SUper negotia orbis acta terreni,
Polorum amica, Trinitatis inmensae
Beata nata, Mentis igneae flamma:
Pudetne verba saepe perdere, eiusdem
Tenoris, in te, et esse consciam caedis
Tuae ipsius? Sepulta cum vagis rebus
Inania ista despuis Sacramenta
Quibus ligare digna caelitum coetu?
An hoc tibi excidisse, saeva, demonstras?
Cui est herilis ante cognita in vita,
Nec expedit tamen pigens voluntatem
Duplo dolore servus ille mactatur.
In altero quia inscientia est velum
Ut impedire pendulam queat Poenam.
In hoc Scientia impiata condemnat,
Nocetque pertinaciae suus lentor.
Cui data esse multa novit, ab servo
Herus reposcit omnia, et suum foenus.
In hoc Deus sua omnibus dedit dona
Ut inde singuli omnibus sibi prosint.
At ille qui aptus alteris mage arguta
Bene illa si locabit, atque prudenter,
Negotiatus in lucrum sacri Regis.
In ordines receptus ardidae lucis
Ut alma Flamma perpetim in Deo floret.
Abi ergo diva sensuumque Rubigo
Pigrique torpor inficete secessus.
Dei negotia heic gerenda, Magnatem
Polo sacrare lucidam volunt Stellam.
Ades perenne Numen, et iuva pigrum.
Misella si quid ista servitus Mundi
Inertiae obses, actitare conatur.
Prius movere quam potest, gradum perdit:
Nisi unde iussio, inde copia accedat.
Ut impudica musca, frivolum stridens
Vapore Solis emigrante, secedit,
Et integra sopore vincitur brumam:
Ita et scelesta natio orbis Humani
Deo adiuvante frivolum quid audebit,
Eo haud volente decubat mero somno.
GRave istud aestimatur omnibus Carmen,
Mihi est reapse ludus, et semel scribo.
Mala esse si quis auctor aestimet verba,
Eum abstinere mando rebus integris,
Et ordinare copia ex sua metrum.
Tamen quid exteri deinde ne importet,
Ut ore prodiit meo, inditur cartae.
Crisis proterva, Suaviludiûm pompa,
Cui iiventus effera, atque heri nata,
Revulsa rebus impia imputat verba,
Ut antequam videre rem queant, censu
Catoniana regula exigat stricto.
Eam valere perperam volo argutam,
Eoque abire, ubi suum tenet campum,
In arma quippe carminum venustorum.
Quibus coacta servit alma Doctrina.
Placere si sibi alterius in census
Poeta carmine efferat, ciet risum.
In hoc placere ni mihi queam soli
Patrocliana pulpita ocius lassem.
Novena Conscientia hic cluet Musa,
Minerva mentis ignis aemulae fulgor,
Apollo Christus, omnia omnibus Christus.
Quod haec levare si velim extra Aristarchi
Supina Regna, Christus omne complebit
Perinde carmen, ut supersit haud quicquam,
Nisi istud inclutum, unicum, entheum Nomen,
Cui genu omne caelitum, inferum flectit
Nefanda, fanda, casta natio, incesta:
Homo misellus in mero cui auditu
Habet reposta signa caelicae vitae,
Modis ita istud undiquaque perfectis
Placere carmen impetret suo auctori.
Ei novem modo ingruunt, puello acri,
Biennia, atque serpere incipit vestis
In ora picta candicante necquicquam
Ruboris hactenus nitore. Adest aetas,
Epheba temne dicta. pro viro incede.
Brevis deinde restat orbita annorum.
Vir in iuventa, in incluta senectute
Quid esse credis? in virilibus factis
Erit senecta: Quoi Deus favet, paucis
Eum a labore floris huius absolvit.
Vident proterva natio huncce migrantem,
Et esse non bene aestimant rudi factum,
Quod endo agone vivido exeat mundum.
At ipsus ille qui redire festinat,
Scit interire traducem esse vivendi.
Ita est iuventus in mero bono aetatis
Senecta facta saepe prospero excessu.
Et, absit ut Dei ipsius manus testis,
Id aegra dictat oppidò tamen scite
Cuique Cantilena pectoris docti.
Quia inminere quod vides, cito subter
Fugis: Timore pascier suo stultum est.
Corona cui superba poscitur cursu,
In illam habere fixa lumina et sensa
Perinde debet, ut cui illa prendenda
In omnibus sit, alma serta, momentis.
Pigens stupore cursor, igneum Ladam
Dabit tenere, quibat ipse quod dudum,
Nisi impeditus horrido sui obstaclo.
