Amphitheatrum Sapientiae, Quae Ex Libris Hauriri Potest: Cuius Decem Libri Puris Choliambis Scripti nunc primum prodeunt.Machine-readable textCaspar von BarthBarth, Caspar vonXML version, markup prototype, December 1999Susanne MussmannmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/barth4barthsapientiae.htmls001.htmlbarthsapientiae.xmlbarth4/jpghtmlHanau: Biermann, 1613.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
February 2005Jonas Goehlermarkupworked in corrections supplied by G. Burkard. Editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check complete
TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIB. VIII.
CARMEN I. In quo initia Doctrinae Christianae, seu Catechesis.
DEum timeto, amato, totus observa,Et imitus cole, unicumque adorato.Honore fictilem atque fusilem divumCave imbuas eopte, quem Deo debes.DEUS vocatur IPSE nominis SanctiHonorem habere condito dabit nulli.Proinde nulla saxa nec lutum excoctum,Nec aere caela Numinis cavent formam,Imaginemve ductitare contendant.Deum videre nemo quivit et vixit.Abusione, nomen eius usurpesCave uspiam profanus; aut levis, dira.Vel imprecere, vel male alteri dicas,Luela magna, vindicis Dei Poena est.Sacrata festa, Sabbatum sacrosanctumNegotiis cave impiis profanare.Tuo labori et impotentiae senosDies reliquit, IPSE, septimum poscit.Eo quievit ante conditor mundiSui laboris aptus ordinem servat.Parentibus perenniservus accede,Eos cole atque honore filius macta:Uti beatus hacce floreas vita,Diu superstes et bono adfluens omni.Cave inquinare sanguinis manus fusu,Cave necare quempiam. Necas cunctosQuibus minaris, atque quos male odisti.Ama ut tuam ipse proximi tui vitam.Adulterare coniugem alteri noli,Deo sacrate castus esto sub casto,Nec ore quippiam tuo exstet incestum,Nec intus excoquatur atque tornetur,Forasve casus efferat rudi vento.Dein caveto sublegasve ducasve,Rapaceve ungue clanculum aut palam, attrectesTuum quod esse diffitere furando.Calumniari, et improbis bonos sannisVetaris exhibere iudici, testisUbi ipse falsus actites dolis sutis.Habere si quid alterum videbis, quodTuo putetur aptius, cave obvertasDolositatis omnis, et malas artes,Eo ut potirier queas, hero eluso.Domus siet, vel aptus usibus verna,Vel uxor, elegantior vel ancilla,Vel et pecus, vel altero omne de censu.Eo esto mactus atque rite contentusTibi obvenire quod potest Dei dono:Parare ne quid artibus malis tendas.Decem ista dicta fixerat Dei dextraCavam in tabellam, eam attulit polo Mosches.Deinde sanctionis huius in robur,Ita ipse dixit: Ipse sum Deus vester,Deus pius, sed impios aevi moresNepotis usque tertium in gradum damno.At ille mente qui ista dicta servabitPia, innocente, posteri huius in milleBonis fruentur omnibus gradus, mactiBeatitate perpete atque constanti.Ea esse summa Legis entheae dicit.Modo ipse quid Deo meo unice credamPalam eloquar. Creator est mihi, e niloCui creata Machina alta caelorum,Iacensque terra et aequor ambiens terram.Is est Triunus, unitrinus, inmensus,Bonus, Pudicus, Auctor et Pater noster.Eo iubente factus e luto est Adam,Et aptus endo corpus entheum flatumDei esse imago posset ut sui auctoris,Is ipse ceu coagula eruta e lacte,Mea ista membra condidit modis miris,Pater supremus. Huius unicus NatusIesus, ante Saecula, atque cum PatreDeus Potente compotens, Deus Natus,Ei redemptus a cruore defusoCrucis per arma, flagra, morte crudeliDei redemptus, antea male amissi,Recepi honoris et Salutis aeternaeRedux piacla: Nunc Deo placet: quicquidFide adiubente factitare non possumUt esse factum habere, Gratiae dono,Deo docente Flamine, atque ducente,Med esse Christiani oviculam census.Homo est Iesus, inque flore NaturaeDeus simul beatus, atque homo divus.Enim ante claritudinis decus sacrae,Homo repertus, alter ut homo, vixit,Modo pericla tolle abinde peccati.At ut resuscitatus, atque surrexit,Dei receptus atque sedit ad dextram,Homoque Claritudinis Decus nostraeSuo