IN altero nitela carmine explebit
Quod a labore condiendum, egestatem
Bonae dolere confitebitur mentis.
Beata dicta, pectore hausta de puro,
Nihil vetusta quae morantur oracla,
Sophi Pelasgi, et Itali aemulatoris,
Sed ut profecta cordis e sinu sancti,
Papirinis ita illita ilico textis,
Sibi hoc virile vindicant genus metri.
Procul profana lumina efferat vulgus,
Sequela cuius a nitore delirat
Disertioris integro Sophi longe,
Rapace qualis agmine ingruit torrens,
Et arval laeta fertili sedat cursu.
Colore prorsus exprimendus argenti,
Nihilque faecis impigro trahens rivo.
Fluore talis integerrimo vates
Amoena culta, prata laeta Musarum,
Vireta odora carmine irrigo blando.
Et Orsa limpida, orba faecis immundae,
Apollinis sacerrimo infero Templo.
Et iste noster omnis est sui Iuris,
Odore dulcis, et colore iucundus,
Sapore suavis, et sonore fons gratus,
Nihil moratur exteros, suis dives
Bonis, parata quae scit, atque custodit.
Iovis pluentis improbis aquis torrens,
Fluore saepe turbido alveum mutat,
Aqua ista virgo corde defluit nostro
Nec inquinata, nec deinde turbanda.
Perosa nomen omne quo virum dicunt,
Puella pulchra, casta, fortis ut Pallas.
Manu nitente torva torquet hastile,
Caput comante cassida aureum cingens.
Procos Libido si qua raptat obscenia,
Patrare turpe quippiam et minus sanctum,
Profundere hosce luridum sinit Semen,
Ut inde monstra procreentur horrenda,
Pudere deinde quae suos Patreis cogant.
Frequens ut ista natio incolit terram
Adepta nomen ut putat Sophi sese
Deae ilico cubile perperam adfectat.
Sed hos putare diva se canit nauci
Poetae amata, quin potita, divino.
Sui Pudoris ipsa nobilis custos,
Deis petita, nuptias Deum spernit.
O in quietis occupata secessu,
Novena regna quae chori quatis sancti,
Ades vocata, teque, Mens, tibi exaudi.
Domestico beata fine florendi,
Cui nocere nemo ab exteris possit,
Quia ipsa, possidendo, te, cluis, felix.
Nec indiga ullius, nec uspiam pauper,
Beatitate dum tua ipsa contenta es.
GEnus tumescis efferens? avos laudas:
Quia ante facta, natus ipse quam lucem
Videre, fata per vetantia, auderes,
Nihil videntur addere ad tuas laudeis.
Et omne tempus ordine hocce censendum
Meare dia quo iubent Sacramenta.
Quod ante, natus ipse quam forem, exivit,
Meum vocare iure non queo salvo.
Et arrogare temporis mihi gesta
Velim prioris? hoc eodem ab exemplo
Futura habere deinde pro meis possim.
In ipsa fata peccat ille, qui factis.
Superbit ante: magnum inertiae est pignus
Ciere pro tuis avita te exempla.
Nec autumo proinde nil genus magni
Ciere clarum, et alta gesta maiorum.
Hic ignis ille, flamma sancta, fulgentem
Facem in decora facta praeferens stirpi.
Iovis superbus ales, igneum fulmen
Ferens per astra, quem sonora tempestas
Procul veretur, Aeoloque pugnanteis,
Notusque et Eurus et Favonius, Thracis
Et atra venti imago, nubibus stridens.
Inane nomen haud parit columbarum,
Nec ova turpi alenda tradit uppuppae.
Equos paterna mittit ad decus Virtus,
Et insitiva regnat ad Sacram prolem
Avi potentis omnibus modis Palma,
Sed extero vigore te sequi mandat
Genus celebre nobilis patris Nomen.
Opinione constat omne confusa
Quod est caducum, ab altero tibi natum,
Tua ipse facta dum facis, tibi primo
Potes probare, Opinione securus
Quid impotente ganniat foris vulgus.
Bene esse natum, habere Gloriam certum est,
Duplex probatur illa, cum Deum nati
Paterna facta moribus suis aequant.
Pericla nulla qui subivit, hunc nulla
Corona comet, et, mehercle, id indignum est
Vel autumare. Qui brabeia virtutis
Cupit tenere, per pericula asscendet
In alta montis ardui iuga: haud ulli
Parata gloriando serviit Virtus.
Eum odit illa, verba qui iacit magna,
At ipse si quid expatrare cogatur,
Manum reducat, et pedem neget calli.
AMica disciplina dum rudi puso est,
Eam inde fautor: auget ardor obscaenae
Malignitatis, osor ardui pallens
Laboris, ut iuventa subicit se ipsa.
Rude os, IEHOVA, poscit ad suam legem,
Adhuc dolosa nescium arma terrenae
Libidinis probare, et ire vibratum.
Quod ordia ipsa si sinas situ putri
Fatiscere ante, quam bonam sequi frugem.
Dein labore maximo levem mentem
Ad optimam nequiveris retorquere
Viam, tua ipse vota cuncta damnabis.
Sed exigenda primitus gravilibra,
Et explicanda sit superba Natura,
Retorsionis arduum sequi nutum.
