14 October 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete-no semantic tagging-spell-check complete


page 170, image: s170

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI GRATIARUM LIB. XV.

I.

Pater quietis almae,
Haec liba consecro, atque hanc
Papaveris placentam,
Tibi maximo Deorum,
Edentula ista fundo
Tibi, Somne, vina pleno
Carchesio, o quietis
Pater alme, die Somne.
Tu, viribus soporis.
Fortissimis ligato
Charmen [Reg: Carmen] , nimis loquacem,
Dum stamina in puellae
Custodia fatigat,
Obdormiat profunde,
Nec tertium vocata
Vigiletve sentiatve:
Ego auream Neaeram
Super ipsa vota nanctus
Amabilem, assidente
Nec sentiente Charma
Tuo fruar lepore.
Dormi, molesta Charme,
Anus sile inficeta,
Perennibus loquelis
Et fabulis ineptis
Tandem est futura pausa.

II.

Cum te, Neaera, solam
Habeo, omnia in Neaera
Videor te habere sola.
Sine te omnia, omnia una
Sine te tenens, Neaera,
Habeo nihil; Neaera,
In omnibus mihi omne es.

III.

Piscator, o Diona,
Tuus, tuique iuxta
Sum flammei puelli.
Ad me puella crebro
Venit venusti vulta,
Piscer sibi leporem.
Piscatus, o puella,
Sum masculum leporem,
Ille aptus est puellis.
Piscis comesus iste
Trahit osculum, atque complet
Suavitate mira.
Rubrum caput lepore
Est ebrio Cytheres,
Hoc ille nectar balat.
Piscis tuus, Diona,
Sit quamlibet minutus,
Fortissimus comesus.


page 171, image: s171

Operatur ille demum
Concoctus, atque molli
Digestus in puella.
Mira est figura pisci,
Pedibus sedet duobus
Collum gruis figurans.
Enectus ille mollis
Durissimusque vivus
Gratissimus putatur.
Enectus ille longum
Hodie, resurgit, et cras
Volt denuo vorari.
Perennis esca piscis
Veneris cluit, Puella,
Sed gutturi venusto.
Senibus nevolt vorari
Et rusticis Puellis,
Maris exsecratur ora.
Sine pisce nemo vivit
Hoc aptus ad Dionam, est
Thesaurus iste piscis.
Hoc pisce vita nostra
Perennitate constat,
Aeterna gens nepotum est.
Veni Puella pulcra [Reg: pulchra] ,
Piscem cape elegantem,
Tibi ipse capturit se.
Aurum et nitens lapillus,
Prae piscis huius alga est
Suavissimo lepore.
Gustans semel Puella
Piscis mei liquorem,
Contemnit aurum ob illum.
Cum mortuus recessit
Anima sine, in sepulcrum,
Illum excitant puellae.
Nulla est Puella docta,
Nulla est Puella comta [Reg: compta] ,
Sine hoc sibi magistro,
Si qua est Puella nacta
Sine pisce quem maritum,
Sese negat maritam.
Hoc vita foeminini [Reg: feminini]
Sexus sepulta pisce est,
Aegrotat hoc, valetque.
Si qua stupet, stuporem
Garum omne piscis huius
Medicatur omne ad unguem,
Valete caeterorum
Natantium catervae,
Sapit unus iste piscis.

IV.

Cum mortem obibo, vobis
Hos, Vita, Codicillos
Iure optimos, relinquam.
Ex asse nostra Vita
Nobis superstes, haeres
Erit, nisi sepulcri;
Hoc de dico poetis.
Quisquamne Codicillos
Taleis sacravit umquam
Aut audiit sacratos.
Haeres ut ipsa Vita
Sit mortui puelli?

V.

