February 2005 Jonas Goehler
worked in corrections supplied by G. Burkard. Editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - spell-check complete


image: s001

Tarraei HebI AMPHITHEATRUM SAPIENTIAE, QUAE EX LIBRIS HAURIRI POTEST. CUIUS DECEM LIBRI PURIS CHOLIAMBIS SCRIPTI Nunc primum prodeunt. Opus quale post inventos Typos in luce non comparuit. HANOVIAE Typis Ioannis Iacobi Hennei, Sumptibus Conradi Biermanni et Consort. MDCXIII.


image: s003

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER I.

IN altero nitela carmine explebit
Quod a labore condiendum, egestatem
Bonae dolere confitebitur mentis.
Beata dicta, pectore hausta de puro,
Nihil vetusta quae morantur oracla,
Sophi Pelasgi, et Itali aemulatoris,
Sed ut profecta cordis e sinu sancti,
Papirinis ita illita ilico textis,
Sibi hoc virile vindicant genus metri.
Procul profana lumina efferat vulgus,
Sequela cuius a nitore delirat
Disertioris integro Sophi longe,
Rapace qualis agmine ingruit torrens,
Et arval laeta fertili sedat cursu.
Colore prorsus exprimendus argenti,
Nihilque faecis impigro trahens rivo.
Fluore talis integerrimo vates
Amoena culta, prata laeta Musarum,
Vireta odora carmine irrigo blando.
Et Orsa limpida, orba faecis immundae,
Apollinis sacerrimo infero Templo.
Et iste noster omnis est sui Iuris,
Odore dulcis, et colore iucundus,
Sapore suavis, et sonore fons gratus,
Nihil moratur exteros, suis dives
Bonis, parata quae scit, atque custodit.


image: s004

Iovis pluentis improbis aquis torrens,
Fluore saepe turbido alveum mutat,
Aqua ista virgo corde defluit nostro
Nec inquinata, nec deinde turbanda.
Perosa nomen omne quo virum dicunt,
Puella pulchra, casta, fortis ut Pallas.
Manu nitente torva torquet hastile,
Caput comante cassida aureum cingens.
Procos Libido si qua raptat obscenia,
Patrare turpe quippiam et minus sanctum,
Profundere hosce luridum sinit Semen,
Ut inde monstra procreentur horrenda,
Pudere deinde quae suos Patreis cogant.
Frequens ut ista natio incolit terram
Adepta nomen ut putat Sophi sese
Deae ilico cubile perperam adfectat.
Sed hos putare diva se canit nauci
Poetae amata, quin potita, divino.
Sui Pudoris ipsa nobilis custos,
Deis petita, nuptias Deum spernit.
O in quietis occupata secessu,
Novena regna quae chori quatis sancti,
Ades vocata, teque, Mens, tibi exaudi.
Domestico beata fine florendi,
Cui nocere nemo ab exteris possit,
Quia ipsa, possidendo, te, cluis, felix.
Nec indiga ullius, nec uspiam pauper,
Beatitate dum tua ipsa contenta es.

CARMEN II. Nobilitas.

GEnus tumescis efferens? avos laudas:
Quia ante facta, natus ipse quam lucem
Videre, fata per vetantia, auderes,
Nihil videntur addere ad tuas laudeis.
Et omne tempus ordine hocce censendum
Meare dia quo iubent Sacramenta.


image: s005

Quod ante, natus ipse quam forem, exivit,
Meum vocare iure non queo salvo.
Et arrogare temporis mihi gesta
Velim prioris? hoc eodem ab exemplo
Futura habere deinde pro meis possim.
In ipsa fata peccat ille, qui factis.
Superbit ante: magnum inertiae est pignus
Ciere pro tuis avita te exempla.
Nec autumo proinde nil genus magni
Ciere clarum, et alta gesta maiorum.
Hic ignis ille, flamma sancta, fulgentem
Facem in decora facta praeferens stirpi.
Iovis superbus ales, igneum fulmen
Ferens per astra, quem sonora tempestas
Procul veretur, Aeoloque pugnanteis,
Notusque et Eurus et Favonius, Thracis
Et atra venti imago, nubibus stridens.
Inane nomen haud parit columbarum,
Nec ova turpi alenda tradit uppuppae.
Equos paterna mittit ad decus Virtus,
Et insitiva regnat ad Sacram prolem
Avi potentis omnibus modis Palma,
Sed extero vigore te sequi mandat
Genus celebre nobilis patris Nomen.
Opinione constat omne confusa
Quod est caducum, ab altero tibi natum,
Tua ipse facta dum facis, tibi primo
Potes probare, Opinione securus
Quid impotente ganniat foris vulgus.
Bene esse natum, habere Gloriam certum est,
Duplex probatur illa, cum Deum nati
Paterna facta moribus suis aequant.
Pericla nulla qui subivit, hunc nulla
Corona comet, et, mehercle, id indignum est
Vel autumare. Qui brabeia virtutis


image: s006

Cupit tenere, per pericula asscendet
In alta montis ardui iuga: haud ulli
Parata gloriando serviit Virtus.
Eum odit illa, verba qui iacit magna,
At ipse si quid expatrare cogatur,
Manum reducat, et pedem neget calli.

CARMEN III. Institutio.

AMica disciplina dum rudi puso est,
Eam inde fautor: auget ardor obscaenae
Malignitatis, osor ardui pallens
Laboris, ut iuventa subicit se ipsa.
Rude os, IEHOVA, poscit ad suam legem,
Adhuc dolosa nescium arma terrenae
Libidinis probare, et ire vibratum.
Quod ordia ipsa si sinas situ putri
Fatiscere ante, quam bonam sequi frugem.
Dein labore maximo levem mentem
Ad optimam nequiveris retorquere
Viam, tua ipse vota cuncta damnabis.
Sed exigenda primitus gravilibra,
Et explicanda sit superba Natura,
Retorsionis arduum sequi nutum.
Ferat quid illa, quid renutet, explora
Ad unguem acutum, et inde regulam appinge.
Eo redacta litterariae vitae est
Sequela tempore hoc, laboribus feto
Ut illa possit elevare perpaucos.
Proinde et istud exputare te, mandem,
Ut omnia ante perspicaciter lustres.
Deinde culpa ne tributa Musarum
Notas inurat innocentibus mystis.
Sed impium hocce tempus, atque periurum
Suis notetur, ut meretur, in signis.
Nec ista proprio tibi orta de sensu
Ego propino: Sed Catisimi SCALAE


image: s007

Vides amica sancto Apollini dicta.
Epistolam ante fata non dedit multis
Diebus ille, quam revolve sollerter
Ut inde conspicillo habere perspecta
Queas mearum amica dicta Musarum.
Et Eruditio omnis utili servit
Ubique, nostra in aevitate vivendi
Procul remota sancta vis Honestatis,
Laciniis amicta turpiter scissis
Male atra frusta muccidi refert panis,
Ut inde se suosque rara sustentet.
Ubique pauper audit: huic loco cede,
Cui potente Sors favet prior sceptro.
Nec Arrogantiae severa Doctrina
Resistere ausit. Ilico cadit Doctus
Nisi redemit aurea offa contemptum.
Proinde si quis extra inanias vulgi
Ad Eruditionis applicas callem
Pedem, ante cuncta vulgus absonum sperne.
Puellus ille qui erudirier belle
Cupit, sibipte quem paret domi privae
Magistrum. Inanis illa quae patet vulgo
Schola est pudoris, Impudentiae plena.
Ibi magister ore quae docet grato,
Resorbet omnia impius, sibi cladis
Sodalis auctor, et sodalibus castis.

CARMEN IV. Vita humana.

DIu esse, vita non beata censenda est,
Sed optime esse. Namque si foret felix
Putanda longitudine a sua vita,
Quid esset, oro, numinis, quod in bruta
Tot ordine inputasset integros annos
Mihi negasset et tibi, satis Caelo?
Sed ista nostra si autumabimus vitam,
Via est ad illam amabilem, Deo dignam


image: s008

Cui dicamur ex origine extrema.
Proinde vita non vocanda, sed vitam
Via ad beatam, id omnibus, puto, clarum est.
Sed illa vita quae datur satis longa
Humi tuentibus, tamen nec his cunctis,
Eorum habenda vita nomine est vero.
Fruuntur hacce bestiae, velut tota
Sua, atque ab usu id omne prorsus absumunt,
Quod est, vocatur, et cluit feris vita.
Proinde si qua perditur, perit tota,
Quia omne tempus, antea suum, absumpsit.
Homo secus; quia ille non sibi vivit
Sed imperantis in negotiis Caeli.
Reposta vita, finis orba, post istam est,
Et illa, vera nomine atque re, exspectat
Ut urna monstret omne iudici factum.
Eam putabit esse homo suam. Hanc vero
In eius apparatu, ut est pote, insumat
Nec heic lutosa demoretur obstacla
Humi tenacis, ut pede igneo cursor
Pericla transit omnia, et nihil spectat
Nisi suprema finis ultimi puncta.
Ad illa anhelat, omniumque contemptu
Potitur illa, sola quae sequi dignum est.
Superba quaerat alter, atque iucunda,
Et uberantia, ut putat, bonis rebus.
Quiete quisquis occupatus in sancta
Deum canore laudat entheae linguae,
Et unicuique quod suum, palam adscribit,
Opinionis orbus atque Palloris,
Spei Metusque cum Cupidine obscaena.
Hic est beatus, hunc ego sequor pressim,
Nec ora muto, quamlibet truceis saevo
Furore monstret inquieta Sors' denteis.
Quid ad me habere multa, si frui paucis


image: s009

Idem putabo? plura quo dabit caeco
Voluta turbine, infidelis et bruta,
Eo deinde plura me volet Parca,
Reposcere, Ast habere quae ante contemno,
Nec auferentur a Libidine scaevae
Vagante Sortis omnibus retro punctis.
Beatus esse nolo, numquam ero infelix.

CARMEN V. Error humanus.

VAgante quisquis impeditus errore
Pedem retorsit a via; retro labens:
Sciat per omne qui vagatur humanum
Sibi hanc dedisse portiunculam vari
Laboris orbem. In astra dirigat gressum
Proculque mundo et omnibus palam excedat,
Diana luce quae videt parum aequali.
Neccessitas revincta lege constanti
Subhastat omne quod videt diem, errori.
Sophista vanus, arrogans canis morum
Opaca claustra mente captus insidat,
Patretque clam quod est cavere neutiquam
Potis: Fenestra ni patescit in lucem
Duella pectus in suum effera illidit.
Nec haec canenda quis putet, velut quemquam
Ad atra facta prodeamus impulsum:
Cavenda dico; sed cavenda peccata
Homo ut valebit: esse quempiam velle
Deum, atque prorsus omnibus modis purum,
Abire mundo, inire claustra seclusa,
Id improbante mente totus exsecror.
In aevitate floruere qui prima,
Abram, parentis Isaac probi exemplum,
Et ille cui fenestra facta per caelum est,
Propago cuius in duodecim ramos
Abivit, unde germen inclutum saeclis
Dedit potentis unicum Dei natum.


image: s010

An exiere praecipi fuga e mundo?
An omnis ille longus Ordo sanctorum
Ad usque Paullum et arduos professoreis,
Beata queis subire veritas mundum
Adorsa, luce vestiit nova genteis?
An unus est repertus, obsecro, e cunctis
Subire claustra qui iuberet obscura?
Vel ipse iactitaret esse se purum,
Mererierque regna caelica in factis?
O inquinata falsimoniae tabo
Cohors profana; Sanctimonias iactans
Ut in specu taberna pallida obscuro
Patrare possit omne clam genus probri:
Tui verere luminis Sacrum testem;
Dein priora cerne, qua potes, gesta
Vetustioris aevitatis; Exemplo
Frequente cuius expediberis clare.
Agenda vita publicum ad bonum sancte est.
Cavendus error, ut potestur, enixe.
At ille nesciente si tibi obrepet,
Patronus exstat omnibus tuis maior
IESUS AGNUS: ipsa Veritas, Vita,
Salus, quietis Anchora; hunc prece ardenti
Adoret, et queratur impio sese
Potitum ab hoste, quisquis in latus varo
Pede exiisse se dolet. Dolor verus
Profana delet ausa. Sic Deus poscit.
Nec addere hisce quis quid ausit argutans,
Nec inde demere alter ausit exprobrans.

VI. Ex Antonino.

MAligna si qua res dolere te cogit,
Id exputabis unice antea tecum
An ante visa: visa si ante, nutasti
Quid, ut novae rei a periculo, vecors?
Quod accidisse cumque quit, prius factum est:


image: s011

Ita omne mente tempus excute exacta,
Ut, ante quod patratum, abivit, exemplo
Eodem abibit, imminere quod cernis.
Brevis ruina temporis, licet longi;
Perennitatis ista cum viae aequabis,
Nihil videbis esse, magna quae censes.
Molesta res videtur? hora comburet,
Superstes exit hanc? sequetur extemplo
Potentior, vorabit illa nolentem.
Sonus, Cupido, Fumus, Aura, mortalis
Ruina vitae, Iniquitatis oppleta.
Opinio omne querquera improbe raptat,
Nihilque mandar esse quid, quid in nilum
Referre prompta cum Lubido dictabit.
Caduca nulla digna res meo porro
Erit dolore. Quisquis impotens secum
Duella cernit impios per adfectus,
Sibi triumphet, eiulet, canat, ploret.
Quietis alma nos sequemur oracla.
Opinio facessit omne quod durum est,
Eam abstrahendo paret omnibus, prorsum
Nihil venire quod timore sit dignum.
Et hac notamus omne Regula momen
Rei incidentis undique, omnibus punctis.
Nihil timemus; omnia omnium unius
Coloris aestimamus, alba vel nigra
Timere nescii, impotesque mirari.
Tumultus acer, improbique vis casus
Vagusque Sortis et supinus incessus,
Ita aestimantur ut videmus. Haec esse
Mala abnegamus et bona, in brevi quorum
Liquescit ardor, atque flamma flaccescit.
Quod improba manu dedisse Fortunam
Videmus, hocce possidemus exemplo
Ut indolere non velimus, inconstans


image: s012

Ubi reducet aleae datum Turbo.
Procul dolore, bile longe ab insana
Vagantis hinc et inde dona Fortunae
Habebimus, fruenda ceu brevi nobis
Locasset illa, maxime omnium incerta.
Nec exsilire gaudio impoti nostrum est,
Nec a dolore macerante consumi.
Is ordo semper et fuit, libri testes,
Et est futurus, et modo exstat in cunctis.
Vagante vita fluctuat brevis ponto,
Sui impos ipsa, nullibi locum servans,
Vaciva tota viribus sibi agnatis,
Ab arbitro movenda, qua lubet, casu.
Licet Beata Providentia in summo
Gubernet omne momen, imminens clave:
Tamen tot illa noctibus tegit sese
Ubi videnda vix sit optime doctis.
In ordine ergo prorsus ordinis nudo
Ea esse Regula optimi loci paret.
Suavitate quem iocante condire
Dies, labore parcere improbo sese
Adurere ipsum. Ire per vagam vita
Reapse qualis ingruit peregrinus;
Cui una meta semper abripit mentem
Morae Cupidine usquequaque nutantem.
Eam ille cernit omnibus velut coram
Procul datis. Labore maximo hanc contra
Pedem urget acer, improbeque festinat.
Ut alta per pericla Pontici campi
Ratem eruditus urget arduam nauta:
Petita donec in vada et sacros Portus
Deo iuvante compulit; nihil porro
Memor laboris, in sinu suo gaudet
Ubi tot exiisse turbines cernit,
Tabella quorum imaginem enotat claram.


image: s013

VII. Sodales.

Ut ignis acer haud minus nitet clare
Licet profunda noctis ambiat nubes,
Uti Smaragdus a virore iucundo
Nihil remittit, additus manui obscaenae,
Ita inquinata turba turpibus naevis
Suas inurere haud potest probis sordeis.
Necessitas nitere quem iubet vitae
Subactae ad omne quod Pium et Bonum pollet,
Ab exeuntis in latus vago errore
Suam ipse plebis indolem cate emendat,
Et in quiete perstat ardua secum
Inanis a timore, plenior mentem
Amore ad alta suscitante Virtutis.
Smaragdus esto: quisquis igneum lumen
Nigrore poscet impedire nocturno
Nihil se agendo rideat, spei vanum.
Furore quisquis ingruet tibi insano;
Minuta possit ille frangere in frusta,
Sed inquinare Gloriam tuam haud possit.

VIII. Exercitatio.

SItu videmus exedente corrodi
Quibus pepercit, arma, turbitus Mavors:
Et aera, fixa quae tropaea conservant,
Araneosa obire inerte paedore.
Ut ignei serena luminis stella
Deo profecta, nil nisi potens Dium,
Nitore constet undiquaque fulgenti,
Nec impotente conteratur a saeclo,
Quottidiana fac pericla consuescat
Subire rerum, et ire qua iubes, contra
Iniqua tela Sortis efferae in campum.
Perennem in orbem it inscium mora Caelum
Et astra versat; Axis haeret in fixa
Perinde sede, seu fuit; (fuit semper.)


image: s014

Ita astrici sequela mens chori sacra
Licet quiete summa magna versetur
Beatitatis; Attamen Chorum aeterno
Sequatur orbe mentis in sua sede.
Nec evagetur, aut labore mortali
Statae quietis inquinet sacrum morem:
Sua ipsa gestat arma, in his velit sese
Quottidiana obire proelia in Sortem.
Ut hora quando turbida gravis pompa
Prope adfutura, promptior siet pugnae.

IX. Conatus.

AD alta natus, alta cuncta suspira,
Ut hoc et illud adsequare tentando.
At hinc et inde decidas gradu celso,
Nihil remitte, summa qui cupit, summis
Adeptus ille proxima, inclutus vivit.

X. In librum de Nobilitate W. Seidelii.

GEnus decorum, et alta, lucis excelsae,
Prosapia audit esse res nimis felix,
Ut inde saepe pulsa ad infimos Virtus
Nihil potesse disputetur, adiutu
Favente, frivola aura, nomine in solo
Dea aestimetur omnium Deum victrix.
Id inde cernis: Ordo celsior natu
Minora lumina aestimat, tumens fastu
Sibi necesse cedere in via Laudum.
At est repertus ipse saepe pro Bello
Paretur unde nomen, impiam Baccho
Sitim dicare, poculum Pholi haurire;
Sui capacis antra qui Scyphi educit
Ad Herculis venire somniat Robur.
Negarier quidem illud haud potest, nomen
Superbum, avita saepe reddit exempla,
Nihilque, plebe natum ab infima, tales
Solens fovebit impetus, pari ardore,


image: s015

At heic avita nil queunt, nisi prave
Tegendo gesta pessime, omnium Exempla
Movere bilem, et exulare de Laude,
Iter terendo devium, via obscura.
Adeste, nomen inclutum quibus sordet,
Ministro in omne quo fruimmini obscaenum,
Docere vos Sidelius meus tendit
Togata quid sit Aura nominis magni,
Et in duella quid ferat, prius vulgo,
Sidelius: quod uspiam eruditi Orbis
Habetque culti, et uspiam boni, omnino
Id ille possidere notus est nobis.
Libellus iste, publicare quem gestit
Modo, pusilla in haecce verba, concludit
Mera entheata dicta, de ore divino.
Minerva quae nota vit, et Charis scripsit.

