February 2005 Jonas Goehler
worked in corrections supplied by G. Burkard. Editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check complete

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER II.

CARMEN I. Mens.

IN aequore ignis, omnium ordio extremo,
In igne viva semper unda florenti,
Ab utriusque nobilis iugo Princeps,
Et hoc in isto et illud hocce deprendit,
Grave in iacente nil videre Tellure
Potest, in aere invenit leve haudquidquam
In omnibus sua ipsa MENS hera et fautrix.
Modo natabit igneos globos innox,
In aequor altum et improbos abit fluctus
Uti viator in notabiles clivos
Sedetque molle, delicataque incedit,
Aprica captat ora Solis obscuri.
Nihil remota Mens moratur obstacla,
Palam ambulare per volatileis campos,
Volare per iacentis ausa Telluris
Operta puncta. Summa magna summarum,
Deus videtur esse quispiam Parvus
Modesta si secuta MENS sui frena,
Nihil putabit esse dignius sese.
Ut unus, Imperator, arbiter mille
Tenetque nutu et ire milites mandat,
Et ipsus instar esse mentis audebit
In omne corpus atque copias sparsae.
Ita est acuta mentis indoles magnae,
Videre qua quit, arbitra omnium rerum,
Iubebit hanc adesse, adesse festinat,


image: s032

At illam abire, abibit impetu prompto.
Tenere, verum in imperI potestate
Reperta rite Regna, et Ordines sanctos,
Labor mehercle duriorque maiorque,
Sibi ipse quam quis audeat ratum ferre.
Ita Universitatis in gubernaclo,
In usibus sepulta regula obscuris,
Nimis latente suffugit gradu mentem,
Abusibus patentibus nimis clare.
Opus laborque cernere a bonis prava
Inusitatus atque maximus rerum est,
Deique coniuvantis indiget nutu.
Eum precare: res bene omnis incedet.

CARMEN II. Solitudo.

LAtere qui me, et esse deputas solum,
Ubi sepultus inter arma librorum
Dies sedere sum repertus in totos,
Opinione niteris nimis vana.
Ego receptus interesse me exsulto
Choris vetusti ab aevitatibus saecli.
Ibi Poeta centuplex, sacrum nomen,
Beata carmine ora solvit ingenti,
Lyra modo ille blandior, modo fulmen
Grave aemulatur et tonans et exundans.
Latus dicatur alterum sophis priscis.
Ibi Arrianus a sene incitus claudo
Tenere Regna gaudet, et Plato Magnus.
Tyri colonus, et Neronius doctor
Et Imperator omnibus prior divis.
Videbis inde ut Aesculapii proles
Logis plicata nectat orsa disiunctis,
Ut inde prendat et liget vel invitos.
Et his recinctus ut vel unicis degam
Med esse solus arbitraberis solum?


image: s033

Referre cuncta nomina est labor magnus
Quibus recedo quoque doctior puncto.
Abi in Foroque, mille cinctus, exsulta,
Et hinc et inde cum sequentibus vade,
Ego sepultus inter arma librorum,
Meraeque solitudinis reus vobis,
Habebo mille, pro unico tuo, testes.

CARMEN. III. Carmen.

POlita dicta carmini indere obscuro
Opus laboris invenire non parvi
Fatebitur, pavente qui volet vulgo
Supra vetusta nomina ire Cantorum.
Ab his enim relicta nulla comparet
Via insequenda, Carminis meri, nobis.
Sed unde in urbe se Latina paupertas
Reduxit olim, et esse fassa devictam est,
Eo volare non timet gravis Teuto,
Et ora nec dum opacus alba de barba.
Cui iuventa primulum terit limen,
Modo notata flore bis novem annorum.
Opinionis huius in sinu vulgi
Aculcata dicta linquere est fixum.
At ingenI superba quem tenebrarum
Supervenire Regna cogit obscena,
Nitela, mente quod feram intima, verum
Id esse cernet atque credet extemplo.
Parum laboris ista cantio nobis
(Sit illa dura quamlibet, sit obscura,
Sit inficeta, plena Rustici ruris,
Araneosa, vestiat leveis scombros,
Patrocliana lasset arma sellarum.)
Et attulit vicissim, et abstulit rursum.
Ubi vel ore lassa perdidit se mens,
Manuve taediove languet agnato,


image: s034

In hortuli vireta se sui sectans,
Gradu profecta, ut ire sueta, contento,
Redegit in corollulam sacros flores,
Caputque vinxit, et suos dies vixit.