indicavit, ut futurum, in exemplo.Ubique nunc piis laboribus praesens,Abinde, quo relatus, atque conscendit,Tuba sonante cuncta iudicaturusVenire volt: diemque saeculi summumBonis fidelibusque, in Iridis circoBonum expedire, sed malis malum et tetrum.Boni ferentur Abrahamicum in regnum,Quod iis paravit ante Cardines mundi,Beatitate ubi innocentiae SanctaePerenne praemium in Deo suo carpent.Et astra ceu nitore flammicant gratoPer aequor istud omnivertilis caeli,Pari decore Regna Patris aeterniPia obtinebit absque fine. Sed pravaPerire Natio omnibus volet punctis,Perire sed nequibit unico puncto,Perenniserva tradita inferum poenis.Perinde credo Flamen, in Deum, SanctumAb ore qui patrisque filialique,Perennis ipse, Vita Sancta, procedit.Et hic Triunitatis entheae compos,Deus perennis ante condita ista aeternus.Huic fovetur, et fide Sacra constatCohors pudica, cuius in grege est TemplumDei Parentis, hocque Flamen adservatAdusque puncta saeculum supremorum.In hoc receptus ipse me scio FlamenDeo sacrasse, cuius in fide exstabam,Originem ante principem mei et mundi.Ei vocatus anteaque selectus,Viae hoc inanis aequor ad necem curro,Ut inde surgere enovatus impetrem.Cute hac receptus, atque carnea pupaDei Tribunal ante flammeum staboOvis, refota, lota, sanguine Christi,Deo probata, dexteri agna secessus.Beatus inde cum canentibus divisDeo unico atque trino in entheo cantuMelos sacrabo amabile atque divinum.Fidem hanc revellere e meo nequit cordeSatan, luesve, vel Tyrannis infesta.Ita ipsa dixit ore Veritas claro.Meo e sinu revellere integrum nulli estOviculas, quibus necem ipsus impendi.Et altero in loco: quod a Patre accepiHerilis ipse Pastor, omne servavi.Venite quae medentis atque pastorisEgetis, huc parata vos salus tractat,Oviculae, stat ipse prodigus vitae,Suoque sanguine eluit graves noxasIesus auctor, inde sistit ad patrem.Ferum Tribunal, atque traduces divosAdoret ille, Gratiae cui ignota estFides serena: Christus est mihi fraterIn hoc homoque factus atque perpessus,Mala omnia ut pati ipse non possem,Brevis nisi iste quod iubet pati mundus,Ea ipse fronte suffero satis laeta,Lucrumque censeo, elegantis ornatusPolita signa, quo vigebo cum Christo.O Agne pure, cui lavamur emendes,Fidem hanc adauge et omnibus fove punctis,Ut integram tibi obvius feram vates.Deinde forma mi precationis quamIesus ipse dictitavit, accedat.Pater supreme, cardines habens caeli,Tuum sacrum sacretur omnibus nomen.Tua advenire, sancte, regna festinent.Ut expeditur in tuo tibi caelo,Ita hic quoque expedi tuam voluntatem.Cottidianus affluat tuis victus,Remitte, nos remittimus velut, culpas,Suoque quaeque debitori ut ignoscit,Ita, o Pater beate, noxiae ignosce.Satan protervus impetit latus nostrum,Ubique tentat, impedito tentatus.Et assere a malo, tuosque custodi:Tua est enim tua imperI potens dextra,Tua est potentia atque gloria aeternum.Subit mihi inde lotione Baptisma,Cui esse Christus illius dedit signum,Aqua fluente, voce condita dia,Quod ipse me cruore rite purgavit.Fides, aquaeque consecrata maiestasDeo iubente, vitam habent perennantem.Mihi dat ista lotio sacrum signum,Ut esse certus impetrem meae vitae.Eodem honore conditum est SacramentumCruore quo atque Corpore entheo ChristiFides remissa pasciturque surgitque.In hoc, ut omnibus, Deo unico fidoProcul supina, sensisolva doctrina,Fides probanda non scientia est Christo,Scientia illla dico quae sibi credit,Et ad potentiam alligat Deum privam.Quid ille qui remotus a meo est sensu,Meosne curet ille futiles sensus?An hoc mihi ille fine tradidit quinqueUt alligetur ipse: dispudet fari.Ad omnia, omnia, undiquaque concita,Leporibusque Gratiisque dicendi,Necessitate vincta syllogismorum,Ego istud unicum meum unice inculco,Volatili repono disputatori,Eoque firmam habere sentio mentem,Eamque habebo donec hanc meam vitam,Et in tribunal oggeram MEO FRATRI.Fides PROBANDA NON SCIENTIA EST CHRISTO.Id ante dixi, et id trecenties dicam.
