PRiusquam ad amici nostri carmina venias, amice Lector, monendus es, partim hos libros nostros esse, partim illius sub cuius nomine pars antea prodiit. koina\ quidem ta\ tw=n fi/lwn Tamen hoc monendum ea causa duximus, ne alieni quid in armum tollere velle videamur. Aveant vero manes illius desideratissimi nobis amici, et tu, qui bonus es et utrique tibi et mihi bene cupis. Heidelbergae. CIC. ICC. XII. Nonis Octobrib. [Abbr.: Octobribus]
AMare qui impotenter
Invenit, ille primus
Debet duas amare.
Amare nec potiri,
Pariter duas amare est.
Nam qui duas amabit,
Potietur utra, ab illa
Procul movebit ignem;
Nec quam tenet tenebit.
Quid, dia Pasicompsa,
Frustra te amare dicam.
Potiar licet, nihilque
Mihi restet ad perire
Amore Pasicompsae,
Tamen te amare amatam
Nequeo, tenere tentam.
Absentis hoc Neaerae
Praesentia expatravit.
EGo in tuis ocellis
Oculis meis Amorem
Vidi, nitens Neaera:
Hoc pulpitum est Amoris,
Ille inde dictat, et me
Iubet notare dicta
Papyrum in elegantem.
Rosillus et Neaera,
Neaera Cum Rosillo
Duo sunt Amoris haedi,
Duae Columbulae, ah me,
Duo non sed una et unus.
Volo Ulpianus esse,
Aenigma iuris omne
Volo solvere album ad unguem.
Praetoris adsuperbi
Edicta multa dicam.
Et hoc et hoc et illud
Ex legibus resolvam.
Sed iura nostra rerum
Nihil morantur; omnem in
Persona et Actione
Volo occupare legem.
Amor mihi Imperator
Solutus est suarum
A sanctione Legum.
Auctoritate magna
Prudentium potitur
Venus severa nobis.
Pandectae habent Leporem
Sibi Principem, atque Comum.
Has explicant Choreae.
Codex Rosilla nostra, ex
Recensione prima est.
Nolo hanc deinde poliri.
Iustiniani habebo
Amplexibus Novellas
Auctoritatis altae.
Neaera est mihi Leonis
Grex osculationum,
Has nemo servat ullus.
Statuta sunt et illis
Consuetudo quod dat
Quodcunque poscit usus.
Tribunal est torus, quo
Ius omne dividundum est,
Actoris et reorum.
Edicta nulla plano
Inscribo, cuncta moris
Proponere est profundo.
Si Controversiam quis
Personam et Actionem
Cernentem habes, venito.
De rebus hic, nisi una
Et in hanc data altera, non
Dat Praetor Actionem.
TUi medulla cesti
Est osculum, Cythere.
Hoc ipse nactus, ipsam
Te provocem ad duellum.
Veni Diona sortis,
Sed mollior redibis.
Qui nescit osculari
Indignus est vocari
Humanitatis ore.
Humanitatis ore
Qui indignus est vocari
Convivium ad Leporum;
Dignissimus perire est.
Dignissimus perire est
Qui nescit osculari.
Nos scimus osculari
Perennitate digni.
Nisi nossem ego osculari
Decies puto, perissem,
Sciens modo osculari
Decies perenne vivo.
Si fortis atque bellax,
Si strenuus, Gradive, es.
Thalamo quid in Diones
Arma omnia exuisti?
Ubi telo Amoris usust,
Martis quiescat hasta.
Cum venit ad duellum
Dione Cum Gradivo,
Ibi nuditate pugnant.
Quis fando cepit umquam
Pueri tam acerba facta?
Amor suum me in hortum
Ducebat ad Dionam,
Ibi grex erat Leporum,
Ibi Osculationes
Toto aethere involabant,
Ridere cuncta cernens
Risi quoque ipse, et illuc
Ubi Risus est, trahebar.
Subito furore matri
Rapuit suae Cupido.
Ridentem et osculantem.
Terramque subter omnem
Diducit, atque in altam
Me proicit lacunam.
Nunc huc venire perstat
quotidie [Reg: Cotidie] , atque sannis
Dirumpit immerentem.
Hoc hoc suo noverco
Dat balneum Cupido.
Hoc dicit avolatque.
POntanus inter astra
Habitet perrenne sidus.
Politiana Peitho
Fiat Maro in Marone.
Cum Baudio Heinsioque
Taubmanus Ambidexter,
Melissus, et Gruterus,
Sint Caesaris Monarchae,
Apollinisque Olores.
Columba sum Cytheres,
Huius traho quadrigam.
Veneris cui quadrigam
Non integrum est videre,
Videat meos Leporeis [Orig: Lepores] :
Hic divae imago viva est.
Cecini pium Leandrum,
Cecini Leandri amicam.
Nisi me ipse cantitabo,
Ut saeculum inficetum est,
Quis amet meos Amores [Orig: Amoreis] ?
Sperare si parem esset
Felicitatem, in aevo hoc
Ei, dedisse quam te
Scias priorum Amori.
Omnes ament Poetae.
Sed scaeva sors, prosecto,
Est dextra cogitanti,
Si vulgus omne vellet
Amare; quo Bilovi [Orig: BilovI]
Fortuna peior esset
Quam Tarrii et Melissi?
Rhodomella si Capellae
Det Blovio Neaeram,
Pereant Amoris Artes [Orig: Arteis]
CUtor iocose, dic mi,
Nisi Victor ipsus esses
Quem te esse porro velles?
Nisi Victor essem, haberem
Cur Tarrius vocarer.
Nisi Tarrius vocarer
Victor tamen negarem
Perhiberier Poeta;
Cur, delicate, quaeso?
Epigrammatum Poetae,
Nemo est Poeta, nisi
Amator, atque felix.
Felix ego sum amator,
Epigrammatum Poeta
Tamen esse nolo Victor.
Victori ibi oppetendum est,
Ubi maxime iocatur;
EGo sum osculum Dionae,
Cum me dedit Gradivo
Venus, stetere pugnae.
Xenophon fuit disertus,
Sophiae oppido peritus,
Idemque Phtius alter
Achilleiis Gradivo.
Xenophonta qui Cytheres,
Amantem, et expeditum
Volt cernere ad duella,
Videat Rosillum, ametque.
Pugnamus atque amamus,
Pugnare idem atque amare est,
Amare quod duellis
In acribus periclum est.
Ego sum osculum Dionae,
Viso hoc stupet Gradivus.
Et praelium remittit.
Victorem ita ipse vinco.
CAstrensis ista lex est
Antiquitatis altae:
Si quis stupescit armis,
Venam viro medentes [Orig: medenteis]
Pertundite: stupesco
Miles ferox Amoris.
Ut sanitate prisca
Potiar, nihil medente est
Opus, hunc Neaera solvet
Mihi perinde morbum
Ut Phoebus ipse, docte.
Pertunde, io Neaera,
Venam mihi hanc, Neaera,
Viden' ut tumet, nihilque
Patitur quietis, ah me,
Tenerum nimis puellum
Resolvere in soporem!
Pertusionem ad istam,
Sed opus tibi, Neaera,
Pertusione vestra est.
Qui sanguis hinc abibit,
Medicabitur dolori
Cito utriusque nostrum.
Adusque taedium, sed
Cito taedium peribit.
HOc somnium Neaerae
Volo expiare, Vesta.
Visa est sibi, in sopore
Fratrem meum osculari.
Et inde purpuram omnem
Amittere a labello.
Narrabam ego; at sacerdos,
Sic est locuta Vestae.
Fratrem tuum Neaera
Sua sorore primum
Est nuper osculatae.
Hinc purpura e labello
Manavit eleganti.
Dicit siletque vates.
At, o perite Lector,
Ego nescio quid istud
Velit sibi Leporis.
Lepidumne tu putabis,
Dignum pio Poeta,
Sic Virginem osculari,
Ut purpura e labello
Dimanet eleganti?
Doce, perite Lector.
ANacreonta dium
Hominem fuisse certum est.
Non grandis ille vates
Non Martius cluebat;
Virtus, Homere, vestrae
Sit caecitatis ista.
Amabilem puellam,
Laevi tenens lacerto est
Prudenter osculatus.
Ars artium haec supremae.
Salve erudite vates,
Apollinis magister.
Te concinente Daphne
Mansisset aut stetisset
Hominis potita vultu.
Apollo quod nequivit,
Currensque cantitansque,
Anacreon sine omni
Queat ambitu osculando.
PUella si fidelis
Est una, tu putato
Totum genus fidele.
Totum genus fidele
Nisi putabis hercle est
Puella nulla prorsus
In omnibus fidelis.
Iurare, peierare,
Odisse, amare, Honore
Opprobrio sequi, omnes [Orig: omneis]
Didicere ad unicam omnes [Orig: omneis] .
Et ista cuncta causis
Procul omnibus Nisi uno
Quod nulla sit fidelis,
Puella nulla certe est
In omnibus fidelis.
Exercitata multum
Adversi Amoris igne,
Hanc sacrat tibi, Cupido,
Mens Tarrii tabellam.
Super omnia exstat ipsae
Adfectuum pericla,
Uni hactenus fatetur
Manum dedisse Amori.
O Delicata vita
In Amore magno, et alta
Felicitare macto.
Quid, vita delicata
Optem tibi hoc in oestro?
Quoniam perennis esse
Felicitas negatur
Et deserenda, quamvis
Invito Amoris Aura
Spirans Amoenitates
Coelestium bonorum.
Et sint timenda porro,
Tum maxime pericla,
Cum maxima est Voluptas.
In hac rosa, inque flore
Viventi amabili isto,
Inopina Mors sequatur
Saltim hoc sibi relinquar
Quae temporis, futura
Ut credat anteactis.
Fui nitens puellae,
Fui puella quondam
Nitens, velut Diona,
Sed casta sed faceta,
Tamen velut Diona.
Nunc sum nitens puellus,
Nunc sum puellus acer.
Nitens velut Lyaeus,
Sed sobrius, pudicus,
Tamen velut Lyaeus.
Hinc fit puella nobis,
Quod nulla possit, istis
Illudere, ut suerunt,
Nitentibus puellis,
Amabiles [Orig: Amabileis] puellae.
Hoc una suspicata
Sentire me ut loquebar.
Decepit, atque porro
Mihi se dedit fruendam,
Liventibus Choreis.
Puella casta, pulchra,
Cata, docta, ceu Diona.
Didici hoc quoque a puellis
Puella Cum fui ipse,
Nulli fidelis esse.
Si pulchra tu, istud, istud
Hodie, pudica, sentis,
Decepta ne querare.
Cras sentient puellae
Et istae, et istae, et illae.
Fortuna, non Venustas
In Amore regna servat.
Vulcanus et Diona
Hic Loripes, Dearum
Pulcherrima ista, iuncti,
Thalamo fruuntur uno.
Pastor fuit Paris, quem
Laudant ubi Poetae,
Pastorum habere dicunt
Palmam a calore formae.
Hoc ergo confitentur
Nihil supra bubulCum
Paridem fuisse pulchrum.
Exempla plura narrem;
Sed opus quid est venustos
His macerare Amantes [Orig: Amanteis] ?
Fortuna, non Venustas
In Amore regna servat.
Sed hoc habete vobis,
O comtuli puelli,
Fortuna quum potiri
Facit ardido Lepore,
Simplex datur voluptas.
Cum Gratia et Lepores
Iunxere Amantium par,
Triplex venit voluptas.
Non corpora ipsa tam, quam
Animae aucupant Amorem,
Et Amore perfruuntur.
Animae occupant Amorem
Quem corpora aucupantur.
Animus Leporis hostis
Odio est in ipso Amore.
Animus Lepore regnans
Amatur ipse ab hoste.
Ah me! puella clamat
Mediae in labore luctae:
Quis credat elegantem?
Dolet dolere certe,
Finirier dolorem
Hoc maxime dolori est.
Vidi meam Neaeram
Nudam, nihil tegentem.
Ita me Dii, Deaeque,
Omnesque singulique
Omnesque singulaeque
Boni bene adiuvassint.
Ut prae Lepore nudo
Ornatus omnis alga est.
Stupeo, micare lingua
Non eloqui potest, quod
Nemesis negat profari!
Nunc invidete cuncti:
Felicitas perinde
Ubi crevit, ut putando
Nequeat venire maior.
O Nobiles fenestrae,
Quae nobili patore
Mihi nobiles Amores
Meos videre donant!
Vos nobilis Poeta
Dat nobileis in aevum.
Nec visa Cum Neaera est,
Me barbare repellit,
Nec rustico rubore
Confudit innocentem
Conviciove rupit.
Patulam sed ad fenestram
Eburneo lacerto
Suavissime reclinis,
Ad osculum vocavit:
Nolente me, ergo, dixit,
Vidisse, mi Rosille,
Putes meum Leporem.
Hoc deinde cogitato
Semper: mea una Vita;
Nobis sat est, pudice
Si credis, atque dicis
Dignam Lepore vestro.
Quod hic vides, quod illic
Domina vides, Rosille,
Nolente, id omne in aevum
Servatur uni ab una
Tibi, Rosille, soli.
Si quid venusta forsan
Mentita fama de me est,
Hoc corrigam Pudore.
Quid, o iocose Lector,
Censes potesse fari?
Potui nihil; sed unum hoc
Lacrimis ab ore toto
Manantibus putavi.
Neaera vita, cuncta
Sunt spem supra: hoc perimus,
Perire quod negatum est,
Dabit hora quod negavit
Mihi hora: Plura voce
Manuque muginantem
Dulcissime repellit.
Et osculatione
Tenerrima valere
Iusso Rosillo, abivit,
Clausa prius fenestra.
Ubi est Rosillus, ah me,
Ego nescio, Legenteis?
Haec tibia illa vera est
Per quam Leandri Amoreis
Celebravi, Amor: Tibi illam
Ego dedico sacroque.
Tu praemium hoc Leandri
Da Nobili Poetae,
Amor pari Leandro
Felicitate adorsus.
Ut dispari Leandro
Felicitate finem
Queat indipisci amatum.
Clamando, Amando Obibo,
Bibo. Protenus, tenus, dic
Echo mihi sonora?
Ora: sat est rogatum.
Ratum. Ergo dictitabis?
Ita bis. Volo puellam.
Ellam. Cubare mecum.
Tecum. Voletne nostra?
Os da. Dabit deinde?
In te. Quis est mihi praes?
Aes. at profundo crebrum.
Cerebrum. peri Impudica,
Pudica. Quando reddet?
Rodet. peribit omne?
Nae. cur taces? aces. Quin
Solum me amare iurat.
Urat. rogare plura
Nolo malam: me alam: tu
Tibi te rogata quaere,
Ere. taceto. cedo..
Fugirugiam Iuventam,
Cutiglabrem, et elegante,
Frontexplicam Iuventam,
Oculigneam Iuventam,
Labripurpuram Iuventam,
Eborigenam Iuventam,
Rosimaliam Iuventam,
Nigriciliam Iuventam,
Argentidentem, Ab-auro-
Scobicrinem amat Iuventam
Multum Venus venusta.
Venus venusta multum
Amat auream Iuventam.
Papillituberantem,
Pavoni collam, et alte
equi pectorem Iuventam.
Rotundi ventris Hebe,
Femori patens Iuventae.
Angusti virginalis,
Sed crispi feminalis
Veneri iuventa grata est.
Senes quis ad disertos
Querulosque volt Magistros
Damnabiles puellos?
Odit Venus magistros,
Ferulae fugit sonoreis.
Schola bilis est Iuventae.
Lucerna, nictitare
Quae causa te coegit?
Cras hoc videbis, inquit,
Lucerna: risi ad istud
Et, cras videbo, dixi.
Mane mihi exeunti
Fit obviam puella,
Et illa, dixit, illa
Tibi cara Pasicompsa
Quondam, dedit Coraebo.
Dedit ergo Pasicompsa
Meo sodali, id hercle
Ego gaudeo, o puella.
Here sed mihi Lucerna
Venusta nictitavit.
Si Pasicompsa nostro
Ergo dedit sodali,
Tu da, puella, nobis.
Tua heri Lucerna si quid
Venusta nictitavit,
Hoc nescio puellae.
At iam scies: profecto
Rescivit illa, et illa
Amata Pasicompsa
Quondam, perire coepit.
At tu mihi, Lucerna,
Sic saepe nictitato.
Amo meos Amoreis;
Et, Cum puella non volt,
Ipso me Amore pasco.
Velis, puella nolis;
Mera cantilena nobis
Es quantacunque, surgis.
Noli meum Poema
Lectorcule, osculari,
Nisi meam osculari
Simitu velis puellam.
Mihi si meam puellam
Lectorcule, osculo uno
Temerabis, hoc luelae
Tibi sanciet Cupido,
Anacreontem amabis,
Teque ipse non amabit.
Volo, volo, puella,
Cur ergo nunc nevis tu?
Respondit illa; Cum me
Vellet Cupido velle.
Tu multa dictitabas
Et hoc et hoc et illud,
Obstaculum canebas.
Nunc Cum Cupido velle
Te volt, puella nolo.
At nunc puella, nolo
Nolo, puella, certe.
Fugioque: at illa; nolle
Iam me nevult Cupido,
Si vis potesque, prodi.
Nolo, puella, nolo.
Fugioque, serioque
Recuso: quid recusem?
TrunCum super iacentem
Media in via cadebam.
Illic dein volebam.
Prehensus a puella;
Sic opto saepe cogi.
Si, posteri, meorum
Bona cura vos Amorum
Quandoque tanget; istuc
Scitote de Leporum
Amabili Poeta.
E nobili ille gente
Profectus, inter omnes
Unam perit puellam,
Et nobilem et venustam.
Non ut perire vulgo
Solent leves puellas
Iuvenculi nitentes.
Annos novem bis ille
Natus, perit Neaeram
Annos bis octo natam.
Ut coniugali Amore
Velit brevi potiri,
Uterque Castus ille est,
Casta est puella puti.
Quod ludere haec et illa
Anacreonta iussit
Suavissimo Lepore
Et elegante Risu,
Mera verba, facta nulla
Sunt innocis puelli.
Puella docta nostra est,
Et ipsa poem audet
Erato favente, castum.
Nos orbitam sacrorum
Vatum sacri sequemur,
Lasciviente versu
Subinde velitemur.
Respondet illa nobis.
Mens delibuta multo
Sophiae Lepore cultae
Sic ridet. o Legenteis
Ridete, si Cachinnis
Operati adhuc fuistis.
Haec, posteri, de Amore
Scitote nostro. Haebere
Qui plura nota poscet,
Nostros legat libellos,
Sophiam cate professos.
Hi nobiles libelli,
Lectore si carebunt,
Legent suum ipsi Amorem,
Ne supplicent Poetis.
Ergo tuus Berillus
Iter institit, redire
Quod nemo quivit umquam,
Ergo institit Berillus
Iter invium atque tetrum,
Iter nigrum atque triste,
Ergo tuus, Neaera
Tener institit Berillus?
Quae pausa lacrimandi,
Quis sit modus dolendi?
Ille ille nunc Berillus
Iter ivit OrCum ad atrum?
Berille candide, OrCum
Atrum bitis Berille?
Et ille delicatus
Candor, nigrore mutat?
Teneri perire lusus,
Gannitiunculae omneis,
Assultiunculae omnes,
Una perire possunt?
Periit nitens Catella,
Catella delicata,
Periit sagax Catella,
Catella blandicella.
Ut musculus vocantem
Currebat ad puellam,
Ut blandulus Columbus
Gemebat ad puellam.
Ut passer assilibat,
Canebat ut Cicada.
Ut cervulus minaci
Se fronte protegebat.
Aquilae nitens ocellus
Remota conspicari,
Et indicare doctus
Amabili puellae.
Sagacitate mira,
Fidelitate dia
Prior omnibus Catellis,
Prior omnibus Puellis.
Animo ferox Leonis,
Lepusculique saltu,
Cuniculi capillo
Leviorque laeviorque.
Tuus haedulus, Diona,
Tuus agnulus, Thalia,
Olorculusque, Apollo,
Periere Cum Catello.
Pedunculi rapaces,
Lacertuli tenaces.
Ocelluli minaces,
Narisculae sagaces.
Capilluli aurei illi,
Aurillulae aureae illae,
Caudillula aurea illa.
Labellula aurea illa,
Pectusculum superbum,
Et Crusculum protervum,
Frontiscula, et quod haud est
Edicere, exiere!
Iacet tener Berillus,
Nec ludit, hoc Berillus
Uno perit, Neaera,
Non lusitat Berillus.
O ludie elegantum
Festivitate princeps,
Longum quiescis ergo
Amabilis Berille!
Humanitate lusus,
Urbanitate saltus,
Convicii Lepore,
Corpusculi Nitore.
Corpusculi Nitore,
Fidelitate corcli,
Sagacitate mentis,
Et indole et figura
Semper Berillus heic est.
Tumulo triumphet Orcus
Amabilis Catelli,
Humanitas Berilli
Humana secla [Reg: saecula] vivet.
Sic ille sussilibat,
Sic ille considebat,
Baubabat [(reading uncertain: unreadable)] , et canebat,
Vocatus audiebat.
Anacreonta iussit
Tumuli sui Berilli
Custodiam Neaera.
Tumulum aurei Berilli
Anacreon tuetur.
Hunc flore purpuranti,
Hunc vino inebrianti,
Rosaque balsamoque
Fragrantibus, Leporum
Custodit Architectus.
Cana hinc abite saecla [Orig: secla]
Nil quod voretis hic est,
Memor sui Berilli
Semper mea est Neaera.
IN littore, ad lapillos
Leve considens sonanteis,
Undam ista murmurantem
Here inaudii, o Neaera.
Perit unda victa ab unda,
Perit hora victa ab hora,
Salaciae et Galenae
Succedit imber atrox.
Amori, Honori, Odori,
Lepori, atra imminet nox.
In umbra heri iacebam
Myrti tuae, o Diona.
Volucris pusilla, ramos.
Supersedens, locuta est.
Aeternitas Perennis,
Perennis, Aeviterna,
Sine fine, it hora in horam.
Vigilate, vivite, ite,
Mortalitas sine omni
Sonitu supina transit.
Breve tempus est meorum
Perennitas, dierum.
An audies vocantem
Aeterna diva vatem
Brevissimum dierum?
Sonitu profecta nullo
Perennem it hora in horam.
Mei fuere patres,
Ego sum, ast erunt Nepotes.
Breve omnium est periclum,
Cras qui sum, abibo, postin
Fuisse dicar. Ergo
Nihil mihi tibique est.
Sed, diva, me precantem
Unum audiisse quibis.
Licet nec audias me.
Cum carmina ista ego iam
Non concinam, tu amatrix
Audito non canentis
Suavissimas Leporeis.
Sonus, Umbra, Fumus, Aura,
Fulgor, Loquela, Punctum,
Humana vita tota est.
Cum transiere Soles,
Numquam fuere, quamquam
Modo esse destitere.
Quia iam esse destitere.
Transit rapace curru
Rota Temporis volucris,
Offendit illa saepe
Atque excutit, senileis
Frustra supimum in annos.
Dum cogitas fuisti.
Vix mominis minuti
Pars quarta it inter atram
Mortem, brevemque vitam.
Cunae fuere multis
Pyra genitrix sepulcrum.
Iuenculus, Rosille, es
Mihi occinunt puellae,
Cur ergo amare differs?
Ostultulae iuvencae,
Iuvenculus Rosillus
Quia vitulatur, illa
Differt perire causa!
Visco timetur anceps,
Piscator unco ab hamo,
Vates feroci Iambo,
Miles machaera et hasta,
Sed Scorpius veneno.
Torpedo Hystrix frigore,
Iaculis, Hyena visu.
Leo vi, doloque vulpes.
Ocelluli puellae
Isto timentur omni.
Nasutus est Bloviscus,
Quid Tarrius moratur?
Auritus est Pioscus,
Quid Tarrius moratur?
Perite Cum Bloviscis
Inamabiles Piosci,
Amabilis Rosilla est,
Venusta Pasicompsa est,
Iocosa Myrtilisca est,
Bene compta Naereilla est,
Hoc Tarrius moratur.
Volebam hiare magnum
Stiliconios triumphos
Panegyri tonare.
Per aequor Argonaeutas
Reducere, Herculique
Substernere Ilium ingens.
Quid multa? magna magnis
Aequare facta bombis.
Sed vellicavit aurem
Amor, ubi ubi ergo ocelli?
Obmutui repente.
In Cypriis rosetis
Obambulare dulce est.
Ego ille sum Rosillus
Nulli secundus istic.
Rosa, Myrtus, et Diona,
Ioci, Cupido, Lusus,
Saltatio, Susurri,
Suaviationes,
Faecunditate [Reg: Fecunditate] mira
In versibus Rosilli
Nascuntur atque crescunt.
Centesimum usque in annum
Sapiant greges Catonum
Balantium severa.
Horam unam amare nobis
Feliciter, Catonum
Livore rumpit annos.
Si qui es iocosus, hospes,
Mecum veni ad choreas,
Mecum veni ad Lyaeum,
Si qui es iocosus, hospes.
Carent fores Dionae
Custode Anacreonte,
Livore, ceu Thaliae.
Licet, licebit omni
In saeculo [Orig: seculo] esse laetum,
Saltare, et osculari
Amabilem puellam.
Patres, avique nostri,
Si non fuere laeti
Dionae ad Orgia almae,
Nihil minus iacent nunc,
In pulveris sepulcro.
Nisi nos iocemur, atque
Saltemus eleganter,
Nihil minus sepulcro
Iacebimus iam in alto
Via unde nulla retro est.
Doceamus hoc Nepoteis.
Custodem Anacreontem
Foribus suis Cythera
Pro nuper alligavit,
Graviduvio racemo.
Bacchatur ille laetum
Niveam tenens puellam,
Niveo senex capillo
Proavus cui esse possit.
Laxa senex catena
Saliat, docetque in orbem
Restem sequi puellas,
Modimperator ipse.
Qui balsamum, atque murrham,
Stactenque, Cinnamumque,
Malobatrumque triste
Laetoputat Catone.
Abire debet istinc,
Nihil nigros moramur,
Candore Cum iocoso,
Anacreon sequendust.
Centum osculationes
Ab arbore hac Dionae
Decerpere est lubido.
Centum osculationes
Una arbor ista, in hora
Sibi subiicit revulsas.
Hydra osculationum
Arbor tua est, Diona,
Hydrae Hercules Rosillus.
Instat dies suprema
Hoc febris ista iurat.
Quae corde flagrat isto!
Removebimus propinquam
In millia usque centum,
Ciatum puer Lyaei
Salute da repletum
Amabilis Neaerae.
Salutem, io, Neaerae
Ciato bibamus isto;
Dum sanitas Neaeram,
Nec habet febris Rosillum.
Suavissimi sodaleis,
Bibite hanc, sibi ad Salutem
Me quisque ter vocato,
Cum mortuus Neaerae
Fuero tener maritus,
Fugam rudeis Avernos.
In Gallias Rosillus
Peregre it tuus, Neaerae;
In Galliis Rosillus,
Futurus est, Rosillus
Peregre tuus, Neaera.
Sed corculum Rosilli
In scrinio Neaerae
Volt corculi manere
Domesticum Neaera,
Hoc pignus obserato
Reditus mei futurum.
Nisi istud istud in te
Invenero reversus,
Peregre peribo, Vita.
Sine corculo Poetam
Franci videte vates.
Ille ille hic est Rosillus
Liberrimus Poeta.
Sed Cum procul Neaera est,
Sine corculo Poeta est
Liberrimus Rosillus.
Franci cavete vates.
Caecus fuisti, Homere,
Critici quid obstrigillat?
Caecus fuit Homerus.
Cantare quibat ille
Cupidinem et Dionam;
Martem et canit Minervam.
Diomede quid severo
Volt volnerata Cypris?
Ventrem decebat isti
Non dexteram, nec atro
Diomede volnerari
Paride sed a nitente.
Caecus fuisti, Homere,
Critici quid obstrigillant?
Speculum Leporis almum,
Ver, pande humum rigente.
Sine vere nil Diona est.
Vere ingruente vita
Reviviscit almi Olympi.
Sine vere nil Diona est.
Longo sepulta somno
Natura surgit illi.
Sine vere nil Diona est.
Genitabiles Favoni
Prati excitant caloreis.
Sine vere nil Diona est.
Aprilibus sub auris
Rosa mundus omnis una est.
Sine vere nil Diona est.
Emortua ante florum
Nunc semina intumescunt.
Sine vere nil Dionae est.
Ver prata Cum maritas
Charites redire certant.
Sine vere nil Diona est.
Speculum Leporis almum.
Ver, Lusuum Chorea est.
Sine vere nil Diona est.
Amabileis Favoni,
Roseos rigate campos.
Sine vere nil Diona est.
Reducite eleganti
Pede Gratiae Choreas.
Sine vere nil Diona est.
Salisubsuli Leporeis,
Speculum polite vestrum.
Sine vere nil Diona est.
Labella suaviorum
Sitiunt modo duella.
Sine vere nil Diona est.
Papillula impotenteis
Oppressiunculas volt.
Sine vere nil Diona est.
Tunicae suopte motu
Iam sussilire certant.
Sine vere nil Diona est.
Rotundi ventris Hebe
Sitit Herculem maritum.
Sine vere nil Diona est.
Glabelli virginalis
Phoebum cupit Iuventa.
Sine vere nil Diona est.
Pandunt sinus puellae,
Et ambiunt puellos.
Sine vere nil Diona est.
Hortus tuus, Cythera,
Vult irrigari amore.
Sine vere nil Diona est.
Nemus marito ab imbre
Comam arborum resolvit.
Sine vere nil Diona est.
Cupido Praetor est, ius
Amantibus resignat.
Sine vere nil Diona est.
Rosa vinculum resignat,
Et appetit maritum.
Sine vere nil Diona est.
Tauri, Leo, Tygresque
Agitant suas Choreas,
Sine vere nil Diona est.
Cedat Diana silvis,
Iam regnat has Cythere.
Sine vere nil Diona est.
Cedat Salacia undis,
Iam regnat has Cythere.
Sine vere nil Diona est.
Cedat Diespiter, iam
Caelum Cythera regnat.
Sine vere nil Diona est.
Sine vere nil Diona est,
In vere cuncta, cuncta
In vere iam Diona est.
Nos illicet redimus
In Elysi vireta.
Nostri ioci manebunt.
Quod corpori tributum est,
Cum corpore interibit.
Animae ioci elegantis
Aeternitatem habebunt.
Quo simplicis puelli
Generosior cupido est,
Divinitatis hoc plus
Ad posteros tenebit.
Merae medulla mentis
Amor est pii Rosilli.
Temerare quam Neaeram
Malim illam amare numquam.
O floscule aureorum
Longe nitore princeps,
Integritate in ista
Mane tua, puella.
Suus est Agon terendus
Integritate pura,
Postilla, Cum tumebit
Rosa, tum sequetur unguen.
Umbratile hoc duellum est,
Simulacra picta verbis,
Rem ipsam dabit Diona,
Cum tempus hanc vocabit.
In castitate nostra
Modo vertitur Iuventas.
Virilitate flos iam
Maturiore obibit.
Cum forte me Lyaei
Amor orgia imbibentem
Myrto videret alta.
Sane, inquit, atque belle.
Vocem audii, sed ipsum
Nequii videre amorem.
Sed, quod merum bibebam,
Mulsum deinde poto.
Nam sese amor Lyaei
Submersit in liquorem.
Quid mirum et invidendum est,
Si suavitate mira
Anacreonta condio?
Cum Bacchico liquore
Cupidinem imbibi omnem.
Nisi finis est amandi
Aliquis futurus; istud
Lector bone, obtinebit;
Crescet libellus iste
Sine fine semper ex se.
Amoris Orgia istunc
Morem tenent, tenebunt,
Vates silere nolunt.
Loquaculi Poetae
Fiunt Poema amando.
Sed ego tacere porro
Nolens volensque cogor.
In Gallias bibendum est,
Et nobilissimorum
Lingua imbibenda morum.
Nova lingua mi imbibenda est,
Nova nascitur Neaerae
Plena Ilias Lepore
Lepore plena Gallo.
Latii valete lusus,
Puellulasque macte
Iubete permanere
Salute perpeti, sunt
Si quae mei Rosilli.
Post annu et annum et annu,
Annos ter unum, habebo
Quod imputem Poetis
Franco Lepore plenis.
Custodiam Neaerae,
Sinceritas Deorum
Commendo diva, vobis.
Integritate nostra
Servetur illa nobis.
O Virginum piarum
Intacte flos, tibi me
Servare si lubido est,
Servare te mihi aude.
Ah flens, Neaera, flenti
Mihi tamen, Neaera,
Linquenda, iam, Neaera, es
Linquenda; flete Risus,
Flete Osculationes,
Flete improbi Susurri,
Teneri valete Risus,
Vale osculationum
Numerus, recensione
Maiorque densiorque.
equus mihi admovetur:
equus ille, qui meum cor
In bina fragmina, ah me,
Lacerabit et secabit.
Da basium, Neaera,
Et forsan hoc supremum est.
Amplectere atque vinci,
Et forsan hoc supremum.
Pudor tuus, puella,
Mihi me rapit, meum cor
Exscindit e latebris.
Tamen migrandum ab illo est.
Tu, quod tibi relinquo,
Cor Corculo tuo inde,
Nec inde momen unum
Emitte, donicum isto
Me limini videbis
Reducem institisse sponsum.
Dein, dein, futurum est
Speramus ambo quod iam,
Ut vincla coniugali
CirCumvoluta nexu
In perpetes Choreas
Nos vinciant iugentque.
Vale interim, o Venusta,
Animae meae puella,
Anime mi ave puellae,
Valere avere abire,
Redire, amare, habere,
Ego te ut perenne possim.
Hoc dent dii; vale Lux.
Si me ipse sacrum ad aras
Tibi sisterem, Rosilla,
Et sanguinis fluento
Ignes tuos necarem:
Numquam satis savori
Redhostiendo haberem
Mecum mei doloris.
Si me ultimo labello
Solum allocuta ocello
Solum ultimo fuisses
Intuita, vita nostra
Merito tibi dicaret
Sua vota cuncta secum.
Nunc basiata plusquam
Trecenties: quid addam?
Sunt facta vestra verbis
Maiora, vita, nostris.
Neaera si fuisse
Ulli pareis Amoreis
Meo et tuo arbitrarer,
Supersedere verbis
Possem; tuumque nomen
Vitale mi, quiete
Non emovere sancta.
Sed nostra flamma Cum sit
Sine more prorsus, omni
Exemplo, Amore multo
Soli sibi paranda.
Fas est docere vatem
Hanc posteros figuram,
Ob praemia edocere
Cunctos, amare dextre.
O Posteri, meorum
Si quos Lepor furorum
Tanget; videte quam sim
Vestro favens honori.
Doceo piam puellam
Vos mecum amare dextre!
Haedillus iste, ad aras
Tibi sisto quem, Diona,
Ait fuisse toto
Grege, carnibus petulcis,
Lascivior nocere.
Vitem ille saepe plenam
Populatus est, racemos
Corrosit ore saepe.
Poterant sed ista ferri,
Nunc nupere nisi istam
Myrtum undiquaque nudam,
Cornu involasset unco,
Et ventrem ei ei edolasset,
Ut nunc tumore magno
Media illa pene rumpat.
Haedillus ergo vobis
Sacer esto, Cypris, iste,
Tua revinctus ara
Nil tale possit ultra
In arbores patrare
Ut liberas, it a eius
Iniuriam, ultione
Feroce vindicanteis.
Calicem, Lyaee, comple,
Plenus salute nostra est.
Si vis valere bellum
Qui bellus es sodalem,
Tibi meam propino
Victor Vigil, salutem.
Hominum bibunt Hemones
Saevissimi saluteis
Libidine atque avaro
Opum Cupidine. Ipsi
Pro tam fera cruoris
Sorbitione tetri,
Bibimus merum, o sodaleis.
Dixi tibi, Neaera
Iocamur ut Poetae:
Tu credere istud esse
Palam tuum negabas,
Nisi experiri haberes.
Experta non Poetam,
Sed nobilem Rosillum es
equitem, salax Neaera.
Dixi tibi, Neaera,
Non sum Poeta talis
Qualeis facit Bloviscus,
Sine sanguine atque mota,
Queis [Reg: Quibus] Scobs vel atra pulvis
Arterias replevit.
equies ipse sum superbus
Germanicique Martis
Avo amulus potenti.
Calamum queo, sed ensem
Vibrare doctior sum.
Venus et Minerva Amando
Par est neutrumque numen.
Sed si tuos Leporeis
Novisatis, Neara,
Non paenitebit huius
Sponsam esse te mariti.
Pedes ambulare nescit,
Nec laudicare discet
Hodie, huc superbus usque
Messapus, acer armis.
Quid interest Rosilli
Blovium tumere bile?
Quid interest Blovisci
Rosillum amare belle?
Caper inficete, vive
Vitam allio scatentem,
Quam fata destinarunt
Tibi, et tuae cohorti,
Quos ipse de subulcis
Creas novos Poetas,
Velebrius tuarum
Bacchatione laudum
Screas, creare ineptus
Ob copiam Lyaei.
Sine me Lepore vivo
Roseam tenere vitam,
Nil ad te Amare belle,
Nil ad me hiare bile.
Ego sum pius, disertus;
Iocoque sum poeta,
Nec curo Lauream ullam.
Ne me putes corolla
Placarier potesse,
Dextra tua plicata.
Tuas ego corollas
Ciciaestimo, Blocisce,
Nauciaestimo, Corollas
Ego tuas, Blovisce.
Frustra tibi senileis
Spondebis ipse canos.
Quod adest tuum esse solum
Hoc deputa, Rosille,
Idque in timore divum.
Nulla hora certa vitae est,
Tu desides domi, atque
Longos recondis annos
Capillum ad usque canum.
Nil est tuum futurum
Quod spes dolosa fingit.
Nam quomodo esse vestrum
Potest, quod esse tute
Sperando diffiteris?
Nam si esset, haud suturum
Esset deinde: quod si
Olim putas futurum
Non, hercle, nunc quoque est hoc.
Confunditis futura
Praesentibus miselli.
Quod si futura certa
Forent, pati ista possem.
Incerta nunc futura
Fateris ipse cultor,
Stolidumque te fateris
Incerta dum sitis, et
Praesentia profundis.
Homo miselle, quis te
Fiduci a hac replevit?
Fugit hora, mors propinquat,
Opibus studes caducis
Tamquam futurus istic
Semper, cadente fine.
Cum cuncta continebis;
Paucis tamen frueris,
Nec copia illa mortene
Procrastinare quibit.
Venter tuus nihil, nil
Capiet Libido plus, quane
Pauperrimi tui Iri
Fraterculi, atque Codri.
O Gaudium superbi
Haeredis, ambulabis
Fugiens Leporis omnis
Cadaverosa forma!
Ut ille, vester haeres,
Te rideat sepultum,
Et dissipet male una
Hora; cui tot annos
Vigilasse congerendo
Te damnat; o supine,
Sentisne te moriri
Dum vivis atque cernis?
I nunc, nega Rosillum
Sapientiam docere Anacreontis oestro.
Procul meis libellis,
Quae cura nostra sola est,
Ducem sequor Batylli,
Iustiniane, vatem.
Ridebis ista, longis
Cum legibus supinus,
Tenerrimi Poetae
Pericla, sat scio: sed
Ridere Saepe vestrum
Bilem facit Poetis.
Bellaria ante duxi,
Epulas modo Camoenas
Iustiniane, duco.
Totos dies venustus
Decurro, Cum iocosis
Saltando Cantilenis.
Sacrae valete leges,
Saevae valete Poenae,
Et nomina Actionum
Nemore exigenda nostra.
Una actio osculorum est,
Quam dat suo Poetae
Amabilis puella.
Secretioris illa
Non efferenda nobis
Sunt Concili pericla,
Cubiculum haec recondit
Decisione casta.
Saevae valete leges,
Iustissimum est amare.
Una omnium, omnium unae
Pulcerrima [Reg: Pulcherrima] es, Lycinna,
Laudant eo Poetae
Modo, Lycinna, te omnes.
Pulcerrima [Reg: Pulcherrima] omnium unae est
Lycinna foeminarum [Reg: feminarum] ,
Ne quis putet puellas
Praeferre posse; sola
Quas est omnium instar unae,
Non est puella, non est
Quod foeminae [Reg: feminae] solent, sed
Omnes quod, ista sola est.
Una omnium, omnium unae
Pulcerrima [Reg: Pulcherrima] est Lycinna,
Seu Forma, Gratiaeve,
Cupidines, Iocive
Placeant, placere nullae
Prior potest Lycinna.
Gratissima illa sola est,
Salsissima illa sola est,
Pulcerrima [Reg: Pulcherrima] illa sola est,
Castissima illa sola est,
Lepidissima illa sola est,
Doctissima illa solae est,
Suavissima illa sola est,
Nil non, Lycinna, solae est,
Sed Cum, Lycinna, sola est.
Tres unus ad Poetas
Tu sufficis, Rosille,
Laudare Cum putas me,
Mihi occinis, Sabine.
Quis treis potest Poetas
Super are corpore uno?
An tres putas Poetas
Unam, Sabine, mentem
Habere, mentulamque?
De mente tu videbis;
Sed audiente ne me
Laudato sic puella
Treis ut putare possit
Unum me habere solum
Menteisque mentulasque,
Peream, Sabine, sato
Vatum trium inficete,
Nec pro bono Poeta,
Laudare quod modo isto
Si porro me voles; dic
Trium Poeta vatum
Unius est Poetae,
Unius est puellae,
Cum mente magna, at illa
Cum mentula minuta.
Si quid deinde magnum est,
Scis quam siet beatum,
Spes nulla quod puellae
Libavit ante voto.
Dum laureas odoras
Licitamur, atque lucro
Volumus boni Poetae
Haberier, perimus.
Bonus Poeta nescit
Novennium Catonum,
Quae scribit atque dictat
Vivissimi Leporis
Spirant perinde nectar,
Ut nata mille magnos
Annos Catoniana
Severitate plena
Inamoena mille dicta.
Neaera, Cum iocari
Tecum Lubido cepit
Cynira, Mida, atque Croese
Mihi ditior triumpho.
Neaera Cum osculari
Te me Lubido cepit
Seneca, gravique Burrhae
Sapientior triumpho.
O Imperator alme
Rex o beate regum,
Marce, Optimum omnis unum
Vitae, tu Amare nescis!
Quia natus e puella es,
Debes amare nolens
Volensque tu puellam.
Curae fugae impotentis,
Exceptioque Mortis
Amanter est Amare.
Cum tu venis, Neaerae,
Fugit omnis, omnis ultre
Mortalitas recedit.
Procul imminens plateae
Spirat gradus tui mi
Praenuntium Cupido.