XI. In Adulatores.

HYdra est, rapace cum veneno, Adulator.
Subit dolosus, insciente mordendo,
Et ora molli hiantia imbuit succo,
Cavere ne quis, inscientia, possit.
Mihi esse semper hostis ille, qui furtim
Subire doctus, ore fallit obscuro,
Periculosior videtur illo, qui
Aperta bella Sanguinarius clamat.
Priore de grege est sagax Adulator,
Amicus ore, pectore hostis obsceno,
Minari eum putabis in bonis dictis,
Ibi ille maxime est cavendus, extremo
Ubi placere gestit ambitu infelix.
Reapse pestis ista, quam cavent pauci
Rapit quiete plurimas sua mentes.

XII. Quies.

LAtere dulce vivere in sinu sancto
Quietis, ista Sors beatior cunctis,


image: s016

In hanc caducam opima caelitis vitae
Reducit orsa, vivere hoc pie solum est.
In altero viante quopiam calle
Via est, mehercle, pura, nihilque vitai,
Ubirotantis, aura, cuncta Fortunae
Inepta facta dissono exitu eludit.
Modo quod omne certius super certum est,
Id illa cogit esse maxime incertum:
Vicemque versat, et reducit inversam,
Voluta turbide, et retenta necquidquam,
In orbe perdita et recepta currenti.
Quies beata fallit huius obtutus,
Abitque, delitetque, nec cavet Sortem
Suo pudore conscia esse securam.

XIII. Paenitentia.

QUod actum, inane paenitentiae nomen
Redire rursus impetrabit haudquaquam,
Quid ergo, inepte, macerator incedis
Tui ipsius? Si agenda sunt potestatis
Tuae, quid illa non bene, at geris prave?
Pudor laboris inficete postremi,
Per alta fata si tuae facultatis
Necesse cernis, ut gerenda res inster,
Quid in tuum caput, superbus, insultas?
Nihil suprema saecla numinum humanis
Dedere peius, atque cuncta radentem
Atroce dente, Paenitentiam scaevam.
Eamse dico, quae patrata ab externo,
Sibi esse corrigenda disputat, damno
Suo et suorum, id exputa, sodes, mecum.

XIV. De Fama.

SInistra Fama si quid oggerit spargi
In ora de te: id insciente sic vulgo
Tibique conscius, latenter expende.
Mererier repertus, obtere extemplo,


image: s017

Bonisque facta non bene edita emenda.
Brevi est agone tempus adfuturum, impos
Meabit aura in optimam, ore clementi.
Sed est suopte si qua abortu inops laudis,
Sereniore mente dicta contemne,
Cadet suo illa perduellis a ferro.
Et in loquentis ora dira concedet,
Ut ore, acerra, quae minus cato inflata est,
Abire sordium, aedepol, minas coget,
Sed involabit ora flantis intenta,
Ita impio creata Fama Rumore
In ipsa vulta dira gestit auctoris
Redire, ibique linquere omnia obscena.

XV. In Famam.

TE adesse dum videbit orbis ingratus,
Die atque nocte puncta conferet cuncta
Ut attinere possit arma per scaeva:
Modo ingeret Cupidinem voluptatum,
Modo timore rursus anget horrenti,
Suaviumque facta rebus austeris,
Amariora melle tinguet a dulci.
Id est pericla cuncta temnere, exire,
Et hinc et inde sarta Corda servare:
Abesse uti putemus, adsumus quando,
Patrare quei sit istud audies: Caelo
Profecta mens; beata semina, ostendunt
Viam redire qua queas, sequi promptus
Relinque corpus in mapaliis terrae;
Ibique honore gloriarier casso
Sine usque et usque, donec efferat Funus
Suumque mater in peculium Tellus
Reposcat omne, quod dedisse se novit.
Ita ut putabis, una pestis instabit,
Cupido vana Famae: eam nisi vinces.


image: s018

Morabitur [(transcriber); sic: Morabiter] iacentia alta mens rerum,
Suavibusque delibuta rumoris
Honoribus, caduca membra adorabit.
An ergo, te recepto in ordia antiqua,
Honoris aura, plebe capta ab incerta,
Rogum tenebit uls diem sepulchralem?
Ubique corpus omne cesserit morti,
Manere nomen audeat tui aeternum?
Videbis ipse non potesse, si tecum es,
At ut potesse sanciamus, et rite,
Quid hinc redibit ad sepulta membrorum?
Hiabit, ergo, Gloriae appetens serpens?
Soluta nec vorabit artuum vermis
Ubi strepentis audiet tubam Famae?
Nec hic nec ille: mens redempta de mundo,
Nihil putabit, omne ni quod aeternum est,
Secuta poena, facta si, mala, instabit,
Beata gaudia inminent bonae vitae:
Ubi inter ista, FAMA, GLORIA, et RUMOR?
Quid ad te ab hoc et ista et illa, io vecors
Homo, redibit? inter inclutos nomen
Viros vigebit, ipse senties nilum.
Quod olim habere dictus, integrum est nomen.
Tuum sed esse Vindicator haud audes,
Licet volente, (sed nec hoc relinquetur,)
Referre mente, detinet ferox umbra
Et alta noctis, inremissa, caligo.
Reliquit ergo te, et tua omnia in coeno,
Lutoque prorsus, atque sordibus tetris.

XVI. Fato obsequendum.

TEnes Equestre nomen inter armatos,
Parentibusque natus inclutis polles,
Vel urbis in receptus es graves muros,
Ut es sub eius ardua potestate,


image: s019

Ita et suprema PRINCIPI debes
Et optimo fateris ore debere.
In orbis huius ut receptus es regnum
Mehercle sustinenda causa personae est,
Vel huic vel huic negotiove praefecit
Vel inde et inde muneri DEUS: nolis,
Genus beate, sancte mentem, huic Regi
Subesse, et omnia eius ad voluntatem
Palam expedire iussa? quid, quid obtendis?
In orbe saepe qui cluit virum princeps,
Quibus praesse debet, hisce subpostus,
Calore mentis obruto, pigrum torpet,
Latusque cinctus undique a viris doctis,
Iners fatetur, isti ubi silent, esse
At ille, rector omnium, DEUS, novit
Agenda cuncta; quae futura, quae facta,
Capace mente gestat, omne ceu praesens
Tenere tempus aptus, ipse Fortunae,
Locique, temporisque herus, fuga aevorum
Notata ab illo in unico haeret obtutu,
Hic ipse, ludo ut assolent puellari
Latrunculi redire tramitem certum,
Ministrat omnia omnibus, trahit, ducit,
Rapit, vocatque, nunc iubet, statim mutat,
Ut ordo dius exigit; gerens regem
Patremque, Principem, Imperator et Ductor.
Necat quod est, quod ante non, dabit vitae,
Nihil reducet in vigorem, eum in nilum,
Prout lubebit, huic lubere, id est Fatum.
Quod ipse vult fit, imo ei libet, factum est.
Quid ergo calvimur, pedemque divinis
Eo usque iussibus, miselli, obarmamus?
Potest volentis ille ducere ingressum,
Tamen rapit, trahitque, si sequi nolis.


image: s020

XVII. In Album Amicorum Viti Sebaldi.

AMica Nomen ore turba vulgaris
Dolosa dicta prompta didere exsenso,
Satis putabit impia fidem sanctam
Palam ciere mente, fallere in corde,
At, ut cluere quod vocaris, intendas,
Necesse vocis orsa pectore impleri,
Nec in duella dissidere ridenda
Ab ultimis suprema, ab extimis ima.
Mihi recepte sede mentis ignitae
Polite Vite, candidum nimis Nomen,
Supravolare qui ambitu gravi conor,
Quod esse cumque frivolum ferunt vulgi,
Et heic laboro nil referre vulgare.
Tibi sed ista, nobili a satu Patrum
Profecta, corda dedicare contendo,
Et ipsa mentis in sacraria acceptum
Locare conor hospitem: o Lepor suavis,
Et ora culta mellilinguibus dictis,
Dataque vix huic et alteri suada
Fluens perenne, pectore integro, flumen.
Sine ista vota non redire per fauces,
Sed invenire Mentis in sinu sedem.
Adeptus hocce, ceu iam adeptus, ingenti
Velim Tropaea figere alta successu.
Et, ecca, iam tibi ista vota suspendo
Tholo nitente, Testimonium purum,
Serena Cordis unde conspici possit
Tui sepulta Fax Amoris in nostri
Putissimo vigore, Flammei Divi.
Amor vocatur ille, si rogas Nomen.
Is hinc abire nullus antea audebit,
Dies suprema quam reducet in nilum
Quod ante nil fuisse novit, in Caelum


image: s021

Beata mentis evocabit agnatum
Deo profecta semina, auctor aeternus.

XVIII. Lingua.

BEata mentis, ignea igneae, interpres,
Nihil sonare falsimoniae lingua
Velit, profecta de Deo, ut Deum laudet.
Uti se in eius ipse voce miretur
Creavit illam Amator omnium; plectrum
DEUS sonace dulce condidit labro,
Ita in carunculae pusilla collecta,
Ibi quoque esse magna Gloria ut possit.
Enim Potentis omnia hoc quoque inventum,
Inexplicanda GRATIA hocce commenta est,
Suaviorum abusa Carminum metro,
Deo ut refundere omen posset acceptum.
Cave inquinare conscium Dei membrum;
Quod abdito in labore sub penetrali
Abusus arce sensuum, efficis corde,
Malum bonumve, lingua reddit in vulgus.
Eam fefellit omnium virum nemo.
Nisi ipse testis impotentiae tendis
Tuae inveniri, habebis hanc cate tectam.

XIX. Meum et Tuum.

MAnus sinistra dexteram lavet; puras
Cluere si Cupido iusserit binas:
Amicus esse re voles, malum est nomen.
Puta illusce fata quae, tua omnino:
Recepta quando nomina omnia in solum
MEUM, valere dictitabis, exibit
Nefas ab orbe frivolique dissensus,
Tuum omne dicet alter ille ego: credes:
Dabisque, mutuo favore, quod poscet.
Redibit alma Virgo: iura succedent.
MEUM TUUMque pessimae cadent voces.


image: s022

XX. Nolis negata.

UT impetrare non, quod appetis, discas,
Imaginare velle Gallicum regnum.
Ita alta mentis impotentis ostenta
Catus retundit antea Sinopensis.
In ultima potentium qui egestate
Cluebat omnium unus unice Princeps,
Palam ambiebat Attico a magistratu
Figuram uti suam aerea exprimi mandent.
Palam repulsus, in suo sinu invenit
Equestribus pedestribusque maiorem.
Nec aere, formam, inutili nec argento,
Nitoribusve cedere aureis promptam.
Negata nolle. velle, quae potes, uti.

XXI. Timor.

MAlum esse si videbitur quid, expende
Deum potesse cuncta, nil mali posse.
Malum ergo nil: vel ille non potest cuncta.
Quod ore proloqui impium profanumque.
Ut esse, si cadaver adspicis, dices,
Hemonis at vocabulo hocce censeri
Negabis, auctor optimus, dehinc dignum.
Ita esse, qui mali videntur, haud possunt,
Nisi in sua aestimatione, semoti
Bonorum ab usu, et indole, et sacro censu.
Puellus ut pavet genus tenebrarum,
Caputque velat: hoc malos timent ritu
Eorum habere qui scientiam nolunt.
Cadaverosa parvulos quatit larva,
Viri intuentur, et putredinem damnant.
Tamen timore fluctuante non pallent.
Timere digna, non timere non digna,
Beatitatis inclutae tenor princeps.
Labore corda solvit alta mortali,


image: s023

Deis quiete proximus, fugax mundi.
Ave superbe, Regium, decor nomen,
Nihil videbis esse par tibi aut aequum.
Tenere donec, apta quae semel, possis.
Abiimpudice Pallor, ora larvali
Furore fractus, interire fatale est
Tibi tuisque qua sui sciens regnat
Homo beatus in sua potestate.

XXII. Fama.

QUod iste est ille donat irritis spebus,
Ego, quiete mancipante, sepono,
Palam omne fac geras, semel vulgi
Volans in ora, cuius aura te tollit.
Ad arbitrum me agenda cuncta suspendo,
Libramque lance digero sub aequali.
Quod est meum, mihi exigo: satis soli
Superque doctus: expedita quae nolunt
Mea esse, temno, proteroque, calcoque,
Satis laboris in meo mihi censu.
Ut omnia excoquam, attraham omnia in mentem,
Superfutura plura non minus captis,
Et inter illa, queis placere contendo,
Inutili labore multa condita,
Amariore de sapore confundunt
Quod esse dulce fronte reris in prima.

XXIII. Utilitas eruditionis.

VEtusta nosse multa qui cupis, scito:
Et utile et suave concipe exemplum.
Modo quae in hocce tempore usus exspectat,
Sine occupare mentis intima argutae.
Quia, ut vetusta cuncta mente concludas
Nisi applicare rebus, ut vigent, possis,
Tibi eruditus, omnibus rudis fies.


image: s024

Et, ut iuvare debeas tuis tete
Scientiis palam, artibusque millenis,
Luto tenace compeditus ingressum,
Opem alterius est necesse mendices.
Nisi perire sordibus tuis optas,
In hoc vetusta sunt, nova ut possint
Iuvare, fine perdito perit totum.

XXIV. Domi maneto.

DOmum, manere si potes, cave excedas,
Tuus futurus in tuo trahes vitam,
In exteros volare si Lares tendis,
Ut exteris, necesse, servias servis,
Herus domi futurus; inde contemptum
Et hinc merebere impii salis sannas,
Sodale falsus, hoste victus externo.

XXV. Fama.

SEpulchra cum te avita contegent Terra,
Tuine posse nominis putas Famam
Superstitem volare corpori dio?
An est decora machinae huius exempla
Supervigere pauperem huncce Rumorem,
Inepta dicta qui secutus e vulgo
Perennitatis audiat capax cultor?
Et hoc ut ille, quod vetant Dii, possit,
Tibine, quo ferare ditior, quicquam
Putas abinde provenire, ut auctori?
Periculosus error iste peccatur.
Quod est futurum id aucupabor? in praesens
Nefanda tempus ut piacla committam?
Procul fugabo pestilentiam CURAE?
Quia hoc sequatur: insecuta quid cerno
Omitto prompta quae peti, mihi incumbunt.
Quod est, futurum id arbitrer? tamen nunc est:
Quod esse subsequetur [(transcriber); sic: subsquetur] , instat hoc solum.


image: s025

Quod ergo habes, fruare: quod secus, mitte,
Erit deinde tempus hoc ubi, praesens
Tibi, fruetur ordo posterus, seris
Nepotibus daturus ordine aeterno.
Scelus nefasque velle quempiam praesens
Adulterare tempus atque miscere,
Id ingerendo, quod futurum abhinc cernit.

XXVI. Quies.

QUies beata, motus omnis infelix,
Quies in alta Regna mentis admittit,
Relicta semina a Deo, additis nutrit
Reperta lectione quae tenet sacra.
Volare, currere, hinc et inde defessum
Facit manere visa, mentis obtutum,
Et inmoriri in haecce perditas sperum.
Amore iungat ut si Hymen duos grato,
Pari labore, dulcibus, Quies, armis
Revincta membra colligat; Quies felix
Utrinque semina eliquata conformat;
At a labore, proeliisque mellitis,
Feroce saltet incitata progressu
Gerens, puella, pignus in sinu, vitae,
Nisi tenace compedita cum loro
Superba vota Lex retentet aeterna.

XXVII. Usus.

FRui cupita si ne quis, nihil pulchrum est.
Prius Cupidinem exigat remotarum
Opum, quod esse tu tibi utile accredis.
Atroce cruda lancea hoste defendit,
Manu retenta militis bene utentis
Peribit ipse lancea sua calo.
Venena multa concoquit metallorum,
Et aurifex perire sentit: in causa
Latentis ille puncta cuncta Naturae


image: s026

Scit ungue denotata ab arte sollerti.
Cavere nescit aut nevult suum damnum,
Nociva res vel optima inscienti usum,
Ubi applicator huncce noveris, pulchrum
Malum omne, quippe quae ante nota, vitantur.
Ea ipsa quae ministra, quaeque custodes
Rei universae habentur, integro in mundo.
Notata quattuor vocabulis: mistum
Inerte vivum et impigro ferunt pigrum,
Ut inde cinnus exeat, dat hoc Usus,
In unaquaeque corda verte: iurabunt
Creata cuncta dissonante concordes
Fovere mente singulis sonos rebus.
Ea ipsa et hosce temperat sagax Usus.

XXVIII. Conscientia.

CAve efferare, si videberis cultus,
Tenere prima conscientia in cunctis
Adepta, debet, inclutum sui pondus.
Eamne consulendo quopiam impinges?
Minus, mehercle, fila quam si Aradnaea
Sequare, quo Lucerna det viam planam.
Palam alterius atque clanculum saepe
Licet parata perdidit notam dextra,
At ut suapse moliatur exempla
Premente cautus ire cum manu obtectum,
Sciet tamen, nec uspiam magis quam se.
Quin nec hocce contigisse rarenter
Fidem dedere docta dicta sanctorum,
Uti suam ipse deposiverint quidam
Prius tenace Conscientia, mentem.
Ea ipsa, putrefacta vel semel, condit
Scaturiente pessimos sinu vermes,
Quibus medentium obviam ire, quin totum
Ad incitas et Acheronticum flumen


image: s027

Agant hemonem, id abnegat manus stricte.
Cave haecce laesa Erinys exigat poenam,
Furit perenne, qualis haud soror Terna
Caput revincta mole mille Serpentum,
Manuque tabida oggerens faces diras.
Paratragoediarier velut sueta
Coturni inane pressit anguipes fulcrum.
Et ora dira pestilentis adflatus
Odore solvit, ominosa conspectu.
Lacer ferocis atra amictus in membra
Obambulante defluit gradu sensim,
Uti pudenda monstret et tegat velox,
Inebriatus appetitus, in flammas;
In ora saevit impotentium impune,
Licetque hiante Pallor in sinu regnet,
Cupidine attamen tenace devincit.
Ut ipsa saepe sese amare deformis
Puella dicta depulit procos longe.
Speclum perosa, purpurissum habet nigrum,
Proculque Creta, si placet sibi, cunctis
Putat placere, seque moecha corrumpit.
Sororiantis obsecundat affectui
Perosa fratris, applicandum huic nomen.
Ita et sua ipsa devorat, minax, vota,
Iugumque coniugale sola concinnat.
Sed absque prole, perperamque fecunda.
Et incubat sibi ipsa et invidet, pestis,
Laverna, propriae Incubusque Fortunae.

