February 2005 Jonas Goehler
worked in corrections supplied by G. Burkard. Editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check complete

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER VI.

CARMEN I. Triumphus.

LIBIDO fracta, victa vis Voluptatum,
Opinionis, orba lumine, exuta est,
Refusa sensuum per intimos, nubes.
Tropaea nostra, Christus auctor erexit.
Qiete Sanctus accipit sinus molli.
Suavitatis omne nomen excedit


image: s099

Valete turbulentiae, impotens coetus,
Deo recepta vota Tarrii migrant.
Viden' statuta signa, signa victoris!
Ibi est Colubra tortileis per anfractus
Sagittilingue virus exserens morti.
Iacet subacta opinio abditam nubem
Nihil iuvare, me premente, iam creden.
Quid est deinde, quod nocere confidat?
Meae quietis in tyrannidem cedens,
Dehinc Beatus esse dum volo, possum.
Nec irremissa mens minus volat late,
Sed intuetur acta cuncta mortalium,
Timoris obses ille fluctuat ponto,
Libidine impudente vincitur creber,
Pependit hisce crebrior suis votis.
Eum alterumque bilis effera incendit,
Abit redire qua nequit, furens mucro.
Stat atra pone non Megaera, non angueis
Comante vertice exserens, mala Alecto,
Sed ipsa Conscientiae lues Laesae.
Flagella vibrat, intonatque cum parma
Supinus alter incubat suae Gazae,
Catena colla cui ambit undique invisa.
Acuta porro crux velut, vel excisa
Die ingruente cui renascitur fibra
Avis, sedere Livor, atque multorum
Videtur intima eruisse consulta.
Ineptus unde cum furore bacchatur
In alterius et sua ipsemet damna,
Nocivus erro: Pestilentiae flagrum.
Ea omnia arce celsus in sacra cerno,
Mihi Libido victa dat Voluptatem
Cui aequa nescit esse ceteri census.


image: s100

Malum videre, quo carere tu possis.
Nec istiusce gratia hoc, quod adfligi
Suave pignus aestimem mihi quemquam,
Carere sed quibus malis mihi integrum est,
Quia intueri, ut occidant, nimis pulchrum est.

CARMEN II. Polymathia.

PIgrum est obire circulum unicum in vita,
Et artium e grege unicae sacramentum
Dedisse quempiam: Usus in levi pompa est,
Scientiae teguntur, arbor ut, libro
Inanitate praelegentium absurda.
Pigens Magister ipse quod scit, exponit.
Relicta saepe digniora, discuntur
Minus probanda, quippe qui docet, nescit,
Polita quando lingua sufficit lectu.
Tibi Magister ipsus esse festina.
Quod addoceris, insecute, rimator,
Puer minutus, ore praeditus molli,
Vicarios sibi exigit fames denteis.
Is eruditus esse creditur, qui nec
Notata pelle quae scit, alteri credit,
Nec impudentiae exit in vagum crimen.
Cui Magister erubescat adstanti
Licet subactus optime, soloecismum.

III. Ambitus peccandi.

LOgis subinde verberatus obscenis
Mihi medebor: haud bene acta correctrix,
Palam exigente Fama mente demonstrat.
Sed ambitu placere velle peccandi
Superstat omne crimen. Arrogans latro
Ter est rota premente dignior simplo.
Ita invenitur esse comparatum nunc,
Sibi aviando quisque caecus arridet.