Roseam tibi corollam
Istic, Neaera, mitto,
Rosea fruens corolla,
Memento te Rosam esse.
Rosae est brevis voluptas


page 172, image: s172

Hodie orta, cras superbo
Exaruit lepore,
Meminit sui nec ipsa.
Odor est brevis voluptas:
Nisi momine ille quovis
Variatur, obstupescit
Sui impotens leporis.
Rosa est puella, cuncti
Hodie petunt vigentem,
Cras, ungue Cum potita est,
Nemo aestimat puellam.
Odor est amor virilis,
Variatur ille quavis
Vel maxime acer, hora,
Sui impotens furoris.
Haec admonet corolla,
Constans amator illam,
Mittit Rosae puellae,
Se discat ut amare.

VI.

Apicula illa, melle
Turget, Neaera, dulci:
Tu Ponticum putato.
Simul ut labellum inibit
Mel hoc, Neaera, vestrum,
Venter tibi dolebit
Quo turget haec Melissa.
Mel Ponticum, Neaera, est.

VII.

Ad Ancareontem in hortis
Viventem ego beatis
Epistolam hanc remisi.
Quod laetus es Batylla
Senex beate, laeto
Audivimus lepore
Te scriptitante certi.
Tener est mihi puellus
Ad arma natus ista,
Uti mihi videtur,
Sed ille volt Gradivi.
Narra senex beate,
Qua consili medela
Capessat arma, natus
Ad quae videtur, ille.
Vale senex beate,
Et basiato nostra
Causa quater vicissim
Amabilem Bathyllam.
Anacreon iocosus
Rescripsit ista nobis,
Calamo fragrante nectar,
Sono tamen Pelasgo.
Nostri alteram leporis
Cape partem, eique misce
De Martiale partem
Petronioque partem.
Haec sub tuae Neaera
Papillulis liquescant;
Deinde de Rosilli
Adde unciam calore.
Hoc triduum ille potet,
Oblivione longa
Ponet Gradivi amorem,
Post triduana pocla.

VIII.

Bellum procul, Gradive,
Hac submove, Neaera
Qua nostra regnat ora,
Bellum procul, Gradive.
Nos osculis vacamus,


page 173, image: s173

Tu sanguni vacabis,
Sed hac procul, Gradive,
Procul, o Gradive, ab ora.
Si torviore vultu
Contra tuebere istuc,
Nos exuemus istum
Tibi ferreum furorem.
Vivunt adhuc Poetae,
Qui nexuere quondam
Vulcanias catenas,
Hi porro nectitabunt.
Sed tu cupis catenas,
Sentimus hunc furorem,
Bacchare, io, Gradive,
Sic non feres catenas.
Si denuo ligari
Cupis, Gradive, porro
Te submove hac ab ora:
Nectam graveis catenas.
O sensisolva Cypris
Quam numen es severum!
Catena saepe dura
Pro praemio est Amanti!

IX.

Negociare [Reg: Negotiare] , qui vis
Offerre te periclis,
Ventosque per secundos
Enaviga ad furenteis.
Idem mihi manebit,
Quovis ferente vento,
Quovis furente vento,
Me vultus idem habebit.
Astra irruant, fretumque
Ascendat alta in astra,
Timere qui timet, non
Puer timebit umquam.
Ponto sata est Cythera;
Timet ipsa pontum, an ille
Sit mitis alteri, qui
Suam odit inquilinam?
Nec bella mi cruenta
Cepere gloriosam
Mentem, sat est duelli in
Campo gravis Dionae.
Quies placet secunda,
Hanc ventilant libelli
Antiquitatis altae
Edisciti acrem ad unguem.
Inde haurio leporeis
Sapientiamque amandi,
Stolidos Sophisticanteis
Magno furore, ridens.
Haec vita dum Rosillo
Fato, datur, favente,
Fatum omne temnit ille,
Quiete prae secunda.
Quid ad hunc habere multum,
Qui pauca pulcra [Reg: pulchra] multis
Deformibus, superbo
Scit praenitere cultu?
Superbia atque fastus
Et gloria, atque honoreis
Ludibria ille censet
Saevo in freto natantum.
Securus esse nescit
Avidi bibax honoris,
Superbiaeque servus
Securus esse nescit.
Securus esse nescit
Pecuniae atriensis,


page 174, image: s174

Qui servit ambitu, ille
Securus esse nescit.
Securitate dempta
Mera mors caduca vita est
Securitate rapta
Elanguere Mores.

