February 2005 Jonas Goehler
worked in corrections supplied by G. Burkard. Editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check complete

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER IV.

CARMEN I. Confessio.

INIQUITATE qui mera endo conceptus,
Nihil queo nisi esse iniquus exinde,
Reatuum atque foetidûm piaclorum,
Inire, quae sit, arduam haud queo summam.
Ita est necesse prorsus ire turbatum,
Mea ob scelesta facta, facta periura,
Quibus lavacra conspui; a Deo capta
Ut esset, unde certus essem ei, signum.
Enim haud placet mihi illa natio nequam,
Quae ubi cluere sentit obsitam limo,
Viderier cupit mero esse ab obryzo.
Quid ut recêsse non ferar, recedendum
Putabo denuo? anne quod necat simplex
Duplex beabit? obliti o foris calce,
Araneosa at intus, o, sepulchreta,
Quid est nitere vostrum? acerba precata,
Ab inscientibusque saepe commissa
Eo auctitare, quo manent revellenda,
Triplex furoris impiata Gangrena est.
At universa (quanta nec mei sensus,
Nec aegra pectora attinere per summam
Queunt,) piacla, Christe, cuncta depono
Tibi hac papyro, et esse me reum dico.
Tuum est fatentis esse crimini mitem.
Eumque per beata flaminis Vota


image: s067

Ab inquinatiore solvere afflatu
Quibus profana cuncta saecla conspurcant.

CARMEN II. Vita beata.

INanitatis uls pericla Mundanae
Rapace ductus alitis rota Mentis,
In unius Spei quiesco concentu,
Cui vetusta saecula indidem parent,
Beatus unde Patriarcha, credendo
Deo receptus, entheum abstulit nomen.
Fides recincta candido caput nimbo,
Tenebricosa quam fugit lues noctis.
Originis secuta propriae ductum
Sua ante mundum et astra conditam cernit,
In ore conditoris, unicam sedem.
Quia ante iacta moenia ista mundana,
Polumque fixo in axe saecla volventem,
Iacensque terrae, et obnatans maris pondus,
Fides beata testimonium Vitae
Suae est adepta; quo beare credentes
In unitate triplici Deo posset.
Eapse nos Deus ter unus elegit,
Ut aeviterna caelici orbita accentus
Suos haberet et maneret adseclas.
Deus Triune, sic meas vias deduc
Ut ista qui scio, undique omnia, omnino,
Per omne tempus asperae sciam Vitae.
Ut irruentis hosticus furor Larvae
Facessat ex re, et orbus exeat longe.
Timore nullus impotente convellar,
Fide probatus, in fide exeam vitam,
Quiete quicquid interest spatI, educam,
Ad alba calcis, usque carcere extremo.
Uti peracta pugna cum sit horrenda,
Virens corona verticem meum cingat.


image: s068

Ab hac fide queunt Potestates
Thronique submovere, non siti pallens
Pii cruoris, oris inverecundi,
Tyrannis atra, non pecuniae multae
Cupido sordida, haud libido defoeda,
Quibus supina saecla sub tribus torpent.

CARMEN III. Patria caelum.

SEveriora cum sonare me vulgus
Iuvenculum, vigente flore membrorum,
Opumque copia adfluente conspexit,
Nec ire perditum, impiosque latratus
Levi cachinno abire porro mandantem,
O, inquit, iste Ephebus ut palam est stultus!
Bona ingenI vigentis, atque fortunae
Male huic locata! si quis usibus nostris
Dare ausit, omnia ut cate administremus!
Abi impudice, Tarrius perit vulgo,
Deo dicatur, ipse parvolus divus,
Nec aequa mundus a Iuvenculo hoc poscit,
Nec orbis ille civis huius obsceni est,
Ubi esset huius, aequa postularentur.
Sed ille patriam in suo videt caelo.