CARMEN IV. Recessus.

INeptiente rebus alite humanis
Citi laboris atque carminis vilis,
Pudet beata de libris sacris sensa
Deique nomen indere optimi sanctum.
Quia illud ore dicier, nisi casto,
Negat, profana Vota rite despectans.
At o Supreme conditor, parens rerum,
Ineloquenda, Pura, Sancta Maiestas,
Beata sola, sola cuncta complectens.
Supra omne Nomen, et Locum, et Statum, et Motum,
Herusque Tempori, absque tempore, Aeternus,
Cui Fuisse non prius suo est Esse.
Nec esse quam Fuisse nobile est ultra.
Cui omnia Unum et Unum in Omnibus soli:
Scaturit unde Lucis et fluor Vitae,
Nitorque Singularis. Omnia interna,
Nihil remotum: in omnia omnium Princeps.
Tibi, vovere quae scio, palam exsolvo.
Parens Iesu, et huius in sinu noster.
Homo misellus, impotens caro iusti
Tibi recedo, teque, Summe, suspiro.
O Alma vita, Flamen o Deus, Sancte
Amabilique, Christe, voce Salvator,
Parensque Summe, Trinitas, Deus, Simplex,
Triplexque inefferenda in Unitas, sese.
Remitte facta Pessima, et tibi Votum
Cotidiana fac piacla me mundent.
Meum est, iubente Carne, saepe peccare:
Tuum est remittere: o remitte confesso.


image: s035

Quod hunc ad vique [(perhaps: adusque)] sequius diem feci,
Pvertia, impotente vel iuventute.
Abhinc futura quantacumque mi errata.
Benignioris abice in mare obtutus.

CARMEN V. Laus Quietis.

SIlentium Timore quod Dei iunctum est
Rapace currus igneus Rota, caelos
Apiscier tenentibus dabit sese.
Silentii, Timore cum Dei iuncto,
Tenens beata, nactus Elias currum
Cui volare ad extimas potestates
Polique limen integrum, in novem Primi.
Io, Silentium institutio Vitae,
Beate Solitudinis piae fructus.
Ad astra quo venitur, atque divinos
Sodalitatis integerrimae cultus.
Gradum suprema, semita una Caelestis.
Cor acre de via mala in bonam abducens.
Io, Silentium arbitrarier donans
Cuique facta pessima, ut bona addiscat.
Redire Paenitentia unde mox possit
Male in relicta sensuum probandorum.
Io beata lacrimantium fautrix,
Parensque Pacis endo mente mansueta,
Cui Abba in igne florido atque caelesti
Volare discit ad Dei sacras aures.
Sodalis alma simplicisque puraeque,
Piaeque coniugale vinculum menti.
Nitela sancta, cogitationumque
Ad arma lancis, expolita libratrix.
Libido suavis in silentio integro
Gulae bibacis et voracis obstaclum.
Pigraeque flamma subditrix voluptatis.
Domare prompta, quicquid audit obscenum.


image: s036

Precationis imperans Schola ardentis
Cotidiana lectionis exactrix.
Serene portus, alta mente tranquilla
Marisque fluminisque perfidi spernens,
Quietis uniformis alma Regina.
Iugum suave, seque ferre gestantem
Vigor probatus: unicum pii cordis
Deo dicata gaudium exserens vota.
O Auriumque luminumque, linguaeque,
Modesta frena nobili regens dextra,
Superba falsimoniae Triumphatrix,
O impudentiae hostis improbae aeterna,
Parens pudoris et pia optimi Nutrix.
Tumultuum atque dissoni sibi adfectus
Severe Carcer, omniumque virtutum
Ministra, mater, arbitrix, gubernatrix.
O una inoccupata ceteris, Virtus.
Simul magistra, disciplina servatrix.
Ab Orbe praedium exsulantis acceptum,
Domusque Christi, amata prae arcibus Caeli.
Ubi invenire Asyla tuta testatur
Ab orbe quisquis exsulans, simul Christo
Iesu in arma tradidit Sacramentum.
Silentium, o Quiete rite conditum,
Mihique ceterisque, Christe, concede,
Quibus Tumultus atque fluctuum Mundi
Cohors ferocis inminet minax leti.