Ridente te, Deorum
Nihil invidere vitae
Nil osculante possum.
Simortuus forem, uno
Me suavio ex Averno
Reduceres, Neaera.
Pulvis futurus olim
Tibi pulveri futurae
Miscebor, o Neaera.
Venti rapacis Aura
Differre pulverem illum
Mistum semel, nequibit.
Rota temporis fugacis
Disiungere hos Amores,
Quae cuncta quit, nequibit.
Atomos vides Lucreti
Democritiuue lusus?
Iungemur his in ipsis.
Cum nil futura nostra
Sunt corpora ipsa nili
Natura sese amabit.
Qui iunxit hos amores
Disiungere ipse rursus
Iunctos semel nequibit.
Perennitatis iste
Confixus est Cupido
Clavo sibi trabali.
Aeternitas, Caducae
Quae cuncta prae se agit, nil
Amore ab hoc resolvet.
Lascivia in puella
Severitate certe
Et castior putanda.
Quidvis severa caelat.
Ignota nulla virtus
Laudabilis latende est,
Lascivia est cuivis,
Probare iudici aptae
Palam potitae voto.
Semper latere quod vult
Hoc suspicantur omnes
Malum, maloque peius
Vulgari, et explicato.
Lasciviam in puella
Laudant amantque cuncti,
Ita sed tamen, modum intra
Lascivia ut latescat.
Impuritas vocatur
Migrans modum venustas.
Tuum osculum, Neaera,
Dissuaviatus usque
Ad millia ipsa centum
Suavium osculorum,
Videor mihi Deorum
AcCumbere ad paratus,
Et poculis beatis
Haurire nectar illud,
Mortalitatis unde
Fungatur omne nomen.
Mortalitas abito,
Nihil mihi negoci
Peritur a vita, tecum est.
Vacat perire vulgo,
Sacer ipse sum Poeta,
Et osculationis
Suavissimae Imperator.
Vacat perire solis,
Neqeuntibus perire
A solvimente Amore.
Bis interire nullum
Lachesis coegit umquam.
Periens amore, mortem
Aliam timere nescit,
Nisi vita quae nova ipsi est.
Vatem Elegantiarum,
Veneris, Neaera, mystam,
Antistitem Leporum,
Sequimur tuum Secundum.
Secundus osculorum
Poeta delicatus,
Batavum cluit Catullus.
Secunde, Gratiarum
Ocelle, Lusionum
Labellum venustum,
Longum, Secunde, salve.
Fugiens, Diona, Romam
Ut trans mare est profecta,
Nullius in Labellis
Consedit, ut Secundi.
Apum inde, dulcilinguis
Exercitus, profectus
Cyprum pererrat omnem,
Paphiqe per roseta
Suave cantitando
Stipat Deae merum mel.
O Basium venustum,
O Cella mellis, a quo
Dulcedinem vel ipsa
Diona mutuetur.
O nectaris, Leporis,
Amoenitatis arca,
Suave osculum Secundi.
Tuosne, die vates,
Annos recidit atrox
Medio Atropos vigore?
Saevissima o Dearum,
Et Cum Dea esse possis
Velisque, suavitatis
Hoc osculum, Leporis
Oculum, Ioci Labellum,
Ver Elegantiae, Auram
Zephyri, Rosae maritam,
Contaminas secando!
Revivisce, die vates,
Atque e situ, et sepulcro
Nostros videto Lusus.
Geminum Cytherae ocellum
Fors posteri videbunt
In amore Basiisque
Rosilluli et Secundi.
Et Iulii Monarchae
Pectus, sacrum Gradivo,
Descendit ad Leporeis
Cupidinis protervi.
O Ludibunda, vates,
O Ridibunda, semper,
O Natio Proterva.
Vestro potest honori
Accedere ecquid, altum
Magis, et magis decorum,
Quam Caesaris Monarchae
Quod Martia illa vestros
Anima choros frequentat.
Mavorte Cum Gradivo
Verum est cubare Cyprin,
Cum Scaliger, Deorum
Gens, Martius Poeta,
Facere et tonare sacra
Adsuetus ante bella,
Cubiculo Dionae
Affigit acria arma.
O Concinentium alma et
Suprema vox Polorum,
Naturae io Smaragde,
Berille terrae, Olympi
O unio unice; ergo
Tuo quoque a Lepore,
Venustior Diona est.
Fuit ante dulce amare,
Nunc gloriosa res est,
Maro eruditione,
Papinius Furore,
Naso ingeni vigore,
Vatum putentur esse
Regesque Principesque,
Tria Caesar unus istae
Solusque vindicavit.
Felix ei Secundum
Quem fata distinarunt
Est nemo par futurus,
Dum scriptitare versus
Volent pii Poetae,
Sub imperantis huius
Bene fascibus iacebunt.
Licet malum videri
Queat impiumque paullu [Abbr.: paullum] ,
Tamen hoc negare nemo
Iustum esse possit unus,
Nisi interesse si quis
Sua confitebitur, quem
A iudicis sereni
Leges honore pellunt.
Puella succi plena,
Sene nupta Cum rigente,
Nisi qua rigere parte
Eum velit puella.
Cum corneo, nisi qua
Vult corneum puella,
Ibi aquaque maceratum
Oleoque delibutum
Lorum trahente molle,
Quod ante se fuisse
Avi sui putavit
Pater ipsius. Puella
Nuptae, inquio, senili
Tali sepulcro, amare
Iuvenem potest potentene
Favente iure summo.
Id nemo ei negabit
Nisi aridus, trahensque
Animam gravi sepulcro
Ut larviale monstrum.
Quid enim senes sepulti
Volunt sivi ad puellas?
Quid noctua ad Dionam?
Praecepta dent iuventae
Decet, fuisse quos iam
Fatetur ipse pallor.
Ut tam gravi absque damno
Riderier queant Cum
Dedocta iam sibipsis
Alios docere tendunt.
At palpitatione
Flores perire longa
Damnum est periculosi
Exempli, et expiandi
Vexantium periclo.
O Flos venuste rerum,
In Cypriis rosetis
Alacriore nemo
Qui floruit vigore.
Flos o venuste rerum,
O nubilis puella,
Sic te cruenta Lethi
Via messuit virentem!
Claude hortulos patenteis
Erycina; claude, Livor,
Rosis tuis malum omen
Penetrat tuum Rosetum!
Flos o venuste rerum,
Rerum Rosa, o puella,
Horti pyrope mollis,
Florum omnium Smaragde.
Berille, Margartum,
Florum unio atque Sagde,
Ocelle, Corculumque
Horti, iaces puella!
Tecum Venus moriri
Tecum velit Cupido,
O Lacrymae [Reg: Lacrimae] atque luctus
Summos quatis Deorum!
Quae pausa dein futura est
Plangendi et egerendi
Lacrymas [Reg: Lacrimas] fluore tanto
Quanto Albis insolescat!
Tui, Diona, Fastus,
Tui, Cupido, Risus,
Tui, Lepor, Favores,
Uno cubant feretro.
O nubilis puella,
Nullo potit a lusu,
Procis petita mille
Sine te iaces sepulcro.
Quid attinet fuisse
Primam omnium Lepore,
Formositate, cultu,
Primae cui cadendum est.
Rosa nubilis tumebat
Calycis labella pandens,
Nemo inde non Corollae
Sidus suae petebat.
Mille inter eligendus
Tenerae manebat unus,
Sperabat omnis unam
Tenerae Chorus iuventa.
Nunc illa, vester ardor,
Vester, iuventa, fulgor,
Cui quique se probare
Putabat esse dium.
Illa illa nunc puella,
O flebilis Iuventus,
Iacet in tuo sepulcro,
Hac tu sepulta tota es.
Rerum nitor, Rosae orbis,
Elanguit, stupetque,
Venusta flamma Olympi
In sidere hoc recessit.
O flebilis iuventa
Quam flebilis virendo es,
Mors est, vigere vestra,
Huic imminent Averni.
Si quae superstes isti
Es uspiam, puella,
Pari decore compta,
Pari Lepore culta,
Ceu rapto ama, atque fructum
Aetatis utere almo,
Periculosa res est
Differre, quod caducum est.
Arbitris impotentis
Domini est superba vita,
Cum maxime illa laeta est,
Tum maximo in periclo est.
Flos nuntius [Orig: nuncius] propinqui
Praecurrit arma fati,
Iam stricta Cum nitescit,
Novacula est capillo.
Si te ipsa vis Vigoris
Fraudare fructu Amati,
Iure, o puella, perdis
Quod invides tibi ipsi.
Praesens quoque hora nulla est,
Exceptione tuta
Fati ruentis, illa
Adedit brevem Corollam.
Nasci, interire, sape
Distare momine uno
Non imperan; perivit
Dum nasci homo putatur.
Et quantula ipsa floris
Est hora, vel manentis?
Dum cogitas, et unguem
Deliberas, sepulta es.
Hoc e suo sepulcro
Proclamat haec puella,
Damnum tuli morando,
Amate dum potestis.
Fugit Aura, ventus exit,
Exstinguiturque Flamma,
Sonus auribus recedit.
Sic vita nostra transit.
Folium virens, Favoni
Quod Aura procreavit,
Transversa vis furentis
Bareae perire mandat.
Aliud, genente vere,
Eadem arbor efferet, sic
Hominum perire saecla [Orig: secla]
Idem videbit annus.
Caduca vota nostra
Ut fata non canam, sunt.
Quis omnium virendo
Oblitus est cadendi?
Suavissima inquilina
Horti, Diona, vestri,
Rosa clamate e sepulcro
Hoc ad suam Iuventam.
Iuventa cur tenere
Nescire te tenendo
Potui? o Iuventa, simi
Eadem redire posses!
Sed illa, io puellae,
Semel, semel, caduca est.
Nulli redivit umquam,
Nec a Diis amato.
Neaera, nomen istud
Excusserit Iuventus
Ad taedium usque vestrum,
Tamen tuum illa nomen
Rescire me nequibit
Prodente verum! An ergo
Ignota, denegabis
Lusum tibi latenti?
Latuit Corinna vulgus.
Criticos latet sagacis
Et nunc Corinna naris.
Quis Cynthiam, quis omnes
Vatum notat puellas
Vocabulis Poeta
Criticusve veri verbis?
Late, Neaera, vero
Late, Neaera, falso
Vulgum vocabulo omnem,
Mihi dum sies Neaera,
Ego Cum voco Neaeram.
Umbram tui Leporis
Maledicat ille longum
Cum Stoico magister
Supercili rigore,
Viventium atra febris.
Tibi sit, Neaera, mecum
Bene, dum latemus ambo,
Male audiam lubenter.
Heri Cum obambularem
Fontisculum ad nitetem [Abbr.: nitentem] ,
Mihi obvius strepebat
Vetulus, Neaera, quidam.
Vetulo vetusta barbae
Peram usque defluebat,
Peram ille sustinebat
Gravem, et gravi bacillo
Gradum suum tenebat.
Ah, o, vetustiorum
Cynicorum, imago, dixi,
Silicernium vetustum,
Quid obambulas, tibique
Obmurmuras iocosi?
Puer facete, dixit,
Ego sum Deus Cupido
Finxere quem Poetae
Puerum esse delicatum,
Is aridus senex sum
Quid amabile in sepulcro
Geris tuo, o Cynisce,
Cupidinem ut putemus
Genii senem putentis?
Peram reclusit ille,
Et nescio quid inde
Mihi tradidit vorandum,
Uti se Deum putarem
Cupidinis potentem.
Neaera, in me amabis,
Hoc illico vorabo,
Si denegas puello
Mox offeres seniclo [Reg: seniculo] .
In Elysi viretis
Fui, Neaera, campi.
Agitur quid, o Rosille,
In Elysi viretis
Rogat Neaera, campi?
Regnum est pioru amantum
Illic, Neaera, solum.
Et amabiles Poetae
Modimperant Choreis
Anacreonte saltu.
Durorum ibi severam
Poenam est viere amantum.
Ut nobileis puellae,
Formositate in orbe
Viventium superbae,
Sine veste, cultu, ad imam
Tonsae cutem usque, semper,
Torsere qua puellos,
Crudelitate clament
Sine morte se interire.
Oppansa pars ad auras
Torretur igne, subter
Argenteo ambulante
Rivo, sed ad fluentum
Cum labra iam propinquant
Puellae anhelitantis,
Venti repente turbo
Sursum elevat puellam
Et invidet liquorem.
Pars alter a in supinum
Mutata marmor adstat,
Sed marmori illa secta est
Ut sentiat flagellum
Megaera quod coruscat.
Pars prostituta porro
Nigerrimis, ad Orcum
Quotquot Syena mittit,
Florem dat invidendum,
Quem invidit hic Lepori.
Mustelae et hinc et illinc
Loca feta poena oberrant.
Quid illae habent? rogabam,
Sunt, inquiunt, puellae
Nimis nimisque durae,
Quae noluere quondam
Quod foeminas [Reg: feminas] decebat.
Nunc ore parturire
Nemesis iubet superbas.
Quid caetera [Reg: cetera] eloquar? sunt
Horrenda, vita, dictu.
Tu mitis esto nobis.
Novas obire pugnas
Non desitis vetustis
Etiam, Cupido mandat.
Cupido quod iubebit
Non integrum est negare.
Quod imperat Voluptas,
Leges valete, Lex est.
Amabilis puella
Da suaviter puello,
Puella, te osculandam.
Iam iam furit Iuventas,
Brevis hora floris huius.
Mortem semel sequendam
In floribus rosarum ex-
Spectabimus, puella.
Pugna ergo pugnam, in hostem
Cunctis profecta nervis.
Non solvet ille pugnam,
Sed corpore hunc premet, quo
Loco orsus est, Gradivum.
Catilina fortis olim
Ob patriam igne, ferro;
Temeratam, obire promtus [Reg: promptus]
Non inter It inultus.
Ego ille, tantus armis,
Nulli reus piaclo,
Inultus occidam? non
Non, hoc puella poscit.
Puella tum tropaeum
Figet frequenter ex se,
Puella Cum frequenter
Per me peribit in se.
Pugna o puella, pugna
Sine missione pugnam,
Tuba classicum Lyaei
Canit, accinit Cupido,
Typanum Chorea pulsat.
Rapidus furit Lyaeus
In amantium medullis,
Num eri perire malunt
Conturbat hos Iacchus.
Thasii venite versus
Liber pater Poetam
Furibundum agit, videtin
Thyrsum, facem Cytheres?
SucCumbe iam puella,
Nolis velis, Deo non
Potes obstitisse tanto.
In Gallias abisse
Putavimus Rosillum,
At ille mansit istic.
Mansit Rosillus istic
Verum est, puella bella,
Tamen Rosillus illuc
Abiit, puella bella.
Abire ei redire est,
Quem volt Amor manere.
Redimus atque abimus,
Abit uni ante nos redimus,
Utroque nos manemus.
Ciconia illa longa
Nuper Gruem osculata est
Tumet hoc, crepatque fastu.
Ciconia illa longa
Tumeat crepetque longum.
Ranas habet Poetas,
Quas devoret canenteis.
Alauda vestra non volt
Hoc praemio, Neaera,
Album vocare nigrum,
Aquilam gruem aestimare.
Ocellus iste cur me
Toties, Neaera, pulsat?
Non ille de duobus
Alter, supercili quos
Niger coronat arcus.
Sed ille, qui e labellis
Tuis videt iocosum,
Et ore semaperto
Hirquum [Reg: HirCum] osculum penetrans
Ab usque corculo ignem
Inspirat in meum cor.
Pulsare nuper istud
Excogitavit ille.
Quotiesque prospicit, iam
Meditatur ille pugnam.
Olim nequibat istuc
Non, hercle, factitabat.
Nam Cum deinde linguae
Duellulum movebunt
Osculum tuum timendum est.
Pugna illa saviorum [Reg: suaviorum]
Impar futura porro est.
In nocte iam profunda
Obambulabam ad istas
Fores, mea unde vita est.
Offendimus lapillo.
Ah ah veni Neaera,
Ah ah veni Neaera,
Offendimus lapillo.
Offendis, o Rosille.
Papillulas reclusit
Strophio decente vinctas
Rosillulo Neaera.
Nearula hinc Rosillo
Diem repente fecit.
Dies Amoris illa est
In nocte iam profunda.
Quale Asia ad fluenta
Carmen canunt Oloreis
In morte iam propinqua
Melos, Diona, tale
Tibi occino Rosillus.
Viden ut mi acuta febris
Cor exedat iocosum?
Ut oscula illa bella
Expalleant ruborem?
Ut flammeis ocellis
Fugiant Amoris igneis?
Velox tuam ad Choream
Et erudita planta
Cutis est et es cutem intra.
O blanduli Lepores,
O mobiles Choreae,
O tortiles Susurri,
Amabileisque Lusus,
Ioci, Cupido, Suctus,
Suavissimorum o omne
Genus suaviorum,
Cachinnuli petaces,
Arrisuli impetraces,
Et mille Ludiorum
Iuvenculum Choreae,
Sine nomine absque Lege,
Numero, modoque, turba
Placent iuncularum,
Lubent iuncularum,
Vexat iuncularum,
Digitritiuncularum,
Pedepressiuncularum,
Tativulsiuncularum,
Contentiuncularum,
Rixatiuncularum,
Tractatiuncularum,
Repulsiuncularum,
Subreptiuncularum,
Astutiuncularum,
Coactiuncularum,
Concessiuncularum,
Repetentiuncularum,
Pugnatiuncularum,
Vincentiuncularum,
Subiectiuncularum,
Evasiuncularum,
Reprensiuncularum,
Retinentiuncularum,
Assertiuncularum,
Compressiuncularum,
Amplexiuncularum,
Religatiuncularum,
Vigilantiuncularum,
Stertentiuncularum,
Simulatiuncularum,
Deceptiuncelarum,
Irrisiuncularum,
Repensiuncularum,
Patientiuncularum,
Ptientiuncularum,
Resolutiuncularum,
Cubatiuncularum,
Halatiuncularum,
Defessiuncularum,
Surgentiuncularum,
Nolentiuncularum,
Remansiuncularum,
Volentiuncularum,
Iteratiunculaerum,
Hoerentiuncularum,
Aratiuncularum,
Rigatiuncularum,
Adactiuncularum,
Liquentiuncularum,
Oppletiuncularum,
Attractiuncularum,
Exhausiuncularum,
Petulantiuncularum,
Prurientiuncularum,
Negatiuncularum,
Confessiuncularum,
Non possiuncularum,
Remor atiuncularum,
Refectiuncularum,
Aggressiuncularum,
Repatratiuncularum,
Genus omne; quid necesse est
Vocabulis notari
Notata nemini umquam?
Genus omne, singulaeque
Valete Amoris arteis,
Arteis Leporis, artes
Charitum, Ioci, Diones,
Valete ad unicam omneis,
Et singuli valete.
Viventium relinquit
Numeros, Rosillus ille,
Ille ille delicatus
Lubentiae Poeta,
Anacreon Latinus,
Veneris modo Officinam,
Neaerulae Officinam,
Prodens Anacreonti,
Febre interibit. Ah me
Amore quam perire
Dignum magis Poeta!
Vale, vale, Neaera,
Iam vox relinguit illum
Tamen, Neaera, clamat.
Clamare iam nequit, iam
Singultit, o Neaera,
Vale, vale, Neaera,
Per It febri Rosillus.
Sil Sil lulus Rosillus
Neaer Neaer Neaera.
Ut maceremur omneis;
Tamen interimus omneis;
Ut gaudeamus omneis,
Tamen interimus omneis:
Ne maceremur omneis
Quia gaudeamus omneis.
Nisi gaudeamus omneis
Volo maceremur omneis;
Tamen interimus omneis,
Volo gaudeamus omneis.
Haec febris interivit:
Nova febris est febrilis
Meminisse bilis, illa
Male febris interibit
Meminisse si recusas.
Ciatum puer Lyaeo
Plenum affabre [Orig: adfabre] ministra;
Ciato fugata febris
Memoria consilescat.
Bene sit meae Neaerae,
Salutem ei propino
Qui proximus, Neaerae.
Hanc ebibamus omnem
Maneat ut illam ea omnis.
Frustra putas iocari,
Amasium Neaerae?
Frustra putas, modo illud
Ob Carmen, ob Leporem,
Ob Anacreontis oestrum,
Ob mille lusionum
Genera, atque Cantionum
Amasium suum ter
Suaviata pusa est.
Sit Virgili aureorum
Versu mereri acerves,
Papiniusque iactet
Se Caesaris scatentem
Auro tulisse vestem
Cilicis sit Oppiani
Bis dena millia auri
Totidem aureis referre
A versibus merentem.
Nos basiationum
Stipendio meremus,
Ter quinque carmina uno
Si basio rependar
Dites facit Neaerae.
Sed scine, lector, istud
Quo pacto ego aestimem? uno
Abasio ipsa centum
Nascuntur inde porro.
A basiusque centum
Nascuntur ipsa mille.
A basiisque mille
Ducenta millia, uno
Protelo, ita exiguntur
Bis mille uti supersunt.
Bis mille Cum supersunt
Et illa digeruntur,
Quingentae eis superunt
Suaviationes,
Et basiationes,
Et osculationes.
In hortulo Neaerae
Fontisculus minutust,
Intensione magna
Cum me labor fatigat,
In hortuli Neaerae
Fontisculo lavamur.
Sed arbor hinc et inde
Fontisculum tuetur,
Nici volt Neaera nos in
Fontisculo lavari
Ingratiis Neaerae
Fontisculo abstinandum est.
Fontisculus Neaerae
Semper, furente sole,
Frigus facit lavanti,
Semper rigente bruma
Aestum facit lavanti.
Fontisculo in Neaerae
Mihi musculus minutus,
Sed oppido facetus,
Pronuper est sepultus.
Animam reliquit illic
Ah musculus facetus.
Pande hortuli, Neaera
Fontisculum tui, ecce
Novum ego, favente Amore,
Here musculum prehendi,
Hunc in tui hortuli ille
Fontisculo, Neaera,
Sepelire nunc lubido est.
Rogabam ego Neaeram:
Mea vita, da mihi istud
Quod des licet petenti
Semper, nihil, Neaera
Amittere inde possis.
Dabo, inquit, o Rosille,
Sed hac tibi petitum
Lege, ut dare ipsa porro
Quoties velim, receptes.
O Amabilis Neaera,
Non est Midam esse tanti,
Midave ditiorem
Munusculis Neaerae.
Avarus esse nolo
Capiendo, quo profundam
Patrimonium peculi.
Volo esse liberalis,
Donatione vestra,
Acceptione nostra.
Cum te osculum impetravi
Tu nesio-quid addis,
Suavissma Hypsithilla.
Sed nescio-quid istud
Sentire nos fatemur
Animae intima in medulla.
Munis mea Hypsithillae,
Pro nescio-quo ego illo
Quid gratius rependam
Nescire dico, et istud
Contestor, Hypsithilla,
Testatione magna.
Quid hystricem coruscas
Barbae, Caper, superbae?
Et Martium tueris,
Ut filius Furoruis,
equum Gradivi ut unus?
Nil barbam ego aestimo istam
Nihil est furore toto.
Vereor tuam, o Neaera,
Neaera pulchra [Orig: pulcra] , barbam.
Hoc barbulae triumphant
Puellularum, hiatus
Olentium Caprorum
Quos milites vocamus,
Horrentibus capillis.
Nemo puellulae umquam
Veneratus est sat apte,
Sat barbulam decenter,
Genibus nisi supinis.
I nunc, superbe miles,
Et hystricem timendum
Amantibus corusca.
Sed hystricem timendum
Submitte prae puellae
Quod dicere impudicum est.
Samii senis fuissent
Si scita vera, quae nunc
Prae falsitate sordent,
Homo non ego fuissem,
Non essem, ubi hinc redirem
Eo, unde sum profectus,
Sed osculum puellae,
Sed suavium Neaerae,
Hoc essem ego et fuissem.
Pastore sic locuta est
Cum Latmio Diana.
Speculum vides Dianae,
Bovipediasque bigas
Tacito stetisse caelo?
Mirabar istud, inquit
Pastor, Diana, dudum.
Sed si tibi stetisse
Riga illa delicata
Poterit tui, o venuste,
Tauri, Diana curret.
Biga stetit puelli
Temone Tauricorni,
Bigae at Deae cucurrit.
Salta, puella, salta,
Inebriare saltu.
Zenona quis vetantem
Moratur, et boantem,
Anacreon ubi hac stat?
Salta, puella, salta,
Inebriare saltu.
Cantona quis veretur
Ubi Rosillus hac stat?
Alcaeus, Ibycusque,
Simonides, et Alcman,
Fuere; Anacreonta
Orco adserit Cupido.
Scazonte Cum severo
Lyra Tarrii peribit,
Anacreonte molli
Lyra Tarrii manebit.
Pavone Cum superbo
Noli, Neaera mollis,
Nimium iocari inepte.
Colla illae fastuosa
Cum ponet iste pavo,
Venter tuus tumebit.
Haec olla, qua Smaragdo
Uno extudit Cupide,
Ut Euclionis olla
Gustodienda sancte,
Semper mihi meo armo
Haec olla gestitanda est.
Quaeris, quid ollam in istane
Infuderit Cupido,
Suapte quam Smaragdo
Manu extudit Cupido?
Sunt Nuptiae Neaerae.
A More Cum Iuvenco
Non integru [Abbr.: integrum] est iocari.
Cornu ille habet petulcum,
Pro faeno in hocce cornu
Nimbus meae Neaerae est.
Tegit hic Ocellum, Ocellus
Cornu ille habet petulcum.
Quale integrum est timere
Rudes nimis puellos.
Rude nimis puelli,
Oculi timere cornu.
Est bulla homo; perite
Inflare qui scientem
Audetis esse bullam,
Bullissmi Catones.
Nisi corculo cor istud
Tuo meum recludes,
Iam flamma Amoris ingens
Mihi corcullum istud ex me
Fugabit, o Neaera.
Sed iam fugavit istud,
Nisi enim fugasset istud
Quei corculo tuo cor
Meum, Neaera cludas [Reg: claudas] ?
Clusum [Reg: Clausum] , Neaera, corclum
Meum tuo tuere
Sancte atque delicate,
Anima o mea, o meum cor.
Res sancta delicate est
Et delicata sancte
Corclum pii Poetae.
Senecio ille pusus,
Oculos tegens tenebra,
Humero pharetram et arCum,
Dextra facem coruscans,
Non est Amor, Neaera,
Nisi quando Amaror haud est.
Tunc ille Amaror haud est,
Cum nec Senecio iam
Nec est deinde pusus.
Saepe aureae Neaerae
Minatus illud, illud,
Quod aureis puellis
Solent minari amanteis.
Neaera risit illud,
Et in cubiculo, infit,
Meo ensi est, venito.
Neaera risi, illud
Non, hercle delicatum,
Furore sed superbo
Quem dictitant Pudorem
Ah rusticae puellae.
Invictum Amor prosecto
Negotium [Orig: Negocium] est; putabam:
Quis dignius moriri
Cadente quam Neaerae
Possit ferox amator?
Cubiculum Neaerae
Sublustri in umbra adibam,
Absconditusque subter
Lectisculum latebam.
Venit Neaera mollis,
Tunicamque mox recinctae
Nudissima ad fenestram
Prope constitit latentem.
Tanti latere non est
Mecum ipse ganniebam,
Tanti latere non sit,
Tamen mihi latendum est:
Nolens volens latebam.
Pendebat ensis alte
A pariete, et pudicum
Cubiculum canebat.
Neaerae delicata
Nudissimam reclinis
In lectulum unico se
Saltu dabat, tegebat.
Nunc hora dixit illa, est
Amor iocosus ad me.
Erepsi ego e latebra
Rosillulum professus.
Illa eiulare multum
Audaciam execrari,
Et invocare ferrum.
Pudore victus ipse, ut
Pudicus, atque mitis,
Ultro foras abibam.
Cum serio videret
Abire me Neaera.
At ensis inquit, istinc
Est pendulus, Rosille,
Puderem ego verebor,
Abibo, ave Neaera.
Vale puella dura.
Vix elocutus istud,
Pernix Neaera saltu
Lectum unico reliquit,
Et innocentem ab alto
Rapit ensem et e fenestra
Dat praecipem in plateam
Ah me, pudica Pusa,
Quanti tuum pudere
Mihi constitit, Neaera.
Si casta es, o puella,
Mecum experire solo,
Ego te docere possum
Quid casta sit puella,
Castissima o Neaera,
Solus, puella, solam.
Tibi, Orce, dico ego istud,
Febrim meae Neaerae
Sed illico, aut nigrum te
Maledicam, et usque ducam
Suspendium ad cruentum.
Respondit Orcus ater,
Ore gravi favillis,
Metuo tuum ipse Carmen,
O delicate vates.
Sed febris haec Neaerae
Non est febris profecto
Lethalis, est virilis:
Febrim tuae Neaerae
Sedabis optime ipsus.
Fuge, o venusta Syrinx,
Caper est, Caper, sequentem
Fugisse quem iubemus.
At tu mane, Neaera,
Pulcherrimus [Orig: Pulcerrimus] Iuvencus
Sequitur tuos Amoreis.
Erotopaegniorum
Angeriane, vates,
Angis reapse versus,
Nomenque de libello
Merito geris profanum.
Labor est sacer profecto
Erotopaegniorum,
Geniumque poscit altum,
Minimeque vulgi amantem,
Si Graeculus fuisses,
Divinus auctor esses,
Gravius cadunt Latina.
ADonin ut Dionae
Videbat occidisse,
Comas habere tristeis,
Pallere mala utraque,
Aprum illico iubebat
Adducerent Amoreis.
Illi illico volucreis,
Sylvam evagantur omnem
Tristemque aprum prehendunt,
Ligantque, colligantque,
Fune impedibat unus
Captumque eum trahebat,
Sed imminebat alter
Tergum et dolabat arcu.
Miserabile ille inibat
Metuens gravem Dionam:
Sed ei Venus locuta est.
Teterrime o ferarum,
Tune hoc femur fer Isti?
Tun' mi virum necasti?
Respondit ille divae:
Per te, Diona, iuro
Tibi, per tuum virum istum,
Et per mea ista vincla,
Perque hos meos Liganteis,
Pulchrum [Orig: Pulcrum] tuum maritum
Nolebam ego ferire.
Statuam dei putabam,
Incendio gravi impar
Nudum femur furebam
Insanus osculari.
Nocuit mihi error iste.
Hos ergo tu, Diona,
Puni, seca, atque frange.
Quid enim gero otiosos
Denteis amare ineptos?
Nisi sufficit tibi istuc [Orig: isthuc] ,
Labra, ella, desecate.
Sed eum est miserta Cypris,
Amoribusque iussit
Vincla illico resolvant,
Secutus [Orig: Sequutus] inde divam est,
Neque in nemus regressus.
Quin ignibus propinquans
Exussit ille Amoreis.
Viden hunc meum Columbum?
Magnum gemit, Neaera,
Lacrimas [Orig: Lacrymas] ad usque salsas.
Absterseris modo illas
Bibace penicillo,
Gemitum statim relinquet.
D. Helenam venustiforme
Rapuit Paris bubulcus.
Helena est magis profecte
Me suaviata nuper
Amabilem bubulCum.
P. Satyrisce, gloriari
Ob osculum caveto:
Inanis osculum est res.
D. Inanibus voluptas
In osculis reperta est
Dulcissima, o puella.
P. Lavo osculum meum, ecCum,
Et basium, proinde
Tuum exspuo bubulce.
D. Lavasne tu labella?
Da rursus osculanda
Tua tota mi labella.
P. Vaccas (malum) osculare,
His aptior bubulce, es,
Non iniuges puellas.
D. Fastum cave: Iuventus
Ut somnium illico te
Relinquet, o puella.
P. Uvam prius vocabans
Nunc passula ipsa grata est:
Rosa non perit, sed aret.
D. Succede saltim in umbra,
Oleam hanc, suave quiddam
Tibi dicturit bubulcus.
P. Nolo antea quoque istic
Sermone de suavi
Mihi oblitum os recordor.
D. Saltim hos veni sub ulmos,
Suavissimos Leporeis
Tibi fistula haec sonabit.
P. Tibi tu cane atque gaude
Nihil mihi molestum
Placet, dein futurum.
D. Ah ah, puella Cum sis,
Iram time Dionae
Uti decet puellam.
P. Valeat mihi Dionae
Longum, licet puellae,
Faveat modo Diana.
D. Cave dicere; illa rete
Te nectet impotente
Solvi, aut petet sagitta.
P. Lubitu petat suo, me
Tamen Diana solvet,
Sanabit illa volnus.
P. Manum abstine, bubulce,
Etiam impudens tibi istud
Laniabo ego labellum.
D. Nulla uspiam puella
Evasit umquam Amorem,
Nec, tu, puto, puella.
P. Per Pana ego puella
Evadam eum: sed istud
Semper iugum subis tu.
D. Timeo deinde nete
Peiore Cum marito
Laesus Cupido iungat.
P. Multi meas procati
Sunt nuptias, procorum
Placere nemo quivit.
D. Ego quoque huc procorum
Veni unus e tuorum
Numero, satis frequente.
P. Sed amice, factitandum
Quid rere? Nuptiae sunt
Vario labore plenae.
D. Maerore Cum dolore
Taedae vacant profecto,
Ferunt meras Choreas.
P. Audire sed maritos
Memini graves timere
A foeminis [Reg: feminis] iugatis.
D. Dominantur, o puellae,
Nam quem, rogo, putabis
Tu foeminas [Reg: feminas] timere?
P. Partus tremo doloreis,
Grave vulnus invocata
Lucina dat puellis.
D. Regina sed tua illa
Est obstetrix, Diana,
Levabit illa vulnus.
P. Parere attamen tremisco
Mihi ne venusta forma
Vi partuum exsolescat.
D. Pariendo sed videbis
Charos [Reg: Caros] , puella, natos,
Lucem novam videbis.
P. Si maxime adnuam istuc,
Quid dotis est tibi, quod
Dignum dabis marito?
D. Gregem universum, et omne
Nemus, atque pascua ista
Habebis a marito.
P. Iura ergo, ne relinquas
Expleta Cum voluptas,
Invitam, ut adsoletis.
D. Per Pana iuro si me
Saltim sequi voles, te
Ego nuspiam relinquam.
P. Thalamu mihi exstrues, cu [Reg: Cum]
Stabulis, domoque pulcra [Reg: pulchra] ,
Si iunxero cubile?
D. Thalamu tibi exstrua, sunt
Ovium greges mihi, queis [Reg: quibus]
Scit nemo pulcriores [Reg: pulchriores] .
P. Quidnam seni parenti
Sermonis inde dicam
Facinus meum audienti?
D. Probabit ille nostrum
Connubium, modo si
Nomen sciet mariti.
P. Illud tuum mihi dic
Nomen bubulce, Nomen
Amat puella saepe.
D. Lycidas mihi parens est,
Matrem vocant Nomaeam,
Me Daphnidem bubulCum.
P. Bene sunt sati parentes:
Verum te ego nec hilum
Obscurior genus sum.
D. Nec nobilissima hercle es,
Cuius sciam parentem
Perhiberier Menalcam.
P. Ostende, Daphni, nobis
Nemus tuum hoc, ubique
Stabuli tui sit aula.
D. Veni, vide ut decorae
Proceritate magna
Florent mihi cupressi.
P. Pascimini Capellae
Dum visitare tende
Opera, atque opes bubulci.
D. Bene pascite interim vos
Tauri, nemus puellae
Monstrare dum recedo.
P. Satyrisce, quid rei istuc?
Quid factitas, mamillas
Quid intus attigisti?
D. Mala ista vestra primum
Florentia est lubido
Cognoscere, o Venusta.
P. Per Pana iam obstupesco,
Rursum manum tuam istinc
Fac extrahas, bubulce.
D. Confide chara [Reg: cara] pusa,
Quid obstupescis istuc,
Timida oppido, et tremiscis?
P. Vesteis mihi nitenteis
Contaminas, rapisque
In sordidum cubile?
D. At ecce vellus album
Substerno vestibus, ne
Queant nocere sordeis.
P. Ah cingulum remosti,
Cur hoc, bubulce, cur hanc
Zonam mihi resolvis?
D. Veneri offero tuorum
Primum hoc, puella, donum,
Ut adsolent mariti.
P. Expecta, iö, miselle,
Supervenire forsan,
Strepitum audio, quis ausit.
D. De nuptiis cupressi
Secum hisce colloquuntur,
Meis, tuisque celsae.
P. Amiculum mihi istud
Meum, impie, scidisti,
Iam nuda prorsus adsto.
D. Aliud tibi tuo isto
Amiculum dabo, atque
Maiusque pulcriusque [Reg: pulchriusque] .
P. Dare cuncta iactitas iam,
Fortasse nec salem mi
Deinde praebiturus.
D. Utinam tibi meam ipsam
Animam quoque, ut cupido est,
Immittere impetrarem!
P. Parce irae, iö Diana
Tua solitaria illa
Iam non fidelis ultra est.
D. Mactabo sacram Amori
Vitulam, potitus isto,
Ipsi bovem Dionae.
P. Veni huc puella virgo,
Domum redibo porro
Mulier, soluta Zonam.
D. Mulier futura mater,
Nutrixque liberorum,
Nec porro iam puella.
Sic hi, vigente flore,
Membris suis fruenteis
Suave lusitabant,
Et dulce succinebant.
Consurgit inde furto
Cubile coniugatum.
Pergebat illa porro
Oves, ut ante, pastum,
Oculis pudore plenis,
Gavisa corculo ipso.
Et ille porro tauros
Ut ante, pastum abibat,
Laetus tulisse votum.
Amo, Neaera, te, ipso
Me ardentius, profecto.
Si me furore tanto
Umquam, Neaera, amassem,
Numquam, Neaera, te isto
Furore nunc amarem.
Quia mi places, Neaerae,
Formosam ait putare
Me te, Bloviscus ater.
Ergo quia hircus ille
Hircis putatur ipsis
Monstrum, hircus esse nolit?
Mihi si places, Neaera,
Satis es superque pulcra [Reg: pulchra] ,
Formosa, delicata,
Et vero ego istud optem,
Nigerrimam esse vulgo
Pulcerrimam [Reg: Pulcherrimam] esse nobis.
Veni, Neaera, mecum,
Honore te superbo
Hic deinde mactitabo:
Angusti clavis istuc
Si veneris, recedes
Clavo amplior, Neaera,
Tres esse Nestorisco
Viros puella dicit.
Cui Cum sene est cubandum,
Unum ore gestat, ille
Mediocris est. Sub imo
Corde alterum ille magnus.
Dignus pia puella.
Femore ultimum tuetur,
Sed ille prorsus ille est
Quem nominare nolit
Amabilis puella.
Me Apicium vocate
Me Gurgitem vocate,
O nobileis Poetae,
Sed nempe basiorum,
Sed nempe suaviorum!
Leander ut furenteis
Crebrescere audit auras,
Ventesque lene murmur
Ciere fundo a bimo.
Sic allocutus Undas
Sic allocutus Auras
Perhibetur Impotentis.
Ad vota dum per altum
Properat nitentis Herus,
Vos parcite o Furenteis
Venti, Fretumque, Ephebo.
Post vota Cum per altum
Redibo mollis Herus,
Me mergite, o Furenteis
Venti, Fretumque, Ephebum.
Si merso opus putatis
Crudelitate vestra.
Undae audiisse vocem,
Venti abnuisse certant.
Perit innocens Ephebus
Perit ultimum ante votum.
Cum turre celsa ab alta,
Sponsi cadaver, Hero,
Iactarier videret
Vento, marisque fluctu.
O Dii, puella, dixit,
Vos perfidos fidelis
Extrema iam, saluto.
Adeone magna res est
Spoliare nos marito
Sanctissimo omnium uno,
Vestra ut fides liquescat,
Mode hic Amor liquescat?
Liquescet ille numquam
Et mortuum maritum
Herus fides am abit.
Et mortuo marito
Iungetur ignis Herus.
Superest meum Leandri
Funus cadaveri, uno
Iungamur ut sepulcro.
Ergo hostiam hanc volentem
Capite, o Dii, et marito
Non invidete nuptam
Post fata si sepulcrum
Thalamo magis placere
Nobis potest iugandis.
Et quantulum hoc cruoris
Tanto sitit tumultu
Quod Pontus atque ventus?
Dixit, gravique saltu
De turre se in furentem
Iecit puella pontum.
Labellula atque Ocellos
Pugnare, mutua arma,
Videmus expedire,
Cum vita me salutas.
Labella fulgore ardent,
Loqui volunt ocelli,
Et labella fulgurando
Oculique suaviando,
Centum osculationum
Munus sacrum merentur.
Uterque victor hic est,
Cum neuter esse victus
Fateatur, atque pugnet
Sine missione pugnam.
Ego basiando ocellos
Nil imputo labellis,
Ego basians labella,
Condono nil ocellis,
Sed ut imputem omnia illis
Condonem ut omnia istis,
Ocellulos labellis
Labellula ipsa ocellis
Usque usque suaviando.
Cum cesso ab osculando,
Vitam, Neaera, linquo;
Nigrum omne, plena nocte
Video omnia et tenebris,
Nil candidum relictum est.
Redeo Cum ad osculandum
Revivisce, candidamque
Post limini favore
Iuris diem saluto.
Si vivere, atque lucens
Videre vis Rosillum,
Sine usque te osculari,
Sine osculo ille ad Orcum
Receptus esse censet.
Viden' ut negante vita
Labellum, obire pallor
Properet serena volta?
Roseum osculu [Reg: osculum] hoc, Neaera,
Cordis mei arcula auro
Fabrefacta fulguranti est.
Lingua illa blandula, atque
Sali subsula illa lingua,
Lepidi Lepor Leporis
Veneris Venus venusta,
Est funis aurea illa
De qua mea ista vita
Dependet, o Neaera.
Si vivere absque vita
Potero, absque suavio isto
Et osculo, atque lingua
Potero, Neaera, vitam
Sentire iam relictam.
Mea vita dulcis, in me
Veni Lepore toto,
Iamdudum obire possum.
Sine osculo relictus
Dum succino haec Lepori.
Ut succinum suevit
Paleas, niger metallum
Ferrie movere Magnes,
Suspendere, atque secum
Tenere, ceu catena.
Sic osculum Neaerae,
Ex intimis latebris,
Ex corculi intima Aula
Animam attrahit Rosilli;
Et figit in labella.
Sed illa cursitando
Loce movere nescit,
Secumque semper illic
Habitare gaudet, et cum
Animam invenit Neaerae,
Miscetur olli Amore.
Qui Tarrium solebas
Numerare Cum disertis,
Cave, iocose Victor,
Numerare Cum disertis
Ut Tarrium solebas.
Orationis illum
Meditationis illum
Et scriptionis illum
Dictationis illum
Et dictionis illum
Rationis imo prorsus
Illum favor reliquit.