PUdica Virgo, fulmen aureum formae,
Ab igneo nitore purpuram incendit,
Suique flos probatur optimus cultus.
Amator altus atque nobilis, formam
Decusque prorsus appetit puellare,
Sinum relinquit aureae rudem pallae
Nitore captus ardido sacri farti.
Ita istud omne, quo nitemus externo
Et eruditionis et voluptatis,
Deo quidem istud (ut pie sit inceptum
Tamen) nequire displicere, pro voto est.
Sed ille prorsus inditum cupit farctum,
Hemonis, atque pectus entheum poscit.
In hoc creata cetera, ut iuvent vitam.
Dei in timore cuncta sancta censentur:
Sed impetrabile ut siet quod obsecras.
Tuo intimi ipsa corculi amatori,
Videre quae quis haud potest rudi in mundo
In hoc potita munero, ut Deo dentur.
Gravis luela, Castimoniae vultu
Perinde vendidisse noxias, atque
Dei omne lumen intuens quod exsistit,
Capi pote esset arrogantibus dictis.
Quibus supina si quis acta componat,
In altero putet sibi orbe vivendum.
Dolus male acta duplicator incendit,
Levis sequetur error in rudem culpam,
Eum exstitisse disputant Sophi casu.
At in latente falsimonia pectus
Patratum in alta tollit usque eo crimen,
Ut inde nec revellere audeat prorsus,
Nisi subire, quod meretur, intendat.
Acerba poena, cincta tota serpente
Quatit flagella pone, pestilens horror
Timore solvit impotente pro poenis,
Cottidie sibi ipse luridas poenas,
Putrisque conscientiae sinus vermes
Genit, Colubra queis procul venenata
Et hydra cedit et feri draco AEoetae.
Eis fugata paenitentia excedit
Necique pestis arma servat aeternae.
Ut ille dirus anguis, aureum vellus
Habere dictus, incubabat, ut tutor,
Sibi ipse nullus, alteri invidus custos.
Ita impiata conscientiae summa
Nocet sibi ipsa crimini aggerans crimen;
Nec ad Deum redire sustinet sese,
Nec alterum sinit: peritque perdendo.
SAlax Libido, querquera febri torrens,
Subire quod Gradivus haud potest, patrat.
Manu tenace ferreum vibrans ensem
Et in duella victor omnia omnino,
Suavitate victus est meretricis.
Ita Ilium atque Memnonis nigri turma,
Amazonumque, quos virilia haud perdunt
Bipennium sinenda, fulmine ingenti,
Eos faceta saecla flore Seirenum
Canore linguae amabilis rudi exstinguunt,
Fretum pepercit, unda barbara abscessit,
Charybdis atra, navium gravis pestis,
Et arte et ausibus subacta magnatum,
Nocere quita ne extimo quidem est clavo.
Lyram proterva cum quatit vagam virgo,
Subactus ipse paene cesserat ductor,
Sodalis exit, audiendo contritus.
Quod heic pepercit occinendo Seirenum
Chorus, venena transigunt Deae Circes,
Ulyssaeoque, pro sodalibus magnis,
Sues ministrat inciens propinatrix.
Vir abstinebit, ille qui bibet, porcus
Haram obtineto: servitus Voluptatum
Suilla pestis in pecus viros mutat.
Cave audias quid, aut suave decantes,
Furore mel latente Ponticum venit.
BEnignitate quae venit tibi a priva
Reapse vostra deputanda laus tota est.
Sed invenire perfidum est genus, quod cum
Favorem ab altero expedivit, insanit
Sibique regna condit, alteri exprobrat
Decus Benignitatis ante mendica.
Huic ted esse debitorem ut obtingat
Teruncio teneris ultimo vinctus.
Nisi soluta, cum libet tuo Regi,
Statim soluta res nisi, interis totus.
Tamen repensa rite cum tibi est summa
SupercilI ferenda pompa succincti;
Fuge haec piacla, sunto pro Chimaeraeis.
Domi expedire si qua liber audebis
Domi expedito: servus es foris, si te
Locata vendit alteri viro moles
Negotiorum, et esse non potes liber,
Statim redito: servitutis exhaeres
Manu tagace non reprendat incestae
Libidinis patrator, inque nativae
Serenitatis ora nubilum impingat
Pedem, petulcus involator integrûm
Notata Iure multa dicta consultis
Manuque missionis atque servorum
Origines docere disputant multis.