Ferat quid illa, quid renutet, explora
Ad unguem acutum, et inde regulam appinge.
Eo redacta litterariae vitae est
Sequela tempore hoc, laboribus feto
Ut illa possit elevare perpaucos.
Proinde et istud exputare te, mandem,
Ut omnia ante perspicaciter lustres.
Deinde culpa ne tributa Musarum
Notas inurat innocentibus mystis.
Sed impium hocce tempus, atque periurum
Suis notetur, ut meretur, in signis.
Nec ista proprio tibi orta de sensu
Ego propino: Sed Catisimi SCALAE
Vides amica sancto Apollini dicta.
Epistolam ante fata non dedit multis
Diebus ille, quam revolve sollerter
Ut inde conspicillo habere perspecta
Queas mearum amica dicta Musarum.
Et Eruditio omnis utili servit
Ubique, nostra in aevitate vivendi
Procul remota sancta vis Honestatis,
Laciniis amicta turpiter scissis
Male atra frusta muccidi refert panis,
Ut inde se suosque rara sustentet.
Ubique pauper audit: huic loco cede,
Cui potente Sors favet prior sceptro.
Nec Arrogantiae severa Doctrina
Resistere ausit. Ilico cadit Doctus
Nisi redemit aurea offa contemptum.
Proinde si quis extra inanias vulgi
Ad Eruditionis applicas callem
Pedem, ante cuncta vulgus absonum sperne.
Puellus ille qui erudirier belle
Cupit, sibipte quem paret domi privae
Magistrum. Inanis illa quae patet vulgo
Schola est pudoris, Impudentiae plena.
Ibi magister ore quae docet grato,
Resorbet omnia impius, sibi cladis
Sodalis auctor, et sodalibus castis.
DIu esse, vita non beata censenda est,
Sed optime esse. Namque si foret felix
Putanda longitudine a sua vita,
Quid esset, oro, numinis, quod in bruta
Tot ordine inputasset integros annos
Mihi negasset et tibi, satis Caelo?
Sed ista nostra si autumabimus vitam,
Via est ad illam amabilem, Deo dignam
Cui dicamur ex origine extrema.
Proinde vita non vocanda, sed vitam
Via ad beatam, id omnibus, puto, clarum est.
Sed illa vita quae datur satis longa
Humi tuentibus, tamen nec his cunctis,
Eorum habenda vita nomine est vero.
Fruuntur hacce bestiae, velut tota
Sua, atque ab usu id omne prorsus absumunt,
Quod est, vocatur, et cluit feris vita.
Proinde si qua perditur, perit tota,
Quia omne tempus, antea suum, absumpsit.
Homo secus; quia ille non sibi vivit
Sed imperantis in negotiis Caeli.
Reposta vita, finis orba, post istam est,
Et illa, vera nomine atque re, exspectat
Ut urna monstret omne iudici factum.
Eam putabit esse homo suam. Hanc vero
In eius apparatu, ut est pote, insumat
Nec heic lutosa demoretur obstacla
Humi tenacis, ut pede igneo cursor
Pericla transit omnia, et nihil spectat
Nisi suprema finis ultimi puncta.
Ad illa anhelat, omniumque contemptu
Potitur illa, sola quae sequi dignum est.
Superba quaerat alter, atque iucunda,
Et uberantia, ut putat, bonis rebus.
Quiete quisquis occupatus in sancta
Deum canore laudat entheae linguae,
Et unicuique quod suum, palam adscribit,
Opinionis orbus atque Palloris,
Spei Metusque cum Cupidine obscaena.
Hic est beatus, hunc ego sequor pressim,
Nec ora muto, quamlibet truceis saevo
Furore monstret inquieta Sors' denteis.
Quid ad me habere multa, si frui paucis
Idem putabo? plura quo dabit caeco
Voluta turbine, infidelis et bruta,
Eo deinde plura me volet Parca,
Reposcere, Ast habere quae ante contemno,
Nec auferentur a Libidine scaevae
Vagante Sortis omnibus retro punctis.
Beatus esse nolo, numquam ero infelix.
VAgante quisquis impeditus errore
Pedem retorsit a via; retro labens:
Sciat per omne qui vagatur humanum
Sibi hanc dedisse portiunculam vari
Laboris orbem. In astra dirigat gressum
Proculque mundo et omnibus palam excedat,
Diana luce quae videt parum aequali.
Neccessitas revincta lege constanti
Subhastat omne quod videt diem, errori.
Sophista vanus, arrogans canis morum
Opaca claustra mente captus insidat,
Patretque clam quod est cavere neutiquam
Potis: Fenestra ni patescit in lucem
Duella pectus in suum effera illidit.
Nec haec canenda quis putet, velut quemquam
Ad atra facta prodeamus impulsum:
Cavenda dico; sed cavenda peccata
Homo ut valebit: esse quempiam velle
Deum, atque prorsus omnibus modis purum,
Abire mundo, inire claustra seclusa,
Id improbante mente totus exsecror.
In aevitate floruere qui prima,
Abram, parentis Isaac probi exemplum,
Et ille cui fenestra facta per caelum est,
Propago cuius in duodecim ramos
Abivit, unde germen inclutum saeclis
Dedit potentis unicum Dei natum.