CARMEN II. Invocatio Sanctorum.
CUi impetranda noxiae suae Christo estMedela amante, nil suis logis fidat.Quid es supine, cum bonis tuis factisNisi latronis horridus cibus diri,Tibi ille facta, quae bona esse persuadet,Tibi omnia auget, atque, mente delira,Iubet timere iudicis boni vultum,Modo ut te honore turbet unius Christi,Iis habentem, habere qui Deo debent.Is error hercle nunc modo imperat late,Piis dicata Manibus cadunt votaDeo dicanda; talis Angelus dicit:Quid o miselle me paras adorareDeum ipse adoro, parce, ne Deo exaeques.Ita ipse Paulus, ille Gentium Doctor,Fidele Gentium organon vocandarum.In Ethnica urbe victimis, sacerdote,Et omnibus colendus, ut Deus, sacris,Palam exsecratur omen, atque defendit.Quid? ille vivus hoc honoris abiecitPatrum receptus in locum, Deo notum,Quiete mactus, Abrami sinum indeptus,Deique totus, absque labe terrena,Solutionis ille compos optatae,Ad ista vota credula aure declinet,Quibus scit esse nil Deo mage hostile?Enim ille dicit, ipse Me Deum dicoMeique honoris alterum pati heredem,Abominabor. Huncce qui dabit quoiquamEum mea ira prorsus eruet vivis.Quid altero in loco? Abraham preces vestrasEt Isaac nec audiunt quidem exstincti.Deinde: Soli habebis hunc mihi, nulliHonorem eundem: in Omnibus tuis durisDcum invocato me tuum, ipse defendam.Quid ergo, cum tuis miserrimis votis,Putrem invocare Sanctulum venis, surde?An ista dicta non liquere tu credisLiquentiora Sole quae cluunt sudo?Tibine singulare quippiam ignoscetDeus Sabaoth? aut tuos putas DivosQuibus profundis ipse proditam vitam,Honorem eum cupiscere, hocque laetari?Apostolusne quispiam, fides verbis,Ita invocavit ipse Foederis prisciPropheticosve Regiosve fautores?Vel ut proinde se colamus, adiussit?Eorum ut esse quisque se putat SanctumIta ad Deum profectus, absque connisuPiorum, adivit, atque vota perfecit.Quid impiate criminum modis multisTibi ille factitabit, ipse qui puraBeatitate Gratia sua mactus,Ea ire poscit, ipse qua via venit,Suasu clientem, ah imparis clientelaeCreator ipse mortuus vicem est nostramVicem is suam vicissim habere per sese,Pios, Beatitatis anchoram, iussit.Eam apprehende quisquis orbis enareMare hoc, volentis AEoli cupis ductu.
CARMEN III. Superbiae.
SUperbiae hostis est Deus: leve spiraEosque vana gloriatio nubesSine elevet, feratque praecipe in circlo,Quibus sua orbis iste vota consummat.Nihil tenere fine te putes illoUt alteri placere habendo coneris:PretI minoris omne quod placet multis.Id unicum puto esse praemium factiBonis probare factum: inanipalporumMoratur ille Carmen, atra laudantum,Cui perenne nil sapit, breve arridet.Miserrimum est reapse multa conari,Ut omnia inde ad arbitrum geras vulgum.Enim paratur hoc modo arrogans Fama,Cui illa adepta, postea est merus servus,Agenda quisque nauci homo prius cernit,Et acta carpit, omniumque pendendum estAd arbitratum ab impotentibus linguis.Crucem insilire laminamve candentemVelis, subire quam parabilem hanc poenam.Semel tibi ipse Censor esto facturo,Deum intuere, sacra dicta consulta,Ita actitato: Lingulaca quid dicatCrepace Fama voce contionatrixEi remitte. Cum remiseris, noliTumente bilis asper esse lurore,Ubi illa more dira dicet antiquo:Sed unilingue carmen ipse custodi,Modis vagata centies malis spernePer ora vulgi, inepta carmina, insani.Quid imputare si voles odorem hirco:Vel invidere te quieti, ubi taurusPede impetivit, aut rotatili cornu?Tace et recede, Conscientiae servus,Herusque vulgi et imperator adfectuum,Nec invideto quoipiam suos mores.Luela prima in alterius examenProfecta, priva non videt, videt vulgiMala, et videndo caeca, publice priva est.
CARMEN. IV. Modestia.
