PArentis ora dat puellus exscripta,
Nec ante-visus extimo pater ductu.
Adulteri nitoris hospes obscurus
Patrem colore vincet, et peregrino
Honore cultus a domestico exibit.
Ita impudica quisquis orsa decantat
Pari ac locutus ore patrat: insanum est
Male actitare cum loquaris argute
Quid aestimabis, ore cum effero spurca
Pudicus auctor esse dicta deiurat.
Bene ille priscus: Umbra dictio morum est,
Et ipse IESUS, os cui malo oppletum est,
Ei aestuante corde promitur vulgo.
Sed aevitas supina nostra deliras,
Vocabulo polire Lusuum obscenos
Venit, perinde ceu bene actitet, versus.
In omnibus nociva maxime oracla
Petulca Secta didit illa Timonum.
Quibus subire saepe peditus Sillos
Aguntur, et vomentis horridam observat
Gulam severus arbiter, dein dicit
Docetque crimina endo carmine obsceno.
Nihil relinquit, ipse pulvis accedit,
Trahit Poeta crimen, atque tractatur.
O inficeta natio, haene credendae
Minerviae esse Delphicae, sacer pulvis,
Quibus figurat in Scholis puer caelos?
Ita est mehercle, dum recens Poeteris
Pudor fugandus omne foetidum audendum est.
Sodomiae Libido, pura doctrina est,
Eam vocare condecet mera oracla
Et aestimare ceu superba tuceta,
Superba dico queis inambulat nequam,
Fame ebrius sonante dens, molae pestis.
Catullus inde, Martialis, AusonI
Petroniique Gratiis sacrum nomen.
Iberus audit, at que durus insanum in
Modum, secutor, Entheate Prudenti,
Tuus; docere qui negas, quod exsecras
Abito, sola pompa debita incestis.
Ita hoc docetur atque discitur saeclo,
Et esse de favore lapsa divino,
Dehinc queremur et Poeticae arcam,
Bonumque carmen, atque virgines Musas?
QUid adligare mentis Entheae vatem
Modis Libido mollibus cupis? digna est
Novena musa virginalibus membris
Sororiare forsitan; Deo oppletus,
Mera ista sacrat orsa carminis claudi,
Triunitatis innocenter adflatui.
Ais, quid ergo, saepe dira proscindis,
Catharma nempe, nempe quem vocas caprum?
Id illiusce gratia rei factum est,
O Albe Lector, et brevi ardidus naso,
Quia abstinere vera non potest virtus,
Suo vocare nomine impium saeclum.
Enim cavendus omnis est bene impurus,
Cavere non potes, nisi ante quem noris.
At unde nosse possies, nisi et nomen
Et acta cuncta nomine accipis privo?
Deinde, quisque quod simillimum est, ardet
Amatque, quodque dissimillimum est, odit.
Quid est amare ni subinde collaudes?
Quid est, nisi impetas, potenter, odisse?
At ista Poena plurimis modis manca est,
Mala acta nempe pipulo repensari.
Id ipse dico. Poena vindicis Christi est,
Is audit omnia et videt, sua lege
Malis rependet IPSE pessima, extremo
Dierum: at istud est decus Poetarum,
Mala in vehi nocente dicta Rumore,
Pudoris orba natio ut revertatur
Suo a labore, cumque sanctulis vivat.
Id ergo mente deputato constanti
Nihil patrare te, tuo ore non dignum
Poeta caste, cum mala impetis sannis.
In hoc potentia ista facta fingendi,
Tibique tradita et tuo ore signata est,
Ut aemuleris ipsius Dei Dextram,
Bonosque laude pessimosque convicI
Strue adiuvare. Rumpe dexteram ingratam
Per ipsa labra, frange perfidos dentes,
Modo abstineto caede, cumque sint verba
Tibi tributa, queis notantur obsceni,
Deo a parente, ne quid auctor adfinge,
Malum ultus omne ut invenire es inventus.