IV. Preces.

CReator optime, optime o pater, vultu
Tuos adire quo velim, nocens, vultus?
Creasti ut unus omnibus mage excultus
Tibi referre gratias queam dignas,
At avio pede ipse pressa maiorum,
Supinus erro, devia invia insector.
Pater mihi esse tute saepe dixisti,
An uspiam istud ipse credidi dictum?
Vel uspiam, ut fides mihi alma firmaret
Precatus, obstiti improbae minis carnis?
Deine natus, ut decere me scibam,


image: s069

In aevitate perbrevi hac, tibi vixi?
Ah ex utroque crimine ipse me, iudex
Reusque, et actor, impium, impium, damno!
Sed, o serene criminis mei vindex,
Scelus tibi omne perfidum hocce peccatumst,
Potesne, Iesu in innocens latus spectans,
Ibique signa lanceae videns dirae,
Mihi esse durus? omnibus licet naevis
Notatus ora, corpus omne cum mente
Simul; semelque totus impius dicar?
Ubi ergo fratris illa sancta promissa?
Ubi cruoris incluti unda profusa?
Ubi corona sentibus scatens densis?
Ubi omnis illa longa pompa Poenarum?
Parumne CHRISTUS extulisse censetur
Homo Deusque, mortuus, mihi vivus?
Ut, impiata regna Mortis evortens,
Necem ipse obiret, adderet Deum functis,
Homo ut misellus, erutus domo Ditis,
Redire posset in Deo parem vitam?
Sed ipse nunc reducta conspicor flagra,
Videre qui istud adiubes, iuva porro,
Cavere crimen; innocenter, hoc, quidquid
Viae deinde restat, ire permensum.

V. Impotentia.

QUid istud ergo mi ominis gerit? nilum
Ut impetrem subire me, nisi ingenti
Simul timore mi ingeratur abscessus?
Memor reduco mentis in sinus celsae,
Quod ante cumque mi placebat, exesse
Meo a timore disputatur: obscurus
Locum subire torpor occipit flammae,
Mera entheata dicta, fonte Musaeo,
In aequor istud acta, more Silani,


image: s070

Papyrini, labore non gravi, texti,
Stupescere; atque tertiata vix verba
Coacta flumen ingredi, exeunt cessim!
Dicata Iuri et AEquitatis ardori
Triplex catena, per vetusta consulta,
Revincta languet insolentibus nodis.
Galenici nihil movere thesauri
Quit obserata mentis arduae vincla:
Procul vetusta gens, reposta librorum,
Manu exarata, fumido situ squalens.
Et Attii, et Vegetii, et Poetarum.
Ad incitas redactus ipse Claudianus
Sopore torpet explicantis adstricto;
Boethiana, Gratiana, Commenta,
Afrique comta multivertilis pompa,
Petroniique unda vestibus, duplo
Venus, venusta nuditate tam comta.
Maronis ipso opuscula in sinu exstincta
Prius, venire quam in suam queant vitam.
Sepulchra marris in locis sibi quaerunt.
Manus suprema, Gentium Salus, Christe,
Id estne quod mihi esse perdito in mundo
Videtur? omnia, atque maxime, accepta
Fuere si qua pridem, ea occidunt secum.
Ut hisce liber, impedire consuetis,
Ad astra celsa, Tarrius, viam insistam.
Et heic quid est? egere nempe nullius,
Ah optime o sit istud impetratu, sit
Mihi benignum, ut obvium rudi voto.
Fides subacta, testimonium vitae,
Sui propago, Caritatis exactrix,
Quis o med inde ab hocce carcere absolvet?
Peri cupido frivola, inque humum prona,
Deo redempta corda fas, Dei exemplo,


image: s071

Nihil prius salute habere caelesti.
Parens supreme, Christe nate supremi,
Et alme, ter quaterque sancte, processor,
Resolve Tarrium, atque liberam mentem
Profecta ea unde, siste rursus in caelum.
Satis superque serviit suis servis,
Et atra regna passus obsitae carnis
Labore multo inania extudit vota.
Enim ille si quid ausus in latus dextrum
Deo probante et adiuvante, moliri,
Sua ipse castra milite eruit privo,
Quod aegra mens, labore feta, procudit,
Per annum, atque longius vel hoc, tempus,
In unius caro inquieta momenti
Agone rupit atque prorsus effudit.
Quis has, quis esse non putet sacras clades,
Abominanda, despuenda, calcanda,
Duella dira, quando pestilens morbus
Eo profectus impotentiae venit,
Ut ipse sit rebellis in suum damnum.
Domestico furore totus accensus?
Id ipsa veritas suo ore testatur,
Sibi ipsa si qua Regna bella succendunt,
Suaeque perduellis est manus dextrae,
Vigere visa regna, succident fundo.
Manus, sororis orba debito adiutu,
Habere nescit, unde membra defendat.
Quid ergo agemus, aut agendum omittemus?
Agenda quae sient scio, sed exactu
Labor refutat, et domesticus livor,
Et illa prorsus ipse, qui gero, cerno
Mihi esse non agenda, verum omittenda,
Nihil tamen facessere, ut volo, possum,
Omittere et nihil, quod est omittendum.


image: s072

O absque missione proeliatorem!
Latus meo ipse transigo meum ferro.

