February 2005 Jonas Goehler
worked in corrections supplied by G. Burkard. Editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check complete

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER VII.

CARMEN I. Somnus.

IMago mortis ut prementis exstaret,
Sopore iussit alligare nocturno
Deus refecta membra, nobilem somnum.
Alacritate duplicatur in vitam
Labor quiete diditus refotrice,
Simul moneret ut levis caducarum
Imago rerum inesse mortuis vitam.
Quis exputaret, (ut minus siet notum,
Cottidiana quod modo indicant facta)
Sopore vinctum, et artuum omnium ignavum?
Redire posse munia ad sua integrum.
Supinus ille lectulum incubat tergo,
Hiatque semimortuus modis miris,
Nec artium diurna pompa custodit.
Eum hostis hicce pronus opprimet prensum,


image: s115

Ruina si mala imminebit, exsensum
Caput teretur: ille, qui vigil planta,
Achilleo volabat ocior dio,
Stupet ligatus, inque compede stertit.
Tamen reversa cum dies levi flamma
Polum notabit, excitatus irrisor
Sui laboris, enovatus incedit,
Imaginesque querqueras figurarum
Quibus quiete lusit in sua, ridet.
Nec ante acta flore frangitur rerum
Notata summa: Summa crescit in somno.
Tenere si qua semper aut diu mens est,
Ea impetente iam Sopore condisce,
Ita ut trabalis ille fixerit clavus,
Manebit irremota vis tuos sensus.
Pericla saepe priva sic mihi instruxi,
Heri recepta mane carmina exacto
Tenebam in ungue: nec deinde ponebam.
At haec soporis obvia omnibus summa
Imagine ut nitente, mortis alludit,
Feroce, regna, dissipata cum sceptro.
Per omne momen aequa sunt rudi somno
Nisi diutiore quod premunt nocte.
Caro sed illa quae putrisque fetensque,
Scatensque futili ulcere induit terram,
Ea absque labe surget in perennes spes.
Uti minuta puncta seminis parvi
Catus parente rusticus tegit terra,
Ea ut putredo solvit, et gravis lentor,
Reclusa terra denegabit, ut cepit,
Sed imbre cum marita facta profuso
Refundit omne creditum altero tanto.
Quid altero? refundit unicum seno.
Ita est necesse, corpus obsitum naevis,


image: s116

Pigrumque, sensibusque fetide obtusis.
Eat parentis in sinum sacrum antiquae
Ibique computiscat, ut ferat fructum,
Et e sepulchro inaniterque suspensis
Necis redire faucibus Deo possit.

CARMEN II. Scaligeri.

UTi cottidiana vita, sermone
Parum nitente, quicquid utile est, profert,
Nec erogata consulit magistellos,
Statera ut omnia adque pensiles ductus
Cate exigenda, more pensitet lancis,
Ita hocce grande carminis genus puri
Ego Lepore, natus ut cluit, como.
Quod interesse cumque disciplinarum
Videtur e nota priore, id omne sepono.
Nec alligatur uspiam cui sectae
Capace mente si quis omnia exhaurit.
Mihi Poeta priscus omnis apprime
Colenti amatur, inde mutuor verba.
Deus dat esse rebus entheis doctas.
Recentiore de grege unus arridet.
Eum, vetusta saecula inter, ardenti
Subinde lectione votus evolvo.
An ille nomine est mihi recensendus,
In ore quem colente gestito semper?
Deum propago, Summa, Scaliger, rerum.
Cui Ata nomen inter inclutos vates
Honore tradit aestimabili aeternum.
Ave suprema summa gentis humanae,
Poetico Galenus auctor in censu,
Medentium in Grege unicus Maro nobis,
Cui esse cuncta traducis dat exsorte
Apollo semine, unus omnium virtus.
Ave exeuntis ipsius sui vires,


image: s117

Serenitate cum vigente, Naturae
Apex venustus, ipse magna naturae
Faventis Aura, quae deam maritavit.
Deinde quando Militis sacrum fulmen,
Et elegantis aureum decus Divae
Cui ligata, Gratiae comes triga,
Apollo frater, atque proditus Maia,
Gradivus acer, et Maro et Venus salsa,
Sophique nomen, undequaque perfecti,
Vocabuli unius sonore mactandum est
Eritve porro, Scaliger, canant, Caesar.
Eum labore praeterire laudando
Adhuc potesse nullas adfatebatur.
Patrem ingenii vigore natus excedit.
Avete, par mihi Deorum amicorum.
Is eruditus atque maxime excultus
Cui aestimatur optime optimo haec biga,
Perennitatis alligata torrenti.
Natatili ista vincit impetu Famae,
Reversa saepe eo unde saepe descendit,
Rotantis omnia ordines vagos aevi.
Enim omne, quod lubescit, efficit Scala.
Quod alteri labore vendit ingrato,
Huic habere donat arbitrix Rerum.

