Cupido cum sagittas
Bacchi cruore tinxit,
Diona Cum labellum
Bacchi Lepore tinxit,
Minerva Cum papyrum
Bacchi liquore tinxit,
Apollo Cum Poetam
Bacchi Furore tinxit,
Perfectus est Cupido,
Perfecta abit Diona,
Perfecta abit Minerva,
Perfectus est Apollo,
Hique, atque quisque pro se,
Perfectum habent Poetam.
Sum Bacchiego Poeta
Cum sum Poeta Bacchi,
Poeta sum Dionae,
Cupidinis Poeta,
Poeta sum Minervae
Apollinis Poeta.
Nectar tuum labellum
Halare, vita, sensi.
Mortalitatis exsors
Videor mihi esse cunctae,
Compos perennitatis,
Cum te osculor, Neaera,
Ab osculo hoc Lepore
Anacreontis auctus,
Omneis bonos Poetas
Bene provoco atque vinco.
Si rusticos Lepores
Censes meos, Neaera,
Urbana quam sies tu
Vis ipsa nos docere,
Nam forma vestra dictis
Est rusticis agellus.
Niger Orce, quid tenebris
Tuis, meaeque luci
Negotii [Orig: Negocii] est? Abito
Ad Curitor qui servos,
Illic nigros habebis
Homines, tui coloris.
Respondit Orcus ater:
Candoris in nigrore
Sunt laeta regna nostro,
In Elysi viretis
Nova lux colenda restat
Amantibus pudicis,
Et candidis Poetis.
Credo istud, ater Orce,
Sed abnuo experiri.
Nimis nimisque forma
Timenda vostra nobis.
Respondit Orcus: atqui
Clausis venis ocellis
In ista regna nostra.
Ah Orce, te enecare
Homines, nimis fuisset,
Quod iure vis videri
Nos enecare, durum est.
Iterum dies abivit
Igna ruri mihi una.
Diemque sum modo unam,
Propior quam heri, sepulcro.
Quid feci in hac? amavi
Et cantitavi, ad Auras
Poeticas hiavi.
Operaene, io Rosille,
Pretium putabis istud,
Quo vita consilescat?
O delicate vates
Tibi gratulare fatum
Quod aptus es; quiete
Datur frui tibi alta,
Quam spernis ipse, votum est
Mortalitatis almum.
Spiras avi et Paterna
Et Patrua ipse facta,
Quorum omnium supremus
Finis frui quiete est.
Quis re vetat, labore
Contempto, habere finem
Laboris adsecutum?
Nemo; nisi ipse fors te.
Amare, cantitare,
Et ociari utroque
Opprobrium est laborum
Mortalitatis omnium.
Vita ipsa morbus ingens,
Eam valere magnum est,
Laetaris ipse semper,
Hoc maximum putato.
Superi augeant quietem,
Nihil labore tangor.
Olim tuorum Amorum
Capies, Rosille, fructus,
Cum maximo impeditus
Oncere offici superbi
Dies sequeris illos
Quos nunc relinquis ultro.
Honoris ergo poclum
Sitire te fateris?
Veniet, Rosille, tempus,
Cum poenitebit huius,
Modo quam bitis, viae te.
Multi fuere clari,
Multi fuere magni,
Opibus, statu potenteis,
Omneis sene in senecta
Cum cuncta iudicarunt,
Dixere se beatos
Sola in quiete vitae
Fuisse delitentis.
Tui memento pusi
Anacreontis huius,
Et hoc tibi ille dicit
Loco ultimae atque summae
Sententiae colendum.
Ascendere arcem Honorum
Licet arduum videtur,
Descendere arce Honorum
Tamen est magis superbum,
Tu sume iudicem te
Expertus olim utrumque.
Nunc iudicare noli,
Imberbis es puellus,
Deceptus a nitore
Et amplitudine illa
Queis [Reg: Quibus] ambitus inescant.
Quam suave tum futuru [Reg: futurum] est
Meminisse nostra dicta!
In Insulis beatis
Videberis fuisse,
Cum tanta cantitasti
Imberbibus sodalis
Laetissimus piorum.
O si meos Leporeis
Exstare eousque fata
Velint, Leporis omne
Fatear tulisse punctum,
Nil posteros moratus,
Tum posterus mihi ipsus.
At tu, iocose Versus,
Memorem videbis huius
Vatem tui Leporis,
Quodcunque eo futurum est.
Quod fata praestinarunt,
Quod vota destinarunt,
Quod carmina impetrarunt,
Nulli negatur umquam.