CARMEN. VI. Amor.

DIu cupita, nunc neglecta necquidquam,
Subibit ora Forma, amanda de integro?
Et in iuvenculi intimos sinus grassans
Puella fulmine urit oris ignito?
Cupidinis retenta frena discindens?
Quis es, duella, qui per ire Naturae


image: s037

Cupisque miles arma tendere adversum
Tui ipsius sepulta bella sub te ipso?
Venire ne quis error audiat mixtus,
Amorem in ora comta de gravi barba
Deus reponit, et Cupidinem differt,
Iuventa donec exeat gradum in sanctum,
Et aevitatis inquieta seponat.
Ibi Venustus oris aurei fulgor
Capitque detinetque Nobilem vultum,
Cave optimae reposta munera aetati
Velis profundere, ante vel diem fixum
Foras scelestus ire concubinatum.
Parente natus ut parens sies aequum est,
Nec interire totus ni semel possis.
Quod in te habere cernis, alteri debes.

CARMEN, VII. Debitor.

UBique et undique hoc scio, integra mente
Med esse debitorem, et obligatum quem
Teruncio tenerier resolvendo.
Necis ministra creditrix mihi est Hora,
Cate exigendo summulam notans stricte,
Ubi huic placebit, ibo, debitum solvam.
Quid ergo inane construam, aggeram pondus,
Gravique foenore impium geram nomen,
Ut Alphii sequatur in rogum Fama?
Ubi putaro cras, perendie, multos
Gregare censuum, et tenere acervorum
Inepta Forte me hoc die iubet Finis
Abire debitorem, habere nil prorsus?
Brevis ruina tempori imminet cuncto.
Quid haecce summa quae mihi data est, possit?
Bene at locare dum queo, mihi hanc vivam
Ut alterius esse mortuus damno,
Ferarque creditore creditor victo.


image: s038

VIII. Ebrietas.

INebriata nil relinquit intactum
Furore mens sepulta, et igneo vino,
Stupebit ausa, pessima omnia audebit.
Satan protervus impias manus vibrat,
Nefas in omne, quisquis audit occisus
Vel Ebrius, vel ebrii occidit ferro.
Tamen necesse multa ferre laudantem.
Ab omnium recede vultibus, si non
In hoc et illo amare quid potes Naevi.

IX. Homo, Christianus.

HOmo esse, cogitato in omnibus punctis,
Deinde Christianus, hoc priusquam illud.
Fide, utitor Deo, imperite, iussore,
Parum nihilve, quod homo cavere possit.
Vel ore, vel manu patrabis indignum.

X. Fortuna adversa.

SEpulta mens inertiae merae Somno
Mala excitatur ingruente Fortuna.
At o supreme Rector, arbiter Rerum,
Sat est malorum, inepta ferre non ultra
Valet rotantis impios, Caro, tortus.
Manum monentem o alme, contrahe, exactor.
Tibi fatemur esse perditi nati,
Quod est male actum id omne vindici est actum.
Tibi, o beate, parce nomine infirmo.
Vides reapse nos redire de pravo
Viai amore, demeantis ad Poenam,
O ignei reduce brachii tela.
Caro est relicta, nuda, debilis, fracta
Manu obligante iam, supreme, sis praesto.

XI Fama.

