Non nesciunt puellae,
Me non nisi una amare.
Quid ergo te fatigat?
Edic Poeta verax.
Dicam Poeta verax.
Uni lupum relinquunt
Ludo fruuntur omneis,
Ludo fruuntur omneis,
Uni lupum relinquunt?
Vulpeculas sagaces!
Cum Lipsio perisse
Canunt Latina dicta,
Cum Caesaris Monarchae
Doctrina a filio una
Perhibetur interisse.
Vivunt tamen Poetae,
Taubmanus, Heinsiusque.
Gruterus, et Siberus
Et instar omnium omni
Unus futurus aevo
Antiquitatis altae
Prope, Baudius, Tetrarchas.
Cum Lipsio Monarchae
Quod Caesaris docebat
Genio volente, natus,
Taubmanus Heinsiusque,
Gruterus, et Siberus,
et Baudius vigebunt,
Amabilem Rosillum,
Anacreonte molli
Suaevissime canentem,
Fortunae iungat istis
Cum forte lusitabit.
Nam serio Poetam
Adhuc negat Rosillus,
Molitur ille quiddam.
Sed magna mussitadum [Reg: mussitandum] est,
Digitum Angerona monstrat.
Iambum, Iambum, Iambum
Habemus, o puellae,
Nisi Anaecreonte voltis
Colludere elegante,
Iambus, o puellae,
Plorare vos volentes
Iam ludere, haud valentes
Plorare coget. Ah me,
Sacer est Iambus ales!
Cavete delicatae,
Quantum potest, puellae
Colludite eleganter,
Ad Anacreontis oestrum:
Cavete Iambum, Iambum
Cavete, io puellae.
Hymen proterve lusu,
Roseam facem coruscans,
Ad nuptias sodalis
Lenis mei venito.
Hymen Deum voluptas,
Qui tristibus puellas
Custodiis resolvis,
Et aureo puello
Das auream puellam,
Hymen, hominum voluptas.
Te tibia incinente
Fugit molesta cura,
Arrepit ad puellam
Audaculus puellus
Et nuptias petito
Utrique fine mactat.
Sine te Diona muta est,
Sine te Diona pallet,
Ferina saecla [Orig: secla] vivunt
Sine te rudeis amandi,
Columbulae et columbi
Columbuli et columbae.
Veneris pudice limes,
Cupidinis magister,
O vinculum Leporum,
Perenni vivo Amore
Amata corcla nectens,
Scindenda nec Iovi ipsi.
Cum vita nocte caeca
Hominum lateret, et Fors.
Conubiis praeesset,
Non regula ulla, lexve;
Palaret hinc et inde
Puella Cum puello.
Hymen misertus isti
Medicum dedit labori,
Erratileisque taedas,
Libidinemque foedam
Compescuit, maritae
Coniunctionis astu.
Nunc pusio et puella
Animis, Lepore, forma,
Genere, indele, atque opum vi,
Pares iugum sub unum
Correpere expetunt, nec
Resolvere istud umquam.
Amata corcla Ephebi,
Et aureae puellae
Hymen pudice, necte.
At tu vagos amores
Pone, o ferox Ephebe,
Alia est diei huic lex.
Pudica virgo, quamvis
Experta numquam amorem es,
Tamen hunc ita ordiare,
Ut gnara postea non
Umquam potesse solvi
Semel bene implicatum.
Nunc lusitate pusi:
Concessa nunc Cupido est,
Nocteis diesque ludos
Stipate lusibus, nec
Subeat suavitati
Saties amara tantae.
Venusta Cypris hoc vos
Coagulo illigavit,
Sine morte deliganda
Nec copula ista quoi [Reg: cui] quam est,
Nec Amore porro quoi [Reg: cui] quam
Temeranda dissonanti.
Hymen proterve lusu,
Iam iam recede; non iam
Sunt sponsus atque sponsa;
Iam coniuges vocamus,
Modo coniuges, vocantur
Nunc uxor et maritus.