Ergo, Neaera, nostra es.
Quod si, Neaera, nostra es,
Quodcunque me futurum est,
Felix futurus omni
Sum tempore, et periclo.
Velut ad scopum Neaerae,
Mea vita destinataest
Ad amabileis Amores.
Cum tanget illa, cui nunc
Premit osculum sinistrum,
Scopum, beata, divis
Nil invidere quibit.
Sed cum beatitatem
Ad summa duxerit, tum
Ultro volet abire,
Ne quae serenitatem
Nubecula hanc inumbret.
Una hora vita nostra est
Nec illa certa tota,
Perennitas amare est
Unam potenter horam.
Iovem canunt Poetae
Pueras amasse saepe,
Formositate victum.
Stultosne tu putabis
Sapientibus Prophetis
Visos Deorum Amoreis?
Voluere fabula ista
Docere nil superbum
Constare posse, quod non
Quandoque seremittat.
Fons limpide atque pure,
Blandusii liquoris
Nepos, avique Victor.
Fundo tuo lapillos
Numeramus, atque in undis
Vultus tuemur ipsos
Speculo ut nitente pictos.
Te Salmacis salacis
Obscuriore fulgent
Undae colore molles.
Te prendere appetenteis
Nebulas putamus ipsas
Digit is tenere lusis.
Fons limpide atque pure,
Fons lucide atque mollis
Crystallini liquoris
Fons nobilis fluento.
Tibi pateram Lyaeo
Invergimus frementem,
Argenteumque rivum
Urnamque fusilem auro,
Myrto libens coronem.
Caput exsere, o sacer fons,
Here in tuis fluentis
Lavit Neaera, Floreis
Unde hos adhuc odoreis
Gremio geris liquente.
Sis limpidus nitensque,
Nec te canicula umquam
Saevo calore frangat.
Nec te bruma, Thraciique
Animae gelu fatigent.
Totum pari per annum
Placeas liquore nostrae,
Fons nobilis, puellae,
Tua ripa sit rosarum
Totum ferax per annum,
Obambules Dionae
Argenteo pede hortum.
Saepe in tua Diana
Stet nuda prorsus unda,
Semperque pulcri [Reg: pulchri] amanteis
Tuo laventur amne,
Et dum lavantur illic
Saepe osculentur, et se
Ipso in liquore flamment.
Tua Cupido limsa
Tingat rudeis sagittas
Adhuc calore nigras
Vulcaniae Officinae.
Imo quod esse cuncta
Ego arbitror; Puella
Saepe in liquore vestro
Mea ludere expetescat.
Ad rusticum venustum.
Venere cum Deae tres
Paridem, illiusque formas,
Sententiae dedere.
Quam diceret duarum
Victricem, ea esset unae.
Iuno decora venit
Fastu superba magno,
Gradu severa lento,
Gemmis et auro onusta,
Splendensque fulguransque
Magni ut Tonantis uxor.
Stupuit Paris, Deaeque
Miratus est honorem.
Venit Minerva dextra
Hastile saeva crispans
Virile; dein libellis
Onerata cassidamque et
Calamum simul coruscans,
Suras gravi coturno
Evincta, flammeisque
Torvum tuens ocellis:
Timuit Paris, Deaeque
Miratus est honorem.
Venit Diona blando
Pede, amabilique vultu
Correpsit ad iacentem,
Semebria, atque nuda,
Ornata nil, nisi quo
Natura eam expoliret.
Nec multa machinata,
Dat suavium; et papillas
Ultro ingerit premendas,
Quin et sinu patente
Alludit ad supinum.
Quid opes scientiaeque
Possint? venuste Iudex,
Pomum aureum dabis mi;
Sed ista vostra poma
Sunt charior [Reg: carior] a nobis,
Haec da prius, deinde
Si quis, Iovis puellis
Da quam libet metallum.
Formosa ave Cythera,
Valete vos, Minerva
Iunoque, Cum Iove ipse.
Malum, Diona, vestrum est.
Qui flammeis ocellis
Vagabar huc et illuc,
Et nil sacra in Deorum
Non aede conspicabar.
Ut lucidis ocellis
Cuncta astra conspicantur
Palantia alto Olympo
In noctibus serenis.
Nunc ignibus retusis
Nil prorsus intueri
Possum: quia ex ocellis
Sol igneis Neaerae
Radios meos refutat.
Mei cum, Neaera, nobis
Invergis osculando,
Apis labella pungit.
Cum verticem corolla
Meum, Neaera, cingis.