RUdis Poeta claudisyllabi versus,Placere posse pauculis bonis optat,Sed istud esse si putent nimis magnum,Favore pro, audientiam cupit solam.Quod olli inepta denegat mora aetatisGenI rependet, arbitror, favor quondam.Sat est pium esse. Si eruditio nomenReferre quibit inter inclutos vates,Mihi, deinde qui imminent, favent anni.Virile quando nomen ore vestitoMerebor, apparatus esto rumoriPer ora dignus ire casta, nam incestaNihil morabor. Ut modo caper fetensMeam insilire nititur iuventutem.Sed est ei usui reposta mi furcaTriceps, obusta, cum manubrio laevi,Eam deinde sentiet caper fetens,Caproque iunctus ille congregis morbus.Modo ora nostra sint modestiae arcanaeSubacta lege, deinde robur accedetVirilitatis, ut, canore maturo,Gravem refutet ipsa bestiam annorumQuies, docere prompta: nunc magis disco.Tibi sed istud, impudice subsultor,Palam indicare debui, cave exindePuer pudicus abs odoribus tetrisTibi inquiner. Vel hactenus puer porroVirum videbis, ipse cum Chalybs pronumTrahet per alta Regna nobilis stirpis.Ibi ipse tu furore hiante pendebis.
V. Effigies mali.
MAlum videre cognitum cupis belle?Eumque, qui perire traditus terrae estVidensque caecus, oppetensque vivendo?Cape ista signa, quis Dei utitur Scriptor,Notatione cum mala acta vocesqueSecutus unica, omnia egit in vulgum.Ego ipsa verba, sensuumque momenta,Papyrino hoc in aequore adveho vobis.Cavete quisque pro se et omnibus caris,Cohorte in hacce ne invenirier possit.Remota quippe pravitate vindictaVidetur alma, laneos habet gressus,Prope est prius quam eam videre contingit.Malum suum ambit ipsa Natio insana,Genusque in Orbe quod viam institit laevamHeri Orci in atra verba, verba coniuratQuibus ligantur invicem sibi cari.Iisque facta comparat malis verbis.Nec illus absque iure, quippe censeriMeretur Orci in horrida potestate.Enim ore cruda gens, rapace vivendiViam tenore perdit, atque causatur:Breve est laboris ista vita ceu Regnum,Et exeunte quopiam, is perit totus,Nec exstat ulla fabula, Orcus acceptumUbi remiserit deinde lurconem.Homo exstitisse non Deo gubernante,Sed impotente deputatur in casu.Abit, venitque, fortuita sunt cuncta.Ea ipsa flamma quae, vocabulo vitae,Vagaeque mentis exstat, et movet corpus,Nihil videtur esse ni merus fumus,Ab ille naso et ore fluctuatus nostris.Sonusque vocis, atque gloria haec linguae,Ab igne mica surgit, abdito in corde.Quod ignis illa si necata scintillaCalore pectus exeunte dissolvet,Cinisculi instar aridi, vagum corpusResidit in se, et effluit rudi vento.Calor deinde mentis, aeris prolesResolvitur parente, et aerem reddit.Nec ipsa Fama nominisve factiveManebit huius, aevitate perdunturBene acta cuncta, Laudius interit summa.Supina vita, nubis in vicem transit,Calore Solis exsolutae, et abiectae,Ut olim inane terra procreat nomen,Ab humido vapore quod Sophi dicunt,Et id tenente nocte Solis obtutus,Ubi reversa mane primulo adfulsitDies, calore sucta, disperit nubes.Ei ista vita comparabilis monstro est.Ut umbra tempus effugit, semel functusNequit redire, sic sigilla ab aeternoRata annulo premuntur atque conservant,Nefas redire quempiam, semel functum.Age ergo, quisquis auro et aurea aetateViges, venite, vita dum manet, laetiIocemur et bibamus, et voluptateBrevem irrigemus et volatilem aetatem.Rosa nitere, vernulam iocis frontemIuvat polire, serta malobrathatosComa fluente gestitare, marcentem.Rosam subinde mutitare florenti.Nihil relinquere, omnia apta lurcari,Opimiana vina doliis plenisEt orca inante ponere et propinare.Nihil deinde restat, ista vivendiLucrosa summa: quicquid orca non haurit,Id Orcus haurit. Haec locuta vis pravum,Abit peritque, sed Deus dedit vitam hancIn hoc, ut inde quae futura, sectemur.