Modo uxor et maritus
Sunt fratris et sororis
Vocabulo notandi,
Huc fervidi Cupido
Tandem recedit aestus
In fratrem et in sororem,
Fraterculi maritus,
Fraterculae marita,
Sororculi maritus,
Sororculae marita
Nomen tenere gaudent,
Fit Charitas Diona.
Sic imus ad parenteis,
Uno parente nati,
Fratres meri, et sorores
Merae vocemur omneis,
Amor, Cupido, Lusis,
Sunt Charitatis ignes.
Varrone Cum erudito
Aerilius Gemellus
Scribant legantque multa,
Miraculum omne supra.
Ego interim osculabor
Bis millies puellam,
Bis millies puella
Ego interim osculata
Ter centiesque mille,
Ter milliesque centum
Dabo oscula et resumam.
Quae vita longiori iam
Varronis aut Rosilli
Fiat putare nolo.
Mea vita vita vera est,
Varronis umbra vitae est.
Antiquitatis altae
Scrutetur ille regna,
Et palleat legendo.
Amoris ipse regna
Semper nova expetendo
Semper nova eruendo
Senescere haud velim, sed
Medio hinc abire flore.
Puella nulla fida est,
Dic o iuventa tota,
Puella nulla fida est.
Credas ratem Noto albo,
Pelagoque ridibundo,
Animum cave puellae
Concredere eleganti.
Ludunt malis amantum,
Et qui dolet dolorem
Sacerrumum, hunc ocello
Clementiore donant,
Ut caeteri dolorem
Miseri parem aucupentur.
Non est amor profecto
Caecus, sed ipsi amantes,
Vecordia atque diro
Stupore lucis orbi.
Quicunque amare dextre
Gaudebit, ore nullam
Fateatur, aut colore.
Similis sed abnuenti
Spectet leves ocellos
Se forte captitanteis.
Ultro puella forti
Contemta cedit, et se
Sperni nevult Cupido,
Sed gloriam placendi
Redimit sereno Amore.
Quid torvius Gradivo est?
Formosius Lyaeo?
Apollinisque crine
Aptum magis Dionae?
Apollo Cum comanti
It vertice exsul; et Cum
Forma Lyaeus acri,
Solus placet Gradivus.
Potitus ipso Amore
Amara facta misce,
Pendere se si ab una
Puella sentit, exin
Es tantalus, sitire
Erit necesse longum,
Plena patente mensa.
Puella nulla fida est,
Si quae puella fida est,
Infida res profecto
Miro est modo fidelis.
Fidelitate quod vos
Deiecerim, o puellae,
Nisi peieratis omneis,
Soli mihi fideles
Debetis esse cunctae.
Cur istud, o Poeta?
Eritis mihi fideles
O nobileis puellae,
Ubi maxime infideles
Eritis mihi, puellae.
Nisi sit fidelis, hercle
Me nulla ludet umquam.
Sapiens amore victus
Bis stultus est, Neaera.
Ad regulam ille vinctum
Cupidinem alligabit,
Cui regula omnis unae est
Sine Regula urere omneis.
Licet superbus ante
Scazonte non iocoso,
Cum ventito ad Neaeram,
Anacreonte muto
Truce porticum figura.
Rigidu [Reg: Rigidum] omne, et omne duru [Reg: durum]
Mollissimum est amori,
Ut fulmen alta frangit
Humili nocere temnit.
Preme osculum, o Neaera,
Et ferream seram obde,
Et aeream catenam
Meo osculo, Neaera,
Obde, obde: quid, Neaera,
Premere osculum Poetae
Dubitas, nimis loquaci?
Tamen osculo e ligato
Ferro, aere, serpet ista
Amata Cantilena:
Tenui meam Neaeram.
Centum ioci atque lusus
Oculis meis renident;
Adversus assidens, te
Quoties, Neaera, cernam,
Ocelluli isti utrimque
Ut gestares, loquentur,
Tacentibus susurris.
