14 October 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete-no semantic tagging-spell-check complete

TARRAEI HEBI AMPHIT HEATRI GRATIARUM LIB. V.

I.

Tamen es mea, o Neaera
Nolis velisque, nostra es.
Si denuis negasque;
Memento te fuisse
Toties, Neaera, nostram.

II.

Et hoc Amore dignum est
Catullus et Secundus,
Lernutius, Paterque
Cum Filio, Doiisae,
Et Caesar ipse, nostra


page 50, image: s050

Pares fuere flammae.
Hoc invidos trucidet;
Quod mi super facetum est,
Delectet eleganteis.
Nil invidos timemus.

III.

Ovilla delicata,
Dominumne tu Rosillum,
Dominamne tu Neaeram
Agnoscis, atque sentis?
Sentire te putamus,
Vel certe eorum Amoreis
Olfactitare pridem.
Sic floribus facetis
Dominae Hortulum decoras.

IV.

Salax capella, quis te
His vitibus suasit
Saevo nocere dente?
Si denuo prehendam
Ego te, inter ista vostra
Lasciva cornua, istum
Capulum tibi recondam.

V.

Animae Rosa eruditae,
Flos Gratiae, Decorque
Formositatis, et Lux
Sacrae eruditionis,
Mortalitatis ingens
Triumphus, ingenique
Suprema vis Deo orti,
Veneris pudica Palma,
Charitum nitens voluptas,
Concentus omnium aptus
Virtutum, in hoc sepulcro,
Iacet, o perite Lector,
Cui fata destinarunt
Helenae ossa, quam Mariam
Wakefelsiam vocabant.
Tu Fausta comprecare,
Et marmor osculare,
Bene ut pote ambulare.

VI.

Helenae decus Mariae,
Matthaee Wakkefelsi,
Quale arbitremur olim
Fuisse, sic docemus.
Nil tale procreare
Te posse denuo ipsum
Matthaae Wakkefelsi,
Simul arbitramur omnes.

VII.

Priapus ista dicta, e
Plano legenda, cunctis
Praefixit heic puellis.
Horti abstinete nostri
A prolibus, puellae,
Hortos vel ipse vestros
Mox prolibus replebo.

VIII.

Rides meam bipennem
Priapus ad puellam
Locutus est salacem:
Ridebat hanc severa
Modo Portia, atque abibat
Veniente laetior se,
Quid te putas futurum?

IX.

Nisi mihi ipse laetos
Condam dies, quis olim


page 51, image: s051

Ob tristem et arrogantem
Vitam mihi favebit,
Vel gratias aget, quod
Fuerim Catonis haeres
Durissimo rigore?
Me macerare si quis
Auderet exterorum
Inelegante victu,
Quos non Deos cierem?
Quae fata non moverem?
Hominesve non docerem
Tormenta quanta ferrem?
Quid si mihipte fiam
Modo carnifex, querelis
Cuius patebit auris?
Senes valete torvi,
Quantumque combibonum est,
Avete, nostra vobis
Laetetur alba vita.
Non quod placere possint
Scytici pericla potus,
Amystis aut supina,
Rixaeque, praeliisque
Indormiisse diris,
Qui mos modo est bibonum.
Scio quos colam sodaleis,
Sanem citra est bibendum,
Deinde quid iocorum
Vernile proferendum
Numeroque et ordine apto.
Deinde cum Choreis
Vetus eluenda noxa,
Amabili puellae.
Ultra osculum et papillam
Licere nil volo mi.
Cum nox iubet cubare,
Laedenda per iocum una est
Puellula, ut rogare
Veniam queam, hacque techna
Revocare cras Choream.
Scio qui sient sodaleis
Apti Lepore nostro.
Spurcos ferosque Bacchi
Nil transfugas moramur.
Suillia ille curet
Qui potat usque donec
Vomitu inquinet Cheream,
Casi iocemur, atque
Venusta sorbeamus,
Pulcri piique, pocla,
Salute plena nostra
Et virginum Pudore,
Quocum valent puellae,
Sine quo cadunt puellae.
At mane, quae cuique
Sunt factitanda, sensu
Facere integro laboret.
Reviviscit ille multa
Sopitus ante nocte,
Hilari excitante Ludo.
Paedore cum sepulcri
Sui ambulent Catones,
Vanaque gloriarum
Dudum ebrii et sepulti:
Nebula, perire certent
Severitate longa.
Sensus cient sepulcro
Negotiorum [Orig: Negociorum] ab alto,
Ludi, et Ioci, et Choreae,
Et Oscula et Voluptas


page 52, image: s052

Sano scatens Lepore.

X.