ACuta crux, operta melle Sardoo,
Aprica FAMA, Solis igneo opposta,


image: s039

Calori, ubi relinquis illud acceptum
Cui laboris imputavi opus magni?
An, o patebis improbo mihi demum
Cui os decorum inaniisque sublesti,
Mero et pudore, pestilens sitis Vulgi
Per ora ferre non ferenda miracla?
Vale, impudica, nil tibi negans monstrum,
Pedes obunca, quos tegit fugax Penna.
Uti superbus aethere albido Pavo
Gradum minace duplicat tumens fastu.
Superne virgo, monstrifer Leo subtus,
Quid imminente devoras tuam formam,
Tibique dente detrahis rudem larvam?
Peribit illa nempe temporis cursu.
Venena nutrit inscius sui Rumor,
Quibus necatur ipse quam prius sentit.
Sequax popellus hostico perit potu.
Suavitate sic onusta lactanti,
Adit manum atque labra pestilens Fama.
Latere dulce, vivere in sinu sanctum.
Quod ipse vis, timebis, aut coles tecum,
Abibit omne quod nevis, procul spretum.
Deus vel hercle proximus Deo, quisquis
Agit sibi omnia atque proximis recte,
Nihilque curat arrogantiam Famae.
Cui sat est, quod actitet, dominatum.
Furor, perire, cum sies tibi primus,
Ad alterius arbitri Voluptatem.

XII. Irasci crede profanum.

GUlaeque crapulaeque morbidos multos
Ligat cruenta vincula implicans Pestis.
Quid his palamve clanculumve te irasci
Iuvabit? helluonis ipsius damnum est
Ut aleonis, omne tegmen exutum.


image: s040

Ita est genus sacerrimum, Voluptati
Cui, impia sonare perditum lingua,
Et usquequaque castimoniam Famae
In altero involare, frivolis verbis.
Quid invidebis hisce vindicans Pestem?
Malum a loquela abivit in ferum pectus,
Latenter unde pascitur truces mores,
In ipsa donec ordia ingruit vitae.
Malum loquendo frivolus perit Rumor,
Et aura voce verberata mendaci
Vagum erubescit obruens locutorem.
Is ipse quod mererier scit, impune
Ut esse possit, alteri implicet factum.
Sed ipse flamma perfidum cremat torrem.

XIII. Cicero.

LAtina Lingua, copula omnium gentium
Quod est fuitque, sola nosse Regina
Potest superba, ab ultima vetustate.
Inane nomen atque egens sophistarum
Ligabit unius nitore tot dites
Opes labelli, et hocce cuncta censebit
Vocabulorum, iisque subditis rerum?
Latina Lingua serva Tullii Marci
In unius feratur, ut toro, sponsi
Latere posse, dedito sacramento?
Ab aevitate Tulliine Natura
Novas quievit educare Formarum?
Rei universa nil novae tulit quicquam?
Futurum an omne solus ille concoxit?
Inops propheta, quamlibet loquax scite?
Quod ut vigente Tullio putes dictum,
Vitruvioque creditum architectanti,
Ubi, sodes, docere queis suas artes
Is ipse quisset, abstulisset oracla?


image: s041

An aedium tot inclutas viro partes
Necessitate quae forent satis, Marcus
Licet Quiritium Eloquentia princeps
Amabili sonore praeministrasset?
Ab unico omne disce ceterum exemplo.

XIV. De Antisthene.

MAle audiendo cum bene egeris, Rex es
Parente natus altero senex Graio,
Thrace altero, Platone laesus, exclamat.
Quid inter omnia esset optime felix
Mori, rogatus, optime, optime dixit.

XV. De Theophrasto.

AMore gloriae est inanius nilum,
Ubi incipissis ordio putri, vitam
Ibi oppetis superbus, et iaces longum.
Omittite o Beatitudinis nomen
Vel id labore quaerite arduo, intento,
Docebat ista iam oppetens Theophrastus.

XVI. Deo.

DEus Deorum, et arbiter gubernantum,
Sine extimo Beate finis, aeternum
Future-semper, es quia ordii ignarus,
Cui esse cuncta, at ipsus omnium Factor.
Quiete vivus actuosa, herus motui,
Geris quia omnia ipse, nemini gestus,
Creata cuncta te citra colunt vitam,
Nihil probatur ultra habere vim sensus.
Vigoris Aura, Fons bonorum inexhaustus.
Inexplicatum, inefferendum, ineffatum,
Inadsequendum, ineloquibile, indictum,
Inexputandum, ineruendum, inexactum.
In unitate cuncta quae cluunt rerum,
Reapse multitudine omnia excedens,
Et unitate cuncta nobili includens


image: s042

Nihil nisi SUPREMUM et OPTIMUM NOMEN,
Nihil nisi alta, celsa, summa Maiestas.
Quod est, fuitque, quodque erit, sinu amplectens.
Homo te adoro, de te originem ducens,
Ea excidisse non nocet, prope est CHRISTUS,
Iuva labantis impotentiam obscuram,
Tibique siste, adesse quem iubes FAUTOR.
O aeviterna Gratia atque Caelestis,
Benignitatis Aura, flammeum Numen,
Volubili perenni serva me gressu,
Et hinc et inde dira saecla contundunt.
Tibi assere, o Beate, praecipem Mentem.