Ut ferrea catena
Dispansus illiger, non
Tamen abstinere possim
Memor tui Leporis
Oculis ab osculandis,
Qui verbere eleganti
Mihi me occinunt iocantem.
Et illud, illud, illud,
Mihi oggerunt figura
Picta Lepore Apellis.
Moras nihil morare,
Quod ille et iste dete
Atrocia usque cantent,
Cici aestima, o Rosille.
Tecum bonum tibi omne est,
In pulveris cloaca
Sine commori Sophistas,
Tecum bonum tibi omne est.
Gremio tenens Rosillus
Pulcherrimam [Orig: Pulcerrimam] Neaeram
Iratus esse nescit,
Mecum bonum mihi omne est.
Conflagret ille bile,
Rosillus ex amore
Frigere saepe mavult,
Secum cui bonum omne est.
Hoc urit inficetos
Amore quod perire
Dulcissimum putemus,
Mecum cui bonum omne est.
Gremio tenens Rosillus
Pulcherrimam [Orig: Pulcerrimam] Neaeram,
Malum omne pello de me.
Mecum mihi bonum omne est.
O pestilens sophista
Mentem tibi precamur
Bonam, nisi hanc voles, te
Cici aestimo Rosillus.
Soles redire possunt,
Mihi cum interit brevis lux
Nox longa dormienda est,
Pietas remittit istud.
Suavissime iocemur
Pietate sub magistra,
Si ludimus Iuvenci
Fecere id ante-sancti.
Moros nihil moramur,
Pereant sub sophistae
Severitate cuncti,
Ego amabo, lusitabo;
Ego amabo, lusitabo,
Amplectar, osculabor:
Pulcherrimam [Orig: Pulcerrimam] puellam
Gremio meo tenebo.
Propino Cum salutem
Pulcherrimae [Orig: Pulcerrimae] puellae,
Aterrimo sophistae
Crucem propino acutam.
Horum alteri cadendum est
Hirco seni, aut puellae
Lepidissimae, perite.
Quantum est olentium, hirci.
Cum suavior Neaeram
Et spiritum, e profundis
Penetralibus petitum,
Meo osculo prehendo,
Videor mihi beatus,
Et, hercle, me hoc in orbe
Nemo beatiorem
Fieri pote aestimabit.
Certe beatus ille est,
Qui quae cupit tenet, quae
Volo omnia in Neaera,
Gremio meo prehendo.
Avara quid Cupido,
Mare frangit, et per altum
Velo volat caduco?
Avara quid Cupido
Martem secuta, ob aurum
Venale corpus offert
Periculis cruentis?
Mercator atque miles
Amare si potissent,
Quod vere amare dici
Et esse nos putamus,
Dudum sient beati,
Sine Nereo et Gradivo.
Contentus ille secum
Suaque amasia est, qui
Amare novit apte.
Vagam sequi Dionam
Euror est, amoris expers
Simul duas amare
Furor est, Amoris hostis.
Ego osculum Neaerae
Felicitatem, et illam
Summam puto; quia istic
Desiderare nil est.
Amore cum iocoso
Ego alea experibar:
Ibi tesseram ille iactans
Matrem bonam precatust.
Putabam ego Dionam,
Amor iacit Neaeram.
Quei mater ista vostra est,
Amor iocose, numquam
Reperit tamen Neaera?
Peperit tamen Neaera:
Sed obstetrice carmen
Peperit bonum Rosillo.
Amor ergo carmen, ergo
Amor iocosus esse
Carmen fatetur ipse.
Salve parens, Neaera,
Salve obstetrix, Rosille.
Vieti senis puella
Me basium poposcit,
Vieti senis puella
Me basium impetravit.
Miserabile atque longum
Dedit mihi puella
Vieti senis, quod in me
Haerebit osculum, in me
Donec futura vita est.
Tithonus incalescat
Hoc basio, o puella;
Sed, o puella, nuptam
Danthonus ut te haberet
Hoc basio caleret.
Lapis est tuus profecto
Senecio, o puella.