Columba delicata,
Anacreontis almi
Leveis trahens quadrigas,
Quibus sedere Douza,
Catullus et Secundus,
Et Caesar impetrarunt.
In quo loco Rosillum
Vis considere, mollem
Iuvenculum atque doctum?
Ad Caesaris cupiscit
Hic considere magni
Vestigia, atque dio
Frui canentis ore.
Generosa mellis illa
Captare volt aperto
Tener osculo Rosillus
Diis fluenta grata
Prae nectaris sapore.

XI.

Seiren canora, quid nunc
Ordire dulcis odae?
An Caesaris celebras
Animum, Diis canendum?
Rosille delicate,
Mera in rosa educate,
Leporibus probate,
Venerique longum amate,
Charitique collocate,
Comoque consecrate,
Non Caesaris celebro
Scalae modo alta gesta,
Semper licet celebrem
Sed Getiteri, potantis
In Musico amne pocla,
Ducenti eo Poeta
Sub vindice Orco ab atro
Rediere lucem in albam.
Cuncti Itali Poetae,
Contentus ipse Apollo
Hac gloria rediret.
Sed addit ille Gallos
Tot, Italis tot, omneis
Nostro Lepore plenos:
Ducenties duos nunc
Illi vocamus annos,
Ut gloria ista digno
Praecone ne careret.

XII.

Amor profecto Amoris
In amante causa sola est.
Opes, amator, aurum
Gemmasque, temnit omneis.
Nec provocant Amorem
Pecuniae, nec augent.
Solum in suo se Amore,
Sequitur praeit Amator
Verus, nihil popello,
Nihil dat ille doctis.
Est aureae relicta
Aetatis ille gutta:
Et seculum istud illo
Refert quoque, ipse nudus
Amasiam suam volt
Secum tenere nudam.

XIII.

Animantia omnia una
Natura lege vestit.
Iubas dedit Leoni


page 53, image: s053

Villos Lupis et ursis,
Duram cutemque barris,
Et Nasicornibus, nec
Avibus deesse plumas,
Sivitve gramen arvis,
Frondesve porro silvis,
A frigore omnia una
Tutatur illa lege.
Cur soli Amoris ergo
Sine veste semper, illa
Cutis glabella, ridet?
Quo nudior Cupido est
Minus alget, o Amanteis,
Domi suae istud unus
Quisque experitur in se.

XIV.

Dicunt mihi puellae,
Rosille, quid magistros
Moraris impotenteis?
Noctu bonum est iocari.
Nolo, o malae; Magistri
Bene istud exputarunt.
Nox obtegit tenebris
Quodcunque turpe vostrum est.
Ego basiare nolo
Nisi quas videre possim.
Ne post videre cogar,
Ne post amare cogar,
Ne post habere cogar,
Quas basiare nolim.

XV.

Nisi valgulis labellis
Obhaesero Neaerae,
Obtruseroque quicquid
Anima in mea suave est,
Recepseroque quicquid
Tota in mea Neaera
Suave, dulce, molle,
Lepidum, nitens, venustum,
Amabile atque pulchrum [Orig: pulcrum] est,
Cur vivere expetam? Orce
Cum valgulis labellis
Recessero Neaerae,
Nec osculum illud, illud
Molle atque delicatum
Assuxero osculo isto,
Sit ut e duabus una
Anima, osculum quoque unum,
Medillico enecato.

XVI.

Pedusculos Neaerae
Nive purpurantiores,
Manusculas Neaerae
Die rutilantioreis,
Lacertulos Neaerae
Ebore albicantiores,
Papillulas Neaerae
Pomis rotundiores,
Pectusculum Neaerae,
Et crusculum Neaerae,
Et collulum Neaerae,
Planumque plenulumque
Plenumque planulumque,
Rectumque regiumque.
Femurculum Neaerae,
Cubiticulum Neaerae,
Digiticulum Neaerae,
Umbliculum Neaerae,
Venterculum Neaerae,
Niveumque, purpureumque,


page 54, image: s054

Albumque lucidumque,
Roseumque candidumque
Labellulum Neaerae,
Narillulas Neaerae,
Linguillulam Neaerae,
Malillulas Neaerae,
Ocellulos Neaerae,
Aurillulas Neaerae,
Pupillulas Neaerae,
Quodque est nimis pudicum,
Quodque est nimis severum,
Quodque est nimis superbum
Edicere, eloquique,
Laudare, iactitare,
Celebrare, nominare,
Possedi ego, idque nocte
Possedi ego ipse tota.
Nec ista cuncta tantum.
Et corculum Neaerae,
Animamque ego Neaerae
Possedi eapte nocte.
Possedi eapte nocte
Et porro sum Neaerae
Habiturus ista cuncta,
Habere dum cupiscam.