X.

Ocellus, in puella
Quem sussilire [Reg: subsilire] cernis,
Et hinc et hinc salaci
Quem desilire flamma,
Victor iocose, cernis.
Non est Ocellus ille
Amabilis Puellae,
Neaera quo necatos
Resuscitet, vicissim
Et enecet amanteis.
Ocellus iste Ocellus
Non est meae puellae,
Mea est Cupido, molli
Quam coepit illa Ocello,
Et sussilire [Reg: subsilire] iussit.
Chorea dulcis illa est,
Quam scit Cupido nostra
Saltare Cum Puellae
Liquidissimis Ocellis
Speculo in nitente Ocelli.

XI.

Cuniculum mihi illum
Redde, o Neaera, mollem,
Qui aufugit, atque vestras
Confugit ad papillas.
O delicate puse
Cuniculum tuum ista
Non vidi ego die, non
Ita nos ames, venuste.
Sine quaeritem, Neaera:
Mea vita, si in papillis
Cuniculum Neaerae
Offenderis, Neaeram
Tenon amare crede.
Ah rite, recte, et istud
Bene dixti, io Neaera,
Nunc quaeritando nostrum
Cuniculum, an me ames, hoc
Simul experibor aestu.
Papillulas reclusit
Ultro, Neaera nobis,
Cuniculum vagantem
Non vidi ego in papillis,
Fragrantibus papillis
Nitidissimae Neaerae.
Ergo me amare vere
Sine ambitu et colore,
Sine fraude et astu amatam
Sensi meam Neaeram.
Papillulas sed illas
Bis terque suaviatus,
Cuniculum latentem
In altiore saltu
Sine vi doloque cepi.

XII.

Feri, feri, Neaera
Meriti fatemur omnes,
Omnes Neaera, poenas,
Feri, feri, Neaera.
Tange osculum atque iura
Nulli eloqui, quod istic
Vidisti, et attigisti
Lascive turturille.


page 175, image: s175

Iuro, Neaera, nulli
Dicturum, ut et mihi ipsi,
Quod vidi et attigi istic
Iuro, Neaera, per te.
Sed hac tamen, Neaera,
Exceptione iuro,
Iterum videre me istud
Attingere istud, istud
Iterum sinas, Neaera.
Iuravi et impetravi:
Semel satis superque est
Iurare, at impetrare
Saepissime hoc iuvabit.

XIII.

Unam colo Rosillam:
Nam quod colo Neaeram,
Rosilla iussit ipsa.
In amore quod duellum
Oririer queat, Cum
Amare me Neaeram
Rosilla mandet ipsa?
Mandatum ego Rosillae
Facesso, dum Neaeram
Amo, ipsam uti Rosillam
Quis credet hoc Amantum?

XIV.

Decursa lampas ista est
Tui, Nape, furoris,
Trade alteri, alteri illam
Cede, o Nape inficeta.
Vetulam lepore vaccam
Vitulum avocare velle,
A mollibus iuvencis
Stultum est, Nape inficeta.
Satis est tibi furoris
Decursum, et expeditum,
Meminisse nunc tuum est, sed
Patrare iuniorum.
Si qua est tibi voluptas,
Meminisse suaviorum
Non invidemus, illam
Cave osculari, Amare,
Venenum id exoletae est.

XV.