CARMEN III. Foenerator.

DUobus omnis exstat apta praeceptis
Propheticae obsequela legis et Moschyi.
Amato proximum ut tui ipsius corpus.
Deum colente mente totus amplectens
Eum timore praefer omnibus Sancto.
Patrem putato, Natus ipse florebis.
Loqui. Deus ne debitum ferat cultum
Locus monebit alter: iste componit
Hemonem Hemoni et inde iudicat vitam.


image: s118

Quis est negotii usque quaque mundani,
Ita imperitus atque prorsus ignarus,
Cui videre non sit integrum pridem
Supina, cruda, monstra foeneratorum?
Iis recepta pridie Iduum summa,
Locata frangit omnibus modis Idus,
Et in secunda puncta sole converso
Sua ipsa mater exstitit, parit sese
Diurna, crescit exsulando, nocturna,
Ferox, inanis, impii latro census,
Heri cluebat Irus, omnibus Crassis
Die hoc minatur, ambulator ansatus.
Bono petita pauperum bona obtextu
Hirudo panticem in suum trahit dira.
In hocce faecis omne momen urbanae
Perinde convenire tendit, atque sentinam.
Ei Kalendae in horridis cubant spebus,
Simul die clamore [(transcriber); sic: clamonte] fulserit summo,
Perit nisi ante, debitor, fores pulsat.
Cui unguibus superbus iste Lamisci
Togatus instat ore vultur obscaeno,
Rotare saxa Sisyphi valet ritu,
Aquamve Tantali, aut iecur Promethaeum.
Poeta cuncta saeva fingere insanus
Sibi videtur: haud potest luem talem.
Enim quid est Chimera? quid triceps Orci
In aere si putetur hocce latrator?
Eam retundit unius viri parma,
Canem offa placat. Ora foeneratoris
Tacere posse, id impetrabile est nulli.
Et Herculi quidem, ille sit lacertosus
Licet, dometque quicquid attigit clava:
Tamen labore foenus in duodeno
Habet locator atque oburget Eurystheus.


image: s119

Tyrannis omnis exsuli effugi fertur,
Sequi exsulatum avebit iste corrosor.
Genus deinde nuspiam est Mali tanti.
Tyrannis orbe regnat ista sub toto.
Ut inquieta sanguisuga suspendit
Ab ulcere ora, donec undique oppleta est:
Ita impudicus helluo iste portatur,
Eo unico notatus hacce differre,
Quod iste, quicquid ingeris, vorat pridem,
Nec expiare nec replere suspensam
Famem laborat: exstitit parandarum
Parata causa: Non quies, fugit somnus.
Diu ambulat misellus, atque centone
Latus natesque semiamictus obscuro,
Hiante donec ore glutiat praedam.
Ubi illa porro devoraverit hamum,
Superbus instat omnibus modis captor.
Vorat vorantem et imminet scaro praedae
Virens odore prodit horrido aerugo,
Manus notata pallet utraque argento.
In hoc sepulta criminum omnium est summa
Ubi triparricida proximitatis,
Referre Sanctimonias parat vultu.
Preces minatur omnibus palam divis.
Crucem otiosa non labella suspensam
Vident, vetusta fragmina aut sacri trunci.
Genu reflexit in via palam saepe,
Et ora torsit arrogantibus dictis.
Viderier vel unus audet antiquo.
Homo superstes e grege aurei saecli.
Domi interim inque corde lurido sortem
Suam undiquaque, dirus, exprobrat divis,
Eosque ridet, et faventibus foenus
Pudoris orbus insolentis, obtrudit


image: s120

Precum: quotannis ista natio augescit
Deum necesse nomen esse perlentum,
Cui stetisse totiugem scit usuram!
In ipsa sacra, cogitationumque
Reposta sensa vis lucrosa surrepit,
Subitve semper enovata de duplo.
Sibi suisve si quid hostis impendit,
Id imputare debitor suus debet
Sibi, atque lene cogitare foenusclum.
Nisi ista summa iam tibi esset elata
Cavere damna quibam ego ista: sic aequum est
Tuae ista parva portio lui cedat.
Nisi obsecundat impio miser, stridet,
Quod antecepit exigit domo pignus.
Necesse solvat ille, quod cupit dirus:
Vel omne fundat antequam dies adsit.
Ita horna Cura proximi refrigescit
Ab ave ducta: cetera omnia expandam
Mori necesse taedio foret si qua.
Et ista cernit Almus, et moram nectit!
Nisi perenne suppetant cui lucrum,
Deum timere deputat mero damno.
Negotiator, imminens viae fanum
Tabernam habebit, intrat, exit, insanus.
Parum otiosus ad preces, viam grandem
Necesse devorare crastina luce.
Redire forte si pote hac; satis censet
Venire tempori, hoc, iubet Deum, exspectet.
Ita impeditur a negotiis quisque,
Agenda ne facessat, actitat plura.
In otio occupatus impote incedit.
Deum timeto, quicquid est opus, sponte
Vela pluente suppetet datis caelo.
Perenne qui dat, hic caduca detrectet?