Genus Benignitatis adde suspectae,
Cui cupido si qua abire servitum est,
Ei obligator, inicit manum actutum,
Nisi omne nutus ante-cogitat verbum,
Perisse crede, victa tota libertas.
Cave haec piacla, Conscientia exactrix
Agenda dictet et Deus: vagas vulgi
Quies severa proterat palam voces,
Placeto nemini, tibi unico arride.
Sed ut nihil nisi optima omnia accures,
Ita omnibus placebis optimis belle.
IN nomnibus, legenda quae, reservato
Tibi ipse iudicI, omnibus parem lancem.
Ea ipsa quippe quae extudit homo, servant
Fidem usque eo probanda, donec humano
Labore rursus impetita vellantur.
Liber modo iste, Biblia autumant librum;
Librae omne nomen, ortus a Deo, temnit.
Fide est legendus, hanc nisi attulit Lector
Male eruditus, immo pessime vivet.
Vago orbe pansa disciplina septena est
Ibi, legendo iudicare te integrum est,
At hic opus remittere omnia, ut nudus
Fide potitus in tua tibi vivas.
Quod esse si putabis usque eo doctus
Dei ut beata dicta iudices servus,
Operta quae modo integro fuit melle
Merum putabis esse fel, sacram cartam,
Proin caveto iudices; Deo crede
Bene es, Deo linente labra, deceptus.
Fidem Deo imputato: Credidi dictis:
Quid? ipse dixit: ipse nescit, audacem
Fide impetrante decipi: Satis dictum est.
Deo suum ingere ipse purus a culpa:
Ita olim in orbe saecla factitant puro,
In aureo orbe: nunc Sophista periurus
Bonum omne susque deque deputat simplex.
Strophis abuti, et esse lubricum squamis,
Trisulcilingua qualis hydra: laudatum est.
Ferox iuventa, pulvere ebria hirsuto,
In ora cum profecta publicae lucis,
Ut ante talo, ita hicce ludit, et saltat,
Iter quod eligat, Deumque quo ritu
Sibi favere cogat, exputat ludens.
Et inter arma Barbari pigens potus
Polos stupescit, inque Dia commigrat.
Sed antequam dies relapsa concedat
Perit putando: dein politulis spumis
Cutem tegendo tendit in Deum sedes.
Is euge habebit inclutum, potest si quis
Sacram ambidexter implicare doctrinam,
Stophisque [(perhaps: Strophisque)] complicatae adesse cum ferro.
Phrygis retorta lora ut olim Alexander,
Cate impedita, fine perdito in nodis,
Sagacis ensis expedivit impulsu.
Abi, impudica musca, frivolus stridor
Et inter arma poculorum et exsensos
Sodalitatis impiissimae coetus,
Tuis inane nomen a logis patra,
Deo dicata vota rite servamus.
Is, atque Mater illa prisca et antiqua
Apostolisque docta, Martyrum multo
Cruore fota, congregatio sancta
Docebit est necesse quod mihi, scire.
Eam invenire non, mehercle pro magno est,
Patescit ipsa, pura quae Dei dicta
Ut esse cernit explicat, sequi intendit.
Catum sophisma, tortilesque concentus,
Acuminisque, putidaeque doctrinae,
Iis relinque quorum imagines cultus,
Et in fide tenenda, transit examen.
Eos refutat ille, cui placet, Mundo
Inepta, consecrare caelicis scitis.
QUid, inficeta Natio, cies nomen
Ab inquiete iudicl vagi motu?
Eone nomine omnia obteges tetra
Quod ipsa, te parente, iactitas nactam?
Tibi ista dico, quae secuta sublustreis
Minutias, cacuminumque semota
Duella magna syllabis cies curtis.
Et occupante fratre, quod tibi inventum,
Ut acta Moenas impotentia Bacchi,
Furis, quatisque Cerbero ora latrante.
Quid insenescis extimae Vetustati,
Ut eius eloquens ferare cum lingua?
Sed interim duella moribus sanctis,
Iniquitate pro lubentiae, impingis.
Parum est polire verba, si cor exsensum est,
Nitent labella, pectus horride sordet.
Nec illa damno quae libris data argutis
Loquentiaeque tempora et piis Musis.
Ita utere hisce ne te abusus utatur.
Inane velle consenescere in verbis,
Nec ire rebus additum suum examen,
Scelesta pompa se putare prae cunctis.