Lapis tui Leporis
Misererier negabit,
Nec arbitror potesse
Lapidem hoc, puella, durum,
Vietus nisi senex sit.
Tacito sonore tempus
Praetervolans in aurem
Mihi sibilabat unam
Vocem, Peris. Perire
Cur diceret? rogabam,
Praetervolaret illud.
Cancrum canamus, alma
Fave Diona cancro.
In piscibus triumphat
Cancer, nec omni eorum
Genere exstai unus, aptus,
Ut Cancer est, Amator.
Cancer retro ambulabit,
Retro Amator omnis ibit,
Amor perit amando,
Cancer perit amando.
Crustatus est superne
Cancer, cutes amantum
Duras habent puelli.
Est multipes; amator
Multo pede omnis errat.
Oculos habet superbos
Magnosque; id est Amoris.
Premit ille forfice unca,
Premit iste forfice unca,
Ad sanguinem usque uterque.
Vivus niger, subactus
Unda calente, mutat
In purpuram nigrorem.
Talis profecto amator
Niger est, amorem adorsus,
Et fallit ore vafro.
Sed purpuram induit, Cum
Calore fervit udo.
Cancer deinde abundat
Filis, Amator hisdem.
In ventre gestat ille,
In ventre gestat iste.
Cancer deinde cauda
Suavissimus probatur,
Suavissimus probatur
Amator esse eadem.
Cancer comesus unus
Satiare non potest, sic
Satiare non potest hic
Virgunculam comesus.
Lubenter ille captat
Foramina, atque in illa
Se mergit, atque in illis
Habitare semper optat.
Eadem est amantis, unguem
Ad extimum, Cupido.
Ah ah tacete Musae,
Columba nulla porro
Dionaea est, tacete,
Cancer placet Dionae
Prae amabili columba,
Ah ah tacete Musae.
In ocellulis Neaerae
Tabula est Amoris; illic
Sunt scripta multa de me.
Salisubsulae puellae
In ocellulis Neaerae,
Canuntque saltitantque,
Saliuntque cantitantque
Ignem sui Rosilli.
Rosillus ille ocellis
Quem gestitas, Neaera,
Te corculo in suo ille
Te gestitat Rosillus.
Rosillus et Neaera
Sunt corculum atque ocelli
Amasiorum amantum.
Rudis puella amandi,
Rudis puellus oestri,
Tabulam hanc, sua manu qua
Cupido pinxit, unguem
Ediscat adsubactum.
Nasonis ars amandi
Pro rusticis legatur;
Tenerrimi puelli
Melius perire discent
Rosilluli e tabella,
Tabellula e Rosilli.
Hic osculationum,
Ocelli pulsionum,
Labelli morsionum,
Linguelli torquiorum,
Papilli pressionum
Sunt tot iuges figurae,
Ut amare sit necesse
Vel Socratem legentem.
Nedum leves puelles,
Gentem perire natam
Amabileis puellas.
Quicunque pectus altum
Inflare folle magno
Iactationum habebit
Spernens leveis sagittas
Cupidinis: Tabellam
In ocellulis Neaerae
Spectet Lepore vivo
Ridentem, et osculantem,
Deinde magna iactet,
Fortem virum putabo.
AMice, saltitantem
Quam cernis in Neaerae
Factam, igneis ocellis,
Non illa fulgor est, non,
Non illa fulmen ipsum est,
Mens est mea, ah Rosilli
Mens illa, amore flagrans,
Amore fulgurans est,
Amore fulminans est.
Gremio meae Neaerae
Suave dormit abam.
Quid somniatus ergo
Es, amabilis Rosille?
Apis fui Matina,
Suxi favum e labello,
Florem extuli ex ocellis,
Et purpuram ex genellis,
Ut inde mel liquarem,
Mel dulce, mel suave,
Condiret unde carmen
Anacreon venustum.
Sed o dii Deaeque!
Dum mella somniabam,
Aculeum reliqui in
Gremio meae Neaerae!