image: s121

Abi scelesta, turpilucrimendica.
Opum Cupido: Serva noxiae aeternae,
Tibi implicata turpibus perit spinis
Perennitatis omnifertilis Cura.
Caduca quisquis ambitu petit magno
Parata perdit, incubatque quaerendis,
Fruitionis usus exsul abscedit.
Miser, fruatur aut relinquat, insanit.
Daturus aut breve ipse gaudium heredi,
Vel ultra habenda more sese habendorum
Voravit ante, perdiditque perdendo.
Ita Alphius supinus, Irus abscessit.
Apicii apta ab omnibus bonis funem
Eo pependit artifex gula, et Centum
Relicta tempsit, helluator argutus.
Ut exiisse dives aestimaretur,
Sua e culina adactus aridam in tumbam.
Apicius coquendo nuspiam vixit,
Ubique coxit inficeta vivendo.

IV. Fides.

LUcerna qualis absque flore mananti
Olivitatis, orba lumine, occisa est,
Nec umbilicus aut polita frons lychni,
Tuentium iuvabit indidem obtutus,
Quod aere comta, fictili vel argento,
Tenellum in igne lumen aureo ludit.
Sed apta quando Pallados pium humorem
Pudica flamma pascitur, levem stuppam,
Refusa lambit, evomitque fulgorem,
Loco altiore fixa, in aedibus totis.
Modo hoc (beata comparare si me aequum est
Ineptiisque transeuntium rerum,
Et inde momen obtinere doctrinae:)
Fidem requirit in Deum, quod ignita


image: s122

Placere mente vult opus Deo gratum.
Bonum omne, mortuaria ut mala exponit
Sequela carnis in rudes nimis gestus.
Nihil proinde dictitat bonum, ni quod
Nitebit aptioribus modis extra,
Trahitque vela, Solis horret adspectum,
Suo igne dicit esse se satis claram.
Secus beata iudicat Dei norma,
Fidem intuetur, aestimat fide cuncta.
Amussis illa, qua probantur insignes
Deo lapilli, et omnia arma gemmarum.
Corona si qua virginis manu plexa
Deo dicatur, hancce flore in sacro
Fides perenniviva comat, ingrata est.
Ubi ista regnat, insequuntur extemplo
Bene acta cuncta, caritatis ignitae
Serena flamma, Maximae spei regnum,
Patique docta Gratia, absque conquestu.
Ea imputatur Abrahamico Heroi,
Salutis ut sequestra; dum fidem integram
Deo reservat, esse creditur iustus.
Ita is meretur esse iustus aeterno.

CARMEN V. Princeps, Deus.

ASellus, ore livido impetens doctos Videbat hisce me libellulis
castis Deum unicum venire concelebratum. Duo esse dixit ora Tarrio
vati, Cui unici Beata nominis Pompa Palam alteri daretur, aestima,
Scalae, Deum vocare quem videbat argute Iambicantis impetum metri
claudum. Mihi esse quisquis ora bina contendis, Ulysseique more,
duplicem linguam Mihi imputare, aselle vane, conaris,


image: s123

Tibi ipse dico ne unicam quidem mentem
Superstitem manere criminum bullis,
Cui relicta dent negotia in priva
Domo ire publica absque lege curatum.
Sed ille magnus inclutum Poetarum
Tibi favere desiit honos pridem,
Modo ille desiisse iure dicendus
Cui nec ordium esse nec potest finis.
Ita ipse prorsus in luem tenebrarum
Domesticam putrescis, ignis ignarus,
Sacraeque lucis, et proinde rumoris.
Eone nomine impudice, delire,
Ferox aselle, mercimonium flagri,
Tibi involare doctiusculos aeque
Videris, ipse quod catum tenes nilum?
Satisne factionis hoc asellorum
Pium esse deputatur, impium scitum,
Quod ipse nomen haud habes, habentem sed
Potes videre quempiam, bonae frugis,
Et assequi negatur? impiis sannis
Revellere orbus a Pudore, conare.
Ita ille quando doctus exserit nomen
Simul superba tute vestra coniunges
Pari vel impares cluebitis fama.
Ita educatur horna messis auctorum,
Nihil videre lautiusculum muscae
Queunt, coacta quin petant palam turma,
Sed hoc vetusta cantilena decoxit.
Ad ista quae mihi hocce frigus obiecit
Reversionis ordior viam: Sed quid
Opus labore me impotente defendi?
Asellitatis huius impetus crudos
Remitto, sacra Biblia ut domi evolvat.
Ibi videbit, esse principes divos.