An exiere praecipi fuga e mundo?
An omnis ille longus Ordo sanctorum
Ad usque Paullum et arduos professoreis,
Beata queis subire veritas mundum
Adorsa, luce vestiit nova genteis?
An unus est repertus, obsecro, e cunctis
Subire claustra qui iuberet obscura?
Vel ipse iactitaret esse se purum,
Mererierque regna caelica in factis?
O inquinata falsimoniae tabo
Cohors profana; Sanctimonias iactans
Ut in specu taberna pallida obscuro
Patrare possit omne clam genus probri:
Tui verere luminis Sacrum testem;
Dein priora cerne, qua potes, gesta
Vetustioris aevitatis; Exemplo
Frequente cuius expediberis clare.
Agenda vita publicum ad bonum sancte est.
Cavendus error, ut potestur, enixe.
At ille nesciente si tibi obrepet,
Patronus exstat omnibus tuis maior
IESUS AGNUS: ipsa Veritas, Vita,
Salus, quietis Anchora; hunc prece ardenti
Adoret, et queratur impio sese
Potitum ab hoste, quisquis in latus varo
Pede exiisse se dolet. Dolor verus
Profana delet ausa. Sic Deus poscit.
Nec addere hisce quis quid ausit argutans,
Nec inde demere alter ausit exprobrans.
MAligna si qua res dolere te cogit,
Id exputabis unice antea tecum
An ante visa: visa si ante, nutasti
Quid, ut novae rei a periculo, vecors?
Quod accidisse cumque quit, prius factum est:
Ita omne mente tempus excute exacta,
Ut, ante quod patratum, abivit, exemplo
Eodem abibit, imminere quod cernis.
Brevis ruina temporis, licet longi;
Perennitatis ista cum viae aequabis,
Nihil videbis esse, magna quae censes.
Molesta res videtur? hora comburet,
Superstes exit hanc? sequetur extemplo
Potentior, vorabit illa nolentem.
Sonus, Cupido, Fumus, Aura, mortalis
Ruina vitae, Iniquitatis oppleta.
Opinio omne querquera improbe raptat,
Nihilque mandar esse quid, quid in nilum
Referre prompta cum Lubido dictabit.
Caduca nulla digna res meo porro
Erit dolore. Quisquis impotens secum
Duella cernit impios per adfectus,
Sibi triumphet, eiulet, canat, ploret.
Quietis alma nos sequemur oracla.
Opinio facessit omne quod durum est,
Eam abstrahendo paret omnibus, prorsum
Nihil venire quod timore sit dignum.
Et hac notamus omne Regula momen
Rei incidentis undique, omnibus punctis.
Nihil timemus; omnia omnium unius
Coloris aestimamus, alba vel nigra
Timere nescii, impotesque mirari.
Tumultus acer, improbique vis casus
Vagusque Sortis et supinus incessus,
Ita aestimantur ut videmus. Haec esse
Mala abnegamus et bona, in brevi quorum
Liquescit ardor, atque flamma flaccescit.
Quod improba manu dedisse Fortunam
Videmus, hocce possidemus exemplo
Ut indolere non velimus, inconstans
Ubi reducet aleae datum Turbo.
Procul dolore, bile longe ab insana
Vagantis hinc et inde dona Fortunae
Habebimus, fruenda ceu brevi nobis
Locasset illa, maxime omnium incerta.
Nec exsilire gaudio impoti nostrum est,
Nec a dolore macerante consumi.
Is ordo semper et fuit, libri testes,
Et est futurus, et modo exstat in cunctis.
Vagante vita fluctuat brevis ponto,
Sui impos ipsa, nullibi locum servans,
Vaciva tota viribus sibi agnatis,
Ab arbitro movenda, qua lubet, casu.
Licet Beata Providentia in summo
Gubernet omne momen, imminens clave:
Tamen tot illa noctibus tegit sese
Ubi videnda vix sit optime doctis.
In ordine ergo prorsus ordinis nudo
Ea esse Regula optimi loci paret.
Suavitate quem iocante condire
Dies, labore parcere improbo sese
Adurere ipsum. Ire per vagam vita
Reapse qualis ingruit peregrinus;
Cui una meta semper abripit mentem
Morae Cupidine usquequaque nutantem.
Eam ille cernit omnibus velut coram
Procul datis. Labore maximo hanc contra
Pedem urget acer, improbeque festinat.
Ut alta per pericla Pontici campi
Ratem eruditus urget arduam nauta:
Petita donec in vada et sacros Portus
Deo iuvante compulit; nihil porro
Memor laboris, in sinu suo gaudet
Ubi tot exiisse turbines cernit,
Tabella quorum imaginem enotat claram.
Ut ignis acer haud minus nitet clare
Licet profunda noctis ambiat nubes,
Uti Smaragdus a virore iucundo
Nihil remittit, additus manui obscaenae,
Ita inquinata turba turpibus naevis
Suas inurere haud potest probis sordeis.
Necessitas nitere quem iubet vitae
Subactae ad omne quod Pium et Bonum pollet,
Ab exeuntis in latus vago errore
Suam ipse plebis indolem cate emendat,
Et in quiete perstat ardua secum
Inanis a timore, plenior mentem
Amore ad alta suscitante Virtutis.