VI. Iuventus.
QUid inquiete tundis ora clamore,Mihique inertiae oggeris notam infestam?An hoc sapis, cui omnia assident doctis,Supinitate de feroculae plebis,Ut aestimare non queas quid intersitStupere, consenescere, atque comburiAb otio, situsque putidi regno,Et inter arma delitere librorum,Sophique prisca quattuor modis dictaSibi suaeque solitudini haurire?Is est reapse carcer, usibus privisReductus atque publicis, ubi adfectusOpinione regnat in maritata,Eo labore si quis aeger occumbitAgat feratque cuncta, nil facit, ferroPedem impeditus, atque dexteram vinctus.Sed in quiete qui reconditus casta,Palam arbitratur omne quod gerit vita,Is Imperator usibus scit humanisQuid aptitetur et beate omittatur.Quid innocentis ora querquero pulsuTenellulaeque frontis aream quassas,Scholasticae quietis acer arrosor?Perire tu potes bonos fatigando:At ut nocere te putes, palam insanis.Ah in quiete sit mihi mea fungi,Et innocente carmine ad Deum patremRedire posse, dum piae iuventutisTenere frena sustinet pius Tutor.Acuta ne me inertia et ferox lentorTrahant deorsum, o innocentiae custosPudica Musa quam potes iuventutisAb altero regenda munia extende.Homo hic sibi ipse, Tarrius sibi vivit.Dein futura si quid aevitas malitSinistrum, in hancce, respice o iuventutem,Vir esto sic ut esse sic senex possis.
VII. Constantia in virtute.
VOcare Solis an vocabulo AuroramPotes puellus, et probas magistraliDocentium agmini? ista Memnonis materNigri canatur, ille Phoebus immensiNitela mundi, et arbiter sacri currus.Rubente saepe flore comit AuroraFuturum, inante se diem oggerens mundo,Tamen, pluente turbidus iove, hibernumMeridies stupebit, orbus a luce.Ita eminere cum videris, insigniRubore, dum puellus es, preme obtutum,Nec imputato te senilibus curis,Reductus a labore, nisus in famam.Loquaculo liquore mobilis torrensAbibit illa, cumque fregit AuroramDies secuta, nudus ipse prostabis.Sed hoc teneto: Nulla non dies paulloNitore lucet, unicoque momento,Tuum ipse laudis ambitum domi aequatoRotatili nitore Apollinis bigae,Nisi secuta carcere extimo virtusAd incitam comes volabit extremam,Diem vocare non potes diem sudum.Parum est inisse, constitisse si in primoPlacet vigore, quisque cursor hirpinumGradu tenere principi potest: longamObire metam, id est opus, labor dignusCorona hiante; pensilique conatuAd alta surrigendus est pedis fervor.Quid Argonauta, si supinus in LemnoManere vellet, inde deferet lucriQuod ante primus impium fretum effregit?Iacere posset in quiete delira,Et obsequi nitoribus voluptatum,Cutemque sole perpolire fulgenti,Famem sitimque nec videre, nec scire.Sed inter illa quid furens ApollonI,Terentiique Pompa docta Varronis,Valerii quid alta Musa cantabit?Venit iuventus ex Iolcho avens Colchos,Iter sed institit, deinde demisit.Nisi institisset Aesonis sacri germenBoni Parentis in tapetibus somnoRudi vacaret, haud gravi obsitus Fama.At in ratem coacta cum unicam virtusIter subibit, absque vellere auratoNequit redire, turpitudinem migrans.Ut in nitore Solis obvio nemoPotest latere, qui semel Deo obsistit,Ita orsus esse claritudinis composEam necesse, qua licet, comes divamSequare perpes, aut quater sub obscuraVoles latere nocte, quam pati talemPerinde Cantilenam ut occinit vulgus.
VIII. Fama.
PEtulcilingua, crudicarnimanduca,Inanipellis, armiperda Medusa,Bisulcilabra, mellifellitraduca,Ferocibauba, Menticaptaveratrix,Triparricida, foedivocivenditrix,Draconiclanga, Laevisortiturpatrix,Chamaeleolacerta, Cerberovertix,Chimaericolla, cunctipulchrifuratrix,Medullisorba, sensisolvipraedatrix,Teruncidebitrix, Teruncilucratrix,Colorifuca, menstruata, larvata,Sepulchrifranga, furcipendidetrastrix,Honestipasca, dissolutipromotrix.Stupriprofusa, lentibilifundatrix,Venenidocta, Colcho Thessalicantrix,Cometicrinis atque Lunitractatrix,Ibirostris atque: sed cadunt verba,Tuo uberante semper a malis ventre,Cruenta Fama, tene, tene sectemur,Tibi imputetur ista dia castorumVacatio, ut libidine e tua possisSalute lusitare prodiga in nostra?Abi impudica: Sulpuris manet torrens,Ibi caleto, perde, si potes, Manes,Et impiata Tartari feri saecla.