Debebam amare Iura
Iustiniane, vestra.
Sed, mitis Imperator,
Ignosce, quaeso, nobis
Exlex amoris aula est,
Solutus ipse Princeps
A sanctione vestra.
Quid me iuvat doceri
Quae dedocenda cernam,
Et discere, et tenere
Oblivione porro
Sagace devoranda.
Nescitis, o Magistri,
Amoris imperare
Puerum omnibus Monarchis?
Lascivia alta lex est
Puero salaci Amoris.
Quod illa dictat, ille
Quantum libet vetante
Facessit imperante.
Codex severe, longae
Digesta, quae vocamus,
Et Institutiones
Et horridae Novellae
Longum valete nobis.
Amare docta res est,


page 176, image: s176

Amare iusta res est,
Et Cum nec illa docta est,
Et Cum nec illa iusta est,
Iustam tamen catamque
Vos factitatis illam
Negando, et expetendo.

XVI.

Nemo reduxit umquam
Sese dolendo ab Orco,
Illuditur Chorea
Libitina saltitante.
Salta o levis Chorea,
Nos saltitamus omnes,
In orbem, in orbem, in orbem
Nos saltitamus omnes.
Opprobrium hoc sororum est
Secantium atra fila,
Male vos, malae sorores,
Bene nos, boni Sodales.

XVII.

Quid calvitur, pedemque
Struit severa secta?
Quod eis perire vitae
Vicem aestimetur albae,
Ideone nos perire
Quoque gestiremus? Ah non!
Fatum est perire eorum
Vivendo, nostrum amare,
Et amando vivere, et nos
Diis comparare, satum est.
Tuum allium vorato
O secta marmor apta
Praecordiis supinis!
Tuceta nos labello
Gustamus, atque nectar,
Ut inde Cum Deorum
Vivamus usque natis.

XVIII.

Ocellus ad Labellum
Epistolam exaravit,
Excepit hanc Rosillus,
Notarius leporum.
Salve salute nostra,
Hoc scito. Si deinde
Cum nos iocamur, atque
Igni aureo atque pulcro [Reg: pulchro]
Hinc inde saltitamus,
Preme tu tuos leporeis,
Nec ignibus petulcis
Tam subiice impotenter,
Improvide, atque prorsus
Temere, ut heri solebas,
Aut purpuram tibi istam
Qua tam tumes superbe
Et valgiter ferocis,
Ego Cum gemello aduram.
Rescripsit huic Labellum,
Quis te ferox Ocelle,
Geminum licet, superbo
Hoc inbuit [Reg: imbuit] susurro?
Ego laudo te, et Gemellum
Gemino lepore canto,
Geminum quoque osculamur,
Cum tu unicum in specillo
Gemino vides leporem.
Quare istud, o superbe,
Moneas tuum ipse fastum.
Nos porro, quod futurum est,
Videbimus bene ipsa.
Hodie osculationum


page 177, image: s177

Sunt mutuo se adorti
In campo, at o, Labellum
Vicit ferox Ocellus,
Inde ista blaesa dicta
Oggannio puellae,
Oggannit illa nobis.

XIX.

In umbra et in latebra
Cecini hactenus Neaeram.
Meditatus otiose
Quae scire me negabam.
Technas amoris ex me
Nunc discite, o Iuventa,
Lasciva multa dicta
Ad opus tulere tandem.
Qui facta vult cavere,
Caveat iocosa dicta,
Dicta umbra sunt futuri
Speculumque mox pericli.
Neaera delicata,
Quorsum haec opinor ex te
Potes domi esse docta
Sine indice hoc Rosillo.
Plus centies iocando
In vino et in lepore
Plus millies vagando,
Tentatione multa,
Multa impetratione
Neaera mi potita est.

XX.

In herbulenta prata
Me duxit hinc Cupido,
Duxere Gratiae tres
Stipante me Diona.
Flores suave olenteis
Decerpsi et implicavi,
Teretis futura serti
Ornatoria vincla.
Passa est Venus bitentem.
Est passa colligentem,
Nec Gratiae negarunt
In serta complicantem.
Hoc est, Neaera, sertum,
Quod mittit heic Rosillus,
Quod tu simul videbis.
Agnoscere hinc valebis,
Veneremque Gratiasque
Cupidinemque, quorum
Adolevit in rosetis.