Smaragdus esto: quisquis igneum lumen
Nigrore poscet impedire nocturno
Nihil se agendo rideat, spei vanum.
Furore quisquis ingruet tibi insano;
Minuta possit ille frangere in frusta,
Sed inquinare Gloriam tuam haud possit.
SItu videmus exedente corrodi
Quibus pepercit, arma, turbitus Mavors:
Et aera, fixa quae tropaea conservant,
Araneosa obire inerte paedore.
Ut ignei serena luminis stella
Deo profecta, nil nisi potens Dium,
Nitore constet undiquaque fulgenti,
Nec impotente conteratur a saeclo,
Quottidiana fac pericla consuescat
Subire rerum, et ire qua iubes, contra
Iniqua tela Sortis efferae in campum.
Perennem in orbem it inscium mora Caelum
Et astra versat; Axis haeret in fixa
Perinde sede, seu fuit; (fuit semper.)
Ita astrici sequela mens chori sacra
Licet quiete summa magna versetur
Beatitatis; Attamen Chorum aeterno
Sequatur orbe mentis in sua sede.
Nec evagetur, aut labore mortali
Statae quietis inquinet sacrum morem:
Sua ipsa gestat arma, in his velit sese
Quottidiana obire proelia in Sortem.
Ut hora quando turbida gravis pompa
Prope adfutura, promptior siet pugnae.
AD alta natus, alta cuncta suspira,
Ut hoc et illud adsequare tentando.
At hinc et inde decidas gradu celso,
Nihil remitte, summa qui cupit, summis
Adeptus ille proxima, inclutus vivit.
GEnus decorum, et alta, lucis excelsae,
Prosapia audit esse res nimis felix,
Ut inde saepe pulsa ad infimos Virtus
Nihil potesse disputetur, adiutu
Favente, frivola aura, nomine in solo
Dea aestimetur omnium Deum victrix.
Id inde cernis: Ordo celsior natu
Minora lumina aestimat, tumens fastu
Sibi necesse cedere in via Laudum.
At est repertus ipse saepe pro Bello
Paretur unde nomen, impiam Baccho
Sitim dicare, poculum Pholi haurire;
Sui capacis antra qui Scyphi educit
Ad Herculis venire somniat Robur.
Negarier quidem illud haud potest, nomen
Superbum, avita saepe reddit exempla,
Nihilque, plebe natum ab infima, tales
Solens fovebit impetus, pari ardore,
At heic avita nil queunt, nisi prave
Tegendo gesta pessime, omnium Exempla
Movere bilem, et exulare de Laude,
Iter terendo devium, via obscura.
Adeste, nomen inclutum quibus sordet,
Ministro in omne quo fruimmini obscaenum,
Docere vos Sidelius meus tendit
Togata quid sit Aura nominis magni,
Et in duella quid ferat, prius vulgo,
Sidelius: quod uspiam eruditi Orbis
Habetque culti, et uspiam boni, omnino
Id ille possidere notus est nobis.
Libellus iste, publicare quem gestit
Modo, pusilla in haecce verba, concludit
Mera entheata dicta, de ore divino.
Minerva quae nota vit, et Charis scripsit.
HYdra est, rapace cum veneno, Adulator.
Subit dolosus, insciente mordendo,
Et ora molli hiantia imbuit succo,
Cavere ne quis, inscientia, possit.
Mihi esse semper hostis ille, qui furtim
Subire doctus, ore fallit obscuro,
Periculosior videtur illo, qui
Aperta bella Sanguinarius clamat.
Priore de grege est sagax Adulator,
Amicus ore, pectore hostis obsceno,
Minari eum putabis in bonis dictis,
Ibi ille maxime est cavendus, extremo
Ubi placere gestit ambitu infelix.
Reapse pestis ista, quam cavent pauci
Rapit quiete plurimas sua mentes.
LAtere dulce vivere in sinu sancto
Quietis, ista Sors beatior cunctis,
In hanc caducam opima caelitis vitae
Reducit orsa, vivere hoc pie solum est.
In altero viante quopiam calle
Via est, mehercle, pura, nihilque vitai,
Ubirotantis, aura, cuncta Fortunae
Inepta facta dissono exitu eludit.
Modo quod omne certius super certum est,
Id illa cogit esse maxime incertum:
Vicemque versat, et reducit inversam,
Voluta turbide, et retenta necquidquam,
In orbe perdita et recepta currenti.
Quies beata fallit huius obtutus,
Abitque, delitetque, nec cavet Sortem
Suo pudore conscia esse securam.
QUod actum, inane paenitentiae nomen
Redire rursus impetrabit haudquaquam,
Quid ergo, inepte, macerator incedis
Tui ipsius? Si agenda sunt potestatis
Tuae, quid illa non bene, at geris prave?
Pudor laboris inficete postremi,
Per alta fata si tuae facultatis
Necesse cernis, ut gerenda res inster,
Quid in tuum caput, superbus, insultas?
Nihil suprema saecla numinum humanis
Dedere peius, atque cuncta radentem
Atroce dente, Paenitentiam scaevam.
