scoppe,
Vespillo nuper occidens voluntate.
Agnoscis illic, credo, non tuum patrem.
Namque ille, lucricupidus ut fuit miles,
Natum invidere non potest sepulturae.
Proinde matris antea sequestratae
Crimen professus, Munster os crepans patres;
Nunc quoque paternum fur fateberis crimen.
O Ulmitriba, virgiter givindemie,
Quo nomine es vocandus in crucem porro?
Quam tibi sepulcrum fecit oppetens ille,
Quondam parentem quem vocare tendebas?
Corvis sed istud dat negotium mater,
Stupro potita filio, stupro nato.
VIrgula Vespillo est, Heinsi, tibi factus: at illam
Divinam nolo dicere quae Stygia est.
PRaeteriit natum Scoppus pater instituendo,
Illum cum fecit non fuit ipse suus.
SAngae dicimus has, Scioppe, laudeis,
Nil tecum mihi carmine hoc futurum est,
Interpres nisi tu velis Ferino
Enarrare satis gravem leporem.
Sanga est bestia magna bestiarum,
Sanga est prostibulum, ruina morum,
Dirorum pater impudens librorum,
Saevorum socer et gener Luporum,
Persona et Clypeus sui Bonarsci.
Sed quem perforet ipse, cum lubebit.
Sanga est Sanguine, lactis instar, altus,
Sanga est stercore, ceu cibo, educatus.
Sanga est et scelus, et nefas bonorum.
Sanga est zoilus omnium eruditum.
Sanga est Daemonis arrogans cloaca.
Sanga est tres Furiae, Chimera duplex,
Sanga est noctis Amasium profundae,
Sanga est vulturis esca viva diri.
Sanga est delicium sacrum Lavernae.
Sanga est mancipium sacrum latrinae.
Sanga est peniculus sacer Patroclo.
Sanga est omnia foeda, nil pudicum.
Sanga est tristitia omnium bonorum.
Sanga est laetitia omnium malorum.
Sanga est nil nisi pestilens Erinys.
Sanga est rerum odium, hostis Universi.
Turpis, pestifer, impius, supinus,
Foedus, stercoreus, lapis, cinoedus,
Impurus, Sycophanta, et Hillicida.
Istos si titulos suos Ferinus
Non intelligit. Explica, Scioppe.
COelo si cecidistis, o Catones,
Cur adscendere denuo nequitis?
RIdentem video te, seu mala, seu bona sors sit,
Istud deplores quod mala laeta tibi est.
SCribendi studium non extorquobis habenti,
Diffingas illum, Castiliane, licet.
Haeret in ipsa anima cacoethes seilicet istud,
Atque immortalem vel probat unum Animam.
VIctor nobilium Nepos avorum,
Non de plebe venit dolare versum.
Illi cedere nobileis parentes
Optent ingenio, potente honorum.
Non in carmine sistit ille gressum,
Verum adspirat Honoribus parentum.
Illum posteritas suo notatum
Nescit nomine, tum sciet profecto
Dignus nomine quando erit parentum.
Nec se agnoverit ille, si Poetae
Sistendum putet ambitum Corona.
Auro Laurea nostra destruenda est.
PLoras Gellia, sed tremis, quid illas
Causetur lacrimas scio ipse pene.
QUantus erat bello Gallorum gloria Quartus
Henricus, ferro quem patricida necat.
Tantus pacificis Iacobus honoribus ardet
Sextus, eum molli Fata quiete manent.
REgum istic Regem, sepelit, cum Rege sepulta
Gallia, Daulphini ni excitet hunc Anima.
TEcum sit mihi saepe, Martialis,
Isto in pulvere, flagito, duellum.
Nil harpasta moror Biloviana.
Quamvis sim numero prior, Lepore
Non opto tibi, Martialis, esse.
Te qui proximus ambit, ille primus.
Qui componere se tibi laborat,
Is vel propterea est mihi secundus.
SIc dii me superi bene adiuvassint,
Quin quagesimus est, et iste primus,
Quem concinno hodie atque heri Leporem.
Versus quod numerem? requiris hospes?
Non ultra decimum puto, expartravi.
PRostituis florem, et vis porro Flora vocari,
Es deflorato lurida lora mero.
AMabilis Puellus
Amabili Puellas
Amicat heic amore,
Amabileis amari.
Amabileis leporeis,
Amare qui potestis
Amabileis vocabo,
Amabilis Poeta.
FIdus amans iacet heic. Oculis occisus amatae
Virginis, hinc fatum nunc perit ille suum.
LEnte dicere multa machinamur,
Sed non sic facimus, cave Puella.
CUstos maximus uberantis horti,
Iam tentigine rumpitur minuta.
Hortum sed solet hic rigare totum.
Multum afferre opus est puella si quae
Hinc subducere quippiam laborat.
NOn est dicere me pudica nudum,
Istos tu tege coleos patenteis,
Argute bene mox sophisticabor.
Nunc tento tibi dico de ligone,
Ni mavis subigi, ilico recede.
ARboreus pater est genitrix tibi Libria, Opunti,
Quid mirum si sis tu quoque Corticeus?
TE vacuam dicis spatiari, Prisca, sub umbra,
Nimirum ad matrem plena redire cupis.
LX. De Ovveno.
INscribit vafer Audenus libellos
Lectori, sibi virginem, vel illi
Sese dedicat. Hanc dicet legenti,
Ut multos liber impetret Patronos.
ILlustrissima virginum Nevilla,
Quotquot sunt, Maria, Britannicarum.
Vates ne male peccet usquam Ovvenus,
Sacratum tibi suscipe, et tuere,
Personam Vigil ambit hic Ovveni.
OMnia si laudem stultum, tua credis, Ovvene,
Ut sapiens dicar, quanta probare sinis?
VIrtutem scio Palladis disertae,
Iunonis quoque suspicor. Sed illa
Quam dicis Veneri est, Oene, qualis?
VIrtutem et Venerem obvias fuisse
Alcidae, Prodicusque Siliusque
Narrant, atque apis Attica; o Supine,
Confundis duo numina, inscientem
Quo se conferat, Herculem trucidas.