Inanilingue quid sibi volet vulgus
Ratum aestimare temne, qui bene incedis
Via innocente, testibus potes paucis
Domesticisque, tecum obire, contentus,
Domestico quoque haud eges, tibi testis
Maneto purus, unus omnium est instar.
MAle ordium omne concidet, nisi auctore
Deo incipissis: Omnibus Timor IOVAE
Loco auspicis putetur. Artium hinc rivi
Per orbis omne defluunt latus: quicquid
Tibi auspicaris, alite impio exibit.
Timore venit omnis in Dei virtus.
Ita et vetusta saecla mille adorarunt
Suos, vagante perperam, Deos cultu.
Aratus astra de Iove Optimo orditur;
Maro Theocritusque rusticos cantus.
Quibus sodalis additur Titi IulI,
Agrestis illa cantilena CalpurnI.
Et hoc docente discitur Sopho, Oenotra
Cui instituta secta, Ionicam vincit,
Synesius referre plura, Charondas
Philoque, Tulliusque possient Marcus.
Platonis et Timaeus, et StatI Silva,
Et Ascra quem genuvit, et tener Naso,
Theognidisque simplicis rudis gnome,
Valeriusque Maximi aptus agnomen.
Dehinc Novella sexta Caesaris Magni
Cui ordo Iuris occubat novo cinno.
Sed hoc quid est nisi esse Criticum in versu?
Abominabile aedepol, verecundum
Protervitate carmen improba accendi.
Eo redacta quippe summa summarum est,
Nihil licere non putes tibi, nomen
Avere Critici probatus insani.
Sub involucra cuius, atque pallores
Malum omne repit, atque maxime incestum,
Ita est iuventus horna, parricidali
Secare et urere impetu locos, laus est,
Locos vetusta saecla quos probant dena.
At ingenI supina febris horrentis
Simul putabit esse saucios, ferrum
In ima prorsus ilia exigit dirum,
Ut hoc die valere quem vides belle,
Is, efferendus, auctor, atque deflendus,
Die feretra crastini Syris lasset.
Et hoc labore pro, labore iactanti,
Volunt minuta Numina unice audire,
Nisi illo honore mactitantur, insano
Fluunt dolore, plaustra Thespidis scandunt,
Et, ora faece purulenta turpantes,
Sacra et profana cuncta laesa conclamant.
Putes Atracia arte detrahi Lunam,
Et aera subvenire pelvibus pulsis.
Ibi illud aureum sacrumque producunt,
Suis Minerva quo autumatur auditrix.
QUid o vagaris Impotentiae in campo,
Diis amate Musicis, puer TarrI.
Tibi quoque istud horridum placet vulgus,
Cui cruore verba sanguinant cuncta?
An expolita moribusque cultuque
Et extero lepore, nempe cordatum
Quid attinere Tarrium, rudis pompa?
Tibine notum id antea excidit nunc iam,
Nihil tumere, Bulla ni sit inflata,
Simul superbus impulit latus venti
Fragor, colore picta mille consuto
Strophis, perisse dicitur, iacet vulgo?
Vides ut ille cui tenetur ansatum
Utrimque brachiis latus? sub hasta stat
Sibi ipse venditor. Quid? immo confessus
Sui emptor ipse: Servus atque libertus
Quod esse cumque iusserit lucri Sector.
Nec ambulantis intuere pallores,
Cinaedus Eruditionis et Laudis
Nihil tenere confitetur, ut fas est,
Per omnia ille vectus impiis dictis
Sibi aestimatur undequaque consultus.
Tribarbaraque voce cuncta discreti
Scit autumare, febrientibus sannis.
Ita ipse, nemine invidente, discretus,
Ut esse Soricina non magis possit
Hiulca mille nenia impiis frustris.
LAtro dolose, qui quod alteri cernis
Relictum, hiante concupiscis absorptu,
Tibi ipse parta prodigis, palam effundis,
Et ora solus omnium rudi fama
Tenere credis, ambulator infeste.
