AMare qui impotenter
Invenit, ille primus
Debet duas amare.
Amare nec potiri,
Pariter duas amare est.
Nam qui duas amabit,
Potietur utra, ab illa
Procul movebit ignem;
Nec quam tenet tenebit.
Quid, dia Pasicompsa,
Frustra te amare dicam.
Potiar licet, nihilque
Mihi restet ad perire
Amore Pasicompsae,
Tamen te amare amatam
Nequeo, tenere tentam.
Absentis hoc Neaerae
Praesentia expatravit.
EGo in tuis ocellis
Oculis meis Amorem
Vidi, nitens Neaera:
Hoc pulpitum est Amoris,
Ille inde dictat, et me
Iubet notare dicta
Papyrum in elegantem.
Rosillus et Neaera,
Neaera Cum Rosillo
Duo sunt Amoris haedi,
Duae Columbulae, ah me,
Duo non sed una et unus.
Volo Ulpianus esse,
Aenigma iuris omne
Volo solvere album ad unguem.
Praetoris adsuperbi
Edicta multa dicam.
Et hoc et hoc et illud
Ex legibus resolvam.
Sed iura nostra rerum
Nihil morantur; omnem in
Persona et Actione
Volo occupare legem.
Amor mihi Imperator
Solutus est suarum
A sanctione Legum.
Auctoritate magna
Prudentium potitur
Venus severa nobis.
Pandectae habent Leporem
Sibi Principem, atque Comum.
Has explicant Choreae.
Codex Rosilla nostra, ex
Recensione prima est.
Nolo hanc deinde poliri.
Iustiniani habebo
Amplexibus Novellas
Auctoritatis altae.
Neaera est mihi Leonis
Grex osculationum,
Has nemo servat ullus.
Statuta sunt et illis
Consuetudo quod dat
Quodcunque poscit usus.
Tribunal est torus, quo
Ius omne dividundum est,
Actoris et reorum.
Edicta nulla plano
Inscribo, cuncta moris
Proponere est profundo.
Si Controversiam quis
Personam et Actionem
Cernentem habes, venito.
De rebus hic, nisi una
Et in hanc data altera, non
Dat Praetor Actionem.
TUi medulla cesti
Est osculum, Cythere.
Hoc ipse nactus, ipsam
Te provocem ad duellum.
Veni Diona sortis,
Sed mollior redibis.
Qui nescit osculari
Indignus est vocari
Humanitatis ore.
Humanitatis ore
Qui indignus est vocari
Convivium ad Leporum;
Dignissimus perire est.
Dignissimus perire est
Qui nescit osculari.
Nos scimus osculari
Perennitate digni.
Nisi nossem ego osculari
Decies puto, perissem,
Sciens modo osculari
Decies perenne vivo.
Si fortis atque bellax,
Si strenuus, Gradive, es.
Thalamo quid in Diones
Arma omnia exuisti?
Ubi telo Amoris usust,
Martis quiescat hasta.
Cum venit ad duellum
Dione Cum Gradivo,
Ibi nuditate pugnant.
Quis fando cepit umquam
Pueri tam acerba facta?
Amor suum me in hortum
Ducebat ad Dionam,
Ibi grex erat Leporum,
Ibi Osculationes
Toto aethere involabant,
Ridere cuncta cernens
Risi quoque ipse, et illuc
Ubi Risus est, trahebar.
Subito furore matri
Rapuit suae Cupido.
Ridentem et osculantem.
Terramque subter omnem
Diducit, atque in altam
Me proicit lacunam.
Nunc huc venire perstat
quotidie [Reg: Cotidie] , atque sannis
Dirumpit immerentem.
Hoc hoc suo noverco
Dat balneum Cupido.
Hoc dicit avolatque.
POntanus inter astra
Habitet perrenne sidus.
Politiana Peitho
Fiat Maro in Marone.