VIrtutem a forma prorsus disiungis Ovvene,
Cum dicis: Virtus aut tua forma capit.
Si laudare cupis, rigidum te dico Poetam,
Si culpare, istic, Oene nimis calidum.
EX vatum ingeniis multorum gloria pendet:
Sed non multarum, sit nisi virgo Lupa.
STricte singula, dicis, exigendo,
Nec tu cuncta sapis, nec ipse risum
Omni carmine Martialis offert.
Rideri volo, Lector, iste Ovvenum,
Et si quis bonus est Poeta, adulor.
EUphormionis dicta multa sunt salsa,
Stilus que doctus, carmen oppido cultum,
Inventionis ipsa forma flaccescit.
Sed Genium habere Fama dat novo scripto.
Orientur aliiporro, si fides Vati,
Maiore cura qui Petronium stipent.
Audaciae sed Gloriam iste servabit.
PArva rogabo, inquis: da quae vis. At dare, Cinna,
Magna volo; nil scis ferre pusillanime.
COtta canis clare; sed molliter, hoc quoque Cottae est,
Sed longum; hoc nimtum, frigide Cotta, tuum est.
IMPINXIT dicitcum IMPEGIT, Cotta, diceret,
Imminxit Famae dum cadit ille suae.
SAEpe super nasum cecidit Caper Orbilianus
Numquam adeo ut sese surgere crediderit.
BAvi impudice, condere impias Vates,
Ecquem tenebis finem, et ille te quando?
Tot puto nec Afra pulveris globos vento
Deserta cumulare, atque marmora fluctus.
Saevire tamdem desine in tuos clunes,
Tot tibi cacare milia oppido insanum est,
Aut insalubre, nisi velim loqui tecum.
CUm poscere te blanda puella quid parabit
Quamlibet neges. ferre tamen negata cernes.
NUlli te Lina subicis. profecto
Non mirum est, Lina, si nequis tenere.
UNo nomine Posteritas dicenda beata; est,
Stultitiae nostrae nil valet adicere.
IN numero omnifero stolidum te, Paule, negasti,
Solus eris non vis esse quod in numero.
CUstodes posuit ducto Lecania nupto,
Illum plus oculo diligit illa suo.
QUem puerum Famae spondebant scripta Petroni,
An iuvenem laudi, VVovure, negare potes?
Spernere blanda nimis decetotia; tu tibi vives
Cum scribes Fama plurima digna tua.
NOn dico tibi, Casca, depapillis
Quae turgent tibi, et eminere tendunt
Toto pectore, cum furis loquendo.
Sed dico tibi, Casca, de capillis
Quosnon, arbitror, optime adsuisti,
Hi te, Casca, brevitacere cogent.
QUicquid in antiquis Doctrina recondita libris
In vidit vulgi turpibus auriculis.
Interiit tecum, Lips doctissime: Fama
Sed tua defuncti funera restituit.
VIta quid est? Dolor, et Labor, et vesana Cupido,
Hanc cito posse aliquem linquere, vita bona est.
SCazonta dium Caesaris lege Scalae
Quisquis recentes invides pari vates
Genio vetustis. Scaliger docet Caesar
Scazonte dio ingenia nostra priscorum
Concedere nihil; Cura sit pari saltim
Adhibita nervo; Iudicare sic possum
Ingenia saeclis saepe nostra sunt priscis
AEquanda prorsus, quae Minerva respexit,
Iugulare versus cura quod timet nostra,
Hoc cedit aevo Antiquitatis excultae.
PRima mali nisi vis tollat vesana, medenteis,
Ex his nascetur maxima pestilitas.
MUltos ante diem fatis excedere certum est,
Fatiferos dum non rite cavent medicos.
TUrrita tibi fronte promittenti
Quam dixit lepide, Sabina, Cascus,
Illam solvere posse se Priapi
Ballista obsidionem inauspicatam.
DIcere te verbis antiquis, sensa recentis
Ingenii, an monstro pulle Ratulle, caret?
Inter busta domum condas tibi; nam omine laevo
Bubonis mecum vis ratione loqui.
IStud scribitur, Hercule, ad lucernam.
An plus ergo olei sapit sequente?
ALtercaris, inepte, cum puella,
Quaenon vult sua furta se doceri.
Haec lorum te in aqua putat, Sophista.
CUr parcam tibi, forsitan requiris?
Lecturum puto multa negligendo.
FLava crispitie Vigil decorus,
Vestem purpuream vibrat lacerto,
Ad signum Bilus hoc tremit, Poetae
Possunt morticini decem perire,
Qualeis sunt Bilus et Bilicaterva,
Quorum tres faciunt Bilum Bili unum.
MAne doles, optas sero quod vespere factum,
Nec sanus satis es nec bene, Lusce, furis.
SUtorem Bavius facit Poetam,
Hic sumat pede lauream, decebit.
SAxona te dicis; connictum in voce putabam,
Nam saxum praestes Saxone tu melius.
ANgle, nisi hospitio fruitur tam divite Teuto,
Iniurium hunc putabis, ille te doctum.
PArcis divitiis, tibi nocendo,
Quid sit dignius, arbitror, docebis,
Postpones ubi te rudi metallo.
INcumbunt tibi tot viri, nec ullus
De tot Pontia comprimit: Virago es.
PRaepropero salve propere citus alite, Lector,
Iam clausi librum, tu tamen, ecce! legis.
HOc iuvat, hoc magnum est, toto mesole legentem,
Solum me libris pascere posse meis.
Hoc, nisi tu expertus, noli decidere, Lector,
Divitiis iacto ditius esse Midae.
PRorsum ignoscimus hunc tibi, Scioppe
Morbum; quo maledicis, et minaris
Longis omnia cornibus pericla,
Quamvis stramineo furore caecus,
Incepisti etenim a tuo pudore.
STertenteis necat inciens voluptas,
Let halis cui somnus est, quid est mors?
NIl incendia praeter, atque pugnas,
Regnorum excidia, urbium ruinas,
Undanteis fluvios, Cruoris imbres,
Casus siderum, et ignium volatus,
Et stridentia nubium duella,
Et quicquid furit impiis periclis,
Narras Pontice: quid piacla tanta
Portendant, ego, Pontice, explicabo.