IV. Recitatio.


image: s101

ERat vetustus iste mos Poetarum,
Ubi notata quaepiam auribus digna
Habere se putabat, artis extemplo
Suae vocabat ipse gnarures, vates,
Et in domestico ambulans sinu secum
In ora lucis efferenda, dictabat,
Bonaque voce clamitabat in versus.
Ibi sedebat ordo callidus vatum
Et aure cuncta devorabat arrecta.
Quod impium videbat, absonum, elatum,
Pigrum, calore, frigore, aridum, durum,
Patri indicabat ilico rudis versus.
Id ille quando displicere cernebat,
Subactiore lance porro pendebat.
Ea unica est reapse causa, quod prisci
Pari colore cuncta pinxerint vates.
At horna messis ilicet-Poetarum,
Ubi extudisse tertiata metrorum
Sibi videtur optime, mera ostenta,
Superbit ore, vix gradum tenet priscum,
Supervenire credit undique examen.
Patroclianus inde pulpiti insessor
Diurna, saepe nec diurna, praedatur
Mali canentis, ipse pessimus, dicta.
Et inter illa multa milia et densa
Decem invenire magna res pios versus.
Repente ceteri orta turba, caeduntur
Repente prorsus, hocque vate Natura
Boni adsequuntur, haud vident diu lucem.
At acris aure Lucumo satis tersa,
Meos subire iudicis velit versus
Licet repente proditos, sacri census.
Deincipe ipse cuncta lege distringam
Superfluente visa turgida excessu.


image: s102

Supiniora si qua, lima constringent.
Severiora; dens stili omnia eradet.
Id indicator inde praemii captet,
Pari decore posteros meo accedet.
Sed istud ipsus invicem, cavillando
Polita dicta ne terat, volet cautum.
Tumore saepe iudicis venit docti,
Locum cui esse iura publicum nolunt.
Is adlatrando sentiet rudes versus.

V. Diaeta.

QUid aula cum te et aurei colant Reges,
Poeta magne, Tarrius tuus mecum
Domi morante muginer solens ala,
Requiris a tuo audiente, Taubmane?
Vetusta Regna serviunt mihi librûm,
Specusque inerte rite claudo prae fama
Mei laboris, atque nobilis cantus.
Tuum est obire Principum domos magnas,
Et hospitem esse de Leporibus gratum.
Mihi latente dulcis ambitu arridet
Quies diurna; nocte dormio tota,
Die imminente, solvo vota Factori.
Dein studere conor, inde corpusclum
Pugilve, equesve, vel levis premo saltor.
Deinde prandeo, ambulo, Poetorque,
Et esse me meum, meûm esse amicorum
Volo parumper, inde claudor in cellam,
Eousque cena dum venit salutaris.
Ibi Lepore condio integro fercla,
Deinde ludo, deinde cedo dormitum,
Nihil mihi ordo sustinere quit talis,
Quod Aula poscat, ipsus aut eam exposcam.

VI. Caute.


image: s103

PUgil putatur ille maximi census,
Cavere qui potest sequentis insultus,
Simul ferire doctus, et tueri se.
Ita esto si quis insolentibus Sortis
Minis superba pectora obicit restans.
Modo hae caventur, alterae inminent hosti.
Ferire semper arduum et nocivum exstat,
Periculosiusque semper exitur.
Cavere qui scit ille rite laedenteis
Vicissim adibit impetu manus docto.
Id institutor exigit Sophus sancte.
Perinde ut arcus oppidò ille contentus
Cito fuisse dicitur, perit ruptu.
Ita omne saxum in impotentia motans,
Ut hostem habebit obrutum: Cadet victor.

CARMEN VII. Ebrius.

MAle esse ubi videtur antea acceptus.
Eo redire denegat, semel laesus.
Negotii quod ipsa imago contenta
Eum ambit usque, nec quiescere exspectat.
In omnibus sed ebrius tibi [(perhaps: sibi)] solus
Eo redibit unde laesus abscessit.
Ita evomentis horridos suos ructus
Canis resorbet esculenta fragmenta.

CARMEN. VIII. Arrogans error.