XVII. Epitaphium Scaligeri.

FLeant relicta Regna, migrat hinc Caesar,
Maris iacentis et volubilis Terrae,
Polique concitantis omnia, immensi.
Ibi est sepultus ille Iulius, quem non
Rota recepit Orbium via aeterna,
Licet recepit, ambientis ambitus
Vigore maior, exserit sacrum Vultum.
Sinu soluta quamlibet satis magno
Tenere nescit omnium capax Tellus,
Et aequor, humido unde origo Vitali.
Deorum amicus ipse par Diis Heros
Rapace mente gessit omne, quod pollet,
Erat superstes omnibus tamen rebus.
Ab hoc sepulchro, ab hacce frigida tumba
Poetici nitoris inclutum Numen
Sophique terminus supremus humani,
Superba flore purpurante, Lux FAMAE.
Scientia omnis exoririer possit.
Ut ora fonte vatis est Caballino
Rigare culta. Sic, iubente Natura,
Ab hinc Apollo vim hauriat salutarem.


image: s043

Medentium unde saecla consulant Morbis.

XVIII. Inlustris.

CUi invidere possit hospes e vulgo
Ubi notata defoco ora contemplor
Superba Nomina ipse gratulor Monstro.
Suo sibi ille iure dicit INLUSTRIS
Lupanar omne qui libidine exstinguit,
Domusque LUSTRA Regiae instar, instaurat.

XIX. Scorpio.

VOmens venena fluminis modo magni,
Superbe Scorpio, inminens truci cauda,
Ferox, proterve, transfuga, auctor infelix
Petentium ima Turbinum, ipse desertus
Bonoque nomine et favore cunctorum.
Putas latere pestilentis adflatus
Venena posse sub suavibus verbis?
Fuga ipsa vostra prodit omne secretum.
Latere sub Scioppio haud potest, nomen
Nimis nimisque Scorpioni id agnatum est.

XX. Poeta.

POeta si quis es, reapse, non verbo
Deum referre plus, quam olere mortalem.
Habes necesse, nulla mentis excessum,
Deo admovere Flamini potest sancto
Scientia, aut potentia, omnium Princeps
Nisi Poetica, enthea, alma, caelestis.
Inepta parce dicta didere in vulgus.
In ordio quidem omnium parens cunctos
Pares creavit, ut Deum celebrarent.
At invidente Satana cadunt multi,
Brevis relicta turba, quae memor Patris,
Cui creata, servit optimi Laudi.
Beatus ille ter quaterque, qui vates
Celebriore nomine audit ac Princeps.


image: s044

Sit iste vel Monarcha iuxta Alexandrum,
Vel Imperator endo Iulii sede.
Ego Poeta si vocarier possim
Nec invidere Persico velim Regi
Lydive gloriationibus ditis,
Philippidaeve, Caesarive, Traiano,
Bonoque Nervae, Amabilique Mammaeo.
Sibi tenere si qua possident, mandem.
Mihi in Iehova, eique laudibus votis
Teratur absque turbine et foro tempus.
Libris receptus, inter hosce regnabo
Modimperator, et volatili planta
Per omne nomen ingruens vetustatis
Apis Matina, quae mihi apta, sublectis
Coronam Iesu honoribus sacram texam.
Ea decorus ante Iudicis stabo
Pium tribunal, inque Gratiae fido
Sinu, quietis aucupabor aeternae
Inefferenda gaudia, aureum saeclum,
Io Beatitatis a Deo rivus
Rigat modo omne pectus, atque mortaleis
Procul iacere Christus imperat curas.
Poeta si quis hoc modo sapit sancte,
Dei Parentis ipse Filius gesta
Sacro sonabit ore, negligens vulgum.