VI. Forum ad Poetam.

POlitiae ergo cura tota postinde
Mihi cavenda, Tarraeum, pium Vatem,
Fori crepantis horrido addet insultu?
Ubi tenella caritas Camenarum?
Ubi est iocante mollis ore concentus?
Trium unilingue Gratiarum ubi plectrum?
Suavibusque casta vis Voluptatum
Sepulta rebus, Umbra quas fovet Dia?
Abibit ergo trina cum suo fratre
Charis repulsa, flore cantilenarum?
Apollo conticescet? arx Minervalis
Suo orba cive lacrimis resultabit?
Ubi Iocorum amabilis chorus? torpet
Leporis ergo picta lingua concentu?
Ubi ergo vota, vota rite concepta,
Sacram innocente degere ambitu vitam?
Deo placere, hemonibus vel invitis?
Ubi nitoris illa conscia excelsi,
Per omnium vetusta carmina auctorum
Profecta lectione, non pigens cura?
Quid, o, futurus ipse? quos Deos sperno?
Et exsul, unde, quo migrare contendo?
Amoenitatis hic merae nitet fulgor,
Ibi tonantis ira magna Neptuni
Per omne ius nefasque, turpe, bacchatur.
Deorsum adacta proluens fori scripta,
Ut inde rursus elevata cum summis
Pari colantur ambiente fortuna.
Ibi omnia aere vendita, empta, prostabunt,
Et eloquens vocatur omnium primus
Dolisque, machinisque, fraudibusque atrox.


image: s073

Sodalitate de mea, genus castum,
Sacri Poetae, amabilis canor Famae,
Ut ipse vostri amoris exsul, agresti
Foro, caninus elocutor, oblatrem?
Id impetrare nec Iovis queat praesens,
Vafer nec eius Argicida subsessor,
Chorusve totus hac trahentium divum.
Beata turba, rapta futili e vulgo,
Tuo me honore delibutum, et excultum,
Nec horror ater, arrogansve vesanae
Superbiae luela comprimet furtim?
Ut ambitu redemptus, aere venundem
Tot hausta dicta fontibus Vetustatis?
Prius me adaxit, horridam in Stygem, praeceps
Manu vibrata Veiovis Gigantea,
Tonitruum, atque fulminis sacri, pestis.
Ave, o beate pectinis sacri Rector
Apollini probatus, Ausonum vates,
Maro, vel unus instar omnium vatum,
Horatiana mi favere non nolit
Et eruditio, et polities Graia,
Leporque transmarinus aurei plectri.
O invidende saeculique Romaeque
Parente nata, palma magna, liberto.
Ave Umber alme, curribus Dionaeis
Columbe iuncte, Marcus, Attii sanguis,
Cui omne, si qua Cypris exiit Roma,
Decus fatetur unico dare acceptum.
Tuo nitore Gotthicique paedores,
Et Hunnica interire cogitur pestis:
Terentii, parente nata de Plauto,
Polita temperantia inclutam ad normam,
Ave: Lucretiana, blandiens mire,
Venus, sed omnis inscia exteri fuci,


image: s074

Ubi est locuta propriis suis verbis:
Cato Poetae amabilis favet rerum
Per omne nomen explicata, Natura.
Dehinc Catulle, Passeris sacer luctus,
Tuaeque pura flamma Lesbiae argutae.
Cui nec ipsa puritate LucretI
Nec Attii Latinitate praestabit,
Tribus dicata palma queis viget Romae.
Dehinc, superbe virium, ingenI princeps,
Peligne cantor, Hellados vagae victor,
Cui Poeta quisquis hactenus scripsit,
Fatentur ore, corde sentiunt vinci,
Ab ingenI fluente divitis pompa.
Profunde fons, nitentis aureum, metri,
Tibi ipse factus ex tuo stilo interpres.
Labor referre ceteros nimis longus,
Tibulle culte, comte ab Umbria cycne,
Et Astricae dioptra, Manili, sphaerae,
Cui fuisse non potest decus tantum,
Modo dat esse Scaliger tibi quantum.
Et ore quo ferendus inmines, Grati,
Tuo medenti? in hocce saeculo Augusto,
Parem Marone, proximumve te dicam?
Minuties laboris, haud nitor, restat.
Dehinc proterve Caesarisque Magnique
Utrimque victor, impotens tui, vates,
Tubam sonace voce flammeam inspirans,
Ut attonante debilis sono lector
Tuos stupescat, ut Gradivicos, motus.
At, o, piaculare sit scelus Phaedri
Omittere ora, flore comta nativo,
Mihi quadrigam hic additus facit iustam
Lucretioque, et Attio, Catulloque.
Venit deinde Flaccus auctor in parteis,