BEne errat ille, qui fatetur errare,
Prope est medela: pessime ille delinquit
Cui monere sordidum atque servile est.
Mihi negavit Arrogantiam Caelum,
Quod esse me videbo, id esse me dicam.
Ter ille dirus audit exsecrandusque
Et ipse qui via patente delirat,
Et, ut monetur, impetit viros sannis,
Ciconiamque deside inplet a tergo.
Palam, pudere ni tui voles, fare,


image: s104

Bonum celebrat, impium premit rumor.

IX. Opum finis.

OPum ille finis est habentibus multas,
Repleta non cui arca fertili est nummo.
Sed ille quem beata vita proponit.
Habere multa si cupis, parum partum est,
Licet flagellet arca desides nummos.

X. Felicitas.

SEcunda Sortis aura rebus appensa est,
Mala ingruente, mens redibit ad caelum,
Ibique numen invenire contendet.
Quod alba semper ut tibi aura responset
Deum vel esse non putabis omnino
Vel esse victus, impiate, contemnes,
Inutilis mere utilis tibi poena est.
Iuvat nociva, poena legis emendat.
Eques protervus, quando frena dilaxas,
Volabit avio supinus in campo.
Nec audiet deinde currus aurigam
Semel quadriga cum suo data est iuri.
Ferocientis impetus iuventutis
Severiore flecte, frange, contentu.
Nihil petulca curat aut potest pulchri
Libido, iura vendit impoti menti.
Quod omnibus mage impium atque vesanum est.
Monentis odit angue peius obtutus.
Ea ipsa prima iam cadentium signa,
Gradum tenere non queunt vacillantem,
Opem adiuvantis exigunt gravi naso.

XI. Adflictio.

QUid asperi tibi obvenire viventi,
Necessitate non tuo fit exactu.
Deo probatur asperis, Deo dignus.
Pugil brabeia quis referre contendat


image: s105

Nisi ante victor? ista vita certatur.
Suavitate deterente ceroma
Tuum liquescit, aridus fugit pulvis
Reflante sorte; nudus horridae resta,
Opinio impudica quicquid armorum
Ministrat, exit; ante verbera occumbit.

XII. Malorum felicitas.

PRobum videre cum datur laborantem,
Et omne saxum, in aegritudine obscura,
Retro atque sursum agentem in ardua vita.
Malum at nitere, vivere in rosa extentum;
Iocisque pocula impiis coronare,
Diemque ductitare de die laetum
Ut esse concubinus audiat Sortis.
Nihil cupiscat, esse quod datum nolit,
Abundet auro, et aestimabili pompa
Tegat reposta sub sinum impie facta,
Deoque ceu favente cuncta comburat,
Levi aestimatione mentis argutae.
Ita aestimato: filios Deus caros
Amaritudine et laboris exercet
Subactione: quisquis ut regat quondam
Fit institutus, oppidò bonum atque aequum est,
Ut ipse noscat, et regenda perpendat.
Ita iste natus, olim, herilis in servos
Quod obtinere debet, exigit munus
Probatque facta dum pati putant tetra.
Rigore disciplina gaudet in Natum,
Ut eruditus omnibus modis fiat.
Iocum libidinemque vernula exercet
Tenella dum lepore fervet acri aetas.
At illa currit instar inciti rivi
Nive a liquente, vis iocosa brutescit.
Lepore adhuc probatus, exit, et ruri


image: s106

Opus facit supinus iste saltator.
Vel in metalla Servus inditur Poenae
Abusus ore vel levi sua pompa.

XIX. Liberalis Iocus.

FAcetiis tenere qui modum novit
Probatur aure iudicis licet stricta,
At ore hiante semper orbus incedens
Gnatho vocatur, atque peditum Scurra.
Nitela liberalitatis inserta est
Bonae aestimationis, exiens clatros
Profundit omne cum suo decus Famae.