Eamse dico, quae patrata ab externo,
Sibi esse corrigenda disputat, damno
Suo et suorum, id exputa, sodes, mecum.
SInistra Fama si quid oggerit spargi
In ora de te: id insciente sic vulgo
Tibique conscius, latenter expende.
Mererier repertus, obtere extemplo,
Bonisque facta non bene edita emenda.
Brevi est agone tempus adfuturum, impos
Meabit aura in optimam, ore clementi.
Sed est suopte si qua abortu inops laudis,
Sereniore mente dicta contemne,
Cadet suo illa perduellis a ferro.
Et in loquentis ora dira concedet,
Ut ore, acerra, quae minus cato inflata est,
Abire sordium, aedepol, minas coget,
Sed involabit ora flantis intenta,
Ita impio creata Fama Rumore
In ipsa vulta dira gestit auctoris
Redire, ibique linquere omnia obscena.
TE adesse dum videbit orbis ingratus,
Die atque nocte puncta conferet cuncta
Ut attinere possit arma per scaeva:
Modo ingeret Cupidinem voluptatum,
Modo timore rursus anget horrenti,
Suaviumque facta rebus austeris,
Amariora melle tinguet a dulci.
Id est pericla cuncta temnere, exire,
Et hinc et inde sarta Corda servare:
Abesse uti putemus, adsumus quando,
Patrare quei sit istud audies: Caelo
Profecta mens; beata semina, ostendunt
Viam redire qua queas, sequi promptus
Relinque corpus in mapaliis terrae;
Ibique honore gloriarier casso
Sine usque et usque, donec efferat Funus
Suumque mater in peculium Tellus
Reposcat omne, quod dedisse se novit.
Ita ut putabis, una pestis instabit,
Cupido vana Famae: eam nisi vinces.
Morabitur [(transcriber); sic: Morabiter] iacentia alta mens rerum,
Suavibusque delibuta rumoris
Honoribus, caduca membra adorabit.
An ergo, te recepto in ordia antiqua,
Honoris aura, plebe capta ab incerta,
Rogum tenebit uls diem sepulchralem?
Ubique corpus omne cesserit morti,
Manere nomen audeat tui aeternum?
Videbis ipse non potesse, si tecum es,
At ut potesse sanciamus, et rite,
Quid hinc redibit ad sepulta membrorum?
Hiabit, ergo, Gloriae appetens serpens?
Soluta nec vorabit artuum vermis
Ubi strepentis audiet tubam Famae?
Nec hic nec ille: mens redempta de mundo,
Nihil putabit, omne ni quod aeternum est,
Secuta poena, facta si, mala, instabit,
Beata gaudia inminent bonae vitae:
Ubi inter ista, FAMA, GLORIA, et RUMOR?
Quid ad te ab hoc et ista et illa, io vecors
Homo, redibit? inter inclutos nomen
Viros vigebit, ipse senties nilum.
Quod olim habere dictus, integrum est nomen.
Tuum sed esse Vindicator haud audes,
Licet volente, (sed nec hoc relinquetur,)
Referre mente, detinet ferox umbra
Et alta noctis, inremissa, caligo.
Reliquit ergo te, et tua omnia in coeno,
Lutoque prorsus, atque sordibus tetris.
TEnes Equestre nomen inter armatos,
Parentibusque natus inclutis polles,
Vel urbis in receptus es graves muros,
Ut es sub eius ardua potestate,
Ita et suprema PRINCIPI debes
Et optimo fateris ore debere.
In orbis huius ut receptus es regnum
Mehercle sustinenda causa personae est,
Vel huic vel huic negotiove praefecit
Vel inde et inde muneri DEUS: nolis,
Genus beate, sancte mentem, huic Regi
Subesse, et omnia eius ad voluntatem
Palam expedire iussa? quid, quid obtendis?
In orbe saepe qui cluit virum princeps,
Quibus praesse debet, hisce subpostus,
Calore mentis obruto, pigrum torpet,
Latusque cinctus undique a viris doctis,
Iners fatetur, isti ubi silent, esse
At ille, rector omnium, DEUS, novit
Agenda cuncta; quae futura, quae facta,
Capace mente gestat, omne ceu praesens
Tenere tempus aptus, ipse Fortunae,
Locique, temporisque herus, fuga aevorum
Notata ab illo in unico haeret obtutu,
Hic ipse, ludo ut assolent puellari
Latrunculi redire tramitem certum,
Ministrat omnia omnibus, trahit, ducit,
Rapit, vocatque, nunc iubet, statim mutat,
Ut ordo dius exigit; gerens regem
Patremque, Principem, Imperator et Ductor.
Necat quod est, quod ante non, dabit vitae,
Nihil reducet in vigorem, eum in nilum,
Prout lubebit, huic lubere, id est Fatum.
Quod ipse vult fit, imo ei libet, factum est.
Quid ergo calvimur, pedemque divinis
Eo usque iussibus, miselli, obarmamus?
Potest volentis ille ducere ingressum,
Tamen rapit, trahitque, si sequi nolis.