image: s075

Nec ore nec labore maximis dispar,
Nisi rapace Parca saeva demessa,
Iter tenentis invium, mari irato
Ratis secare vela tendat expansa.
Quibus Pelasga Colchicas Triumphatrix
Ratis vehebat, impetu levi, praedas.
Quid arbitrum leporis oggeram obsceni,
Parem Tryphallicis, Petronium, mystis?
Ibericive Martialis ardores,
Sale atque felle, sesamoque conspersos?
Tenebricosa Persii fugit larva
Casaubono exigente; sed locum servat
Ab eruditione multa adorandum.
Ut ipse nunc Casaubonus tenet regnum
In eruditionis omnibus punctis.
Quid, o serene, nomini tuo parcam,
Poeta iure qui vocere divino,
O orbis alma destina; arma Germanum,
Iovi refixa cui sacrum danunt nomen.
Poeta magne, non parabilis quoiquam,
Labore dignus unius tui; excedit
Poli novenus ordo, simplices captus.
Suada porro, nomen ab Iuventute,
Pati piacla turpium nequit morum,
Duellicoque vecta turbine in fratreis,
Papinio sacrata florido, Virtus.
Per ora nomen omnis exserit saecli,
Tragoediamque sanguinariam, Annaeo
Canore cantat Ausonis, Sophocleum
Secuta fulmen, inclutosque torrentes.
Italico fremente Poena pallescunt
Fide agmina impiata, et exeunt retro.
Terentianus hinc venit, novo ritu,
Docens notare syllabas suo exemplo.


image: s076

Subactus auctor, atque litteratorum
Apex supremus: AusonI dehinc durus,
Ab eruditione venditur versus.
Quid omnia illa, quae dehinc mihi obsistunt,
Velim expedire nomina horrido cantu?
Cui subactus ad catam nimis normam
Corollulam omnis ordo debitam nectet?
Ut omne mi forensium decus rerum,
Ab unius redemptione consistat,
Poetam ego tenebo, dura mendicent
Sibi suisque damna hirudines saevae,
Loquaculisque ranae hient palam labris.
Placet mihi umbra, iacta monte Permessi,
Sub hac quiesco, et, innocens, mihi vivo.
Deorum amator atque amatus a Divis.
Habere cuncta sic queo, quia omnino
Habere nil cupisco, ni quod exactor
Reposcit usus: omnia altera adspernor.

VII. Ad Germanos.

APex supremus Elegantiae rerum,
Venusta tota, tota candide fulgens,
Ad invidi usque pestilentiam florens,
O una gens cui instar omnium Europae est.
Abominata duplicis sonos linguae,
Pudica, casta, Martium manu fulmen,
Sed ingenI nitore Pallados germen.
Beata gentium auream indita in thecam,
Subacta gemma, quae sigilla magnorum
Habere caelitum una pro omnibus digna es.
Duellico furore victa non umquam,
Sed ipsa nomen omne gentium vincens.
Cui alta Roma verticem inserens astris,
Et orbe maior, et capace natura,
Sibi orbis ipsamet, sequestra Naturae,


image: s077

Deum putata Punico domus bello,
Cui senatus ex mero fuit Rege,
Caput remisit, àque flore deiecta est.
Ut ipsa quotquot ante Roma deiecit
Opima gentium, omnia accidant vobis,
Quibus Tropaea fixa subiugant Romam.
Quid arma pacis in sinu canam festae?
Reperta vestra Litterae efferunt, quarum
In aere ductus integram Vetustatem
In usque nostra prorogat palam saecla.
O invidenda gentibus dehinc cunctis,
Et universitatis obtinens regnum,
Nisi adderetur unicum malum, cuius
Tibi ipsa es auctor, artifexque delira.
Bibendi ineptus ardor, absque restinctu
Libidinis, cui aridum unico guttur
Videtur esse momine impotens poena.
Tibi proinde si cluere Germana
Dein cupiscis, o sacrum Dei germen,
Vel abstine bibendo te dare obscenis
Furoribus, vel esse crede Germanae
Nothamque gentis, atque nominis tanti,
Merere quantum ab exteris manu et corde.