XIV. Patientia.

PAti putato multa, multa sufferre
Necesse, si quis ante magna sectatus
Repente castra prae quiete contemnis.
Enim ille quisquis aspicit virum emendem
Supinus ipse, quod bene adspicit factum
Suum esse retur opprobrantis insultum.
Ter inde peior et nocentior casto,
Quod erro amare semitam haud potest rectam
Nec hanc prementis alterius ignoscit
Pedi: institisse quam viam volunt Reges
Eam necesse subdito sequi credunt.
Culullus acer, atque amystis insana
Eum angue peius odit, atque latranti
Cui placere Temperantiam pallet.
Venus proterva Castimoniam stupri
Loco exsecratur in Libidineis diras.
Cui ira pectus effera erigit bile,
Amore sanguinarium aestimat dignum,
Cruore verba cui superba non stillant,
Eum vocabit, elevans palam, ignavum.

XV. Iactantia.

MInaciis tumere quem vides magnis


image: s107

Et arma quoque detonare momento,
Eum aestimato maxime omnium ignavum,
Cui Gradivus esse tradidit fortem
Is aegra verba temnet, ingruet factis.
Cui timore pectus aret exsangui,
Potesse rebus haud videns suis quicquam
Inania instat ire venditum verba.
Notabile illud oppidò puta ostentum:
Lepus vagando fit Leo admodum raro.
Leo in duella forte pectus asservat,
Lepusculus vagator, ante commissa,
Citro ultro oberrat atque proditur cursu,
Canis latrator omnibus minus mordax.
Strepentis unda vorticis sinum volvens.
Profunda disputatur esse rarenter.

XVI. Honesta Mors.

SUper decora filium arma portabant,
Lacaena mater hunc suum esse rescivit.
Erat reapse, dixit, ille sic noster.
Cui oppetente patria instruit lessum.
Ita Attica ante fleverat apis Gryllum.
Sacra instituta, iam minister implebat,
Renuntiatur esse ab hostibus caesum,
Caput corona sola festa discinxit,
Gradum manebat, et sacris suis stabat.
Sibi esse quippe cognitum ante, mortalem
Fuisse filium: at quod occidit belle
Lucrum putare, quisquis est pater bellus.

XVII. Mors.

ATheniensis impius magistratus
Necare Socratem institit; viro dictum est
Minis superba concio quibus mortem
Ei pararet. Impotentiam clamat.
Eone nomine Atticos ferocire,


image: s108

Quod expatrare vel phalangium possit,
Canisve bile concitus nigra! Recte
Tibi fuisse conscius, minas sperne,
Via vagante clivus exit obscurus,
Nec una mortis est figura venturae,
At una sola, quamlibet ferox, mors est,
Eam timebit ille, qui minans patrat.

XVIII. Opportunum dictum.

IAcchico furore miles oppletus
Mala ingerebat incluto Duci, Pyrrho.
Id altero die coacta pro signis,
Ut imperante concio tumens laeso,
Timens caterva pipulum fatebatur,
Et impetrare flens gemensque tendebat
Atroce pro furore missionem: Unus
Ibi inter omne protulit caput, clamans
Patravimus, perinde ceu datum est, crimen.
Et hercle turpiora multa dixêmus
Nisi lagena noluisset exsorpta.
Eo Lepore noxia omnis indulta est,
Quia ebrium pudebat efferi facti,
Nec ebrium vocare se tamen coram
Frequente contione miles audebat.
Ita et pudore et inscientia sartam
Cutem absolutus abstulit domum latro.

XIX. Iocus retortus.

PAri lepore disce si quid obiectum est
Sua referre lege, cumque mantissa.
Suillio iocante dixerat quidam,
Ita hoc ubi cluebis, exsul excede.
Ego. regessit: at viden' redii iamdum.

XX. Iocus retortus.

SUpiniore quod modo extuli versu,
Venustiore, si pote, hicce narrabo:


image: s109

Philippus eloquentia tumens quidam
Nisi loquentia illa dicitur iure
Faventiore, quae meris logis turget.
Latrare dictitabat endo sermone
Virum eloquentem et optimum, cui nomen
Canis minutus in Lutacium addebat.
Regessit ille: Rite id est tibi dictum,
Et ipse factitare semper assuevi,
Ubi videre, quem modo, queo furem.