XXI.

Chorea cum videret,
Senes petulciores
Hircina hiare barba,
Et saltitare velle
Instar Iuvenculorum
Suave prurientum,
In porticu severa
Hanc fabulam notavit,
Saltare iam impudicum est.

XXII.

Neaera, nostra Vita,
Bibamus et iocemur,
In Osculationis
Modimperante regno.
Senem severiorum
Lapidosa dicta cuncta
Unius arbitremur
Semissis aestimanda.
Soles redire possunt,
Et occubare porro.


page 178, image: s178

Nobis ubi brevis lux
Semel unica occubarit,
Nox est perennis una
In morte dormienda.

XXIII.

Redit annuis Iuventas
Sua frugibus per orbem,
Emortuisque bruma
Ver dat novum vigorem.
Hirundo iam redibit,
Ciconiae redibunt,
Renascitur calore,
Quod frigus enecarat.
Solos Senecta canos
Non est pote enovare,
Novabilis Iuventas
Queis [Reg: Quibus] est semel subacta.
Dum vita tristis instat,
Laeta est colenda laete.
Quid paenitere longum
Ignobileis iuvabit,
Dominante iam Senecta
Famulante iam Iuventa?
Semel arefacta quercus
Florere nescit ultra,
Sed corticem sepulcro
Araneosa servat.
Hominis venusta forma
Carie semel sepulta,
Nescit redire succi
Florentis ad nitorem.
Mortalitatis haec lex
Hominum insita in genus; nec
Titubare novit usquam,
Nec gratia resolvi.
Ipsa hacce lege divi
Nos admonent beatum
Tempus putare praesens,
Pietate sed favente.
Diis cohors rebellis
Sunt plumbei Sophistae,
Amaritudine omnem
Docti impiare vitam.
Rota ceu volucris orbem
Sine fine raptat in se,
Et hoc et hoc et illo
Repetit novum absoluto.
Sic tempus aeviterne
Sibi tenore constat,
Brevitate sed caducae
Vitas rapit sequenteis.
Ut axis ipse firmo
Immobilis repaglo [Reg: repagulo] est,
Volventibus quadrigis
Rotas perennem in orbem.
Humanitatis illa
Durat genus figura,
Succedit alteri alter,
Mutantque saecla [Orig: secla] formas.
Hodie vigere nostrum est,
Cras filii vigebunt,
Perendie Nepoteis,
Horumque porro proles.
Cum nos semel sepulcris
Receperint Sororeis,
Nemo morabitur, quos
Putant fuisse cuncti.
Austeritate quod si
Inamabili et severa
Fuscare laeta Sortis