Latrantem tibi Panticem minantur.
PArva tibi nostri munuscula mittimus horti.
Scis quam magna putem? praemia tanta nega.
BEllissime omnium ille dixit in vitam
Eam fritillo tesserisque qui aequavit.
Mulier fritillum est, tesseras viripraestant,
Horum profecto vita vortitur causa.
Et ut fritilla plera non habent fundum,
Ita nullae mulier fundum habere confessa est.
Ut tesserae persaepe, dum cadunt, rumpunt,
Vel prorsus amittuntur, hoc modo prorsus
Etiam viriles saepe tesserae peccant.
HOrresco referens tuum Magistri
Tantum prodigium, Orbili, cacasti
In nasum nate propria magister.
NEscis me, puto, casta tu, Priapum,
Seu scis, seu simulas, utrimque sentis.
QUaedam me esse Deum negat Puella.
Cum sit Sidere sub meo creata.
QUi fuerat calamus vecordi poena tyranno,
Hic idem ultricem te, mera Suada, necat.
Hoste iuvat caeso sua transdare viscera ferrum,
Nullius aequarunt sceptra meum calamum.
URinti candide, pol puto esse dudum
Factum nil tibi quod mei tributum est.
Istuc te rogo, si dein libellos
Condendos Epigram matum putabis.
Ne totis Elegos canas libellis;
Angustae putet hoc iocositatis
Si quis cetera nil sapit supinum,
In chorda tamen unica senescit,
Hoc vestris ego dictito libellis
Urinti candide, tu deinde nostris
Si quid non placet, explica; placebunt
Emendare ubi siveris libellos.
CUi scobs sanguinis est vicem, Scioppe,
Cui pro salsa anima est nate e Catonis
Immanis crepitus. Cui cerebrum
Stercus vulturis arbitramur esse,
Fungum in pectore cui vicem esse cordis,
Dic qua sis ratione rex furentum?
DIspliceant tibi ne forsan mea carmina, Lector,
Auctori noris displicuisse suo.
CUncta docent flammis et pugnant interituras,
Ut inde stoi pene delirent senes.
O superi, quib us est caeli data cura, cavete
Incendiarios, meros ignes spuunt.
PArs rasa est, pars comta tuae, pars eruta, barbae,
Tot vestes, vestes quod tibi sunt, cupiam.
RIdentem quoties vides Ripinam,
Phoenicem puto mortuum, Sabine.
AGnoscunt quaedam tactas sese esse puellae
Victoris VigilI carminibus lepidis.
Ipse tamen nescit; quod si quae credere non vult,
Ecce manus decies abluit ille suas.
NOn vis credere te mihi, Sabella,
Ut credas, mihi credo peier andum.
PIstrinum, Fere, nominari et esse
Concedis socium tuum catervam.
O Collegia quanta asellit atum!
SAne sunt Asini, Ferine, quod tu
Concedis, socii: Molam sed illos
Non est vertere, ni simul vigenteis
Evertant Populosve Principesve.
FRons ubi, Clare, tua est kcuitanta mole laboras?
Imo ubi tu, Clare es? neutrum ego conspicio.
PRocul a libellis carmen aridum scribo,
Cum succiplena redierit domum Musa,
Tibi indicabo, tamdiu vaces, Lector.
Negas? iocaris. Imo per iocum fallis.
MAgnanimi manes iuvenis, queis Patria nata est,
Ne sursum ingenteis oculos attollite; Caelum est
Inferni via rupta lacus. Prior Hercule magno,
Trans Erebum superos Romaepetit igneus Hector.
Patria, diique valete, salus mors nostra Deorum est,
Nemo umquam Stygias tetigit pretiosior umbras,
Roma ruens stetit, et cecidit vice, Curtius, orbis.
IMplevit Fatum Romae, Stygiamque paludem,
Hic regnum vere condidit Italiae.
PRimus Belgarum iuvenum vexilla FruterI
Erexit, libris unde medela, Lepor.
Ingenio certe primum studioque fuisse
Naufragii magniparva tabella probat.
Hanc quoque livoris lacerandam saepius astu,
Eripuit Dusae conscia nobilitas.
Macte animi, divine puer, tibi carmine nostro
Immortale volat Fama parare decus.
TE quoque Graiorum felix medicina Poetis,
Ante diem propera forfice Parca metit.
Vive tamen meritis; si non est corpore toto,
Grandaevus magno pectore Nestor eris.
DUsa decus iuvenum, Veneris formosus Ocellus,
Aglaiae pullus, delicium Euphrosinae.
Cur perit ante diem? Patrem superare volebat,
Virtute invictum quem statuere Dii.
GErmani flos ingenii, rectissimus alta
Indole iudicio plus, Gulielme, sene,
Ecquid habes fati quod ponas munia contra?
Explesti centum aeate senes iuvenis.
GEmmantem dictis asinum deduxit ad aurum
Denuo eum unde aevi exstruser at invidia.
Invidiam magni dum non fert Colvius ausi
Madauraeperiit, non sua, fata Sophi.
FRancia quo pridem laeta hospite gaudia duxit,
Germana te exsul macto salute Vigil.
Exsulium miraris? at hoc in flere iuventae
Desidia victum, suspicor esse domi.
NOn mirum tibi, Lips, dolere dentes,
Cui sit lingua novacula expolita.
LEctor, non tibi tam volo probari,
Quantum Grammaticis volo improbari.
Fallax regula ducta de magistris
Mendico stuprat ambitu potentum
Heroum ingenia, et Saleis retundit.
Quisquis volt homini placere; summa
Optet Grammatico ante displicere.
Quicquid vita habet utile et salubre
Vero Gram matico cicuta vera est.
QUi Solem anticipant somno, noctem ebrietate,
Hos ego legitimos exsecror Antipodas.
PEndentes fatis, mendicanteisque alienis,
Ignor ant propriae qui male sortis iter.
Infelicem hominum turbam, sine mente domoque
Errantem ignotis undique numinibus.
Consulere insipidum est; istac quod discere norma
O adulescentum, credula turba, potes.
Prospera si dicunt falluntque; miserrimus illo es
Frustra exspectando quod cadis ante diem.