XXIX. Opinio.

OPinionis abstrahe improbum Pondus,
Cui premuntur omnia in vicem duram,
Rei patebit unaquaeque constantis
Nec indoles sagacia ora deludet.
Timor timere non potest, velit quamvis,


image: s028

Pede impio volantis impetum Sortis.
Dei potente regna cum manu sentit
Guberna rebus obtinere volvendis.
Deum esse si quis aiat et simul credat,
Perit volatile impiae Tyches nomen.
Utrem tumere qui vides minis magnis
Statim puta esse rimulae brevis praedam.
Huic necesse fundat hausta, queis turget.
Rosa in vireta Paestiana quae regnat,
Vigere longa si negatur, oppone
Diem iuventae et imminens necis telum.
In aerem exit atque dissipat sese.
Quis ergo, inepte, te timere compellit,
Quod esse dum videtur, esse desistit?
Opinio ista, de timore nata, ingens
Tenet tyranna regnum, et imperat late.
Opaca nubis, involuta fulgetri
Caduca vis plicis tegentibus septem,
Nisi probetur, exigente se effectu,
Timore pro notatur improbis sannis.
Quid est tibi quod esse de bono pravum
Putas timendum? at esse non potest tale;
Bonum timetur? exit in mali nomen.
Malum furore caeca dicta fundentem
Inops timebit a Deo datae mentis.
Bonus nocere nemini volet casto,
Malus nocere nemini potest sancto.
Malis nocere pessimi queunt; verum est:
Bonum sed esse fortius malo, notum est.
Ut impetatur, obtinet tamen palmam.
Malum ex odore pestilentiae attractum
Cui fovere conscientia incepit,
Is ulcus illud exuisse cum certat,
Timoris ordium invenit mali extremum.


image: s029

Ubi metum esse Sanitas videt, spernit
Adire contra: at improbi ilico morbi
Citato in agmine ingruunt, et adfectus
Citraque et ultra imaginem viri torquent,
Vir exul ipse migrat e sua sede:
Domique nescit esse, ubique differtur,
Fuga hospes impotente sensuum summi,
Vigentis Indolentiae. Deo Natae.

XXX. Peregrinus.

DOmesticus manere, sis peregrinus
Licet, tibi memento. Si tui gnarus,
Ubi voles in exteris pie vives.
In exteris amare, credere, intutum est,
Sed hocce utroque disputare de Sanctis
Periculosiore fine succedit.
Ibi disertus omnibus mage elinguis.

XXXI. Adulator Dei.

DEus piorum amicus, illius sancti.
At ore qui professus optimum falso,
Nihil loquetur apta in Deo verba,
Dei ille non amicus, est Adulator.

XXXII. Stoici.

SEnes beati, Originis genus diae,
Diique prorsus incolae orbis abiecti,
Quietis Aura saepe munere a vestro
Tumultibus petita sensuum vota
In alta verticem arma ferre caelestem
Dedit, relicta qua vocat via inferna.
Notator ARRIANE, dicta Epicteti
In una parva congregans libri puncta.
Et hunc pari, Imperator, adsequens gressu
Beate MARCE, dextra potens mundi,
Profunda mentis in Deos gerens sceptra.
Melaeque frater a Nerone post matrem.


image: s030

Mage impie perempte, gentis Annaeae.
Cui Cupido cinnum ab hisce concinnat,
Polita dicta mente digerens aequa,
Habebit omne quod sapit, Vetustatis.

XXXIII. Opinio.

PUellae amator esse nobilis dicar,
Choros venusta quae premat Dionaeos,
Sodaliumque plurimos procos spernat.
Eam videre solus, ut velim, possim,
Necesse vestis exuam omne contextum.
Ibi pudica quo decore vestita
Sit a favore plausibusque naturae
Palam videbo. nec sinus tegent quicquam.
Opinionis exuenda sic nubes
Videre rebus inditum dabit pulchrum.
Deumque contueri, et esse divinum.
Superbus ordo, dignitasque membrorum,
Pari quidem illa coniugata concentu est,
Obire sed dicata munia ut possint
Pedis columna, dextera ala, concoctor
Superflui fluoris, aestus internus.
Caput valere prima cura contendat,
Eique quod nocere credit, eructet,
Quod usui esse, concupiscet extemplo.
Dei universa cura de voluntate
Opinionis omne devoret momen,
Hunc valere dum Cor intimum exoptat
Secuta membra habere nil mali possunt.


image: s031

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER II.

CARMEN I. Mens.

IN aequore ignis, omnium ordio extremo,
In igne viva semper unda florenti,
Ab utriusque nobilis iugo Princeps,
Et hoc in isto et illud hocce deprendit,
Grave in iacente nil videre Tellure
Potest, in aere invenit leve haudquidquam
In omnibus sua ipsa MENS hera et fautrix.
Modo natabit igneos globos innox,
In aequor altum et improbos abit fluctus
Uti viator in notabiles clivos
Sedetque molle, delicataque incedit,
Aprica captat ora Solis obscuri.
Nihil remota Mens moratur obstacla,
Palam ambulare per volatileis campos,
Volare per iacentis ausa Telluris
Operta puncta. Summa magna summarum,
Deus videtur esse quispiam Parvus
Modesta si secuta MENS sui frena,
Nihil putabit esse dignius sese.
Ut unus, Imperator, arbiter mille
Tenetque nutu et ire milites mandat,
Et ipsus instar esse mentis audebit
In omne corpus atque copias sparsae.
Ita est acuta mentis indoles magnae,
Videre qua quit, arbitra omnium rerum,
Iubebit hanc adesse, adesse festinat,


image: s032

At illam abire, abibit impetu prompto.
Tenere, verum in imperI potestate
Reperta rite Regna, et Ordines sanctos,
Labor mehercle duriorque maiorque,
Sibi ipse quam quis audeat ratum ferre.
Ita Universitatis in gubernaclo,
In usibus sepulta regula obscuris,
Nimis latente suffugit gradu mentem,
Abusibus patentibus nimis clare.
Opus laborque cernere a bonis prava
Inusitatus atque maximus rerum est,
Deique coniuvantis indiget nutu.
Eum precare: res bene omnis incedet.

CARMEN II. Solitudo.

LAtere qui me, et esse deputas solum,
Ubi sepultus inter arma librorum
Dies sedere sum repertus in totos,
Opinione niteris nimis vana.
Ego receptus interesse me exsulto
Choris vetusti ab aevitatibus saecli.
Ibi Poeta centuplex, sacrum nomen,
Beata carmine ora solvit ingenti,
Lyra modo ille blandior, modo fulmen
Grave aemulatur et tonans et exundans.
Latus dicatur alterum sophis priscis.
Ibi Arrianus a sene incitus claudo
Tenere Regna gaudet, et Plato Magnus.
Tyri colonus, et Neronius doctor
Et Imperator omnibus prior divis.
Videbis inde ut Aesculapii proles
Logis plicata nectat orsa disiunctis,
Ut inde prendat et liget vel invitos.
Et his recinctus ut vel unicis degam
Med esse solus arbitraberis solum?


image: s033

Referre cuncta nomina est labor magnus
Quibus recedo quoque doctior puncto.
Abi in Foroque, mille cinctus, exsulta,
Et hinc et inde cum sequentibus vade,
Ego sepultus inter arma librorum,
Meraeque solitudinis reus vobis,
Habebo mille, pro unico tuo, testes.

CARMEN. III. Carmen.

POlita dicta carmini indere obscuro
Opus laboris invenire non parvi
Fatebitur, pavente qui volet vulgo
Supra vetusta nomina ire Cantorum.
Ab his enim relicta nulla comparet
Via insequenda, Carminis meri, nobis.
Sed unde in urbe se Latina paupertas
Reduxit olim, et esse fassa devictam est,
Eo volare non timet gravis Teuto,
Et ora nec dum opacus alba de barba.
Cui iuventa primulum terit limen,
Modo notata flore bis novem annorum.
Opinionis huius in sinu vulgi
Aculcata dicta linquere est fixum.
At ingenI superba quem tenebrarum
Supervenire Regna cogit obscena,
Nitela, mente quod feram intima, verum
Id esse cernet atque credet extemplo.
Parum laboris ista cantio nobis
(Sit illa dura quamlibet, sit obscura,
Sit inficeta, plena Rustici ruris,
Araneosa, vestiat leveis scombros,
Patrocliana lasset arma sellarum.)
Et attulit vicissim, et abstulit rursum.
Ubi vel ore lassa perdidit se mens,
Manuve taediove languet agnato,


image: s034

In hortuli vireta se sui sectans,
Gradu profecta, ut ire sueta, contento,
Redegit in corollulam sacros flores,
Caputque vinxit, et suos dies vixit.

CARMEN IV. Recessus.

INeptiente rebus alite humanis
Citi laboris atque carminis vilis,
Pudet beata de libris sacris sensa
Deique nomen indere optimi sanctum.
Quia illud ore dicier, nisi casto,
Negat, profana Vota rite despectans.
At o Supreme conditor, parens rerum,
Ineloquenda, Pura, Sancta Maiestas,
Beata sola, sola cuncta complectens.
Supra omne Nomen, et Locum, et Statum, et Motum,
Herusque Tempori, absque tempore, Aeternus,
Cui Fuisse non prius suo est Esse.
Nec esse quam Fuisse nobile est ultra.
Cui omnia Unum et Unum in Omnibus soli:
Scaturit unde Lucis et fluor Vitae,
Nitorque Singularis. Omnia interna,
Nihil remotum: in omnia omnium Princeps.
Tibi, vovere quae scio, palam exsolvo.
Parens Iesu, et huius in sinu noster.
Homo misellus, impotens caro iusti
Tibi recedo, teque, Summe, suspiro.
O Alma vita, Flamen o Deus, Sancte
Amabilique, Christe, voce Salvator,
Parensque Summe, Trinitas, Deus, Simplex,
Triplexque inefferenda in Unitas, sese.
Remitte facta Pessima, et tibi Votum
Cotidiana fac piacla me mundent.
Meum est, iubente Carne, saepe peccare:
Tuum est remittere: o remitte confesso.


image: s035

Quod hunc ad vique [(perhaps: adusque)] sequius diem feci,
Pvertia, impotente vel iuventute.
Abhinc futura quantacumque mi errata.
Benignioris abice in mare obtutus.

CARMEN V. Laus Quietis.

SIlentium Timore quod Dei iunctum est
Rapace currus igneus Rota, caelos
Apiscier tenentibus dabit sese.
Silentii, Timore cum Dei iuncto,
Tenens beata, nactus Elias currum
Cui volare ad extimas potestates
Polique limen integrum, in novem Primi.
Io, Silentium institutio Vitae,
Beate Solitudinis piae fructus.
Ad astra quo venitur, atque divinos
Sodalitatis integerrimae cultus.
Gradum suprema, semita una Caelestis.
Cor acre de via mala in bonam abducens.
Io, Silentium arbitrarier donans
Cuique facta pessima, ut bona addiscat.
Redire Paenitentia unde mox possit
Male in relicta sensuum probandorum.
Io beata lacrimantium fautrix,
Parensque Pacis endo mente mansueta,
Cui Abba in igne florido atque caelesti
Volare discit ad Dei sacras aures.
Sodalis alma simplicisque puraeque,
Piaeque coniugale vinculum menti.
Nitela sancta, cogitationumque
Ad arma lancis, expolita libratrix.
Libido suavis in silentio integro
Gulae bibacis et voracis obstaclum.
Pigraeque flamma subditrix voluptatis.
Domare prompta, quicquid audit obscenum.


image: s036

Precationis imperans Schola ardentis
Cotidiana lectionis exactrix.
Serene portus, alta mente tranquilla
Marisque fluminisque perfidi spernens,
Quietis uniformis alma Regina.
Iugum suave, seque ferre gestantem
Vigor probatus: unicum pii cordis
Deo dicata gaudium exserens vota.
O Auriumque luminumque, linguaeque,
Modesta frena nobili regens dextra,
Superba falsimoniae Triumphatrix,
O impudentiae hostis improbae aeterna,
Parens pudoris et pia optimi Nutrix.
Tumultuum atque dissoni sibi adfectus
Severe Carcer, omniumque virtutum
Ministra, mater, arbitrix, gubernatrix.
O una inoccupata ceteris, Virtus.
Simul magistra, disciplina servatrix.
Ab Orbe praedium exsulantis acceptum,
Domusque Christi, amata prae arcibus Caeli.
Ubi invenire Asyla tuta testatur
Ab orbe quisquis exsulans, simul Christo
Iesu in arma tradidit Sacramentum.
Silentium, o Quiete rite conditum,
Mihique ceterisque, Christe, concede,
Quibus Tumultus atque fluctuum Mundi
Cohors ferocis inminet minax leti.

CARMEN. VI. Amor.

DIu cupita, nunc neglecta necquidquam,
Subibit ora Forma, amanda de integro?
Et in iuvenculi intimos sinus grassans
Puella fulmine urit oris ignito?
Cupidinis retenta frena discindens?
Quis es, duella, qui per ire Naturae


image: s037

Cupisque miles arma tendere adversum
Tui ipsius sepulta bella sub te ipso?
Venire ne quis error audiat mixtus,
Amorem in ora comta de gravi barba
Deus reponit, et Cupidinem differt,
Iuventa donec exeat gradum in sanctum,
Et aevitatis inquieta seponat.
Ibi Venustus oris aurei fulgor
Capitque detinetque Nobilem vultum,
Cave optimae reposta munera aetati
Velis profundere, ante vel diem fixum
Foras scelestus ire concubinatum.
Parente natus ut parens sies aequum est,
Nec interire totus ni semel possis.
Quod in te habere cernis, alteri debes.

CARMEN, VII. Debitor.

UBique et undique hoc scio, integra mente
Med esse debitorem, et obligatum quem
Teruncio tenerier resolvendo.
Necis ministra creditrix mihi est Hora,
Cate exigendo summulam notans stricte,
Ubi huic placebit, ibo, debitum solvam.
Quid ergo inane construam, aggeram pondus,
Gravique foenore impium geram nomen,
Ut Alphii sequatur in rogum Fama?
Ubi putaro cras, perendie, multos
Gregare censuum, et tenere acervorum
Inepta Forte me hoc die iubet Finis
Abire debitorem, habere nil prorsus?
Brevis ruina tempori imminet cuncto.
Quid haecce summa quae mihi data est, possit?
Bene at locare dum queo, mihi hanc vivam
Ut alterius esse mortuus damno,
Ferarque creditore creditor victo.


image: s038

VIII. Ebrietas.

INebriata nil relinquit intactum
Furore mens sepulta, et igneo vino,
Stupebit ausa, pessima omnia audebit.
Satan protervus impias manus vibrat,
Nefas in omne, quisquis audit occisus
Vel Ebrius, vel ebrii occidit ferro.
Tamen necesse multa ferre laudantem.
Ab omnium recede vultibus, si non
In hoc et illo amare quid potes Naevi.

IX. Homo, Christianus.

HOmo esse, cogitato in omnibus punctis,
Deinde Christianus, hoc priusquam illud.
Fide, utitor Deo, imperite, iussore,
Parum nihilve, quod homo cavere possit.
Vel ore, vel manu patrabis indignum.

X. Fortuna adversa.

SEpulta mens inertiae merae Somno
Mala excitatur ingruente Fortuna.
At o supreme Rector, arbiter Rerum,
Sat est malorum, inepta ferre non ultra
Valet rotantis impios, Caro, tortus.
Manum monentem o alme, contrahe, exactor.
Tibi fatemur esse perditi nati,
Quod est male actum id omne vindici est actum.
Tibi, o beate, parce nomine infirmo.
Vides reapse nos redire de pravo
Viai amore, demeantis ad Poenam,
O ignei reduce brachii tela.
Caro est relicta, nuda, debilis, fracta
Manu obligante iam, supreme, sis praesto.

XI Fama.

ACuta crux, operta melle Sardoo,
Aprica FAMA, Solis igneo opposta,


image: s039

Calori, ubi relinquis illud acceptum
Cui laboris imputavi opus magni?
An, o patebis improbo mihi demum
Cui os decorum inaniisque sublesti,
Mero et pudore, pestilens sitis Vulgi
Per ora ferre non ferenda miracla?
Vale, impudica, nil tibi negans monstrum,
Pedes obunca, quos tegit fugax Penna.
Uti superbus aethere albido Pavo
Gradum minace duplicat tumens fastu.
Superne virgo, monstrifer Leo subtus,
Quid imminente devoras tuam formam,
Tibique dente detrahis rudem larvam?
Peribit illa nempe temporis cursu.
Venena nutrit inscius sui Rumor,
Quibus necatur ipse quam prius sentit.
Sequax popellus hostico perit potu.
Suavitate sic onusta lactanti,
Adit manum atque labra pestilens Fama.
Latere dulce, vivere in sinu sanctum.
Quod ipse vis, timebis, aut coles tecum,
Abibit omne quod nevis, procul spretum.
Deus vel hercle proximus Deo, quisquis
Agit sibi omnia atque proximis recte,
Nihilque curat arrogantiam Famae.
Cui sat est, quod actitet, dominatum.
Furor, perire, cum sies tibi primus,
Ad alterius arbitri Voluptatem.

XII. Irasci crede profanum.

GUlaeque crapulaeque morbidos multos
Ligat cruenta vincula implicans Pestis.
Quid his palamve clanculumve te irasci
Iuvabit? helluonis ipsius damnum est
Ut aleonis, omne tegmen exutum.


image: s040

Ita est genus sacerrimum, Voluptati
Cui, impia sonare perditum lingua,
Et usquequaque castimoniam Famae
In altero involare, frivolis verbis.
Quid invidebis hisce vindicans Pestem?
Malum a loquela abivit in ferum pectus,
Latenter unde pascitur truces mores,
In ipsa donec ordia ingruit vitae.
Malum loquendo frivolus perit Rumor,
Et aura voce verberata mendaci
Vagum erubescit obruens locutorem.
Is ipse quod mererier scit, impune
Ut esse possit, alteri implicet factum.
Sed ipse flamma perfidum cremat torrem.