AMica Nomen ore turba vulgaris
Dolosa dicta prompta didere exsenso,
Satis putabit impia fidem sanctam
Palam ciere mente, fallere in corde,
At, ut cluere quod vocaris, intendas,
Necesse vocis orsa pectore impleri,
Nec in duella dissidere ridenda
Ab ultimis suprema, ab extimis ima.
Mihi recepte sede mentis ignitae
Polite Vite, candidum nimis Nomen,
Supravolare qui ambitu gravi conor,
Quod esse cumque frivolum ferunt vulgi,
Et heic laboro nil referre vulgare.
Tibi sed ista, nobili a satu Patrum
Profecta, corda dedicare contendo,
Et ipsa mentis in sacraria acceptum
Locare conor hospitem: o Lepor suavis,
Et ora culta mellilinguibus dictis,
Dataque vix huic et alteri suada
Fluens perenne, pectore integro, flumen.
Sine ista vota non redire per fauces,
Sed invenire Mentis in sinu sedem.
Adeptus hocce, ceu iam adeptus, ingenti
Velim Tropaea figere alta successu.
Et, ecca, iam tibi ista vota suspendo
Tholo nitente, Testimonium purum,
Serena Cordis unde conspici possit
Tui sepulta Fax Amoris in nostri
Putissimo vigore, Flammei Divi.
Amor vocatur ille, si rogas Nomen.
Is hinc abire nullus antea audebit,
Dies suprema quam reducet in nilum
Quod ante nil fuisse novit, in Caelum
Beata mentis evocabit agnatum
Deo profecta semina, auctor aeternus.
BEata mentis, ignea igneae, interpres,
Nihil sonare falsimoniae lingua
Velit, profecta de Deo, ut Deum laudet.
Uti se in eius ipse voce miretur
Creavit illam Amator omnium; plectrum
DEUS sonace dulce condidit labro,
Ita in carunculae pusilla collecta,
Ibi quoque esse magna Gloria ut possit.
Enim Potentis omnia hoc quoque inventum,
Inexplicanda GRATIA hocce commenta est,
Suaviorum abusa Carminum metro,
Deo ut refundere omen posset acceptum.
Cave inquinare conscium Dei membrum;
Quod abdito in labore sub penetrali
Abusus arce sensuum, efficis corde,
Malum bonumve, lingua reddit in vulgus.
Eam fefellit omnium virum nemo.
Nisi ipse testis impotentiae tendis
Tuae inveniri, habebis hanc cate tectam.
MAnus sinistra dexteram lavet; puras
Cluere si Cupido iusserit binas:
Amicus esse re voles, malum est nomen.
Puta illusce fata quae, tua omnino:
Recepta quando nomina omnia in solum
MEUM, valere dictitabis, exibit
Nefas ab orbe frivolique dissensus,
Tuum omne dicet alter ille ego: credes:
Dabisque, mutuo favore, quod poscet.
Redibit alma Virgo: iura succedent.
MEUM TUUMque pessimae cadent voces.
UT impetrare non, quod appetis, discas,
Imaginare velle Gallicum regnum.
Ita alta mentis impotentis ostenta
Catus retundit antea Sinopensis.
In ultima potentium qui egestate
Cluebat omnium unus unice Princeps,
Palam ambiebat Attico a magistratu
Figuram uti suam aerea exprimi mandent.
Palam repulsus, in suo sinu invenit
Equestribus pedestribusque maiorem.
Nec aere, formam, inutili nec argento,
Nitoribusve cedere aureis promptam.
Negata nolle. velle, quae potes, uti.
MAlum esse si videbitur quid, expende
Deum potesse cuncta, nil mali posse.
Malum ergo nil: vel ille non potest cuncta.
Quod ore proloqui impium profanumque.
Ut esse, si cadaver adspicis, dices,
Hemonis at vocabulo hocce censeri
Negabis, auctor optimus, dehinc dignum.
Ita esse, qui mali videntur, haud possunt,
Nisi in sua aestimatione, semoti
Bonorum ab usu, et indole, et sacro censu.
Puellus ut pavet genus tenebrarum,
Caputque velat: hoc malos timent ritu
Eorum habere qui scientiam nolunt.
Cadaverosa parvulos quatit larva,
Viri intuentur, et putredinem damnant.
Tamen timore fluctuante non pallent.
Timere digna, non timere non digna,
Beatitatis inclutae tenor princeps.
Labore corda solvit alta mortali,
Deis quiete proximus, fugax mundi.
Ave superbe, Regium, decor nomen,
Nihil videbis esse par tibi aut aequum.
Tenere donec, apta quae semel, possis.
Abiimpudice Pallor, ora larvali
Furore fractus, interire fatale est
Tibi tuisque qua sui sciens regnat
Homo beatus in sua potestate.
QUod iste est ille donat irritis spebus,
Ego, quiete mancipante, sepono,
Palam omne fac geras, semel vulgi
Volans in ora, cuius aura te tollit.
Ad arbitrum me agenda cuncta suspendo,
Libramque lance digero sub aequali.
Quod est meum, mihi exigo: satis soli
Superque doctus: expedita quae nolunt
Mea esse, temno, proteroque, calcoque,
Satis laboris in meo mihi censu.