Asperasi dicunt falluntque, miferrimus illo es,
Citra rem quod atrox te timor excruciat.
Vera ubi praedicent atque aspera, iam miser illo es
Quod vativ vim animo gnarure praecipias.
Vera ubi praedicent et prospera, depascendum est
Spe fati quam dat regula, laetitiam.
Dum que bona exspectas subrepent aspera longo
Tempore, quod spem inter remque, locant superi.
QUos docuisse decebat, eos seducitis, in vos,
Estis, Theologi, nempe mathaeologi.
FUere quondam saecla, queis fuit Virtus,
Achillis hodie nil valet, vafri cuncta
Ulyssei persona; quisquis Heroum
Gestare clypeos, armaque acria affectat
Vulpina ducat pectora; et Leoninos
Vultus supina simiae exterat larva.
Non praemia hodie, quippe praemium, Virtus
Sibipte sola est, sed calumniae adfectat
Fugam potentis. Quisquis inter agnatas
Acies stetit, timere militem arcana
Odia suorum est, nil opus feros hostes.
Praevaicatur saeculo, sapit quisquis.
Furit omnis ordo, ne Poeticum dicas,
Inprivilegia orbis ingruit Vatum.
Et nos miselli, quid sit utile et sanctum,
Libris sepulti disputamus in magnis?
Sanctum profanum est, utile utile est ventri,
Avarum honestum, sanguinis sitis Virtus,
Crudelitas est innocentia, stuprum
Est castitatis norma; ceteris parco.
Quia absque culpa, nec queunt recenseri.
Quacumque fulgur luminis oculi mittunt,
Videre neminem est amare Virtutem.
Sta Vigil, et acre fulmen igneae mentis
Oppone saeclo, sola si domi Virtus
Tecum latebit, non tamen perit tota.
Communis error maximum decus spondet,
Si contra eundum solus ipse censebis.
Caeci in tenebris mille luridis palent,
Sophiae Lucerna tramitem tibi ostendit.
Audere contra saeculifugam immotum
Statum tenere laudum adorea est princeps.
CUm sene quae puero nupta es, Lecania, quam te
Malle puto ambobus quod viret in medio.
Sed iuvenis nervi non est honor, optima, valde
Vulgaris, raro hunc dant iuveni superi.
Ergo illo periisse tuos, Lecania, Lectos
Crede, quod heic rebus nomina sunt propria.
ULcisci si quis volt saecula, sic opus ille
Scribat, uti vivunt saecula, non aliter.
Obscaenos si quis rabido notat ore notanteis,
Eradicatis huic opus est vitiis.
LOngis astra logis, et fati conscia signa
Sollicitans, in te, perfide, quando redis?
Te disce ex astris; si te scis, cetera Mundi
Dedisce, in te uno iam periisse tuum est.
FElix, Balthasar, omnibus diebus
Queis vixit Vigil innocenter albo
Tecum pectore, Leucori in diserta.
Post grande spatium suum salutat
Unum temporis impotem sodalem.
O Lux candida singula atque cuncta
Tecum quae mihi, Balthasar, iocanti
Olim praeteriit: Quid actites tu
Ignorabile prorsus est sodali,
Ipsus quid faciatve desinatve,
Ipso notius est tibi Poeta.
Nam de pectore quod suo, nec ipse
Semper scit quid agat, tuo lepori
Servit quottidie, et tuam figuram
Expressam gerit intimis medullis.
O suavissime Balthasar meorum,
Quam tecum iuvet esse, si voluntas
Fatorum foret; ElysI in viretis
Istud temporis actitasse credo,
Defluxit mihi quod tibique quondam
Iunctis unanimi lepore vitae.
Nunc felix mihi vita nunc beata
Censetur, super invidos furores,
Cum pars optima vix acutioris
Regressum subeat secuta mentis.
O suavissime Balthasar, meorum,
Tune umquam nitidi tui sodalis
Gratos versiculos manu tenebis?
Atque ad basia protinus movebis?
Et Soles niveos, recogitabis
Luces purpureas, dies beatos,
Felices simul et simul beatos,
Queis nos iunxit amore prisca Virtus?
O Solem niveum! o diem beatum!
O lucem super imvidos honoram,
Istos versiculos tui sodalis
Qua post tempora tanta conspicatus
Et laetaberis, et salute multa
Victorem dabis esse muneratum!
Istam vivere me iuvabit in spem.
Istac spesine mortuus putabor.
FOrtuna et virtus quo certavere theatro,
Exhibet hoc magnipagina culta Sophi.
CArina quo volare per fretum Remo
Apollinis probatur, inclitum nomen,
Sacer Georgi, avere te iubet Victor.
Summque numen, et suae Deum Fame.
Mihi iuventa, flore picta lucenti,
Virum per ora ducit igneum lumen
Uti iocosa per ioca, et leveis risus,
Salemque candidum, integrosque per lusus
Perire dictitetur arrogans secta
Tenebrionum, in alta qui virum saecla
Et eruditione principum technas
Sacrosque muginantur impetus caeci.
Sed ista nostra dicta, quamlibet denso
Lepore culta, aculeisque conferta,
Iuvenculi videntur esse ludentis,
Viri attrabenda pompa magna florentis
Nitorecuius, atque mole conspecta,
Retusa cesset impiae luis pestis:
Modo aetheris per alta quae volans septa
Adurit astra stammei veneni vi.
Libensque tollat omne, quod Deum est germen,
Suique monstrat aetheris facem Mundo,
Librosque condit, undi res Vetustatis,
Adesa prorsus impetu trucis saecli,
Suos potita rursus Entheos cursus
Resumat arma Barbaros duces contra.
Ades beate Reme, te ducem contra
Duces sequemur efferostrucis sectae.
Tibi gerenda sunt superba vexilla,
Quibus vetusta surgat aevitas caelo
Recentioris impudica vis nasi
Domi latere, non in alma prodire
Apollinis velit queatque fulgetra.
Carina nunc in aequor exeat Famae
Vetustioris elegantiae; Vela
Casaubono regente, regna defuncti
Cui dedere Litteraria Scalae
Boni catique, nec viri minus docti
Gruyteri tenere nobilis proram
Lepor canetur: alter huius Europae
Ocellus, ille, Ritter husius puppim.