Me spina mordet, inter
Rosas latens rubenteis.
Cum tortileis capillos
Tuos, Neaera, miror,
Torquent mihi catenam.
Cum linguam hiare cerno
Et occupe, occupando
Convicium reporto.
Supercili nigrorem
Miratus, ecce nostri
Pars corculi notatur.
Digitos videns rubenteis
Aurora quos sibi optet,
Animus mihi implicatur.
Laeveis tuens papillas
Vertigine ambulare
Caput occipit rotunda.
Pede Cum lavare nudo
Offendi, is ipse nudus
Pes colla nostra pressit.
Cum flammeis ocellis
Me verberas, Neaera,
Sunt spicula illi Amoris,
Queis [Reg: Quibus] vulneras iocando.
Sic in Lepore cuncto
Aculeum relinquit
Amor aureae Neaerae,
Cum mella destinasti
Potare pura, Amator,
Absynthii venenum
Cum melle combibendum est.
Si quis me amavit umquam
Vel quis me amabit umqua [Reg: umquam] ,
Vel quis me amat modo, omneis
Hoc unicum precabor.
Me sata Cum sepulcro
Succedere imperarint,
Deque hoc Lepore nostro
Nil sit super, nisi urnam
Quod impleat pusillam.
Ne carmina ista naso
Rigido velint videre,
Nec laedere, ut Poetam
Mollem, ista muginatum.
Vita est pudica nostra,
Lasciva carmina ipse
Amor hoc modo enotavit.
Scelus est amare, si quis
Scelus esse volt, amanda
Amabili ore dici.
Dum vixi, amavi; amando
Ego neminem involavi,
Laesive, nec ioco uno.
Par flagito rependi
Cum mortuus iacebo.
Quod si caduca vulgi
Traducet aura vatem,
Spero pium Poetam
Cineris mei misertum
Aliquem inde nasciturum,
Qui vindicare possit
Et ausit innocentem.
O saecla [Orig: secla] cana, si quem
Feretis, hoc iocosi
Narrate voce vatis
Ab hac ei papyro.
Terrere si queamus
Lachesin feroci ocello,
Me nemo torviore
Vultu arrogans pererret
Erroneum aequor istud
Quod vita dictitatur.
Sed ferreos sophistas
Ferro necat sororum
Ferrissima illa triga,
Quae nil potest timere.
Valeant severa vulta.
Ego blandulis ocellis
Vitam meam intuebor.
Ubi es, caduca vita?
Multa irriganda myrrha es,
Multo abluenda vino es,
Ut, quae nequis manere,
Pede blandulo recedas.
Opum satis, Neaera,
Mihi parens reliquit.
Non quod putem illa multa
Quae pauca sentiam esse.
Sed quod satis sient, quei
Vivamus atque amemus,
Sine labe puri honeste.
Et quod nihil cupiscam
Habere quod negatum est.
Et quod satis putem, ambit
Quod usus atque honestas.
Proinde gaudeamus,
Nil ad me habere multum,
Nil ad te habere multum,
Cui dextra sors Deorum
Satis dedit, deditque
Mentem, ut satis videri
Quod est, queat; Beatum
Hunc arbitror putandum.
Proinde gaudeamus
Lepideque eo fruamur
Quod dextra dat Deorum.
Si vita quid doloris
Mortalitatis addit
Lege, id seramus una,
Nihil mali queramur.
Deus omnia ista torquet.
Quod est tamen dolori
Emendet acri Amore
Coniunctio marita.
Ardere eos sinamus
Opum Cupidine atra,
Quos barbaros putamus,
Et hospites bonorum
Non et heros, vocamus.
Taubman, Dionae Ocelle,
Heinsi, Minervae Ocelle,
Baudi, Thaliae Ocelle,
Cupidinisne Ocellum
Salute vos Rosillum
Mactare sustinetis?
Cupidinis Rosillus
Ocellus est venustus,
Treis ille volt ocellos
Salute mactitare
Trium pareis Dearum.
Salvete io Dearum
Trium pareis ocelli,
Trium Dearum ocelli
Amabileis Poetae,
Pareis gemelli, amati
Pari Lepore Phaebo.
Venus invenusta sit, ni
Taubmane dictitari
Velit suum te ocellum.
Inerudita Pallas,
Nisi suum te ocellum
Dicat, putetur, Heinsi.
Ingrata sit Thalia
Nisi Baudium salutet
Unum ex suis ocellis.
Salvete treis Dearum
Trium pareis ocelli;
Taubmanne, Baudi, et Heinsi.