Cum Baudio Heinsioque
Taubmanus Ambidexter,
Melissus, et Gruterus,
Sint Caesaris Monarchae,
Apollinisque Olores.
Columba sum Cytheres,
Huius traho quadrigam.
Veneris cui quadrigam
Non integrum est videre,
Videat meos Leporeis [Orig: Lepores] :
Hic divae imago viva est.
Cecini pium Leandrum,
Cecini Leandri amicam.
Nisi me ipse cantitabo,
Ut saeculum inficetum est,
Quis amet meos Amores [Orig: Amoreis] ?
Sperare si parem esset
Felicitatem, in aevo hoc
Ei, dedisse quam te
Scias priorum Amori.
Omnes ament Poetae.
Sed scaeva sors, prosecto,
Est dextra cogitanti,
Si vulgus omne vellet
Amare; quo Bilovi [Orig: BilovI]
Fortuna peior esset
Quam Tarrii et Melissi?
Rhodomella si Capellae
Det Blovio Neaeram,
Pereant Amoris Artes [Orig: Arteis]
CUtor iocose, dic mi,
Nisi Victor ipsus esses
Quem te esse porro velles?
Nisi Victor essem, haberem
Cur Tarrius vocarer.
Nisi Tarrius vocarer
Victor tamen negarem
Perhiberier Poeta;
Cur, delicate, quaeso?
Epigrammatum Poetae,
Nemo est Poeta, nisi
Amator, atque felix.
Felix ego sum amator,
Epigrammatum Poeta
Tamen esse nolo Victor.
Victori ibi oppetendum est,
Ubi maxime iocatur;
EGo sum osculum Dionae,
Cum me dedit Gradivo
Venus, stetere pugnae.
Xenophon fuit disertus,
Sophiae oppido peritus,
Idemque Phtius alter
Achilleiis Gradivo.
Xenophonta qui Cytheres,
Amantem, et expeditum
Volt cernere ad duella,
Videat Rosillum, ametque.
Pugnamus atque amamus,
Pugnare idem atque amare est,
Amare quod duellis
In acribus periclum est.
Ego sum osculum Dionae,
Viso hoc stupet Gradivus.
Et praelium remittit.
Victorem ita ipse vinco.
CAstrensis ista lex est
Antiquitatis altae:
Si quis stupescit armis,
Venam viro medentes [Orig: medenteis]
Pertundite: stupesco
Miles ferox Amoris.
Ut sanitate prisca
Potiar, nihil medente est
Opus, hunc Neaera solvet
Mihi perinde morbum
Ut Phoebus ipse, docte.
Pertunde, io Neaera,
Venam mihi hanc, Neaera,
Viden' ut tumet, nihilque
Patitur quietis, ah me,
Tenerum nimis puellum
Resolvere in soporem!
Pertusionem ad istam,
Sed opus tibi, Neaera,
Pertusione vestra est.
Qui sanguis hinc abibit,
Medicabitur dolori
Cito utriusque nostrum.
Adusque taedium, sed
Cito taedium peribit.
HOc somnium Neaerae
Volo expiare, Vesta.
Visa est sibi, in sopore
Fratrem meum osculari.
Et inde purpuram omnem
Amittere a labello.
Narrabam ego; at sacerdos,
Sic est locuta Vestae.
Fratrem tuum Neaera
Sua sorore primum
Est nuper osculatae.
Hinc purpura e labello
Manavit eleganti.
Dicit siletque vates.
At, o perite Lector,
Ego nescio quid istud
Velit sibi Leporis.
Lepidumne tu putabis,
Dignum pio Poeta,
Sic Virginem osculari,
Ut purpura e labello
Dimanet eleganti?
Doce, perite Lector.
ANacreonta dium
Hominem fuisse certum est.
Non grandis ille vates
Non Martius cluebat;
Virtus, Homere, vestrae
Sit caecitatis ista.
Amabilem puellam,
Laevi tenens lacerto est
Prudenter osculatus.
Ars artium haec supremae.