Georgio regente Remio remos.
Beate amice, te beatus auctore,
Amiciore quem foves, scio, affectu,
Vigil triumfo, Barbari cadunt mores.
VIrtutis facies non est imitabilis ulla,
Exemplo nisi quae ponitur orta bono.
Scilicet ipsa omnis non est inventio vitae,
Est imitari illam saepe laboris opus.
Ergo velut speculo vivae depicta figurae
Essigies, speculum si valet, illa valet.
Unde sui vultus descriptum discere quisque
Autographum, dum se non videt, auctor habet.
Emendare malum, sed confirmare decoum,
Oppositis radiis laevis imago docet.
Prorsus ea ratione diserta scrinia Pluti
Inspicimus, quibus est mens operata Deo.
Heic genero sarum florent incendia mentium,
Virtutisque sacris ignibus ardet honos.
Effigie si quis tetra spurcabilis errat,
Ad speculum emendet, quaeplacuisse negat.
Effigie si quis pulchra spectabilis ardet,
Exemplo firmet Regia dona Ducum.
Adde quod armatae comes est pacata Minerva,
Et calamum mutat casside, et armalibris.
Bellica nam virtus sapienti examine pendet,
Factaque castigat Martia, sancta Venus.
TErrarum scelus esse se libello
Ultum Euphormio iactat; idque acerbe.
Terrarum scelus ultus est acerbe,
Ultum qui dedit ignibus libellum.
NEaera flos tenerrime omnium, et Rosa
Hyblaeo in aequore omnium
Lepore prima, cuius aureis Charis
Secunda Gratiis favet,
Venus venusta cuius osculo insidet,
Cachinnulis Lubentia.
Vigil Poeta, n='ii iuvenculi
Amicus omnium optimus,
Caduca fata dum moratus est humo
Iuvenculus tenerrimus,
Neaerate salutat, atque lacrimis
Dare imperat modum gravem.
An ille qui petivit ElysI choros,
Potente mente numinis,
Reverti ad ista sacra vostra, flebili
Adactus impetu, velit?
Nec ille nempe, nec reverti eum placet
Iis, amare qui canunt.
Enim ille diis probatus, et diis semel
Receptus in sacrum ordinem,
Caduca cuncta nullius cici aestimat,
Vacatve gaudiis suis.
Tamen, Neaera, quin leporis improbi
Memor siet, nihil nego.
Amabat ille te, utisque Gratiis
Erat velunus aptior.
Sed ille me, suprema per, sua manu
Notata dicta, in omnibus
Suum tenere iussit ut meum locum,
Neaera, te Vigil pete,
Meamque vincicare iure ventito,
Volens veni in meam manum.
Procus nec ipse Bartbio meo minus
Habebor esse Nobilis.
Anacreonte quamlibet procul lepor
Meus recedat illius.
Vigil Poeta, per duellis omnibus
Malis, bonisque deditus,
Neaera te ambit, omnibus prior procis
Lepore, Gratia, Manu,
Eum si am are nomine abnuis suo
Amare n='ii voles.
Et ipse nomen eius, ut suum sibi
Adoptat, optimo modo.
Ita abnuens quoque illum am abis, et proci
Volens migr abis in manum.
INdicta nobis maxima est necessitas
Bene faciendi, Iudicis qui maximi
Et omnia intuentis ante lumina
Versamur omnes. Cogitemus hoc modo.
CUras inanes, perperamque mordaces,
Evisceremus exigendo per vitam.
Nam vita si quid sit, sciemus, extemplo
Ratione vitae, quid siet refutandum
Ut et ferendum, consequemur argute.
Est Umbra vita, Sonus, Omago, Pulvisclus,
Fumus, Cinisque, Transitusque, Ventusque,
Fluctus, Procella, Radius, Ardor, aut Frigus.
Curulis aetas transit unico in puncto,
Quamque illa fuerit longa, cum fuit, nescit
Cui fuit. Opaca fuscat ut diem nubes
Illuminatque denuo nitor Solis:
Sic fuga supinae Sortis omnia abducit
Nebulis, dieque comit integr a rursus.
Nemo beatus tam fuit, colens vitam,
Quin miser ab aliqua parte fuerit erroris.
Namque error ipsa est vita; longior, quo ipsa
Se longiore extendit ambitu retro.
Vitae quod instat Timor id omne funestat,
Quod praeterivit hoc habetur insigne.
O Cura cuius gratia necas monstri
Tuum celentem! Vita maximi demum
Pretii putanda est nullius putans sese.
DE te plurima qui locutus essem,
Hoc poenae mihi, Clare, dictitavi,
Ad te plura uti cogerer referre.
Salve Clare, Tenebrio impudice,
Lurconum pater, Alpha combibonum,
LucilI Subulo, Premique-pullus,
Ingens criminibus sacris Theatrum,
Doctorum opprobrium salax virorum,
Postica nate nate de Lavernae,
Impurissime Schurra, faex Latronum,
Fetens Bambalio, putris Cyniscus,
Turpis bellua, nominisque versor,
Morum prostibulum, ruina Iuris,
Nil non, Clare, mali, nihilque recti.
Obscure, horride, teter, inquinate,
Istic de titulis tuis minores
Narravi tibi; postmodo reponam
Maiores quoque, nunc boni aestimato
Quos valde properans tibi enotavi.
Unum sednequeo inde praeterire,
Indoctissime grammatum magister.
UNum adeo nomen novi, quod nesciat inter
Innumer a includi Grammaticum canone.
Quaeris id? est SAPIENS. qui declinaverit istud,
Audiet hoc ipso nomine Grammaticus.
OMnia cum dixi, nondum te, Scaliger, apta
Dixi. In te dicto dicere cuncta queo.
INvictus Pater est. Sed tu vicisse parentem
Diceris, haec solo Laurea digna Deo est.