image: s124

VI. Emptio favoris.

FAvor superbus et parum fide dignus,
Emente quisquis altero, alteri venum
Venit: Tyrannis apta turpibus donis
Gravi labore Conscientiae, si quem
Male acta cernit adnotare, munusclo
Manum illi adire, re recente, festinat.
Bene ille dixit, esse plebis in Roma
Profusa congiaria auream pestem.

VII. poll' oi=d' alw/pex all' echi=nos he\n me/ga.

LEvis, perinde, ceu venit, fugit motus,
Laboriosa saepe dignior vita est.
Quod alta Cura gignit, imprimit menti
Nec exit inde, ni refixerit docte.
Ita exstat inter optima hoc quoque antiquum,
Tenere multa mobilem quidem vulpem,
Echinum at una, sed probata commenta.

VIII. Futura time.

FUtura quisquis aestimat, sapit belle,
Colore saepe proditur latens anguis.
Cucullus olim ineptus ales ad praeda,
Aves videbat undiquaque palantes
Suo pavere, devolare ab adspectu.
Rogavit ergo, quid sibi istud insani
Metus creare tenderent? refert Ceiris,
Quia est futurus, ut docet color, circus.
Sagax futura re notare praesenti
Metus fatetur, atque discit ex usu.

IX. Constantia.

BOnum tuere, quicquid aptus, ad finem,
Nisi ille, gesta fortiter, coronarit
Pari nitore, posteri omnia ignorant.
Sub imperantis Adriani erat sceptro


image: s125

Vir ipse dignus, inclutum genus, TURBO.
Vacatione muneris data ultro, ille
Recusat, atque iungit auream vocem.
Probata cuius, Adriane, sub Rege
Adepta testimonium bonum est virtus
Eum decebit in loco mori stantem.

X. Ex Athenaeo.

AMoenitate maxime omnium florent,
Mari ambulatio propinqua constrato,
Humoque navigatio virescenti.

XI. Umbraticus.

INers querela rebus ardet accisis,
Ad incitas redacta futili massa,
Serenioris obsidem aetheris mentem
Suae alligare se impotentiae poscit.
Ego hunc super beata saecla Crassorum
Voluptariûmque pono regnantum,
Cui pudica vivitur sibi vita.
Ut est, eritque, sustinet, nihil questus.
Deo relinquet inficetias Curae
Procul querela, vivit, hospes acceptus.
Satur recedit aptus ultimam finem.
Nihil laboris ille de suo impendit,
Satis superque dat Deus, rudi in vita.
Palam aestimabit omnia in suo censu.
Quid est pericla condere in sinu privo?
Suus mehercle carnifex homo quisque est.
Dei Timore condere aureos soles,
Suoque cuncta deputare censitu
Potens, homo vocatur, est Dei germen.
Arena calce trita, sustinet tignum,
Nisi laboris in pericla suffundas
Nitentiore de modo, albidos Soles,
Miser perire pro gravi cupis voto.


image: s126

Eo inficetiae profectus est natus
Homo parente deside atque distorto,
Suae esse quisque tortor appetit vitae.
In omnium ordine ista secta delirat,
Vel unice vel omnibus magis dure,
Libris dicata quae nihil nisi libros
Potest sonare, regnat in perenni umbra,
Et exsul usibus reficta de cunctis,
Potest nitente disputare sermone.
Huic videre lumine altero integrum est,
Nihil sibi ipsa relliquum facit sancti
Nisi legendo si quid adsequi promptum est.
Et ista natio superbit ignorans,
Pati nequibit usibus viros doctos.
Sibi videtur esse quippe doctrina
Vel ipsa, vel peritior quoque ipsa illa.