Ut omnia excoquam, attraham omnia in mentem,
Superfutura plura non minus captis,
Et inter illa, queis placere contendo,
Inutili labore multa condita,
Amariore de sapore confundunt
Quod esse dulce fronte reris in prima.
VEtusta nosse multa qui cupis, scito:
Et utile et suave concipe exemplum.
Modo quae in hocce tempore usus exspectat,
Sine occupare mentis intima argutae.
Quia, ut vetusta cuncta mente concludas
Nisi applicare rebus, ut vigent, possis,
Tibi eruditus, omnibus rudis fies.
Et, ut iuvare debeas tuis tete
Scientiis palam, artibusque millenis,
Luto tenace compeditus ingressum,
Opem alterius est necesse mendices.
Nisi perire sordibus tuis optas,
In hoc vetusta sunt, nova ut possint
Iuvare, fine perdito perit totum.
DOmum, manere si potes, cave excedas,
Tuus futurus in tuo trahes vitam,
In exteros volare si Lares tendis,
Ut exteris, necesse, servias servis,
Herus domi futurus; inde contemptum
Et hinc merebere impii salis sannas,
Sodale falsus, hoste victus externo.
SEpulchra cum te avita contegent Terra,
Tuine posse nominis putas Famam
Superstitem volare corpori dio?
An est decora machinae huius exempla
Supervigere pauperem huncce Rumorem,
Inepta dicta qui secutus e vulgo
Perennitatis audiat capax cultor?
Et hoc ut ille, quod vetant Dii, possit,
Tibine, quo ferare ditior, quicquam
Putas abinde provenire, ut auctori?
Periculosus error iste peccatur.
Quod est futurum id aucupabor? in praesens
Nefanda tempus ut piacla committam?
Procul fugabo pestilentiam CURAE?
Quia hoc sequatur: insecuta quid cerno
Omitto prompta quae peti, mihi incumbunt.
Quod est, futurum id arbitrer? tamen nunc est:
Quod esse subsequetur [(transcriber); sic: subsquetur] , instat hoc solum.
Quod ergo habes, fruare: quod secus, mitte,
Erit deinde tempus hoc ubi, praesens
Tibi, fruetur ordo posterus, seris
Nepotibus daturus ordine aeterno.
Scelus nefasque velle quempiam praesens
Adulterare tempus atque miscere,
Id ingerendo, quod futurum abhinc cernit.
QUies beata, motus omnis infelix,
Quies in alta Regna mentis admittit,
Relicta semina a Deo, additis nutrit
Reperta lectione quae tenet sacra.
Volare, currere, hinc et inde defessum
Facit manere visa, mentis obtutum,
Et inmoriri in haecce perditas sperum.
Amore iungat ut si Hymen duos grato,
Pari labore, dulcibus, Quies, armis
Revincta membra colligat; Quies felix
Utrinque semina eliquata conformat;
At a labore, proeliisque mellitis,
Feroce saltet incitata progressu
Gerens, puella, pignus in sinu, vitae,
Nisi tenace compedita cum loro
Superba vota Lex retentet aeterna.
FRui cupita si ne quis, nihil pulchrum est.
Prius Cupidinem exigat remotarum
Opum, quod esse tu tibi utile accredis.
Atroce cruda lancea hoste defendit,
Manu retenta militis bene utentis
Peribit ipse lancea sua calo.
Venena multa concoquit metallorum,
Et aurifex perire sentit: in causa
Latentis ille puncta cuncta Naturae
Scit ungue denotata ab arte sollerti.
Cavere nescit aut nevult suum damnum,
Nociva res vel optima inscienti usum,
Ubi applicator huncce noveris, pulchrum
Malum omne, quippe quae ante nota, vitantur.
Ea ipsa quae ministra, quaeque custodes
Rei universae habentur, integro in mundo.
Notata quattuor vocabulis: mistum
Inerte vivum et impigro ferunt pigrum,
Ut inde cinnus exeat, dat hoc Usus,
In unaquaeque corda verte: iurabunt
Creata cuncta dissonante concordes
Fovere mente singulis sonos rebus.
Ea ipsa et hosce temperat sagax Usus.
CAve efferare, si videberis cultus,
Tenere prima conscientia in cunctis
Adepta, debet, inclutum sui pondus.
Eamne consulendo quopiam impinges?
Minus, mehercle, fila quam si Aradnaea
Sequare, quo Lucerna det viam planam.
Palam alterius atque clanculum saepe
Licet parata perdidit notam dextra,
At ut suapse moliatur exempla
Premente cautus ire cum manu obtectum,
Sciet tamen, nec uspiam magis quam se.
Quin nec hocce contigisse rarenter
Fidem dedere docta dicta sanctorum,
Uti suam ipse deposiverint quidam
Prius tenace Conscientia, mentem.
Ea ipsa, putrefacta vel semel, condit
Scaturiente pessimos sinu vermes,
Quibus medentium obviam ire, quin totum
Ad incitas et Acheronticum flumen
Agant hemonem, id abnegat manus stricte.
Cave haecce laesa Erinys exigat poenam,
Furit perenne, qualis haud soror Terna
Caput revincta mole mille Serpentum,
Manuque tabida oggerens faces diras.
Paratragoediarier velut sueta
Coturni inane pressit anguipes fulcrum.