XXI. Duella civilia.

IN Arma quando, provocante cognato,
Ruit profectus ex eodem avo Sanguis,
Inexpiabile est duellum, et in finem
Utrumque pessum it, altero alteri instante.
Quid Oedipi, nisi orta pugna Germanis
Domum eruisse quivit, hactenus firmam?
Remique Romulique sanguis incensus
Ad ultima haesit Urbis inclutae fata,


image: s045

Gener socerque perdidere, quod septem
Labore saecla vix adepta vegrandi.

XXII. Quies pandama/tor.

LAtere dulce, nobiles fovet flatus
Nec emovetur impii minis Ponti,
Suopte quando mens recepta complexu,
Ab exteris profecta cuncta profligat.
O entheate mentis inclutae excessus,
Abi evolaque perfidas luti faeces.
Dolor quid est, nisi breve admodum punctum
Imaginatione digerendum alta?
Ubi male esse disputant sibi sensus
Reapse nullus est sui status compos.
Timor doloris umbra, quem imminentem implet.
Nihil quit esse durius suo auctore,
Dolor probatur esse laesa vis sensuum
Sibi ipsa carnifex, suus sibi tortor.
Quis est Catonis in foro sacrum obtutum
Nihil paventis ausus eminus ferre?
Idem forum Tiberium expulit Gracchum
Caique robur, attonantis adstanteis,
Ita in furore mens vagante suspensa,
Modo feroce gaudio icta subsultat,
Modo ultimo sepulta tota maerore
Caput supina deicit, modo exsurgit,
Redux timore, seque sublevat sensim.
Quid hoc inepte, providentiam credis
Et in tuopte durus exsilis damno?
Ubi relicta rebus est via insanis,
Deo gerente cuncta, cuncta torquente?
Quod es futurum, ut esse non libet ora,
Precesque funde, mente te intima purga,
Futura si sat utilis tibi res est,
Negotium impetrabis unico verbo,


image: s046

Sed hoc frequente, filialibus votis,
Minus futura? temne velle pugnando,
Tamen quod est statutum id exiget norma;
Perennitatis alligata torrenti.
Necessitas domare si voluntatem
Potest remissam, et impotem sui per se,
Quod evenit tuae est simul potestatis
Quia omne quod fit ut fit, ipse dilaudas,
Tua occupatus interim omnis in vita
Satur recedere ut cibi queas mensa.
Negotiorum inane nomen et pravum
Aperta fallit orsa muneris iussi.
Tibi expete, ut decere te putas, cuncta,
Et illa pauca quae placere contingit
Ita excolendo sedulus fove Cultor,
Uti remissa norma nuspiam impingat.
Rigata nectare et Favonio suavi
Ager resolvit in bonum sata Eventum
Et horrea alta frugibus struit crebris.
Suave mens subacta nectar haurire
Bonum quid esse, quid malum queat, cernens,
In Arce sistit, integreque felix est,
Retroque flexa, conspicata thesauros
Inepta ridet hinc et inde tortarum
Pericla mentium, et tenacia obstacla,
Sibi quieta, conscia unice recti,
Amara, cruda, saeva dicta de vulgo
Pili aestimat, cadentis in citum flumen.
Nec huic nocere fama cum ambitu toto,
Nec arma rumor Impotentiae vibrans
Protervus audet. Unicum Sophi nomen
Superstes, omne frivolum pecus spernit.
O invidenda si bona ipsa MENS noris
Tua, aestimesque regula satis iusta,


image: s047

Diis propinqua, si quiescere audebis,
Ferina prorsus impedita per vincla
Abire ubi cupiscis e tua turri,
Opinionis exuas modo textum,
Araneaeque gnava rete perrumpas,
Suave, amara quod cutis tegit, cernes,
Tibi nocere Solis haud potest fervor,
Rigore dura non hiems sacro tanget,
Hera es tibi ipsa, et inclutae parens SORTIS.