Salve erudite vates,
Apollinis magister.
Te concinente Daphne
Mansisset aut stetisset
Hominis potita vultu.
Apollo quod nequivit,
Currensque cantitansque,
Anacreon sine omni
Queat ambitu osculando.
PUella si fidelis
Est una, tu putato
Totum genus fidele.
Totum genus fidele
Nisi putabis hercle est
Puella nulla prorsus
In omnibus fidelis.
Iurare, peierare,
Odisse, amare, Honore
Opprobrio sequi, omnes [Orig: omneis]
Didicere ad unicam omnes [Orig: omneis] .
Et ista cuncta causis
Procul omnibus Nisi uno
Quod nulla sit fidelis,
Puella nulla certe est
In omnibus fidelis.
Exercitata multum
Adversi Amoris igne,
Hanc sacrat tibi, Cupido,
Mens Tarrii tabellam.
Super omnia exstat ipsae
Adfectuum pericla,
Uni hactenus fatetur
Manum dedisse Amori.
O Delicata vita
In Amore magno, et alta
Felicitare macto.
Quid, vita delicata
Optem tibi hoc in oestro?
Quoniam perennis esse
Felicitas negatur
Et deserenda, quamvis
Invito Amoris Aura
Spirans Amoenitates
Coelestium bonorum.
Et sint timenda porro,
Tum maxime pericla,
Cum maxima est Voluptas.
In hac rosa, inque flore
Viventi amabili isto,
Inopina Mors sequatur
Saltim hoc sibi relinquar
Quae temporis, futura
Ut credat anteactis.
Fui nitens puellae,
Fui puella quondam
Nitens, velut Diona,
Sed casta sed faceta,
Tamen velut Diona.
Nunc sum nitens puellus,
Nunc sum puellus acer.
Nitens velut Lyaeus,
Sed sobrius, pudicus,
Tamen velut Lyaeus.
Hinc fit puella nobis,
Quod nulla possit, istis
Illudere, ut suerunt,
Nitentibus puellis,
Amabiles [Orig: Amabileis] puellae.
Hoc una suspicata
Sentire me ut loquebar.
Decepit, atque porro
Mihi se dedit fruendam,
Liventibus Choreis.
Puella casta, pulchra,
Cata, docta, ceu Diona.
Didici hoc quoque a puellis
Puella Cum fui ipse,
Nulli fidelis esse.
Si pulchra tu, istud, istud
Hodie, pudica, sentis,
Decepta ne querare.
Cras sentient puellae
Et istae, et istae, et illae.
Fortuna, non Venustas
In Amore regna servat.
Vulcanus et Diona
Hic Loripes, Dearum
Pulcherrima ista, iuncti,
Thalamo fruuntur uno.
Pastor fuit Paris, quem
Laudant ubi Poetae,
Pastorum habere dicunt
Palmam a calore formae.
Hoc ergo confitentur
Nihil supra bubulCum
Paridem fuisse pulchrum.
Exempla plura narrem;
Sed opus quid est venustos
His macerare Amantes [Orig: Amanteis] ?
Fortuna, non Venustas
In Amore regna servat.
Sed hoc habete vobis,
O comtuli puelli,
Fortuna quum potiri
Facit ardido Lepore,
Simplex datur voluptas.
Cum Gratia et Lepores
Iunxere Amantium par,
Triplex venit voluptas.
Non corpora ipsa tam, quam
Animae aucupant Amorem,
Et Amore perfruuntur.
Animae occupant Amorem
Quem corpora aucupantur.
Animus Leporis hostis
Odio est in ipso Amore.
Animus Lepore regnans
Amatur ipse ab hoste.
Ah me! puella clamat
Mediae in labore luctae:
Quis credat elegantem?
Dolet dolere certe,
Finirier dolorem
Hoc maxime dolori est.
Vidi meam Neaeram
Nudam, nihil tegentem.
Ita me Dii, Deaeque,
Omnesque singulique
Omnesque singulaeque
Boni bene adiuvassint.