Et ora dira pestilentis adflatus
Odore solvit, ominosa conspectu.
Lacer ferocis atra amictus in membra
Obambulante defluit gradu sensim,
Uti pudenda monstret et tegat velox,
Inebriatus appetitus, in flammas;
In ora saevit impotentium impune,
Licetque hiante Pallor in sinu regnet,
Cupidine attamen tenace devincit.
Ut ipsa saepe sese amare deformis
Puella dicta depulit procos longe.
Speclum perosa, purpurissum habet nigrum,
Proculque Creta, si placet sibi, cunctis
Putat placere, seque moecha corrumpit.
Sororiantis obsecundat affectui
Perosa fratris, applicandum huic nomen.
Ita et sua ipsa devorat, minax, vota,
Iugumque coniugale sola concinnat.
Sed absque prole, perperamque fecunda.
Et incubat sibi ipsa et invidet, pestis,
Laverna, propriae Incubusque Fortunae.
OPinionis abstrahe improbum Pondus,
Cui premuntur omnia in vicem duram,
Rei patebit unaquaeque constantis
Nec indoles sagacia ora deludet.
Timor timere non potest, velit quamvis,
Pede impio volantis impetum Sortis.
Dei potente regna cum manu sentit
Guberna rebus obtinere volvendis.
Deum esse si quis aiat et simul credat,
Perit volatile impiae Tyches nomen.
Utrem tumere qui vides minis magnis
Statim puta esse rimulae brevis praedam.
Huic necesse fundat hausta, queis turget.
Rosa in vireta Paestiana quae regnat,
Vigere longa si negatur, oppone
Diem iuventae et imminens necis telum.
In aerem exit atque dissipat sese.
Quis ergo, inepte, te timere compellit,
Quod esse dum videtur, esse desistit?
Opinio ista, de timore nata, ingens
Tenet tyranna regnum, et imperat late.
Opaca nubis, involuta fulgetri
Caduca vis plicis tegentibus septem,
Nisi probetur, exigente se effectu,
Timore pro notatur improbis sannis.
Quid est tibi quod esse de bono pravum
Putas timendum? at esse non potest tale;
Bonum timetur? exit in mali nomen.
Malum furore caeca dicta fundentem
Inops timebit a Deo datae mentis.
Bonus nocere nemini volet casto,
Malus nocere nemini potest sancto.
Malis nocere pessimi queunt; verum est:
Bonum sed esse fortius malo, notum est.
Ut impetatur, obtinet tamen palmam.
Malum ex odore pestilentiae attractum
Cui fovere conscientia incepit,
Is ulcus illud exuisse cum certat,
Timoris ordium invenit mali extremum.
Ubi metum esse Sanitas videt, spernit
Adire contra: at improbi ilico morbi
Citato in agmine ingruunt, et adfectus
Citraque et ultra imaginem viri torquent,
Vir exul ipse migrat e sua sede:
Domique nescit esse, ubique differtur,
Fuga hospes impotente sensuum summi,
Vigentis Indolentiae. Deo Natae.
DOmesticus manere, sis peregrinus
Licet, tibi memento. Si tui gnarus,
Ubi voles in exteris pie vives.
In exteris amare, credere, intutum est,
Sed hocce utroque disputare de Sanctis
Periculosiore fine succedit.
Ibi disertus omnibus mage elinguis.
DEus piorum amicus, illius sancti.
At ore qui professus optimum falso,
Nihil loquetur apta in Deo verba,
Dei ille non amicus, est Adulator.
SEnes beati, Originis genus diae,
Diique prorsus incolae orbis abiecti,
Quietis Aura saepe munere a vestro
Tumultibus petita sensuum vota
In alta verticem arma ferre caelestem
Dedit, relicta qua vocat via inferna.
Notator ARRIANE, dicta Epicteti
In una parva congregans libri puncta.
Et hunc pari, Imperator, adsequens gressu
Beate MARCE, dextra potens mundi,
Profunda mentis in Deos gerens sceptra.
Melaeque frater a Nerone post matrem.
Mage impie perempte, gentis Annaeae.
Cui Cupido cinnum ab hisce concinnat,
Polita dicta mente digerens aequa,
Habebit omne quod sapit, Vetustatis.
PUellae amator esse nobilis dicar,
Choros venusta quae premat Dionaeos,
Sodaliumque plurimos procos spernat.
Eam videre solus, ut velim, possim,
Necesse vestis exuam omne contextum.
Ibi pudica quo decore vestita
Sit a favore plausibusque naturae
Palam videbo. nec sinus tegent quicquam.
Opinionis exuenda sic nubes
Videre rebus inditum dabit pulchrum.
Deumque contueri, et esse divinum.
Superbus ordo, dignitasque membrorum,
Pari quidem illa coniugata concentu est,
Obire sed dicata munia ut possint
Pedis columna, dextera ala, concoctor
Superflui fluoris, aestus internus.
Caput valere prima cura contendat,
Eique quod nocere credit, eructet,
Quod usui esse, concupiscet extemplo.
Dei universa cura de voluntate
Opinionis omne devoret momen,
Hunc valere dum Cor intimum exoptat
Secuta membra habere nil mali possunt.