Bonum catumque, si tria obsoletorum
Stilo vacante verba possies plura
Ibi omne vulgus aestimare pro nilo,
Is eruditus atque maximi est census,
Cui placere quaeque, uti cluunt, possunt,
Sed ipse displicere qui sibi accredet,
Citra Elegantias nihil suas, ultra
Habere norit omnia omnium omnino.
QUid eloquentia ad ferociam morbi?
Supina pompa carmen exigit pictum,
Ubi medentis est opus manu admota.
Anile velle quempiam Dei scriptis
Togam induisse ab Eloquentia Mundi.
GEnus tumescis efferens? avos laudas:
Avus te honore mactat atque deturbat
Eum ut secutus ipse: tota delirat
Cui Patrona Gentis imminet Virtus.
Suapte quisque militat sibi lucro,
Adoreosa, non nego, iuvat cera,
Iubetque desidemque Nobilem instigat.
Sed et nocebit, et Nepotibus damno
Malo est futura, insequentibus, virtus.
Ea ante lucet, apta rite funalem,
Tenebricosa, in pari ambulat passu
Nepotis arma fulgor iste traducit.
SImul perire in universa morborum
Quis undiquaque saecla fracta festinet,
Eum otium cavere primitus manda.
Malum libido, seu dolor tibi importet,
Ubi actitabis actitanda, protritum est.
Cupidinis iacebit arcus enervis
Ubi Otio carebit, instar actoris.
IN ora lucis utile omne ducendum est.
Lyrae tacentis orba Gratiis larva est,
Remissus arcus haud tuebitur telo.
Volans coacta delitere sub clatris,
Deinde libera, exit, haud volat quoquam.
Nisi Usus adsit omnia arbitror nauci.
PEcuniosa si cui est modo capsa
Apollinem Poeta nec vocat; Musas
Pede impio supinus obruit Latro.
Et audiemus uspiam queri quemquam
Dehinc, iacere Liberalium totas
Putredine artium obsita sacra larvas.
Nihil modo aestimatur abque censitu
Lucri; omnia illud optima evorat: Lucrum
Nisi obstitisset, ecquid esset obscenum?
Meum, Tuumque proterunt honestatem.
Pecuniae tyrannis arx scelestorum est.
Ea tegente nemo poscit ad Poenam.
Ea exigente, nemo vindicat Poena.
AMore comparabile optimo haudquicquam est,
Amor fidelis, aereus mihi est murus,
In unitate nil fere unice constat,
Ubi duo arma coniugant viri fortes.
Utramque servat alter alteri vitam.
Latus sinister ille dexteri, dexter
Hic illius sinistra corda tutatur.
EGo smaragdus, ut smaragdus incedam,
Suum inquinet loquace fabula stercus
Ineptus ille et iste et alter arrosor.
Mihi ipse testis innocentiae sanctae,
Palam refuto lege criminatorem,
Loquatur atra, candida ipse conabor.
Sua deinde perditus latro sica
Mea ultione victus occidet? Nostrae
Suprema summa mox erit Voluptatis
Eum iacere, quem meo statu excidi.
Id invidebit ipse mortuus nobis.
MAlorum imago cetera ad suum nutum
Furore fervet: Unicus viris livor
Ab alterius est honore suspensus.
Eo ille crescit auctitante, decrescit
Deorsum agente: Prorsus umbra Virtutis
Gradum aemulatur, haud sui capax probri.
CAtus sinistrum ut assolet sagittator
Subinde lumen ire, dum iacit, clausum,
Ita ista vita, rite si gubernanda est,
Necesse claudat alterum Voluptati,
Necesse servet alterum Deae lumen,
Cui dicatur artiumque tutela
Acuminisque, nata quae Patre est solo.
VEni vocata sancta Caritas nobis,
Et imbue ista frigida enthea flamma,
Rudi sepulta, pectora, in rogo vitae.
Cinis dolosa contegit Voluptateis,
Eas movere si manu cupis nuda,
Manu redibis ustulatus inscita.
Sophus sibi ipsus hactenus cluit quisque,
At alma quando Caritatis exactrix
Secuta pone Flamma dia vicina est,
Perit sui protervus ardor: accedit
Amore delibuta proximi Virtus.
Ei docetur esse eatenus nostra
Quibus tumemus, ipse quatenus mandat.
Profusio est nimis supina, concessum
Avara vota sustinere, quo frater
Eget misellus, una vita nobiscum.
Tibi esto parcus, et doma te egestate,
Egente fratre quod profuderis, paries.
Deo reponis, ille rite custodit.
SOphis quis esse mi putetur humanis,
Cui corona Laudis ambiat crimen,
Quid inde poscis, unde notum habes pridem?