Scin' quei, iocose Victor?
Dedit osculum Neaera
Vieto seni osculandum.
Quod ille Cum nequiret
Edentulo ore, vae me,
Invasit osculum ipsum
Atque osculum momordit.
Lasciva virgo, quid te
Nomen tenet severum?
Tu nominisne causa
Tibi negabis illud
Quod es puella propter?
Scimus tamen, pudicas
Rarissime inveniri,
Et nominis profecto
Sunt ambitu pudicae,
Alias quoque actitarent
Quod actitare natae
Sunt prorsus atque factae.
Tragicum melisma nolo,
Nimis, nimis mihi altu est.
Et fine tristi acerbat
Vim Spiritus potentis.
Heroa quid sepultum
Traducis in cathedra,
Cum mortuis canendo?
Siticen merus profecto es.
Placet Poeta nemo,
Cum mortuis volutus
Per facta detonanda.
Placet Poeta solus
Vivo Lepore carmen
Qui vividum coruscat,
Vivisque cantat, et se
Ostendit esse vivum.
Vivit Poeta solus
Qui sacra fert Amoris.
Sine Amore nemo vates
Laurum meretur umquam.
Ut nare piscis est, ut
Spirare caeterorum
Mortalium, calere
Ut ignis, udam ut esse
Undae, ut volare caeli,
Sic est amare vatis.
Cum cera colliquescit
Adoptat inde formas,
Cum cor Amore fervit
Tum quodlibet Poeta est.
Propterne nomen istud
Habere te o puella.
Quod ambitu puelli
Poscunt potente, reris?
O Virgo, maxime erras,
Ut tempora omnium sunt
Rerum, in volante mundo,
Sic sunt quoque haec Pudoris.
Pudoris inficeti,
Cum nervus iste longo
Extenditur periclo,
Se rumpit ipse secum,
Fructus perit Pudoris.
O Virgo, si profecta es
De Virgine, ista vota
Servare te iubemus,
At si parente nata es,
Cur non eris parentis
Post virginem, genitrix?
Ipsa illa vostra tecum
Soboles futuram quondam
Ante esse litigat sic.
Tua viscera, ipsa tecum
Mens litigare certat.
Et obstinata, virgo, es?
Debes tuae parenti,
Debes tuo Pudori,
Virtuti, et illa siqua est,
Voto tuo, atque Menti
Et corpori, quod ipsa es,
Sobolem puto sequentem.
Iuris studere technae
Debebam ego, et perito
Examine tre legeis
Distinctum; ut hae nocenteis
Capitali at hae iuberent
Poena levi supinos
Plecti; deinde qua res
Sit actione nobis
Retinenda, vindicanda.
Sed ego valere iura
Librosque mando magnos,
Quid suavium osculo, atque
Nictatio acri ocello
Quid fulminante distet,
Quae sint Amoris arteis,
Quae sint Leporis, istud
Novi unguem ad expolitum,
Quot fulgura ex ocello,
Quot suavia e labello,
Mereantur hic et ille
Lepidissimi Poetae,
Sine disputatione
Scio docere versu.
Qui iura volt severa
Cui acios requirat,
Qui basia atque suctus,
Ocelli amantis ictus,
Fastusque Gratiasque,
Persuasionem, et Astum,
Et caetera huius ardet
Generis doceri, is istuc
Ad me venire debet,
Horum omnium fatebor
Doctorem ego et Magistrum.
Humanitatis inter-
Est maxime, profecto
In Amore quem erudiri.
Ut sudet ille Marti,
Ut sudet iste libris,
Mechanicis ut alter
Laboribus senescat,
Scopum tamen puellae
Scientiarum et artium
Habent ad unicam omnium.
Scopi istiusce causa
Laborat hic et ille;
Et qui vel maxime omnium
Negant, tamen laborant
Hoc maxime brabeio.
Humanitate de omni
Bene ergo ii merentur,
Placere qui puellis
Exemplo et arte monstrant.
Scientiam tacebo,
Exemplum ego docebo.
Hoc gloriatus ante
Verissime atque prorsus
Sanctissime. Puella
Nulla abnegavit umquam
Iocum meo Lepori.
Cum possidere quivi,
Quam plurimas reliqui.
Hodie mihi osculum unu [Reg: unum]
Suffugit, o Neaera,
Glabrumque lucidumque,
Nisi tu mihi illico istud
Neaera, reddis, illo
Pro lucido atque glabro
Non tale ego prehendam
Tuum, Actione iusta.
Tamen es mea, o Neaera
Nolis velisque, nostra es.
Si denuis negasque;
Memento te fuisse
Toties, Neaera, nostram.
Et hoc Amore dignum est
Catullus et Secundus,
Lernutius, Paterque
Cum Filio, Doiisae,
Et Caesar ipse, nostra
Pares fuere flammae.
Hoc invidos trucidet;
Quod mi super facetum est,
Delectet eleganteis.
Nil invidos timemus.
Ovilla delicata,
Dominumne tu Rosillum,
Dominamne tu Neaeram
Agnoscis, atque sentis?
Sentire te putamus,
Vel certe eorum Amoreis
Olfactitare pridem.
Sic floribus facetis
Dominae Hortulum decoras.
Salax capella, quis te
His vitibus suasit
Saevo nocere dente?
Si denuo prehendam
Ego te, inter ista vostra
Lasciva cornua, istum
Capulum tibi recondam.
Animae Rosa eruditae,
Flos Gratiae, Decorque
Formositatis, et Lux
Sacrae eruditionis,
Mortalitatis ingens
Triumphus, ingenique
Suprema vis Deo orti,
Veneris pudica Palma,
Charitum nitens voluptas,
Concentus omnium aptus
Virtutum, in hoc sepulcro,
Iacet, o perite Lector,
Cui fata destinarunt
Helenae ossa, quam Mariam
Wakefelsiam vocabant.
Tu Fausta comprecare,
Et marmor osculare,
Bene ut pote ambulare.
Helenae decus Mariae,
Matthaee Wakkefelsi,
Quale arbitremur olim
Fuisse, sic docemus.
Nil tale procreare
Te posse denuo ipsum
Matthaae Wakkefelsi,
Simul arbitramur omnes.
Priapus ista dicta, e
Plano legenda, cunctis
Praefixit heic puellis.
Horti abstinete nostri
A prolibus, puellae,
Hortos vel ipse vestros
Mox prolibus replebo.
Rides meam bipennem
Priapus ad puellam
Locutus est salacem:
Ridebat hanc severa
Modo Portia, atque abibat
Veniente laetior se,
Quid te putas futurum?
Nisi mihi ipse laetos
Condam dies, quis olim
Ob tristem et arrogantem
Vitam mihi favebit,
Vel gratias aget, quod
Fuerim Catonis haeres
Durissimo rigore?
Me macerare si quis
Auderet exterorum
Inelegante victu,
Quos non Deos cierem?
Quae fata non moverem?
Hominesve non docerem
Tormenta quanta ferrem?
Quid si mihipte fiam
Modo carnifex, querelis
Cuius patebit auris?
Senes valete torvi,
Quantumque combibonum est,
Avete, nostra vobis
Laetetur alba vita.
Non quod placere possint
Scytici pericla potus,
Amystis aut supina,
Rixaeque, praeliisque
Indormiisse diris,
Qui mos modo est bibonum.
Scio quos colam sodaleis,
Sanem citra est bibendum,
Deinde quid iocorum
Vernile proferendum
Numeroque et ordine apto.
Deinde cum Choreis
Vetus eluenda noxa,
Amabili puellae.
Ultra osculum et papillam
Licere nil volo mi.
Cum nox iubet cubare,
Laedenda per iocum una est
Puellula, ut rogare
Veniam queam, hacque techna
Revocare cras Choream.
Scio qui sient sodaleis
Apti Lepore nostro.
Spurcos ferosque Bacchi
Nil transfugas moramur.
Suillia ille curet
Qui potat usque donec
Vomitu inquinet Cheream,
Casi iocemur, atque
Venusta sorbeamus,
Pulcri piique, pocla,
Salute plena nostra
Et virginum Pudore,
Quocum valent puellae,
Sine quo cadunt puellae.
At mane, quae cuique
Sunt factitanda, sensu
Facere integro laboret.
Reviviscit ille multa
Sopitus ante nocte,
Hilari excitante Ludo.
Paedore cum sepulcri
Sui ambulent Catones,
Vanaque gloriarum
Dudum ebrii et sepulti:
Nebula, perire certent
Severitate longa.
Sensus cient sepulcro
Negotiorum [Orig: Negociorum] ab alto,
Ludi, et Ioci, et Choreae,
Et Oscula et Voluptas
Sano scatens Lepore.
Columba delicata,
Anacreontis almi
Leveis trahens quadrigas,
Quibus sedere Douza,
Catullus et Secundus,
Et Caesar impetrarunt.
In quo loco Rosillum
Vis considere, mollem
Iuvenculum atque doctum?
Ad Caesaris cupiscit
Hic considere magni
Vestigia, atque dio
Frui canentis ore.
Generosa mellis illa
Captare volt aperto
Tener osculo Rosillus
Diis fluenta grata
Prae nectaris sapore.
Seiren canora, quid nunc
Ordire dulcis odae?
An Caesaris celebras
Animum, Diis canendum?
Rosille delicate,
Mera in rosa educate,
Leporibus probate,
Venerique longum amate,
Charitique collocate,
Comoque consecrate,
Non Caesaris celebro
Scalae modo alta gesta,
Semper licet celebrem
Sed Getiteri, potantis
In Musico amne pocla,
Ducenti eo Poeta
Sub vindice Orco ab atro
Rediere lucem in albam.
Cuncti Itali Poetae,
Contentus ipse Apollo
Hac gloria rediret.
Sed addit ille Gallos
Tot, Italis tot, omneis
Nostro Lepore plenos:
Ducenties duos nunc
Illi vocamus annos,
Ut gloria ista digno
Praecone ne careret.
Amor profecto Amoris
In amante causa sola est.
Opes, amator, aurum
Gemmasque, temnit omneis.
Nec provocant Amorem
Pecuniae, nec augent.
Solum in suo se Amore,
Sequitur praeit Amator
Verus, nihil popello,
Nihil dat ille doctis.
Est aureae relicta
Aetatis ille gutta:
Et seculum istud illo
Refert quoque, ipse nudus
Amasiam suam volt
Secum tenere nudam.
Animantia omnia una
Natura lege vestit.
Iubas dedit Leoni
Villos Lupis et ursis,
Duram cutemque barris,
Et Nasicornibus, nec
Avibus deesse plumas,
Sivitve gramen arvis,
Frondesve porro silvis,
A frigore omnia una
Tutatur illa lege.
Cur soli Amoris ergo
Sine veste semper, illa
Cutis glabella, ridet?
Quo nudior Cupido est
Minus alget, o Amanteis,
Domi suae istud unus
Quisque experitur in se.
Dicunt mihi puellae,
Rosille, quid magistros
Moraris impotenteis?
Noctu bonum est iocari.
Nolo, o malae; Magistri
Bene istud exputarunt.
Nox obtegit tenebris
Quodcunque turpe vostrum est.
Ego basiare nolo
Nisi quas videre possim.
Ne post videre cogar,
Ne post amare cogar,
Ne post habere cogar,
Quas basiare nolim.
Nisi valgulis labellis
Obhaesero Neaerae,
Obtruseroque quicquid
Anima in mea suave est,
Recepseroque quicquid
Tota in mea Neaera
Suave, dulce, molle,
Lepidum, nitens, venustum,
Amabile atque pulchrum [Orig: pulcrum] est,
Cur vivere expetam? Orce
Cum valgulis labellis
Recessero Neaerae,
Nec osculum illud, illud
Molle atque delicatum
Assuxero osculo isto,
Sit ut e duabus una
Anima, osculum quoque unum,
Medillico enecato.
Pedusculos Neaerae
Nive purpurantiores,
Manusculas Neaerae
Die rutilantioreis,
Lacertulos Neaerae
Ebore albicantiores,
Papillulas Neaerae
Pomis rotundiores,
Pectusculum Neaerae,
Et crusculum Neaerae,
Et collulum Neaerae,
Planumque plenulumque
Plenumque planulumque,
Rectumque regiumque.
Femurculum Neaerae,
Cubiticulum Neaerae,
Digiticulum Neaerae,
Umbliculum Neaerae,
Venterculum Neaerae,
Niveumque, purpureumque,
Albumque lucidumque,
Roseumque candidumque
Labellulum Neaerae,
Narillulas Neaerae,
Linguillulam Neaerae,
Malillulas Neaerae,
Ocellulos Neaerae,
Aurillulas Neaerae,
Pupillulas Neaerae,
Quodque est nimis pudicum,
Quodque est nimis severum,
Quodque est nimis superbum
Edicere, eloquique,
Laudare, iactitare,
Celebrare, nominare,
Possedi ego, idque nocte
Possedi ego ipse tota.
Nec ista cuncta tantum.
Et corculum Neaerae,
Animamque ego Neaerae
Possedi eapte nocte.
Possedi eapte nocte
Et porro sum Neaerae
Habiturus ista cuncta,
Habere dum cupiscam.
Sine me perire non quis
Amabilis Neaera,
Sine me perire possum
Ego, Neaera, mecum.
Nam quod meae in labore
Vitae bonum atque dulce
Fuitve vel suturum est
Illud tibi omne summo
Transcribere ipse iure
Memini, die beata
Cum primitus viderem
Tuum, Neaera, vultum.
Quid maius altiusve
Pretiosiusve possum
Tibi dicere, o beata,
Nisi quod perire possum
Sine me; perire tu non
Sine me, Neaera, possis?
Epistolam tuam mi
Bene reddidit Lycinna.
Cum te valere legi,
Tum me valere sensi.
Bene res meae, Neaera,
Currunt et expedite,
Si tu me amare constas.
Desideri nitentis
Quid longa verba dictem?
Tecum pari rependi
Par autumo, inde disce.
Mandata cuncta vostra
Iam dum expedita cense.
Valere uti Rosillum
Cupis, vale Neaera.
Anacreonta vellem
Lepore transmarino
Frequenter expolire.
Sed, o Poeta docte,
Dum fucus e Pelasgis
Rodotheciis petitur,
Rosa aruit venusta,
Dum mel peto ex Hymetto
Ut condiam, uva dudum
Exspirat, atque passa est.
Ut nata sunt, rubentque
De matre, nostra dicta,
Capite, optimi nepotes.
Quod curiosus haud sim,
Vobisque cuncta credam,
Merebitur favorem
Fiducia ista vestrum:
Si iudicare voltis
Critica supina lanco
Anacreontis orsa,
Stulti estis, o nepotes,
Leges putare nauci
Lex est Amoris oestro.
Non hunc Minerva vatem,
Solus Cupide fecit.
Ut ille fecit, iste
Ita loquitur, nepotes,
Ignoscite illum Amori.
Tumulta dicta censes,
Ego pauca nostra, Lector.
Nam, nil amare praeter
Et scriptitare qui volt,
Ei ista multa censes?
Ego censeo esse pauca:
Numeres nisi a Lepore.
In Gallias abire
Parat tener Rosillus.
Comites adeste Musae
Comites adeste Amores,
In Galliis Rosillus
Faciet nihil ni amare
Et scriptitare versus
Anacreontis oestro.
Viaticum Neaerae
Amor illius futurum est,
Nil sumptui paravit
Aliud, quae amare iussit
Eadem, Neaera, pascet.
Amer omnia est Amanti,
Fideliter me amare
Novique gloriorque,
Viaticum istud omne est.
Nemo mihi dolosus
Sodalis, aut latro acer
Viaticum istud umquam
Rapiet, scio atque iacto.
Amo, abstinete cuncti,
Hoc sufficit Rosillo
A fraude, vi, tuendo.
Iterum mihi osculum unum
Suffugit, o Neaera,
Redde illico, aut meum si
Negas mihi osculum, ipse
Tuum illico involabo,
Non osculo, sed illo,
Nec osculum, sed illud
Quod scimus ambo utrumque
Magis osculo esse dulce.
Dies diem secuta
Festinat, exit illuc
Nulla unde quit reverti.
Dies et hora nulla
Non corpori nociva est
Hominis, dies secuti.
Cibus est ruentis horae,
Hominis caduca vita,
Cum quis semel recessit,
Redire nescit umquam.
Nox dormienda functo est
Perennis in tenebris.
Hoc cogitate, larvae,
Bis vivit ille, qui se
Sentit perire vivum,
Moritur bis ille, qui se
Vivum haud videt moriri.
Quid tum, impotete [Reg: impotente] rupat
Fermento et hic, et ille,
Mori sophi Catones,
Et Socrates cicutam
Gladiosque ament cruentos
Roseae vicem corollae,
Iuvat me inebriari,
Saltare, basiari,
Cum nobili puella
Suavissime iocari.
Quamvis et hic cicutae
Sit poculum et cruenti
Acies acuta ferri.
Nam cum nevolt puella
Amator altera volt
Tanta perire flamma.
Amoris Imperator
Modus exulat, Cupido
Sine lege regnat, illud
In Amore pro veneno est,
Cum maxime rogatur,
Tum maxime negabit
Puella docta, Amorem,
Cum non putat te avere,
Furit ipsa Amore magno.
Orarier superba est
Dignamque se tuetur.
Ambire plura mandat
Ut omnia impetres, nil
Ambire denegabis.
Finges tibi repulsas
Saepissime, et rogabis
Iram gravem reponat,
Lucrabere impotentem.
Quin ipsa saepe rumpit
Livore se, et negantem
Cogit te habere votum,
Tum strenue negato.
Furit illa maxime istic,
Sed Cum negaris, illam
Veniam pete impetrando.
Est mobilis voluptas
Amabilis puellae,
Odit prius rogatum,
Suamque culpam amici
Vitio imputat; quod illune
Orasse se decebat.
Ergo istud ipse senti
Cum maxime est serena
Subi dolo atque vince
Veluti putes severam.
Tum maximi aestimabit
Peccasse se tuo ausu,
Nec scire te quid olli
Queas bene imputare.
Rigidam timore placa,
Lenem capit querela,
Spes attinet furentem,
Audacia impotentem,
Est Cum superba fastu
Spernente dedomanda est.
Ista omnia ipse possum
Decere, doctus a me,
Nulli institutus umquam.
Lapidescere, atque magno
Rigore congelari,
Zeno et Cato docebunt.
Nemo est amare dignus
Amarierque rursus,
Enuntiare [Orig: Enunciare] qui volt
Sibi si boni quid olim
Dat clanculum puella.
Ego pernego puella
Ipsa acrius, mihi cum
Quid obvenit iocosum.
Semel error est potiri
Vel Casus: Ast amari
Solus meretur ille,
Eliminare qui nil
Damno potest puellae.
Pereat perire famam
Qui volt rudis puellae
Decepta si qua lusit.
In hoc virile maius
Sapientiusque seclum [Reg: saeculum]
Natura procreavit,
Ut sint vagis puellis
Pro regula, atque norma.
Scelus est nefasque cunctis
Nefastius, suavi
Miseram Lepore pusam
Sermonis impedire.
Et Cum Pudor, Rosae ceu
Folium, revulsus ungeue est,
Famam involare castam.
Superos remittere omne
Crimen puto valere,
Superos remittere istud
Crimen puto nequire.
Et Poena nulla picta est
Vel ficta noxio umquam
Mage quin gravem mereri
Putem calumniantem,
Sceleri caput cui ipse est.
Noxae dari puellae
Hunc arbitrer necesse,
Iustumque, si quid umquam est
Fuitve, vel futurum est.
Heri mihi Cupido
Rapuit meam lyram, atque
Saxo in rigente fregit,
Quod scripserim puellae
In Gratiam pudicae
Quaedam severa verba.
Lyram, Cupido, redde
Novam mihi, hanc vetustam
Tute ipse dein ferito,
Ut fracta disque rupta est.
Lyram mihi Cupido
Dat musteam; sed illam
Fragrantem odore miro.
Quem cum ebibi semel, nil
Porro scio pudicum,
Cano delicata cuncta.
Proinde vos, puellae,
Moneo fide ex vetusta,
Fidem novae negate,
Vel interistis omneis.
Nil spiro iam fidele.
Me fallite, aut meo ipsae
Fallemini Lepore.
Mille interire mortes
Meliusque sanctiusque
Pacta in fide futurum est
Tibi, Neaera, nobis:
Quam fallere unica illam
Vel cogitatione
Sanctissimam atque castam.
Quid ergo ludis, inquis,
Et hanc et hanc et illam
Tenuisse te fateris,
Parcisque nec mihi ipsi?
Fidelitatis istud
Documentum habes supremae,
Me posse tanta, nolle.
Cum tu subis, Lyaee,
Tunc cura pallet omnis
Fugitque nigrum ad Indum.
Plenus bono Lyaeo
Oblitus est caducae
Vitae, et colit perennem
In flore et in Chorea.
Amoris incitator,
Leporis Imperator.
Honoris excitator,
Tibi quique Rex vel Iro
Mage pauper, atque Codro est.
O qui aureum reducis
Seclum [Reg: Saeculum] bibentibus te
Iove nate, patre maior,
Avo ave, Lyaee, maior.
O Nyctileu, o Iache,
O Bassereu, o Adoni,
Dionyse, Bacche, et Evan,
Eleleu, Bimater, Evoe,
Myrionyme o Thyoneu,
Nysae, quodque nomen
Non est referre longum.
Subi volens medullas
Et inde grata dicta
Mihi Carmina, atque Amori.
Curae satis tributum est,
Vigilatum et excubaetum
Satis est Apollini, atque
Sororibus novenis,
Sine Libero omnis aetas
Est serva, nulla in illo.
Cupido cum sagittas
Bacchi cruore tinxit,
Diona Cum labellum
Bacchi Lepore tinxit,
Minerva Cum papyrum
Bacchi liquore tinxit,
Apollo Cum Poetam
Bacchi Furore tinxit,
Perfectus est Cupido,
Perfecta abit Diona,
Perfecta abit Minerva,
Perfectus est Apollo,
Hique, atque quisque pro se,
Perfectum habent Poetam.
Sum Bacchiego Poeta
Cum sum Poeta Bacchi,
Poeta sum Dionae,
Cupidinis Poeta,
Poeta sum Minervae
Apollinis Poeta.
Nectar tuum labellum
Halare, vita, sensi.
Mortalitatis exsors
Videor mihi esse cunctae,
Compos perennitatis,
Cum te osculor, Neaera,
Ab osculo hoc Lepore
Anacreontis auctus,
Omneis bonos Poetas
Bene provoco atque vinco.
Si rusticos Lepores
Censes meos, Neaera,
Urbana quam sies tu
Vis ipsa nos docere,
Nam forma vestra dictis
Est rusticis agellus.
Niger Orce, quid tenebris
Tuis, meaeque luci
Negotii [Orig: Negocii] est? Abito
Ad Curitor qui servos,
Illic nigros habebis
Homines, tui coloris.
Respondit Orcus ater:
Candoris in nigrore
Sunt laeta regna nostro,
In Elysi viretis
Nova lux colenda restat
Amantibus pudicis,
Et candidis Poetis.
Credo istud, ater Orce,
Sed abnuo experiri.
Nimis nimisque forma
Timenda vostra nobis.
Respondit Orcus: atqui
Clausis venis ocellis
In ista regna nostra.
Ah Orce, te enecare
Homines, nimis fuisset,
Quod iure vis videri
Nos enecare, durum est.
Iterum dies abivit
Igna ruri mihi una.
Diemque sum modo unam,
Propior quam heri, sepulcro.
Quid feci in hac? amavi
Et cantitavi, ad Auras
Poeticas hiavi.
Operaene, io Rosille,
Pretium putabis istud,
Quo vita consilescat?
O delicate vates
Tibi gratulare fatum
Quod aptus es; quiete
Datur frui tibi alta,
Quam spernis ipse, votum est
Mortalitatis almum.
Spiras avi et Paterna
Et Patrua ipse facta,
Quorum omnium supremus
Finis frui quiete est.
Quis re vetat, labore
Contempto, habere finem
Laboris adsecutum?
Nemo; nisi ipse fors te.
Amare, cantitare,
Et ociari utroque
Opprobrium est laborum
Mortalitatis omnium.
Vita ipsa morbus ingens,
Eam valere magnum est,
Laetaris ipse semper,
Hoc maximum putato.
Superi augeant quietem,
Nihil labore tangor.
Olim tuorum Amorum
Capies, Rosille, fructus,
Cum maximo impeditus
Oncere offici superbi
Dies sequeris illos
Quos nunc relinquis ultro.
Honoris ergo poclum
Sitire te fateris?
Veniet, Rosille, tempus,
Cum poenitebit huius,
Modo quam bitis, viae te.
Multi fuere clari,
Multi fuere magni,
Opibus, statu potenteis,
Omneis sene in senecta
Cum cuncta iudicarunt,
Dixere se beatos
Sola in quiete vitae
Fuisse delitentis.
Tui memento pusi
Anacreontis huius,
Et hoc tibi ille dicit
Loco ultimae atque summae
Sententiae colendum.
Ascendere arcem Honorum
Licet arduum videtur,
Descendere arce Honorum
Tamen est magis superbum,
Tu sume iudicem te
Expertus olim utrumque.
Nunc iudicare noli,
Imberbis es puellus,
Deceptus a nitore
Et amplitudine illa
Queis [Reg: Quibus] ambitus inescant.
Quam suave tum futuru [Reg: futurum] est
Meminisse nostra dicta!
In Insulis beatis
Videberis fuisse,
Cum tanta cantitasti
Imberbibus sodalis
Laetissimus piorum.
O si meos Leporeis
Exstare eousque fata
Velint, Leporis omne
Fatear tulisse punctum,
Nil posteros moratus,
Tum posterus mihi ipsus.
At tu, iocose Versus,
Memorem videbis huius
Vatem tui Leporis,
Quodcunque eo futurum est.
Quod fata praestinarunt,
Quod vota destinarunt,
Quod carmina impetrarunt,
Nulli negatur umquam.
Ergo, Neaera, nostra es.
Quod si, Neaera, nostra es,
Quodcunque me futurum est,
Felix futurus omni
Sum tempore, et periclo.
Velut ad scopum Neaerae,
Mea vita destinataest
Ad amabileis Amores.
Cum tanget illa, cui nunc
Premit osculum sinistrum,
Scopum, beata, divis
Nil invidere quibit.
Sed cum beatitatem
Ad summa duxerit, tum
Ultro volet abire,
Ne quae serenitatem
Nubecula hanc inumbret.
Una hora vita nostra est
Nec illa certa tota,
Perennitas amare est
Unam potenter horam.
Iovem canunt Poetae
Pueras amasse saepe,
Formositate victum.
Stultosne tu putabis
Sapientibus Prophetis
Visos Deorum Amoreis?
Voluere fabula ista
Docere nil superbum
Constare posse, quod non
Quandoque seremittat.
Fons limpide atque pure,
Blandusii liquoris
Nepos, avique Victor.
Fundo tuo lapillos
Numeramus, atque in undis
Vultus tuemur ipsos
Speculo ut nitente pictos.
Te Salmacis salacis
Obscuriore fulgent
Undae colore molles.
Te prendere appetenteis
Nebulas putamus ipsas
Digit is tenere lusis.
Fons limpide atque pure,
Fons lucide atque mollis
Crystallini liquoris
Fons nobilis fluento.
Tibi pateram Lyaeo
Invergimus frementem,
Argenteumque rivum
Urnamque fusilem auro,
Myrto libens coronem.
Caput exsere, o sacer fons,
Here in tuis fluentis
Lavit Neaera, Floreis
Unde hos adhuc odoreis
Gremio geris liquente.
Sis limpidus nitensque,
Nec te canicula umquam
Saevo calore frangat.
Nec te bruma, Thraciique
Animae gelu fatigent.
Totum pari per annum
Placeas liquore nostrae,
Fons nobilis, puellae,
Tua ripa sit rosarum
Totum ferax per annum,
Obambules Dionae
Argenteo pede hortum.
Saepe in tua Diana
Stet nuda prorsus unda,
Semperque pulcri [Reg: pulchri] amanteis
Tuo laventur amne,
Et dum lavantur illic
Saepe osculentur, et se
Ipso in liquore flamment.
Tua Cupido limsa
Tingat rudeis sagittas
Adhuc calore nigras
Vulcaniae Officinae.
Imo quod esse cuncta
Ego arbitror; Puella
Saepe in liquore vestro
Mea ludere expetescat.
Ad rusticum venustum.
Venere cum Deae tres
Paridem, illiusque formas,
Sententiae dedere.
Quam diceret duarum
Victricem, ea esset unae.
Iuno decora venit
Fastu superba magno,
Gradu severa lento,
Gemmis et auro onusta,
Splendensque fulguransque
Magni ut Tonantis uxor.
Stupuit Paris, Deaeque
Miratus est honorem.
Venit Minerva dextra
Hastile saeva crispans
Virile; dein libellis
Onerata cassidamque et
Calamum simul coruscans,
Suras gravi coturno
Evincta, flammeisque
Torvum tuens ocellis:
Timuit Paris, Deaeque
Miratus est honorem.
Venit Diona blando
Pede, amabilique vultu
Correpsit ad iacentem,
Semebria, atque nuda,
Ornata nil, nisi quo
Natura eam expoliret.
Nec multa machinata,
Dat suavium; et papillas
Ultro ingerit premendas,
Quin et sinu patente
Alludit ad supinum.
Quid opes scientiaeque
Possint? venuste Iudex,
Pomum aureum dabis mi;
Sed ista vostra poma
Sunt charior [Reg: carior] a nobis,
Haec da prius, deinde
Si quis, Iovis puellis
Da quam libet metallum.
Formosa ave Cythera,
Valete vos, Minerva
Iunoque, Cum Iove ipse.
Malum, Diona, vestrum est.
Qui flammeis ocellis
Vagabar huc et illuc,
Et nil sacra in Deorum
Non aede conspicabar.
Ut lucidis ocellis
Cuncta astra conspicantur
Palantia alto Olympo
In noctibus serenis.
Nunc ignibus retusis
Nil prorsus intueri
Possum: quia ex ocellis
Sol igneis Neaerae
Radios meos refutat.
Mei cum, Neaera, nobis
Invergis osculando,
Apis labella pungit.
Cum verticem corolla
Meum, Neaera, cingis.
Me spina mordet, inter
Rosas latens rubenteis.
Cum tortileis capillos
Tuos, Neaera, miror,
Torquent mihi catenam.
Cum linguam hiare cerno
Et occupe, occupando
Convicium reporto.
Supercili nigrorem
Miratus, ecce nostri
Pars corculi notatur.
Digitos videns rubenteis
Aurora quos sibi optet,
Animus mihi implicatur.
Laeveis tuens papillas
Vertigine ambulare
Caput occipit rotunda.
Pede Cum lavare nudo
Offendi, is ipse nudus
Pes colla nostra pressit.
Cum flammeis ocellis
Me verberas, Neaera,
Sunt spicula illi Amoris,
Queis [Reg: Quibus] vulneras iocando.
Sic in Lepore cuncto
Aculeum relinquit
Amor aureae Neaerae,
Cum mella destinasti
Potare pura, Amator,
Absynthii venenum
Cum melle combibendum est.
Si quis me amavit umquam
Vel quis me amabit umqua [Reg: umquam] ,
Vel quis me amat modo, omneis
Hoc unicum precabor.
Me sata Cum sepulcro
Succedere imperarint,
Deque hoc Lepore nostro
Nil sit super, nisi urnam
Quod impleat pusillam.
Ne carmina ista naso
Rigido velint videre,
Nec laedere, ut Poetam
Mollem, ista muginatum.
Vita est pudica nostra,
Lasciva carmina ipse
Amor hoc modo enotavit.
Scelus est amare, si quis
Scelus esse volt, amanda
Amabili ore dici.
Dum vixi, amavi; amando
Ego neminem involavi,
Laesive, nec ioco uno.
Par flagito rependi
Cum mortuus iacebo.
Quod si caduca vulgi
Traducet aura vatem,
Spero pium Poetam
Cineris mei misertum
Aliquem inde nasciturum,
Qui vindicare possit
Et ausit innocentem.
O saecla [Orig: secla] cana, si quem
Feretis, hoc iocosi
Narrate voce vatis
Ab hac ei papyro.
Terrere si queamus
Lachesin feroci ocello,
Me nemo torviore
Vultu arrogans pererret
Erroneum aequor istud
Quod vita dictitatur.
Sed ferreos sophistas
Ferro necat sororum
Ferrissima illa triga,
Quae nil potest timere.
Valeant severa vulta.
Ego blandulis ocellis
Vitam meam intuebor.
Ubi es, caduca vita?
Multa irriganda myrrha es,
Multo abluenda vino es,
Ut, quae nequis manere,
Pede blandulo recedas.
Opum satis, Neaera,
Mihi parens reliquit.
Non quod putem illa multa
Quae pauca sentiam esse.
Sed quod satis sient, quei
Vivamus atque amemus,
Sine labe puri honeste.
Et quod nihil cupiscam
Habere quod negatum est.
Et quod satis putem, ambit
Quod usus atque honestas.
Proinde gaudeamus,
Nil ad me habere multum,
Nil ad te habere multum,
Cui dextra sors Deorum
Satis dedit, deditque
Mentem, ut satis videri
Quod est, queat; Beatum
Hunc arbitror putandum.
Proinde gaudeamus
Lepideque eo fruamur
Quod dextra dat Deorum.
Si vita quid doloris
Mortalitatis addit
Lege, id seramus una,
Nihil mali queramur.
Deus omnia ista torquet.
Quod est tamen dolori
Emendet acri Amore
Coniunctio marita.
Ardere eos sinamus
Opum Cupidine atra,
Quos barbaros putamus,
Et hospites bonorum
Non et heros, vocamus.
Taubman, Dionae Ocelle,
Heinsi, Minervae Ocelle,
Baudi, Thaliae Ocelle,
Cupidinisne Ocellum
Salute vos Rosillum
Mactare sustinetis?
Cupidinis Rosillus
Ocellus est venustus,
Treis ille volt ocellos
Salute mactitare
Trium pareis Dearum.
Salvete io Dearum
Trium pareis ocelli,
Trium Dearum ocelli
Amabileis Poetae,
Pareis gemelli, amati
Pari Lepore Phaebo.
Venus invenusta sit, ni
Taubmane dictitari
Velit suum te ocellum.
Inerudita Pallas,
Nisi suum te ocellum
Dicat, putetur, Heinsi.
Ingrata sit Thalia
Nisi Baudium salutet
Unum ex suis ocellis.
Salvete treis Dearum
Trium pareis ocelli;
Taubmanne, Baudi, et Heinsi.
Cupidinis salutat
Vos alter ex ocellis.
Anacreontis umbra
Senis capillo, at oestro
Cupidinis, puelli.
Favere te Rosillus
Sibi iocosus ambit.
Veni pede eleganti
Senex beate, nostros
Lepore mactitatum
Lususque Gratiasque.
Tuo furore plenus
Vacillat iste vates,
Musas nihil moratur.
Tua fata nos docere
Voluere vita nostra sit
Quam sit caduca, cum te
Acine extulere victum.
Tua dicta nos docere
Voluere, quam Lepore
Sit plena nostra vita,
Nisi barbaro furore
Eam inquinemus ipsi.
Senex gravis Lyaeo
Cantansque saltitansque;
Saltansque cantitansque,
Bibens, amans, rosisque
Scatens, Magister unus
Est optimus docendi
Quam sit caduca vita.
Cum vita sit caduca,
Pietate salva amemus,
Saltemus, et iocemur,
Bibamus, et canamus,
Rosis caput revincti,
Hoc omnium magister
Canit optimus, docetque
Anacreon disertus.
Anacreon diserte
Fave tuo Rosillo,
Cum candida Neaera,
Amore volt favente
Vitam ioco atque Lusu
Decurrere impotentem
Ioci potens Rosillus.
Rosille vive, amaque,
Nisi ames, fuisse cense
Iubet hoc Anacreontis,
Vel at furor Catonis.
Crudelis Orcus ergo
Ius in me habebit illud
Quod habet rude in popellum.
At ego Charin, Dionam,
Quivi videre nudas
Nec interire! nescis
Crudelis Orce, nescis
Cum quam bono Poeta
Tibi res sit! Orcus insit:
Deas videre nudas
Anacreontis nescis?
At ille iam sepulcrum
Quoque perdidit poeta,
Messore me recisus.
Deas videre nudas
An Caesarem et Secundum
Oblitus es, Rosille?
Messore me recisi
Abiere uterque mecum.
Hoc tu tibi placeto
Investis atque pusus
Quod Anacreonta dudum
Senem sequare versu.
Ah Orce, ah Orce dure,
Ob praemium interibo
Puer senis Poetae?
Non hoc mihi profecto
Nihil est, Neaera dulcis,
Praesente quod Coraebo
Tibi crusculum Favon I
Heri retexit aura.
O Flora, ni maritum
Tuum dein iubebis
Tali abstinere lusu,
Adulterum putasti,
Sed ille leno siet.
Unum Neaera naevum
In corpore eleganti
Et adfabre expolito
Unum Neaera naevum
Habet atque habere se scit.
Unus, Neaera, naevus
Potior nitente forma est
Forma expolit a ad unguem.
Unum, Neaera, naevum
Nisi hunc habere posses,
Nemo, Neaera, formam
Tuam cici aestimaret.
Tuum, Neaera, naevum
Ego expolire malim,
Quam Consul esse semper
Romae, vigente divum
Nata urbe, ut exoleta est.
Quid hoc, Neaera, magni est?
Naevum tuum mihi da
Quoties lubet iocari,
Formam alteri, Neaera,
Servato fulgurantem,
Mihi da, Neaera, naevum.
Quid hoc, Neaera, magni est?
O Splendor et Venustas
Amabilis Neaerae,
Vobis canamus hymnum.
O Gratiae et Lepores
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Fulgor atque Flamma
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Castitas, Pudorque
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Suavitas Decorque
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
O Puritas Nitorque
Amabilis Neaerae,
Vobis sacramus hymnum.
Divina Virgo, Virgo
Par aut prior Deabus
Antiquitatis altae,
Tibi hunc sacramus hymnum.
Nisi dignus iste vobis,
Sacer est tamen Poeta.
In Gratiarum ego ulnis
Puer educabar, et me
Veneres suas docebat
Cum lacte Cypris ipso.
Anni graves valete,
Aetate nil agetur:
Schola nobilem Cytherae
Cum lacte habet Poetam.
Cum lusitare pusus
In Cypridos volebam
Gremio; Puellus iste
Vulcanus intonabat,
Mars est, habe pudorem
Coniux, habe pudorem,
Mars est puellus iste.
Vulcanus intonabat,
Me Cypris educabat,
Gremioque lusitantem
Dormire cantitabat.
Simulabam ego soporem,
Sopita donec ipsa
Simulare nil putaret.
Ibi illam ego petebam
Veneris rosam elegantem,
Risuque sentientem
Subinde vellicabam.
Subinde vellicantem
Ridebat alma Cypris.
At Gratiae docebant,
Hoc istud, illud, atque hoc
Quod scire non volebam.
Cypris venusta dormi
Dormi venusta Cypris,
Te dormiente, Cypris
Rosa vigilat venusta.
Rosa si cupit soporem,
Rosam ipse vellicabo
Donec neget soporem.
Rosa iam negat soporem
Mecumque lusitare
Rosa iam cupit venusta,
Dormi venusta Cypris.
Dormire iam rosa insit,
Vigila venusta Cypris.
Saepe ipsa lusitantem
Deprendit, atque iussit
Digitum rosa abstinere.
Digitum rosa abstinebo?
Dormi venusta Cypris,
Rosa ego abstinere nolo
Digitum, venusta Cypris.
Sic saepe lusitabam,
Sic diva me educabat,
Rosas modo eleganteis
Vexare, nemo me uno
Meliorve doctiorve est.
Vieti senis puella
Hirquo me heri ex ocello
Miserabile atque pulchrum [Orig: pulcrum] ,
Plenum spei, videbat.
Vieti senis puella,
Frustra, puella, frustra
Amabile intueris.
Sic lusitandum, et ista
Vendenda pulchritudo [Orig: pulcritudo]
Hac lege Anacreontiest,
Ne quid Lepore tanto
Mereatur invenustum,
Quod mugilem vocabant
Senes in urbe Romi.
Quare, puella, frustra
Frustra vides venustum
Intrisse si tibi quod
Voluisti, id exedendum est
Sine damno Anacreontis.
Multum elegante penna
Amoris ordior vim.
Amor puella prima est
Avia aeviternitatis,
Caeli Aequorisque mater.
Puer est Amor Cytheres,
Pater est Amor Cytheres,
Nepos Amor Iovisque
Atavus, pater parentis
Natusque filii, atque
Uxor suae sororis
Fortuna quae putatur.
Frater sui nepotis,
Fratrisque Amor parens est.
Amor omnium parens est,
Amor omniumque frater,
Quia absque amore nemo
Pater est, nihilque frater.
Aenigmatis quid est is
Meum implicas honorem?
Sonuit pharetra, et arcus
Sonuit suam ad pharetram.
Amor est Poeta primus,
Quod est Poeta, quicquid
Pote fingere est Poeta,
Amor est Poeta primus.
Salve Poeta princeps:
Sine fratre sed Lyaeo,
Sine matre sed Diona,
Vale, Poeta princeps.
Plus est Anacreonta
Amoris esse regno,
Et Liberi ad Choream
Matrem sequi Dionam.
Multum elegante penna
Amoris exsecror vim,
Si quae caret potitu.
Hoc munus est Dionae.
Matri suae necesse est
Servire mollem Ephebum.
Convivium absque flore,
Est Delia absque sole,
Est arbor absque rore.
Unguenta cum corollis
Faciunt bonos Poetas,
Mordere laurum in ane est,
Tripodem insidere vanum est.
Si versibus Poetam
Tentare vis probandis,
Unguenta cum corollis
Inebrient Poetans
Modimperante Baccho.
Nisi sic Poeta pleno
In carmen ore surgit,
Cerebrosus est sophista.
Viden' meos coturnos?
Ut ille et iste dextri
Ut ille et iste laevi?
His Terea, et necantem
Natos tonare Prognen
Volo, io fauete Musae,
Sophoclaeum quid istic
Certatur hircum ob istum.
Sed hircus est Bloviscus,
Si vicero, hirce, vae te,
Vae te, Blovisce faetens!
Saltantem Amore ego hisce
Oculis, Neaera, vidi.
Saltantem Amorem ego hisce
Pedibus secutus, hisce
Manibus fere apprehendi.
Sed ille saltitando
Elusit appetentem,
Et hinc et hinc et inde
Fugitque et est reversus.
In orbem ego sequebar,
Mox ipse me premebat,
Iam recta iter tenebat,
Recta iam ego sequebar.