Haec cuncta somniabam.
Det vela Caeciae, alter
Mare nec malum tremiscat,
Sed impudente voto
Spernat Deum furoreis.
Non lintea ipse tendo,
Nec sulco aquas rate ulla,
Nisi lintea una lecto
In aureo Neaerae,
Stabilique, non fluente,
Nisi paululum, idque subter,
Periculo sine omni,
Illa illa lintea ipse
Plicoque replicoque,
Ratis est mihi nec ulla,
Nisi qua Venus venusta
Prognata; Concham ego illam
Puto dictitare vates.
Hanc sulco, et hanc resulco
Remulco amoris albi,
Quoties beat Diona.
Fuge rursus, Hespere, atque
Rursus late sub undis.
O invide Hespere, illuc
Redi tuas sub undas.
Ah me: Neaera, lux quae
Modo exsilit salo, nox
Est; nox mihi illa lux est
Quae te dedit fruendam.
Brevis illa, sed tamen lux,
Surgendo mi oppetendum est.
Sum rusticus, Priape;
Duo tibi ergo poma
Heic pono; tu Cum opus dein
Pomis erit duobus,
Duo poma fac Priapi
Aequare posse poma.
Quis est asellus ille
Here qui mihi ambulanti
Lente obvius, rogabat
Quoties meam Neaeram
Habuisset Aufidiscus?
Asellus iste quis sit
Ego nescio, si ego illud
Sciero, tibi vae, Aselle!
Iuro, Neaera, per te
Erit rudi vae assello.
Non credo, non, Neaera:
Nam si te haberet alter,
Sentirem ego in Neaera
Sine qua nihil, nihil me
Sentire qua sine unum est
Quod sentio Rosillus.
Pusa illa delicata,
Columbula illa bella,
Quam nuncupo Neaeram,
Nulli omnium puello
Habilis, nisi mihi uni est.
Hoc iuro per Neaeram,
Habilis Neaera nulli,
Nulli omnium est Ephebo
Habilis, nisi mihi uni
Pusa illa delicata
Quam nuncupo Neaeram.
Hoc credite, o puelli,
Iuranti et eieranti,
Ita sit Neaera nostra.
Si vultis illud, illud
Si credere, o puelli,
Bene optimeque factum est.
Sed si recusat unus
Ex omnibus Rosillo
Accredere hoc sodali:
Eum per omne charum [Reg: carum] ,
Per se, suosque lusus,
Iocosque, Gratiasque,
Et omne quod venustum est
Charum [Reg: Carum] que, et expetitum,
Spe reque concupitum,
Rogat, obsecrat precatur,
Et supplicat Rosillus,
Tentare nolit istuc.
Nil Nestor est, Homere,
Sapientior Sybota.
Heroum habent Coruni
Menelaus et Paris. Nam
Helenae iste bella magna in
Gremio gerit, gerendis
Cupit immori alter heros.
Precium [Reg: Pretium] est utrique magnum
Operae, puella secli [Reg: saeculi]
Formositate princeps.
Arma arma. Martia, arma
Stolidi ferunt Achivi,
Ut hic et ille possint
Perhiberier beati:
Victoriae duelli,
Paris ante praemium aptus
Fruitur: perit carendo
Atrida fortis, et Cum
Vi magna id obtinebit;
Tamen fuit beatus
Hoc praemio hostis ante.
Dia osculetur arma,
Vulcaniamque parmam
Ferro ferox Achilles
Ithacus furore rumpat
Proceres; quiete magna
Ludo frui Dionae,
Victoria est duelli
Paridi, aleam ante pugnae.
Amabilis columba
Hero tuo Anacreonti
In Elysi vireta
Porta meam salutem.
Senex beate, Cygnus
Apollinis, Dionae
Columbulus iocosus,
Quo victitare nunc te
In Elysi rosetis
Dii iusserint, Rosillo,
Latina Anacreonti
Rescribe, Achive vates,
Lepusculum Leporum?