XIII. Cicero.

LAtina Lingua, copula omnium gentium
Quod est fuitque, sola nosse Regina
Potest superba, ab ultima vetustate.
Inane nomen atque egens sophistarum
Ligabit unius nitore tot dites
Opes labelli, et hocce cuncta censebit
Vocabulorum, iisque subditis rerum?
Latina Lingua serva Tullii Marci
In unius feratur, ut toro, sponsi
Latere posse, dedito sacramento?
Ab aevitate Tulliine Natura
Novas quievit educare Formarum?
Rei universa nil novae tulit quicquam?
Futurum an omne solus ille concoxit?
Inops propheta, quamlibet loquax scite?
Quod ut vigente Tullio putes dictum,
Vitruvioque creditum architectanti,
Ubi, sodes, docere queis suas artes
Is ipse quisset, abstulisset oracla?


image: s041

An aedium tot inclutas viro partes
Necessitate quae forent satis, Marcus
Licet Quiritium Eloquentia princeps
Amabili sonore praeministrasset?
Ab unico omne disce ceterum exemplo.

XIV. De Antisthene.

MAle audiendo cum bene egeris, Rex es
Parente natus altero senex Graio,
Thrace altero, Platone laesus, exclamat.
Quid inter omnia esset optime felix
Mori, rogatus, optime, optime dixit.

XV. De Theophrasto.

AMore gloriae est inanius nilum,
Ubi incipissis ordio putri, vitam
Ibi oppetis superbus, et iaces longum.
Omittite o Beatitudinis nomen
Vel id labore quaerite arduo, intento,
Docebat ista iam oppetens Theophrastus.

XVI. Deo.

DEus Deorum, et arbiter gubernantum,
Sine extimo Beate finis, aeternum
Future-semper, es quia ordii ignarus,
Cui esse cuncta, at ipsus omnium Factor.
Quiete vivus actuosa, herus motui,
Geris quia omnia ipse, nemini gestus,
Creata cuncta te citra colunt vitam,
Nihil probatur ultra habere vim sensus.
Vigoris Aura, Fons bonorum inexhaustus.
Inexplicatum, inefferendum, ineffatum,
Inadsequendum, ineloquibile, indictum,
Inexputandum, ineruendum, inexactum.
In unitate cuncta quae cluunt rerum,
Reapse multitudine omnia excedens,
Et unitate cuncta nobili includens


image: s042

Nihil nisi SUPREMUM et OPTIMUM NOMEN,
Nihil nisi alta, celsa, summa Maiestas.
Quod est, fuitque, quodque erit, sinu amplectens.
Homo te adoro, de te originem ducens,
Ea excidisse non nocet, prope est CHRISTUS,
Iuva labantis impotentiam obscuram,
Tibique siste, adesse quem iubes FAUTOR.
O aeviterna Gratia atque Caelestis,
Benignitatis Aura, flammeum Numen,
Volubili perenni serva me gressu,
Et hinc et inde dira saecla contundunt.
Tibi assere, o Beate, praecipem Mentem.

XVII. Epitaphium Scaligeri.

FLeant relicta Regna, migrat hinc Caesar,
Maris iacentis et volubilis Terrae,
Polique concitantis omnia, immensi.
Ibi est sepultus ille Iulius, quem non
Rota recepit Orbium via aeterna,
Licet recepit, ambientis ambitus
Vigore maior, exserit sacrum Vultum.
Sinu soluta quamlibet satis magno
Tenere nescit omnium capax Tellus,
Et aequor, humido unde origo Vitali.
Deorum amicus ipse par Diis Heros
Rapace mente gessit omne, quod pollet,
Erat superstes omnibus tamen rebus.
Ab hoc sepulchro, ab hacce frigida tumba
Poetici nitoris inclutum Numen
Sophique terminus supremus humani,
Superba flore purpurante, Lux FAMAE.
Scientia omnis exoririer possit.
Ut ora fonte vatis est Caballino
Rigare culta. Sic, iubente Natura,
Ab hinc Apollo vim hauriat salutarem.


image: s043

Medentium unde saecla consulant Morbis.

XVIII. Inlustris.

CUi invidere possit hospes e vulgo
Ubi notata defoco ora contemplor
Superba Nomina ipse gratulor Monstro.
Suo sibi ille iure dicit INLUSTRIS
Lupanar omne qui libidine exstinguit,
Domusque LUSTRA Regiae instar, instaurat.

XIX. Scorpio.

VOmens venena fluminis modo magni,
Superbe Scorpio, inminens truci cauda,
Ferox, proterve, transfuga, auctor infelix
Petentium ima Turbinum, ipse desertus
Bonoque nomine et favore cunctorum.
Putas latere pestilentis adflatus
Venena posse sub suavibus verbis?
Fuga ipsa vostra prodit omne secretum.
Latere sub Scioppio haud potest, nomen
Nimis nimisque Scorpioni id agnatum est.

XX. Poeta.

POeta si quis es, reapse, non verbo
Deum referre plus, quam olere mortalem.
Habes necesse, nulla mentis excessum,
Deo admovere Flamini potest sancto
Scientia, aut potentia, omnium Princeps
Nisi Poetica, enthea, alma, caelestis.
Inepta parce dicta didere in vulgus.
In ordio quidem omnium parens cunctos
Pares creavit, ut Deum celebrarent.
At invidente Satana cadunt multi,
Brevis relicta turba, quae memor Patris,
Cui creata, servit optimi Laudi.
Beatus ille ter quaterque, qui vates
Celebriore nomine audit ac Princeps.


image: s044

Sit iste vel Monarcha iuxta Alexandrum,
Vel Imperator endo Iulii sede.
Ego Poeta si vocarier possim
Nec invidere Persico velim Regi
Lydive gloriationibus ditis,
Philippidaeve, Caesarive, Traiano,
Bonoque Nervae, Amabilique Mammaeo.
Sibi tenere si qua possident, mandem.
Mihi in Iehova, eique laudibus votis
Teratur absque turbine et foro tempus.
Libris receptus, inter hosce regnabo
Modimperator, et volatili planta
Per omne nomen ingruens vetustatis
Apis Matina, quae mihi apta, sublectis
Coronam Iesu honoribus sacram texam.
Ea decorus ante Iudicis stabo
Pium tribunal, inque Gratiae fido
Sinu, quietis aucupabor aeternae
Inefferenda gaudia, aureum saeclum,
Io Beatitatis a Deo rivus
Rigat modo omne pectus, atque mortaleis
Procul iacere Christus imperat curas.
Poeta si quis hoc modo sapit sancte,
Dei Parentis ipse Filius gesta
Sacro sonabit ore, negligens vulgum.

XXI. Duella civilia.

IN Arma quando, provocante cognato,
Ruit profectus ex eodem avo Sanguis,
Inexpiabile est duellum, et in finem
Utrumque pessum it, altero alteri instante.
Quid Oedipi, nisi orta pugna Germanis
Domum eruisse quivit, hactenus firmam?
Remique Romulique sanguis incensus
Ad ultima haesit Urbis inclutae fata,


image: s045

Gener socerque perdidere, quod septem
Labore saecla vix adepta vegrandi.

XXII. Quies pandama/tor.

LAtere dulce, nobiles fovet flatus
Nec emovetur impii minis Ponti,
Suopte quando mens recepta complexu,
Ab exteris profecta cuncta profligat.
O entheate mentis inclutae excessus,
Abi evolaque perfidas luti faeces.
Dolor quid est, nisi breve admodum punctum
Imaginatione digerendum alta?
Ubi male esse disputant sibi sensus
Reapse nullus est sui status compos.
Timor doloris umbra, quem imminentem implet.
Nihil quit esse durius suo auctore,
Dolor probatur esse laesa vis sensuum
Sibi ipsa carnifex, suus sibi tortor.
Quis est Catonis in foro sacrum obtutum
Nihil paventis ausus eminus ferre?
Idem forum Tiberium expulit Gracchum
Caique robur, attonantis adstanteis,
Ita in furore mens vagante suspensa,
Modo feroce gaudio icta subsultat,
Modo ultimo sepulta tota maerore
Caput supina deicit, modo exsurgit,
Redux timore, seque sublevat sensim.
Quid hoc inepte, providentiam credis
Et in tuopte durus exsilis damno?
Ubi relicta rebus est via insanis,
Deo gerente cuncta, cuncta torquente?
Quod es futurum, ut esse non libet ora,
Precesque funde, mente te intima purga,
Futura si sat utilis tibi res est,
Negotium impetrabis unico verbo,


image: s046

Sed hoc frequente, filialibus votis,
Minus futura? temne velle pugnando,
Tamen quod est statutum id exiget norma;
Perennitatis alligata torrenti.
Necessitas domare si voluntatem
Potest remissam, et impotem sui per se,
Quod evenit tuae est simul potestatis
Quia omne quod fit ut fit, ipse dilaudas,
Tua occupatus interim omnis in vita
Satur recedere ut cibi queas mensa.
Negotiorum inane nomen et pravum
Aperta fallit orsa muneris iussi.
Tibi expete, ut decere te putas, cuncta,
Et illa pauca quae placere contingit
Ita excolendo sedulus fove Cultor,
Uti remissa norma nuspiam impingat.
Rigata nectare et Favonio suavi
Ager resolvit in bonum sata Eventum
Et horrea alta frugibus struit crebris.
Suave mens subacta nectar haurire
Bonum quid esse, quid malum queat, cernens,
In Arce sistit, integreque felix est,
Retroque flexa, conspicata thesauros
Inepta ridet hinc et inde tortarum
Pericla mentium, et tenacia obstacla,
Sibi quieta, conscia unice recti,
Amara, cruda, saeva dicta de vulgo
Pili aestimat, cadentis in citum flumen.
Nec huic nocere fama cum ambitu toto,
Nec arma rumor Impotentiae vibrans
Protervus audet. Unicum Sophi nomen
Superstes, omne frivolum pecus spernit.
O invidenda si bona ipsa MENS noris
Tua, aestimesque regula satis iusta,


image: s047

Diis propinqua, si quiescere audebis,
Ferina prorsus impedita per vincla
Abire ubi cupiscis e tua turri,
Opinionis exuas modo textum,
Araneaeque gnava rete perrumpas,
Suave, amara quod cutis tegit, cernes,
Tibi nocere Solis haud potest fervor,
Rigore dura non hiems sacro tanget,
Hera es tibi ipsa, et inclutae parens SORTIS.

XXIII. Ad Nicium.

AMica flamma, quae sui modo exhaeres,
Id unicum quod appetebat, amisit.
Recessu in huius, in quo habere fortunam
Et omne prosperum decus videbatur,
Ut orba nocte in unica viri Sponsa
Relicta maeret, et cor exedit luctu.
Uti columbus albus, ales integra,
Cubile quando sancta perdidit primum,
Negat deinde quippiam Voluptatis
Sibi fruisci, in arbore assidet sola
Imaginemque coniugis sui cenat,
In hac Lubido cuncta vortitur casto.
Ita a me eunte Nicio meo totus
In anteacta dulcium exeo rerum,
Et illa conspicatus ore constanti,
Abire nuspiam potens, quiesco in me.
O in vetusta nomina arduum exemplum,
Tibi recedo Tarrius, merus candor,
Tibi ista pura, pectora assero toti.
Et omne rebus inclutis ratum Nomen.
Ubi esse amicus haud tibi amplius quiro
Ibi nec esse me fatebor omnino.

XXIV. Preces.

PRecari adorsus, istud ante habe pensum,


image: s048

In omnium venis Parentis obtutum,
Deum tueris, ille te videt coram.
Tibi imputato, dignus ille qui donet,
Ad impetrare tu rogator indignus.

XXV. Poeta.

PRocul remota pulchritudinis norma
Ineptientis a Libidinis coeno,
Deo placere, summa magna summarum est.
Agone in hocce querquerae Iuventutis,
Ubi nitela floret oris investis,
Petite mille fraudibus malis, TARRI,
Eumne, qui furore Bacchico insanus
Fores ferire gloriae tuae credit
Moraris? et placere Iudicis vulgi
In aure tendis? Impie exeas latro
Quieta mentis eruens statae, Fervor,
Et Ira, pestilentiae gubernaclum.
Deo Poeta se probavit, ingenti
Furore plenus, et fremens inaccessum.
Rotunditate circuit sua caelos.
Tolutim adacta carmine igneo metra
Sono rapace, dextera haud sua, vibrans.
Deo nocebit huic nocere contendens.

XXVI. Afflictio.

DIu per umbram et extimas notas spectans
Rotantis inquieta regna Fortunae,
Timoris hospes hactenus, tibi ignotus,
Quod esse suspicatus, impetis verbis,
At ecce nunc, Dei iubentis assensu,
Adorta te furore Sors nimis parco
Facit videre, quid sit esse mortalem.
O arbitrix Triunitas meae vitae,
O Unitrinitas meae arbitrix lucis,
Tibi profunda mens tibi egerit sese


image: s049

Agitque pro dolore gratias tanto,
Dat hic honoris incluti facultatem,
Supraque vulgus exeuntem amat Flammam.
Id omne peccat usquequaque et impune,
Nihilque credit aut timet piamenti.
At o Beate, quamlibet rude hoc nobis
Tamen monere sufficit fidem, caute
Agendum, et abstinendum ab improbo coetu.
Id est sub ira, et oppetet statim, dia.
At ire nos procul ruina, detestans
Caput perire cum malis bonum, clamat.
Abimus, o Triune, abimus extemplo.

XXVII. Moriens.

DEus mihi omnia, in DEO unico vivo,
Hic est meae quieta pompa Virtutis.
Huic recessit impetita Fortunae,
Malisque ab ignibus reducta fax Mentis.
Olivitate pascitur Dei sancta,
Deo probata, Flamini, Patri, et Nato.
Perennitate Sortis aureae floret.
Quid ah sibi iste frivolus timor poscit?
Quid impiata perfido sono Fama?
Alens Libido pestilentiae pignus
Sibi rebellis, omnium a Deo oblita?
Quid inficeta turba mollium adfectuum?
Ferocis ira nuntia arrogans caedis,
Tremor supinus, Ambitusque, Fastusque,
Nitela, Livor, Impotentiae Nomen,
Amorque turpis, et Cupido terrestris?
Abite inepta Turba, nil dehinc iuris
Habere quitis, in Deo quiescendum est.
Mori necesse sentio, via est Patrum,
Per hanc ad alta semitam pii migrant,
Sinumque Abramiae quietis adscendunt.


image: s050

Iuva, o supreme, mens quidem velit pollens:
At aegra membra non habent potestatem.
Abhinc recedo; si qua facta sunt rite
Boni Sodalis, o pii, mementote.
Sinistra si qua, deleat favens candor,
Deo esse cetera omnia obtinent curae.

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER III.

CARMEN I. Mars et Minerva.

DEcus parare si quis optat a solo
Labore Martis, haud quietis adiungens
Scholasticae (ut vocare gestiunt illi
Quibus cruore verba sanguinant cuncta)
Politiem, usibus sinister humanis,
Manu quidem ille promptus, attamen laeva,
Suum expedire muneris queat pensum.
At ambidexter, et laboribus Belli
Suave iunxit otium, et Scholae pigrae
Patris superba nectit arma Mavortis,
Hic interire Sorte non potest ulla.
Rogum superstat Alma Fama ab excessu,
Timet vigentis acrimoniam Rumor.
Per ora tale Gallicana MORNAEUS
PHILIPPUS audit, inclutum Iovis germen,
Itemque Martis horridum in sinu Fulmen.
Per ora tale Teutonum exserit lumen,
Manuque fortis, artibusque pacatis
Beatus auctor, EINSIDELIUS Hemo.


image: s051

Eques per alta tesqua Turcici Regni,
Et Africae, et Natoliae, et suae Europae,
Satis superque Martiam manum exegit.
Eam ille saepe tabe lotus hostili
Vibrans rubentem, in agmine omnium primus
Thracum retudit insolentium signa,
Licet superbus, inque bella nutritus,
Tyranniservus, impieque Arabs fortis,
Honoris augmen in Tropaea concessit.
At ille nunc domi, inque Saxonum cultis
Quieta Iura dividit sacro civi,
Manusque dextra Principis cluit Magni.
Misena quem propago, Regium Nomen,
Patremque Principemque Patriae laudat.
Ei inter alta Curiae gubernacla,
Sacrique momen ImperI, viro incumbens,
Poetici excidit nitoris haudquaquam
Adulta cura, quin amet pios vates,
Apollinemque Legibus sacris iungat.
Ut obtinente sceptra Romula Augusto
Ethrusca palma, Regiumque, Maecenas,
Genus fovebat aureum Poetarum,
Beata cuius illa muneri Triga
Pelasga debet orsa, in Ausonum lingua,
Perennitatis insita entheo cursui.
Ita optimoque maximoque CHRISTIANO
Manu tenente regna Saxonum forti,
Eques vetustus, Einsidelium LUMEN,
Asylon audit, in quod undique accisis
Sepulta rebus, incitasque ad extremas
Redacta Pallas, effugit truces ventos
Minasque fluctuum, horridique Neptuni.

CARMEN II. Benefactor.

UBi egeris quid, alter unde mactetur


image: s052

Beatitate, perde nosse quod gestum est.
Tria esse saecla promerentium grates
Bonis, feruntur, actibus; statim primi
Repensionis exigunt citae legem,
Superbiente Talionis adfectu.
Nihil deinde libero valet dignum
Patrare, si quis abstulit bonum huic factum.
Ad omne momen inficetus exactor,
Probro imminente flagitat repensari
Suum sibi istud officI decus tanti,
SupercilIque verbere improbo insultat,
Modo hinc modo inde congerens suas laudes,
Ut ipse, provocatus antea nusquam,
Sibi pepercit, huic ut hoc boni praestet,
Ut aere si aut libra redemerit servum.
At ingruente si qua copia imprudens
Omiseris; boabit, o virum ingratum!
Equum olim equiso qualis attinet freno,
Ita ille, te tenere vult capistratum,
Heri memento, liberae exspuunt aures.
Nec est bene actum, imago quod vibrat semper
In ore conferentis, additum crimen.
Quia ille, qui tulit, tibi imputat laudem,
Rudique inane perditur lucrum pompa.
Id alterum genus pudet quidem audire,
Tamen bene-acta, debitoris in vinclo,
Sua imputabit, et moram licet nectat,
Inops solutor, at procul vice obscura
Notabit ecquod inde commodi portet.
Et abdito parem usque flagitat voto
Repensionis aleam: Molestabit
Scientia huius, et referre gaudebis,
Modo ut patrator insolens bonum ignoret.
Genus deinde tertium est, quod exacte


image: s053

Vocarier meretur, estque condignum.
Uti quid istud optimi tibi fecit,
Perinde mente perdit, atque non factum,
Abitque digna dignioribus pensans.
O aemulamini hocce, temnite abiectos
Loco e priore, desides sui fucos,
Quibus labore constat altero FRUCTUS,
Rei tenacis, audiunt tamen Sancti,
Sibique nomen asserunt male humanum.

CARMEN III. Correctio.