Donec, Neaera, donec
Te vidit ille, donec
Tunicam sub ille vestram
Correpsit; ah Neaera,
Sine me inde, me sine inde,
Sine me inde, vel sine istic
Saltim, Neaera, saltim
Rimari Amoris haedum.
Non es pudica, non es,
Non es pudica, Polla,
Nec es venusta, Polla,
Sis quamlibet pudica,
Sis quamlibet venusta,
Tota impudica, Polla es,
Tota invenusta, Polla, es.
Quia basium aure vendis,
Idque haud tua, popelli.
Non nesciunt puellae,
Me non nisi una amare.
Quid ergo te fatigat?
Edic Poeta verax.
Dicam Poeta verax.
Uni lupum relinquunt
Ludo fruuntur omneis,
Ludo fruuntur omneis,
Uni lupum relinquunt?
Vulpeculas sagaces!
Cum Lipsio perisse
Canunt Latina dicta,
Cum Caesaris Monarchae
Doctrina a filio una
Perhibetur interisse.
Vivunt tamen Poetae,
Taubmanus, Heinsiusque.
Gruterus, et Siberus
Et instar omnium omni
Unus futurus aevo
Antiquitatis altae
Prope, Baudius, Tetrarchas.
Cum Lipsio Monarchae
Quod Caesaris docebat
Genio volente, natus,
Taubmanus Heinsiusque,
Gruterus, et Siberus,
et Baudius vigebunt,
Amabilem Rosillum,
Anacreonte molli
Suaevissime canentem,
Fortunae iungat istis
Cum forte lusitabit.
Nam serio Poetam
Adhuc negat Rosillus,
Molitur ille quiddam.
Sed magna mussitadum [Reg: mussitandum] est,
Digitum Angerona monstrat.
Iambum, Iambum, Iambum
Habemus, o puellae,
Nisi Anaecreonte voltis
Colludere elegante,
Iambus, o puellae,
Plorare vos volentes
Iam ludere, haud valentes
Plorare coget. Ah me,
Sacer est Iambus ales!
Cavete delicatae,
Quantum potest, puellae
Colludite eleganter,
Ad Anacreontis oestrum:
Cavete Iambum, Iambum
Cavete, io puellae.
Hymen proterve lusu,
Roseam facem coruscans,
Ad nuptias sodalis
Lenis mei venito.
Hymen Deum voluptas,
Qui tristibus puellas
Custodiis resolvis,
Et aureo puello
Das auream puellam,
Hymen, hominum voluptas.
Te tibia incinente
Fugit molesta cura,
Arrepit ad puellam
Audaculus puellus
Et nuptias petito
Utrique fine mactat.
Sine te Diona muta est,
Sine te Diona pallet,
Ferina saecla [Orig: secla] vivunt
Sine te rudeis amandi,
Columbulae et columbi
Columbuli et columbae.
Veneris pudice limes,
Cupidinis magister,
O vinculum Leporum,
Perenni vivo Amore
Amata corcla nectens,
Scindenda nec Iovi ipsi.
Cum vita nocte caeca
Hominum lateret, et Fors.
Conubiis praeesset,
Non regula ulla, lexve;
Palaret hinc et inde
Puella Cum puello.
Hymen misertus isti
Medicum dedit labori,
Erratileisque taedas,
Libidinemque foedam
Compescuit, maritae
Coniunctionis astu.
Nunc pusio et puella
Animis, Lepore, forma,
Genere, indele, atque opum vi,
Pares iugum sub unum
Correpere expetunt, nec
Resolvere istud umquam.
Amata corcla Ephebi,
Et aureae puellae
Hymen pudice, necte.
At tu vagos amores
Pone, o ferox Ephebe,
Alia est diei huic lex.
Pudica virgo, quamvis
Experta numquam amorem es,
Tamen hunc ita ordiare,
Ut gnara postea non
Umquam potesse solvi
Semel bene implicatum.
Nunc lusitate pusi:
Concessa nunc Cupido est,
Nocteis diesque ludos
Stipate lusibus, nec
Subeat suavitati
Saties amara tantae.
Venusta Cypris hoc vos
Coagulo illigavit,
Sine morte deliganda
Nec copula ista quoi [Reg: cui] quam est,
Nec Amore porro quoi [Reg: cui] quam
Temeranda dissonanti.
Hymen proterve lusu,
Iam iam recede; non iam
Sunt sponsus atque sponsa;
Iam coniuges vocamus,
Modo coniuges, vocantur
Nunc uxor et maritus.
Modo uxor et maritus
Sunt fratris et sororis
Vocabulo notandi,
Huc fervidi Cupido
Tandem recedit aestus
In fratrem et in sororem,
Fraterculi maritus,
Fraterculae marita,
Sororculi maritus,
Sororculae marita
Nomen tenere gaudent,
Fit Charitas Diona.
Sic imus ad parenteis,
Uno parente nati,
Fratres meri, et sorores
Merae vocemur omneis,
Amor, Cupido, Lusis,
Sunt Charitatis ignes.
Varrone Cum erudito
Aerilius Gemellus
Scribant legantque multa,
Miraculum omne supra.
Ego interim osculabor
Bis millies puellam,
Bis millies puella
Ego interim osculata
Ter centiesque mille,
Ter milliesque centum
Dabo oscula et resumam.
Quae vita longiori iam
Varronis aut Rosilli
Fiat putare nolo.
Mea vita vita vera est,
Varronis umbra vitae est.
Antiquitatis altae
Scrutetur ille regna,
Et palleat legendo.
Amoris ipse regna
Semper nova expetendo
Semper nova eruendo
Senescere haud velim, sed
Medio hinc abire flore.
Puella nulla fida est,
Dic o iuventa tota,
Puella nulla fida est.
Credas ratem Noto albo,
Pelagoque ridibundo,
Animum cave puellae
Concredere eleganti.
Ludunt malis amantum,
Et qui dolet dolorem
Sacerrumum, hunc ocello
Clementiore donant,
Ut caeteri dolorem
Miseri parem aucupentur.
Non est amor profecto
Caecus, sed ipsi amantes,
Vecordia atque diro
Stupore lucis orbi.
Quicunque amare dextre
Gaudebit, ore nullam
Fateatur, aut colore.
Similis sed abnuenti
Spectet leves ocellos
Se forte captitanteis.
Ultro puella forti
Contemta cedit, et se
Sperni nevult Cupido,
Sed gloriam placendi
Redimit sereno Amore.
Quid torvius Gradivo est?
Formosius Lyaeo?
Apollinisque crine
Aptum magis Dionae?
Apollo Cum comanti
It vertice exsul; et Cum
Forma Lyaeus acri,
Solus placet Gradivus.
Potitus ipso Amore
Amara facta misce,
Pendere se si ab una
Puella sentit, exin
Es tantalus, sitire
Erit necesse longum,
Plena patente mensa.
Puella nulla fida est,
Si quae puella fida est,
Infida res profecto
Miro est modo fidelis.
Fidelitate quod vos
Deiecerim, o puellae,
Nisi peieratis omneis,
Soli mihi fideles
Debetis esse cunctae.
Cur istud, o Poeta?
Eritis mihi fideles
O nobileis puellae,
Ubi maxime infideles
Eritis mihi, puellae.
Nisi sit fidelis, hercle
Me nulla ludet umquam.
Sapiens amore victus
Bis stultus est, Neaera.
Ad regulam ille vinctum
Cupidinem alligabit,
Cui regula omnis unae est
Sine Regula urere omneis.
Licet superbus ante
Scazonte non iocoso,
Cum ventito ad Neaeram,
Anacreonte muto
Truce porticum figura.
Rigidu [Reg: Rigidum] omne, et omne duru [Reg: durum]
Mollissimum est amori,
Ut fulmen alta frangit
Humili nocere temnit.
Preme osculum, o Neaera,
Et ferream seram obde,
Et aeream catenam
Meo osculo, Neaera,
Obde, obde: quid, Neaera,
Premere osculum Poetae
Dubitas, nimis loquaci?
Tamen osculo e ligato
Ferro, aere, serpet ista
Amata Cantilena:
Tenui meam Neaeram.
Centum ioci atque lusus
Oculis meis renident;
Adversus assidens, te
Quoties, Neaera, cernam,
Ocelluli isti utrimque
Ut gestares, loquentur,
Tacentibus susurris.
Ut ferrea catena
Dispansus illiger, non
Tamen abstinere possim
Memor tui Leporis
Oculis ab osculandis,
Qui verbere eleganti
Mihi me occinunt iocantem.
Et illud, illud, illud,
Mihi oggerunt figura
Picta Lepore Apellis.
Moras nihil morare,
Quod ille et iste dete
Atrocia usque cantent,
Cici aestima, o Rosille.
Tecum bonum tibi omne est,
In pulveris cloaca
Sine commori Sophistas,
Tecum bonum tibi omne est.
Gremio tenens Rosillus
Pulcherrimam [Orig: Pulcerrimam] Neaeram
Iratus esse nescit,
Mecum bonum mihi omne est.
Conflagret ille bile,
Rosillus ex amore
Frigere saepe mavult,
Secum cui bonum omne est.
Hoc urit inficetos
Amore quod perire
Dulcissimum putemus,
Mecum cui bonum omne est.
Gremio tenens Rosillus
Pulcherrimam [Orig: Pulcerrimam] Neaeram,
Malum omne pello de me.
Mecum mihi bonum omne est.
O pestilens sophista
Mentem tibi precamur
Bonam, nisi hanc voles, te
Cici aestimo Rosillus.
Soles redire possunt,
Mihi cum interit brevis lux
Nox longa dormienda est,
Pietas remittit istud.
Suavissime iocemur
Pietate sub magistra,
Si ludimus Iuvenci
Fecere id ante-sancti.
Moros nihil moramur,
Pereant sub sophistae
Severitate cuncti,
Ego amabo, lusitabo;
Ego amabo, lusitabo,
Amplectar, osculabor:
Pulcherrimam [Orig: Pulcerrimam] puellam
Gremio meo tenebo.
Propino Cum salutem
Pulcherrimae [Orig: Pulcerrimae] puellae,
Aterrimo sophistae
Crucem propino acutam.
Horum alteri cadendum est
Hirco seni, aut puellae
Lepidissimae, perite.
Quantum est olentium, hirci.
Cum suavior Neaeram
Et spiritum, e profundis
Penetralibus petitum,
Meo osculo prehendo,
Videor mihi beatus,
Et, hercle, me hoc in orbe
Nemo beatiorem
Fieri pote aestimabit.
Certe beatus ille est,
Qui quae cupit tenet, quae
Volo omnia in Neaera,
Gremio meo prehendo.
Avara quid Cupido,
Mare frangit, et per altum
Velo volat caduco?
Avara quid Cupido
Martem secuta, ob aurum
Venale corpus offert
Periculis cruentis?
Mercator atque miles
Amare si potissent,
Quod vere amare dici
Et esse nos putamus,
Dudum sient beati,
Sine Nereo et Gradivo.
Contentus ille secum
Suaque amasia est, qui
Amare novit apte.
Vagam sequi Dionam
Euror est, amoris expers
Simul duas amare
Furor est, Amoris hostis.
Ego osculum Neaerae
Felicitatem, et illam
Summam puto; quia istic
Desiderare nil est.
Amore cum iocoso
Ego alea experibar:
Ibi tesseram ille iactans
Matrem bonam precatust.
Putabam ego Dionam,
Amor iacit Neaeram.
Quei mater ista vostra est,
Amor iocose, numquam
Reperit tamen Neaera?
Peperit tamen Neaera:
Sed obstetrice carmen
Peperit bonum Rosillo.
Amor ergo carmen, ergo
Amor iocosus esse
Carmen fatetur ipse.
Salve parens, Neaera,
Salve obstetrix, Rosille.
Vieti senis puella
Me basium poposcit,
Vieti senis puella
Me basium impetravit.
Miserabile atque longum
Dedit mihi puella
Vieti senis, quod in me
Haerebit osculum, in me
Donec futura vita est.
Tithonus incalescat
Hoc basio, o puella;
Sed, o puella, nuptam
Danthonus ut te haberet
Hoc basio caleret.
Lapis est tuus profecto
Senecio, o puella.
Lapis tui Leporis
Misererier negabit,
Nec arbitror potesse
Lapidem hoc, puella, durum,
Vietus nisi senex sit.
Tacito sonore tempus
Praetervolans in aurem
Mihi sibilabat unam
Vocem, Peris. Perire
Cur diceret? rogabam,
Praetervolaret illud.
Cancrum canamus, alma
Fave Diona cancro.
In piscibus triumphat
Cancer, nec omni eorum
Genere exstai unus, aptus,
Ut Cancer est, Amator.
Cancer retro ambulabit,
Retro Amator omnis ibit,
Amor perit amando,
Cancer perit amando.
Crustatus est superne
Cancer, cutes amantum
Duras habent puelli.
Est multipes; amator
Multo pede omnis errat.
Oculos habet superbos
Magnosque; id est Amoris.
Premit ille forfice unca,
Premit iste forfice unca,
Ad sanguinem usque uterque.
Vivus niger, subactus
Unda calente, mutat
In purpuram nigrorem.
Talis profecto amator
Niger est, amorem adorsus,
Et fallit ore vafro.
Sed purpuram induit, Cum
Calore fervit udo.
Cancer deinde abundat
Filis, Amator hisdem.
In ventre gestat ille,
In ventre gestat iste.
Cancer deinde cauda
Suavissimus probatur,
Suavissimus probatur
Amator esse eadem.
Cancer comesus unus
Satiare non potest, sic
Satiare non potest hic
Virgunculam comesus.
Lubenter ille captat
Foramina, atque in illa
Se mergit, atque in illis
Habitare semper optat.
Eadem est amantis, unguem
Ad extimum, Cupido.
Ah ah tacete Musae,
Columba nulla porro
Dionaea est, tacete,
Cancer placet Dionae
Prae amabili columba,
Ah ah tacete Musae.
In ocellulis Neaerae
Tabula est Amoris; illic
Sunt scripta multa de me.
Salisubsulae puellae
In ocellulis Neaerae,
Canuntque saltitantque,
Saliuntque cantitantque
Ignem sui Rosilli.
Rosillus ille ocellis
Quem gestitas, Neaera,
Te corculo in suo ille
Te gestitat Rosillus.
Rosillus et Neaera
Sunt corculum atque ocelli
Amasiorum amantum.
Rudis puella amandi,
Rudis puellus oestri,
Tabulam hanc, sua manu qua
Cupido pinxit, unguem
Ediscat adsubactum.
Nasonis ars amandi
Pro rusticis legatur;
Tenerrimi puelli
Melius perire discent
Rosilluli e tabella,
Tabellula e Rosilli.
Hic osculationum,
Ocelli pulsionum,
Labelli morsionum,
Linguelli torquiorum,
Papilli pressionum
Sunt tot iuges figurae,
Ut amare sit necesse
Vel Socratem legentem.
Nedum leves puelles,
Gentem perire natam
Amabileis puellas.
Quicunque pectus altum
Inflare folle magno
Iactationum habebit
Spernens leveis sagittas
Cupidinis: Tabellam
In ocellulis Neaerae
Spectet Lepore vivo
Ridentem, et osculantem,
Deinde magna iactet,
Fortem virum putabo.
AMice, saltitantem
Quam cernis in Neaerae
Factam, igneis ocellis,
Non illa fulgor est, non,
Non illa fulmen ipsum est,
Mens est mea, ah Rosilli
Mens illa, amore flagrans,
Amore fulgurans est,
Amore fulminans est.
Gremio meae Neaerae
Suave dormit abam.
Quid somniatus ergo
Es, amabilis Rosille?
Apis fui Matina,
Suxi favum e labello,
Florem extuli ex ocellis,
Et purpuram ex genellis,
Ut inde mel liquarem,
Mel dulce, mel suave,
Condiret unde carmen
Anacreon venustum.
Sed o dii Deaeque!
Dum mella somniabam,
Aculeum reliqui in
Gremio meae Neaerae!
Haec cuncta somniabam.
Det vela Caeciae, alter
Mare nec malum tremiscat,
Sed impudente voto
Spernat Deum furoreis.
Non lintea ipse tendo,
Nec sulco aquas rate ulla,
Nisi lintea una lecto
In aureo Neaerae,
Stabilique, non fluente,
Nisi paululum, idque subter,
Periculo sine omni,
Illa illa lintea ipse
Plicoque replicoque,
Ratis est mihi nec ulla,
Nisi qua Venus venusta
Prognata; Concham ego illam
Puto dictitare vates.
Hanc sulco, et hanc resulco
Remulco amoris albi,
Quoties beat Diona.
Fuge rursus, Hespere, atque
Rursus late sub undis.
O invide Hespere, illuc
Redi tuas sub undas.
Ah me: Neaera, lux quae
Modo exsilit salo, nox
Est; nox mihi illa lux est
Quae te dedit fruendam.
Brevis illa, sed tamen lux,
Surgendo mi oppetendum est.
Sum rusticus, Priape;
Duo tibi ergo poma
Heic pono; tu Cum opus dein
Pomis erit duobus,
Duo poma fac Priapi
Aequare posse poma.
Quis est asellus ille
Here qui mihi ambulanti
Lente obvius, rogabat
Quoties meam Neaeram
Habuisset Aufidiscus?
Asellus iste quis sit
Ego nescio, si ego illud
Sciero, tibi vae, Aselle!
Iuro, Neaera, per te
Erit rudi vae assello.
Non credo, non, Neaera:
Nam si te haberet alter,
Sentirem ego in Neaera
Sine qua nihil, nihil me
Sentire qua sine unum est
Quod sentio Rosillus.
Pusa illa delicata,
Columbula illa bella,
Quam nuncupo Neaeram,
Nulli omnium puello
Habilis, nisi mihi uni est.
Hoc iuro per Neaeram,
Habilis Neaera nulli,
Nulli omnium est Ephebo
Habilis, nisi mihi uni
Pusa illa delicata
Quam nuncupo Neaeram.
Hoc credite, o puelli,
Iuranti et eieranti,
Ita sit Neaera nostra.
Si vultis illud, illud
Si credere, o puelli,
Bene optimeque factum est.
Sed si recusat unus
Ex omnibus Rosillo
Accredere hoc sodali:
Eum per omne charum [Reg: carum] ,
Per se, suosque lusus,
Iocosque, Gratiasque,
Et omne quod venustum est
Charum [Reg: Carum] que, et expetitum,
Spe reque concupitum,
Rogat, obsecrat precatur,
Et supplicat Rosillus,
Tentare nolit istuc.
Nil Nestor est, Homere,
Sapientior Sybota.
Heroum habent Coruni
Menelaus et Paris. Nam
Helenae iste bella magna in
Gremio gerit, gerendis
Cupit immori alter heros.
Precium [Reg: Pretium] est utrique magnum
Operae, puella secli [Reg: saeculi]
Formositate princeps.
Arma arma. Martia, arma
Stolidi ferunt Achivi,
Ut hic et ille possint
Perhiberier beati:
Victoriae duelli,
Paris ante praemium aptus
Fruitur: perit carendo
Atrida fortis, et Cum
Vi magna id obtinebit;
Tamen fuit beatus
Hoc praemio hostis ante.
Dia osculetur arma,
Vulcaniamque parmam
Ferro ferox Achilles
Ithacus furore rumpat
Proceres; quiete magna
Ludo frui Dionae,
Victoria est duelli
Paridi, aleam ante pugnae.
Amabilis columba
Hero tuo Anacreonti
In Elysi vireta
Porta meam salutem.
Senex beate, Cygnus
Apollinis, Dionae
Columbulus iocosus,
Quo victitare nunc te
In Elysi rosetis
Dii iusserint, Rosillo,
Latina Anacreonti
Rescribe, Achive vates,
Lepusculum Leporum?
Ave, valeque, Cygne
Apollinis, Dione
Amabilis columbe.
Rescripsit ille quiddam
Quod ob elegantiam haud est
Edictitare versu.
Se melle, quod iocosis
Stipare cantilenis
Heic quiverit Deorum
Ibi provocare mensas.
Iocemur ergo et ipsi,
Dulcissimasque melle
Rigare cantilenas
Pergamus; o puellae.
Cum vate quae iocari
Heic elegante mavolt;
Ibi Cum pio Poeta
Mera mella caenitabit [Reg: cenitabit]
Longum famente Homero.
Venus suum puellum
Amiserat; vagari
Ergo hinc et inde, donec
Reperiret: at Deorum
Hominumque nemo quibat
Venerem sui puelli
Vestigium edocere.
O blanda mater, alma
Genitrix piorum Amorum,
Ego ego edocere possum
Vestigium puelli
Tuite; o alma: si me
Voti unius capacem
Dare protenus diuque,
Diuque protenusque
Iuraveris, Diona.
Damnamus, in quit illa,
Voti reum Rosillum,
Sit hoc meo Rosillo,
Vestigium mei me
Ubi filii edocebit.
En en tibi, Diona,
Eccum heic tibi puellum.
In corculo meo illo
Dudum domum paravit,
Nec inde devolavit
Per annum is integrum usqua [Reg: usquam] :
Votum tui Rosilli est
Contrarium, Diona,
Tibique, filioque.
Sapiam simul, meamque
Amem oculitus Neaeram.
Dare velle dixit istud
Non posse se, Diona.
Dare nolle dixit istud
Quamvis queat, Diona:
Dea peieravit ergo,
Si non potes, Diona,
Votum hoc mihi dare, istud
Des alterum: quod istud?
Amem oculitus, tamenne
Amare sentiam me.
Dedit osculum Diona: et
Perplexitas quid isthaec
Sibi volt, ait; Poetae?
Satis osculum hoc tibi sit
Pro voto inexplicando.
Periura es, o Diona.
Suspicione si quis
Amavit imperante;
Amet duas puellas.
Duas simul perire,
Demum est perire verum.
Unam unice perire,
Demum est salute plenum.
Unum osculum Neaerae
Nec millibus trecentis
Mutabile aureorum est.
Stupidus Midaeleganti
Pecuniam puellae
Praeponat, atque in auro
Pecuinum amet iacere.
Lepidam tenere pusam,
Amplecti, et osculari,
Et ducere uno amore
Centum atque mille amores,
Peream nisi trecentis
Sit aureis, trecentis
Vicibus mage expetendum.
Heic Risus, heic Lepores,
Ibi Pallor, atque Paedor,
Heic ludus et Voluptas,
Ibi Horror atque Torpor.
Heic Pulcritudo pulcra [Reg: pulchra] ,
Ibi Turpitudo foeda.
Heic Gratia omnium; illis
Odium omnium coluntur.
Nihil mihi tibique est
Sitis impotens habendi,
Potamus et iocamur,
Saltamus, osculamur.
Sic est bonum esse avarum.
Lacrymosa [Reg: Lacrimosa] forma; tunc
Homo, et puella pulcra [Reg: pulchra] ,
Fuisti? eone nunc es
Durissimus lapis, quod
Olim fuisti in omnium
Mollissimis puellis?
Imo reapse cautes
Puella tunc fuisti,
Cum prae tua Dianae
Apollinisque formam
Tuumque liberorum,
Niobe, malam putasti.
Florae alterum ex Ocellis,
Lucretiae ex ocellis
Misce alterum; ex ocellis
Mistis, duos ocellos
Deinde fingito; sunt
Isti Neaerae ocelli.
Florae, Neaera, ocello
Me vincit; ast ocello
Lucretiae Neaera
Retinet deinde vinctum.
Nisi duos ocellos,
Lucretiae unum, et unum
Florae, experire, amator,
Tibi contigit, Neaerae
Cave improbos ocellos.
Ocellus est pharetra
Amoris; inde fulgor
Icit, velut sagitta.
Ocellus est Leporis
Theca, inde ridet omnis
Cum Gratia Venustas.
Ocellus est Decoris
Scaptensula; inde surgit
Placentia atque Bisus.
Ocellus est Iocorum
Canalis; inde manant
Aculei Poetis.
Ocellus est Pudrois
Fontisculus, rigatur
Illo calens Voluptas.
Ocellus est Nitorum
Penus, inde promit omnem
Charitum Charis vigorem.
Ocelle dux Amoris,
Leporis Imperator,
Decoris Excitator,
Pudoris Irrigator,
Nitoris Expolitor,
Vigoris Expeditor.
Via flammae, et orbitae ignis
Per quem calent Amanteis,
Speculum Dionae, ocelle,
Per quod bibunt furorem
Dulcissmum Poetae.
Mere flos merae Iuventae,
Animae Rosa et voluptas,
Sol Mentis, et Diana
Ver Gaudii, et Choreae,
Liberte magni Amoris,
Patrone summi honoris,
Dyoptra lucis almae.
Vitae Vigor vigentis,
Scintilla viva florens,
Aeternita is almae.
Pater Elegantiarum,
Sobolesque Gratiarum,
Arx lusitationum,
Ars eruditionum.
Spes, lex, cor, ardidorum
Affectuum Triumphus.
Vox osculationum,
Praes appetitionum,
Fax compotitionum,
Rex cordipastionum,
Lux mentimistionum.
Felix ocelle; salve.
Felix ocelle, nostro
Arride Anacreonti.
Amare qui duas me
Hinc suspicare, quod sint
Duae in iocante versu,
Rosilla Cum Neaera,
Errore maximo erras.
Cum volt Neaera, nobis
Est nobilis Rosilla,
Cum denuit, Rosilla est.
Lasciva cum Neaera est
Pudica cum Rosilla est.
Vestae Rosilla mysta,
Veneris Neaera mysta.
Una est tamen Sacerdos.
Lascivus ut Rosillus,
Et Tarrius severus,
Sophiae Cupidinisque
Est unicus Sacerdos.
Quid interest, Rosillum
Fuisse, posterorum?
Sit ille quid, nihil sit,
Eadem interest Neportum!
Quare, Rosille noster,
Tibi vive; vive vitam
Tibi servientem, et uni
Volupem tibi atque dulcem.
Tibi posteri suorum
Nihil dabunt dierum,
Cur posteris tuorum
Multos dabis dierum?
Cum vita praeteribit,
Nil pertinebit ad nos,
Quid Rumor hic susurret,
Oblivione captos.
Dum vivimus sumusque
Vivamus, o amici,
Simusque, cum minutal
Abit horulae, interimus.
Satis Laboris in se,
Suaque vita habebunt,
Curarene, Nepotes,
Habeant necesse nostram.
Octavius sagitta
Occiderit puellam
Triparricida, pulcram [Reg: pulchram] .
Quamvis, Neaera, nobis
Illuseris, tamen sum
Placabilis, Rosillus.
Cubiculum tuum ipse
Telum gerens inibo, ut
Octavius sagitta.
Telum gerens inibo
Cubiculum tuum; at non
Ut te, Neaera, lethem.
Quin mortuam Neaeram
Telo meo potesse
Resuscitare dicam,
Dicet quoque hoc Neaera.
Iniuste, barbare, ater,
Et impudice, Minos,
Scyllamne tu, parent is
Potes coma resecta,
Suaque tradita urbe
Suspendere ad carinam?
Scelus est coma illa ferro
Fatalis exsecata,
Scelus tamen profanum
Magis est, magisque tetrum
Suspensa virgo puppi.
Decuit coma resecta
Redire, nisum amicum
Regnare perpeti; non
Exscindere urbem; at ipsam
Scyllam tenere nuptam.
Crudelis atque saeve,
Urbem eruis, patremque
Occidis, et puellam,
Per quam vocare Victor,
Nec adspicis, ferentem
Victoriam in capillo?
Iniuste, barbare, ater,
Si tale iudicabis
Ius inferum ad Tribunal;
Ego de tua hacce lege
Volo provocare, vel si
Opus sit, ad Megaeram.
Cythera cum viderer
Adonin occidisse,
Dextra suos oloreis
Retorsit at sinistra
Ocellulos fluenteis
Lacrymis [Reg: Lacrimis] retersit altis,
Deinde sic locuta est.
Adoni, Adoni, Adoni,
Ten' occidisse ocellis
Meis videre possum!
Ah occidisti Adoni
Ego sum Dea, et sequi te
Ad Aggeronta non est.
Aper ille qui tuum te
Femur aureum, meum me
Corclum ille volneravit.
Ah Adoni, Adoni, Adoni,
Frustra meos monentis
Sprevisti, Adoni, Amoreis.
Nunc aurea illa forma
Amabilis Dionae,
Forma illa pallet eheu!
Lugete quicquid usquam est
Suaviorum Amorum,
Veneris puer perivit.
Ah delicate Amator,
Formose, ten's habebit
Orcus, decore rapto?
Venerem Orcus idem habebit
Qui te o Adoni; habebit
Venerem Orcus idem habebit.
Sic est locuta Cypris,
Atque illico e quadriga
Terram insilit; nec olli
Cura est Comam tenere
Per colla diffluentem,
Nec lacrymas [Reg: lacrimas] ocellis
Ad oscula usque lapsas
Abstergere a labellis,
Strophium Deae papillas
Nudavit uber anteis
Roseo fragore, nulla est
Strophium illigare cura.
Sandalium a pede illic
Humi iacere temnit.
Ceston iacere temnit,
Quin per vepreta acuta
Pedibus ruens cruentis,
Tenerum dedit cruorem
Spinis bibisse duris.
Spinae inde durae Amori,
Rosam educant odoram
Matris cruore tinctam.
Cum venit ad iacentem;
Tunicae salire nudo
De corpore ultro, et illam
Ceu prodita e salo olim est,
Liquere conspicillo
Nudam meram Dionam.
At illa nec cadentem
Vestem, nec esse nudam
Sentire se vacabat.
Quin corpus in puelli
Rueret Diona nuda.
Et osculum, per ipsum
Quod spiritus puelli
Modo fugerat, labello
Tereret fragrante frustrae.
Ah osculum, osculum unum
Mane Dionam, Ocelle
Mane Dionae Adoni.
Ah osculum, osculum unum.
At ille iam rigebat,
Nec osculum Dionae
Nec palpitantem et illud
Suave captitantem
Sentire quit Dionam.
Hinc discite, o Poetae,
Quaeres sit et quam amarae
Amori solvae Mortae.
Hoc Orcus ipse et ipsae
Revixe debuisset
Olim sepulta Mortae.
Ob quod mori Deorum
Vel maximi laborent.
Considerate porro
Diona palpitando
Et osculumingerendo,
Quae sit medela morti.
Annos bis octo natae
In flosculo, puella, est.
Amare, suaviari,
Et lusitare, et extra
Custodiam vagari
Prohibet eam, parenteis.
Horto appetitur alto
Flos, in via iacens, vix
Oculos Lepore tangit.
Breve tempus est Leporis,
Leve damnum obest Lepori,
Haec virgo casta demum est,
De qua quoque ipsa fama
Mentirier veretur.
Si flos tumore magno
Unguem appetit puelli,
Qui flosculi tumorem
Primum appetit puellus,
Primo Lepore dempto
Folia ille iure habebit
Venti fuga revulsae.
Custodienda ocelli
Instar venusta virgo est,
Haec virgo casta demum est
Quam nec Libido tangit
Annos bis octo natam,
Sic virgo nulla casta est.
Ducenties favente
Nugari Anacreonte
Non est satis, Neaera.
Nugari, Anacreonte
Satis favente demum est,
Cum ludere est puellae
Satis osculatione,
Et lusitatione,
Et palpitatione,
Et irrigatione
Siticulosi agelli.
Siticulosi agelli
Ab irrigatione
Satiata nulla, nulla
Satia a adhuc puella est.
Bito ad meam Neaeram:
Secedite, atque latam
Viam facessite omneis.
Quicunque iam Rosillo
Erit obvius, recedat,
Nec visus exeat quo
Nequit videri amando.
Si quis creatum habebit
Vitio putare nostrum
Aedilem, ita imperantem;
Annum impotent is ille
Uretur igne flammae,
Potietur integro anno
Semel, et satis maligne,
Malente me puella.
Superbia unde nobis
Haec orta, quaeritatis?
Accersit ipsa pusa.
Date poculum, bibamus,
Aeterna dormienda est
Sitis, arido cinisclo.
Genium mero irrigemus,
Saltemus et canamus.
Hoc ipsa mors iubet nos,
Beatus audit illam
Pede laneo ingruentem:
Stolidi negant Sophistae
Obaudiuntque carmen
Letale iam propinquae.
Lanugo prima longe
Tenerrima est, suaque
Novaculam sequetur
Sponte, appetita numquam.
Iuventa sic tenella
Mortem suopte motu
Sequitur, leve ingruentem.
Dionae ocellus almae,
Papilla Gratiarum,
Lactensque fulguransque,
Anacreontis hymnust.
Anacreon columbust
Veneris trahens quadrigas,
Anacreon Leporis
Flabellum, et elegantis
Ioci est Chorea mollis.
Anacreonta versum
Mavolt Diona vivum
Adonide eleganti.
Aper necat puellum
Livor necat Poetam,
Adonin' et Rosillum.
Sed quid necare dixti?
Vivit tamen Rosillus
Hoc maxime, quod illum
Livor cupit necatum.
Adonin interisse
Si nesciant Poetae,
Vixisse quis teneret?
Multis, nocere promtus,
Fuit usui, hostis ater.
Candor perire nescit
Livore fumigante.
Livor manere nescit
Candore fulminante,
Livore fumigante
Constat salus Rosilli.
Candore fulminante
Floret salus Rosilli.
HAc obvia angiporto
Nolens volensque vatem
Suaviatione
Mactabis elegante,
O dulcis Hypsitilla.
Sed scin quid ille iam nunc
Ulcisci habere dicat?
Irrisus ante, iam nunc
Ridere te expatrabit,
Alio osculo, Hypsitilla.
Labium, Hypsitilla, pande,
Diduc rubens labellum,
Ego inseram suavi
Suavius, venusto
Venustius, superbo
Suberbius, polito
Politius, tibi istud
Genus suaviorum,
Quo dulcius, politum,
Magis et magis venustum,
Umquam neges fuisse
Adhuc tibi potitum.
Quid istud, Hypsitilla,
Quaeris? tibi ipsa dicet
Cupidae tibi puella
Quae sola dormit una
Tecum, tibi puella hoc
Tua dicet, Hypsitilla,
Quae te facit puellam.
Hodie iocamur omnes,
Ridete, ludite, omnes
Quotquot fuistis apti
Aptaeve, vel futuri
Mysteriis amorum.
Natalis hic Neaerae est
Fuge cura, molliorum
Adsit Iocum Voluptas
Materque nataque una.
Sacrariis amorum
Quicquid latet sub altis,
Hodie eruatur omne.
Flos, Spiritus, Vigorque,
Amationum, Amorum,
Charitum atque Gratiarum,
In - osculo - haesionum,
Animambulationum,
Per compotum labella,
Ex intimo usque corclo,
Amantium piorum,
Ridete, iubilate,
Paeana consonate,
Natalis hic Neaerae est.
Dextram tenens Adonis
Saltet venustae Cypris,
Dextram tenens Neaerae,
Saltet tener Rosillus,
Anacreonte pleno.
Sua vita, vita non est
Amabili Rosillo,
Prae amabilis Neaerae
Vita, atque amore vivo.
Genio ista lux sacrata est
Rosilluli et Neaerae,
Neaerulae et Rosillo.
Nemo niger diem istum
Contra pote intueri,
Candore, Cum Rosilli
Ludit nitens Neaera,
Et ille Cum Neaerae.
Nemo invidorum habebit
Audire delicatas
Hinc inde cantiones.
Inamabiles, supini,
Et horridi, et ferini,
Stupidique putridique,
Durique, luridique,
Aereique, ferreique,
Procul perite porci.
Hominu ista lux bonorum est,
Saevi perite porci.
Suntne oscula, oscula ullae
Suntne inferos penes, quo
Abire dictitamur
In Elysi vireta?
Convivium atque saltus
Heroum ibi protervos
Scripsisse Lucianum
Memini, oscula ille nullae
Descripsit - Elysi ergo
Sancti valete campi.
Nisi osculabor, unam
Dieculam manere
Vel in Elysi viretis
Nequeo tener Poetae.
Quid enim citra osculum ausim
Vel in Elysi viretis?
Audi, iocose Victor,
Novos iocos, salito
Epigrammate explicandos.
Treis novi ego sororeis,
Patre mortuo, superstes
Queis [Reg: Quibus] mater esset, ipsa
Ioci arbitra elegantis
Nulli negare quicquam.
Ab omnibus rogare
Saepe omnia eleganter,
Et impetrare docta.
Treis filias maritos
Ea singulas petenteis,
Sic allocuta nuper.
Scio, filiae, mearum
Mala rescularum, ut illae
Tenuesque paupereisque
Nec omnibus futurae
Pro dote collocandis.
Hoc ergo sitis aure
Notate diligenti.
Quaecunque se calorem
Sentire maximum illo
Docebit osculo, quo
Estis puellae: ego illi
Dabo cras suum maritum
Iuvenem potentem, et aptum
Calidissimae puellae.
Spatium dedit diem unam
Calore cogitandi
De maxime calenti.
Venit altera die illa
Quae maxima esset annis
Prima; evocante iure.
Mater mea, illa dixit,
Meum osculum caloris
Calidissimi probabo.
Nullum pilum reliquit
Mihi flammae, abinde adurens,
Viden', o iocosa mater,
Nullum ut pilum reliquit?
Stupefacta mater, hercle
Calidum osculum, o puella!
Sed quid secunda? dixit.
Secunda, fomitem istine
Licet uvidum potesse
Accendier canebat,
Id se probare posse
Praesente re atque vera.
Magis magisque mater
Mirarier caloris
Vehementiam in secunda:
Sed quid tuae sorori
Utrique, Tertia, obdis,
Vincens utramque forma?
Mea mater, infit illae,
Quid iactitem calorem
Peregrinum, et inficetum,
Meo osculo nocivum?
Meum osculum calore
Hoc ardidum est. Puellus
Here fortis atque magnus,
Cornu mihi superbum
Indebat, atque durum,
Quod protenus liquarat
Calor osculo mee ortus.
Ille os deinde longum
Indebat, atque crassum
Rigidumque frigidumque,
Sed id illico calebat,
Exiret ut medulla
Fluvio sat uberanti.
Exclamat hoc loquente
Mater venusta pusa.
Facessite o sororeis,
Meretur haec maritum.
Nuper chorea vatem
Saltare conspicata
Sic est locuta docte.
Salta, puelle, salta,
Vita est puellulorum
Saltare delicate.
Nisi saltitet puellus,
Podagram meretur, imo
Podagram iam habet puellus
Nisi saltitet, Chorea
Haec elocuta, magnum
In orbem obibat in se,
Ego sequor Choream.
Antiqua fabula ista est
Moriemur, ut supina
De plebe quisque; nec vis
Poeticos cavillos
Orci timere docta est.
Metit una falx aristas
Minimasque, maximasque
Uno perire censu
Mortalitas coacta est.
Nisi ergo tot cavilli
Possunt movere Parcam,
Solatium hoc Poetis
Est unicum, atque magnum,
Sibi conscii interibunt.
Eheu, venusta Musa,
Nihilne nos docebis
Nisi interire tortos!
Torquendus est Amore
Mortalitatis error.
Bene qui et cate peribit
Amabilem puellam,
Suo in Nepote vivet.
O posteri mei, mi
Si qui esis exstituri,
Talis fui, Poetam
Qualem extuli hoc Lepore
Devicta quo Neaera est.
Fui artifex Amorum,
Numquam puella quaequam
Mihi quid suave quivit
Lepidumque denegare.
Miremini duellis
Et litteris potentes,
Potentior tamen sum
Amabilis Poeta.
Victorias puellae
Rapiunt truci catervae.
Inepti amare docti
Sophi putantur, et sunt.
Sapiens amore victus
Bis stultus est, levisque.
Ego praemium duelli,
Ego litterarum Honoreis
Super are doctus; ultra
Fortesque et eruditos
Laudabilis vocabor.
Quando ergo sic necesse
Est omnibus creatis,
Semel ut perire, fato
Cogantur exigente,
Et ego creatus esse,
Fatearque sentiamque
Nec tu minus, Neaera.
Age, quod reliquit urna
Utrique, nos amemus,
Et cantilenam Amorum
Mittamus ad Nepoteis
Ut nos sciant amasse.
Si finis instat isti
Ardori; at eius opto
Servare mentionem
Secli [Reg: Saeculi] orbitam perennis.
Fugit Aura, transit hora,
Lugere tempus est, Cum
Gaudere nemo possit,
Gaudere dum potes, quo
Furore vis tuum cor
Saevo comesse luctu?
Si lacryma [Reg: lacrima] in perenni
Nata verunt parentes,
Tamen occidere, nec iam
Meminere lacrymandi [Reg: lacrimandi] .
O Vanitas laborum
Vanissima omnium una,
Dolere velle, Cum lux
Iubeat nitere vitae!
Cadaverosa lethi
Facies in orbe regnat,
Nemo proinde vivit
Ut vivere autumat se,
Nisi Cum canit, iocatur,
Salitque et osculatur
Amabilem puellam,
Anacreonte toto.
Vanissima orbe in omni,
Est vanitas profecto.
Cum laetus esse possis,
Tum malle te dolere.
Caperata frons Catonum,
Hirci ebrii veneno
Supercili rigentis,
Torti perire debent,
Pereuntque, dum perire
Alios volunt docere,
Furcam suam ferenteis.
Nebula sub hac hemonum
Gens omnis est sepulta.
Sibi quisque fabricatus
Necis arma, queis [Reg: quibus] perire
Pote caeteris mage aegre.
Tibi nuptiale carmen
Canerem Lepore multo:
Sed Cum putare mecum
Id ordior, tibi quod
Dabit hac Cythera nocte,
Et Cum putare mecum
Id ordior, mihi quod
Negat hac Cythera nocte.
Elinguis obticesco.
Felicitate tanta
Praefiscini fruare.
Ego sum miser sciendo
Quod gnaruri negatur.
Charitum rotunde puse
Rotundim ammularum,
Veneris venuste pulle
Venustilingulacae,
Amoris et Leporis
Amabilissime atque
Lepidissime inquiline,
Placentiae Cupido,
Lupidinis Lubido,
Columbulus Pudoris,
Passerculus Choreae,
Palumbulus Dionae,
Festivitas Iocorum,
Flos Lusiuncularum,
Rosa Elegantarum,
Fragrantia Osculorum,
Veneris venuste pulle,
Charitum rotunde puse,
Venusti virginalis
Rotundim ammularum.
Tun' o Rosille comte,
Tune hos moraris hircos
Qui Cum nihil, nisi unum
Foetore, rite norint,
Sunt omnibus molesti
Foetore pestilenti:
Nihil morare turpeis,
Amabilis Rosille.
Natura turpis horum est
Foetere, vestra contra
Fragrare delicate.
Infra tuam et tuorum
Hirci putentur iram.
Hirci horridi, inquinati,
Hirci aridi, inficeti,
Hirci impii et putenteis.