XII. Aurora Musica.

SOpore quando solvitur sacro, regnat,
Originique proxima est suae, virtus
Refotae mentis, itque ceu manumissa.
Dies subinde candicans recentatur
Aquisque purus exit aureis Phoebus.
Minervae amica Apollinique Tithoni
Rubentis uxor; expeditior sensus
Modo vigore cum refectus ardenti est,
Diem impedire da negotiis mundi
Tibique proximoque fidus inservi.
Quod ante lucis ordium vides tempus
Deo dicato: Sic cubilia adscende,
Uti Soporis ipsius pote exstare
Tui obsequela. Cum Deo petas somnum
Quod ebriata si feroce vi Bacchi
Cubare corda cogis in suo coeno,
Habebit alta porro Nox resurgentem,


image: s127

Negotiisque saepe propriis dormies,
Ubi impedire quattuor dies totos
Potae unius supina crapula et potus.

XIII. Quies convicio impetiti.

AMabili canore macte, Taubmane,
Mera entheata dicta nobili plectro
Apollini sororibusque succentans.
Tibi tenere laudis invidet summam,
Ferox, petulcus, inscius vetustatis,
Furens Asellus inficetiis ruris,
Agreste nomen, ille asellus obscaenus.
Cui, olim in ora congregis sui morbi
Malis notata versibus tuum in Nomen,
Nequit sat esse dicta tum profudisse,
Venit modo, atque cuncta carmini diro
Novata vulgat orsa, pluria adcudit,
Sibique doctus Histrioniam exercet,
Ita ut theatra nuda solus implere
Potissit actor, exsulantibus cunctis
Quibus suo aere nuper auxit Orchestram,
Locum deinde quattuordecim in scamnis
Dedit bubulcitantibus viris secum.
Eine tu referre, quam meret Poenam
Politula eloquentiae cupis penna?
Cave istud inde quispiam, Pater, credat
Cui ante nota vis tuae aureae Musae.
Refrixit illa iam diu Poetastro
Caloris orba frons, suo lupanari.
Rubore nullus ille porro suffundi
Potest, caninus actor, ora pallore
Notatus atra; qualis inter antiquas
Cruces reperta larva, iam cute orbata
Mero albet osse, carnis obtinet nilum.
Tuone nomine hocce digna delirum


image: s128

Caput piacla solvet: Optime tetrum
Meretur omnia ultima illud ostentum,
Sed esse tu mihi videris indignus,
Luto tenace te tuosque conspergi
Faventiore proditos Deo versus.
Honoris ista crimina haud queunt vestri
Vel ultimo attigisse dicta contemptu.
Proinde si quid optimo tuo credis
Parens secunde, sustine a luto dextram.
Perire sub minis tibi vel extremis
Huicce vota germini omnia attollunt.
Erit iuventus ista forte tam pugnax
Ut impudicus ille mulus abscedat
Tuo a nitore: nonne quam doces tantae
Onus subire poscat hoc sua sponte?
Ego quidem abstinere eatenus possum
Ut omnia arma iam parata constipem,
Deinde si quid ausus ille mutire
Feretur, ut meretur, obsitus virgis,
Libidinem mala ingerendo quoi serviit,
Eam male audiendo prorsus amittet.

XIV. Ebrietas.

SEmel referre crimen, unico verbo,
Cui supinus orbis iste versatur,
Lubido cepit? ebrium virum dicas,
Parum ille curat omnia in Vetustate,
Nova ipse fingit: altero die audita
Sibi nec ipse disputator accredit,
Nec ante visa iurat, aure vel capta.
Bis ille victus atque ter iacet stratus
Cui dolosa vis meri caput cepit
Sepulchra sensuum intima impie incestat,
Vigore ludit in palam revellendo.
Ita aureus nitente flos iuventute


image: s129

Perire suevit: eque criminum prorsus
Atrocitate maximo, data est virtus,
Pholi hausta pocla, pocla magna Centauri
Decus parare nunc queunt Achillaeum
Nisi amphoram potesset unico ductu
Modo ebibisse, surdus esset Alcides,
Labore nil referret a duodeno.
Is Herculis meretur esse successor,
Cui orca magna cessit unico exhaustu.
Ita irrigatur haec palaestra viventum,
Ita et patratus ipse nunc Pater vivit.
Eoque nomine istud unico obtingit,
Quod inter ipsa Liberi sacra et cultus,
Rapina, furta, caediumque et incesti
Vocabula impia obtinent merum Regnum.
Heri cruentus ipse et ebrius iudex,
Remittit omnia audiendo patratum
Ab ebrio, Scelus, furente sub Baccho.
Ita ille divus inter ipsa Christiani
Sacraria alma perditos habet cultus.
Cottidianus ordo sic cluit morum,
Quid helluationis impiae exempla
Diebus ore proferam sub addictis
Deo? nisi hocce more festa constupret,
Nequire se valere dictitat turba.


image: s130