Ut prae Lepore nudo
Ornatus omnis alga est.
Stupeo, micare lingua
Non eloqui potest, quod
Nemesis negat profari!
Nunc invidete cuncti:
Felicitas perinde
Ubi crevit, ut putando
Nequeat venire maior.
O Nobiles fenestrae,
Quae nobili patore
Mihi nobiles Amores
Meos videre donant!
Vos nobilis Poeta
Dat nobileis in aevum.
Nec visa Cum Neaera est,
Me barbare repellit,
Nec rustico rubore
Confudit innocentem
Conviciove rupit.
Patulam sed ad fenestram
Eburneo lacerto
Suavissime reclinis,
Ad osculum vocavit:
Nolente me, ergo, dixit,
Vidisse, mi Rosille,
Putes meum Leporem.
Hoc deinde cogitato
Semper: mea una Vita;
Nobis sat est, pudice
Si credis, atque dicis
Dignam Lepore vestro.
Quod hic vides, quod illic
Domina vides, Rosille,
Nolente, id omne in aevum
Servatur uni ab una
Tibi, Rosille, soli.
Si quid venusta forsan
Mentita fama de me est,
Hoc corrigam Pudore.
Quid, o iocose Lector,
Censes potesse fari?
Potui nihil; sed unum hoc
Lacrimis ab ore toto
Manantibus putavi.
Neaera vita, cuncta
Sunt spem supra: hoc perimus,
Perire quod negatum est,
Dabit hora quod negavit
Mihi hora: Plura voce
Manuque muginantem
Dulcissime repellit.
Et osculatione
Tenerrima valere
Iusso Rosillo, abivit,
Clausa prius fenestra.
Ubi est Rosillus, ah me,
Ego nescio, Legenteis?
Haec tibia illa vera est
Per quam Leandri Amoreis
Celebravi, Amor: Tibi illam
Ego dedico sacroque.
Tu praemium hoc Leandri
Da Nobili Poetae,
Amor pari Leandro
Felicitate adorsus.
Ut dispari Leandro
Felicitate finem
Queat indipisci amatum.
Clamando, Amando Obibo,
Bibo. Protenus, tenus, dic
Echo mihi sonora?
Ora: sat est rogatum.
Ratum. Ergo dictitabis?
Ita bis. Volo puellam.
Ellam. Cubare mecum.
Tecum. Voletne nostra?
Os da. Dabit deinde?
In te. Quis est mihi praes?
Aes. at profundo crebrum.
Cerebrum. peri Impudica,
Pudica. Quando reddet?
Rodet. peribit omne?
Nae. cur taces? aces. Quin
Solum me amare iurat.
Urat. rogare plura
Nolo malam: me alam: tu
Tibi te rogata quaere,
Ere. taceto. cedo..
Fugirugiam Iuventam,
Cutiglabrem, et elegante,
Frontexplicam Iuventam,
Oculigneam Iuventam,
Labripurpuram Iuventam,
Eborigenam Iuventam,
Rosimaliam Iuventam,
Nigriciliam Iuventam,
Argentidentem, Ab-auro-
Scobicrinem amat Iuventam
Multum Venus venusta.
Venus venusta multum
Amat auream Iuventam.
Papillituberantem,
Pavoni collam, et alte
equi pectorem Iuventam.
Rotundi ventris Hebe,
Femori patens Iuventae.
Angusti virginalis,
Sed crispi feminalis
Veneri iuventa grata est.
Senes quis ad disertos
Querulosque volt Magistros
Damnabiles puellos?
Odit Venus magistros,
Ferulae fugit sonoreis.
Schola bilis est Iuventae.
Lucerna, nictitare
Quae causa te coegit?
Cras hoc videbis, inquit,
Lucerna: risi ad istud
Et, cras videbo, dixi.
Mane mihi exeunti
Fit obviam puella,
Et illa, dixit, illa
Tibi cara Pasicompsa
Quondam, dedit Coraebo.