XVII.

Sine me perire non quis
Amabilis Neaera,
Sine me perire possum
Ego, Neaera, mecum.
Nam quod meae in labore
Vitae bonum atque dulce
Fuitve vel suturum est
Illud tibi omne summo
Transcribere ipse iure
Memini, die beata
Cum primitus viderem
Tuum, Neaera, vultum.
Quid maius altiusve
Pretiosiusve possum
Tibi dicere, o beata,
Nisi quod perire possum
Sine me; perire tu non
Sine me, Neaera, possis?

XVIII.

Epistolam tuam mi
Bene reddidit Lycinna.
Cum te valere legi,
Tum me valere sensi.
Bene res meae, Neaera,
Currunt et expedite,
Si tu me amare constas.
Desideri nitentis
Quid longa verba dictem?
Tecum pari rependi
Par autumo, inde disce.
Mandata cuncta vostra
Iam dum expedita cense.
Valere uti Rosillum
Cupis, vale Neaera.

XIX.

Anacreonta vellem
Lepore transmarino
Frequenter expolire.
Sed, o Poeta docte,
Dum fucus e Pelasgis
Rodotheciis petitur,
Rosa aruit venusta,
Dum mel peto ex Hymetto
Ut condiam, uva dudum


page 55, image: s055

Exspirat, atque passa est.

XX.

Ut nata sunt, rubentque
De matre, nostra dicta,
Capite, optimi nepotes.
Quod curiosus haud sim,
Vobisque cuncta credam,
Merebitur favorem
Fiducia ista vestrum:
Si iudicare voltis
Critica supina lanco
Anacreontis orsa,
Stulti estis, o nepotes,
Leges putare nauci
Lex est Amoris oestro.
Non hunc Minerva vatem,
Solus Cupide fecit.
Ut ille fecit, iste
Ita loquitur, nepotes,
Ignoscite illum Amori.

XXI.

Tumulta dicta censes,
Ego pauca nostra, Lector.
Nam, nil amare praeter
Et scriptitare qui volt,
Ei ista multa censes?
Ego censeo esse pauca:
Numeres nisi a Lepore.

XXII.

In Gallias abire
Parat tener Rosillus.
Comites adeste Musae
Comites adeste Amores,
In Galliis Rosillus
Faciet nihil ni amare
Et scriptitare versus
Anacreontis oestro.
Viaticum Neaerae
Amor illius futurum est,
Nil sumptui paravit
Aliud, quae amare iussit
Eadem, Neaera, pascet.
Amer omnia est Amanti,
Fideliter me amare
Novique gloriorque,
Viaticum istud omne est.
Nemo mihi dolosus
Sodalis, aut latro acer
Viaticum istud umquam
Rapiet, scio atque iacto.
Amo, abstinete cuncti,
Hoc sufficit Rosillo
A fraude, vi, tuendo.

XXIII.

Iterum mihi osculum unum
Suffugit, o Neaera,
Redde illico, aut meum si
Negas mihi osculum, ipse
Tuum illico involabo,
Non osculo, sed illo,
Nec osculum, sed illud
Quod scimus ambo utrumque
Magis osculo esse dulce.

XXIV.

Dies diem secuta
Festinat, exit illuc
Nulla unde quit reverti.
Dies et hora nulla
Non corpori nociva est
Hominis, dies secuti.


page 56, image: s056

Cibus est ruentis horae,
Hominis caduca vita,
Cum quis semel recessit,
Redire nescit umquam.
Nox dormienda functo est
Perennis in tenebris.
Hoc cogitate, larvae,
Bis vivit ille, qui se
Sentit perire vivum,
Moritur bis ille, qui se
Vivum haud videt moriri.

XXV.

Quid tum, impotete [Reg: impotente] rupat
Fermento et hic, et ille,
Mori sophi Catones,
Et Socrates cicutam
Gladiosque ament cruentos
Roseae vicem corollae,
Iuvat me inebriari,
Saltare, basiari,
Cum nobili puella
Suavissime iocari.
Quamvis et hic cicutae
Sit poculum et cruenti
Acies acuta ferri.
Nam cum nevolt puella
Amator altera volt
Tanta perire flamma.
Amoris Imperator
Modus exulat, Cupido
Sine lege regnat, illud
In Amore pro veneno est,
Cum maxime rogatur,
Tum maxime negabit
Puella docta, Amorem,
Cum non putat te avere,
Furit ipsa Amore magno.
Orarier superba est
Dignamque se tuetur.
Ambire plura mandat
Ut omnia impetres, nil
Ambire denegabis.
Finges tibi repulsas
Saepissime, et rogabis
Iram gravem reponat,
Lucrabere impotentem.
Quin ipsa saepe rumpit
Livore se, et negantem
Cogit te habere votum,
Tum strenue negato.
Furit illa maxime istic,
Sed Cum negaris, illam
Veniam pete impetrando.
Est mobilis voluptas
Amabilis puellae,
Odit prius rogatum,
Suamque culpam amici
Vitio imputat; quod illune
Orasse se decebat.
Ergo istud ipse senti
Cum maxime est serena
Subi dolo atque vince
Veluti putes severam.
Tum maximi aestimabit
Peccasse se tuo ausu,
Nec scire te quid olli
Queas bene imputare.
Rigidam timore placa,
Lenem capit querela,
Spes attinet furentem,