Ave, valeque, Cygne
Apollinis, Dione
Amabilis columbe.
Rescripsit ille quiddam
Quod ob elegantiam haud est
Edictitare versu.
Se melle, quod iocosis
Stipare cantilenis
Heic quiverit Deorum
Ibi provocare mensas.
Iocemur ergo et ipsi,
Dulcissimasque melle
Rigare cantilenas
Pergamus; o puellae.
Cum vate quae iocari
Heic elegante mavolt;
Ibi Cum pio Poeta
Mera mella caenitabit [Reg: cenitabit]
Longum famente Homero.
Venus suum puellum
Amiserat; vagari
Ergo hinc et inde, donec
Reperiret: at Deorum
Hominumque nemo quibat
Venerem sui puelli
Vestigium edocere.
O blanda mater, alma
Genitrix piorum Amorum,
Ego ego edocere possum
Vestigium puelli
Tuite; o alma: si me
Voti unius capacem
Dare protenus diuque,
Diuque protenusque
Iuraveris, Diona.
Damnamus, in quit illa,
Voti reum Rosillum,
Sit hoc meo Rosillo,
Vestigium mei me
Ubi filii edocebit.
En en tibi, Diona,
Eccum heic tibi puellum.
In corculo meo illo
Dudum domum paravit,
Nec inde devolavit
Per annum is integrum usqua [Reg: usquam] :
Votum tui Rosilli est
Contrarium, Diona,
Tibique, filioque.
Sapiam simul, meamque
Amem oculitus Neaeram.
Dare velle dixit istud
Non posse se, Diona.
Dare nolle dixit istud
Quamvis queat, Diona:
Dea peieravit ergo,
Si non potes, Diona,
Votum hoc mihi dare, istud
Des alterum: quod istud?
Amem oculitus, tamenne
Amare sentiam me.
Dedit osculum Diona: et
Perplexitas quid isthaec
Sibi volt, ait; Poetae?
Satis osculum hoc tibi sit
Pro voto inexplicando.
Periura es, o Diona.
Suspicione si quis
Amavit imperante;
Amet duas puellas.
Duas simul perire,
Demum est perire verum.
Unam unice perire,
Demum est salute plenum.
Unum osculum Neaerae
Nec millibus trecentis
Mutabile aureorum est.
Stupidus Midaeleganti
Pecuniam puellae
Praeponat, atque in auro
Pecuinum amet iacere.
Lepidam tenere pusam,
Amplecti, et osculari,
Et ducere uno amore
Centum atque mille amores,
Peream nisi trecentis
Sit aureis, trecentis
Vicibus mage expetendum.
Heic Risus, heic Lepores,
Ibi Pallor, atque Paedor,
Heic ludus et Voluptas,
Ibi Horror atque Torpor.
Heic Pulcritudo pulcra [Reg: pulchra] ,
Ibi Turpitudo foeda.
Heic Gratia omnium; illis
Odium omnium coluntur.
Nihil mihi tibique est
Sitis impotens habendi,
Potamus et iocamur,
Saltamus, osculamur.
Sic est bonum esse avarum.
Lacrymosa [Reg: Lacrimosa] forma; tunc
Homo, et puella pulcra [Reg: pulchra] ,
Fuisti? eone nunc es
Durissimus lapis, quod
Olim fuisti in omnium
Mollissimis puellis?
Imo reapse cautes
Puella tunc fuisti,
Cum prae tua Dianae
Apollinisque formam
Tuumque liberorum,
Niobe, malam putasti.
Florae alterum ex Ocellis,
Lucretiae ex ocellis
Misce alterum; ex ocellis
Mistis, duos ocellos
Deinde fingito; sunt
Isti Neaerae ocelli.
Florae, Neaera, ocello
Me vincit; ast ocello
Lucretiae Neaera
Retinet deinde vinctum.
Nisi duos ocellos,
Lucretiae unum, et unum
Florae, experire, amator,
Tibi contigit, Neaerae
Cave improbos ocellos.