Quid implicare falsimoniis nugas,
Potest iuvare? qui forinsecus splendes,
Ut esse dis puteris, atque consultus,
Domi sed omne foenori tuum debes,
Id unicum ante doctus, artibus pravis,
Inanibusque simplices logis, reti
Ut explicato, et abdito, molestare.
Latro dolose (paene nomen adieci,
Sed istud, hercle, notius fit obtectu.)
Abi impudice, sat superque commentis
Tuis tributa luditur fides nostra
Semel; Quod esse me iuvenculum credis.
Nec ora posse contra adire tam magna,
Id ille cautus hercle perperam credis.
Scio decere me modestiam argutam,
Scio decere me silentium aetatis,
Nihil strepente pompa nubilo vestra
Moratur ista nostra vota. delirum est
Timere velle, qui timebit insane
Modo ipse, agenda quae tibi, exigas docte.
Tibi, o dolose verbiturpifucator,
Ab hinc meam esse cognitam volo mentem
Nisi abstinebis, atque porro deprensus
Eris, tagace rebus in meis dextra,
Palam iugum istud Unicornis abiectum
Premam pede arrogante, teque virtutis
Tuae undiquaque cultibus dabo ornatum
Eo modo, atque iis vocabulis, Latro,
Ut ipse te videns, pudore conflagres.
An illa credis esse adhuc in obscuro
Quibus tuam ipse perdis, impie, exemplis
Domum? An videre te putas, Latro, solum?
Sed usque eo reponere omne conclusum
Notationis in tuos genus mores,
Redire donec ordiaris; id debes
Et anno in hoc patrare cogeris nolens,
Ea mihi ante notus es tu egestate,
Ibi tuo lepore, et artibus privis,
Ita expolitus ambulabis, ut Christum
In ore posse magna dicere infantis,
Quod hactenus tumore non vides tanto,
Palam ipse doctus, alteros palam possis
Docere: Christus innocentiae nostrae,
Patrisque, avique, Christus est memor Iesus.
Malum omne in alta tendit, atque conscendit,
Uti nocentiore decidat casu.
Malo implicare quemlibet, mihi casus
Patet supinus, atque cernitur longe.
Adire nolo, nolo futilis posteis
Domus tenere, nolo tecta conscensa
Meis mihique: cum ruina disperdet,
Ego videbo Vindicis Dei Dextram,
Perire vestrum, abire longius nostrum est.
Nec aestu hiare credite haec Iuventutis,
Stat exsequi profata: adeste tentatum.
BEne ut loquamur omne volvimus saxum,
At ille rarus in colentibus terram,
Cui, ut bene aestimetur atque divine
Viam hanc obire prodigae sui vitae,
Sit altiore cura nata tormento.
Tamen labore viliore vivendum
Bene, atque dictitandum, egere contendo,
Enim una sola ducit ad Deos, plures
Viae teruntur Eloquentiae ad summam.
Abram beatus, Isaac, pii Reges,
Pii Prophetae, in unica via incedunt,
At alteratur Eloquentiae quanto
Labore pompa? Tullium vides Marcum,
Terentiumque, et Attii decus Plauti,
Utrumque Plinium, inde Symmachum argutum
Madauricumque et Africae inclutos libros,
Uti Pelasga nunc pericla non narrem,
Sibi unus esse quisque Rex videbatur,
Et in suo nitore quisque regnabat.
Cui probare tu tuum cupis nomen?
Ego ista dico. Sit Loquentiae haud multum,
Deum sequendo es Eloquentiae norma.
Proin putato; vivere ut bene impetres
Sat est loqui apta. Totus in Deum incumbe,
Eoque fine crede posse te fari,
Ut expolita vita sit gravi lingua,
Nec illud alterum, esse conditum idcirco,
Uti Salute pro mera putes, belle
Subacta, dicta prominentibus labris
Librae instar, applicare frivolae turbae.
In auribus sepulchra quae suis gestat.
Iis receptus interis videns, vivus.