Cupidinis salutat
Vos alter ex ocellis.
Anacreontis umbra
Senis capillo, at oestro
Cupidinis, puelli.
Favere te Rosillus
Sibi iocosus ambit.
Veni pede eleganti
Senex beate, nostros
Lepore mactitatum
Lususque Gratiasque.
Tuo furore plenus
Vacillat iste vates,
Musas nihil moratur.
Tua fata nos docere
Voluere vita nostra sit
Quam sit caduca, cum te
Acine extulere victum.
Tua dicta nos docere
Voluere, quam Lepore
Sit plena nostra vita,
Nisi barbaro furore
Eam inquinemus ipsi.
Senex gravis Lyaeo
Cantansque saltitansque;
Saltansque cantitansque,
Bibens, amans, rosisque
Scatens, Magister unus
Est optimus docendi
Quam sit caduca vita.
Cum vita sit caduca,
Pietate salva amemus,
Saltemus, et iocemur,
Bibamus, et canamus,
Rosis caput revincti,
Hoc omnium magister
Canit optimus, docetque
Anacreon disertus.
Anacreon diserte
Fave tuo Rosillo,
Cum candida Neaera,
Amore volt favente
Vitam ioco atque Lusu
Decurrere impotentem
Ioci potens Rosillus.
Rosille vive, amaque,
Nisi ames, fuisse cense
Iubet hoc Anacreontis,
Vel at furor Catonis.
Crudelis Orcus ergo
Ius in me habebit illud
Quod habet rude in popellum.
At ego Charin, Dionam,
Quivi videre nudas
Nec interire! nescis
Crudelis Orce, nescis
Cum quam bono Poeta
Tibi res sit! Orcus insit:
Deas videre nudas
Anacreontis nescis?
At ille iam sepulcrum
Quoque perdidit poeta,
Messore me recisus.
Deas videre nudas
An Caesarem et Secundum
Oblitus es, Rosille?
Messore me recisi
Abiere uterque mecum.
Hoc tu tibi placeto
Investis atque pusus
Quod Anacreonta dudum
Senem sequare versu.
Ah Orce, ah Orce dure,
Ob praemium interibo
Puer senis Poetae?
Non hoc mihi profecto
Nihil est, Neaera dulcis,
Praesente quod Coraebo
Tibi crusculum Favon I
Heri retexit aura.
O Flora, ni maritum
Tuum dein iubebis
Tali abstinere lusu,
Adulterum putasti,
Sed ille leno siet.
Unum Neaera naevum
In corpore eleganti
Et adfabre expolito
Unum Neaera naevum
Habet atque habere se scit.
Unus, Neaera, naevus
Potior nitente forma est
Forma expolit a ad unguem.
Unum, Neaera, naevum
Nisi hunc habere posses,
Nemo, Neaera, formam
Tuam cici aestimaret.
Tuum, Neaera, naevum
Ego expolire malim,
Quam Consul esse semper
Romae, vigente divum
Nata urbe, ut exoleta est.
Quid hoc, Neaera, magni est?
Naevum tuum mihi da
Quoties lubet iocari,
Formam alteri, Neaera,
Servato fulgurantem,
Mihi da, Neaera, naevum.
Quid hoc, Neaera, magni est?
O Splendor et Venustas
Amabilis Neaerae,
Vobis canamus hymnum.
O Gratiae et Lepores
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Fulgor atque Flamma
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Castitas, Pudorque
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Suavitas Decorque
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Puritas Nitorque
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
Divina Virgo, Virgo
Par aut prior Deabus
Antiquitatis altae,
Tibi hunc sacramus hymnum.
Nisi dignus iste vobis,
Sacer est tamen Poeta.
In Gratiarum ego ulnis
Puer educabar, et me
Veneres suas docebat
Cum lacte Cypris ipso.
Anni graves valete,
Aetate nil agetur:
Schola nobilem Cytherae
Cum lacte habet Poetam.
Cum lusitare pusus
In Cypridos volebam
Gremio; Puellus iste
Vulcanus intonabat,
Mars est, habe pudorem
Coniux, habe pudorem,
Mars est puellus iste.
Vulcanus intonabat,
Me Cypris educabat,
Gremioque lusitantem
Dormire cantitabat.
Simulabam ego soporem,
Sopita donec ipsa
Simulare nil putaret.
Ibi illam ego petebam
Veneris rosam elegantem,
Risuque sentientem
Subinde vellicabam.
Subinde vellicantem
Ridebat alma Cypris.