QUid invidebis avio suum errorem?
Redire Regiam in viam avius non vult
Monentiumque dicta iactat abs sese?
Abi: Relinque, perperam, facultatis
Tuae quod haud fit, impetrare contendis,
Ut omne saxum et hinc et inde concussum
Movere gestias: merum laborabis.
Malum manebit aedium tamen culmen,
Nisi ipsa fulcra corrigantur ad normam.

IV. Histrionia.

UT in theatra multiformibus larvis
Catus polita mittit histrio vulta,
Huicque munus expedire commendat
Calore Regio, aureo imbuens sceptro.
At alterum iubet referre Reginam,
Herile frendet alter, alteri servo
Graves labore praepedit clientelas,
Bubulcitarier iubet virum tardum,
Et ocreis natare turpibus crura,
Eques volabit, alterum in pedes sistet.
Ut exigit Poeta, fabulae monstrant.
Ita universitatis in theatrali
Deus figura; huic dat hoc, ei munus
Dat alterum, omnes attamen rudi nutu


image: s054

Heri ligatus, inscienter auscultat.
Perennis ipse censor omnium rerum
Modo hinc abire, cedere a loco mandat,
Latere mandat, obsidere regales
Fores, obire munus Imperatoris,
Prout suprema poscit arbitri Virtus.
Superba quisquis arma sustines dextra,
Cave iacentis uspiam pedi insultes.
Super te eumque qui negotium curat
Utroque maior, elevare sordentem
Potest, lutoque regn lauta mutare,
Vicissitudinemque condere in certis.

V. Vera Superbia.

INebriata sensibus tuis aetas,
Iuventa, culta, delicata, formosa,
Sororiantis, abs pudore, tormentum
Venustiore de grege, inclutae formae.
Amabilemne te esse tute persuades?
Cluere quod sit expetendum, et optandum
Places, inepta, nempe sic tibi insanum,
Nihilque mente non voras rata tecum.
Enim superba quid sibi ista deposcit
Decora cassis ambientibus plumis?
Quid aureus comante pileus collo?
Quid arte congruente celsus incessus,
Libraque pensili aestimatus ad normam?
Ubique fervor, àque veste concentus,
Cui videntur ima plaudere et summa,
Ad infimum usque, Quattuordecim scamna.
Cyclo refusa circumit arduo corpus
Arata mille, vestis, abditis rugis.
Superque pictus aureis nitor filis,
Refert ruboris arma clara Solaris,
Latus sinistrum avitus ensis accingit,


image: s055

Trahitque vel negantis oris obtutum,
Manusque equestre signat annulo Nomen.
Et ista corpus omnia obtinet solum.
Quid ingenI capacis aestimas lumen?
Redux per alta Regna quod Vetustatis,
In ipsa pectora abdidit tot exemplis
Referta conditoria, usui aeterno.
Poeticique flumen inclutum fontis
Bibit Cupido Pindi in intimo templo,
Modoque IURIS et BONI ambit auctores.
Subesse qui, superbus, omnibus spernit
Herus rei gerendae et efficax Ignis,
Supraque cuncta terrea exiens flamma.
Obambulante, cominus Deos, penna
Rapacium orbium igneos legens cursus.
Sibi illa credit infima esse cunctorum,
Videre donec altius potest quicquam.
In aureis recepta saeculis vivit,
Domestico nitore pasta mens Solis.
Patremque temnit esse subditum Lunae,
Sibi recente nata denuo partu.
Sed haec vaciva cuncta: proloquar sanctum,
Pvertiae educata limite a summo.
Deum timere cura, principum prima,
Fidem heic probante Flamine erigit sancto,
Iuventa, luxui inremissa debellans.
Fides quidem illa saepe rebus adflicta est
Ab exteris, struente pessimo fraudes;
At ipse summus attinet tamen Fautor,
Iubetque quantula illa, rite florere.
Quid entheum tibi inde gaudium dicam?
Meum notavit Ipse Maximus nomen
Sibique destinavit, antequam mundus
Nihil fuit, fuitque Mundus e nilo.


image: s056

Ea ipsa certitudo me salutaris
Adeptum Amoris inclutum beat poclum.
In orbe cuncta gressibus parum certis
Modo hinc modo inde fluctuare non miror:
Quia exsul ipse, patria arduo in caelo est
Libidinis, quieta mens, potestates
Opinionis omnia unice calcat,
Decet Deo dicatam, et erutam rebus,
Eas sibi, et suis, venire servitum
Putasse, quando adire gestiunt dextram.
Inane gloriationibus Fulmen
Secunda Fama quod parit, gravifuco.
Id esse virgulam, esse Ludii venti,
Leves per alta differentis, ancillam.
Quid, heicne habere, quo superbias, cernis
Iuventus alta, florida, et tumens succo?
Mehercle cerno, vividum viget corpus,
Beata Mentis in quiete paupertas
Opes triumphat, atque Regios cultus.
Deus Triune, Trinitatis unius
Et unitatis Unitrine Res ternae,
Tibi sacro me, et hostiam fero acceptam;
Petulca si qua conterit caro, Mentem,
Ades supreme, corpus efferum exstingue,
Ut exsoluta mens videre te possit.

VI. Honor.

HOnore Turba plurima interit magno.
Quiesce tecum: Habebis arbitrum dignum.
Nihil tibi alta Conscientia ignoscet.
Supina, quantacumque, turba, delirat.
Et hoc, quod eminere te facit vulgo,
Nisi esse victor omnium potes solus,
Mere elevantium arbitra iacet lance.
Ubi libebit, ictus ipse descendes,


image: s057

Eo scelestiore turpior culpa,
Beatiore quo favore conscensum est.

VII. Modestia.

DEcor modestia omnis est quidem aetatis,
Tamen iuvenculorum amanda propritim
Vagae Cupidini, in freto horrido vitae est.
Nisi instar illa sustinet gubernacli,
Misella navis interit suo cursu.

VIII. Mutuum.

ACerbitatis ista Regula haud quicquam
Potest habere, tute quod facis, factum
Feras ut ipse: Congruentius iuri
Dei nihil, nihil patrabis humano,
Nisi alteri hoc dare, ipse quod datum exoptes.

IX Amor.

NItens puella, fulgur igneae Formae
Ocello amante nutibus vibrat doctis:
Salax puellus, impote in iuventute,
Medullisorba, caecus, haud cavet tela.
Virile robur ore ridet arguto,
Nihil timendo tutum ab omnibus vinclis.
Pericla rite pulchritudinis captans
Cor intuere: si qua vulta formosa
Referre mente quiverit, catam affirmes,
Simulque Cypride, atque Gratiis cunctis
Venustiore nobilem magis vultu.
Breve est negotium, est volatilis fulgor,
Inepta pulchritudinis merae palma,
Superba vere, torrida sub aestate
Iacet sepulta, ne qua mentio Autumni
Rigentis aut feratur indidem Brumae.
Et hanc suapte, quam brevissima est, vita
Adulterante peste corripit fucus.
Ut esse cum iuvenculam ardes pulchram,


image: s058

Anum timere te putes nimis tetram.
Tamen reperta natio usque eo imprudens
Vagantium est furentiumque Amatorum,
Quibus decore venditur salus curto.
Avita quando servitute libertas,
Iugum suave delicatulis mutat.

X. Adulator.

BIlinguis ore, quadruplex adulator,
Pecus Chamaeleonte peius arguto,
Retrovidente larva subdola aspectu est,
Volans per alta nubium Draco claustra
Et, ipse caecus, omnia omnium cernens.
Ut, unde praeda ab innocente carpatur,
Queat subire clanculum, dolo turpi.
Prius prope esse non putatur, atque intus
Sedens, per ipsa corda pharmacum exercet.
Nocere nulla bestia hoc potest pacto,
Iuvare cum videtur, ore pallenti.
Liquorem in ima transdedit venenatum,
Probrum orbis, impii luela Plutonis.
Vicem canentis, ora blanda, Seirenis
Crepace dente comprimens, levi donec
Canore praeda nectitur, dolis vafris.
Ita audiendo Seps male interit, Lunam
Atracio labore cum super cantat
Angue Thessala, aut iuvenca de Colcho.
Apertus hostis inclutum cluit nomen,
Dolum removit: ipse fronte composta
Docet cavere, flammeum vomens carmen,
Cruore tinxit arma nobili contra.
Subit latenter optimos adulator
Malorum in omne pessimum genus crimen.
Latro vocatur exterum virum laedens,
Amica quisquis ora fallit impurus,


image: s059

Et alba narrat, atra contegens, verbis
Mihi ille parricida dicitur dirus.
Eo impudica moribus sacris aetas
Suo ipsa abivit usa perperam gressu,
Malignus audit, insciens adulandi,
Bilinguibus sepulta febris in verbis
Palam erudita dicitur; pius Candor
Stupore mutat; Alma simplicis virtus
Vetustiore putris ut situ, sordet.
Nec hactenus stetit dolosa vis mentis;
In ipsa dia dicta bacchicum frendet.
Dei, Sophista, purus est adulator.
Opinione vincere ille, quod verum est,
Manumque adire se putat Creatori.
Abominabile, horridum, impium Nomen.
Quod Aggeruntis ipsa pestilens Rectrix
Timet Megaera, et Orcus, exsecrandorum
In ominum vocabulis, putat longe
Tribus sororibus nefandius monstrum,
Iubente iure si quid administratum est,
Quod alta saecla pro sacro et pio observant,
Inanilinguis, arrogansque latrator,
Malum ex pio, ex bono impium scelus condit,
Ut intolente gloriam aucupet reti.

XI. Mala crescunt.

IN altiora mergitur mala humani
Laboris aegra summa: quippe Maiores
Malam esse conqueruntur, et suis longam
Nepotibus querelam habere tramittunt.
Nefas videmus inde largius nostris
Venire posteris, ita omnia accedunt
Et aggerata crimina undique excrescunt.
Quod alma in manus DEI omnipollentis
Datura rebus ultimum est cito finem.


image: s060

Sua impotentia interibit hic Mundus.

XII. Fides.

QUod experiris ipse, credere insistas,
Mali probantur aurium fide testes.
Sed haec negotiis probata terrenis
Cave in Dei superna dicta dilaxes.
Beati enim, videre cum negant, credunt.

XIII. Divitiae.

PEcuniae ille maxime est modus pulcher,
Abire qui nec audet extra egestatem,
Nec intra habere probra sustinet vulgi.
Egere turpe, noxium est abundare.

XIV. Inertia.

CAdant ut acta fine credito, Fati:
Tuum est obire, agenda ut optime credis.
Iners propago sanguinis putiscentis
Adulat ipsa, dum gerit quid, instantem:
Laboris hoc supersedere cum quibas
Quid occipis subire? perdite es stultus.
An, universa cum, suum quod est, patrent,
Homo relictus in quiete, torpebis?
An ut manum in sinu calore delectes
Id esse natus arbitraris, obscene?
At hoc suave, cetera horrido vultu,
O invidenda scilicet supinato
Quies futura, si fimo in tuo putres!

XV. Sodales mali.

MAlae institutionis est malus fructus.
Nefandiore dira fine compensat,
Ut abditum omne ducit in diem, Poena.
Sodalitate quid pium mala iungi,
Inebriata turba abusibus rerum,
Petis? mihi istud impetrabis haudquaquam.
Quid ambitu potente vix recessisse


image: s061

Ubi redire tam cito velim, prosit?
Tibi Libido foeda, Bacchus infrenis,
Cupiditatis imperat vafer miles:
In otio educata nil facis recti:
Deum nec esse credis: ipse proculco
Opinionis et Libidinis sceptra.
Herus mihi ipse, Liber in Deo Iesu.
Mihi ista vita, sub fide futurorum
Pede in remissa militat, satis firmo.
Deo atque Beliali nemo servibit.
Ego vocare te in viam volo rectam.
Redite; lata semita inferum est callis.
Via angularis ista, tramite obscuro,
Nec apta multitudini, ad Deum ducit.
Sed hoc manebit, ut perire vos cerno.
Monentis ipse ridear vice a vobis,
Voremque fauce criminantium plena
Acuta dicta. Fine vos nimis sero
Fleatis acta pessime: ipse, ridendo
Beatus, inter angelos, Deo auscultem.
Proinde, ni quid ultimum valet carmen,
Abite, criminumque qui patritorum est
Modum ferociente mente, complete.
Tamen manebit Israëlis aeterno
Gregem favore maximus suus pastor,
Ovilibusque praesidebit agnatis
Iesus auctor: inque Gratiam sancti
Recepta mente flaminis meram, Turba
Deo dicata, (furilem putat Mundus)
Sonabit Abba flammeum PATRI aeterno.

XVI. Alexandri Ambitio.

SErenioris obses aetheris flamma,
Sibi ipsa bella missionis experte
Necessitate condit, et perit bellis.


image: s062

Enim iste gloriosus ardor a Pella
Iovis propago, Bacchico prior Thyrso,
Aornium, Herculi invium, domans montem.
Fretumque mille navibus secans Indum.
Sibi ipse Mundus, esse terminus non volt.
Ferox, superbus, igneumque fulgetrum
Nihil reliquit: ipse miles armatur
Ad ultimum in se, Iacchicoque tormento
Facem expeditus, ardet inverecunde.
Clyti iacentis in cadavere aeternum
Subactus audit impotens Alexander.
Boni libido quaepiam est, bonum excedens:
Bonum modo istud arbitreris, insano
Furore concitum, esse milibus tantis
Homunculi unius Cupidines stragem.
Quod ausus ante vix probatur optare
Adeptus, ultra it, inque Persia Victor
Hydaspium amnem et Indicum fremit Porum,
Nec, ista cum subacta, temperat Mallis.
Per aviumque solitudinis callem
Fretum protervus horridarum arenarum
Obire certat: hinc quoque imputat Nereo,
Decem ter ire nondum ad incitas annos.
Mare exiisset, Herculisque per saxa
Redisset, Africae, atque pestis Europae.
Ferox negabat ire principi Miles,
Erantque pone fara, vate Chaldaeo.

XVII. Sciamachia.

CAtharma rerum, et ulceris venenati
Malo ex olore purulentus insessor,
Cui omne ludus ultimum scelestorum,
Triparricida, perduellis in Divos,
Amare, teter, impie, horride, insane,
Latro proterve, Naevus orbis humani;


image: s063

Cui culina vendidit fidem totam,
Gulae institor petulce, transfuga obscure,
Nisi latrando qua, canis, tenes nomen.
Cui empta cuncta, sola lingua prodegit,
Duplex, inanis, et tribarbarae mentis.
Ad arbitrantis apta perfidi nutum:
Adulter orbis, impudice corruptor,
Datarium offa principem cui fecit.
Scelestioris ipse rex gregis, late
Voracitate vendis, atque emis regna.
SupercilI rigente verberans arcu
Tuum ipse crimen, ut perire confessus
Volens ferare, ventriservus obscenus.
Tibi aestimatur omne quod malum est, lucro,
Lucrum esse nil potest nisi offa cum iure
Superna quippe vota, vota terrena,
Nisi libido vindicarit hortorum
Dei, exiere, pignerata, servitum.
Coco locata, tradita in manum Promi.
Quid heic, tuumne nomen ad scelus sentis
Decesse solum? Abire te in crucem mando.
Nec ora sancta labe conspuo tanta.
Peri impiate, Mercimonium stupri,
Tagax, Laverna, Parricida, fur furum:
Malum omne, nil boni unus expatrans.
Vetusta sic retro aevitas nihil tale
Stupore mentis, et superbia extrema,
Tulisse fassa, prodigam mali nostram
Erinyum furoribus palam exponit.
Adorsa crimen impium, sacrum ostentum,
Nefasque gentis ultimae, et retrimentum,
Malum angue peius et latrantium gente,
Caput, scelestius nec ipse quo vidit,
Polo redire quam diu, dies suetus,


image: s064

Ministra lucis ora cessit in noctem,
Adorsa, dico, bestiam impiam, insanam,
Palam extulisse, nec pudore confundi.
Quis esse possit, ore libero saltim,
Bonaeque gentis, educationisque,
Cui molestiae esse nolit extremae,
Lupanar istud, atque sordium tetram
Struem, nitere velle suavibus dictis?
Et, ut vigore quemque nobilem casto
Videt cluere, provolare, seu muscam,
Virorum in ora, iam recepta, caelesti
Honore prorsus, in sacrarium Famae?
Erat scelesta, si qua dextra, contemptis
Diis, hemonibusque, dira, bacchata est
Senis parentis in cruore defuso,
Sororicida si quis, ora fraterna
Minace caedit impetu horridi ferri.
Diu, parata in ultione, doctorum
In istud involaret ordo deiectum
Caput, suique non capax scelus probri
Perisset, ora dum sua in speclo cernit,
Scelesta, dira, devovenda, detrita.
Cui nec ipse flatus est super purus,
Sed inquinata cuncta, pectus obscenum,
Hiante pulmo de Libidine exsuccus,
Iecurque rene, renque peior omento,
Arata pellis haud-senilibus rugis,
Diemque inante calva verticem expugnans,
Teredinique pingue pabulum praebens,
Et universa forma, quam obviam nolis,
Habere nocte, quin diu omen exsecres.
In ore pallida, haud reperta ieiuno,
Sed a Diona originem trahens, larva,
Stupore inerte torpor alligans dextram,


image: s065

Nisi patranda quando crimina accedunt,
Ibi nec oris occupat sepulchraleis
Specus silentii libido, nec suetus
Tenebit aegra paedor arma membrorum.
Canis protervus, impii appetens dicti,
Tot ora solvet, esse quot neges crines.
Diu, inquam, in istud ultimum retrimentum,
Catos tulisset impetus, nisi cunctos
Timore purulentus alliget foetor.
Inulta sed redire ne sinant divi
Domum piacla, criminumque concentus,
Adulteranda dum cubilia Heroum
Laverna frangit, impiusque subsessor,
Procusque degener, malum ambiens grande,
Feret quod intulit, modo auctor exactus
Suo revortet a labore maiore,
Cui orbis universus, unico assensu
Remittit arma fascium, et vocat Regem.
Sub imperante gloria hocce censeri est,
Is ipse vindicem exserens sui dextram,
Vel intueri adorsus, impias nugas
Procul fugabit, unicusque conspectus
Vicem tenebit hosticum refutantis.
Iacebit aegra falsimoniis lingua,
Uti cruore turpis in suo porcus.


image: s066

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER IV.

CARMEN I. Confessio.