ADflicta curis mens mea haud vulgaribus
Unum istud extra vulgi habet fortunia,
Quod rebus in furentibus iocis queat
Vacare secum. Donec in caelo nitens
Phoebi corona volvet immensum diem,
Humana donec natio terram incolet,
Commune nobis gaudium Felicitas
Mundi datur a est. Priva si fata absono
Quatient tumultu; publicabim us mala
Privata, publico ut fruamur gaudio.
Necessit as deesse multa si iubet,
Mihi me deesse nulla coget Hercule.
Intra me habebo gaudii causam mei,
Qui mihi meorum exscindet arbitrium malum,
Me perimet ipsum. Casus et Sors aspera
Eos fatigent literas qui nesciunt.
Hoc educatus ipse succrevi modo,
Vulgare ne quid sentiam, spirem auto loquar,
Fortuna me nec deicit, nec elevat,
Statu potente semper insistam mihi.
Ridente fato, turbidi procul metus,
Plor ante eodem, somnium spei procul
Nidificat a me. Mente constans nobili
In astra tendo verticem, et iuxta Dei
Participo Numen. Quisquis erigit caput
Arbitrio Fortunae; eum illa deprimat,
Premente qui submittit asper a latus
Is elevetur, poena sic poenam premat.
Sigaudio moder abere, inclitus statu
Semper manebis prospero: Aura quem levat,
Hunc Aur a rursum deicit: Sortis faber
Sibi quisque privae est. dura dedignor pati;
Ut fero futura sortis est facies meae,
Spernam dolere; Vulgus extr a litteras
Quatiat querelis mollitudinem suam.
Constantiae sum Mysta, nil mecum tibi est
Ventosa domina semper instabilis rotae.
Dei Sacerdos, Numinis plenus mei,
Ieiuna calco Flamina invidiae aridae.
Mihi me probare, conscientiam meam
Servare castam, nil mihi remittere,
Cuncta imputare, vota cuncta sunt mihi.
Dis esse nolo; pauper haud umquam fui
Nec sum futurus. Quippe vaturae mihi
Satis est quod est satis, adfluant hostes mei
Opibus nefandis; fomite omnis impii
Ausi. Deorum amicius appeto Deos.
SErvit per totum facunde, Tarentius annum
Vix uno iuris qui sui, Ovvene, die est.
VIctor facete, cum recesseris solo,
Tuumque nomen marmor ossibus supra
Volitabit albis, cinere cum Vigil levi
Gravitatis istuc Os decorum carmine
Mutabis, et sepulcra vix noscet tua
Quae modo vigentis, Fama, adorat indolem
Aliquidne censes te recepturum lucri
Ab hoc labore quem iocando concoquis?
Cum Fata lumen clauserint semel tibi,
Super ossa nomen innatabit frovolum?
Harmonia corpus cum resolverit sua
Vegetaeque mentis adierit Deos vigor,
Nomen superstes an futurum tibi putas?
Quod si futurum maxime concesserim,
Ad te quid inde Gloriae aut Lucri dein
Pertinget, inter vetera qui vocabula
Oblivionis caecum iniveris specum?
An tuba Poetam laudis excibit solo
Blattaeque pastum clara subducet suum,
Qui nihil habere, nil quoque esse iam queas,
Post fata famae ut surdus intersis tuae?
O Caecitatis quanta vis mortalium est
Atque inter illos sapere qui soli putant!
Felix profecto quisquis in tenebris suis
Cursum beata mente transmisit domi.
Vulgaris aura plausibus cuinihil
Dempsit dolosis, ipse sed dominus suae
Vitae, per annos tutus incedit graves
Expers timoris, gaudii spreter levis.
Iucunda cui sunt otia, ingenua placet
Laeto Voluptas, Ille non tumidas procul
Adorat aulas, mente securus gravi
Sibi principatum vindicat mundi sui.
Quae lauta multi dictitant, ille omnia
Numquam cupivit, nec potitus abnuens.
Sibi notus uni, ceteris incognitus,
Divum beatos vivit in terris dies,
O Vigil inepte, quibus ineptiis vacas?
Contemne tamdem Gloriam Famae irritam,
Vigilando, agendo, vita transit alteri,
Ignotus hospes ipse te interim fugis.
Incumbe porro menti et animo propriis,
Satis disertus es ipse si places tibi,
Noli alta regnis ceptra frivolae tui
Offerre Famae: Fama fumus est fugax,
Brevis umbra, Sonitus, Aura, foliorum tremor,
Fluctusque ponti. Quisquis inscendit heri,
Hodie pudendo fine decidit procul,
Hodie elevatus, deprimetur crastino.
Perendie subsidet ille qui Rotam
Cras altam habebit. Fama talis vortitur.
AEternitatem somniant multi arduam,
Sed stolida turba est. Vita quae vitae datur
Ea vita sola est; charta non potest cui
Dare, fata quod negare voluerunt Deum.
Et posterorum quisquis attinget dies,
Non erit, ubi esse somnio credet suo.
Nam qui futurus est, modo esse non potest,
Modo esse qui volt, non sutur us postea est
Postquam esse desiit. Negari non potest.
Sanguibiba Musa, peior atra hirudine,
Viventium populatur exstanteis opes
Vana futurae spe premens Famae viros.
PLurima Putschiadae miratur Fama, Deisque
Invidiam propero funere multa facit.
Putschius at nobis cum ceter a nobilis esset,
Hoc immortalis, tam cito quod perit, est.
FLos Equitum Saxo, Prisce flos unice salve
Doctrinae, magnis aemula Fama viris.
Ante diem nisi moris propera te falce tulisset,
Vita sed est duplex tollier ante diem.
INgenii fervor si concessisset in aestum,
Deque aestu factus esset abinde calor.
Deque calore dein, Palmeri candide, vobis
Temperies, esset Palma tua ingenii.
Omnia quae nobis interpolavit acerba,
Dum propera secuit te fera Parca manu.
Tu tamen ingenii tanta aeternabis in herba,
Multorum fructus tangere quam nequeunt.
IMpar sis quam vis magno congressus Acbilli,
Invidit tamen hoc Livida Morta decus.
Illo tu maior nobis, quod scribere nisus
Occidis, in vitae Laudibus est obitus.
MAlum cum tulerat Diona magnum,
Malebat duo, quamlibet minora.