page 179, image: s179

Ineptiamus ora.
Nos conteremus ipsi
Insuavibus piaclis,
Nemo dolebit illum
Uti suum dolorem.
Cum cippus ater ossa
Saxo premet superbo,
Nec poenitere [Reg: paenitere] quibit
Erroris antecapti.
Sed poenitere [Reg: paenitere] si tum
Erroris esset huius,
Lacrymando [Reg: Lacrimando] et eiulando
Lueremus haec pericla.
Et si redire porro
Quiremus hos in annos,
Queis [Reg: Quibus] gaudiis putabis,
Morbum esse prodituros?
O plumbei Sophistae
Quid sitis, inque finem
Quem sitis heic creati,
Quo corde, cogitate.
Sonus, Umbra, Pulvis, Aura,
Fumusque ab igne pulsus,
Humana vita tota est
Omni ambitu atque honore.
Nec extrahenda quoi [Reg: cui] quam,
Nec contrahenda quoi [Reg: cui] quam,
Nec mitiganda quoi [Reg: cui] quam,
Nec asperanda quoi [Reg: cui] quam.
Ingratiis cadendum est,
Ingratiis manendum est,
Si fata sint propinqua,
Si fata sint remota.
Quid macerare saevos
Prodest dies, sibique
Furore perduelli
Novos parare luctus?
Si Fors herilis omnem
Rideret ad laborem,
Succederentque quaeque
Optata ceu voventur.
Tamen stuporis esset
Pars ultimi, reniti,
Et laeta velle tristi
Mutare fata planctu.
Nunc oggerente tristeis
Ubique Sorte vultus,
Et nil lepore rerum
Solidum nitente nobis.
Sed ambigente dextra
Hinc inde fulminante
Per fas nefasque Sortis
Inamabili statera.
Cum cuncta turbine uno
Inamoena diva volvat,
Quae laeta sunt relicta,
Scelus est adulterari.
Quod ergo restat unum
Ut hactenus lepori
Vacavimus, deinde
Vacabimus pudico.
Suavitate vitam
Condire laetiori,
Sapientia omnis una, in
Compendium redacta est.
Huc Gratiae et Choreae,
Contortilesque Lusus,
Et simplicis Labelli
Adeste suaviatus.


page 180, image: s180

Nec sit procul Lyaei
Flos, omnis esca risus,
Saltationis auctor,
Fons gaudii et leporis.
Quantum sinit locari
Sors Fletileta quemque;
Saltemus et iocemur
Sine lege, Cum pudore.
Sententiam hanc tot aptam
Vicibus tibi explicavi,
Dum saltu Anacreontem
Sequor, pudice lector.
Laeto vigore molles
Implens pedum choreas,
Ad versum ineleganteis
Gracilem cano susurros.
Sic saepe praeterivit
Sors aspera atque tristis,
Praegnans dolore magno
Sic saepe praeterivit.
Quocunque fulmine in me
Bacchabitur, serena
Constabo fronte, cui me
Sapientiae dicavi.
Ad fervidos tumultus
Hinc inde sussilire,
Salisubsuloque motu
Variare vulta nolo.
Si Sortis est potestas
Nullo bonam esse puncto,
At nostra laus erit nec
Vel hinc vel hinc moveri.
Ut fractus orbis in me
Gravi ruat ruina,
Trepidare nil volentem
Fragmenta verberabunt.
Constantiae in lepore
Amabili Sacerdos,
Quid fluctus atque ventus
Peccent, putabo nauci.
Sum dives ipse mecum,
Quia pauper esse nolo,
Intraque me, meorum
Absolvo vim bonorum.
Bona queis [Reg: quibus] nocere nemo
Potest, nec audet ullus,
Mecum mihi supersunt
Nulli movenda vento.
Servive nolo quoi [Reg: cui] quam,
Nemo mihi exterorum
Dominabitur tyrannus,
Sceptra ipse priva gesto.

XXIV.

An ludicrum hoc putabis,
Ludendo quod monemus?
Stoum repelle marmor,
Cynicos canes repelle,
Academiam refuta,
Et Scepticos latroneis,
Eclecticosque bardos.
Procul esto sycofanta [Reg: sycophanta]
Sectae omnis, omnis horae;
Vive, hora nulla retro it.

XXV.

AH me! puella clamat
Mediae in labore luctae,
Quis credat elegantem?
Dolet dolere pusae.
Finiri eum dolorem
Hoc maxime huic dolori est.


page 181, image: s181

XXVI.

Haec crista, fulgurantem
Qua cernis, et minatem [Reg: minantem] ,
Nihilque factitantem
Nisi hinc et hinc volantem,
Ventoque fluctuantem,
Et sole fulgurantem,
Radiosque commoventem,
Aurasque concitantem,
Hosteisque provocantem,
Quaesit, requiris, hospes?
Cauda est ameris hospes.

FINIS.