XXI. Conatus.

SEcus cadente fine, saepe conatus
Vicem merentis exstitit: Poetastrum
Malis sua acta versibus retexentem
Honore Sulla muneris sacri mactat.
Sed hoc inante prodito, nihil Sullae
Deinde cantitare vellet e factis.

XXII. Usus mali.

MAli usus exit in pericla naturae,
Nec erui aut revellier sinit sese,
Nisi profunda frangitur simul radix.
Rogante quopiam, esse quis videretur,
Malorum in orbe Thessalum omnium victor
Is inquit, ipse Thessalus, cui bellis
In educato adire Pax manum tendit.
Latrocinando facta saeva natura est.
Nisi omnis ordo et institutio migret,
Homo peribit antequam mali mores.

XXIII. Institutio potentior Natura.

PUellus educatus in sinu magni
Platonis, a docente facta cum pausa est
Domum redibat: hic patrem suum cernit
Mero vacare fervido, ioco aetatem
Suam irrigare, risibusque quassari,
Domi manere noluit rogatorem.


image: s110

Id audiisse nuspiam vel obtutu
Suo in Platonis esse pulpito doctum,
Palam ferebat: Institutio sancta
Paterna saepe criminum mala emendat.

XXIV. Boni pauci.

BOnorum acerba floris ante fulgorem
Perit propago; raraque exit in lucem.
Mali tumescit ubere indoles messe.
Bene ille dixit Aulicus, mihi Scurra:
In annulo unico omnium Imperatorum
Bonorum habere nomina integre exsculpta.
Ducenta cetera efferae Voluptates
Et ira dira sustulere servitum.
Herique mundi, et incluti Iovis sanguis,
Sibi fuere perduellium in censu.
Ita exsecranda Fortis horridae dextra
Quid ipsa posset, absque Lege, monstravit.
Caput premendo pressit ordines rerum.

XXV. Saeculum hoc.

AVita quicquid oppidò bene Scita
Sacrum esse more, lege, et ore iusserunt.
Modo absque fronte, more, lege mutatum
Eunt iuventus effera, et ferox Scriptor.
Politiae teruntur omnibus verbûm,
Subacta corda qui vigore virtutis
Merce imbuisse certet aruit dudum,
Et undique ista nunc querela tornatur,
Patrum fuisse barbaram nimis vitam.
Tribarbara ista, plusque, quae modo est, audit.
Eo hercle more turpior patrum longe
Quod hic polita verba venditant larvam,
Ibi allia inter, et rudes sonos linguae,
Diis probata corda rite vixerunt.
Modo colore virgo Fama fucatur


image: s111

Et hospes eruditionis extremus
Palam nitescit, impiis logis studens,
Foris decora queis cutis superducta est.
In angulis sepulta delitet virtus,
Latusque tecta vix hiante centone
Relicta iure frusta cenat hesterno,
Sacraria irreclusa principum legum
Terit proterva turba fumi vendorum.
Quibus locuta quondam amabilis Pallas
Modo ora rebus implicant adulantum,
Apollinis nitela maximi, vates.
Tribus redempta laurus ambulat venum
Terunciis, bivertice inque Parnasso
Fuisse dicit atque creditur ructu
Superbus uno hiare quindecim versus.
Arena calce non subacta, sic haeret
Uti Poeta Laureatus ex hornis.
Eos refuto sentioque, queis laurus
Et eruditio omnis et Venus pollet.
Virile robur interit manu Bacchi.
Amystidique servit, altus, obscaenae
Avorum imagine inclutus sacra sanguis,
Ita esse Martis atque Pacis argutae
Pari furore sustinent furorem artes.
Et audiuntur haud minus tamen saepe,
Vagi laboris ambitus querellarum.
Ut haec futura dein videntur oracla,
Ruina sola flammeum hocce restinguet
Mali caloris, igne lurido, regnum.