NEcessitate pelle sis voluptatem.
Id autumo, vigere ne putes huius
Ope; esse te necesse condiendorum
Sale atque Saccharo atque melle ferclorum
Scit imbuisse lautiora tuceta,
Apiciana cura: Par voluptatum
Secus putetur: Haud iuvare nutritum
Sale atque melle Saccharoque contendit
Cocus, sed ista blandiuntur ad momen
Gulae. ut Lubido suavitate vivendi
Subinde condiatur utitor dulci.
Sed hanc teneto Regulam. malum est dulce,
Salitque prurientis ardide adfectus.
Quibus resistere absque flore conditus,
Laboriosa vix potest tui Pugna,
Quid arbitraris esse porro facturum,
Ubi impudica vim salitio augebit?
Vel inciente tincta melle dulcedo?
Vel aucta Sacchari lepore melligo?
Ea arma sensuum atque prodigae sicam
Gulae cluere qui putat, putat verum.
Mera Abstinentia omnium triumphatrix.
Sed illa rara nec paranda cuiusvis
Venit Labore. Quae Deo virum exaequat.
Necessitate cum tuaeque Naturae
Tuique moris alligatus, interdum
Suavitate condies malam vitam.
Cave repleta depluat manus dulci
Liquore in offam: habeto regulam doctam,
Citra, necesse quam putes, favum infunde.
Tamen quoque istiusce legis auditu,
Satis superque proeliabere incassum.
Catum est cavere dum tuae potestatis
Cruentus exstat hostis: additus campo
Suo ipse more, liber, omnia audebit.
Capistra; frenae, calcar omne calcabit.
VEnus dolosa mercimonium Lethes,
Tuone Numine, et tuo absono cultu
Petire posse saecla tot virum altorum?
Quid, impudica, Numinis geris quaeso
Tuo arbitratu ut interire quis possit
Faceta fronte, fraudulenta postico,
Nisi error ille frivolus, nihil plane es.
Brevis labore quaeritur voluptatis
Labore mica prorsus arduo vilis.
Ea interivit atque iit procul pessum.
Prius, venire quam quis aridam sensit
Cupido longa pectus extrahit sensu,
Rapitque Fata cuncta ad unicam metam,
Libidine incitante, voce clamosa
Ea potitus, integer puer quondam
Sua ipse damna pessimis amat votis.
Procul vocantis Alma dicta virtutis
Opinione sub domante surdescunt.
Amata tempore, ipsa diva, longinquo
Pede impio repulsa saepe calcatur.
In illud unum et unicum exsulat sensus
Ut expleatur ultimis licet damnis
Libido futilissima atque periura.
Et ipsa meta cum potita anhelanti
Suave sentit esse nil puer, praeter
Inane nomen, ipse deinde sese odit,
Et incitatur ut libidinem eiuret
Brevis sed illa flamma saepe deflagrat
Prius, videre quam suum decus possit.
Iuventa flore picta primulo malas,
Cave dolosa blandientium dicta.
Sub his sepulta delitescit, arcanis
Notata quondam et involuta figmentis
Sacri Poetae, amabilis quidem, Seire,
Canore mellilinguis aureo vocis,
Sed una prorsus artifex supra cunctos
Venenidocta, sensibus tuis prorsus
Ahena moenia obice, atque ferrata
Repagla fige. Nullus aurium inserpat
Cava antra Cantus, omne Luminum claudant
Latus tenebrae, odosque totus excedat
Opacitate de reciproca nasi,
Suavitate gustus excidat sponte
Ubi venusta forma constitit coram.
Cave tua ipse sensa, te cave, totum
Fuge, hostis ipse maximus tuae de te
Salutis. Illa forma rite delectat
Venusta si qua cuncta prorsus eiurat.
Nec hanc cupisce. Turbido Venus nimbo
Noverca perdit, aurea die mater
Amantium ora contrucidat excelsa.
Utramque vita et effuge, ut potens, longe.