INIQUITATE qui mera endo conceptus,
Nihil queo nisi esse iniquus exinde,
Reatuum atque foetidûm piaclorum,
Inire, quae sit, arduam haud queo summam.
Ita est necesse prorsus ire turbatum,
Mea ob scelesta facta, facta periura,
Quibus lavacra conspui; a Deo capta
Ut esset, unde certus essem ei, signum.
Enim haud placet mihi illa natio nequam,
Quae ubi cluere sentit obsitam limo,
Viderier cupit mero esse ab obryzo.
Quid ut recêsse non ferar, recedendum
Putabo denuo? anne quod necat simplex
Duplex beabit? obliti o foris calce,
Araneosa at intus, o, sepulchreta,
Quid est nitere vostrum? acerba precata,
Ab inscientibusque saepe commissa
Eo auctitare, quo manent revellenda,
Triplex furoris impiata Gangrena est.
At universa (quanta nec mei sensus,
Nec aegra pectora attinere per summam
Queunt,) piacla, Christe, cuncta depono
Tibi hac papyro, et esse me reum dico.
Tuum est fatentis esse crimini mitem.
Eumque per beata flaminis Vota


image: s067

Ab inquinatiore solvere afflatu
Quibus profana cuncta saecla conspurcant.

CARMEN II. Vita beata.

INanitatis uls pericla Mundanae
Rapace ductus alitis rota Mentis,
In unius Spei quiesco concentu,
Cui vetusta saecula indidem parent,
Beatus unde Patriarcha, credendo
Deo receptus, entheum abstulit nomen.
Fides recincta candido caput nimbo,
Tenebricosa quam fugit lues noctis.
Originis secuta propriae ductum
Sua ante mundum et astra conditam cernit,
In ore conditoris, unicam sedem.
Quia ante iacta moenia ista mundana,
Polumque fixo in axe saecla volventem,
Iacensque terrae, et obnatans maris pondus,
Fides beata testimonium Vitae
Suae est adepta; quo beare credentes
In unitate triplici Deo posset.
Eapse nos Deus ter unus elegit,
Ut aeviterna caelici orbita accentus
Suos haberet et maneret adseclas.
Deus Triune, sic meas vias deduc
Ut ista qui scio, undique omnia, omnino,
Per omne tempus asperae sciam Vitae.
Ut irruentis hosticus furor Larvae
Facessat ex re, et orbus exeat longe.
Timore nullus impotente convellar,
Fide probatus, in fide exeam vitam,
Quiete quicquid interest spatI, educam,
Ad alba calcis, usque carcere extremo.
Uti peracta pugna cum sit horrenda,
Virens corona verticem meum cingat.


image: s068

Ab hac fide queunt Potestates
Thronique submovere, non siti pallens
Pii cruoris, oris inverecundi,
Tyrannis atra, non pecuniae multae
Cupido sordida, haud libido defoeda,
Quibus supina saecla sub tribus torpent.

CARMEN III. Patria caelum.

SEveriora cum sonare me vulgus
Iuvenculum, vigente flore membrorum,
Opumque copia adfluente conspexit,
Nec ire perditum, impiosque latratus
Levi cachinno abire porro mandantem,
O, inquit, iste Ephebus ut palam est stultus!
Bona ingenI vigentis, atque fortunae
Male huic locata! si quis usibus nostris
Dare ausit, omnia ut cate administremus!
Abi impudice, Tarrius perit vulgo,
Deo dicatur, ipse parvolus divus,
Nec aequa mundus a Iuvenculo hoc poscit,
Nec orbis ille civis huius obsceni est,
Ubi esset huius, aequa postularentur.
Sed ille patriam in suo videt caelo.

IV. Preces.

CReator optime, optime o pater, vultu
Tuos adire quo velim, nocens, vultus?
Creasti ut unus omnibus mage excultus
Tibi referre gratias queam dignas,
At avio pede ipse pressa maiorum,
Supinus erro, devia invia insector.
Pater mihi esse tute saepe dixisti,
An uspiam istud ipse credidi dictum?
Vel uspiam, ut fides mihi alma firmaret
Precatus, obstiti improbae minis carnis?
Deine natus, ut decere me scibam,


image: s069

In aevitate perbrevi hac, tibi vixi?
Ah ex utroque crimine ipse me, iudex
Reusque, et actor, impium, impium, damno!
Sed, o serene criminis mei vindex,
Scelus tibi omne perfidum hocce peccatumst,
Potesne, Iesu in innocens latus spectans,
Ibique signa lanceae videns dirae,
Mihi esse durus? omnibus licet naevis
Notatus ora, corpus omne cum mente
Simul; semelque totus impius dicar?
Ubi ergo fratris illa sancta promissa?
Ubi cruoris incluti unda profusa?
Ubi corona sentibus scatens densis?
Ubi omnis illa longa pompa Poenarum?
Parumne CHRISTUS extulisse censetur
Homo Deusque, mortuus, mihi vivus?
Ut, impiata regna Mortis evortens,
Necem ipse obiret, adderet Deum functis,
Homo ut misellus, erutus domo Ditis,
Redire posset in Deo parem vitam?
Sed ipse nunc reducta conspicor flagra,
Videre qui istud adiubes, iuva porro,
Cavere crimen; innocenter, hoc, quidquid
Viae deinde restat, ire permensum.

V. Impotentia.

QUid istud ergo mi ominis gerit? nilum
Ut impetrem subire me, nisi ingenti
Simul timore mi ingeratur abscessus?
Memor reduco mentis in sinus celsae,
Quod ante cumque mi placebat, exesse
Meo a timore disputatur: obscurus
Locum subire torpor occipit flammae,
Mera entheata dicta, fonte Musaeo,
In aequor istud acta, more Silani,


image: s070

Papyrini, labore non gravi, texti,
Stupescere; atque tertiata vix verba
Coacta flumen ingredi, exeunt cessim!
Dicata Iuri et AEquitatis ardori
Triplex catena, per vetusta consulta,
Revincta languet insolentibus nodis.
Galenici nihil movere thesauri
Quit obserata mentis arduae vincla:
Procul vetusta gens, reposta librorum,
Manu exarata, fumido situ squalens.
Et Attii, et Vegetii, et Poetarum.
Ad incitas redactus ipse Claudianus
Sopore torpet explicantis adstricto;
Boethiana, Gratiana, Commenta,
Afrique comta multivertilis pompa,
Petroniique unda vestibus, duplo
Venus, venusta nuditate tam comta.
Maronis ipso opuscula in sinu exstincta
Prius, venire quam in suam queant vitam.
Sepulchra marris in locis sibi quaerunt.
Manus suprema, Gentium Salus, Christe,
Id estne quod mihi esse perdito in mundo
Videtur? omnia, atque maxime, accepta
Fuere si qua pridem, ea occidunt secum.
Ut hisce liber, impedire consuetis,
Ad astra celsa, Tarrius, viam insistam.
Et heic quid est? egere nempe nullius,
Ah optime o sit istud impetratu, sit
Mihi benignum, ut obvium rudi voto.
Fides subacta, testimonium vitae,
Sui propago, Caritatis exactrix,
Quis o med inde ab hocce carcere absolvet?
Peri cupido frivola, inque humum prona,
Deo redempta corda fas, Dei exemplo,


image: s071

Nihil prius salute habere caelesti.
Parens supreme, Christe nate supremi,
Et alme, ter quaterque sancte, processor,
Resolve Tarrium, atque liberam mentem
Profecta ea unde, siste rursus in caelum.
Satis superque serviit suis servis,
Et atra regna passus obsitae carnis
Labore multo inania extudit vota.
Enim ille si quid ausus in latus dextrum
Deo probante et adiuvante, moliri,
Sua ipse castra milite eruit privo,
Quod aegra mens, labore feta, procudit,
Per annum, atque longius vel hoc, tempus,
In unius caro inquieta momenti
Agone rupit atque prorsus effudit.
Quis has, quis esse non putet sacras clades,
Abominanda, despuenda, calcanda,
Duella dira, quando pestilens morbus
Eo profectus impotentiae venit,
Ut ipse sit rebellis in suum damnum.
Domestico furore totus accensus?
Id ipsa veritas suo ore testatur,
Sibi ipsa si qua Regna bella succendunt,
Suaeque perduellis est manus dextrae,
Vigere visa regna, succident fundo.
Manus, sororis orba debito adiutu,
Habere nescit, unde membra defendat.
Quid ergo agemus, aut agendum omittemus?
Agenda quae sient scio, sed exactu
Labor refutat, et domesticus livor,
Et illa prorsus ipse, qui gero, cerno
Mihi esse non agenda, verum omittenda,
Nihil tamen facessere, ut volo, possum,
Omittere et nihil, quod est omittendum.


image: s072

O absque missione proeliatorem!
Latus meo ipse transigo meum ferro.

VI. Forum ad Poetam.

POlitiae ergo cura tota postinde
Mihi cavenda, Tarraeum, pium Vatem,
Fori crepantis horrido addet insultu?
Ubi tenella caritas Camenarum?
Ubi est iocante mollis ore concentus?
Trium unilingue Gratiarum ubi plectrum?
Suavibusque casta vis Voluptatum
Sepulta rebus, Umbra quas fovet Dia?
Abibit ergo trina cum suo fratre
Charis repulsa, flore cantilenarum?
Apollo conticescet? arx Minervalis
Suo orba cive lacrimis resultabit?
Ubi Iocorum amabilis chorus? torpet
Leporis ergo picta lingua concentu?
Ubi ergo vota, vota rite concepta,
Sacram innocente degere ambitu vitam?
Deo placere, hemonibus vel invitis?
Ubi nitoris illa conscia excelsi,
Per omnium vetusta carmina auctorum
Profecta lectione, non pigens cura?
Quid, o, futurus ipse? quos Deos sperno?
Et exsul, unde, quo migrare contendo?
Amoenitatis hic merae nitet fulgor,
Ibi tonantis ira magna Neptuni
Per omne ius nefasque, turpe, bacchatur.
Deorsum adacta proluens fori scripta,
Ut inde rursus elevata cum summis
Pari colantur ambiente fortuna.
Ibi omnia aere vendita, empta, prostabunt,
Et eloquens vocatur omnium primus
Dolisque, machinisque, fraudibusque atrox.


image: s073

Sodalitate de mea, genus castum,
Sacri Poetae, amabilis canor Famae,
Ut ipse vostri amoris exsul, agresti
Foro, caninus elocutor, oblatrem?
Id impetrare nec Iovis queat praesens,
Vafer nec eius Argicida subsessor,
Chorusve totus hac trahentium divum.
Beata turba, rapta futili e vulgo,
Tuo me honore delibutum, et excultum,
Nec horror ater, arrogansve vesanae
Superbiae luela comprimet furtim?
Ut ambitu redemptus, aere venundem
Tot hausta dicta fontibus Vetustatis?
Prius me adaxit, horridam in Stygem, praeceps
Manu vibrata Veiovis Gigantea,
Tonitruum, atque fulminis sacri, pestis.
Ave, o beate pectinis sacri Rector
Apollini probatus, Ausonum vates,
Maro, vel unus instar omnium vatum,
Horatiana mi favere non nolit
Et eruditio, et polities Graia,
Leporque transmarinus aurei plectri.
O invidende saeculique Romaeque
Parente nata, palma magna, liberto.
Ave Umber alme, curribus Dionaeis
Columbe iuncte, Marcus, Attii sanguis,
Cui omne, si qua Cypris exiit Roma,
Decus fatetur unico dare acceptum.
Tuo nitore Gotthicique paedores,
Et Hunnica interire cogitur pestis:
Terentii, parente nata de Plauto,
Polita temperantia inclutam ad normam,
Ave: Lucretiana, blandiens mire,
Venus, sed omnis inscia exteri fuci,


image: s074

Ubi est locuta propriis suis verbis:
Cato Poetae amabilis favet rerum
Per omne nomen explicata, Natura.
Dehinc Catulle, Passeris sacer luctus,
Tuaeque pura flamma Lesbiae argutae.
Cui nec ipsa puritate LucretI
Nec Attii Latinitate praestabit,
Tribus dicata palma queis viget Romae.
Dehinc, superbe virium, ingenI princeps,
Peligne cantor, Hellados vagae victor,
Cui Poeta quisquis hactenus scripsit,
Fatentur ore, corde sentiunt vinci,
Ab ingenI fluente divitis pompa.
Profunde fons, nitentis aureum, metri,
Tibi ipse factus ex tuo stilo interpres.
Labor referre ceteros nimis longus,
Tibulle culte, comte ab Umbria cycne,
Et Astricae dioptra, Manili, sphaerae,
Cui fuisse non potest decus tantum,
Modo dat esse Scaliger tibi quantum.
Et ore quo ferendus inmines, Grati,
Tuo medenti? in hocce saeculo Augusto,
Parem Marone, proximumve te dicam?
Minuties laboris, haud nitor, restat.
Dehinc proterve Caesarisque Magnique
Utrimque victor, impotens tui, vates,
Tubam sonace voce flammeam inspirans,
Ut attonante debilis sono lector
Tuos stupescat, ut Gradivicos, motus.
At, o, piaculare sit scelus Phaedri
Omittere ora, flore comta nativo,
Mihi quadrigam hic additus facit iustam
Lucretioque, et Attio, Catulloque.
Venit deinde Flaccus auctor in parteis,


image: s075

Nec ore nec labore maximis dispar,
Nisi rapace Parca saeva demessa,
Iter tenentis invium, mari irato
Ratis secare vela tendat expansa.
Quibus Pelasga Colchicas Triumphatrix
Ratis vehebat, impetu levi, praedas.
Quid arbitrum leporis oggeram obsceni,
Parem Tryphallicis, Petronium, mystis?
Ibericive Martialis ardores,
Sale atque felle, sesamoque conspersos?
Tenebricosa Persii fugit larva
Casaubono exigente; sed locum servat
Ab eruditione multa adorandum.
Ut ipse nunc Casaubonus tenet regnum
In eruditionis omnibus punctis.
Quid, o serene, nomini tuo parcam,
Poeta iure qui vocere divino,
O orbis alma destina; arma Germanum,
Iovi refixa cui sacrum danunt nomen.
Poeta magne, non parabilis quoiquam,
Labore dignus unius tui; excedit
Poli novenus ordo, simplices captus.
Suada porro, nomen ab Iuventute,
Pati piacla turpium nequit morum,
Duellicoque vecta turbine in fratreis,
Papinio sacrata florido, Virtus.
Per ora nomen omnis exserit saecli,
Tragoediamque sanguinariam, Annaeo
Canore cantat Ausonis, Sophocleum
Secuta fulmen, inclutosque torrentes.
Italico fremente Poena pallescunt
Fide agmina impiata, et exeunt retro.
Terentianus hinc venit, novo ritu,
Docens notare syllabas suo exemplo.


image: s076

Subactus auctor, atque litteratorum
Apex supremus: AusonI dehinc durus,
Ab eruditione venditur versus.
Quid omnia illa, quae dehinc mihi obsistunt,
Velim expedire nomina horrido cantu?
Cui subactus ad catam nimis normam
Corollulam omnis ordo debitam nectet?
Ut omne mi forensium decus rerum,
Ab unius redemptione consistat,
Poetam ego tenebo, dura mendicent
Sibi suisque damna hirudines saevae,
Loquaculisque ranae hient palam labris.
Placet mihi umbra, iacta monte Permessi,
Sub hac quiesco, et, innocens, mihi vivo.
Deorum amator atque amatus a Divis.
Habere cuncta sic queo, quia omnino
Habere nil cupisco, ni quod exactor
Reposcit usus: omnia altera adspernor.

VII. Ad Germanos.

APex supremus Elegantiae rerum,
Venusta tota, tota candide fulgens,
Ad invidi usque pestilentiam florens,
O una gens cui instar omnium Europae est.
Abominata duplicis sonos linguae,
Pudica, casta, Martium manu fulmen,
Sed ingenI nitore Pallados germen.
Beata gentium auream indita in thecam,
Subacta gemma, quae sigilla magnorum
Habere caelitum una pro omnibus digna es.
Duellico furore victa non umquam,
Sed ipsa nomen omne gentium vincens.
Cui alta Roma verticem inserens astris,
Et orbe maior, et capace natura,
Sibi orbis ipsamet, sequestra Naturae,


image: s077

Deum putata Punico domus bello,
Cui senatus ex mero fuit Rege,
Caput remisit, àque flore deiecta est.
Ut ipsa quotquot ante Roma deiecit
Opima gentium, omnia accidant vobis,
Quibus Tropaea fixa subiugant Romam.
Quid arma pacis in sinu canam festae?
Reperta vestra Litterae efferunt, quarum
In aere ductus integram Vetustatem
In usque nostra prorogat palam saecla.
O invidenda gentibus dehinc cunctis,
Et universitatis obtinens regnum,
Nisi adderetur unicum malum, cuius
Tibi ipsa es auctor, artifexque delira.
Bibendi ineptus ardor, absque restinctu
Libidinis, cui aridum unico guttur
Videtur esse momine impotens poena.
Tibi proinde si cluere Germana
Dein cupiscis, o sacrum Dei germen,
Vel abstine bibendo te dare obscenis
Furoribus, vel esse crede Germanae
Nothamque gentis, atque nominis tanti,
Merere quantum ab exteris manu et corde.

VIII. Poetae recentes.

QUis aestimetur omnium Poetarum,
Mihi recente callidissimus plectro
Rogare te? quasi ipse sim rogandorum
Ab ordine unus, ipse qui rogo pridem?
Tamen negare cui nihil meo quivi
Id unicum negare possiem Franco?
Sacra in reperta, turbinesque Musaeos
Poeticumque flumen, et gravem adflatum,
Venire primus omnium potest Caesar
Iulus ille Scaliger, Deum germen.


image: s078

Et ille cum nimis nimisque paucorum
Honore tali in omnium Poetarum
Mihi est reapse censibus nimis densis,
Poeta verus, haud inanium larva
Loquax metrorum, et inficetiae pompa.
Nec hoc volo ut laboris alteros damnem,
Sed hunc Apollo fecit, atque Natura.
Vel ipse Apollinem auxit atque Naturam.
Politianus uno et altero libris
Nimis probandus, inque Rustico est dius.
Faernus arma cum vibrat Deo plenus
A pollinaria, in logis patrem Aesopum,
Parem esse adoreae dedit Vetustorum.
Maronianus, aut Maro ipse, sincerus,
Neapolim beavit aurea palma.
Is hercle tantus, ut pudere non possit
Canens honore tam gravi parem Augustum.
Quod hoc vigente si fuisset in Roma,
Marone proximus canente cantaret.
Secundus auctor in facetias doctus
Mihi aestimatur, estque Dusa paucorum,
Mihi et Melissus et Gruterus arrident,
Et entheo furore buccinam lassans
Scoti nitela Bucananus ardoris.
Lotichium Tibullus aestimet magni,
Nitore floret atque flore Taubmanus,
Facetiis subactus, atque Plautinam
Marone non gravante gratiam miscet.
Batavus aure mi aestimatur arrecta
Apollo castus, Heinsius, sibi torrens.
Et eruditus, et capax sacri cultus.
Quid o decore, Baudi, in omnibus dicam
Mihi placere te, tuosque concentus?
Cui ista summa carminis sacri non est


image: s079

Mehercle, quae sit ille summa non novit,
Reapse sunt eruntque plurimi magni,
Mihique, quique iudicant Aristarchis,
Sed esse maximi hi videntur in cunctis.
Et ut putare non queas, mihi paucos
Eo hic referri, et esse maximi census,
Quod his coacta lectio mea incumbat,
Tibi est, vel esse prae omnibus decet, notum,
Ego helluari ut in meo queam campo,
Minusque plusque Musicos quadringentos
Mihi esse de nota optimatium, vates.
Vetusta maxime inde ut eximas saecla.