Papillulas Neaerae
Rotundigem micantes,
Albovi fulgur anteis,
Heri inaudii vocanteis.
Date mi virum o parenteis,
Viden' sororianteis
Mea mater, et fragranteis,
Manumque postulanteis,
Matur ipomicanteis,
Se mutuo osculanteis,
Suave vitualteis
Et dulce lactitanteis,
Hinc inde saltitanteis,
Dormire deneganteis
Solas, repullulanteis
Lepore et uberanteis,
Lascivia, papillas?
Viden' meas papillas
Mea mater? haec locutae
Siluere, me impetranteis
Medicum suo labori.
Tuus hortulus, Neaera,
Volt flumine inrigari,
Viden' ipse se ut suapte
Sponte explicet, gravique
Coma laboret, et vix
Suum ferat calorem?
Rosa duplici calore
Arescere adminatur
Nisi se riges liquore
Fluviatili petentem.
Hiat illa delicatum,
Et osculum care pandit
Calycemque purpurantem
Suo cruore pingit.
Brevi interibit illa
Nisi tu brevi rigabis,
Ego eam volo rigare
Blandusiae liquore,
Ut ipsa crescat ex se
Tumeatque, quae sitit nunc.
Hac irrigatione
Iucundius, suave
Magis, atque delicatum,
Nec Iuppiter potest nec
Charites docere possunt.
Valete magna, lauta,
Superba, grandia, alta,
Palatia, Aulicaeque
Domus, reapse caulae.
In hortulo Neaerae
Rigando et excolendo est
Suavior voluptas.
In purpurae tapete
Reges reclinet auri
Pondus, gravi corona.
Ingenua mi Neaerae
Pluris putantur arva
Et hortulus colendus
Suavitate summa.
Ostrum et tapete calcat.
Ita me dii Deaeque
Quantum est, bene adiuvassint,
Ut ego tibi osculum istud
Quod perdidisse plangis
Non abstuli, Neaera.
Sed abstulisse mallem
Quam deierare tantum.
Quid enim osculationes
Nocent piae puellae
Raptaeque redditeque?
Tamen hoc, Neaera Tecum
Licet innocens, paciscar.
Reddam tibi osculum istud
Rapuisse quod negavi,
Pretium osculi vel eius
Tibi quadruplum rependam.
Satyrisce, quid manu istic
Frigente muginaris,
Quin extrahis, petulce,
Ah me, manum rigentem?
Ego extraham, o Neaera,
Sed pactione tali.
Digitis decem rosam istic
Scrutatus illatentem un-
Decimo tuam prehendam.
Ah ah proterve ne me
Laedas cave, Iuvence,
Tenerrima est rosa ista.
Rosa si tua est tenella,
Tener unguis est minus nil
Amabilis Rosilli,
O Amabilis Neaera.
Pande hortulum ergo, pande:
Ego ungue delicato
Teneram rosam apprehendo.
Est ne illa? ah illa, ah illa,
Illa illa, ea ipsa, ah, ah me
Ipsissima est, Rosille.
Teneon' meam Rosillam,
Ob quam tot ante passus
Sum maximos laboreis?
Rosilla delicata
Cape unguem et explicato
Calycem illum ah, ah fragrantem,
Amabilis Neaerae
Oculumque Gratiamque.
Ah ah, cave, proterve,
Reduce mobilem unguem.
Non possum ego pati istum,
Nimis ah nimis tenella est.
Nunc ut reducam ego unguem?
Non rectam ego tiaram
Merebor ut reducam.
Patieris hunc deinde
Lubenter o Neaera.
Sed carpere hic deinde
Nolet tuam Rosillam.
Sic pugna finem adepta est,
At me sopor reliquit,
Amor est sopor profecto.
Puella disputabat
Mecum, satis venusta,
Argutiis protervis.
Lua ipsa quas nequiret
Resolvere, Oedipusque,
Quid victus actitarem?
Nodum integrum reliqui.
Nisi verberonem ocellum
Neaera a continebis,
Ego tertio te ocello
Mulctabo continenti.
Amare, suaviari,
Ridere, coniocari,
Meum mihi sepulcrum est.
Vivi queant moriri,
Ego mortuus volo usque
Hoc vivere in sepulcro.
Multi dies abibunt
Ut pauci; ego perennem
Quoniam imperare vitam
Nequeo a Choris deorum,
Cras interire Parca
Metuo secante filum.
Hodie ergo vivam; ubi cras
Non interire cogar,
Cras vivam, et inde porro
Vivam omnibus diebus
Quibus interire nolim.
Accersam ego Necem? nen:
Ipsa est satis superba,
Properat cito sat ipsa.
Lucrum est dies serenus.
Infunde cymbium istuc,
Haec est salus Rosilli,
Potate eam Sodaleis.
Cras interibit ille,
Here vixit, et quod inter
Cras atque heri sepultum est.
Hodie Rosillus adsum
Cras forsan hinc abibo.
Mirabile est Rosillum
Tristem esse posse quo quam,
Hodie qui adesse sentit
Sed cras timet abire.
Ut Scylla et ut Charybdim
Odi senes severos.
Nam Scylla, ut et Charybdis,
Paucas rateis resolvunt.
Sed tetrici Catones
Vitam integram resolvunt.
Queruli senes valete,
Quia vita vos refutat
Vos exsecramini illam.
Quia Vita me osculatur
Rosea integrum iuventa,
Exosculor meam ipse
Vitam integram vicissim.
Anus recocta vino
Cave meam puellam
Digito tagas supremo:
Vel lumine illo hiulco,
Stillante ceu lucerna,
Hirqua intuare flamma.
Opprobrium et piaclum
Hominum, Luela vivum
Empusa mortuorum.
Forma ossea atque tetra
Ut ipsa te Megaera
Furiam timere possit.
Si primulo puellam
Digito attigisse nostram
Te sensero, aut ocello
Stridente verberasse.
Ramabibus necem usque
Te fustibus dolabo,
Perque os malum, ominosum,
Tetrumque, luridumque
Tibi exigam columnam,
Expansa ut ad furenteis
Ventos, satis novorum
Tandem audias sonorum.
Grassatur hinc et inde
Per aeris, venenum,
Spatium omne; Nos paternas
Reliquimus domos, nos
Comitatur inde nemo,
Non iuris involucra,
Scientiaeve Librum
Medentium, aut vetusta
Membrana plena luce.
Anacreonta solum
Comitem huc habemus, ille
Cum nobili Poeta
Comes irremissus errat.
Patrii valete campi
Et villa, villa lauta,
Ad Saxonum Salinas,
Ubique tutus ille
Tua gloria, est, Rosillus,
Anacreonte solo.
Per quem tua ista culta
Silentio sepulta
Et nocte adhuc profunda,
Famae insilire bigas
Modo ordiuntur, et re
Celebrem dare ad Nepotes.
Mors caeteros timore
Inebriat rigenti,
Nos spernimus vigentem
Vitamque dein futuram
Meditamur absque fine.
Dum Parrhasis freto Ursa
Metuet patente tingui,
Anacreon Rosilli
Metuet perire nostri.
Dum spicum in aethere alto
Virgo tenebit alma,
Anacreon Neaeram
Letho procul tenebit.
Quid pestilentis ardor
Potis aeris? Rosilli
Populetur ille corpus,
Tamen ingeni vigentis
Manebit alma palma.
Trans fata, trans secanteis
Parcas caduca sila,
Trans marmora, arcubusque
Exscriptileis triumphos,
Et Rostra, Cipicasque
Fixas tholo corollas,
Clupeosque, trans opima
Feretrio Iovi apta,
Trans signa, trans Sepulcra,
Statuasque, trans Colossos,
Trans tempus atque Lethen
Carmen viget venustum.
Diem auguror prope esse
Quae mere solvat in se,
Et pulverem ex decoro
Det corpore in sepulcrum.
Monumenta non loquentur,
Nec aera, nec Colossus,
Nec marmor, aut Coronae
Mea vita quei sit acta.
Exscripsi eam in Libellos
Hilares, pios, venustos,
Vivus vidensque quondam.
Heic me videte, seri
Si qui futuri, et olim
Et nunc parem, Nepoteis.
Non ambitu laboro,
Proculest opum Cupide,
Non sanguinante verba
Cruenta volvo lingua.
Nulli uspiam fuisse
Iniurium scio me.
Pudicus et iocosus
Iter meum peregi.
Cubile nullius sum
Temerare nisus; ipse
Tam castus atque purus
Ut matre sum profectus.
Quod hoc et illud autem
Indulserim iocimi,
Lusi, nihil patravi.
Natalium nitorem
Ornare litterato
Volui otio puellus.
Miranda saepe de me
Praedixit ille et iste,
Ego credere abnegavi.
Sed credidere amici,
Id viderint amici.
Ego purus atque castus
Dies meos peregi.
Vigesima instat aestas
Iuvenculo eleganti,
Id ipse non negabo.
Et Carmina ipsa deme
Puto, fatentur istuc.
Unam puellam amavi
Sed candide et pudice,
Eamque porro amabo
Dum vita me attinebit.
Procul a foro atque lite,
Simplexque candidusque
Stadium meum excucurri.
Reposta mi corona est
Perennitatis almae,
Eam brevi tenebo.
Nil Carminis vetusti
Intactum eo reliqui
Quod ingeni putarer
Par omnibus futurus.
Potuisse nil fatebor
Voluisse cuncta iacto.
Aliquod tamen tenebo
Nomen, ferente Fama.
Quod si nihil merebor,
Tamen hoc puella nostra
Meretur atque habebit,
Venustior puellis
Quotcunque vidi ego umquam.
Opum fuit satis mi,
Quid plura non cupivi.
Iis lubenter usus
Ad indigentium usum.
Quare mihi rependit
Centum vicem terunci
Pater, unius, supremus.
Heic pictus est Rosillus
Servate eum Nepoteis,
Quid interire non quit.
Tuos, Neaera, mores,
Sanctosque candidosque
Superi meis ad unguem
Pares dedere doctum.
Iungamur ergo, nec quos
Dii coniugare certant
Mortalitas retractet.
Scio nobileis puellos
Tuae inmmere Zonae,
Aliosque, quos Gradivus
Et litterae extulerunt.
Sed ego quoque ipse multis
Late ambior puellis,
Genere et Lepore pulcris [Reg: pulchris]
Et ditioribus te.
Sed dii Deaeque perdant
Opum Cupidinem, qui
Iunctos Amore rumpat.
Tune ut meos ocellos
Egon' ut tuos ocellos
Et Spiritum suavi
Reducem per oscula aestu
Oblivione frangas
Frangamque? Dii vetate hoc.
Mors sola sidi Amoris
Disiunctio sequenda est.
Post fata si quid, obses
Divinitatis, Aurae
Sentire quiverit, nec
Disiunget ipsa nos mors.
Tumulum super Neaerae
Animula tum Rosilli
Pendebit, et necem albis
Everberabit alis.
Veniet rogo ex odoro
Animula tum Neaerae,
Et candidorum olorum
More, ambeunte chari [Reg: cari]
Iungemur involucro
Avium volucripennes.
Ibi complicatae Amantum
Post fata saeva, vitae
Suavissimo canore
Se mutua salute
Impertientur, et mox
Deum Choros subibunt
Integritate dia.
Amore iuncta rerum
Sibi machina implicatur,
Tellurem amans Olympus
Foecunditatis [Reg: Fecunditatis] imbre
Quotannis irrigabit.
Telluris est Olympi
Nutrire semen, et mox
Prolem parare vivam
Vitamque mentientem.
Telluris atque Olympi
Pars est homo; ille amando
Patrissat, hoc sciendum est.
Amoris ergo semper
Ego manebo servus?
Quo liberum esse natum,
Cera atria undiquaque
Complere fulguranti?
Et esse, quod putamur,
Amabilem Poetam?
Dum Spes amorem in alta
Praepinxerit figura,
Herilis Imperator
Est et vocatur ille,
Et Servus est amator.
At cum iugo suavi
Connectitur semel, dein
Iugum insolubile, omnis
Dominatus obstupescit
Et servitus liquescit.
Coalescit almo amore
Iugum suave demum
Et frater est maritus,
Soror vocatur uxor.
Furit ignis iste primus,
Et flamma prima flagrat,
Strepero liquore pugnax.
Considit in favillas
Placidissimas deinde
Vulcanus ad Dionam.
Ego versibus disertis
Nil cessero, Maroni
Amantum, Anacreonti.
Mea carmina ipse dextra
Consignat eleganti
In candidam papyrum.
Veneris puer Cupido.
Calamus levis sagitta est
Sed spiculo revulso.
Mel sepiae ille succum
Abutitur, notatque
Blaesas manu figuras.
Tabella ei est ocellus
In eo sua acta signat,
Ut hunc et hunc et illum,
Aliumque morit olim
Arcum suum vereri.
Heroas heic videres
Numerarier severos,
Hinc Thesea, Herculemque,
Achilleum Hectoremque
Ulysseumque dium.
Et millia illa longa
Quae Gallico Lepore
Exscripsit ipsa mater
Amadisii in libellos.
Queis [Reg: Quibus] Gratia eleganti,
Vernilitate picta,
Par iactet esse nemo.
Latios iocos Rosillo
Hinc dictitat Thalia
Anacreonte Graio
Cum sueta lusitare,
Ad usque virginalis
Sanctissimi Poetae
Spectaculum atque tactum.
O Gratiae recentes
Semper novo nitore,
Saluto vos Rosillus,
Vestrum osculum atque lusus,
Amor Leporque voster,
Anacreonte Graio
Latios polite cantus.
Media, ut videtur est nox,
Tenebrae silent profundae,
Mecum mihi Rosillus
Solo ergo lusitabo?
Memoria vostra solum
Lux nostra, non sinit me
Media silere nocte.
Media silente nocte
Dies mihi Neaerae
Memoria sola clara est.
Vel maximo in calore
Canicula imperante,
Et fervido Leone
Sata laeta decoquente,
Lethale frigus omni
Dormire solum, amanti est.
Date virgini, o parenteis
Iuvenculum maritum,
Octodecim Cum ad annos
Accedit illa, friget
Hyeme periculosa.
Duos decebat annos
Vel tres iam eam in lacertis
Dormisse chari Ephebi.
Ephebus, o parentes,
Octo et decem puellos
Iam perdidit, decem bis
Natus sine aurea annos
Ipse aureus puella.
Scelus est, nefasque magnum,
Dormire solum Ephebum
Natum decem bis annos,
Scelus est et hocce maius,
Nefastius negas est
Dormire solam, ad annos
Octodecim profectam
Sine lusibus puellam.
Sancti estis, o Parenteis,
Sanctum educate germen,
Operamini Dionae,
Operarierque prolem
Sinite auream Dionae.
Cana instat bis senectus
Praesens ut ista vostra est,
Dum ludere expetenteis
Iners vetabit aetas.
Autumnitate prima,
Matura poma captat
Custos pudicus horti,
Thracio furente vento
Velit ille, iam recessit
Apto calore Phoebus.
Connexi amore magno
Gradivus et Diona
In lectulo iacebant.
Miser ah miser satis iam
Vulcanus esse quibat,
Parat ille rete, et illic
Ligat aureos amanteis,
Et porro, Solis astu,
Superos docet Pudorem
Thalami sui universos.
Stolidissimum istud hercle
Facinus, nimisque turpe est.
O Loripes facete.
Nemo Deum Gradivus
Iam nolit esse vinctus,
Nemo omnium Deorum
Velit esse Mulciber iam,
O vindicem facetum!
Satis est puella, tandem,
Satis ah puella luctae est
Victum lubens fatebor,
Herbamque adoreamque
Tibi porrigam lubenter.
Non est satis, Rosille,
Usque usque plura plura
Sudare te necesse est.
Sic est sitis puellae
Deplenda molli Ephebo.
Scio iactitare deinde
Vos multa; Fortioreis
Ut omnibus puellis
Sitis, tumore longo
Praesertim ego Poetas
Novi ista iactitare.
Pugna ergo, nec Poetae
Iactitantiam relinquo
Potissimum in lacertis
Pugnae, Rosille, nostrae.
Pugnavi, et impetravi
Concisus atque fractus
Vix inde missionem.
Tamen, o puella; iacto,
Nisi enim nisi fuisses,
Puella victa tute,
Ego eo redire nollem
Subactus unde cessi.
Sed eo redire porro
Et millies Cupido est.
Amori ludionum
Nemo prior Rosillo est,
Amori cautionum
Nulla est prior Neaera.
Neaera Cum Rosillo
Est perpetis Choreae
Vivens figura vere.
Amare dum Rosillus
Non desinet Neaeram,
Amare dum Neaera
Non desinet Rosillum
Rosillus et Neaerae
Futura sunt perenni
Lepore Cantilena.
Saltabit ille docte
Cantabit illa belle,
Cantabit ille docte
Saltabit illa belle.
Et mutuum canendo
Et saltitando fessi,
Ad osculationum
Dulcissimae recurrent
Recreationis oestrum.
Unde integre refecti,
In saecla [Orig: secla] saeculorum [Orig: seculorum]
Longissima, usque vivent,
Rosillus et Neaera
Amabilis amantes.
Praefectus esse dicar
Urbis tuae, Diona.
Ut proximus Lepore
Potentiaque lusuum
Tuo, Diona, regno.
In urbe sunt Cytherae
Roseae domus, rosisque
Turres ad astra surgunt.
Nemo Notus vel Auster
Boreasve Caciasve
Audet nocere vestrae
Diona, civitati.
Zephyrus tepore verno
Ibi suaviter ferocit,
Lasciviaque dulci
Perflat domos rosarum.
Rident rosis plateae
Sertisque semper halant
Recentibus: Canali
Unguenta plena in Urbem
Ex aequore eleganti
Palam fluunt Leporum,
Haurire non cuivis
Datur advenae inde rorem,
Sed qui sub iudice Urbis-
Praefecto habere nectar
In ore cantionum
Suavissimo, probatur.
Semel probatus illi
In saecla [Orig: secla] cuncta ridet
Lubentiaque plenus
Degit dies serenos.
Ibi fontibus decoris
Exuberat Voluptas,
Semel receptus illuc
Satiem usque potat illam.
Ridet serena caeli
Facies Lepore verno,
Anni viget iuventas
Ibi indolem perennem.
Mulcent sacrae volucres
Cantu aerem suavi,
Et audientium aureis
Mortalitate damnant.
Passim virent plateae
Platanis sacrisque myrtis,
Et umbram alunt nemusque
Amantibus ministrant.
Choreas superbi amanteis
Hinc inde ductitando
Dies Lepore ducunt.
Cum nox oborta caelo est
Quam quisque amat, puellae
Sine adultero, potitur.
Regnant pii Poetae
Atque eligunt puellas;
Satiem unius professi
Statim alter am tenebunt.
Queis [Reg: Quibus] flos recisus, illae
Ad ordines minores
Satellitum recedunt,
Dolor omnis exsul hinc est,
Ioci et Cupido regnant,
Quod quisque volt, volendo
Paratum habet, nec hilum
Amittit inde votum.
Alas habent amanteis,
Perque aether a hinc et inde
Vagantur universum,
Prope sidera ipsa sistunt
Vestigium volucre, et
Diis Dei propinquant.
Possunt videre ab alto
Erronum amara facta
Ut hic et iste magno
Supercili rigore
Dies colant severos,
Et interire certent
Inutili labore,
Stultissimi Catones,
Rident Lepore multo
Lapides deos professos,
Scrutarierque diro
Mortem iubent labore,
Amantium Choreae
Per aethera ingruenteis.
Praefectus urbis huius
Volente iam Diona est
Amabilis Rosillus.
Hoc credite, o Poetae,
Sponsorem Anacreontem
Fidei dabit Rosillus.
Nolo sophisticari,
Sed veritatis, ah me,
Verissimae hoc puto esse.
In morte nil venustas,
Nil pulcritudo, morum
Nil elegantia audet,
Nil carminum Voluptas,
Nil Gloria aurearum
Superba cantionum,
Nil Gratia aut Cupido.
Ut bubsequa et subulcus
Ut rusticus, peribit
Suavissimus Poeta.
Ah me, o supina Parca,
Discriminis nihil-ne
Sentire te inter istos
Tam dispareis hemoneis!
Ah me, sed, ah, quid istud
Iuvat? perire fatum est.
Quod si perire fatum est
Ut bubsequae, Poetae.
Hei me, quid ergo nosse
Me scitulum attinet tam
Severa, pusionem!
Nescire mallem ego istae.
Si nesciens obirem,
Super are me putarem
Beatitate Craesum.
Nunc Cum scio exeundum est
Vitae huius e theatro,
Gaudebo, dum manebo
Vitae huius in theatro,
Hodie Rosillus heic sum
Saltoque cantitoque,
Cras forsan hinc abibo
Deinde ero ut bubulcus,
Gaudebo, saltitabo,
Belle canam, osculabor,
Haec vita me bubulci
Aequalitate dura
Bene vindicabit una.
Mali malum esse corvi
Ovum, vetusta versus
Sententia est Pelasgi.
Bonae bonum columbae
Ovum, bonus Rosillus
Meo abstinens lusu
Blovium tenebrionem
Bis, ter, quaterque, mando.
Amaraco et sui nil
Negotii [Orig: Negocii] est profecto.
Quod ille ni abstinebit,
Morboniam bitendum
Sibi sentiet necesse.
Conducam ego volucrem,
Quae rumpat ova nigra,
Et seminis veneno
Sui necet BlovisCum
Iniurium in columbas.
Puella delicata
Me rursus adlocuta est,
Sibi illud, illud, illud,
Nequam illico patrarem.
Per somnium negaram
Vigilans vidensque, num, quid
Agerem? illud, illud, illud,
Nequam illico patrarem?
Negare non licebat,
Cogebat impetrare
Puella delicata,
Sic rursus est locuta.
Nequam, illud, illud, illud,
Nisi patrabis isthic,
Numquam patrabis usquam,
Voveoque deieroque.
Puella delicata
Nec peieres, timemus,
Et illud, illud, illud,
Numquam deinde patrem!
Hoc Hercules cavendum est,
Faciam ut cavere possim.
Feci ut cavere possem,
Puella sic tacebat.
Lepusculum tenebam
Mollissimo capillo,
Aufugit ille velox
Et in tuas papillas
Confugit, o Neaera.
Lepusculum meum isthinc
Mihi redde, io Neaera,
Mollissimo capillo
Tuis cui in papillis
Domus est reperta nuper.
Lepusculum negabat
Sibi Neaera visum,
Scrutabar ipse, donec
Lepusculum prehendi.
Sed o Dii, o Deae, non
In eburneis papillis
Sed in profundiore.
Sed o Dii Deaeque,
Felicitas tacenda est.
Quid, Aura, quid Capillos
Laceras meae Neaerae,
Hoc aureum istud, illud
Filum aureum est, meam quod
Animam attinet ligatam
Ad Corpus hoc venustum.
Homicida parce, parce
Lacerare, Cum capillis
Vitam, Auram, nostra Amicae.
Cum vestis icta flatu
Favonii favente
Nunc exilire [Reg: exsilire] gestit,
Nunc confidere certat,
Ut crusculum tenellum
Tuum videre possim
Neaera delicata,
Mihi cor istud in me
Modo sussilit, modo extra
Tuos obambulare
Sine se cupit Leporeis.
Si vestis, o Neaera
Hoc vestra quid Chorea
Quid corpus esse censet
Pote in animam meam istam.
Amare Pasicomsam
Beatitatis esse
Finem putant Poetae.
Ego amare Pasicompsam
Beatior Beatis
Nolo, Neaera, nolo.
Beatitatis ergo
Finis, quem habent Poetae,
Mihi ordium, o Neaera, est
Novae Beatitatis.
Iura, puelle, iura,
Non eloqui quod istic;
Iuro, Neaera, iuro:
Sed omnis ista nostrae
Iuratio absque iure est.
Ut adsolent Amanteis
Iurare iura divum.
In vino, in imbre, in aura,
In aequore, inque arena,
Iurationis huius
Scribas, Neaera, iura.
Sit Asia ad fluenta
Cygni, perire, cantu.
Phoebi Poeta Cygnus
Paphiis super fluentis
Alas vibrans sonoras,
In cantu et in Chorea
Secum perenne vivit.
Dulceis super susurros
Quos hi cient cupressi
Hoc carmen eleganti
Scripsit Cupido penna.
Sonus, Aura, Pulvis, Umbra,
Locutio, Susurrus,
Strepitus, Canor, Tumultus,
Mortalitas putanda est.
Folium mihi Favoni
Aura inde mitis istuc
Leve detulit susurrans,
Ego istud eleganti
O Posteri, Camoena
Ad vos volare mando.
Quid amor? noces amaror:
Amor licet veneni
Nocentis est amaror
Amatione dulci;
Nilest tamen suave
Magis atque delicatum.
Radix amara gustu est
Sed fructus est suavis.
Quid, iura, iura, iura,
Tenebrio supine,
Vendis procace cantu?
Si iura iuris essent,
Vel iura iuris esse
Possent; quid ambidextris
Opus esset huc et illuc
Ducentibus lituris
Per fas nefasque, mundum?
Haec iura iura sunt, quae
Iuris nihil vagantis
Egere confitentur.
Probitate sed iubente
Ius nesciunt, et omne
Negant in universum.
Una hora nostra vita est,
Vita una nostra sola est,
Quam spe vovemus istic.
Inter Rosas nitenteis
Suave cantitanteis,
Lepidumque saltitanteis
Spes, quae sinistra, dextris
Mutare docta, praesens
Contemnit in futuro.
Oviculae beatae
Ad rivuli strepentis
Recumbite actam amoenam.
Hic pastor ille vester
Hic vester ille pastor
Opus suum resignat.
Oviculae Camoenae
Sunt, elegantiaeque,
His pastor et Rosillus.
Si carminis politi
Mortalitate cantus
Nos vindicare novit:
Iam vindicavit: at si
Nequit, deinde numquam
Ut spero, vindicabit,
Quid ergo porro dulceis
Calamos ciere pergam?
Tace sonora fama,
Placere me tibi, non
Ambivi; an istiusce
Cupis notam pericli?
Mihipte me probavi.
Ex Gratiis venustis
Me tertia ambulantem
Ut vidit, allocuta est.
Vive o beate, vive,
Mors cruda saepe saltu
Medias Rosas petivit.
Ex Gratiae venustae
Misi iussibus canendum est,
Nam cantus est quod istic,
Vixi, et deinde quod mi
Addent severa fata
Ad fila curta vitae.
Nostrae, Neaera, flos est
Animae, rigatus atque
quottidie [Reg: Cottidie] refotus
Charitum manu, et Favoni.
Animam meam, ut meo isto
In corpore esse sentit,
Laesam venire quemquam
Ignoscere hac queamus.
Flori meae nocere
Animae cui libido est,
Capitalis hostis ille est,
Cave Caper petulce.
Quod fata mi dederunt
Ditem esse et eruditum,
Et candidum et venustum,
Omni procul querella,
pulcram [Reg: pulchram] puellam amantem,
Paucis dedere fata.
Hic inter inficetos
Nummorum obit maniplos,
Vitaeque dulcis orbene
In luctibus supinis
Comburit, atque curis,
Queis [Reg: Quibus] servit absque fructu.
Sapientiae alter auctor
Inter libros senescit,
Rigidoque Cum Catone
Austeritate vitam
Fugat, tamen ruentem
Sine lege, ad atra busta.
Si caeteros sequenteis
Curas graveis per orbem,
Qui sponte Cum sequantur
Rident suos magistros,
Vel eloqui audeam, me
Dies relinquet ipsa.
Pietate Cum pudica
Cum lusibus serenis,
Victuque non inepto,
Non ebrio, aut superbo,
Dulcique cantilena,
Dives mihi recedo.
Conviva quis quis inter
Inepta mille vota
Sic transiit paratus
Vitae fugacis huius,
Satur ut recedat in se
Sapiens mihi videtur.
Studere mille technis
Oblivionis aurae
Epulum par are lautum est.
Ubique quae vagantur
Scientiae, docentur
In umbra, at usus exest.
Sic litteras sequamur,
Sapiamus ut sine illis:
Sunt pabulum profecto
Furoris et doloris,
Ratione ni magistra
Sophos sequare cultor.
Quid inter olim adesa
Blattis mor are dicta
Sapientiae vetustae,
Nisi usui probandos
Monitus locas magistro
Cui vita servit omnis?
Ne quid laboris exsors
Sol uspiam videret,
In nobilissimam istam
Superi dedere partem
Sapientiae potentis,
Erroris hanc latebram.
Venena sunt dierum
Nisi litteras sequaris
Rationis ad magistrae
Moderantis alta nutum.
Debetur omnium omnis
Cui servitus laborum.
Hoc ipse, crebro ab usu
Cum sentiam probari,
Ita sector eruditi
Generis polita dicta,
Ne quid laboris in me
Vacui traham impotenter.
Si quid Leporis huius
Ad posteros abibit,
Quo salsum Anacreonta
Latium videre mando,
Lusisse nos putabit
Regina dulcis aevi.
Nam quid labore lusus
Gravi premam facetos?
Genuina cuncta cernis
O Diva quam videre
Nec spero, nec volo, nec
Omni labore possim.
Pietate sub magistra
Iocamur elegan ter,
Et hoc, et hoc, et illud
Uti quodque se probavit
Lusus genus pudici
Sociamus ad Choream.
Platonis a Cathedra
Senecaeque Cum redibunt
Hic considere Musae,
In hoc Leporis horto
Suave cantitare
Mihi saepe sunt repertae.
Dives satis Poeta
Amabilis Choreae,
Quia nil cupit, quod illi
Bona fata denegarunt
Inter suos Leporeis
Suave consenescit.
Speculatur ille, vota
Mortalitatis omnis
Quam sint rei caducae,
Quam cuncta sint labori
Subiecta mille curis
Vaserrimo Tyranno.
Ad finem eunt eundem
Quaecunque cernit isthic,
Sint celsa, sint superba,
Sint saeva, sint cruenta,
Sint docta, sint diserta,
Sint gloriosa quamvis.
Partem sibi ille, censet
Quam maxime esse pulchram [Orig: pulcram]
Elegit, hanc sequetur,
Dulci Lepore, Risu
Breves dies sereno
Transibit, absque curis.
Chaos ferunt fuisse
Rude omnium, ante mundum,
Silvam sacri Poetae.
Cum silva consideret
In partium illa parteis,
Traheretque mille formas.
Oculus, Diona, rerum
Stetit arcis in supremo
Olympiae Nitore.
Haec mille per figuras
Docuit recedere in se
Chaos venustiforme.
Pupilla tum Dionae
Nata est Amor; per illum
Dea iussit in figuras
Abire silvam, et inde
Tot procreare formas
Modo quot creata servant.
Per suavem Amoris ignem
Quod conditum, omne vivit,
Amore Cum relicto
Sequitur duella mundus
Vita omnium liquescit,
Dominatur atra Morta.
Pupillae Cum Dionae
Foret altera, alteram ex se
Genuit amor, Leporem
Pupillam eam vocavit.
Pupillulas Dionae
Vibrare Cum micanteis
Et hanc et hanc, et unam
In altera, alteramque
In una, et hinc et inde
Utramque coepit in se.
Sacri illico Poetae
Per orbis universi
Spacium [Reg: Spatium] Leporis alis
Et amoris, et Dionae
Volitant, canuntque clare
Anacreontis odas.
Senex beate divum,
Pater elegantiarum,
Pupillulis Diona
Cum te, ut solet, serenis
Respexerit deinde,
Tu dulcis auctor Odae
De suavitate blanda
Latios quid in Leporeis
Tui refunde vatis.
Apollo Cum Draconem
Per tela mille tandem
Morti dedisset atrum,
Io io Poetae
Cecinere mille, Paean.
Venus venusta risit,
Risit Deae puellus,
Cum fortis ille telis
Caneret sibi triumphum
Superbus et severus.
Dracunculus pusillus
Magnum ultus est repente.
Nam spiculum acre amoris
Per flammeos ocellos
Daphnes Deum petivit.
Dracunculum pusillum
Apollo Cum videret
Per flammeos ocellos
Surrepere in suorum
Penetralium medullas.
Omneis suas sagittas
Procul removit a se,
Unam tamen sagittam
Numquam removit a se
Quam tinxerat Cupido.
Cupido dulcis illam
Sic tinxerat sagittam,
Uti nisi puellae
Reconderet faretra,
Per eam Deus periret.
Fugiebat illa longum,
Iuvenis procul secutus
Suavitate mira
Fugiebat in sequenum
In orbem, amoris astu.
At o potens Apollo
Io io Apollo
Io superbe Paean,
Hic est Draconis ille
Draco superbus ultor.
Resiste si potes, iam
Cum restitit, repente
Evanuit puella,
Arborque sub amata
Stetit virens figura.
Laurum cavete vateis.
Amoris illa frons est,
Haec orta Phoebi ab igne est,
Furoris illa vestri
Sine fine longa causa est.
Ovidi et Maronis esto
Niti gravi Cothurno,
Crepidas Amoris aptas
Salisubsulis Choreis
Anacreon probavit.
Anacreonta Graium
Latia sequor Chorea,
Docili sequor Chorea
Anacreonta doctum.
Peram tuam, Cynisce,
In Porticum amove istuc,
Ubi torva gens sophorum
Lacrymis [Reg: Lacrimis] recocta multis
Cepe alliumque ructat.
Vis esse Rex sophorum,
Anacreonta nescis?
O stulte, qui sophorum
Regem Deumque nescis,
Dum Anacreonta nescis.
Anacreonta nosse
Dulcissimosque lusus
Facilis sequi Poetae,
Regem esse, somniando
Quem tu sapis, Cynisce, est.
In hortulo Neaerae
Quid, amor, tibi negoci [Reg: negoti] est?
In hortulo Neaerae
Fontisculo lavabo.
In hortulo Neaerae
Arbusculae accubabo.
In hortulo Neaerae
Ramusculo insidebo.
In hortulo Neaerae
Avicipulis vacabo.
In hortulo Neaerae
Cum flore lusitabo.
In hortulo Neaerae
Cum vate saltitabo.
In hortulo Neaerae
Ioca mille cantitabo.
In hortulo Neaerae
Nova vota nuncupabo.
In hortulo Neaerae
Suave somniabo.
In hortulo Neaerae
Spaciabor [Reg: Spatiabor] , aucupabor,
Amabor et iocabor.
Haec cuncta muginabor
In hortulo Neaerae.
Apis Matina, quis te
Suavissimi liquoris
Docuit parare Nectar?
Nectar meum e labellis
Ros est tuae Neaerae,
Amoris ille Ros est.
O Nectaris beati,
Cella aureum labellum
Mel mi tuum propina.
Hoc nectar illud halat
In Cypriis rosetis
Venus quod ipsa condit.
Fons nectaris beati
Lepidissimum labellum
Mihi mel tuum propina.
Iuventa quo nitescit
Quo floriformis Hebe;
Mihi mel tuum propina.
Iuvent a mortis exlex,
Hebe inscia interire,
Mihi mel tuum propina.
Labellulis Neaerae
Mens insepulta nostra est,
His illa vivit ex se.
Apis Matina qualis
Vario e colore florum
Stipat sacrum liquorem:
Talem e tuis labellis
Mea vita mi liquorem
Anacreon paravit.
Fugit hunc tremens senectus,
Liquore potus illo
Cum Diis perenne vivit.
Quae tempus et senectus
Aevi ruentis in se
Struxere, destruant haec.
Rotunditatis auctrix
Sibimet suae Camoena
In se ruentis aevi
Nihil moratur alas.
Haec ara dedicata est
Aeternitatis orbi,
Anacreon Sacerdos
Arae perennis isti est.
Nisi interibit aevum
Et temporis senectus
In nil suum redibit,
Anacreon haud peribit.
Sacra quamdiu Venustas,
Et orbis imperatrix
Vivet nitens Voluptas,
Haec ara permanebit
Immota tempori ipsi.
Non ergo gaudeamus
Vulgum supra Poetae,
Iocunditate sacra
Qui cuncta subiugamus,
Aeternitate nostra.
Labellula illa vostra
Ocellulos minutos
Sed fulgurantioreis
Radiis Apollinis, nec
Minus igneae sororis.
Quam diu suaviabor
O pusa delicata,
Tamdiu nihil mor abor
Caduca tela lethi,
Et forfices sororum.
Si mille momine uno
Queam interire mortes,
Bis mille nomine uno
Reparem mihi inde vitas,
Unde ista lux oriunda est.
Flagrans amoris aula
Ocelle delicate,
Veneris Chorea pollens
Labellulum Lepore,
Mea vita vestra flamma est
Labellulum in loquelas
Dubium venire visas,
Ocellule ictu inermi
Acuens amoris ignem,
Fax vitae, imago amica im-
Mortalitatis almae.
Adoro vos Rosillus
Non ut Deos solemus
Sed ut Deas solemus,
Adoro vos Rosillus,
Nec ut Deas Volenteis
Sibi quemque supplicare
Sed ut Deas Volenteis
Me se obsecrare solum,
Solumque me precari
Aliis procul remotis.
Amoris Imperatrix
Ades favens Diona.
Pede candido Imperatrix
Adesto amoris alma.
Natalis istae nostrae
Nomen gerit Neaerae,
Sit faustus, et facetus
Hilarisque, Candidusque,
Uni mihi colendus.
Nec ipse vota posco
Violare sancta cultu
Cuiuspiam sodalis.
Nec quispiam sodalis
Temerare nostra vota
Velit et queat vicissim.
Mea vita candidam se
Mihi largiatur uni,
Uni mihi piam se
Mea vita largiatur,
Ad vota largiatur
Mea vita se faventem.
Ut lux notata nobis
Purissimo lapillo,
Et saepius recurrat,
Et visa semper ex se
Nova gaudia ista portet,
Geminetque triplicetque
Ad millia usque mille
Quo vox venire nescit.
Si millia ipsa centum
Vivenda mi imminerent,
Deinde saeculorum [Orig: seculorum]
Et millia ipsa centum
Mea vita, saeculorum [Orig: seculorum] ,
Tecum manere vellem.
Et millia ipsa cenCum
Vivenda saeculorum [Orig: seculorum]
Tecum mihi diei
Tenor unius futura
Triplicare mille vellem
Aliis deinde seclis [Reg: saeculis] .
O suavitas amoris
Nec efferenda cantu,
Nec enotanda mentis
Acie, licet volucri,
Saties habere quicquid
Sol adspicit, potissit,
Saties habere solum
Nescit Leporem amoris.
Sed ipse sinis olli
Novum ordium facessit,
Nec ordium omne finem
Nec finis ordium omnis
Sentitve, sustinetve
Suspicionis umbra in
Tenuissima notare.
Haec illa funis auro est
Faberrime expolita,
Cuius catena nexu
Animam atque corpus in se
Iugat invicem perenneis
Amoris igne vivo.
De flore vitae, inepte,
Tecum mihi duellum est.
Quid, Stoice, hos et illos
Mortis mihi cruentae
Gannire vos laboreis?
Sapientiam professos
Stultissimum est inani
Furore mentis atros
Senescere inter hircos.
Quin re, supine, monstras
Didicisse si quid audes
Iactare Cum tumultu
Tanto, inquinate Pallor!
Secedere a Foro, esse
De curia remotum,
Nec militis sub armis
Nec civis in quiete
Obire munus, immo
Et hoc et hoc et illud
Conviciis secantem,
Habitare nullibi, atque
Ubique adesse velle.
Hoc ergo reris illud
Hoc illud esse censes,
Cur te loco Tyranni
Veneremur, atque dio
Honore mactitemus?
O inquinate Pallor,
Odisse si professus
Homines abominaris,
Quis ferre te queat, quis
Ut ferre possit olim,
Animi potens, adoret?
Papillulas Neaerae
Vidi sororianteis.
Haec mala sunt profecto
Ob quae superba Troia
Mutata solum in arvum est.
Paris, licet bubulcus,
Ob mala gaudet illa
Patriam obtulisse Marti.
Et nos duella propter
Haec mala non veremur,
Veneris venusta mala.
Et ecce, iam faretra
Ultro duella poscit,
Et ecce, iam sagitta
Nervo exsilire certat.
Puer me amoris olim
Puerum docebat arteis.
Et hoc et hoc et illud
Simulare, non amare.
Simulare non amare
Summa artium est amoris.
Hac mente constat alta
Medio in furore vates.
Medio in furore vatem
Sapientiam iocosum
Servare summa laus est.
In laude sed reperta est
Insania ista summa.
Sapientiam professi
Putant eam Furorem,
Sapientia est Furor si
Amare vult Poeta.
Insania est Poetae
Sapientiam professo
Cati Furoris aestus.
Haec inter ille nescit
Discrimen, in Dionae
Qui militare discis
Stipendiis perite.
Mente osculamur ipsam,
Cum floridos ocellos
Tibi, Florida, osculamur.
Animaeque flos nitentis
Calyces, lepore verno,
Tunc explicat patenteis,
Cum floridos ocellos
Tibi, Florida osculamur.
Sic copula tenaci,
Sic vinculo ligaci,
Sic aurea catena,
Amabilique nodo
Sibi invicem implicantur
Animaeque corculisque
Ex intimis petita
Vitalium pericla.
O nectaris beati
Flos, basium pudicum!
Quis inquinare vestrum
Velit impudicus oestrum?
Ambrosia Cum Dearum
Aeternitatis igne
Bis septies recocta est.
Quo flore tunc nitescit,
Hoc basium nitescit,
Impactum ocello amanti.
Cum magnus annus orbem
Bis septies revolvit,
Poclum Iuventa miscet
Perennibus Deabus,
Ut hoc suam coronam
Tingant Deae, Diique,
AEternitatis unde
Manat perennis ordo.
Hoc poculum Iuventae
Tui est, Neaera, ocelli
Columbitus petitum
Mihi basium, et potitum.
Vale volucris aetas,
Tempus vale curule,
Nihil mihi tibique est:
Me suavium Neaerae
Mortalitate damnat;
Aeternitate mactat
Me suavium Neaerae.
Viden' hoc mihi, hospes, alto
In pectore, hospes, istud
Hiare vulnus? ah me,
Hinc perdidi meum cor!
Viden', hospes, hanc superbo
Virgunculam pudore
Ad osculum reclinem?
Rapuit mihi haec meum cor!
Rapuit quod ipsa nobis
Hoc ipsa facta nobis,
Est corculum; o leporem!
In orbem, in orbem, in orbem
Age ductilem choream,
Plantaque, canticoque
Modulante, barbitoque
Moderante duc choream.
Sic imperat Lyaeus,
Sic flagitat Diona,
Sic exigit puella.
Puella cum Lyaeo
Quod exigit, canendum est.
Sic imperat Diona,
Sic exigit Cupido,
Cupido Cum Diona
Quod exigit, canendum est.
In orbem, in orbem, in orbem
Age duplicem choream,
Saltuque ludibundo
Impelle humum sonantem.