XXVI. Nunc Puella.

PUella quando nunc videnda procedit
Suae ipsa pompae inanis esse vespillo
Putetur. Orbe crinis exit inmenso
Polosque tangit albus ordo baccarum,


image: s112

Maris superba praeda turribus magnis
Caput polire iam occipit puellare.
Corona deinde floris aurei fulgit
Premitque bracteata candidas baccas.
Ibi ipsa margarita vincitur censu,
Colore caerulo exit orbis e vitro
Ex aureo nitore clausus incedit.
Ab aure utraque censibus Nepotinis
Tribacca pendet atque fulminat gemma.
Virens Smaragdus, aut Iaspis, obscurum
Genus putatur. Interim inciens lumen
Patrata in igne gaudia altero ludit.
Amator ut petulcus, omnia in vultu
Sui doloris invenire se dicat,
Relata signa ceu papyrino inscripto.
Patent deinde colla, pectore expanso,
Manumque poma pene visa proritant.
Vago stolata circulum explicat ferro
Deinde vestis, ipsa vix sui pars est,
Venire dicta longule ante praecedit
Et esse possit ipsa nuntia instantis.
Abominanda pestis haec sacros mores
Ab exteris profecta, Teutonum incendit.
Pudica natio olim, et omnium victrix,
Severitate, gloriaque virtutum
Iugum subire servitutis exposcit.
Hera esse possit, esse serva praeponit.
Imaginem hisce vestibus suam monstrat
Homo futurus absque sordida pompa!
Eam induendo cetera exuit pulchra.
Sed ista nunc notata frivola penna
Peculiare mi occupant genus metri.
In hoc periclitabor anne devinci
Tot impudica possient bono ostenta.


image: s113

Nec ipse me nitore non capi dico,
Superfluentis exsecror modi luxum.
Cui placere sordium potest squalor
Ut aestimatur ipse sub suo censu,
Ita est eritque, sordibus meris dignus.
Polita Liberalitatis ad normam
Nihil recusat, omnia accipit pulchra,
Dei timore si capi queunt salvo.

CARMEN XXVII. Confessio.

CUpido quicquid inficeta dictabit,
Vel extra eam se cogit error ingratus,
Deo fatere: prima vis subactricis
Libidinis, patrata nolle confessa.
Videt tamen supremus omnia exscriptor,
Tegas premasve; norma nuspiam peccat
Licet frequente tute more delires.
An haec, miselle, non feratur expulstrix
Mali doloris? ore facta constanti
Modo fatere; nolle plura persuade
Ratumque habeto quod semel Deo dicis,
Remissa cuncta Gratia imputat Christo.
O asperata pessimis modis vita
Adae a labore, morsibusque deflendis!
Nec hoc quidem impetrare de mea possum
Mihi salute, velle ut ordiar tandem.
Ei repugno cui perinde parendum est,
Ut ipse si mihi esset arbiter praesens
Deus Triunus: Hoc parum, ad caput summum
Ratum tenere vix queo, Deum ut dicam suum
Suoque nomine, idque mente complectar,
Quod Ipse iussit: ipse nomen ipsius.
Iuva ipse nos, io Triune, palanteis,
Parum est misellus aeger iste conatus,
Nisi fovebis, ipse quod facis, factum est.


image: s114

Tua est origo, fonsque luxque, quod nobis
Bonum inter atra saepe-facta contingit.
Quod incipis, Beate, fine mactato.
Lucerna fumigante victa funali
Tibi erigenda non terenda consponsa est.
Veni, redemptor, impetus iuva sanctos,
Deesse si quid aestimatur, oppleto:
Ferum omne germen insitiva commutet
Deo inserente, floris enthei, gemma.
Veni redemptor, impios doma mores.