IX. Convicium.

HIare turpe ad innocentiae crimen,
Merentis est pudere; tu tibi consta.
Ut aequore irruente, rursus in priscum
Suum agmen alveum integre resorbente,
Arena turbat, atque turbidam inscendit,
Abitque rursus, et locum ultimum mutat
Loco priore; sic Libido rumoris
Vago elevata disperit vago sparsu.

X. Mons Vitae.

UBique vive verticem ut colens montis,
Domum redire non vales, nisi exinde
Gradum potente miseris deorsum actu.
Cacumine at potitus arduo, mentem
Docere perge, quo altius iugum scandes
Eo profundius, necesse, descendas.
Senecta frangit, atque deicit gressus,
Beatus ille qui puer revorsuram
Facit, redire cum necesse sit cunctis.

XI. Securitas.

IUvenculam osculatus est Epictetus,
Rogabat unus, ecquid hoc novi? Stoam


image: s080

Amator ut, venuste, porticum migras?
In intima usque corda dixit, aiebam
Senex, puella, delicata, formosa,
An efferere cras? negabat hoc scire.

XII. Vulgus.

TAcendo saepe cogitavi ego mecum:
Quid aestimationis occinat vulgus,
Habere pensi in orbe rite mortales,
Sed ipse quanti haberier sibi quisque
Velit, rogare, nesciuntque curare.
Pudendum id, aedepol, negotium visum est.
Proin nihil med aestimare conclusum est.
Quid alter ausit, ipse quod bonum factu est
Ubi egero, inde me aestimabo, quid possim.

XIII. Sors magna.

STola induenda ut aptiore concinna
Modo aestimatur, atque quae nimis longa
Gradum impedire fluctibus solet multis,
Ita usitanda si qua rite Fortuna est,
Sit aptiore oportet ambitu induta,
Ut illa quippe longior siet iusto,
Labore lassat, ipsa dum laboranti
Fit aequa magnitudine; haud capit sese.
Viro aestimanda Sors, nec illa possesso.
Ratem ut minuta dirigunt gubernacla,
Ea ipsa quando transeunt modum, mergunt
Sua impedita maxime omnium mole.

XIV. Exitus.

AB exitu putare, qua cadunt, bardum est
Pericla rerum: in abdito Dei cura:
Quis eius omnium in sacrarium venit,
Statuta consilI inde sublegens sancti?
Quod audet, atque devovet stato fini
Homo misellus, inscienter exponens


image: s081

Agenda quaeque, seque rebus impendens,
In ipsius redire damna festinat
Nisi Dei alma cura restet, invertens.
Tibi ergo si quid actitabis, observa;
Ita obsecrato: quod vides, Deus, nobis
Modo incipi, probare si potes, macta
Sequente fine, si mihi utile et sanctum est.
Enim, inficete, quid tibi malum extundis,
Agendo pertinaciter tuum damnum?
Dupla haec ferocia, error est triplex stulto
Ubi nocere sequius potest coeptum.
Luela prima: desipit: secunda: odit.
Supervenit deinde tertia; in damno est.

XV. Malum.

MAlum est perinde quodque, ut aestimas tute.
Malum omne quippe, si Deo tuo credis,
In exitu fit optimum. Bonum aeternum est,
Mali caduca natio. venit venti
Peritque turbine: interire non raro
Prius-quam origo, proditum male, absorpsit.

XVI. Ebrius.

CAnis latrator, hoc hero suo carus
Mage aestimatur, et putatur externo,
Vigil minore quo sopore vincitur,
Homo obrigescat, inque sordibus tetris,
Dies supinus extrahat? volat tempus
Nec apprehensa summa currit annorum
Brevis mihi ante vita: prodigam somno?
Sopore quicquid alligor; perit vitae:
Satis superque desidum tenebrarum est
Domi cuique: crapulam exigas longe.
Triparricida quisquis inclutam Christi
Imaginem endo cantaro exuit, linquens.
Perit bibendo, non perit sitis, potor,


image: s082

Eam ille servat integram Stygi aeternae.
Ut ignis ille nuspiam queat nempe
Pati sinistra, dexter occubat latro
In helluationibus Pholus diris.
Rapina, pestis, arrogans sui, caedes
Pudoris orba Falsimonia argutans,
Deo rebellis ardor in malum carmen,
Ferox libido, virginalium morum,
Honesti-amantis impium et Dei stuprum,
Ibi excitantur omnia, ebriis quando
Sepulta corda nutibus favent hosti.
Malum omne dormit? excitabit ingesta
A mystis omne. Nil pudere quit Bacchum.
In alterius innocem cutem ludit.

XVII. Respiratio.

QUiete quisquis incubat sequestrata
Negotiis; sibi ipse carnifex purus
Nec acta sentit, haud agenda procurat.
Deum, labore de suo, in dies senos
Palam absolutum habet quiete septenus.
Deumne tu quiescere aestimas posse?
Vel a labore nonpotente, lassari?
Mihi tibique id occinit Canon sanctus.

XVIII. Quies laboriosa.

PUgil superbus ille, non tenens multa
Sed usibus probata pauca sub certis,
Tibi institutor ipse paucula iniunge.
Sed illa disce firmiter: volans passim,
Morata nullibi ales opprimit sese.
Opus quiete: comparatum ut est pleris,
Quies laboris apta nomen est magni,
Genus doloris est dolore defungi.
Ita, hei misella natio, unguibus primis
Necessitas laboris addita est nobis.


image: s083

Carere nescit ad quod ardide adsuevit
Homo protervus, imputans sibi sese.

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER V.

CARMEN I. Exercitatio.

SUper negotia orbis acta terreni,
Polorum amica, Trinitatis inmensae
Beata nata, Mentis igneae flamma:
Pudetne verba saepe perdere, eiusdem
Tenoris, in te, et esse consciam caedis
Tuae ipsius? Sepulta cum vagis rebus
Inania ista despuis Sacramenta
Quibus ligare digna caelitum coetu?
An hoc tibi excidisse, saeva, demonstras?
Cui est herilis ante cognita in vita,
Nec expedit tamen pigens voluntatem
Duplo dolore servus ille mactatur.
In altero quia inscientia est velum
Ut impedire pendulam queat Poenam.
In hoc Scientia impiata condemnat,
Nocetque pertinaciae suus lentor.
Cui data esse multa novit, ab servo
Herus reposcit omnia, et suum foenus.
In hoc Deus sua omnibus dedit dona
Ut inde singuli omnibus sibi prosint.
At ille qui aptus alteris mage arguta
Bene illa si locabit, atque prudenter,
Negotiatus in lucrum sacri Regis.


image: s084

In ordines receptus ardidae lucis
Ut alma Flamma perpetim in Deo floret.
Abi ergo diva sensuumque Rubigo
Pigrique torpor inficete secessus.
Dei negotia heic gerenda, Magnatem
Polo sacrare lucidam volunt Stellam.
Ades perenne Numen, et iuva pigrum.
Misella si quid ista servitus Mundi
Inertiae obses, actitare conatur.
Prius movere quam potest, gradum perdit:
Nisi unde iussio, inde copia accedat.
Ut impudica musca, frivolum stridens
Vapore Solis emigrante, secedit,
Et integra sopore vincitur brumam:
Ita et scelesta natio orbis Humani
Deo adiuvante frivolum quid audebit,
Eo haud volente decubat mero somno.

CARMEN II. Carmen.

GRave istud aestimatur omnibus Carmen,
Mihi est reapse ludus, et semel scribo.
Mala esse si quis auctor aestimet verba,
Eum abstinere mando rebus integris,
Et ordinare copia ex sua metrum.
Tamen quid exteri deinde ne importet,
Ut ore prodiit meo, inditur cartae.
Crisis proterva, Suaviludiûm pompa,
Cui iiventus effera, atque heri nata,
Revulsa rebus impia imputat verba,
Ut antequam videre rem queant, censu
Catoniana regula exigat stricto.
Eam valere perperam volo argutam,
Eoque abire, ubi suum tenet campum,
In arma quippe carminum venustorum.
Quibus coacta servit alma Doctrina.


image: s085

Placere si sibi alterius in census
Poeta carmine efferat, ciet risum.
In hoc placere ni mihi queam soli
Patrocliana pulpita ocius lassem.
Novena Conscientia hic cluet Musa,
Minerva mentis ignis aemulae fulgor,
Apollo Christus, omnia omnibus Christus.
Quod haec levare si velim extra Aristarchi
Supina Regna, Christus omne complebit
Perinde carmen, ut supersit haud quicquam,
Nisi istud inclutum, unicum, entheum Nomen,
Cui genu omne caelitum, inferum flectit
Nefanda, fanda, casta natio, incesta:
Homo misellus in mero cui auditu
Habet reposta signa caelicae vitae,
Modis ita istud undiquaque perfectis
Placere carmen impetret suo auctori.
Ei novem modo ingruunt, puello acri,
Biennia, atque serpere incipit vestis
In ora picta candicante necquicquam
Ruboris hactenus nitore. Adest aetas,
Epheba temne dicta. pro viro incede.
Brevis deinde restat orbita annorum.
Vir in iuventa, in incluta senectute
Quid esse credis? in virilibus factis
Erit senecta: Quoi Deus favet, paucis
Eum a labore floris huius absolvit.
Vident proterva natio huncce migrantem,
Et esse non bene aestimant rudi factum,
Quod endo agone vivido exeat mundum.
At ipsus ille qui redire festinat,
Scit interire traducem esse vivendi.
Ita est iuventus in mero bono aetatis
Senecta facta saepe prospero excessu.


image: s086

Et, absit ut Dei ipsius manus testis,
Id aegra dictat oppidò tamen scite
Cuique Cantilena pectoris docti.
Quia inminere quod vides, cito subter
Fugis: Timore pascier suo stultum est.
Corona cui superba poscitur cursu,
In illam habere fixa lumina et sensa
Perinde debet, ut cui illa prendenda
In omnibus sit, alma serta, momentis.
Pigens stupore cursor, igneum Ladam
Dabit tenere, quibat ipse quod dudum,
Nisi impeditus horrido sui obstaclo.

III. Deo placere.

PUdica Virgo, fulmen aureum formae,
Ab igneo nitore purpuram incendit,
Suique flos probatur optimus cultus.
Amator altus atque nobilis, formam
Decusque prorsus appetit puellare,
Sinum relinquit aureae rudem pallae
Nitore captus ardido sacri farti.
Ita istud omne, quo nitemus externo
Et eruditionis et voluptatis,
Deo quidem istud (ut pie sit inceptum
Tamen) nequire displicere, pro voto est.
Sed ille prorsus inditum cupit farctum,
Hemonis, atque pectus entheum poscit.
In hoc creata cetera, ut iuvent vitam.
Dei in timore cuncta sancta censentur:
Sed impetrabile ut siet quod obsecras.
Tuo intimi ipsa corculi amatori,
Videre quae quis haud potest rudi in mundo
In hoc potita munero, ut Deo dentur.
Gravis luela, Castimoniae vultu
Perinde vendidisse noxias, atque


image: s087

Dei omne lumen intuens quod exsistit,
Capi pote esset arrogantibus dictis.
Quibus supina si quis acta componat,
In altero putet sibi orbe vivendum.
Dolus male acta duplicator incendit,
Levis sequetur error in rudem culpam,
Eum exstitisse disputant Sophi casu.
At in latente falsimonia pectus
Patratum in alta tollit usque eo crimen,
Ut inde nec revellere audeat prorsus,
Nisi subire, quod meretur, intendat.
Acerba poena, cincta tota serpente
Quatit flagella pone, pestilens horror
Timore solvit impotente pro poenis,
Cottidie sibi ipse luridas poenas,
Putrisque conscientiae sinus vermes
Genit, Colubra queis procul venenata
Et hydra cedit et feri draco AEoetae.
Eis fugata paenitentia excedit
Necique pestis arma servat aeternae.
Ut ille dirus anguis, aureum vellus
Habere dictus, incubabat, ut tutor,
Sibi ipse nullus, alteri invidus custos.
Ita impiata conscientiae summa
Nocet sibi ipsa crimini aggerans crimen;
Nec ad Deum redire sustinet sese,
Nec alterum sinit: peritque perdendo.

IV. Voluptas.

SAlax Libido, querquera febri torrens,
Subire quod Gradivus haud potest, patrat.
Manu tenace ferreum vibrans ensem
Et in duella victor omnia omnino,
Suavitate victus est meretricis.
Ita Ilium atque Memnonis nigri turma,


image: s088

Amazonumque, quos virilia haud perdunt
Bipennium sinenda, fulmine ingenti,
Eos faceta saecla flore Seirenum
Canore linguae amabilis rudi exstinguunt,
Fretum pepercit, unda barbara abscessit,
Charybdis atra, navium gravis pestis,
Et arte et ausibus subacta magnatum,
Nocere quita ne extimo quidem est clavo.
Lyram proterva cum quatit vagam virgo,
Subactus ipse paene cesserat ductor,
Sodalis exit, audiendo contritus.
Quod heic pepercit occinendo Seirenum
Chorus, venena transigunt Deae Circes,
Ulyssaeoque, pro sodalibus magnis,
Sues ministrat inciens propinatrix.
Vir abstinebit, ille qui bibet, porcus
Haram obtineto: servitus Voluptatum
Suilla pestis in pecus viros mutat.
Cave audias quid, aut suave decantes,
Furore mel latente Ponticum venit.

V. Malus Benefactor.

BEnignitate quae venit tibi a priva
Reapse vostra deputanda laus tota est.
Sed invenire perfidum est genus, quod cum
Favorem ab altero expedivit, insanit
Sibique regna condit, alteri exprobrat
Decus Benignitatis ante mendica.
Huic ted esse debitorem ut obtingat
Teruncio teneris ultimo vinctus.
Nisi soluta, cum libet tuo Regi,
Statim soluta res nisi, interis totus.
Tamen repensa rite cum tibi est summa
SupercilI ferenda pompa succincti;
Fuge haec piacla, sunto pro Chimaeraeis.


image: s089

Domi expedire si qua liber audebis
Domi expedito: servus es foris, si te
Locata vendit alteri viro moles
Negotiorum, et esse non potes liber,
Statim redito: servitutis exhaeres
Manu tagace non reprendat incestae
Libidinis patrator, inque nativae
Serenitatis ora nubilum impingat
Pedem, petulcus involator integrûm
Notata Iure multa dicta consultis
Manuque missionis atque servorum
Origines docere disputant multis.
Genus Benignitatis adde suspectae,
Cui cupido si qua abire servitum est,
Ei obligator, inicit manum actutum,
Nisi omne nutus ante-cogitat verbum,
Perisse crede, victa tota libertas.
Cave haec piacla, Conscientia exactrix
Agenda dictet et Deus: vagas vulgi
Quies severa proterat palam voces,
Placeto nemini, tibi unico arride.
Sed ut nihil nisi optima omnia accures,
Ita omnibus placebis optimis belle.

VI. Scriptura.

IN nomnibus, legenda quae, reservato
Tibi ipse iudicI, omnibus parem lancem.
Ea ipsa quippe quae extudit homo, servant
Fidem usque eo probanda, donec humano
Labore rursus impetita vellantur.
Liber modo iste, Biblia autumant librum;
Librae omne nomen, ortus a Deo, temnit.
Fide est legendus, hanc nisi attulit Lector
Male eruditus, immo pessime vivet.
Vago orbe pansa disciplina septena est


image: s090

Ibi, legendo iudicare te integrum est,
At hic opus remittere omnia, ut nudus
Fide potitus in tua tibi vivas.
Quod esse si putabis usque eo doctus
Dei ut beata dicta iudices servus,
Operta quae modo integro fuit melle
Merum putabis esse fel, sacram cartam,
Proin caveto iudices; Deo crede
Bene es, Deo linente labra, deceptus.
Fidem Deo imputato: Credidi dictis:
Quid? ipse dixit: ipse nescit, audacem
Fide impetrante decipi: Satis dictum est.
Deo suum ingere ipse purus a culpa:
Ita olim in orbe saecla factitant puro,
In aureo orbe: nunc Sophista periurus
Bonum omne susque deque deputat simplex.
Strophis abuti, et esse lubricum squamis,
Trisulcilingua qualis hydra: laudatum est.
Ferox iuventa, pulvere ebria hirsuto,
In ora cum profecta publicae lucis,
Ut ante talo, ita hicce ludit, et saltat,
Iter quod eligat, Deumque quo ritu
Sibi favere cogat, exputat ludens.
Et inter arma Barbari pigens potus
Polos stupescit, inque Dia commigrat.
Sed antequam dies relapsa concedat
Perit putando: dein politulis spumis
Cutem tegendo tendit in Deum sedes.
Is euge habebit inclutum, potest si quis
Sacram ambidexter implicare doctrinam,
Stophisque [(perhaps: Strophisque)] complicatae adesse cum ferro.
Phrygis retorta lora ut olim Alexander,
Cate impedita, fine perdito in nodis,
Sagacis ensis expedivit impulsu.


image: s091

Abi, impudica musca, frivolus stridor
Et inter arma poculorum et exsensos
Sodalitatis impiissimae coetus,
Tuis inane nomen a logis patra,
Deo dicata vota rite servamus.
Is, atque Mater illa prisca et antiqua
Apostolisque docta, Martyrum multo
Cruore fota, congregatio sancta
Docebit est necesse quod mihi, scire.
Eam invenire non, mehercle pro magno est,
Patescit ipsa, pura quae Dei dicta
Ut esse cernit explicat, sequi intendit.
Catum sophisma, tortilesque concentus,
Acuminisque, putidaeque doctrinae,
Iis relinque quorum imagines cultus,
Et in fide tenenda, transit examen.
Eos refutat ille, cui placet, Mundo
Inepta, consecrare caelicis scitis.