page 57, image: s057

Audacia impotentem,
Est Cum superba fastu
Spernente dedomanda est.
Ista omnia ipse possum
Decere, doctus a me,
Nulli institutus umquam.
Lapidescere, atque magno
Rigore congelari,
Zeno et Cato docebunt.

XXVI.

Nemo est amare dignus
Amarierque rursus,
Enuntiare [Orig: Enunciare] qui volt
Sibi si boni quid olim
Dat clanculum puella.
Ego pernego puella
Ipsa acrius, mihi cum
Quid obvenit iocosum.
Semel error est potiri
Vel Casus: Ast amari
Solus meretur ille,
Eliminare qui nil
Damno potest puellae.

XXVII.

Pereat perire famam
Qui volt rudis puellae
Decepta si qua lusit.
In hoc virile maius
Sapientiusque seclum [Reg: saeculum]
Natura procreavit,
Ut sint vagis puellis
Pro regula, atque norma.
Scelus est nefasque cunctis
Nefastius, suavi
Miseram Lepore pusam
Sermonis impedire.
Et Cum Pudor, Rosae ceu
Folium, revulsus ungeue est,
Famam involare castam.
Superos remittere omne
Crimen puto valere,
Superos remittere istud
Crimen puto nequire.
Et Poena nulla picta est
Vel ficta noxio umquam
Mage quin gravem mereri
Putem calumniantem,
Sceleri caput cui ipse est.
Noxae dari puellae
Hunc arbitrer necesse,
Iustumque, si quid umquam est
Fuitve, vel futurum est.

XXVIII.

Heri mihi Cupido
Rapuit meam lyram, atque
Saxo in rigente fregit,
Quod scripserim puellae
In Gratiam pudicae
Quaedam severa verba.
Lyram, Cupido, redde
Novam mihi, hanc vetustam
Tute ipse dein ferito,
Ut fracta disque rupta est.
Lyram mihi Cupido
Dat musteam; sed illam
Fragrantem odore miro.
Quem cum ebibi semel, nil
Porro scio pudicum,
Cano delicata cuncta.
Proinde vos, puellae,


page 58, image: s058

Moneo fide ex vetusta,
Fidem novae negate,
Vel interistis omneis.
Nil spiro iam fidele.
Me fallite, aut meo ipsae
Fallemini Lepore.

XXIX.

Mille interire mortes
Meliusque sanctiusque
Pacta in fide futurum est
Tibi, Neaera, nobis:
Quam fallere unica illam
Vel cogitatione
Sanctissimam atque castam.
Quid ergo ludis, inquis,
Et hanc et hanc et illam
Tenuisse te fateris,
Parcisque nec mihi ipsi?
Fidelitatis istud
Documentum habes supremae,
Me posse tanta, nolle.

XXX.

Cum tu subis, Lyaee,
Tunc cura pallet omnis
Fugitque nigrum ad Indum.
Plenus bono Lyaeo
Oblitus est caducae
Vitae, et colit perennem
In flore et in Chorea.
Amoris incitator,
Leporis Imperator.
Honoris excitator,
Tibi quique Rex vel Iro
Mage pauper, atque Codro est.
O qui aureum reducis
Seclum [Reg: Saeculum] bibentibus te
Iove nate, patre maior,
Avo ave, Lyaee, maior.
O Nyctileu, o Iache,
O Bassereu, o Adoni,
Dionyse, Bacche, et Evan,
Eleleu, Bimater, Evoe,
Myrionyme o Thyoneu,
Nysae, quodque nomen
Non est referre longum.
Subi volens medullas
Et inde grata dicta
Mihi Carmina, atque Amori.
Curae satis tributum est,
Vigilatum et excubaetum
Satis est Apollini, atque
Sororibus novenis,
Sine Libero omnis aetas
Est serva, nulla in illo.