Pedem trahens mihi optimorum Epictetus,
Putatur esse plurima optimus causa.
Dein Neronis arbiter: dein Marcus
Mihi Imperator aestimatur. hinc pauci;
Tribus sophos ut omnis obgeras saecli
Tribus, profata queis modo extuli sensa,
Viri esse tres; videbitur cohors densa
Eos secuta, feminino in obtutu.
DEum suprema, saeculi aurei proles,
Cui, fugata de stupo te linguarum
Pelasga liquit et Latina miracla
Tribarbari luela dira paedoris.
Avosne musca cum involat tuos stridens
Nepos tibi esse degener, bonis cunctis,
Tibi bonisque degener putas, SCALA?
Tua illa quae putanda, quam pecus, tantum
Palam invidere prodit, occulit quantum
Proterva secta, maximi pretI virtus?
Ineptiore nunc labore mercantur
Mala ista dicta, cum furore liventi,
Ab eruditione sint tua victi,
Genus nocente lingua cavillantur.
Tace, o beate, plura nunc ferent dictis,
Sibi supina larva rite respondet.
Vice ultionis aestimato contemptum,
Quibus cupita Fama perperam est priva,
Tuo nitere nomine incluto tendunt.
Nec arbitrantur istud impie caeci
Nisi fuisset hostis, hostis ipsorum,
Ab agmine impotente viveret nemo.
Suum esse sic tuo incluto imputent flori.
At illud, esse quod videntur Augiae
Lepore delibuti, et horrida peste
Odoris inficeti, id imputent factis
Suis, suumque: quis sit Hercules tantus
Cui haustra cuncta tam grave eruant stercus
Decennio integro? id tamen putant nilum
Feruntur ultra, et imbuunt logis diris
Olenticeta cum recentibus prisca.
Cave laboris huc cicum tui impendas
Novo vetusta crimina undique aggestu
Struunt feruntque, in integram struem emendes
Io triumphe foeda natio occentat.
Proin caveto, namque digna ut aequali
Amaritudine ista faucium crux sit,
Tamen medentis ipse nomine indignus.
Habes agenda, credo, ne otium impende
Ut otieris; ipso ab otio SCALAE,
Quid altius sequela posterum poscit?
AVarus esse si quis audit, in solo
Eo scelestus audit esse concentu
Modis ab omnibus; proinde sic cense,
Serena Liberalitas mera est virtus.
Avarus helluo impotens sui ipsius,
Sibi hostis exit ut numismati parcat.
Deum nec esse credit, aut putat talem
In aureo figura qualis exsculpta est.
Adorat huncce, et osculis colit densis,
Genuque flectit, inque murmurat votum.
Diis hemonibusque massa praefertur.
Emit Talenta, sensuum modos vendit,
Sibi hospes audit, ut suo obses heredi.
Huic Lepore vita curritur nullo,
Labella rodit aegra putido dente.
Cane, angue peius odit iste virtutes
Canis sibi ipse bestia atque proserpens.
Amictus undique horridam cutem ostendit,
Famelici illa muris in modum sordet
Aluta calceum alterum exit abscissa.
Eam otiosus ille non videt labris,
Sed esse facta damna magna dissertat.
Lamiscus unguem utrumque pollicis curvat,
Lupina quippe nil rapacitas prae ista.
Olus deinde cenat, odit hesternum
Quod unctius videtur, extrahit lucem
In usque tertiam, àque prandio in cenam
Quod hoc die comedit, imputat sollers
Et inde crastino suum invidet pensum.
Futura quando festa, crede Natalis,
GenIve sacra proprii, prope instabunt.
Eis pepercit integri fames anni:
Macella cara, cara cuncta piscinis,
Satum esse nollet, imputat Patri vitam,
Cui necesse vivere arduo sumptu.
Perit flagella si arca saeva dilaxat,
Eam deinde pro dracone custodit.
Placenta qualis exeat GenI quaeris?
Cinis subacta lampadis pigrae faece,
Merum ille fundit hercle, sed maris rorem
Superbiora ne qua factitet forte
Subactus a calore Bacchico daemon.
Quod hospes ipse si venit comessatum,
Vorat Barathro, nec replebilis quoquam est,
Tribus diebus inde nil domi gustat,
Suam salivam ab aridis bibit setis.
Saporis illa dum tenet: saliti hilum.
Pecus mihi esse grunniensve latransve
Sit aedepol lubentius, virum ac talem.
Decebat huncce mole nascier solda,
Cacare qui nec absque sustinet lucro.