Dedit ergo Pasicompsa
Meo sodali, id hercle
Ego gaudeo, o puella.
Here sed mihi Lucerna
Venusta nictitavit.
Si Pasicompsa nostro
Ergo dedit sodali,
Tu da, puella, nobis.
Tua heri Lucerna si quid
Venusta nictitavit,
Hoc nescio puellae.
At iam scies: profecto
Rescivit illa, et illa
Amata Pasicompsa
Quondam, perire coepit.
At tu mihi, Lucerna,
Sic saepe nictitato.
Amo meos Amoreis;
Et, Cum puella non volt,
Ipso me Amore pasco.
Velis, puella nolis;
Mera cantilena nobis
Es quantacunque, surgis.
Noli meum Poema
Lectorcule, osculari,
Nisi meam osculari
Simitu velis puellam.
Mihi si meam puellam
Lectorcule, osculo uno
Temerabis, hoc luelae
Tibi sanciet Cupido,
Anacreontem amabis,
Teque ipse non amabit.
Volo, volo, puella,
Cur ergo nunc nevis tu?
Respondit illa; Cum me
Vellet Cupido velle.
Tu multa dictitabas
Et hoc et hoc et illud,
Obstaculum canebas.
Nunc Cum Cupido velle
Te volt, puella nolo.
At nunc puella, nolo
Nolo, puella, certe.
Fugioque: at illa; nolle
Iam me nevult Cupido,
Si vis potesque, prodi.
Nolo, puella, nolo.
Fugioque, serioque
Recuso: quid recusem?
TrunCum super iacentem
Media in via cadebam.
Illic dein volebam.
Prehensus a puella;
Sic opto saepe cogi.
Si, posteri, meorum
Bona cura vos Amorum
Quandoque tanget; istuc
Scitote de Leporum
Amabili Poeta.
E nobili ille gente
Profectus, inter omnes
Unam perit puellam,
Et nobilem et venustam.
Non ut perire vulgo
Solent leves puellas
Iuvenculi nitentes.
Annos novem bis ille
Natus, perit Neaeram
Annos bis octo natam.
Ut coniugali Amore
Velit brevi potiri,
Uterque Castus ille est,
Casta est puella puti.
Quod ludere haec et illa
Anacreonta iussit
Suavissimo Lepore
Et elegante Risu,
Mera verba, facta nulla
Sunt innocis puelli.
Puella docta nostra est,
Et ipsa poem audet
Erato favente, castum.
Nos orbitam sacrorum
Vatum sacri sequemur,
Lasciviente versu
Subinde velitemur.
Respondet illa nobis.
Mens delibuta multo
Sophiae Lepore cultae
Sic ridet. o Legenteis
Ridete, si Cachinnis
Operati adhuc fuistis.
Haec, posteri, de Amore
Scitote nostro. Haebere
Qui plura nota poscet,
Nostros legat libellos,
Sophiam cate professos.
Hi nobiles libelli,
Lectore si carebunt,
Legent suum ipsi Amorem,
Ne supplicent Poetis.
Ergo tuus Berillus
Iter institit, redire
Quod nemo quivit umquam,
Ergo institit Berillus
Iter invium atque tetrum,
Iter nigrum atque triste,
Ergo tuus, Neaera
Tener institit Berillus?
Quae pausa lacrimandi,
Quis sit modus dolendi?
Ille ille nunc Berillus
Iter ivit OrCum ad atrum?
Berille candide, OrCum
Atrum bitis Berille?
Et ille delicatus
Candor, nigrore mutat?
Teneri perire lusus,
Gannitiunculae omneis,
Assultiunculae omnes,
Una perire possunt?
Periit nitens Catella,
Catella delicata,
Periit sagax Catella,
Catella blandicella.
Ut musculus vocantem
Currebat ad puellam,
Ut blandulus Columbus
Gemebat ad puellam.