QUaeritis Heroa Pathicus quid morte patr arit?
Invidiam vitae Salvius enecuit.
TAmdem bellua centiceps peribit,
Sed vivet tamen illa, te legente.
Triginta nitidos vides libellos?
Toto tempore deinde seriandum est
Vitae, sit brevis illa, vel sit ampla,
Cui, laevi puero decem bis annis,
Dant ter mille Ioci rudem Leporum.
Nam tot sunt tibi ter decem in libellis
Victoris VigilI, boni Poetae,
Sexaginta Epigr ammatis racisis.
In se scribere quae decet Poetam,
Sed Victor, VigilI Neops, omisit.
Addes tu, bone Lector, et iocando
Ulcisceris am abilem architectum
Ter mille, ut decet et iuvat, Iocorum.
LInguas quod sibi Baebianus esse,
Queis possit variis loqui figuris,
Proclamat bene quindecim: Figura est
Linguarum puto non minus duarum.
TE, qui nomine nobilis SerarI
Tantum Scaligeris nocere credis,
Totis vix memini notare libris
Triginta semel aut bis: o Serari
Contemnas Pueros: meridiamur
Cum quid Loiolae hactenus sacramus.
Instat tempus, habere cum libellos
Possitis gravido furore dignos.
Nunc praeludimus in ioco et lepore,
Teque istu8c lepide satis monemus:
Inter nos fuit hactenus iocatum,
Si conaberis inde belluari,
Hoc praecone tibi renunciamus
Inter dissimiles malos Amores.
MAximus est liber hic quia et ultimus. o bone Lector,
Quam bene librorum maximus est minimus!
VEla quid in laudes vestras compescat eunti
Quaeris, o eximiorum optime, Casaubone?
Cum superis bene qui faciendo certat, habere
Immortalem Operum testem opus Auctor ha
NOn aedepol, Scioppe, quod velim tibi
Bene, ista laudibus tuis
Devoveo carmina, et Leporibus novis
Frontem rubore tibi induo.
Sed quod pudere te mihi intersit, quia
Perire te votum omnium est.
DUm matrem exercet, propria est in matre sepultus,
Numquam te natum, rustice, credideris.
TEllurem domui dum vixi, Rusticus; illae
Dum sepelit rursum me peperisse putat.
VUlneribus vixi; quo sim concisus, et unde
Quaeritis? hoc virtus vulneris instar habet.
IGnoti tibi forsitan, Baville,
Tot te rupimus usque adhuc iocosis
Lascivi sine fine, Cantilenis.
Tu me ulcisci avide volens, ut horum
Nullo carmine te deinde rumpam,
Lauru saltim habili mihi minator.
Illius nam ubi videro vel umbram,
Elinguis subito, Baville, fiam.
MUlto plurima, Sange, lusitavi
Tecum, ter decem in aureis libellis.
Vel si auro pretiosius quid ipso est,
Istoc est honor esse te in sepulcro.
Sed tu ignosce tibi, Ferine Sanga,
Est aurum quoque plumbeum in sepulero.
OBscurissime Clare, quo Sodale
Turgescit vitreo furore Sanga,
Angendis modo fratribus relictus.
Te cum luce tua valere tamdem
Et densis nebulis pedem emovere.
Praetoris vice fervidi iubemus.
Istuc queis rationibus, requiris?
Libris imminet um bilicus istis.
EXtremis decies ter in libellis
Omneis ex animo saluto amicos,
Tu quisis Coryphaeus inter omnes,
Bis salve mihi, furcifer Scioppe,
Ut possis semel interire recte.
Istuc si facis, es bonus, Scioppe.
CUm traherent longi serum Colofona libelli,
Et tam dem in summo fine nataret opus:
Adscribenda tuo quaedam pro nomine duxi,
Orans antiqua ut constet amicitia.
Neve meum posses seros oblitus in annos
Ingenium numeris non celebr are tuis.
Orbiliana Charis; quam qui non laudat amice,
Revera excessit Gramm aticos Canonas.
CUm naso mihi quid tuo, requiris,
Tot sit vel fuerit libris, magister?
Nil, prorsus, puto. Nam tibinec hilum
Cum tanto fuit uspiam Sophista.
INiuriosius nihil tuo quisquam
Reperire naso quit, Magister argute,
Qui clam at usque sed auribus caret semper.
VEntidio genitus, Crassos quid, Tucca, minaris,
Et frustra incendis fronte supercilium?
Fata licet nato malint tibi parcere bella,
Aut etiam claris inserere ordinibus.
Deprensum in magno transibunt nomine; velcum
Exemplum cupitent ponere, deicient.
QUi cunctis pateo palam puellis,
Quid tecti mediter rogas, Priapus?
Omneis haec tibi conteget priores,
Omneis haec tibi deteget futuras.
Proh dii, copia quanta mentularum
Isto sub mihi fascino sepulta est!
ANtisapus contra sapit omnia: si bene sentis,
Omnibus hunc prorsus sensibus eicies.
OCtogesimus ultimi libelli
Lectorem, Lepor, ultimum salutat.
Si salvere tibi vacat tot annis,
Ter millesimus hic repente fies.
HActenus in patria lusit Vigil arduus acta,
Et Latiis vicit Barbariem numeris.
Hinc venit ad Gallos, ParisIque volubilis urbem,
Maiori versans digna supercilio.
Non quod ibiputet Ausoniae plus esse loquelae,
Quam dent Germani corcula blanda Soli.
Sed quia Causabonum sibi Gallia vindicat. Ille
Est ubi, Roma vetus esse putatur ibi.
IAmbi Poeta, quale nec Flacci melos
Lyra dedicavit ad Patrimam virginem,
Cadaverosam quod Scioppii cutem
Numeris superbis, tortilique carmine
Deum propago sola quod meret, quatis!
Eo hercle, Baudi, nomine assurgat tibi
Modimperator altus Ausoniae lyrae.
Nam scire se demittere, atque in tempore
Malos sagaci fulminis vi ulciscier,
Supra Poetam est, si quis attonita manu
Phoebea pulsat ebora divinae fidis.
Sic fulmen acre torferit quivis Deus,
Vel diva quaeque: Iuppiter solus potest
Flagrante flamma scelera mundi vincere.