VIII. Poetae recentes.

QUis aestimetur omnium Poetarum,
Mihi recente callidissimus plectro
Rogare te? quasi ipse sim rogandorum
Ab ordine unus, ipse qui rogo pridem?
Tamen negare cui nihil meo quivi
Id unicum negare possiem Franco?
Sacra in reperta, turbinesque Musaeos
Poeticumque flumen, et gravem adflatum,
Venire primus omnium potest Caesar
Iulus ille Scaliger, Deum germen.


image: s078

Et ille cum nimis nimisque paucorum
Honore tali in omnium Poetarum
Mihi est reapse censibus nimis densis,
Poeta verus, haud inanium larva
Loquax metrorum, et inficetiae pompa.
Nec hoc volo ut laboris alteros damnem,
Sed hunc Apollo fecit, atque Natura.
Vel ipse Apollinem auxit atque Naturam.
Politianus uno et altero libris
Nimis probandus, inque Rustico est dius.
Faernus arma cum vibrat Deo plenus
A pollinaria, in logis patrem Aesopum,
Parem esse adoreae dedit Vetustorum.
Maronianus, aut Maro ipse, sincerus,
Neapolim beavit aurea palma.
Is hercle tantus, ut pudere non possit
Canens honore tam gravi parem Augustum.
Quod hoc vigente si fuisset in Roma,
Marone proximus canente cantaret.
Secundus auctor in facetias doctus
Mihi aestimatur, estque Dusa paucorum,
Mihi et Melissus et Gruterus arrident,
Et entheo furore buccinam lassans
Scoti nitela Bucananus ardoris.
Lotichium Tibullus aestimet magni,
Nitore floret atque flore Taubmanus,
Facetiis subactus, atque Plautinam
Marone non gravante gratiam miscet.
Batavus aure mi aestimatur arrecta
Apollo castus, Heinsius, sibi torrens.
Et eruditus, et capax sacri cultus.
Quid o decore, Baudi, in omnibus dicam
Mihi placere te, tuosque concentus?
Cui ista summa carminis sacri non est


image: s079

Mehercle, quae sit ille summa non novit,
Reapse sunt eruntque plurimi magni,
Mihique, quique iudicant Aristarchis,
Sed esse maximi hi videntur in cunctis.
Et ut putare non queas, mihi paucos
Eo hic referri, et esse maximi census,
Quod his coacta lectio mea incumbat,
Tibi est, vel esse prae omnibus decet, notum,
Ego helluari ut in meo queam campo,
Minusque plusque Musicos quadringentos
Mihi esse de nota optimatium, vates.
Vetusta maxime inde ut eximas saecla.

IX. Convicium.

HIare turpe ad innocentiae crimen,
Merentis est pudere; tu tibi consta.
Ut aequore irruente, rursus in priscum
Suum agmen alveum integre resorbente,
Arena turbat, atque turbidam inscendit,
Abitque rursus, et locum ultimum mutat
Loco priore; sic Libido rumoris
Vago elevata disperit vago sparsu.

X. Mons Vitae.

UBique vive verticem ut colens montis,
Domum redire non vales, nisi exinde
Gradum potente miseris deorsum actu.
Cacumine at potitus arduo, mentem
Docere perge, quo altius iugum scandes
Eo profundius, necesse, descendas.
Senecta frangit, atque deicit gressus,
Beatus ille qui puer revorsuram
Facit, redire cum necesse sit cunctis.

XI. Securitas.

IUvenculam osculatus est Epictetus,
Rogabat unus, ecquid hoc novi? Stoam


image: s080

Amator ut, venuste, porticum migras?
In intima usque corda dixit, aiebam
Senex, puella, delicata, formosa,
An efferere cras? negabat hoc scire.