Cupido Cum Diona,
Puella Cum Lyaeo,
Cum Gratiis Lepores,
Poeta Cum Camoenis,
Cupido Cum Poetis,
Lubentiaque Comus,
Placentiaque Risus
Sic ductitant choream.
In Caucasi Prometheum
Apice iacere fertur;
Per membra cui catena
Centum voluta nodis
Imbelle corpus ocri
Afflixerit nivali.
Et vultur imminere
Semper superstes ex se
Populare doctus hepar.
Quid esse vulturem istum
Quid arbitrer Gigantem,
Audite, si vacat, vos
Amare qui estis apti.
Amoris haec imago est.
Is enim omnium Imperator,
Superum, inferumque limen,
Medioxumosque divos,
Et perdios homullos
Uno arcu, eta sagittis
Domat impari faretra.
Quicunque pectus altum
Cervice fert superba,
Et, flammeis ocellis,
Vaga lumina inferendo
Nunc huc protervus atque huc
Bellace vultu oberrat,
Et singulos colonos
E Gratiarum amoeno
Fugare gestit horto,
Eum, impotens Cupido,
Dispessum et explicatum,
Horrentium Scýtarum
Nivalia arva mandat
Habitare deligatum.
Et ipse vultur ille est,
Qui semper absque fine
Renata corda gestit
Populare rostro et ungue.
Sertum hoc, Neaera, nostra
Tibi dextera plicatum,
Mitto, lubentior qui
Missum tibi ipse ferrem.
Heic nexileis coronae
Contortili vagantur
Ambagine involutae.
Amoris haec imago est,
Irretit ipse captus
Et, ordium tegendo,
Finem in furore perdit.
Iam sese acutiori
Ligatque dissolutum,
Solvitque colligatum,
Acu tenebrionem.
Hic aurea est Corolla
Quae plectileis rosarum.
Servatque prodigitque,
Astringit, et remittit,
Perdit, tenetque, floreis.
Bombycini iste funis
Laboris, hac minuta
Sertum ligat corolla,
Filumque densitate
Redimit sua tenellum.
Amoris haec imago est,
Auro incipit, Cupido,
Et splendido Lepore
Amaritudinem abdit.
Rosae brevis Voluptas
Modo illigata floret,
Modo deligata marcet.
Hic fructus est amoris,
Breve Ver vigoris illum
Hiemi dat aeviternae,
Amabili revinctu
Ut Serici laboris
Textum superne ridet,
Si quando dissecatur
Scopasque dissolutas,
Et fila curtae reddit,
Quae, crebritate mira,
Aurum tegendo produnt,
Frequentiaque damnant.
Haec, Vita, si putabis,
Utere Sertula ista
Digne tuo lepore.
Amabileis Columbae,
haeredium [Reg: heredium] elegantis
Anacreontis unum.
Quorsum volare vobis
Animum lubido cepit?
An Cyprio in roseto
Patrios videre nidos?
Lubet an Deae salacis
Volucres subire currus?
An ire proditum, quod
Adultero Gradivo
Dat nuntiare Cypris?
An urbis in Batavae
Arcem evolare praestat,
Ut hostis ex Iberi
Spoliis opima seclo [Reg: saeculo]
Praeda offeratur omni?
Amabileis Volucres.
Venusta turba, puri
Vegetae aetheris Choreae,
Vacare mi velitis.
Saepe otiosae Amoreis
Spectatis, et puellis
Concreditum osculorum
Bene redditis maniplum.
Hoc expedite munus:
Hoc osculum, Lepori
Concreditum, Columbae,
Columbitus Neaerae
Vice, reddite, elegantis
Et nobilis Poetae.
Ego ille, qui Poetam
Vestrum esse gloriabor,
Rursum elegante penna
Et candido volatu
Per ora vos vivorum
In aevitatis almae
Arcanitate sistam.
Columbulae elegantes,
Suavesque turturilli
Dulcesque murmurilli,
Amabileis puellae,
haeredium [Reg: heredium] iocosi
Anacreontis unum.
Blaeso Lepore nuper
Amor est med allocutus:
At ipse, in aurem utramque
Porrectus, audiebam:
Cavere non potes me,
Laudabis ergo; dixit.
Laudamus, o Nepoteis,
Cavere quem nequimus.
Cavere si queamus,
Laudare nesciamus.
Amor est Deum voluptas,
Amor est Poli chorea,
Amor est Deum triumsus,
Perennitatis orbis,
Mortalitatis ultor;
Hominum est Amor, tyrannus,
Hominum est: lubebat istis
Multa addere, atque vera,
Blaso lepore dixit
Amor mihi: sat isthic
Laudum mihi mearum est.
Ordire nunc cavillos.
Ordimur hinc cavillos
Amoris, o Nepoteis.
Pharetram et arcu habebat,
Sed nulla erat sagitta.
Ridebam ego ergo Amorem,
Ah quam lubenter istinc
Feriret iste, dixi,
Me pusio petulcus,
Si quam Sagittam haberet.
Ridesne tu, proterve?
Amor infit; ergo nescis
Mihi quae sient sagittae?
Dixit, protervus ales,
Seseque nervum in ipsum
Imponit, atque in ipsum
Cor se mihi, ut sagittam,
Impingit, eiicitque.
Mavorte cum Gradivo
Sic est locuta Cypris:
Amasiumne, Adonin,
Mihi tu meum necasti?
Veni ergo, saeve, magno
Lue crimen hoc piaclo.
Quoties Adonis in te
Mihi suscitatur, eius,
Et Martis et Gradivi,
Mihi, lepore in uno.
Roburque Gratiasque,
Referre doctus, exple.
Mavorte Cum Gradivo
Sic est locuta Cypris.
At hoc tibi, ipse, dixit
Vulcanus, angulo stans,
Iugumque copulabo,
Et eximam piaclum:
Statim injicit catenam,
Ligati ei fuere.
Iacuere colligati,
Adeoque vinculo illo
Quod voverant sibi ipsis.
Sic ultus est Adonin
Martemque, Cypridemque,
Uno, Faber, furore.
Sed hanc sibi obtigisse
Poenam, lubenter optet
Omnis chorus Deorum.
Sic quisque sese Adonin
Optaverit necasse:
Veneri est luela talis.
Corollulam virentem
Mihi, quaeritis, quis istam
Dederit, iubens Poetam
Deinde nominari?
Facit hoc amor venustus,
Facit hoc Venus decora.
Apollinem quis ista
Moretur in corolla?
Si cui placet Poeta,
Venus venusta, dicat,
Amor decorus, huius
Phoebus fuere Vatis,
Laurum huic dedere Vati
Amor et Venus Decorque.
Fugiens Apollinareis
Daphne ferox amores
Fugiebat et canebat:
Cave hanc, Apollo, pusam;
Namque illa per tuam Cum
Arbor futura flammam,
Tibi verticem corona
Incinget eleganti,
Qua tu semel recepta
Oblitus elegantis
Tuae istius Iuventae,
Oblitus et comarum
Per alba colla sursum
Volitantium et deorsum,
Oblitus et faretrae,
Cytharaeque, canticique,
Servibis isti amori,
Fugio ipsa quem tua, non
Meapte, Apollo, causa.
Non credidit canenti
Iuvenis, Deusque, Nymfae.
Nunc ergo, Cum capillis
Data laurus est corollae,
Meros Apollo Amoreis,
Domini canit Leporeis
Amoris, et Decoreis.
Aurora, cur pudore
Plenam resurgere, atque
Obire suspicer te?
O nupta cum impotente
Sene, arrogans puella,
Dolere suspicor te
Quod, qualis aequor intras,
Tale sit exeundum.
Miserrimam Dearum,
Aurora, suspicor te:
Tantum quam obit aquarum,
Sitisque semper urit.
Paris inficete, quis te
Tam rusticum, Deabus
Dat Iudicem venustis?
Orbum leporis, ipse
Quod confitere Iudex,
Tuane digna dextra
Pomum obtinere Cypris?
Quam nudus intuendo
Nudam, eminere dicis
Duabus, atque dextra
Das plumbea curum: an istud
Sentire non potes, quid
A Iudice, ipsa nuda,
Nudo, Diona, poscat.
Quin experire facto!
Non est opus stateram
Suspendere ex ocellis.
Eo erat probanda trigae
Certantium Dearum;
Deinde iudicandum,
Cui conveniret aurum.
Oenona te docere
Debebat hoc, Bubulce.
Plato Catoque saevi,
Quid est mihi, meisque
Vobiscum amoribus? num
Calere voltis illis,
Quod cum impetrare non est,
Frigere voltis illos?
Anacreonta, laetum
Patri senem Lyaeo,
Acinus necavit, et qui
Tot dolia edolavit,
Vitesque consecravit,
Patri sacras Lyaeo,
Ab ipse eo enecatur,
Contemitilique leto!
O nobileis Poetae
Cavete amoris arteis!
Ignoscit ille cuncta
Sibi, nihil Poetis.
At tu, Pater Lyaee,
Tuasne tot choreas
Oblitus, hoc magistro
Moderante, congruenteis,
Duxisse Cum puellis?
Praeconis illa vestri
Anima ergo cadit Orco
Depulsa te magistro?
Acinos, pater Lyaee,
Iube deinde ab uvis
Tuis palam abstinere.
Qui vina potat, uvas
Qui delicatiore
Edit osculo, puellus,
Quae vina potat, uvas
Quae delicatiore
Edit osculo, puellae.
Acinum puella tangens,
Acinum puellus ore,
Ter exspuant, canantque.
Peri insicete, per te
Anacreonta leto
Saevus dedit Lyaeus!
Charitum Columbus ille
Per te datus Charonti est.
Quo ventuli capillos
Neaerilla, eo meum cor
Tuos meumque, volvunt.
Neaerilla, da capillis
Requiem tuis: meum cor
Ut Cum tuis capillis
Neaerilla, conquiescat.
Mea dulcis Hypsitilla,
Mea Lesbia et Diana,
Mea Cynthia et Corinna,
Mea Delia, et Lycoris,
Neaera, quid meum cor
Titulis et his et illis
Et hinc et inde ludam?
Neaera, ave meum cor.
Quid pera, quid bacillus,
Quid barba sesqui hirca,
Supercilique flagrum est?
Sapientia ista summa est,
Secum latere quemquam
Et invidendo Amore
Citra invidum potiri.
Sunt vana cuncta; magno
Discenda Cum labore;
Haec, ipse, qui docet, dat
Statim, Amor, tenere docta.
Sine actione vita est
Pro luce Mors in umbra:
Mera actio est Cupido,
Mera actio est amare;
Negocium [Reg: Negotium] que longum.
Miseret rigoris eius,
Qui dicit otiosos
Amare posse, vanum est.
Negocium [Reg: Negotium] est amare,
Mera actio est Cupido.
Labella vestra agelli
Sunt, o Neaera, nostri:
His insiti vigemus.
Seges hinc profecta floret
Tot elegantiarum,
Quarum imminente messi
Praesegmina haec ad aram
Veneris vovemus almae.
Pictor, mea erudito
Et eleganti, et acri,
Sequare penicilli
Arguta dicta ductu.
Aurum scobem in minutam
Discinde, dein capillos
Hac spargito: capilli
Sint flava fila Serum,
Scobe aurea superne
Inambulante picti,
Scutilatili figura.
Frontem volo esse latam
Ut lilium patescens,
Sine ruga, ei capilli
Radice delicata
Teneantur, atque retro
Spargantur, hoc simul fit.
Sit nasus eleganter
Sublimis, haud recurvus,
Licet hunc decere Reges
Obnuncient [Reg: Obnuntient] Poetae:
Puella nulla Rex est.
Pateant decetenareis
A Spiritu reclusae,
Haec omnia ex eburno
Volo factites colore.
Oculos nitore dulci
Subinde saltitanteis
Paeto nigrore pinge.
Sint pupulae micanteis
Interque se superbis
M dice ignibus salaceis.
Ut illa surgat istam
Premere, haec eam vicissim;
Paritas tamen tenenda est
Amabili in duello,
Qualis decet Sororeis.
Spatia alba, campus albus,
Pugnent ocelli in albo
Paeti decenter. Illis
Arcum supericili adde
Nigerrimum; ut nitescat
Nigrore lux propinquo
Albissimi nitoris.
Aureis volo minutas,
Malas proinde pinge,
Ut sanguini recenti
Lac misceas novellum,
Rosamque iam reclusam
Calato rubere pleno
Trans lilia alba credas.
Labella sint coralliae
Per quae, minuto hiatu,
Ebur aptius nitescat,
Dentisculi pusilli,
Lucem vibrans latendo.
De voce, si pote, ipsa
Aliquid necesse pingi est.
Ut illa blaesula erret
In intimis labellis,
Timeatque in ipsa claustra
Impingere; haud tamen se
Impingat ipsa claustris.
Pavone de superbo
Cerviculam aemulare,
Sed hanc decet nitore
Nitidissimo notari.
Et circulo, mero auri
Colore, circinari.
Papillulas odoras
Sororiare paullum
Tumore delicato,
Manumque provocare,
Horrere provocatam,
Pictor diserte, finge.
Suprema sic Neaera est
Depicta delicate:
Reliqua ipse pingam: in illis
Pictore nil opus mi,
Vix ipse crede mi illa:
Sed his satis venuste
Pictis, perite Pictor,
Tibi osculum unum habeto;
Sume hoc vele labelle,
Suem hoc vel ex ocello,
Vel, Pictor, ex papilla,
Pictae tuae figurae.
Genium inde mille pictis
Tabulis potes parare,
Sed hactenus; recede.
Anacreonta dium
In somniis videbam:
Utrem gerebat armo
Plenum bono Lyaeo.
Saltabat, et canebat,
Lasciva ganniebat
Sopore semivicta,
Amore suscitata,
Inaemulanda verba.
Volo bibere et iocari,
Cantare, inebriari,
Saltare, suaviari,
Amare, deinde amari,
Sic vita, Anacreonte
Nec sentiente, transit.
Acinumque nacta tandem
Secedit; hoc canebat,
Et clamitabat alte.
Non est opus furore
Platonis, et Catonis,
Mavortis et Minervae,
Acino est homo necatus.
Sunt vera Vanitatis
In orbe regna cuncta.
Haec vera solares est,
Quod vana Vanitas est.
Amemus et iocemur,
Iocemur atque amemus,
Caste et pie iocemur,
Nisi casta, nil amemus.
Deum timore salvo
Utrumque mutitanteis,
Sic provocanda mors est.
Mea Vita, prodeuntem
Ego te hoc modo saluto:
Hodie bene intuere
Et leniter me amantem
Mea Vita vel supremum
Me barbare intueris.
Non desinam te amare
Mea Vita, desinendo:
Sit, cedo, desinendum;
Non desinam tamen te
Amare. Desinendo
Novum ordiar furorem.
Cum Mors meam necabit
Vitam, ipse vivam in illa
Quae nunc tua est, Neaera,
Vel Morte vivam in ipsa,
Nisi mors potest moriri,
Non possum ego moriri.
Adibo morti iniquae
Manum, Neaeram amando.
Sic desinam te amare
Cum desines tu amandae
Mihi esse; quod futurum est,
Ubi nil mihi futurum est,
Tibi, Deaeque Mortis.
Vel ubi omne mi futurum est
Quod opte quodque nolo,
Simul volo atque nolo,
Numquam quod est futurum.
Ubi? quando? quid futuru est
Horum? nihil futurum est.
Non desinam te amare
Mea vita, mi Neaera,
Vel desinendo prorsus.
Sed desinendo cuncta
Novum ordiar furorem.
Cachinnuli minaces
Quid ora hiantia illuc
Ducetis, hinc reducta?
Risu dies sacrata est
Haec, o novelli Amanteis,
Placate Risum, et Aras
Ex legibus Lycurgi
Frequenter ite cultum
Cum ture, tum corollis,
Amabilis Iuventae.
Labor est Cachinnus apte
Detortus atque dextre.
Labor superbus illi
Cui causa obest dolendi.
Fugate nunc doloreis
Ridenda tota lux haec,
Ridenda; quis reversam
Plorabilem futuram
Sponsor negare possit?
Ridete, io, Cachinnis
Operamini, et labella
Diducite ad puellas,
Iuvenculi nitenteis.
Rosa liliumque rident
Calatusque ridet illis.
Bona Gratia et cupido
Iocique, tortileisque
Rident bonum Choreae.
Humus ipsa ridet, ipse
Ridet Polus; Venusque
Solem secuta nuper,
Mox praeitura Solem,
Venus venusti risa
Ridet venustulumque
Et vinulum leporem.
Mars ipse ridet atque
Correpit ad Dionam.
Vulcanus ipse ridet
Faciens gravem catenam.
Ridet severa Pallas,
Ridet Diana casta,
Lubentiae atque Comi,
Labella habet Cachinnus.
Ridet serenus aether,
Ridetque foeta tellus,
Ridet Salacia, atque
Pontum premit furentem.
Rident Dii Deaeque,
Superi, inferique plorant.
Male natus, atque laevo
Genio est homo, die ista
Qui comprimit Cachinno
Labella ridibundo.
Dea nulla eum cubili
Dignabitur, nec ullus
Mensa Deus, Cachinne
Qui presserit labellum
Festo die Cachinnis.
Cachinnuli minaceis
Vos osculis vacare,
Modo osculum unum adepti
Ridete rursus, et mox
Novum osculum aucupanteis
Ridete rursus, atque
Ridende id occupate.
Vos, oscula, ad Cachinni
Iungamini choreas,
Saltate et implicate
Vos met iocando vobis.
Cachinnuli et susurri
Et oscula, et chorea,
Vos implicate vobis,
Vos explicate vobis,
Chorumque ductitate
Venere et Lepore dignum.
Risum osculationes
Merentur, osculorum
Risus chorum meretur.
Merum est Poema vates,
Seu rideat, Poema est,
Seu defleat, Poema est.
Iocatur? est Poema.
Irascitur? Poema est.
Amabit? est Poema.
Amatur? est Poema.
Si spernitur, Poema est.
Si cui placet, Poema est.
Si vincit, est Poema.
Si vincitur, Poema est.
Quiescet? est Poema.
Pugnabit? est Poema.
Bibit? ebrium poema est.
Sitit? aridum Poema est.
Quiescere, actitare,
Potare, amare, amari,
Bibere, helluari,
Meditari et otiari,
Poetico Poema est.
O delicate vates,
Citra Poema nil es.
Quod si merum Poema es,
Qui factitas Poema,
Et tute fis Poema,
Gener ante te Poema
Pater es tuus, tu usque
Gnatus; Poema quando
Es tu, et genis Poema.
Sic est Poema Poena.
Amore cum puello
Volebam ego iocari;
At ille saevus imis
Pedibus datum in ruinam
Totum integrum, unico haustu,
Haustu unico voravit,
Cadmaeus ut Draco olim.
Videmus ergo in illo,
Per illum amamus, et per
Amorem amamur ipsum.
Trans hunc, per hunc, in illo,
Ridemus, et iocamur;
Concoquere quem voravit
Nequit ferox puellus,
Nos denuo vorati
Vorantem eum helluamur.
O monstra! nec perimus
Neuter, vorante utroque,
Neuter, verato utroque,
Occidit, occiditve.
Quam cernis eleganter
Crispo nitere crine,
Oculisque fulgur are,
Labellulis vibrare
Dulce osculum ad puellam,
Spirantem et ingruentem,
Et multa muginantem
Mea est imago, Victor.
Non spir at? illa non volt,
Nec se movere; nam cum
Haec pingeretur, ipse
Victor polite, amabam.
Rosa flens modo est locuta:
Puella delicata,
Annos bis octo nata,
Morem meum secuta
Brevi interibit: ista
Rosa flens modo est locuta,
Virgo est rosam secuta
Vive, o Neaera, vive,
Neaera interit loquenti.
Nitidissimos Odoreis,
Gratissimos Leporeis,
Suavissimos Amoreis,
Dulcissimos Teporeis,
Bellissimos Caloreis,
Calidissimos Rigoreis,
Viridissimos Honoreis,
Mollissimos Laboreis,
Cultissimos Canoreis,
Timidissimos Sonoreis,
Comtissimos Decoreis,
Gravidissimos Tumoreis,
Laetissimos Vigoreis,
Hilarissimos Doloreis,
Celerissimos Ruboreis,
Tardissimos Pudoreis,
Sanctissimos Timoreis,
Validissimos Furoreis,
Liquidissimos Liquoreis,
Nitidissimos Nitoreis,
Quos fert amor, refertque,
Tenerrimus Tyrannus,
Acerrimus sagittis,
Sacerrimusque flammis,
Hora una sursum eunde
Fert; horulae minutal
Ruendo fert deorsum;
Vive, o Neaera, vive,
Neaera interit loquenti.
Postinde tristis est nox
Et longa dormienda
Procul lepore cuncto,
Procul nitore cuncto;
Nigerrima in tenebra
Quam nemo Sol penetrat.
Cur Spina te coronat
Rosa, dic mihi, iocosa?
Spina aspera atque saeva
Mollem atque delicatam?
Ne tu mihi iocosae
Ioco, iocose, tollas
Quod serio labore
Reparare nemo possit.
Si serio sere nos
Cupis meos odoreis
Liba mihi cruoris
Pauxillulum et doloris,
Hoc spina poscit omnis
Custos Rosae severa.
In silvula virenti
Nuper mihi Cupido
Tener imperat, sileto:
Dicebat et silebat.
Volo cuncta quae, Deorum
Vis, maximus, Cupido:
Silere nolo solum.
Vel tu mihi ore linguam
Ex intimo secato.
Fiam cicada, lingua
Ne captus obticescam.
Flavas amoris alas
Hac plumula Poeta
Spoliavi, avi volente;
Plagio tenebam Amorem,
Hoc ille munus, ut se
Dimitterem, vovebat.
Quam plumulam canamus
Qui scire nescit, ille
Anacreontis almi
Legit Poema num quam.
Quid nuptiale vellem
Ad nuptias amici.
Quo nemo amiciore
Mihi iunctus obsequela,
Etiam arcta quos ligavit
Natura, sanguinisve
Non hac remissior, Lex.
Sed quei? Venusta Cypris
Quantum libet severa est,
Quantum libet iocosa est,
Nihil mihi iocosum,
Nihil mihi severum
Lepidum ve, candidumve
Dictare concupiscit.
Sive omne quod severum,
Et omne quod iocosum
Pictum ve, Gratiis ve
Faventibus politum,
Amoenitate mira
Et risibus pudicis,
Reliquis dedit Poetis
Faventiore dignos
Quos osculo beavit.
Seu nuptiale festum
Sponsae profecta cultum
Domi vocata non est,
Vel, si domi vocata est,
Mihi domi esse non vult,
Ut aurem utramque nobis
Indormiat profunde.
Quid quod nec his minutis
Pote versibus rogari
Venus venusta digne,
Nisi vatibus disertis?
Una harum amara causa
Terrere me tenellum
Poter at perinde vatem,
Ut iactitare plectra
Malim, tumore viso
Olim ut Minerva, longe
Ab oculo indecoram
Reiecit, atque rupit
Male fistulam iocantem.
Iunctim quid hae putandae?
Amore sed calenti
Ad nuptias amici
Vel rustica est canendum.
Politiae putabis
Si esse orba nostra dicta,
Amore fors, placebunt
Ita candido, ut polita
Solus det ille dicta.
Quid ergo? quid relatu
Et candidum et venustum
Amor pudice cantem?
Vin nuptiale par hoc
Amantium novorum
Quid rite nunc agendum
Doceam, rotante versu?
Ah nuptias misellas
Doctore ni sine isto
Sperata, iamque pacta,
Sponsusque, mox - maritus,
Memores sciant quid ista es
Nox ex utroque poscat!
Quid impedit tamen, me
Clamore roboranti
Inflare pectus altum?
Generosus, alta palmae
Quem Gloria excitavit.
Licet, Caballus, acri
Per se Cupidine instet
Calcem tenere princeps,
Gaudet tamen favore
Spectantium allevari,
Laudumque iam potiri
Videtur, alta Famae
Quos credidit Cupide.
Ergo, novelle miles,
Nova pugna iam parata est
Tibi, tuaeque pupae,
Animique corporisque
Opus hic tibi putato
Contentione summa.
Assueta gens, Amoreis,
Imbellium triumfis
Iam myrteas catenas
Parant, cave feroceis,
Nisi vinciere, vinces.
Sed tu, superbe, contra
Caput oggeras procellas,
In ipsa saeva belli
Certamina est ruendum.
Galea caput comanti
Incingere, osculorum
Quae fortiter protervo
Queat obstitisse iactu,
Fac, quantacunque summa
CirCum undique insonabit
Agas remissius nil,
Procinctu at endo eodem
Sta fortiter, maNeque
Atque ubere e faretra
Prome aliteis sagittas,
Queis [Reg: Quibus] illicet duabus
Unam, ut venit refutes.
Ah quis tot, impari ictu,
Proiecta citra et ultra
Numero Poeta possit
Includere, alba tela?
Ah tela non ferenda
In Aurium malarum
Profana templa! Vultus
Quot vulnerum piorum
Notae notare possint
Si singulis cicatrix
Ab ictibus sequatur
Fragrantium osculorum!
Haec velitis novelli
Exercitatio, nil
Periculosa visa est.
Palo velut, Capella
Sub instruente, tiro
Discit ferire; parma
Ictus cavere, saltu
Vitare se petentem,
Instare contra, obire
Quod militare cunque est.
Nec sic tamen, periclo
Carere visa, in alto
Nil obtinet timendum
Pugna osculationum.
Videbis, hinc repulsus
Qua commodum arte gressus
Erratileis tenere
Ne prorsus in ruinam
Gravidum sequare pondus.
Ut prima sentieris
Velle arctius minari,
Opposta dextra mento
Iubebit abstinere
Male tonsi aCumen oris
Quid heic opus? videbis
Ne primulis negatis.
Instare dum vacillas
Postrema iure perdas.
Tu fortiter fer are
Contra repulsionis
Simulantioris ictus,
Care nimis luenda
Neglecta prima noris
Ab exsul, ultimorum
Cupientiore voto.
Quare, institisse contra
Doctrina principalis,
Hanc semper obtineto.
Quid? hincne missionem
Sperare te? Hercules, seu
Noles volesve, castris
Quaerendus in profundis
Postquam semel fugasti,
Tibi hostis, et necandus.
Vallo quid hunc latentem
Scalis super docebo
Veniendum, et occupandum?
Quid abditum in latebras
Tibi occinam eruendum?
Hasta potenter acta
In intimos recessus?
Ah quam altus est hemonum
Vitae insitus, cui amori
Postponere omne promti
Ius, fas, nefasque, vitam
Mercantur ipsius, si
Fieri pote, haud verenteis,
Amissione vitae!
Clamore, ad ultima, alto,
Miserabili eiulatu,
Laesam fidem, Deosque
Necandus invocabit.
Noli, beate, noli
Clamore ab hoc moveri.
Mortis ferunt in uno
Initu latere, quicquid
Amaram eam figurat.
In caetero necem esse
Vita suaviorem,
Et luce dulciorem,
Canunt pii Poetae:
Nos credimus Poetis.
In hocce constitutus
Victoriae favore,
Cave manum remittas,
Sed vulnere huc et illuc
Agilem potenter hastam
In altiore versa.
Non est ut uno ab ictu
Miserandus occidat, qui
Tantae labore luctae
Superandus, hostis, ante est,
Quam mente concupiscat
Herbam dare impotente.
Heic nobilis duelli
Pugnator, ecce, finis.
Tu vero ab hoc negato
Quem in gratiam reduxti
Tuam, hosti, (ut optet ille
Vel horulis minutis
In omnibus moriri)
Dulcem, superbe, mortem.
Ne, dum frequenter isti
Placitum interire praestas,
Obitu impotente tute
Habeas necesse fungi.
Haec pauca si, favore
Ut sunt notata nostro
Servare rite, numquam
Sperner, fidem do; numquam
Te paenitebit huius
Pugnae, novelle miles.
Quid vero, inepte mome,
Supercili rigentis
Me verberas flagello,
Cato, severe Censor,
Quod pauca nuptiali
Notaverim lepore?
Nescisne tu, o Magister,
Aliter coli ista sacra
Genialia haud valere?
O simplicem inscium te!
O duplicem simulantem!
Munusculum hoc Cythere
Mihi ipsa praestinavit
Salax, superbum, amoenum,
A Gratiis petitum,
Quid est, Poeta noster?
Tenerae rogant puellae.
Sunt mala, sunt duo, uno
Deducta caule rami.
Lanugine eleganti
Nuper superne picta,
Cydonia arbitramur.
Sed illa nolo vobis
Ostendere, o Puellae,
Timor est semel petulco
Ne lumine illa visa
Vobis, deinde porro
Nequeam tenere salva.
Ego illa nolo vobis
Ostendere, o puellae.
Neaerilla nostra, vestras
Papillulas rotundas,
Sororiantioreis
Lascivi ocello Amoris
Lubet osculari: o illas
Mihi sine, ne recondas!
Ah me, recondit illa
Neaerilla nostra mala.
Sororiantioreis
Lascivi ocello Amoris,
Papillulas rotundas,
Ah me, Neaera, redde.
Haec corculum est meum, illa
Oculus meus, Neaera est.
Luscus perire et excors
Merui piaculo quo?
Papillulas rotundas,
Lactentia illa mala,
Fragrantia illa poma,
Eburnea ova fragis
Geminis decenter apta.
Ad osculum suave,
Oppressiunculamque
Tenerrimam, Neaera,
Ne clude, sed reclude.
Geminos meos ocellos
Et corculum unicum atrae
Obambulat papillis
Nox abditis Neaerae.
Neaerilla nostra, vestras
Papillulas rotundas
Centum osculationum
Et mille basiorum,
Centumque suaviorum
Et mille pressionum
Lubet alloqui salute,
Pande, o Neaera, pande.
Expostulare tecum
Venus venusta, veni.
Quid est, acerba, tandem
Post tot tibi caloreis
Refrigeri ? superbum
Venus venusta vatem
Sic rursus allocuta est
Trementibus labellis,
Fulgentibusque ocellis,
Simul est Venus locuta.
Frigere vis? Calemus.
Calere vis? Rigemus.
Sic fata nostra currunt.
Cum cantitas, Neaera,
Volo tunc ego esse quidda [Reg: quiddam]
Stultissimum, ut recedam
Sapientior Thalete,
Scin' istud, o Neaera?
Volo Midae auris esse
Longissima, ut canore
Fruar diu suavi.
Seirena qualis olim
Concordia explicavit,
Vocis lepore doctam
Rateis ligare Ponto,
Et enecare cantu.
Lege, o puella, carmen,
Roseumque limpidumque,
Nitidumque, liquidumque,
Hoc nobilis Poeta
Tibi, Tarrius, propinat,
Si quem hactenus peristi
Da vivere, ipsa vives.
Rosa, dum vides, reflexa est
Undamque trusit unda,
Oriens dies nitentem,
Videt occidens cadentem,
Rediens rosam iacentem
Dies videre nescit,
Una hora floris illi est.
Tibi quattuor per annos
Floret venusta forma.
Si quintus additur, iam
Canescis ad Dionam.
Brevis est, puella, vestras
Brevissima imo, vita est,
Inclusa quinque in annos.
Lude, o puella, lude.
Brevis est tibi voluptas,
Si tota vita vestra
Nil sit nisi voluptas,
Tamen est brevis voluptas
Amabilis puellae.
Generosus atque mollis
Te carpere unguis ardet,
Arde, o puella, carpi.
Mox, ipsa Cum vocabis
Praeterbitentem, et ultro
Rosam ingeres hiantem,
Abibit unguis, ipsa
Marcebis, ante pulcra [Reg: pulchra] ,
Nullo lepore digna.
Quo pulcrior [Reg: pulchrior] puella
Florescit, hoc minore
Defloruit labore.
Sentis tuos leporeis?
Subrepit hisce Pallor,
Puella, sentiendo.
Lude, o puella, lude,
Ludum dum amabit aetas.
Aetatem amare Ludus
Nequit nisi Iuventam.
Puella delicata,
Anserculi medulla
Atque imula oricilla,
Cuniculi capillo,
Lepusculi capillo,
Cupidinis capillo
Papillula suapte,
Leviorque, laeviorque,
Puella, me rogavit
Sibi illud, illud, illud,
Nequam illud illud, ah me,
Nequam sibi patrarem.
Venus venusta risit,
Sensi dolum esse divae,
Cupidus Cupido risit,
Sensi dolum esse divi.
Ah nolo, nolo, nolo
Puella delicata,
Nolo istud, istud, istud
Nequam tibi patrare.
Nos ludimus Poetae,
Non ista nos patramus.
Vos luditis Poetae,
Nos ludimus puellae,
Ioca convenit iocorum
Coniungier choreis.
Tamen mihi istud, istud
Nequam mihi patrabis,
Nolens volens patrabis
Coactilis puellis
Gens est, pii Poetae.
Dixit; coactus ipse:
Sed quid iocabor ultra?
Me somnium reliquit.
Sum nobilis Poeta,
Non ergo gloriabor?
Sum nubilis, puellae
Me quindecim fatigant.
Cupit esse nostra quaeque,
Non ergo gloriabor?
Lusci perite vates,
Genus latens sub umbra,
Solem impotens tueri,
Ego solus ille felix
Oculorum utroque cerno,
Quia amor, diemque ocelle
Aquila ut Iovis, refuto.
Non ergo gloriabor?
Honoris ergo nilum
Faciove desinove;
Non ergo gloriabor?
Bibosus esse nolo,
Gulosus esse nolo,
Volo temperans manere,
Non ergo gloriabor?
Risit Cupido; quid, nos
Oblitus es? profecto
Oblitus, o Cupido.
Nisi enim canam ipse, quis te
Domuisse me sciet? non,
Non ergo gloriabor?
Servis mihi Cupido
Quoties volo ipse: non, non,
Non ergo gloriabor?
Plaudam atque gloriabor.
Nuper viam vianti
Datus obvia est Cupido,
Puellus, atque pusus,
Non pro Deo aestimandus.
Venustus atque mollis,
Sed eiulans, gemensque,
Suspiriisque plenus,
Quia sarcinas gerebat
Gravissimas; humique
Saepe ingeniculabat.
Misertus ergo; dixi:
Puer o venuste, quis te
Tam saevus atque vecors
Puerum, atque tam facetum,
His sarcinis subegit,
Hoc fasce subligavit?
Nihil ille; sed quiritans
Usque eiulari, et usque
Ob pondus ire sessum,
Humi ingeniculare,
Morique se putare.
Fateor, putare coepi
Humanitatis istud
Me regulam iubere.
Coepi allevare pondus,
Humero meo subire,
Gravissimum profecto.
Ast ille nil moratus
Pedibus humum repellit,
Ut fulgur alta tranat
Spatia aetheris, mihique
Ridens iocansque dicit:
Cape sarcinas amoris,
Affixus esto amoi,
Ita nos Sophos severos
Ulciscimur, deinde
Pro Tarrio severo
Eris tener Rosillus.
Adhuc ego stupebam,
Adhuc avem sequebar
Celerem per astra visu.
Per sarcinas arundo
Mihi cor gravis penetrat,
Ut ipse fixus, illae
Inhaereantque fixae.
Inde ergo ego eiulari
Didici; ingeniculare,
Et semper ire flexa
Cervice, sarcinasque
Ferre graves amoris.
Nec sarcinas reclusi
Nisi Cum gravis puella est.
Tunc inde promo multae
Et delicata verba.
Quae ponderis Cupido
Dat esse cuncta tanti,
Flectant uti puellas
Saevasque candidasque.
Vulcanus et Pyracmon
Incudibus laborant,
Mavorte cum Gradivo
Mavolt Venus iocari.
Lepidi volant amores
Et litteras minutas
In Traciam usque portant:
Venus suo Gradivo
Salutem eam propinat,
Quam odit suo in Marito,
Scias valere Cyprin
Si tu vales, Gradive.
A fortibus profectus
Avis Poeta quidam
Facetus, in tuo illic
Stipendio esse fertur.
Mitti hunc iubemus ad nos.
Visura quantum amemur,
Venus suum Gradivum
Ut se valere mandat:
Et litteras suavi
Signavit osculo istas.
Epistolam ex Amorum
Exercitu pusillus
Hanc signifer Gradivo
In Thraciam usque portat.
Quaerebar ipse castra
Per tota, nec videbar,
Rescripsit ergo Mavors,
Se neminem Poetam
Totis habere castris.
Amoris hac recepta
Epistola puellus
Redire signifer, qua
Ventum, volebat: ergo
Tu discidi ferere
Tam grandis auctor? Ergo
Adii ipse, me Grandivo
Eum esse dico vatem,
Quem posceret Dionae.
Et es reapse, dixit,
Secreta nostra nullo
Cui interprete esse notae
Amor canit futura.
Epistolam mihi ergo
Dat alteram Gradivus,
Paphumque ferre mandat.
Veneri suae Gradivus
Salutis hoc propinat,
Quod ipse sentit in se
Cum diva ei benigna est.
Erravimus; Poeta
Sese ipsus indicavit,
Mitto hunc tibi volenti
Lubenter, atque tecum
Esse ipsus opte Salve.
Tantum fuit Gradivi
Epistolae ferocis,
A militante factae,
Blandam esse quam putabat.
Paphum tuli usque ego illam.
Illic reperta Cypris
Me iussit in cohorte
Praetoria excubare:
Sed frontem in ipsam acuta
Mihi littera haec notavit.
VENERIS PUELLIS ISTE,
AMABILIS POETA EST,
DONUM GRADIVI AMANTIS.
Sine missione lucta
Amoris est sequenda?
Nolo me amare semper,
Nolo me amare num quam.
Nisi pausa danda amori est,
Volo me amare numquam.
Quid amor, superbus ales,
Ad haec? amare mando:
Amare te, resuto.
Ah me, puelle saeve,
Non sic ego loquebar,
Volo missione nulla
Semper meam me amare.
Amabis ergo semper
Dixit mihi Cupido.
Amamus ergo semper,
Ut semper ipsi amemur.
Venus est amica Marti
Ut forte Cum Venuste
Perinde copuletur.
Mysterium hoc, Poetae
Vobis sacrum propine.
Amare non amarum est,
Crudae perite Larvae,
Sapientiam professo
Humanitatis ardor
Apex supremus iste est.
Amare non amarum est.
Non gema [Reg: gemma] fulgur ipsu [Reg: ipsum] est,
Sed aemulatur istud
Splendore, non calore.
Non ipse flamma, non est,
Sed eam, Cupido, fingit.
Splendore non calore.
Amplexibus Cytherae
Indormiisse iacto;
Quod pignus est, Poeta?
Zonam, Neaera, solvit.
In lusibus protervis,
In dulcibus susurris,
In osculis superbis,
In risibus petulcis,
In lacrymis [Reg: lacrimis] iocosis,
In litteris severis,
In visibus serenis,
In nictibus dolosis,
Suspiriisque fictis,
In ore fulminanti,
Oculoque fulguranti,
Labioque consonanti,
Pedibusque saltui aptis,
Manibusque vocem adeptis,
In saltu et in chorea,
Amplexibusque iuxtae
Verniliter iocosis,
In morsicatione,
Papilli pressione
Corcli - revulsione,
Animique - mistione,
Mentam bulatione,
Labelli tritione,
Anhelitatione,
Pars maxima est Ameris:
Reliquum rude esse disce
A maximis Poetis.
Meamne tu puellam
Es, Victor, osculatus?
Meamne tu? meamne?
Non credo Victor: at si
Verum est, tamen nega tu,
Tu strenue usque, et usque
Ad ravim id eierato.
Ita me Venus venusta,
Ita me lubens Lubido,
Ita me placens Placedo,
Ita me Iocus iocosus,
Ita me Charis, Cupido,
Leporque Cum Susurro,
Pomona, Lusus, Aura,
Florentia, et Iuventas,
Saltusque, Basiumque,
Salisubsulae Choreae,
Amplexus, Osculumque
Suavium suave,
Lubentia et Voluptas,
Petulantia, et Simultas,
Volentia et Sales, et
Dulcedo, Candor, Ardor,
Mulcedo, Musa, Seiren,
Nitor, Decor, Venustas,
Formositas, honosque,
Ament, superbe Tarri,
Ut ego tuam puellam
Nusquam scio osculatam.
Satis est, Vigil, Deorum
Satis et, Vigil, Dearum,
Sed adde plura. Sic me
Sic ipsa amet Neaera
Ut ego sum eam osculatus.
Hei me iocose Victor,
Non addi ego hoc avebam.
Tu despue, atque ab imo
Mihi despue ista fundo
Animique corporisque,
Animaeque corculique
Iam plura: sic puellam
Ut tu meam osculatus,
Tarri iocose, num quam es,
Sic osculatus ipse
Non sum tuam umquam amicam.
Ah ista cuncta, Victor,
Revoca intimum usque corclum.
Iam plane ego perivi,
Iam funditus sepultus
Conclamor atque ducor.
Sed te, iocose Victor,
Quis tam bene et perite
Docuit negare, tam apte
Hoc eierare factum?
Ab osculo Nearae
Hoc eruditus es, non
Non hanc ego remitto
Tibi noxiam; puellam,
Vigili, es meam osculatus!
Silentio stupebam
Quid istud esset atri
Mihi ominis futurum,
Neaera quod sinistro
Nictante nos ocello
Heri esset allocuta,
Heri esse osculata,
Venit ecce nunciatum [Reg: nuntiatum]
Mihi Vigil, meorum
Supremus ille amorum
Modimperator; et, te
Mea, nunciante [Reg: nuntiante] memet,
Salvere mandat, inquit,
Venusta Pasicompsa.
Amore de vetusto est
Nova sacta [Reg: sancta] mi cicatrix.
Me Victor osculari
Voluit suos Amoreis,
Lepidissimus prosecto
Hominum omnium piorum.
Dolet sed in medullas
Penitissimas mihi istuc,
Bona quod mihi maligna
Haec gratia est amanti
Redhostienda amico.
Nam bella Pasicompsa
Semel med osculata
Sequetur inde, victo
Victore: namque nostris
Hoc osculis venenum
Insevit ipsa Cypris;
Quamcunque ego osculabor
Haec me sequetur unum,
Amantibus relictis.
Sint i vel ad Phaonem
Pulcri [Reg: Pulchri] , Midamque dites,
Achilleumque fortes,
Ulysseum sagaces,
Et Nestorem diserti,
Et Theseum fideles.
Nero sororicida
Amet duas puellas.
Ego unam, ego unam, ego unam,
Lepidusque Candidusque,
Purusque, Nobilisque
Amator Elegansque.
Venusta Pasicompsa,
Tibi nuntium [Orig: nuncium] remittit
Amator heic vetustus,
Neaera sola, sola,
Neaera sola nostra est.