CUm puer ardenteis ardens transcerneret undas,
Creseeret et nullo se redam ante furor.
Ah saltim sinos, dixit pulcherrime, recte
Odisses, de istis nil quereremur aquis.
At quia nec redamas, atque oscula reddis ab unda,
Et propior iungis cum propiore manum.
Nec tamen infelix mihi copia praestat amorem,
Nec bene quod doleam cum peream, invenio.
TOrtis barbara sensibus Sophista
Mulgens carmina, vincla, Syllogismes;
Pro lacte eruit ubere e canino,
Ipsum, quo decet interire, fumum.
DIS CUR SUM dicit quo disputat, AElius, an sit
Sensib us in nostris regula, quaeque bona.
SIDISCURRENDO stabiles dabis, optime, sensus,
Quale sedendo dabis prodigium! hoc metuo.
GAllorum Regem deiecit Gallica proles,
Denata est vere Gallia magna sibi.
HEinsi candide, Principis Poetae
Cui dant saecula nomen invidendum.
Infelix Epigrammatum Poeta
Felicem iubet esse te: Quid olli
Respondes? Cave Principem Poetam.
FOrma tua est Cestos Veneris, Tarpeia triumfas
Numina quo, et facie Martia signa premis.
Ut Libys in sola moritur Basiliscus arena,
Vi propria postquam saecla ferum enecuit.
Sic Basilisca suo tandem est enecta veneno,
Postquam deposuit tot, Cleopatra, duces.
LIbrum elaudere te sine, o diserte
Urinti, res gravida est gravipericlo;
Quare ter decem amabiles libelli
In finem tibi, salveas, iubebunt;
Ne forte incit us impotente bile
In caudam caput ingeras superbam.
ASomnoq voties expergiscetur Ofellus,
Continuis centum versibus Arma canet.
Inde dies totos sine mente et carmine torpet,
Sic vir es, Arma tace; dic, aliquando, virum.
QUicquid erit nostrae, siquid modo, maxime, Famae,
Debebit vates hoc tibi Posteritas.
Abditus et trepidus tenebrosa in nocte latebam,
Nec numeris poteram credere verba tuis.
Tu VigilI numeros peperisti rite favendo,
Cum tu laudares ipse habui ingenium.
Postidea cum te peregre liquisse profectum,
Et numeris sensi multa deesse meis.
Tu nostrae mens es, tu Pallas dia Camenae,
Exsanguis sine te sit Vigil, umbra sua.
HEnricus obiens quicquid Europae salus
Longis potitum reposuerat in proeliis
Turbavit omne, rem profudit omnium.
O parricida quantus, o qualis latro
Commune acerba generis humani bonum
Sica trucidans. Nulla poena tam fera
Excogitari poterit, attingat scelus
Quae tale crucibus, et dolore stridulo.
Mors ipsa tale fugiat aeternum nefas,
Quaepoena facti est grandis humam; omnia
Humana scelera caesus exstinguit manu
Galli nefanda Gallus Henricus, cui
Europa dudum Sceptra porrexit sua,
Regemque cupiat, quisquis e Truca manu
Volt liberatam conspicari patriam.
UMbram laudibus efferens politis
Instar Solis, amabilis Dousa,
Scriptorum ingenia Entheorum obumbras.
MIlia tot scripsi; tribus haereo lector in istis.
Scis quare? in libris ultima prima volo.
QUod tecum ioca multa puter, Scorpisce, locutus
Triginta in libris, non ego diffiteor.
Nec quod sim poena vegrandi dignus ob istud,
Dissimile usque adeo, non fero, colloquium.
Sed tamen idcirco puniri nolo; nec ullum
Vindicias in me ius dabit horribiles.
Ipsa voluptatis mulctavit poena iocantem,
Horarum quinis milibus, hoc nimium est!
NE te suspendas, vel quam prius, o Bavile, audi,
Horribilem dictu mirifice Historiam.
Ore taces patulo? dictisque famelicus istis
Dentem aperis? VigilI per dita cena libro est.
NAute Lector, expedita persona,
In quam iocosos blatterat Vigil versus,
Tibi missionem Victor hoc dat inpacto,
Probes iocosa scripta Vigilis arguti,
Vel si palatum nil opima tuceta
Tuum morantur, Bluffiique Sangaeque,
Scioppiique, Robilique, Bonarscrique
AEternitati, missionis, intersis
Spe penitus orba. Victor hoc modo vincet.
LEpore docto, Nobilique, salsoque,
Finem notandi Barbaros Vigil mores
Hic facio tamdem: Te, Superba Regina
Ab aevitate sceptra quae tibi Rerum
Omni reservas, usque saeculo a summe
Ad ima regna Temporis perennantis,
Tibique semper im minens, tues fastus
Nescire docta, donec undique insumas.
Te veneror, a candore nobilem vestro
Radium potente mente lucis exposco.
Serenitate de tui enthei Solis
Haec scripta facili lumine asser as vitae.
Sunt multa vatum genera, quae pari vote
Ambire veniant hoc, quod ambio Victor,
Tu non tumore iudices Decus vano
Meritis superbus vult Poeta censeri.
Paucis patrata gloria illa cantando est,
Oculum ut potentem posteri velint aevi
Ultro invocare iudicis vicem stricti.
Sapientia iocis vindicat sibi ex istis
Potiora longe nomina, et bonam partem.
Tu non sonantis verba Carminis pende,
Sed involucris abditum catis Numen.
Persona ficta est, sed Lepore contecto
Sua sentit ulcera tangier latro incestus.
Haec scripsit ille, dum fuit Vigil, sacrae
Florem iuventae punicantis impendens
Sacris Camenis. hisque rite descriptis,
Abivit ille, quo vocantur exacta
AEtate cuncti; tu precare Victori
AEterna, Lector, gaudia, ille quae cunctis
Precatur absens: Frigidae locum tumbae
Famae coronet aureo Favor serto.
Hic otiatur atque desidet longum
Membris venustus, nobilis domo Vates.
Cui otiari morbus exstitit vivo,
In morte nil nisi otium sua accusat.
FINIS.