XII. Vulgus.

TAcendo saepe cogitavi ego mecum:
Quid aestimationis occinat vulgus,
Habere pensi in orbe rite mortales,
Sed ipse quanti haberier sibi quisque
Velit, rogare, nesciuntque curare.
Pudendum id, aedepol, negotium visum est.
Proin nihil med aestimare conclusum est.
Quid alter ausit, ipse quod bonum factu est
Ubi egero, inde me aestimabo, quid possim.

XIII. Sors magna.

STola induenda ut aptiore concinna
Modo aestimatur, atque quae nimis longa
Gradum impedire fluctibus solet multis,
Ita usitanda si qua rite Fortuna est,
Sit aptiore oportet ambitu induta,
Ut illa quippe longior siet iusto,
Labore lassat, ipsa dum laboranti
Fit aequa magnitudine; haud capit sese.
Viro aestimanda Sors, nec illa possesso.
Ratem ut minuta dirigunt gubernacla,
Ea ipsa quando transeunt modum, mergunt
Sua impedita maxime omnium mole.

XIV. Exitus.

AB exitu putare, qua cadunt, bardum est
Pericla rerum: in abdito Dei cura:
Quis eius omnium in sacrarium venit,
Statuta consilI inde sublegens sancti?
Quod audet, atque devovet stato fini
Homo misellus, inscienter exponens


image: s081

Agenda quaeque, seque rebus impendens,
In ipsius redire damna festinat
Nisi Dei alma cura restet, invertens.
Tibi ergo si quid actitabis, observa;
Ita obsecrato: quod vides, Deus, nobis
Modo incipi, probare si potes, macta
Sequente fine, si mihi utile et sanctum est.
Enim, inficete, quid tibi malum extundis,
Agendo pertinaciter tuum damnum?
Dupla haec ferocia, error est triplex stulto
Ubi nocere sequius potest coeptum.
Luela prima: desipit: secunda: odit.
Supervenit deinde tertia; in damno est.

XV. Malum.

MAlum est perinde quodque, ut aestimas tute.
Malum omne quippe, si Deo tuo credis,
In exitu fit optimum. Bonum aeternum est,
Mali caduca natio. venit venti
Peritque turbine: interire non raro
Prius-quam origo, proditum male, absorpsit.

XVI. Ebrius.

CAnis latrator, hoc hero suo carus
Mage aestimatur, et putatur externo,
Vigil minore quo sopore vincitur,
Homo obrigescat, inque sordibus tetris,
Dies supinus extrahat? volat tempus
Nec apprehensa summa currit annorum
Brevis mihi ante vita: prodigam somno?
Sopore quicquid alligor; perit vitae:
Satis superque desidum tenebrarum est
Domi cuique: crapulam exigas longe.
Triparricida quisquis inclutam Christi
Imaginem endo cantaro exuit, linquens.
Perit bibendo, non perit sitis, potor,


image: s082

Eam ille servat integram Stygi aeternae.
Ut ignis ille nuspiam queat nempe
Pati sinistra, dexter occubat latro
In helluationibus Pholus diris.
Rapina, pestis, arrogans sui, caedes
Pudoris orba Falsimonia argutans,
Deo rebellis ardor in malum carmen,
Ferox libido, virginalium morum,
Honesti-amantis impium et Dei stuprum,
Ibi excitantur omnia, ebriis quando
Sepulta corda nutibus favent hosti.
Malum omne dormit? excitabit ingesta
A mystis omne. Nil pudere quit Bacchum.
In alterius innocem cutem ludit.

XVII. Respiratio.

QUiete quisquis incubat sequestrata
Negotiis; sibi ipse carnifex purus
Nec acta sentit, haud agenda procurat.
Deum, labore de suo, in dies senos
Palam absolutum habet quiete septenus.
Deumne tu quiescere aestimas posse?
Vel a labore nonpotente, lassari?
Mihi tibique id occinit Canon sanctus.

XVIII. Quies laboriosa.

PUgil superbus ille, non tenens multa
Sed usibus probata pauca sub certis,
Tibi institutor ipse paucula iniunge.
Sed illa disce firmiter: volans passim,
Morata nullibi ales opprimit sese.
Opus quiete: comparatum ut est pleris,
Quies laboris apta nomen est magni,
Genus doloris est dolore defungi.
Ita, hei misella natio, unguibus primis
Necessitas laboris addita est nobis.


image: s083

Carere nescit ad quod ardide adsuevit
Homo protervus, imputans sibi sese.