XXIII. Ad Nicium.

AMica flamma, quae sui modo exhaeres,
Id unicum quod appetebat, amisit.
Recessu in huius, in quo habere fortunam
Et omne prosperum decus videbatur,
Ut orba nocte in unica viri Sponsa
Relicta maeret, et cor exedit luctu.
Uti columbus albus, ales integra,
Cubile quando sancta perdidit primum,
Negat deinde quippiam Voluptatis
Sibi fruisci, in arbore assidet sola
Imaginemque coniugis sui cenat,
In hac Lubido cuncta vortitur casto.
Ita a me eunte Nicio meo totus
In anteacta dulcium exeo rerum,
Et illa conspicatus ore constanti,
Abire nuspiam potens, quiesco in me.
O in vetusta nomina arduum exemplum,
Tibi recedo Tarrius, merus candor,
Tibi ista pura, pectora assero toti.
Et omne rebus inclutis ratum Nomen.
Ubi esse amicus haud tibi amplius quiro
Ibi nec esse me fatebor omnino.

XXIV. Preces.

PRecari adorsus, istud ante habe pensum,


image: s048

In omnium venis Parentis obtutum,
Deum tueris, ille te videt coram.
Tibi imputato, dignus ille qui donet,
Ad impetrare tu rogator indignus.

XXV. Poeta.

PRocul remota pulchritudinis norma
Ineptientis a Libidinis coeno,
Deo placere, summa magna summarum est.
Agone in hocce querquerae Iuventutis,
Ubi nitela floret oris investis,
Petite mille fraudibus malis, TARRI,
Eumne, qui furore Bacchico insanus
Fores ferire gloriae tuae credit
Moraris? et placere Iudicis vulgi
In aure tendis? Impie exeas latro
Quieta mentis eruens statae, Fervor,
Et Ira, pestilentiae gubernaclum.
Deo Poeta se probavit, ingenti
Furore plenus, et fremens inaccessum.
Rotunditate circuit sua caelos.
Tolutim adacta carmine igneo metra
Sono rapace, dextera haud sua, vibrans.
Deo nocebit huic nocere contendens.

XXVI. Afflictio.

DIu per umbram et extimas notas spectans
Rotantis inquieta regna Fortunae,
Timoris hospes hactenus, tibi ignotus,
Quod esse suspicatus, impetis verbis,
At ecce nunc, Dei iubentis assensu,
Adorta te furore Sors nimis parco
Facit videre, quid sit esse mortalem.
O arbitrix Triunitas meae vitae,
O Unitrinitas meae arbitrix lucis,
Tibi profunda mens tibi egerit sese


image: s049

Agitque pro dolore gratias tanto,
Dat hic honoris incluti facultatem,
Supraque vulgus exeuntem amat Flammam.
Id omne peccat usquequaque et impune,
Nihilque credit aut timet piamenti.
At o Beate, quamlibet rude hoc nobis
Tamen monere sufficit fidem, caute
Agendum, et abstinendum ab improbo coetu.
Id est sub ira, et oppetet statim, dia.
At ire nos procul ruina, detestans
Caput perire cum malis bonum, clamat.
Abimus, o Triune, abimus extemplo.

XXVII. Moriens.

DEus mihi omnia, in DEO unico vivo,
Hic est meae quieta pompa Virtutis.
Huic recessit impetita Fortunae,
Malisque ab ignibus reducta fax Mentis.
Olivitate pascitur Dei sancta,
Deo probata, Flamini, Patri, et Nato.
Perennitate Sortis aureae floret.
Quid ah sibi iste frivolus timor poscit?
Quid impiata perfido sono Fama?
Alens Libido pestilentiae pignus
Sibi rebellis, omnium a Deo oblita?
Quid inficeta turba mollium adfectuum?
Ferocis ira nuntia arrogans caedis,
Tremor supinus, Ambitusque, Fastusque,
Nitela, Livor, Impotentiae Nomen,
Amorque turpis, et Cupido terrestris?
Abite inepta Turba, nil dehinc iuris
Habere quitis, in Deo quiescendum est.
Mori necesse sentio, via est Patrum,
Per hanc ad alta semitam pii migrant,
Sinumque Abramiae quietis adscendunt.


image: s050

Iuva, o supreme, mens quidem velit pollens:
At aegra membra non habent potestatem.
Abhinc recedo; si qua facta sunt rite
Boni Sodalis, o pii, mementote.
Sinistra si qua, deleat favens candor,
Deo esse cetera omnia obtinent curae.