Ut passer assilibat,
Canebat ut Cicada.
Ut cervulus minaci
Se fronte protegebat.
Aquilae nitens ocellus
Remota conspicari,
Et indicare doctus
Amabili puellae.
Sagacitate mira,
Fidelitate dia
Prior omnibus Catellis,
Prior omnibus Puellis.
Animo ferox Leonis,
Lepusculique saltu,
Cuniculi capillo
Leviorque laeviorque.
Tuus haedulus, Diona,
Tuus agnulus, Thalia,
Olorculusque, Apollo,
Periere Cum Catello.
Pedunculi rapaces,
Lacertuli tenaces.
Ocelluli minaces,
Narisculae sagaces.
Capilluli aurei illi,
Aurillulae aureae illae,
Caudillula aurea illa.
Labellula aurea illa,
Pectusculum superbum,
Et Crusculum protervum,
Frontiscula, et quod haud est
Edicere, exiere!
Iacet tener Berillus,
Nec ludit, hoc Berillus
Uno perit, Neaera,
Non lusitat Berillus.
O ludie elegantum
Festivitate princeps,
Longum quiescis ergo
Amabilis Berille!
Humanitate lusus,
Urbanitate saltus,
Convicii Lepore,
Corpusculi Nitore.
Corpusculi Nitore,
Fidelitate corcli,
Sagacitate mentis,
Et indole et figura
Semper Berillus heic est.
Tumulo triumphet Orcus
Amabilis Catelli,
Humanitas Berilli
Humana secla [Reg: saecula] vivet.
Sic ille sussilibat,
Sic ille considebat,
Baubabat [(reading uncertain: unreadable)] , et canebat,
Vocatus audiebat.
Anacreonta iussit
Tumuli sui Berilli
Custodiam Neaera.
Tumulum aurei Berilli
Anacreon tuetur.
Hunc flore purpuranti,
Hunc vino inebrianti,
Rosaque balsamoque
Fragrantibus, Leporum
Custodit Architectus.
Cana hinc abite saecla [Orig: secla]
Nil quod voretis hic est,
Memor sui Berilli
Semper mea est Neaera.
IN littore, ad lapillos
Leve considens sonanteis,
Undam ista murmurantem
Here inaudii, o Neaera.
Perit unda victa ab unda,
Perit hora victa ab hora,
Salaciae et Galenae
Succedit imber atrox.
Amori, Honori, Odori,
Lepori, atra imminet nox.
In umbra heri iacebam
Myrti tuae, o Diona.
Volucris pusilla, ramos.
Supersedens, locuta est.
Aeternitas Perennis,
Perennis, Aeviterna,
Sine fine, it hora in horam.
Vigilate, vivite, ite,
Mortalitas sine omni
Sonitu supina transit.
Breve tempus est meorum
Perennitas, dierum.
An audies vocantem
Aeterna diva vatem
Brevissimum dierum?
Sonitu profecta nullo
Perennem it hora in horam.
Mei fuere patres,
Ego sum, ast erunt Nepotes.
Breve omnium est periclum,
Cras qui sum, abibo, postin
Fuisse dicar. Ergo
Nihil mihi tibique est.
Sed, diva, me precantem
Unum audiisse quibis.
Licet nec audias me.
Cum carmina ista ego iam
Non concinam, tu amatrix
Audito non canentis
Suavissimas Leporeis.
Sonus, Umbra, Fumus, Aura,
Fulgor, Loquela, Punctum,
Humana vita tota est.
Cum transiere Soles,
Numquam fuere, quamquam
Modo esse destitere.
Quia iam esse destitere.
Transit rapace curru
Rota Temporis volucris,
Offendit illa saepe
Atque excutit, senileis
Frustra supimum in annos.
Dum cogitas fuisti.
Vix mominis minuti
Pars quarta it inter atram
Mortem, brevemque vitam.
Cunae fuere multis
Pyra genitrix sepulcrum.