Venusta Pasicompsa,
Sic ergo te relinquam?
Sic ergo tot, tot illae
Tenerrimae peribunt
Mihi osculationes,
Tibi osculationes?
O bella Pasicompsa,
O Pasicompsa bella,
Amare te volo, at te
Nolo potiri amata.
Venusta, si me amare
Sic impetrabis a te,
Vetustus ille vester
Amator esse iactat
Ut ante, ita et deinceps.
Sin, Pasicompsa bella,
Hoc impetrare non est,
Quaeras novos amoreis,
Heic nuntium [Orig: nuncium] remittit
Amator ante-vester,
Tibi, tusique flammis.
O bella Pasicompsa,
Tibi res tuas habeto.
Ergo nisi Catullus
Scivisset osculari,
Nescirem ego osculari?
Pereat Poeta qui volt
Sua furta se doceri.
Nil debeo Catulle,
Nil debeo Tibullo,
Nil debeo Secundo,
Nil debeo Dousae,
Nil debeo Melisso,
Lepidissimis Poetis,
Quot sunt fuere, eruntque,
Genialis osculari
Nisi se docet Poeta,
Et actitando discit
Specularier leporeis,
Angerianus exit
Fuerit licet Secundus.
Licet Catullus, atque
Tibullus, et Secundus,
Natus paterque, Dousae,
Secundus, et Melissus;
Nescisset osculari
Imo vel ipse si nec
Anacreon Batyllam,
Ego tamen Neaeram
Scirem, ut modo, osculari:
Pereat Poeta qui volt
Sua furta se doceri.
Nos erudimus ipsos.
Amphrysio in roseto
Cum pasceret olores
Apollo amore victus,
Ibi Iuppiter rogabat.
Quis, o Cupido, Solem
Fungetur, atque munde
Dabit suos caloreis,
Dum pascit hic olores?
Respondit ille; qui tum
Fulmen gerebat acre
Cum tu bovem natares.
Seca, o seca Lycurge,
None est merum iste, non est
Latex merum iste, ni fors
Tu sanguinem putabis.
Seca, o seca, Lycurge,
Hic sanguis est Cytherae,
Seca, o seca, Lycurge,
Hic succus est amoris,
Seca, os seca, Lycurge,
Semen furoris hoc est,
Erroris hoc cerebrum est,
Seca, o seca, Lycurge,
Stuporis haec medulla est.
Coagulum leporum,
Retinaculum iocorum,
Servaculum nitorum,
Repagulum dolorum,
Obstaculum furorum,
Tinnabulum canorum,
Ientaculum decorum,
Felix Lyaee, salve.
Amiculum dionae.
Verriculum timoris,
Felix Lyaee, salve.
Mortalitatis exlex,
Aeternitatis auctor,
Cum tu subis, dolose,
Fit artifex iocandi
Sine te Lapis Poeta,
Veni, io Lyaee, mollis,
Nostramque duc carinam
Per aequor altum amoris,
Sine te Cythera friget,
Sine te Cupido languet,
Sine te stupet Voluptas,
Ipsa oscula, ipsa labra,
Tibi purpuram, tibique
Debent suavitateis,
Veni, io, Lyaee, mollis,
Cum tu subis paventeis,
Cura omnis exsulexit.
Tu pauperum triumfus,
Miserorum ovatio alta es,
Tu divitum potestas,
Te fessa mens diurno
Ad Hesperum labore
Ardet, levamen aegri
Sudoris, atque pugnae
Cum Morte pervicaci
Hominum quotidianae.
Medicus doloris, atque
Morborum amica pausa,
Veni, io Lyaee, mollis,
Subeunte te medullas
Empusa, Thessalique
Dedormiuntur ausus,
Tu Deliae vagantis
Pastore Latmio axem
Sistis, Lyaee, fixum.
Tibi Noctiluca saeva
Hecateque Cum Megaera
Sistit gravem furorem.
Panacaea tu Deorum es
Data munere, ut laborum
Oblita saepe, dia
Quiete mens recedat.
Animi o Apollo dii
Veni, io Lyaee, mollis,
Tibi cornua in Poetam
Hinc inde commoventi
Furit Aeschili cothurnus.
Sol vitae, io Lyaee,
Illum ina volenti
Radio meos leporeis.
Hoc marmor in politum
Me mortuo, suapte
Manu Cupido carmen
Scribet, notate vateis,
Epithaphium hoc Rosilli est.
Heic Tarrii sepulcrum est
Teneri osculationes
Bis quindecim, Poetae
Mihi consecrate functo,
Amabili Poetae,
Amabili in puella.
Heic basium Cytherae,
Heic vellicatio, atque
Tractati uncula, atque
Compressi uncula, atque
Vexati uncula errant.
Quod si meo Poetae
Vatum quis immolabit
(Amor loquetur ista)
Bis quindecim osculorum
Sine livido veneno,
Cum candido lepore,
Gratissimos honoreis.
Vexati uncularum,
Compressiuncularum,
Tractatiuncularum,
Patientiuncularum,
Poscentiuncularum,
Contentiuncularum, Im -
Petratiuncularum,
Patratiuncularum,
Et suaviationum,
Et osculationum,
Et basiationum,
Ridentiuncularum,
Placentiuncularum,
Potientiuncularum,
Retinentiuncularum,
Ocelliverberorum,
Labellitorquiorum,
Commorsicationum,
Pedpressiuncularum,
Amplexiuncularum,
Religatiuncularum,
Recubatiuncularum,
Requietiuncularum,
Repetentiuncularum,
Haerentiuncularum,
Animambulationum,
Et cordimistionum
Bis quindecim, volente
Cupidine, obtinebit
Gratissimos honoreis.
Quos ipse promet olli
Penue sua Cupide.
Volo volo moriri
Saltim ut meo sepulcro
Suum Cupide carmen
Meo innotet sepulero.
Venerilla, Cum Iocillis,
Charitilla, Cum Poeta
Neaerillae, in hoc sepulcro
Habitare confitentur.
Venerillulae aurearum
Iocilluli piarum,
Charitillula enthearum
Suaviationum,
Et osculationum,
Et basiationum,
Suavissimae Camoenae.
DAnae, imber hic ab auro est,
Danae, sinum reclude,
Hic imber auro ab illo est,
Quod in hortulis Cytherae
Duo poma semper auget.
Atalanta Cum nitere
Duo poma conspicata est
Neptunii proci, cum
Semel illa conspicata est,
Sinum illico reclusit,
Danae, sinum reclude,
Liquidum sacramus aurum;
Quod, ubi igne colliquescet
Ramusculus Cytherae,
Purissimum, perenni
Vena eliquabit aurum,
Unde illa vostra longum
Scaptensula intumebit.
Sic Iuppiter locutust.
Sinum reclusit illa,
At ille se in reclusum
Eousque se illi quavit,
Donec repleret auro.
Nicaea cum videret
Somnum abstulisse, nullu [Reg: nullum]
Vigilare quod referret,
Arcum manu et sagittam
In alta sublevatos
Monstrans fero Lyaeo,
Praedoni Amoris illi
Furibunda sic locuta est
Ignem vomente ocello.
Rapuisti, iners, iacenti
Doloque, Bacche, victae
Fontis mero ebriati.
Quod nemo vel Deorum
Mortalitimve possit
Rapere, aut dolo involare
Vigilanti et arcum habenti.
Sed viscera ipsa vestro
Temerata fonte pridem.
Revomere cum nequibunt
Male quod bibere, poclum,
Rumpent tamen quod intro
Sine se, male imbiberunt.
Dixit: sagittam ab arcu
In viscera ipsa perse,
Cupida expulisse nervo.
Restat Lyaeus: at me,
Quae, Zona sic soluta est,
Ligabit, Hercle, dixit,
Nunc castiore nexu;
Dicto simul pependit,
Casta et pudore rapto.
Quid me, Faber polite,
Tibi iusserit, Cupido
Dare nuptialis orsi,
Vacare si vacat iam
Tua tibi officina,
Paucis, mane, indicabo.
Ut hactenus, Dearum
Novensilum in viretis
Alacriter vagatus,
Tibi eruditione
Politiaque morum,
Magnum decus parasti,
Sic deincipem in Dionae
Curam teras rosetis,
Et ipse conterare
Attritione molli.
Cupidinis sagittis
Cor aureun: ustulatus,
Ut ne invidere possit
Sororibus Camoenis
Decus tuum Cythera.
Heic, o faber polite,
Cedrus superba floret,
Modo tu elegantiorem
Florentis in nitelam
Nervos velis fabrileis
Intendere, atque possis,
Ut artifex dolandi:
Terebra et ascia, inde
Caelo, et dolabra, et inde
Clavo trabali, in ima
Cedri imitusque agendo
Et rursus extrahendo,
Opus est, faber polite,
Sane sat esse credo
Tibi ingeni atque nervi.
Cedrum ut dolare possis
Vel hacce longiorem,
Longeque crassiorem.
Tu muneri videbis
Quid imminere tanto
Putes, tuo Lepore,
Acumine, et labore,
Ego hoc tibi, vetusto
Amore ductus, addam,
Quod me puer Dionae
Qui te modo subegit
Sub lege Anacreontis
Praecepit expedire:
Domum tibi exstruendam
Venus locat venusta;
I, conde, quantacunque
Sollertia arte in omni est.
Sine missione tantae
Fungi labore divae
Faber, otium putabis.
Heic intus est Columna
Tibi fortis applicanda,
Heic sunt diem, fenestrae,
Sparsurae in atrium omne.
Conclavis hic locus, heic
Cellae, cubiculique
Sedes patescit alta.
Heic est iuganda fornix,
Heic iam iugata fornix,
Sed intus est replenda;
Faber, hanc reple intus omnem.
Sic occupatum in aedeis
Fabriliter struendas
Vocabit architectum,
Brevi virum Diona.
Sic fiet ut domum te
Struente tam superbam,
Patrem vocent Columnae,
Suum sibi architectum.
Et atria in Nepotum
Perpes reductus ordo
Tibi debeat caCumen.
Sic esse qui videris
Modo unus et modo alter,
Triplexque quadruplexque
Te nominabis ipse.
Hanc Mysticam fabris dat
Suis, Diona, mercem.
Sed sum semel potitus
Titulum architecti habebis,
Columna facta semper
Causam dabit parandae
Et, Victor, instruendo,
Vinci voles deinde,
Vincas ut ipse porro
Aedem tuam architectus.
Tantum tibi Cupido
Dare nuptialis orsi
Praeceptor imperavit.
Tu quid sequare, quidve
Hinc negligas, videbis.
Ferrum tuum heic in igne est.
Cicada, cantilenas
Quis te elegantiores
Docuit, furente Sole?
Cane arva decoquente?
Fui puella quondam
O caendidi Poetae,
Nitens velut Diona,
Formosa, ceu Neaera,
Fui puella quondam,
O candidi Poetae,
Cui nulla par canora
Torquere voce verba,
Sic cantitare docta
Ut saepe nocte caeca
Perire voce sola
Coegerim iacenteis
Ante ostium iuuencos.
Ut mortivoca Seiren,
Seiren canori morta.
Sed oderam ipsa cunctos
Quantum libet me amanteis
Superbiaque magna
Nisi me ipsa, nil amabam.
Apollo forte fessus
A Daphnidis fuga, istic
In gramine excubabat,
Meditans novam coronam.
Veni gradu protervo
Mecumque sola, cantu
Superbiam fovebam.
Sed, viso Apolline, illum
Medio in sono premebam.
Furebat ille flammis,
Et vulneris recentis
Recluditur cicatrix.
Iussit relicta verba
Iterare, cum secutis,
Totamque cantilenam
Retexere ordientem.
Sentire vel iubentis
A Gratia, Deum esse
Debebam: ego abnegabam,
Temnens Apollinem ipsum.
Licet comanti eburnam
Humero lyram moveret,
Nostramque cantilenam
Hac temperare vellet.
De nocte nos solemus
Taleis videre, dixi,
Ante ostium iacenteis,
Non ad lubidinem horum
Diam locare vocem.
Furebat ille pridem
Solatio [Reg: Solacio] repulsus:
De nocte, dixit, ergo
Canis hactenus; deinde
Meridiem teneto,
Alia tamen figura.
Puella eram; cicadam
Nunc rustici vocant me,
Noctes canore quondam
Amantium innocentum
Amabili necabam.
Nunc Cum calore Phoebus
Rumpit graveis colonos,
Ego solor his laborem
Allusione cantus.
Anacreonta quondam
Memini mihi favere,
Sed nunc favet Rosillus,
Par est uterque versu.
Nuper duae puellae
Hoc obviae angiportu
Stetere; meque molli
Sic carmine allocutae,
Vibrans utraque flammam
Florentibusque ocellis,
Et hiantibus labellis.
Sumus duae puellae
Pulcerrime [Reg: Pulcherrimae] huius orae,
Ut ipse iudicabis,
Post paulo, si cavebis
Veneri movere bilem
Repulsione nostra.
Utraque te canentem
Audivimus, Rosille,
Ad istud angiportum,
Suavissimos leporeis,
Nunc neutra sese amari
Non credit, e duabus
Volt neutra sese amari
Peiusve, viliusve.
Et. istiusve causa
Certavimus placendi,
Ad usque pugnam et ungues.
Sedabis hos, ubi iam
Dices, utram priorem
Damnesve praeferasve.
Te iudicem veremur,
Submittimusque litem,
Et nos, nisi renutas.
Confixus ipse dictis
Speculabar acriori
Utramque lumine illam,
Neutra ante visa nobis,
Erat cupita neutra,
Sed utraque digna flamma,
Protervia decente
Iocosa et hanc illam.
O ambulae, canebam
Columbulae meae, vos
Ambas amo unicae instar,
Amo unice unice ambas,
Parili Cupidine ambas,
Utrique heri canebam.
Vix dixeram, superbis
Simul involant ocellis,
Et huc et huc et illuc
Rapiunt trahuntque victum,
Nec vincere expetentem.
Ambas tenebam, et ambas
Patiebar, hoc superbum est.
Patiebar ut potirer,
Potiebar; hoc superbum est.
Hac cantitare Poena
Da saepe mi Cupido.
Echo iocosa, quis me
Dignum putat potitu?
Tu. Quis me amare rite?
Perite. Quoi iocaris?
Charis. mihine amandum est?
Nandum est. Mare ergo amare?
Mare. Consili quid inde?
In te. Iubes refutem?
Putem. Amare sed facetum.
Acetum. Acescet ergo?
E)/rgw. Putas resignem?
Ignem. Unda mi videtur.
Detur. Lavabo in illam?
Ini illam. Ohe impudica!
Pudica falsa clamas.
Amas. eamne? eamne.
Redamare qui impetratur?
Amare qui impetratur.
Loquax ubi puella est?
Ella est. Videbon' unquam [Reg: umquam] ?
Numquam tamen videbo?
Ridebo. pergam amando?
Arando. Amare pulchrum [Orig: pulcrum] .
Sepulcrum. At est politum.
Litum. Furis, morare,
Mwrare stulta tu ipsa.
Tua ipsa. At est venusta:
Usta. Iacens supina,
Spina. At rosis repleta.
Odiis repleta. Vanum,
Anum! elegans, egens. Vah!
Ah! Plurimis cupita.
Potita. non volo istud,
Volo istud. At meretur,
Retur. superba non est.
Non est? rogas rogantem.
Nugantem. Abi, Neaera est.
Neaera est: potita nulli.
Ita nulli? Ego tenebo.
Ego flebo. At obtinebo.
Timebo. mene ludis?
Ou)dei/s. petulca multum.
Inultum. abibit a me?
Ah me! Ominare bellum.
Bellum. Gradivi imago?
Aio. Subibit? ibit.
Sine me rogare recte.
Tecte. Voletne mecum?
Eccum. Patrare quiddam?
Quidnam? Impudica non est.
Est. censen' hanc potesse?
Esse. hoc nimis iocatum est.
Catum est. volo pudicam.
Dicam. Quid ergo dices?
Dis es scio esse; at hinc quid?
Fit. Impudica, dices?
Dis es. bis ergo idem istud?
Dem istud. Mea ergo fiet?
Fiet. Pudica quamvis?
Quamvis. volo Neaeram.
Eam. Voletne prodi?
Odi. Quis ergo fassus?
Assus. Cupidine ipse?
Nae ipse: at hoc severum est,
Verum est. Amo Neaeram,
Arenam. At hanc amo nunc.
Quo nunc? rogas? agas. Quid?
Id. sum beatus ergo?
Ut ego. Vocor Poeta.
Theta. ad ducenta saepe.
Sape: carmina una in hora,
Psora: inficeta ludia es.
Dies. probabit illa?
Abit illa: quis moratur?
Orator. Ast amemus?
Amoenus. Ipse non sum?
Si non sim: Abibon'? ibo.
Feliciter Vale tu:
Et tu. Valebo. Abibo.
Satis es rogata. grata.
Papillulae Neaerae,
Vos ordiar canendo.
Ocelluli Neaerae
Vos desinam canendo.
Papillulae Cytheres
Ocelluli Dianae,
Capillali Lyaei,
Apollinis labella,
Et Palladis lacerti,
Pectusculumque Florae,
Iunoniumque collum,
Venterculus rotundus
Rotundi ventris Hebes.
Digiti, marita qualeis
Tithonia expetescat,
Thetyos pedes nitentis,
Agiles velut Choreae.
Concordiaeque corclum,
Proserpinaeque Tergum,
Peithus venusta Lingua,
Cleius canora Labra,
Decentiaeque Pompa,
Placentiaeque Laudeis,
Et quod super Deorum,
Et quod super Dearum,
Pulcerrimis [Reg: Pulcherrimis] tributum est
Pulcerrimum [Reg: Pulcherrimum] ante vulgum.
Servire vos iubemus
Papillulis Neaerae,
Ocellulis Neaerae,
Capillulis Neaerae,
Labellulis Neaerae,
Lacertulis Neaerae,
Pectusculo Neaerae,
Cerviculae Neaerae,
Venterculo Neaerae,
Digiticulis Neaerae,
Pedusculis Neaerae,
Et corculo Neaerae,
Et tergulo Neaerae,
Et linguulae Neaerae,
Et osculo Neaerae,
Et pompulae Neaerae,
Et laudibus Neaerae,
Et quod super Neaerae
Lepidumque candidumque
Supraque vulgus omne est.
Omneis opes Deorum,
Omneis opes Dearum,
Servire vos Neaerae
Opibus simul iubemus.
Risere Gratiae treis,
Et una, et unus horum,
Harumque sic locuti.
Vale Poeta docte.
Si docta vis, peristi.
Nemo eruditus horna
De messe volt Poetas
Doctosve lectitare,
Vel explicare sanctos.
Vulgum nihil moraris,
Doctis placere temnis
Si scriptitas severa.
Salve iocose vates,
Anacreon diserte,
Hodie iocamur omnes;
Sapientibus Poetae
Horni iocamur omneis.
Plato et Cato severi
Adeste, tu puellae
Femur ut sanis nitentis,
Tu noctibus serenis
Ut aleae vacabas.
Nos aurei Poetae
Canimus pias puellas,
Procul hinc puella si quae
Est dura vel severa,
Orata nulla nobis
Iocum negavit umquam.
Quot ergo sunt puellae
Tot erunt ioci canendi,
Finemque cantilena
Nullum umquam habebit isthaec.
Amemus et iocemur,
Iocemur atque amemur,
Utrumque mutitanteis.
Unum Neaera nobis
Rogata denegavit,
Duo sed Neaera nobis
Numquam rogata, numquam
Orata, praestinavit.
Casta est utroque utrimque
Quod denegavit, et quod
Ultro ipsa praestinavit.
Vtrumque utroque sed ne
Pereat perire vovit.
Mihi dicite hoc amanteis,
Et habebo vos disertos.
Si quindecim Poetas
Favere, Martialis,
Favente veritate
Sibi cecinit bibenti,
Eis quindecim Poetae
Nobis favere debent,
Qui Martialis acrem
Stomachum nihil moramur.
Sed sobrii et parati
Iocamur, atque cantu
Musaeo inebriamur.
Mea Vita, mi Rosille,
Prius atque amore vestro
Latum recedam ad unguem,
Optem mori, atque leto
Sacerrimo interire.
Mea Vita sic locuta est,
Roseisque me lacertis
Ad millia usque centum
Suaviationum
Ligavit implicatum
Tenuitque nexuin, et in se
Animam meam recepit,
Et mutua vice in me
Animam suam remisit.
Mea Vita, mi Neaera,
Prius atque Amore vestro
Vel tantulum recedam,
A me procul recedam,
Nec vivere a me et a te
Desertus, et repulsus,
Amans, morive possim.
Habebit omne finem,
Habuit quod ordium umquam,
Amore Cum fideli
Nihil Neci negoci est.
Sol interire, Luna
Succedere audet olli.
Veneris salubre sidus
Hos ducit evocatque,
Hos mergit eluitque,
Repurgat, enovatque,
Sequitur praeitque semper.
Hebetat Sororis ingens
Speculat Apollo frater,
Apollinis vicissim
Speculo nocet Diana.
Venus aurea inter omnem
Pugnam aurea est manetque
Naturae, et alti Olympi,
Telluris atque Ponti,
Et Aeris sereni.
Veneris salubre sidus
Veneris fovet Poetas.
Genium Venus libellis
A tempore, atque summo
Aeternitatis orbe,
Amabilem impetravit.
Anacreonta dicunt
Quem candidi Poetae.
Scazonta quid superbum
Laceramus ambituque
Magno tonamus atrae
Atrum melisma sectae?
Sine Porticu in supina
Lapides iacere magnos.
Nec Stoicum ulcus istis
Digitis preme, o Poeta,
Aurora glorietur
Quibus, et Charis, sonoras
Obambulet fides, nec
Venus aurea erubescat.
Quid alterius ingens
Bacchamur in furoreis?
Vacat hoc furore solum
Quod vivimus lubenter,
Lubentiae vacanteis.
Choreae, Ioci, Susurri,
Pede pressi uncularum,
Digiti loquentiarum,
Ocelli verberorum,
Labellitorquiorum,
Obhaesiunculaerum,
Et morsiuncularum,
Et suctiuncularum,
Sali cordi verberorum,
Animambulationum,
Papilli pressionum
Genus omne, Cum Leporum,
Iocorum, Amorum, Odorum,
Adspersiuncula acri
Sunt illa, queis [Reg: quibus] Poetae
Platonas, et Catonas,
Zenonas, et Theonas,
Timonas, et Solonas,
Phaedonas, et Critonas,
Glauconas, et Simonas,
Polemonas, et Bionas,
Lyconas, et Stratonas,
Pyrrhonas, et Dionas,
Stilponas, et Dioclas,
Et quicquid horridorum
Est nominum, et sacrorum,
Nullo labore vincunt.
Volo servus esse Amoris;
Anacreonta dium
Volo subsequi ad choream.
Veni, io, Lyaee, mollis.
Quate corculum, et penetra
Animam, animam elegantem,
Quate corculum venustum.
Saltamus, et iocamur,
Sic vita transit in se:
Invita vita tristis,
Vita est iocosa vera.
Non longitudine illam
Sapiens vir aestimabit,
Sed gratia atque amore.
Quae cum semel recessit,
Nihilest, fuitque semper.
Amor in meo volabat
Horto, et canebat, et me
Subinde suscitabat
Suave dormientem.
Volans iocosa, dixi,
Sine me in meo sopore:
Neaera dormit in me.
At ille me eiulantem
Ridere, quin et ala
Subinde verberare,
Petulantibusque dictis
Incessere, excitare.
Viden' ut mihi labellum
Discidit? hoc ferendum
De tantula volucri?
Avicipulam ergo feci,
Et corculum columbae
In arculam posivi.
Quod ille Cum involaret,
Ego arculam superne
Funisculo patentem
Clausi: intus at putabam
Tenere me volucrem,
Cupidinem; o Dii, Cum
Ocellus est Neaerae
Volucri ex amore factus!
Obibo, obibo, obibo.
Perire me voluptas
Summa occupat, perire:
Veni, veni, Neaera.
Vates tuus perire
Orditur, o Neaera;
Quaeris; quid hocce morbi est
Clamare, se perire,
Cum salvus ista clames
Tam fortiter? perire
Cogeris hercle tanto
Clamore, nitacebis
Obibo, obibo, obibo.
Veni, veni, Neaera.
Apis modo ista, qua Cum
Tam saepe lusitabam,
Eine in meam Neaeram
Volavit, et reliquit
Aculeum in sinu eius.
Obibo, obibo, obibo,
Nisi iam venis, Neaera.
Volo esse taurus atque
Terram exarare ceu bos.
Bos sum tuus, cupido,
Vitulus fui Dionae,
Vitulus fui Dionae,
Bos sum tuus, Cupido.
Vitulo mihi Dionae
Servire Pasicompsa
Volebat, impetrabat.
Cupidinis bovem esse
Cum sentiet Neaera
Servire mi volet. Qui
Vitulum tulit, bovem ille
Feret; hoc vetustum et aptu [Reg: aptum] est.
Vitulus fui Dionae,
Bos sum tuus, Cupido.
Vitulum tulit Diona,
Taurum feret Cupido.
Qui in hortulo meo isto
Modo, taurus errat, illum
Vitulum fuisse Cypris
Meminit, scio ipse iuxta.
Utrimque murus illum
Includit, imo in horte
Duo sunt aquae canaleis
Niveae, Dionaeum ut lac,
Sed ille Cum ferocit
Non murus, haud canaleis
Aquae tenere possunt.
Insurgit altior se
Murumque transit, undam
Omnem ebibit, nec olli
Requies datur, nisi undam
Omnem evomat, bibit quam,
Nisi lassitudine ipsa
Murum in suum residat.
Sed amabilis Neaerae
Nimium hortulus iuvenco
Vicinus est furenti,
Saepe eiulavi ad illam,
Taurum meum esse lassum,
Saepe illa limo ocello
Morientem eum excitavit.
Tibi nunc. Neaera taurum
Commendo, tu tibi illum
Sine esse gratum; ut ille
Sit gratus et Deinceps.
Quod sic puto futurum
Si lassum eum sopore
Sines frui petito.
Nimium cave furorem
Letalis ille longum est.
Speculum, Neaera vobis
Cum matre dedicabis
Vieto, Cupido, flore.
At, o Cupido, vobis
Cum matre si manendum
Tam sit diu invenustis,
Speculum usque donec istud
Vieto, Neaera, flore
Utrique dedicabit,
Utrique in aeviternum
Sua nescienda forma est.
Vietae Neaerae imago
Vestri est imago floris,
Cupido Cum Diona.
Nobis patere nostrum
Pectus nequit, Cupido.
Qua tu arte id introisti?
Saepe ipse Cum furorem
Speculor, meum, ipse nostrum
Spectare pectus intus
Magno emerim potesse.
Doce artem eam, o Cupido.
O Stulte, dixit ille
An umquam, an umquam, ocellos
Oblitus es Neaerae
Vidisse? trans ocellos
Amabilis Rosilli
Pectusculum ipse fixi.
Edisce eos, Poeta.
Quid tum, tumente bile
Vitrescat iste et ille,
Nos nil minus iocamur
Iocabimurque semper,
Ut hactenus iocatum est.
Bulla est homo: in Iuventae
Bis bulla Cum senescit
Ter bulla. Quis nitentem
Vetat interire, si cui
Semel interire fixum est?
Date flosculos coronae,
Unguenta Othonianis
Rigate lauta conchis.
Natabimus meris in
Rosis; Rosa est homo ipse,
Quicunque pulcer [Reg: pulcher] . Omnes
Reliquos putamus esse
Spinas, fugam Dionae
Atque exsules amorum.
Roseum melos Cythera est,
Roseum Iocus Poema est,
Rosea est amor voluptas.
Rosa Ludus est Deorum,
Rosa flos nitens Iuventae est,
Quicquid placet Voluptas,
Quicquid Cupido ridet,
Rosa est mera, in Rosarum
Cumulo Diona Martem
Experta, Cumque Adoni
Thalamo ex Rosis parato
Cubat Diona saepe.
Rosa ver decusque mundi est,
Oculus Rosa est Thaliae,
Rosa caelitum est Labellum,
Quotquot favent Amori.
Rosa osculum est Dianae,
Rosa basium est Minervae,
Rosa est papilla Suadae,
Temerata nulli Ephebo.
Pubes Rosa est Iuventae,
Temerata nulli Ephebo.
Rosa Gratiae est Libellus,
In quem notata mille
Exstant modi placendi.
Lubentiae et Leporum
Rosa littera et tabella est,
Quod lacte tincta tellus
Iunonis educavit,
Rosa est, Corolla Phoebi.
Lubentiae Lubido,
Cupidinis Cupido,
Charitum Charis, figurae
Rosa est amoenitatis.
Risum stupere dicas
Roseo sine involucro.
Charis inficeta pallet
Nisi liliis in albis
Calathi rosas, corollis
Bicoloribus ministrent.
Tumeant, tumere quorum
Fatum est tumore plenum.
Ridebimus, iocari
queis [Reg: quibus] [(transcriber); sic: qeis] fata praestinarunt.
Omneis sophos supinos
Vitae putamus huius
Inamabileis Spadones.
Abite io Spadones.
Hoc dicite, o diserti,
Habentne quod receptis
Orco imputare possint
Inamabiles Amantes?
Felicitate capti
Centesimum usque in annum
Fame et siti subacti
Cruciantur, ut diem unum
Vivant, vicissim amati?
Pastor, severe Pastor,
Procul tuos iuvencos
Ab hortulo Neaerae
Baculo move severo.
Heic flosculi nitenteis,
Hic uberat corollis
Charitum rosa enecanda.
Fortes abite tauri,
Si quem deinde in horto
Apprendero Neaerae,
Sit ille centum, ut Argus,
Oculis superbus, illi
Oculos mea ista centum
Harpe enecabit omnes.
Si denuo tibi istud
Si fecero, Hypsitilla,
Invitae et abnuenti,
Poenam mihi ipse figo
Sacerrimam atque magnam.
Nec hostibus meis quam
Optandam ego putarim.
Quaeris, quid hocce poenae est
Sacerrimae, atque magnae?
Sacerrima, Hypsitilla,
Poena est mihipte fixa,
Meo ore, nec refixa.
Si fecero Hypsitillae
Istud deinde nostrae
Invitae et abnuenti,
Ut illa iure possit
Queri meum furorem.
Superi hoc sacrate testes,
Sit poena sit mihi ista
Sit fixa, nec refixa,
Nudus, sine involucro,
Aciem ad meae Dianae
Statuat decem per horas,
Et ut severa poena
Se saevior quoque ipsa
Fiat, Dii Sacranteis
Hoc adsecrate Poenae,
Sit nuda tum Diana.
Decemne tu puellas
Es, Victor, osculatus?
Omnesne es osculatus
Victor, decem puellas?
Ah me, Hercules fuisti!
Ego unam ubi osculatus
Semel aut bis aut ter: ah me
Mihi Theseus videbar!
Nequam puella nequam
Dormire denegabit;
Post unam et unam et unam,
Treis osculationes
Dedormiantur, ut fas
Et iusta iura mandant.
At quae puella nequam
Dormire denegabit,
Huic dormienti, et inde
Nil suave sentienti,
Fiat, precamur, illud
Unde est puella nequam.
Nolo, puella, nolo,
Quid me, petulca, vexas?
Nolo, puella, nolo.
Debes, puelle, debes,
Dixit salax puella,
Tamen. At, quid ergo? Nolo
Debere: nil salaci
Tibi debeo. Ast oportet.
Quid ergo factitandum
Mihi dicitis fuisse,
O candidi Poetae?
Volui semel coactus,
Sed illa Cum superbe
Mihi plurima impetraret,
Ut liberarer, actum
Excogitare coepi.
Nequeo, salax puella.
Haedillum ego, Cythera,
Tibi offero pusillum,
Haedillus est pusillus,
Sed oppido petulcus.
Cornu ille nuper unco
Incursitavit isthanc
Salicem, et perinde laesit
Ut nunc tumore magno
Media illa pene rumpat.
Quare, Cythera, vobis
Haedillum ego offero istum.
Sum es, Cythera, Poenam,
Ne viribus Iuventae
Animisque postmodo auctus
Myrtos deinde laedat
Salices ut ante laesit,
Cornu graviterebrans.
Scutulabimus plagillum
Ut quaeque nos puella
Captabit, evolare
Ne possit, ipsa capta.
Venite nunc salaces,
Transcurrite huc et illuc,
Pedicas deinde nostras
Ridete, Cum tenebunt
Agillimas choreas.
Pro serico atque lineo
Filis, Anacreontas
Meros quadrante texam
Foramine, ut puella
Penetrare quaeque malet,
Laevi haereat catena.
Adeste, adeste pupae,
Negocii [Reg: Negotii] quid istis
Agat Poeta vester
Speculatum adeste, pusae,
Ego vos tenebo, ego vos
Ita nectam et impedibo,
Ut nexae et impeditae
Sic sentiatis, et de
Me sic loquamini omneis,
Fortis Poeta, certe est,
Forte est mei Poetae
Scutulatile plagillum.
Haerebitis, puellae,
Haerebitis salaceis,
Hoc ante praedicabo
Haerere uti deinde
Optetis absque fine.
Miraris unde nobis
Tot rideant puellae
Uni unice unam amanti?
Cum sit genus superbum
Et invidum, et malignum?
Unam unice uni amamus,
Reliquas lepore magno
Quia rumpimus, sequuntur.
Magno lepore rumpi,
Amabile est puellis,
Hoc disce, Victor, ex me.
Collum meae puellae
Amplexus, obsecrabam,
Mea Vita, si me amares,
Cur tantulum hoc negares,
Ut te semel tenerem
Qualem tenere vellem?
Ridentem ego obsecrabam
Ut ora nostra, fletu
Liquidissimo rigata,
Suspiria inter alta
Gemitusque, colliquerent.
Suspirium illa ab ima
Mihi reddidit petitum
Anima, et refusa collo
Placide implicans plicantem,
Bis terque suaviata
Sic rursus allocuta est.
Mea Vita, mi Rosille,
Sic nos putas amare
Sic nolumus quae amari?
Pudoris esto prima
Custodia, in puella
Generosa amabilique.
Ne perde, perdito quo
Amoris interire
Habeat necesse fructus.
Si quid pudore salvo
Tibi usui atque bello
Cupidini est futurum,
Nostrum, Neaera, nosti
Tua quam sit, ut nec ipsa
Sua tam sit, o Rosille,
Diem omnia haec ferentem,
Quae sunt acerba, plena
Maturitate quondam,
Spectare nos necesse est.
Acerba si revelles
Poma, arbori nocebis,
Nullum feresque fructum.
Sinimus cani ista per te
Quae numquam ita impetrabis,
Ut gloriari ab illis
Favente veritate
Possis, venuste Vates.
Dixit, meumque collum
Exosculata, plusquam
Trecenties, reduxit
Amabileis ocellos.
O veri amoris unum
In seculis repertum
Specimen decem, Puella!
Nunc nunc, Neaera, vobis
Debere cuncta novi.
Debere quod nihil nunc
Possim, nisi Pudicum,
Ambos decens amnteis.
Et ille parricida est,
Qui vir apit puellae
Tali, quod ipse nec vi
Precio [Reg: Pretio] que, restitutum
Videre nescit illi.
Feci mihi corollam
De floribus Dionae,
Quoties eam admovere
Volo naribus, resultat.
Ingrata quid corolla
Toties retro resultas?
Cur ergo sis corolla
Nisi odore mi fruenda es?
Concesserim te odore
Frui Rosae, Rosille,
Sed naribus tibi istis
Video eminere densem.
Vereor ne amore victus
Fragrantiae suavis
Hunc imprimas Rosae, quae
Deinde convalere
Semel inquinata, nescit.
Eia ergo ego Neaerae
Nec crusculum videbo?
Tunicam prehende, dixit,
Negat haec videre. Verum est.
Nec vi volo nec astu,
Tamen tuum, Neaera,
Ego crusculum videbo.
Ratione qua? requiris?
Non credo ego Neaeram
Famae instar esse pulcram [Reg: pulchram] .
Rubuit puellae dicto.
Tunica ipsa sussilire [Reg: subsilire]
Coepit: nec hactenus: sed
Quid scitius videndum
Mihi contigit, quod instat:
Sedo Dii Deaeque,
Sors laeta mussitanda est!
eques, quid erudita
Campum ungula fatigas?
eques perite, si quid
equitare doctus es cur
Pedes is amoris orbem?
Venustiora possem,
Negant mihi puellae,
Venusta Cum periclo
Haec ipsa Cantilena est.
Nam Cum oscula atque amores
Legit genus superbum,
Abinde discit in nos
Nostro frui lepore.
Lepidissimi stupemus
Ut tetrici Poetae,
Nobis nisi puellae
Dent ingeni nitoreis.
Rapere at parata nobis
Nimium est luela dura.
Amor hac heri volabat
Blaesumque cantitabat,
Apum legens laboreis.
Hoc Victor audiebat,
Cum melle Apum liquenti
Socians amoris ergo
Suavissimum liquorem
Epigrammata inde fecit,
Dulcedinem laboris
Hymettii potita,
Aculeata amoris
Tenerrima sagitta.
Hymnus puellus olim
Fuit, a Lyaeo amatus,
Sed ebrium Lyaeum
Nolebat ille ad indas
Pugnas sequi. Ergo in hymnum
Mollissimum Hymnus exit.
Heroas eleganti
Quondam ore, et amplo, hiabat,
Nunc delicatiori
Pede, servitus Lyaei est.
Sic delicatus ille,
Sat elegans, sat altus,
Sat, Hymnus, est superbus.
Heroici valete,
Valete, io, Triumfi,
Felix Lyaeus, atque
Fortis Lyaeus, atque
Pulcer [Reg: Pulcher] Lyaeus, atque
Munis Lyaeus, atque
Nitidus Lyaeus, atque
Clemens Lyaeus, atque
Sapiens Lyaeus, atque
Dives Lyaeus Hymno est,
Cuncta est Lyaeus Hymno.
Felix Cythera, felix,
pulcra [Reg: pulchra] est Cythera, pulcra [Reg: pulchra] ,
Nitida est Cythera, comta [Reg: compta] est,
Clemens Cythera, clemens,
Et quicquid est Lyaeus,
Hoc est simul Cythera;
Lyaeus et Cythera
Hymnusque cuncta pulcra [Reg: pulchra]
Sunt omnibus Diis, sunt
Simul omnibus Deabus.
Heroici valete,
Longum valete, plausus.
Lyaeus et Cythera
Et Hymnus, omne pulchrum [Orig: pulcrum] est.
Albissima in papyro
Scripsit mihi Diona:
Neaerea virgo vestra est,
Ego virgines volo omnes
Pati meas sagittas.
Rescripsi ego: o Diona,
Neaera virgo nostra est
Spernit tuas sagittas,
Cupidinemque ridet,
At osculum veretur.
Irata Cypris ergo
Hoc osculum dedit mi,
Neaera, tu caveto
Me commovere in iram:
Aut osculum hoc tibi illum
Fastum, Neaera, demet,
Nam cuimodo osculum istud
Ostendero puellae,
E virgine est Neaera,
Quod ipse nolo factum,
Facere ipse sed volo unus.
Puerum cano Cytherae,
Quid ad me habere multum?
Quid Laureae atque Phoebo
Pallescere invenustum?
Mea vita, vita priva est,
Quam vivo. Cum oppetendum
Erit aliquando mortem,
Nemo mihi suarum
Quid adsuet dierum.
Ius ergo sentientem
Me, me meis fruisci,
Tristeis abite Curae,
Morboniam, adque corvos.
Nolo esse Croesus, haeres
Licini recuso dici.
Suavi lepore vitam
Sic cuique condiendum est,
Ut vivere ipse vivum
Sentire possit ex se.
Cedrini valete succi,
Et Oxybalsama, et quod
Servat catas papyros.
Genius mihi meoque
Dat carmini coronam,
Spondetque mille saecla [Orig: secla] .
Rota rapta equo ut volucri
Transit Curulis annus.
Modo unus et secundus
Accesserint, iacebis
Cinisculus pusillus.
Nec, praeterire si quis
Forte institit, manebit
Superbiam atque Fastum,
Viventis ante Numen:
Casti venite Amoreis,
Rosa tempora illigato,
Lusus venite molles,
Pietas tenebit omneis
Gremio suo, atque castos
Faciet obire Soleis,
Obire quos necesse est
Semel, impios, piosve,
Exceptione nulla.
Virguncula illa pulcrae [Reg: pulchrae]
Lepore nota nostro,
Genus unde haberet? ex me
Quaerebat hospes, arcum
Faretramque et ignem ocellis
Miris modis, renitens.
Ego ordine ex vetusto,
Seriem praeire longam,
Generosiora vitae
Meae ordia explicare:
Ut illa nata magnis
Avis Misena in arce
Deduxerit superbum
Stemna usque de Tuisco.
Germania fatentur
Sibi quem Patrem esse primi.
At ille dicta nostra
Media insilit proterre,
Et alterum ex ocellis
In me iacit: quid inde
Factum, requit is hospes?
Virgunculam putaram
Genitam esse de Tuisco,
Nata illa de igne vesco est.
In praedio paterno
Dulcissimum otiari
Volo; perite Gallae
Veneres, et Italae, et vos
Batavicae, Anglicaeque,
Si quas habemus umquam
Ante ista conspicatas.
Scazontas hic severos
Meditabimur: Iocari
Qui dixerit Rosillum,
Hic sentiet Severum.
Amor ista machinantem
Myrto videbat alta,
Ridebat et canebat
Mihi ergo bella tanta
Mihi parantur, inquit.
Et, ut ales est perinde
Iniuriosa, ut omni
Occasione quaerat
Sapientibus nocere.
Forma tumultuanti
Dat classicum popello
Cupidinum, et Leporum.
Scazonte Cum severo
Perii Catoniane.
Vulcanus ad Cytheren
Sic est semel locutus.
Quid ergo bellum et altum
Illum tenebrionem
Praefers mihi, Diona,
Quod clanculum huc penetret?
Hoc praefero, inquit illa,
Quod clanculum penetrat,
Tu, si forem Gradivi
Coniux, magis placere.
Vulcanus haec putabat
Vera esse, clanculumque
Formam induit Gradivi.
Sed illa suspicata
Dolum; ut bona est, iacentem
Amplexa pro Gradivo est.
Ast ille claudicare
In lectulo quoque infit.
Non sic mihi Gradivus
equitabat; illa secum:
Cum, qui latebat isthic,
Verus venit Gradivus,
Speciem gerens mariti,
Vulcanium renidens.
Ibi illa clamat; hic est
Adulter, heic latere
Volt, erue hac latebra.
Coactus ille firma est
Adulteri dolosa
Fugere, et loCum marita
Adultero dare. O sic
Perire suspicaces,
Perire curiosos,
Incredulum dolosos,
Det Iuppiter maritos.