At Gratiae docebant,
Hoc istud, illud, atque hoc
Quod scire non volebam.
Cypris venusta dormi
Dormi venusta Cypris,
Te dormiente, Cypris
Rosa vigilat venusta.
Rosa si cupit soporem,
Rosam ipse vellicabo
Donec neget soporem.
Rosa iam negat soporem
Mecumque lusitare
Rosa iam cupit venusta,
Dormi venusta Cypris.
Dormire iam rosa insit,
Vigila venusta Cypris.
Saepe ipsa lusitantem
Deprendit, atque iussit
Digitum rosa abstinere.
Digitum rosa abstinebo?
Dormi venusta Cypris,
Rosa ego abstinere nolo
Digitum, venusta Cypris.
Sic saepe lusitabam,
Sic diva me educabat,
Rosas modo eleganteis
Vexare, nemo me uno
Meliorve doctiorve est.
Vieti senis puella
Hirquo me heri ex ocello
Miserabile atque pulchrum [Orig: pulcrum] ,
Plenum spei, videbat.
Vieti senis puella,
Frustra, puella, frustra
Amabile intueris.
Sic lusitandum, et ista
Vendenda pulchritudo [Orig: pulcritudo]
Hac lege Anacreontiest,
Ne quid Lepore tanto
Mereatur invenustum,
Quod mugilem vocabant
Senes in urbe Romi.
Quare, puella, frustra
Frustra vides venustum
Intrisse si tibi quod
Voluisti, id exedendum est
Sine damno Anacreontis.
Multum elegante penna
Amoris ordior vim.
Amor puella prima est
Avia aeviternitatis,
Caeli Aequorisque mater.
Puer est Amor Cytheres,
Pater est Amor Cytheres,
Nepos Amor Iovisque
Atavus, pater parentis
Natusque filii, atque
Uxor suae sororis
Fortuna quae putatur.
Frater sui nepotis,
Fratrisque Amor parens est.
Amor omnium parens est,
Amor omniumque frater,
Quia absque amore nemo
Pater est, nihilque frater.
Aenigmatis quid est is
Meum implicas honorem?
Sonuit pharetra, et arcus
Sonuit suam ad pharetram.
Amor est Poeta primus,
Quod est Poeta, quicquid
Pote fingere est Poeta,
Amor est Poeta primus.
Salve Poeta princeps:
Sine fratre sed Lyaeo,
Sine matre sed Diona,
Vale, Poeta princeps.
Plus est Anacreonta
Amoris esse regno,
Et Liberi ad Choream
Matrem sequi Dionam.
Multum elegante penna
Amoris exsecror vim,
Si quae caret potitu.
Hoc munus est Dionae.
Matri suae necesse est
Servire mollem Ephebum.
Convivium absque flore,
Est Delia absque sole,
Est arbor absque rore.
Unguenta cum corollis
Faciunt bonos Poetas,
Mordere laurum in ane est,
Tripodem insidere vanum est.
Si versibus Poetam
Tentare vis probandis,
Unguenta cum corollis
Inebrient Poetans
Modimperante Baccho.
Nisi sic Poeta pleno
In carmen ore surgit,
Cerebrosus est sophista.
Viden' meos coturnos?
Ut ille et iste dextri
Ut ille et iste laevi?
His Terea, et necantem
Natos tonare Prognen
Volo, io fauete Musae,
Sophoclaeum quid istic
Certatur hircum ob istum.
Sed hircus est Bloviscus,
Si vicero, hirce, vae te,
Vae te, Blovisce faetens!
Saltantem Amore ego hisce
Oculis, Neaera, vidi.
Saltantem Amorem ego hisce
Pedibus secutus, hisce
Manibus fere apprehendi.
Sed ille saltitando
Elusit appetentem,
Et hinc et hinc et inde
Fugitque et est reversus.
In orbem ego sequebar,
Mox ipse me premebat,
Iam recta iter tenebat,
Recta iam ego sequebar.
Donec, Neaera, donec
Te vidit ille, donec
Tunicam sub ille vestram
Correpsit; ah Neaera,
Sine me inde, me sine inde,
Sine me inde, vel sine istic
Saltim, Neaera, saltim
Rimari Amoris haedum.
Non es pudica, non es,
Non es pudica, Polla,
Nec es venusta, Polla,
Sis quamlibet pudica,
Sis quamlibet venusta,
Tota impudica, Polla es,
Tota invenusta, Polla, es.
Quia basium aure vendis,
Idque haud tua, popelli.