Erant duae puellae,
Utramque ego peribam,
Et utraque me peribat,
Utraque Cum perirem
Utraque ne periret,
Res mira, mira, Amanteis,
Feci ex duabus unam.
Crescunt mei libelli
Fax crescit ut furoris.
Nulla hora trudit horam.
Quin sit novi furoris
Nova causa facta nobis.
Legunt quidem libellos
Amasii nitenteis.
Sed succi plena verba
Nemo nisi auctor ipse.
Intelligit amando.
O flammei, Cupido,
Amoris Imperator,
Partem mei furoris
Hinc transfer ad Legenteis.
Ignoscere ut iocosis
Possint velintque cuncti
Amando cantilenis.
Si cor meum e latebra
Quis pectoris revulsum
Videre vellet, illo
Torrem videret, ignis
Flagrantia ustulatum.
Si corculum e latebra
Revelleret meum ima,
Hostis cruenta dextra,
Ceram putaret illud
Mero igne diffluentem.
Sic utitur, liquatur
Amoris - ignis aestu.
Quid mirum acerba dictae
Si sunt lepore nuda,
Cum titionis instar
Mihi corculum superbus
Adurat intus ignis,
Populetur ut nitorem?
Animae ipsa vis, Deo ortae,
Liquescit ignea vi
Amoris inquilini.
Et corporis secundas
Facit igneo camino.
Merito dedere amori
Sceptrum potens Olympi,
Atque orbis omnis olim
Sapientiae Poetae.
Dea Rerum, amica divum,
Anima hominis sagacis,
Famulatur, et ministram
Agnoscit almi amoris,
In hoc Olympo ab alto
Demissa terram in imam.
Mea Vita. si alterius
Flagrare possem amore,
Fidemve, quam semel tu
Mihi dedisti, et ipse
Tibi quam dedi, vel ipsa
Suspicione furto
Adulterare nigro.
Poenam hanc mererer omnem,
Quam nunc mihi propinas
Exhauriendam, amaram,
Ab innocente amante.
Nec hoc dolore rumpi
Dolet mihi: sed irae
Vobis dedisse causam
Sit error ille quamvis,
Nostrum ardidum furorem,
Dolet hoc, Neaera, magnum.
Laesisse te putamus
Quam vis nihil sciamus,
Laesam quia esse tu te
Fateris ultione.
Utinam dii has, fluenteis
Lacrymas [Reg: Lacrimas] , dolente ocello.
Quae ex intime cerebro
Liquantur innocentis,
Voce frui dedissent,
Lacrymae [Reg: Lacrimae] meae sine omni
Tibi dicerent querela,
Sine dubitatione
Tibi dicerent, Neaera,
Nullam omnium puellam
Vel cogitationem
Nisi te, subisse nostram.
Utinam intimi e latebris
Oriundus iste cordis
Gemitus, loqui valeret
Solam tuam figuram
Ibi conspici, atque regnum
Sanctum obtinere dicat.
Sed uti mihi ista fata
Contraria esse cerno,
Pereundum, et eluenda
Suspicio ista morte est.
Quot quot fideli amore
Usi antea sinistra
Ave estis, o Amanteis,
Animam meam ad choreas
Sinite introire vestras,
Beatitatis aedeis,
Et Insulas Poetis
Ab amore praeparatas,
Dum vixi, amore semper
In candido perivi,
Nunc mortuus, quietem
In fine amoris atre
Opto invenire gratam,
Anni mihi fuere
Nondum decem bis, illos
In amore canido omneis
Consumsi [Reg: Consumpsi] , et hinc abivi,
Fortuna sit fera, atrox,
Saeva, impia, horrida, excors,
Poenasque porro cunctas
Consum at in Rosillo:
Fidelitate salva
Tamen oppete Rosillus,
Quodcunque crimen illi
Suspicione victa
Adscripserit puella
Fati esse, non puellae
Hoc ille credit omne.
Rosillus at mali ex se
Penitus nihil fatetur:
Nisi si iubet puella,
Adgnoscere, ille sentit
Nihil quidem esse, sed se;
Fecisse cuncta dicit,
Quia sic iubet puella.
Quae bestia illa parva
Quam subvolare, multo
Stridore disputare
Lasciva dicta cernis,
Quae sit requiris hospes?
Lucam bovem putabis
Prae bestia hac minutam,
Si noveris, putabis.
O nesciens beate!
Amor est, Amor: Cupido
Alio furore dictus,
O hospes hunc latendo
Tuus hactenus fuisti.
Posita puer pharetra
Sulcos, Amor, serebat,
Taurosque sub iugo, agrum
Subigebat expolire.
Sed mox labore fessus
Iovem allocutus ipsum est.
Hoc rustico obstupentem,
Arvum mihi calor
Et imbre, ave, hoc fovete,
Aut e freto iuvenCum
Sub ista aratra cogam,
Quem nuper ex Olympo
In marmor altum adegi.
Diis templa dedicata
A tempore eruuntur,
Arcus graves triumphis
Aetas gravis triumphat,
Montes eduntur illa,
Fluvii bibuntur illa,
Saxa excavantur illa,
Arma atteruntur illa,
Aes, marmor, atque ferrum,
Adamasque temporis vi
Subterruente nutant.
Quin gloria ipsa, Fama,
Livorque Cum Favore
Labefacta vi Curuli
Aetatis, obsolescunt.
Solusne ab illo amantum
Augetur ignis, a quo
Reliqua omnia exeduntur?
Augetur ille certe,
Quo promtius [Reg: promptius] resistis,
Hoc maior ille crescit.
Ephebus ille pulcer [Reg: pulcher]
Crispante verticem auctus
Pluma, malus profecto est,
Cavete eum, puellae.
Cur sic vagum tuetur?
Cur aucupari ocellis
Praeterbitentium agmen
Hinc inde muginatur?
Cur eligit quid istinc?
Cur despuit quid istinc?
Cur pallet et rubescit?
Cur plaudit, et stupescit?
Cur disputat, labello
Trutinante, multa secum?
Cur hirquulum [Reg: hirculum] tuetur?
Cur valgiter labella
Diducit, hinc et inde?
Cur pulsat, atque pectus,
Ad se evocat? Capillo
Cur crispulum nitescit?
Cur delicatum ocellum
Vibrat, recolligitque?
Cur tam venuste et apte
Graditur, pedo erudito?
Cur veste transnitente
Pellucidus videtur?
Malus est puer profecto,
Decepit ille multas!
Hoc risus ipse prodit.
Viden' ut manu loquaci
Sua dicta, dicta caeca
Depingat, atque menten;
Edisserat tegendo!
Cavete eum, puellae,
Cane peius, angue peius,
Vestrum aucupatur ille
Rete aureo pudorem.
Equitum ducem Rosillum
Miramini puellae,
Non quod, caput comanti
Pluma superbus, inter
Socios suos triumfet
Formae decore pictae.
Non quod leporo vultus
Rex omnium videri
Mereatur, impetretque,
Nec quod mero auro amictun;
Distinctus elegantem,
A Sole fulguranti
Sit proximus nitore:
Sed quod pudicus ille
Nullam lepore ducat.
Sed omnibus puellis
Placere sic laboret,
Ut unicae puellae
Placere possit unus.
Hic est labor Rosilli,
Hoc est opus Rosilli.
Inhiat homo futuris
Praesentium obstupesci:
Honor antea petitus.
In amore sequiorem
Meretur ille honorem,
Potiunda qui stupescit
Et negligit potita.
Iuvenum sed ille prorsus
Communis omnium error,
Ut prodigunt semel quae
Possessa sunt, supine,
Inhientque possidendis.
Sed hoc timere noli
Vita in tuo Rosillio,
Iuvenis putetur ille
In Amore forsan ipso,
In Amoris obsequela,
Retinentiaque, divos
Virtute provocabit.
Suspendier meretur,
Qui flammeos ab usu
Suspendit uno Amoreis,
Radicem agit sub imam
Animam pudici Amantis,
Generosa sic Cupido,
Evelli ut inde salva
Nequeat deinde vita.
Quamvis lepore nullo
Mihi nota, Myrtilisia,
Sis, nec futura quam nunc
Sis notior deinde,
Tamen tuo lepori
Impendam ego hunc leporem.
Ut esse te olim amatam
Mihi, posteri putare
Possint: nisi hoc mereris
Tu, pro tuo lepore,
Meretur ipse certe
Adfectus hoc Amoris.
Proinde te putabis
A me quoque, o Venusta,
Amarier vicissim,
Atque Anterotis istum
Statuam feras leporem.
Mirum suum furorem
Mihi credidit Vibiscus:
Omnes amat puellas
Et ad oculum unice omnes.
Sed nulla sese amari
Sentit puella ab illo.
Mirissimi prosecto
Amoris haec figura est.
Centesimum usque in annum
Si viverem, ista flamma
quotidie [Reg: Cotidie] tamen se
Augeret, o Neaera,
Giganticida Pallas
Tota eruditione,
Pythonicida Phoebus
Toto ingeni vigore,
Argique cida frater,
Tota sagacitate,
Gelonicida Mavors
Toto suo tumultu,
Et Indicida Bacchus
Tota ebriositate,
Et silvicida Phoebe
Tota sua canum vi,
Et cuncticida Cypris
Huiusque Cum faretra
Ut matricida, natus,
Toto suo furore
Leporis et iocorum
Fatentur esse servi.
Oculus tuus, Neaera,
Est corculum meum alter,
Oculus tuus, Neaera,
Anima alter est mea: illis
Spiroque, sentioque,
Vivoque, floreoque,
Videoque, cantitoque;
Quod vivere et videre
Unum puto Poetae.
Mirum quis ergo ducet
Pendere me ex ocellis?
Quis me alterum ex ocellis
Meum vocare Solem?
Et alterum ex ocellis
Meam vocare Lunam?
Sine Flammeis ocellis
Tuis, Neaera, Solem
Fateor mihi tenebram,
Nebulamque Noctilucam.
Caecum putamus omnes
Miserrimum esse iure;
Tamen absque amore vivens
Multo miser profecto
Magis est, magisque caecus.
Oculi vagante flamma
Solam cutem tuentur,
Et inde iudicant, quam
Homo sit venustus iste,
Sit invenustus ille.
Sed corculum ipsum, et ipsam
Animam videt Cupido,
Animaque corculoque
Vicem videns ocelli.
Cum quae puella pulcra [Reg: pulchra] est
Non dicit ille pulcram [Reg: pulchram] ,
Consentiat nisi ori
Corclum intimum atque mentis
Penitissimae medulla.
Hinc illa causa nata est
Quod osculari amantes
Sese invicem, reantur
Valde esse delicatum.
Nam Cum minus videri
Animae queunt medullae,
Obambulare cogunt
Eam in oscula, atque porro
Hinc iudicatn sagaci
Perpensione mentem.
Ergo osculum statera est,
Qua mens et haec et illa
Penduntur, atque digna
Gravitatis experiri
Pondus volunt bilance.
Una omnium puella
Deceperit Rosillum,
Decepta Cum sit ipsa!
Credebat una verbis,
Cubiculumque nostrum,
Stertente me, subibat.
Puella delicata,
Dormire vult Rosillus,
Viden' ille iam sopore
Victus iacet profundo?
Verum esse Cum putaret,
Petulante nostra dextra
Concussit illa fulcra.
Sollers ego tacebam,
Relinquit illa lectum
Tetigitque me, levique
Exosculata tactu est,
Roseum meum labellum
Labellulum tacebat,
Vigilabat acer arcus,
Sagitta gestiebat
Mihi exsilire nervo.
Et huc sit usque ventum
Mihi Cum, puella dixit,
Quin osculabor ipsum
Pavore iam remoto?
Exosculata rursum est
Roseum meum labellum,
Superque me reclinis
Ore ebibit meo quem
Ore halitum ciebam.
Me somnus excitatum
Subito volans reliquit.
Saltu relinquo lectum:
Nec illico puellam
Ut rusticus, prehendo:
Cubiculi sed ante
Oppessulo forem arcte.
Ah ah, vocabat illa,
Non hoc tuae canebas
Fidelitas Neaerae.
Vigilans fidelis, at non
Sum dormiens, puellae,
Exceptio ista nostra est.
Cum plurima eiulasset,
Sed pluria impetrasset,
Et omnia erogasset,
Pepigit puella mecum
Tacere velle sese,
Iterare si liceret,
Fidelitate tanta
Quod iam semel patrasset.
Dormire quaque nocte
Me posse sic, fatebar,
Et dormii profecto,
Saepissime hunc soporem
Fidelitate salva.
Solos putare Gallos
Veneris fovere pullos,
Germaniae Iuventus.
Germaniae Iuventus
Prae Gallico Lepore,
Urbanitate Galla,
Rus est merum profecto.
Quid enim rogari, et esse
Pueras iuvat superbas,
Melius rogare longe
Pueras, viros negare.
A sequiore sexu
Quod sequius, patrandum est,
Viros decet rogari,
Virgunculas rogare.
Sed Gallus hac potitus
Urbanitate, pura
Ex elegantia, ambit
Pueras tamen rogando.
Quam rusticam putabis
Quae possit huic negare?
Qui Cum impetrare possit
Iure, impetrat rogando?
Ad rivuli strepentis
Obdormii susurros;
Venit superba comtu [Reg: comptu]
Mulier venusta cultu,
Gemmis et auro onusta,
Saccos trahens rigentes
Auro, graveis Philippis.
Bis ter gradu faceto
Obambulans in orbem
Demum mihi locuta est.
Ego sum Dea illa, divum
Pecunia, Imperatrix,
Viden' meos honoreis?
Orbi impero universo.
Palam Diis sacella
Mortalitas struit, quos
Adorat atque adornat.
Sed clam mihi facessunt
Omneis Sacra, atque vita
Quod nobilissimum, uni
Mihi dedicatn Patronae.
Deos colunt sacellis
Si quos colunt labellis,
Me pectore atque mente
Nunc, quae Dea illa summa
Adoror atque quaeror
Summo Labore cunctis,
Ultro tibi tenendam
Me dedico offeroque.
Quantum libet cape isthinc
Et esto dis, beatus,
Felix, pecuniosus,
Et quic quid allubescit.
Mirabar et stupebam,
Et iam manu capace
Dea sinum replebam,
Oculus meos tenebrae
Involuere ordiuntur.
Lugebam, et ut ocellos
Mihi redderet, rogabam,
Cum lux repente mirae
Coelo refulsit alto,
Atque ad meos pedes se
In lectulo remisit
Mulier, imagine omni
Formosiore vultu,
Radiis amicta Solis,
Cubito levi reclinis
Multos legens libellos.
Quam cirCum, amore vivo,
Umbrae vagae volabant,
Atque osculis cubantem
Hinc inde ventilabant.
Dea vera, vera, dixi,
Dea, namque homo esse no quis
Quod ipsa volt figura,
Quae sis doce; Poeta
Sum castus, atque amator,
Charissimus [Reg: Carissimus] Deabus.
Ideo, canebat illa,
Venio ut docerom amantem.
Purum, piumque vatem
Amare me, ut Neaeram:
At istud impetrare
Dea sis licet, vel ipsa
Maior Deum parente,
Nequibis, ipse dixi.
Quin spondeo mihi istuc,
Ne amabis ut Neaeram,
Dea dixit, atque risit.
Quies vocor beata,
Studiis Patrona priscis,
Sine sanguine atque noxa,
Aeruginis profanae
Pecuniaeque pestis.
Mecum in sinu latebis
Cupidissimae Neaerae,
Amabit illa ceu te,
Amabis ipse ut illam,
Amabilem quietem.
Sed monstrum edax leporis,
Et perduelle paci,
Fuga hinc, quod adstat istinc.
Oculos rudes reflexi,
Pecuniae libido
Ut umbra, dissipata
Effugerat per auras.
At ego, Dea aeviterna,
Dea maxima, atque sola,
Mortalitatis exsors,
Te Cum mea Neaera
Amabo compari aestu.
Nec hora porro vitam
Tibi una demet istam.
Quin sacra sit quietis
Sacrae serenitati.
Me somnus ut reliquit,
Amor sacrae quietis,
Aeternus occupavit.
Anacreon beate,
Princeps Poeta Graium,
Optabile est perisse
Tibi, principi leporum,
Nam si tuo lepore
Modo provocare velles,
Quos Gallici Poetae
Canunt, favente Cypri,
Amore, Gratiisque
Fauentibus, Lepores,
Tui ioci rigerent,
Sorderet, atque ruri
Aequanda rustico, omnis
Venus tua stuperet.
Quid Thusca dicta dicam
Germaniaeque rythmos?
Sunt elegantis ambo
Favore macta Cleius,
Prae Gallico lepore
Sunt rustici sonoris.
O Gens venusti linguis,
A Gratiis polita,
Charitum in sinu educata,
Venerisque lacte fota.
Nil cantitare praeter
Omnis tua esse vita
Debebat, eleganti
Orbis lepore victrix.
O lingua, quae venustas!
O labra, quae voluptas!
Pronunciationis [Reg: Pronuntiationis]
Inamulanda prorsus
Rotunditas suavis,
Et suavitas rotunda.
Cum quis lepore Gallo
Exorat, aut puellam
Ambitve, detinetve,
Ipsae viri querellae,
Et lacrymae [Reg: lacrimae] suaves.
Dulcissimique planctus,
Pleno ore nectar halant.
Quid arbitrer cachinnos
Et vincta lege verba?
Graii tacete vates,
Iactantiae magistri,
Nativitate Cypris
Cyprum suapte damnat.
In Gallico roseto
Fragrante cantilenae
Venus est odore nata.
Peperit deinde matres
Suas Venus vicissim.
O cantilena mollis!
Saltantium o chorea
Verborum, amore plena!
O Gratiae loquendi!
Placentiae canendi!
Mihi me Poeta dulci
Rapit ebrium liquore,
Qui manat e labello
Apollinis sonori.
Quid Cum puella cantu
Indulget? ipsa sese
Est elegantia illic
Longe elegantior, nec
In amante sensus ullus
Superest, nisi canenti
Auditus ob secundans.
Quid Cum fidem puella
Digitis ferit eburnis?
Eburneamque cantu
Testudinem figurat?
Colliquor, et Deorum
Anima subit choreas.
Mortalitas profecto
Nil tale sensit umquam.
Post cantum ad oscula itur
Non illa plena fuco,
Ut Ausonis veneno
Scatet puella saepe:
Sed candida et modesta,
Aculeumque semper
Linquentia in labellis.
O rustici Lyaei
Germanici coloni,
In Gallias abite:
Ibi discere est Dionam.
Post oscula atque lusus
Lectus reclinis illic
Ad caetera evocabit.
Sed hactenus leporem
Amant pii Poetae
Gallum: deinde malint
Germanicum puellae,
Ut dictitare Gallas
Inaudii frequenter.
Mago labore mortem
Accersam ego cruentam?
Non, non, satis superba est,
Venit ipsa, nec vocata.
Vocata saepe Vita
Rarenter audit. Ergo
Vitam vocabo saepe
Semel ut venire malit.
Dum vita mi vocatur.
Mors suffugit vocantem.
Dum vita non vocatur,
Mors repit ad morantem.
Vale cruenta Mors, non
Mihi es negocium [Reg: negotium] aeptum,
Iuvenilibus iocorum
Indulgeo susurris.
Sic est opus, suaeve
Sic est perire nobis.
Qui sic perire non vult,
Perit perire nolens.
Pecunia atque pallor
Longe exsulate de me,
Procul exsulate curae,
Insomnium ministrae
Mentie vorationum,
Cordi ustulbationum,
Animique pastionum,
Cruori suctionum,
Colori vastionum,
Odii creationum,
Laeti recisionum,
Boni fugationum,
Mali reductionum.
Insomnium ministrae
Procul exsulate curae,
A corculo Poetae
Venusti linguis atque
Amori labri, ocellis
Procul a meis abito
Detorta opum Cupido.
Gremio tenere molli
Amabilem puellaem
Est cura sola nostra,
Retinere eam potitam,
Potirier negantem,
Est una cura nostra.
Taciti et Dionis este
Augusta dictitare,
Pro posterisque gesta
Stylo gravi enotare.
Tacitus tuus, Diona,
Dio tuus, Cupido,
Sum nobilis Rosillus.
Cascaubonus Dionas,
Et Lipsius notando
Tacitos bene explicabit.
Casaubonus Dionae
Et Lipsius sum amori
Rosillus explicando,
Longos dies Neaerae
Augusta facta amoris
Et matris explicabo.
Nec explicabo solum,
Post explicationem
Ipse actitabo docta.
Hoc historem esse doctum
Taciti vicem et Dionis,
Criticum vicem esse doctum
Casauboni atque Lipsi, est.
Pater quietis almae,
Haec liba consecro, atque hanc
Papaveris placentam,
Tibi maximo Deorum,
Edentula ista fundo
Tibi, Somne, vina pleno
Carchesio, o quietis
Pater alme, die Somne.
Tu, viribus soporis.
Fortissimis ligato
Charmen [Reg: Carmen] , nimis loquacem,
Dum stamina in puellae
Custodia fatigat,
Obdormiat profunde,
Nec tertium vocata
Vigiletve sentiatve:
Ego auream Neaeram
Super ipsa vota nanctus
Amabilem, assidente
Nec sentiente Charma
Tuo fruar lepore.
Dormi, molesta Charme,
Anus sile inficeta,
Perennibus loquelis
Et fabulis ineptis
Tandem est futura pausa.
Cum te, Neaera, solam
Habeo, omnia in Neaera
Videor te habere sola.
Sine te omnia, omnia una
Sine te tenens, Neaera,
Habeo nihil; Neaera,
In omnibus mihi omne es.
Piscator, o Diona,
Tuus, tuique iuxta
Sum flammei puelli.
Ad me puella crebro
Venit venusti vulta,
Piscer sibi leporem.
Piscatus, o puella,
Sum masculum leporem,
Ille aptus est puellis.
Piscis comesus iste
Trahit osculum, atque complet
Suavitate mira.
Rubrum caput lepore
Est ebrio Cytheres,
Hoc ille nectar balat.
Piscis tuus, Diona,
Sit quamlibet minutus,
Fortissimus comesus.
Operatur ille demum
Concoctus, atque molli
Digestus in puella.
Mira est figura pisci,
Pedibus sedet duobus
Collum gruis figurans.
Enectus ille mollis
Durissimusque vivus
Gratissimus putatur.
Enectus ille longum
Hodie, resurgit, et cras
Volt denuo vorari.
Perennis esca piscis
Veneris cluit, Puella,
Sed gutturi venusto.
Senibus nevolt vorari
Et rusticis Puellis,
Maris exsecratur ora.
Sine pisce nemo vivit
Hoc aptus ad Dionam, est
Thesaurus iste piscis.
Hoc pisce vita nostra
Perennitate constat,
Aeterna gens nepotum est.
Veni Puella pulcra [Reg: pulchra] ,
Piscem cape elegantem,
Tibi ipse capturit se.
Aurum et nitens lapillus,
Prae piscis huius alga est
Suavissimo lepore.
Gustans semel Puella
Piscis mei liquorem,
Contemnit aurum ob illum.
Cum mortuus recessit
Anima sine, in sepulcrum,
Illum excitant puellae.
Nulla est Puella docta,
Nulla est Puella comta [Reg: compta] ,
Sine hoc sibi magistro,
Si qua est Puella nacta
Sine pisce quem maritum,
Sese negat maritam.
Hoc vita foeminini [Reg: feminini]
Sexus sepulta pisce est,
Aegrotat hoc, valetque.
Si qua stupet, stuporem
Garum omne piscis huius
Medicatur omne ad unguem,
Valete caeterorum
Natantium catervae,
Sapit unus iste piscis.
Cum mortem obibo, vobis
Hos, Vita, Codicillos
Iure optimos, relinquam.
Ex asse nostra Vita
Nobis superstes, haeres
Erit, nisi sepulcri;
Hoc de dico poetis.
Quisquamne Codicillos
Taleis sacravit umquam
Aut audiit sacratos.
Haeres ut ipsa Vita
Sit mortui puelli?
Roseam tibi corollam
Istic, Neaera, mitto,
Rosea fruens corolla,
Memento te Rosam esse.
Rosae est brevis voluptas
Hodie orta, cras superbo
Exaruit lepore,
Meminit sui nec ipsa.
Odor est brevis voluptas:
Nisi momine ille quovis
Variatur, obstupescit
Sui impotens leporis.
Rosa est puella, cuncti
Hodie petunt vigentem,
Cras, ungue Cum potita est,
Nemo aestimat puellam.
Odor est amor virilis,
Variatur ille quavis
Vel maxime acer, hora,
Sui impotens furoris.
Haec admonet corolla,
Constans amator illam,
Mittit Rosae puellae,
Se discat ut amare.
Apicula illa, melle
Turget, Neaera, dulci:
Tu Ponticum putato.
Simul ut labellum inibit
Mel hoc, Neaera, vestrum,
Venter tibi dolebit
Quo turget haec Melissa.
Mel Ponticum, Neaera, est.
Ad Ancareontem in hortis
Viventem ego beatis
Epistolam hanc remisi.
Quod laetus es Batylla
Senex beate, laeto
Audivimus lepore
Te scriptitante certi.
Tener est mihi puellus
Ad arma natus ista,
Uti mihi videtur,
Sed ille volt Gradivi.
Narra senex beate,
Qua consili medela
Capessat arma, natus
Ad quae videtur, ille.
Vale senex beate,
Et basiato nostra
Causa quater vicissim
Amabilem Bathyllam.
Anacreon iocosus
Rescripsit ista nobis,
Calamo fragrante nectar,
Sono tamen Pelasgo.
Nostri alteram leporis
Cape partem, eique misce
De Martiale partem
Petronioque partem.
Haec sub tuae Neaera
Papillulis liquescant;
Deinde de Rosilli
Adde unciam calore.
Hoc triduum ille potet,
Oblivione longa
Ponet Gradivi amorem,
Post triduana pocla.
Bellum procul, Gradive,
Hac submove, Neaera
Qua nostra regnat ora,
Bellum procul, Gradive.
Nos osculis vacamus,
Tu sanguni vacabis,
Sed hac procul, Gradive,
Procul, o Gradive, ab ora.
Si torviore vultu
Contra tuebere istuc,
Nos exuemus istum
Tibi ferreum furorem.
Vivunt adhuc Poetae,
Qui nexuere quondam
Vulcanias catenas,
Hi porro nectitabunt.
Sed tu cupis catenas,
Sentimus hunc furorem,
Bacchare, io, Gradive,
Sic non feres catenas.
Si denuo ligari
Cupis, Gradive, porro
Te submove hac ab ora:
Nectam graveis catenas.
O sensisolva Cypris
Quam numen es severum!
Catena saepe dura
Pro praemio est Amanti!
Negociare [Reg: Negotiare] , qui vis
Offerre te periclis,
Ventosque per secundos
Enaviga ad furenteis.
Idem mihi manebit,
Quovis ferente vento,
Quovis furente vento,
Me vultus idem habebit.
Astra irruant, fretumque
Ascendat alta in astra,
Timere qui timet, non
Puer timebit umquam.
Ponto sata est Cythera;
Timet ipsa pontum, an ille
Sit mitis alteri, qui
Suam odit inquilinam?
Nec bella mi cruenta
Cepere gloriosam
Mentem, sat est duelli in
Campo gravis Dionae.
Quies placet secunda,
Hanc ventilant libelli
Antiquitatis altae
Edisciti acrem ad unguem.
Inde haurio leporeis
Sapientiamque amandi,
Stolidos Sophisticanteis
Magno furore, ridens.
Haec vita dum Rosillo
Fato, datur, favente,
Fatum omne temnit ille,
Quiete prae secunda.
Quid ad hunc habere multum,
Qui pauca pulcra [Reg: pulchra] multis
Deformibus, superbo
Scit praenitere cultu?
Superbia atque fastus
Et gloria, atque honoreis
Ludibria ille censet
Saevo in freto natantum.
Securus esse nescit
Avidi bibax honoris,
Superbiaeque servus
Securus esse nescit.
Securus esse nescit
Pecuniae atriensis,
Qui servit ambitu, ille
Securus esse nescit.
Securitate dempta
Mera mors caduca vita est
Securitate rapta
Elanguere Mores.
Ocellus, in puella
Quem sussilire [Reg: subsilire] cernis,
Et hinc et hinc salaci
Quem desilire flamma,
Victor iocose, cernis.
Non est Ocellus ille
Amabilis Puellae,
Neaera quo necatos
Resuscitet, vicissim
Et enecet amanteis.
Ocellus iste Ocellus
Non est meae puellae,
Mea est Cupido, molli
Quam coepit illa Ocello,
Et sussilire [Reg: subsilire] iussit.
Chorea dulcis illa est,
Quam scit Cupido nostra
Saltare Cum Puellae
Liquidissimis Ocellis
Speculo in nitente Ocelli.
Cuniculum mihi illum
Redde, o Neaera, mollem,
Qui aufugit, atque vestras
Confugit ad papillas.
O delicate puse
Cuniculum tuum ista
Non vidi ego die, non
Ita nos ames, venuste.
Sine quaeritem, Neaera:
Mea vita, si in papillis
Cuniculum Neaerae
Offenderis, Neaeram
Tenon amare crede.
Ah rite, recte, et istud
Bene dixti, io Neaera,
Nunc quaeritando nostrum
Cuniculum, an me ames, hoc
Simul experibor aestu.
Papillulas reclusit
Ultro, Neaera nobis,
Cuniculum vagantem
Non vidi ego in papillis,
Fragrantibus papillis
Nitidissimae Neaerae.
Ergo me amare vere
Sine ambitu et colore,
Sine fraude et astu amatam
Sensi meam Neaeram.
Papillulas sed illas
Bis terque suaviatus,
Cuniculum latentem
In altiore saltu
Sine vi doloque cepi.
Feri, feri, Neaera
Meriti fatemur omnes,
Omnes Neaera, poenas,
Feri, feri, Neaera.
Tange osculum atque iura
Nulli eloqui, quod istic
Vidisti, et attigisti
Lascive turturille.
Iuro, Neaera, nulli
Dicturum, ut et mihi ipsi,
Quod vidi et attigi istic
Iuro, Neaera, per te.
Sed hac tamen, Neaera,
Exceptione iuro,
Iterum videre me istud
Attingere istud, istud
Iterum sinas, Neaera.
Iuravi et impetravi:
Semel satis superque est
Iurare, at impetrare
Saepissime hoc iuvabit.
Unam colo Rosillam:
Nam quod colo Neaeram,
Rosilla iussit ipsa.
In amore quod duellum
Oririer queat, Cum
Amare me Neaeram
Rosilla mandet ipsa?
Mandatum ego Rosillae
Facesso, dum Neaeram
Amo, ipsam uti Rosillam
Quis credet hoc Amantum?
Decursa lampas ista est
Tui, Nape, furoris,
Trade alteri, alteri illam
Cede, o Nape inficeta.
Vetulam lepore vaccam
Vitulum avocare velle,
A mollibus iuvencis
Stultum est, Nape inficeta.
Satis est tibi furoris
Decursum, et expeditum,
Meminisse nunc tuum est, sed
Patrare iuniorum.
Si qua est tibi voluptas,
Meminisse suaviorum
Non invidemus, illam
Cave osculari, Amare,
Venenum id exoletae est.
Debebam amare Iura
Iustiniane, vestra.
Sed, mitis Imperator,
Ignosce, quaeso, nobis
Exlex amoris aula est,
Solutus ipse Princeps
A sanctione vestra.
Quid me iuvat doceri
Quae dedocenda cernam,
Et discere, et tenere
Oblivione porro
Sagace devoranda.
Nescitis, o Magistri,
Amoris imperare
Puerum omnibus Monarchis?
Lascivia alta lex est
Puero salaci Amoris.
Quod illa dictat, ille
Quantum libet vetante
Facessit imperante.
Codex severe, longae
Digesta, quae vocamus,
Et Institutiones
Et horridae Novellae
Longum valete nobis.
Amare docta res est,
Amare iusta res est,
Et Cum nec illa docta est,
Et Cum nec illa iusta est,
Iustam tamen catamque
Vos factitatis illam
Negando, et expetendo.
Nemo reduxit umquam
Sese dolendo ab Orco,
Illuditur Chorea
Libitina saltitante.
Salta o levis Chorea,
Nos saltitamus omnes,
In orbem, in orbem, in orbem
Nos saltitamus omnes.
Opprobrium hoc sororum est
Secantium atra fila,
Male vos, malae sorores,
Bene nos, boni Sodales.
Quid calvitur, pedemque
Struit severa secta?
Quod eis perire vitae
Vicem aestimetur albae,
Ideone nos perire
Quoque gestiremus? Ah non!
Fatum est perire eorum
Vivendo, nostrum amare,
Et amando vivere, et nos
Diis comparare, satum est.
Tuum allium vorato
O secta marmor apta
Praecordiis supinis!
Tuceta nos labello
Gustamus, atque nectar,
Ut inde Cum Deorum
Vivamus usque natis.
Ocellus ad Labellum
Epistolam exaravit,
Excepit hanc Rosillus,
Notarius leporum.
Salve salute nostra,
Hoc scito. Si deinde
Cum nos iocamur, atque
Igni aureo atque pulcro [Reg: pulchro]
Hinc inde saltitamus,
Preme tu tuos leporeis,
Nec ignibus petulcis
Tam subiice impotenter,
Improvide, atque prorsus
Temere, ut heri solebas,
Aut purpuram tibi istam
Qua tam tumes superbe
Et valgiter ferocis,
Ego Cum gemello aduram.
Rescripsit huic Labellum,
Quis te ferox Ocelle,
Geminum licet, superbo
Hoc inbuit [Reg: imbuit] susurro?
Ego laudo te, et Gemellum
Gemino lepore canto,
Geminum quoque osculamur,
Cum tu unicum in specillo
Gemino vides leporem.
Quare istud, o superbe,
Moneas tuum ipse fastum.
Nos porro, quod futurum est,
Videbimus bene ipsa.
Hodie osculationum
Sunt mutuo se adorti
In campo, at o, Labellum
Vicit ferox Ocellus,
Inde ista blaesa dicta
Oggannio puellae,
Oggannit illa nobis.
In umbra et in latebra
Cecini hactenus Neaeram.
Meditatus otiose
Quae scire me negabam.
Technas amoris ex me
Nunc discite, o Iuventa,
Lasciva multa dicta
Ad opus tulere tandem.
Qui facta vult cavere,
Caveat iocosa dicta,
Dicta umbra sunt futuri
Speculumque mox pericli.
Neaera delicata,
Quorsum haec opinor ex te
Potes domi esse docta
Sine indice hoc Rosillo.
Plus centies iocando
In vino et in lepore
Plus millies vagando,
Tentatione multa,
Multa impetratione
Neaera mi potita est.
In herbulenta prata
Me duxit hinc Cupido,
Duxere Gratiae tres
Stipante me Diona.
Flores suave olenteis
Decerpsi et implicavi,
Teretis futura serti
Ornatoria vincla.
Passa est Venus bitentem.
Est passa colligentem,
Nec Gratiae negarunt
In serta complicantem.
Hoc est, Neaera, sertum,
Quod mittit heic Rosillus,
Quod tu simul videbis.
Agnoscere hinc valebis,
Veneremque Gratiasque
Cupidinemque, quorum
Adolevit in rosetis.
Chorea cum videret,
Senes petulciores
Hircina hiare barba,
Et saltitare velle
Instar Iuvenculorum
Suave prurientum,
In porticu severa
Hanc fabulam notavit,
Saltare iam impudicum est.
Neaera, nostra Vita,
Bibamus et iocemur,
In Osculationis
Modimperante regno.
Senem severiorum
Lapidosa dicta cuncta
Unius arbitremur
Semissis aestimanda.
Soles redire possunt,
Et occubare porro.
Nobis ubi brevis lux
Semel unica occubarit,
Nox est perennis una
In morte dormienda.
Redit annuis Iuventas
Sua frugibus per orbem,
Emortuisque bruma
Ver dat novum vigorem.
Hirundo iam redibit,
Ciconiae redibunt,
Renascitur calore,
Quod frigus enecarat.
Solos Senecta canos
Non est pote enovare,
Novabilis Iuventas
Queis [Reg: Quibus] est semel subacta.
Dum vita tristis instat,
Laeta est colenda laete.
Quid paenitere longum
Ignobileis iuvabit,
Dominante iam Senecta
Famulante iam Iuventa?
Semel arefacta quercus
Florere nescit ultra,
Sed corticem sepulcro
Araneosa servat.
Hominis venusta forma
Carie semel sepulta,
Nescit redire succi
Florentis ad nitorem.
Mortalitatis haec lex
Hominum insita in genus; nec
Titubare novit usquam,
Nec gratia resolvi.
Ipsa hacce lege divi
Nos admonent beatum
Tempus putare praesens,
Pietate sed favente.
Diis cohors rebellis
Sunt plumbei Sophistae,
Amaritudine omnem
Docti impiare vitam.
Rota ceu volucris orbem
Sine fine raptat in se,
Et hoc et hoc et illo
Repetit novum absoluto.
Sic tempus aeviterne
Sibi tenore constat,
Brevitate sed caducae
Vitas rapit sequenteis.
Ut axis ipse firmo
Immobilis repaglo [Reg: repagulo] est,
Volventibus quadrigis
Rotas perennem in orbem.
Humanitatis illa
Durat genus figura,
Succedit alteri alter,
Mutantque saecla [Orig: secla] formas.
Hodie vigere nostrum est,
Cras filii vigebunt,
Perendie Nepoteis,
Horumque porro proles.
Cum nos semel sepulcris
Receperint Sororeis,
Nemo morabitur, quos
Putant fuisse cuncti.
Austeritate quod si
Inamabili et severa
Fuscare laeta Sortis
Ineptiamus ora.
Nos conteremus ipsi
Insuavibus piaclis,
Nemo dolebit illum
Uti suum dolorem.
Cum cippus ater ossa
Saxo premet superbo,
Nec poenitere [Reg: paenitere] quibit
Erroris antecapti.
Sed poenitere [Reg: paenitere] si tum
Erroris esset huius,
Lacrymando [Reg: Lacrimando] et eiulando
Lueremus haec pericla.
Et si redire porro
Quiremus hos in annos,
Queis [Reg: Quibus] gaudiis putabis,
Morbum esse prodituros?
O plumbei Sophistae
Quid sitis, inque finem
Quem sitis heic creati,
Quo corde, cogitate.
Sonus, Umbra, Pulvis, Aura,
Fumusque ab igne pulsus,
Humana vita tota est
Omni ambitu atque honore.
Nec extrahenda quoi [Reg: cui] quam,
Nec contrahenda quoi [Reg: cui] quam,
Nec mitiganda quoi [Reg: cui] quam,
Nec asperanda quoi [Reg: cui] quam.
Ingratiis cadendum est,
Ingratiis manendum est,
Si fata sint propinqua,
Si fata sint remota.
Quid macerare saevos
Prodest dies, sibique
Furore perduelli
Novos parare luctus?
Si Fors herilis omnem
Rideret ad laborem,
Succederentque quaeque
Optata ceu voventur.
Tamen stuporis esset
Pars ultimi, reniti,
Et laeta velle tristi
Mutare fata planctu.
Nunc oggerente tristeis
Ubique Sorte vultus,
Et nil lepore rerum
Solidum nitente nobis.
Sed ambigente dextra
Hinc inde fulminante
Per fas nefasque Sortis
Inamabili statera.
Cum cuncta turbine uno
Inamoena diva volvat,
Quae laeta sunt relicta,
Scelus est adulterari.
Quod ergo restat unum
Ut hactenus lepori
Vacavimus, deinde
Vacabimus pudico.
Suavitate vitam
Condire laetiori,
Sapientia omnis una, in
Compendium redacta est.
Huc Gratiae et Choreae,
Contortilesque Lusus,
Et simplicis Labelli
Adeste suaviatus.
Nec sit procul Lyaei
Flos, omnis esca risus,
Saltationis auctor,
Fons gaudii et leporis.
Quantum sinit locari
Sors Fletileta quemque;
Saltemus et iocemur
Sine lege, Cum pudore.
Sententiam hanc tot aptam
Vicibus tibi explicavi,
Dum saltu Anacreontem
Sequor, pudice lector.
Laeto vigore molles
Implens pedum choreas,
Ad versum ineleganteis
Gracilem cano susurros.
Sic saepe praeterivit
Sors aspera atque tristis,
Praegnans dolore magno
Sic saepe praeterivit.
Quocunque fulmine in me
Bacchabitur, serena
Constabo fronte, cui me
Sapientiae dicavi.
Ad fervidos tumultus
Hinc inde sussilire,
Salisubsuloque motu
Variare vulta nolo.
Si Sortis est potestas
Nullo bonam esse puncto,
At nostra laus erit nec
Vel hinc vel hinc moveri.
Ut fractus orbis in me
Gravi ruat ruina,
Trepidare nil volentem
Fragmenta verberabunt.
Constantiae in lepore
Amabili Sacerdos,
Quid fluctus atque ventus
Peccent, putabo nauci.
Sum dives ipse mecum,
Quia pauper esse nolo,
Intraque me, meorum
Absolvo vim bonorum.
Bona queis [Reg: quibus] nocere nemo
Potest, nec audet ullus,
Mecum mihi supersunt
Nulli movenda vento.
Servive nolo quoi [Reg: cui] quam,
Nemo mihi exterorum
Dominabitur tyrannus,
Sceptra ipse priva gesto.
An ludicrum hoc putabis,
Ludendo quod monemus?
Stoum repelle marmor,
Cynicos canes repelle,
Academiam refuta,
Et Scepticos latroneis,
Eclecticosque bardos.
Procul esto sycofanta [Reg: sycophanta]
Sectae omnis, omnis horae;
Vive, hora nulla retro it.
AH me! puella clamat
Mediae in labore luctae,
Quis credat elegantem?
Dolet dolere pusae.
Finiri eum dolorem
Hoc maxime huic dolori est.
Haec crista, fulgurantem
Qua cernis, et minatem [Reg: minantem] ,
Nihilque factitantem
Nisi hinc et hinc volantem,
Ventoque fluctuantem,
Et sole fulgurantem,
Radiosque commoventem,
Aurasque concitantem,
Hosteisque provocantem,
Quaesit, requiris, hospes?
Cauda est ameris hospes.
AMPHITHEATRA mea tria simul edita ob angustias teporis, in quas redacti ingruentibus nundinis typothetae, relegere non potui, ut errata, quorum summa non exigua est, exstirparem. Ignoscet igitur aequanimus Lector, si quae offendet tam contra quam extra et citra legem posita et deturpata. Quae proxime emendabuntur. Illud monere volui in Epistola ad Lectorem Iocorum libris praefixa, Papistarum nomen inseruisse Bibliopolam, quos laedere minime nobis mens fuit. Sed de eo alibi.