VII. In Criticos.

QUid, inficeta Natio, cies nomen
Ab inquiete iudicl vagi motu?
Eone nomine omnia obteges tetra
Quod ipsa, te parente, iactitas nactam?
Tibi ista dico, quae secuta sublustreis
Minutias, cacuminumque semota
Duella magna syllabis cies curtis.
Et occupante fratre, quod tibi inventum,
Ut acta Moenas impotentia Bacchi,
Furis, quatisque Cerbero ora latrante.
Quid insenescis extimae Vetustati,
Ut eius eloquens ferare cum lingua?
Sed interim duella moribus sanctis,
Iniquitate pro lubentiae, impingis.
Parum est polire verba, si cor exsensum est,


image: s092

Nitent labella, pectus horride sordet.
Nec illa damno quae libris data argutis
Loquentiaeque tempora et piis Musis.
Ita utere hisce ne te abusus utatur.
Inane velle consenescere in verbis,
Nec ire rebus additum suum examen,
Scelesta pompa se putare prae cunctis.
Bonum catumque, si tria obsoletorum
Stilo vacante verba possies plura
Ibi omne vulgus aestimare pro nilo,
Is eruditus atque maximi est census,
Cui placere quaeque, uti cluunt, possunt,
Sed ipse displicere qui sibi accredet,
Citra Elegantias nihil suas, ultra
Habere norit omnia omnium omnino.

VIII. Eloquentia ad Deum.

QUid eloquentia ad ferociam morbi?
Supina pompa carmen exigit pictum,
Ubi medentis est opus manu admota.
Anile velle quempiam Dei scriptis
Togam induisse ab Eloquentia Mundi.

IX. Nobilitas.

GEnus tumescis efferens? avos laudas:
Avus te honore mactat atque deturbat
Eum ut secutus ipse: tota delirat
Cui Patrona Gentis imminet Virtus.
Suapte quisque militat sibi lucro,
Adoreosa, non nego, iuvat cera,
Iubetque desidemque Nobilem instigat.
Sed et nocebit, et Nepotibus damno
Malo est futura, insequentibus, virtus.
Ea ante lucet, apta rite funalem,
Tenebricosa, in pari ambulat passu
Nepotis arma fulgor iste traducit.


image: s093

X. Otium.

SImul perire in universa morborum
Quis undiquaque saecla fracta festinet,
Eum otium cavere primitus manda.
Malum libido, seu dolor tibi importet,
Ubi actitabis actitanda, protritum est.
Cupidinis iacebit arcus enervis
Ubi Otio carebit, instar actoris.

XI. Usus.

IN ora lucis utile omne ducendum est.
Lyrae tacentis orba Gratiis larva est,
Remissus arcus haud tuebitur telo.
Volans coacta delitere sub clatris,
Deinde libera, exit, haud volat quoquam.
Nisi Usus adsit omnia arbitror nauci.

XII. Opes.

PEcuniosa si cui est modo capsa
Apollinem Poeta nec vocat; Musas
Pede impio supinus obruit Latro.
Et audiemus uspiam queri quemquam
Dehinc, iacere Liberalium totas
Putredine artium obsita sacra larvas.
Nihil modo aestimatur abque censitu
Lucri; omnia illud optima evorat: Lucrum
Nisi obstitisset, ecquid esset obscenum?
Meum, Tuumque proterunt honestatem.
Pecuniae tyrannis arx scelestorum est.
Ea tegente nemo poscit ad Poenam.
Ea exigente, nemo vindicat Poena.

XIII. Amicitia.

AMore comparabile optimo haudquicquam est,
Amor fidelis, aereus mihi est murus,
In unitate nil fere unice constat,
Ubi duo arma coniugant viri fortes.


image: s094

Utramque servat alter alteri vitam.
Latus sinister ille dexteri, dexter
Hic illius sinistra corda tutatur.

XIV. Patientia.

EGo smaragdus, ut smaragdus incedam,
Suum inquinet loquace fabula stercus
Ineptus ille et iste et alter arrosor.
Mihi ipse testis innocentiae sanctae,
Palam refuto lege criminatorem,
Loquatur atra, candida ipse conabor.
Sua deinde perditus latro sica
Mea ultione victus occidet? Nostrae
Suprema summa mox erit Voluptatis
Eum iacere, quem meo statu excidi.
Id invidebit ipse mortuus nobis.

XV. Invidia.

MAlorum imago cetera ad suum nutum
Furore fervet: Unicus viris livor
Ab alterius est honore suspensus.
Eo ille crescit auctitante, decrescit
Deorsum agente: Prorsus umbra Virtutis
Gradum aemulatur, haud sui capax probri.

XVI. Unoculus.

CAtus sinistrum ut assolet sagittator
Subinde lumen ire, dum iacit, clausum,
Ita ista vita, rite si gubernanda est,
Necesse claudat alterum Voluptati,
Necesse servet alterum Deae lumen,
Cui dicatur artiumque tutela
Acuminisque, nata quae Patre est solo.

XVII. Caritas.

VEni vocata sancta Caritas nobis,
Et imbue ista frigida enthea flamma,
Rudi sepulta, pectora, in rogo vitae.


image: s095

Cinis dolosa contegit Voluptateis,
Eas movere si manu cupis nuda,
Manu redibis ustulatus inscita.
Sophus sibi ipsus hactenus cluit quisque,
At alma quando Caritatis exactrix
Secuta pone Flamma dia vicina est,
Perit sui protervus ardor: accedit
Amore delibuta proximi Virtus.
Ei docetur esse eatenus nostra
Quibus tumemus, ipse quatenus mandat.
Profusio est nimis supina, concessum
Avara vota sustinere, quo frater
Eget misellus, una vita nobiscum.
Tibi esto parcus, et doma te egestate,
Egente fratre quod profuderis, paries.
Deo reponis, ille rite custodit.

XVIII. Stoici.

SOphis quis esse mi putetur humanis,
Cui corona Laudis ambiat crimen,
Quid inde poscis, unde notum habes pridem?
Pedem trahens mihi optimorum Epictetus,
Putatur esse plurima optimus causa.
Dein Neronis arbiter: dein Marcus
Mihi Imperator aestimatur. hinc pauci;
Tribus sophos ut omnis obgeras saecli
Tribus, profata queis modo extuli sensa,
Viri esse tres; videbitur cohors densa
Eos secuta, feminino in obtutu.

XIX. Scaliger.

DEum suprema, saeculi aurei proles,
Cui, fugata de stupo te linguarum
Pelasga liquit et Latina miracla
Tribarbari luela dira paedoris.
Avosne musca cum involat tuos stridens


image: s096

Nepos tibi esse degener, bonis cunctis,
Tibi bonisque degener putas, SCALA?
Tua illa quae putanda, quam pecus, tantum
Palam invidere prodit, occulit quantum
Proterva secta, maximi pretI virtus?
Ineptiore nunc labore mercantur
Mala ista dicta, cum furore liventi,
Ab eruditione sint tua victi,
Genus nocente lingua cavillantur.
Tace, o beate, plura nunc ferent dictis,
Sibi supina larva rite respondet.
Vice ultionis aestimato contemptum,
Quibus cupita Fama perperam est priva,
Tuo nitere nomine incluto tendunt.
Nec arbitrantur istud impie caeci
Nisi fuisset hostis, hostis ipsorum,
Ab agmine impotente viveret nemo.
Suum esse sic tuo incluto imputent flori.
At illud, esse quod videntur Augiae
Lepore delibuti, et horrida peste
Odoris inficeti, id imputent factis
Suis, suumque: quis sit Hercules tantus
Cui haustra cuncta tam grave eruant stercus
Decennio integro? id tamen putant nilum
Feruntur ultra, et imbuunt logis diris
Olenticeta cum recentibus prisca.
Cave laboris huc cicum tui impendas
Novo vetusta crimina undique aggestu
Struunt feruntque, in integram struem emendes
Io triumphe foeda natio occentat.
Proin caveto, namque digna ut aequali
Amaritudine ista faucium crux sit,
Tamen medentis ipse nomine indignus.
Habes agenda, credo, ne otium impende


image: s097

Ut otieris; ipso ab otio SCALAE,
Quid altius sequela posterum poscit?

XX. Avarus.

AVarus esse si quis audit, in solo
Eo scelestus audit esse concentu
Modis ab omnibus; proinde sic cense,
Serena Liberalitas mera est virtus.
Avarus helluo impotens sui ipsius,
Sibi hostis exit ut numismati parcat.
Deum nec esse credit, aut putat talem
In aureo figura qualis exsculpta est.
Adorat huncce, et osculis colit densis,
Genuque flectit, inque murmurat votum.
Diis hemonibusque massa praefertur.
Emit Talenta, sensuum modos vendit,
Sibi hospes audit, ut suo obses heredi.
Huic Lepore vita curritur nullo,
Labella rodit aegra putido dente.
Cane, angue peius odit iste virtutes
Canis sibi ipse bestia atque proserpens.
Amictus undique horridam cutem ostendit,
Famelici illa muris in modum sordet
Aluta calceum alterum exit abscissa.
Eam otiosus ille non videt labris,
Sed esse facta damna magna dissertat.
Lamiscus unguem utrumque pollicis curvat,
Lupina quippe nil rapacitas prae ista.
Olus deinde cenat, odit hesternum
Quod unctius videtur, extrahit lucem
In usque tertiam, àque prandio in cenam
Quod hoc die comedit, imputat sollers
Et inde crastino suum invidet pensum.
Futura quando festa, crede Natalis,
GenIve sacra proprii, prope instabunt.


image: s098

Eis pepercit integri fames anni:
Macella cara, cara cuncta piscinis,
Satum esse nollet, imputat Patri vitam,
Cui necesse vivere arduo sumptu.
Perit flagella si arca saeva dilaxat,
Eam deinde pro dracone custodit.
Placenta qualis exeat GenI quaeris?
Cinis subacta lampadis pigrae faece,
Merum ille fundit hercle, sed maris rorem
Superbiora ne qua factitet forte
Subactus a calore Bacchico daemon.
Quod hospes ipse si venit comessatum,
Vorat Barathro, nec replebilis quoquam est,
Tribus diebus inde nil domi gustat,
Suam salivam ab aridis bibit setis.
Saporis illa dum tenet: saliti hilum.
Pecus mihi esse grunniensve latransve
Sit aedepol lubentius, virum ac talem.
Decebat huncce mole nascier solda,
Cacare qui nec absque sustinet lucro.

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER VI.

CARMEN I. Triumphus.

LIBIDO fracta, victa vis Voluptatum,
Opinionis, orba lumine, exuta est,
Refusa sensuum per intimos, nubes.
Tropaea nostra, Christus auctor erexit.
Qiete Sanctus accipit sinus molli.
Suavitatis omne nomen excedit


image: s099

Valete turbulentiae, impotens coetus,
Deo recepta vota Tarrii migrant.
Viden' statuta signa, signa victoris!
Ibi est Colubra tortileis per anfractus
Sagittilingue virus exserens morti.
Iacet subacta opinio abditam nubem
Nihil iuvare, me premente, iam creden.
Quid est deinde, quod nocere confidat?
Meae quietis in tyrannidem cedens,
Dehinc Beatus esse dum volo, possum.
Nec irremissa mens minus volat late,
Sed intuetur acta cuncta mortalium,
Timoris obses ille fluctuat ponto,
Libidine impudente vincitur creber,
Pependit hisce crebrior suis votis.
Eum alterumque bilis effera incendit,
Abit redire qua nequit, furens mucro.
Stat atra pone non Megaera, non angueis
Comante vertice exserens, mala Alecto,
Sed ipsa Conscientiae lues Laesae.
Flagella vibrat, intonatque cum parma
Supinus alter incubat suae Gazae,
Catena colla cui ambit undique invisa.
Acuta porro crux velut, vel excisa
Die ingruente cui renascitur fibra
Avis, sedere Livor, atque multorum
Videtur intima eruisse consulta.
Ineptus unde cum furore bacchatur
In alterius et sua ipsemet damna,
Nocivus erro: Pestilentiae flagrum.
Ea omnia arce celsus in sacra cerno,
Mihi Libido victa dat Voluptatem
Cui aequa nescit esse ceteri census.


image: s100

Malum videre, quo carere tu possis.
Nec istiusce gratia hoc, quod adfligi
Suave pignus aestimem mihi quemquam,
Carere sed quibus malis mihi integrum est,
Quia intueri, ut occidant, nimis pulchrum est.

CARMEN II. Polymathia.

PIgrum est obire circulum unicum in vita,
Et artium e grege unicae sacramentum
Dedisse quempiam: Usus in levi pompa est,
Scientiae teguntur, arbor ut, libro
Inanitate praelegentium absurda.
Pigens Magister ipse quod scit, exponit.
Relicta saepe digniora, discuntur
Minus probanda, quippe qui docet, nescit,
Polita quando lingua sufficit lectu.
Tibi Magister ipsus esse festina.
Quod addoceris, insecute, rimator,
Puer minutus, ore praeditus molli,
Vicarios sibi exigit fames denteis.
Is eruditus esse creditur, qui nec
Notata pelle quae scit, alteri credit,
Nec impudentiae exit in vagum crimen.
Cui Magister erubescat adstanti
Licet subactus optime, soloecismum.

III. Ambitus peccandi.

LOgis subinde verberatus obscenis
Mihi medebor: haud bene acta correctrix,
Palam exigente Fama mente demonstrat.
Sed ambitu placere velle peccandi
Superstat omne crimen. Arrogans latro
Ter est rota premente dignior simplo.
Ita invenitur esse comparatum nunc,
Sibi aviando quisque caecus arridet.

IV. Recitatio.


image: s101

ERat vetustus iste mos Poetarum,
Ubi notata quaepiam auribus digna
Habere se putabat, artis extemplo
Suae vocabat ipse gnarures, vates,
Et in domestico ambulans sinu secum
In ora lucis efferenda, dictabat,
Bonaque voce clamitabat in versus.
Ibi sedebat ordo callidus vatum
Et aure cuncta devorabat arrecta.
Quod impium videbat, absonum, elatum,
Pigrum, calore, frigore, aridum, durum,
Patri indicabat ilico rudis versus.
Id ille quando displicere cernebat,
Subactiore lance porro pendebat.
Ea unica est reapse causa, quod prisci
Pari colore cuncta pinxerint vates.
At horna messis ilicet-Poetarum,
Ubi extudisse tertiata metrorum
Sibi videtur optime, mera ostenta,
Superbit ore, vix gradum tenet priscum,
Supervenire credit undique examen.
Patroclianus inde pulpiti insessor
Diurna, saepe nec diurna, praedatur
Mali canentis, ipse pessimus, dicta.
Et inter illa multa milia et densa
Decem invenire magna res pios versus.
Repente ceteri orta turba, caeduntur
Repente prorsus, hocque vate Natura
Boni adsequuntur, haud vident diu lucem.
At acris aure Lucumo satis tersa,
Meos subire iudicis velit versus
Licet repente proditos, sacri census.
Deincipe ipse cuncta lege distringam
Superfluente visa turgida excessu.


image: s102

Supiniora si qua, lima constringent.
Severiora; dens stili omnia eradet.
Id indicator inde praemii captet,
Pari decore posteros meo accedet.
Sed istud ipsus invicem, cavillando
Polita dicta ne terat, volet cautum.
Tumore saepe iudicis venit docti,
Locum cui esse iura publicum nolunt.
Is adlatrando sentiet rudes versus.

V. Diaeta.

QUid aula cum te et aurei colant Reges,
Poeta magne, Tarrius tuus mecum
Domi morante muginer solens ala,
Requiris a tuo audiente, Taubmane?
Vetusta Regna serviunt mihi librûm,
Specusque inerte rite claudo prae fama
Mei laboris, atque nobilis cantus.
Tuum est obire Principum domos magnas,
Et hospitem esse de Leporibus gratum.
Mihi latente dulcis ambitu arridet
Quies diurna; nocte dormio tota,
Die imminente, solvo vota Factori.
Dein studere conor, inde corpusclum
Pugilve, equesve, vel levis premo saltor.
Deinde prandeo, ambulo, Poetorque,
Et esse me meum, meûm esse amicorum
Volo parumper, inde claudor in cellam,
Eousque cena dum venit salutaris.
Ibi Lepore condio integro fercla,
Deinde ludo, deinde cedo dormitum,
Nihil mihi ordo sustinere quit talis,
Quod Aula poscat, ipsus aut eam exposcam.

VI. Caute.


image: s103

PUgil putatur ille maximi census,
Cavere qui potest sequentis insultus,
Simul ferire doctus, et tueri se.
Ita esto si quis insolentibus Sortis
Minis superba pectora obicit restans.
Modo hae caventur, alterae inminent hosti.
Ferire semper arduum et nocivum exstat,
Periculosiusque semper exitur.
Cavere qui scit ille rite laedenteis
Vicissim adibit impetu manus docto.
Id institutor exigit Sophus sancte.
Perinde ut arcus oppidò ille contentus
Cito fuisse dicitur, perit ruptu.
Ita omne saxum in impotentia motans,
Ut hostem habebit obrutum: Cadet victor.

CARMEN VII. Ebrius.

MAle esse ubi videtur antea acceptus.
Eo redire denegat, semel laesus.
Negotii quod ipsa imago contenta
Eum ambit usque, nec quiescere exspectat.
In omnibus sed ebrius tibi [(perhaps: sibi)] solus
Eo redibit unde laesus abscessit.
Ita evomentis horridos suos ructus
Canis resorbet esculenta fragmenta.

CARMEN. VIII. Arrogans error.

BEne errat ille, qui fatetur errare,
Prope est medela: pessime ille delinquit
Cui monere sordidum atque servile est.
Mihi negavit Arrogantiam Caelum,
Quod esse me videbo, id esse me dicam.
Ter ille dirus audit exsecrandusque
Et ipse qui via patente delirat,
Et, ut monetur, impetit viros sannis,
Ciconiamque deside inplet a tergo.
Palam, pudere ni tui voles, fare,


image: s104

Bonum celebrat, impium premit rumor.

IX. Opum finis.

OPum ille finis est habentibus multas,
Repleta non cui arca fertili est nummo.
Sed ille quem beata vita proponit.
Habere multa si cupis, parum partum est,
Licet flagellet arca desides nummos.

X. Felicitas.

SEcunda Sortis aura rebus appensa est,
Mala ingruente, mens redibit ad caelum,
Ibique numen invenire contendet.
Quod alba semper ut tibi aura responset
Deum vel esse non putabis omnino
Vel esse victus, impiate, contemnes,
Inutilis mere utilis tibi poena est.
Iuvat nociva, poena legis emendat.
Eques protervus, quando frena dilaxas,
Volabit avio supinus in campo.
Nec audiet deinde currus aurigam
Semel quadriga cum suo data est iuri.
Ferocientis impetus iuventutis
Severiore flecte, frange, contentu.
Nihil petulca curat aut potest pulchri
Libido, iura vendit impoti menti.
Quod omnibus mage impium atque vesanum est.
Monentis odit angue peius obtutus.
Ea ipsa prima iam cadentium signa,
Gradum tenere non queunt vacillantem,
Opem adiuvantis exigunt gravi naso.

XI. Adflictio.

QUid asperi tibi obvenire viventi,
Necessitate non tuo fit exactu.
Deo probatur asperis, Deo dignus.
Pugil brabeia quis referre contendat


image: s105

Nisi ante victor? ista vita certatur.
Suavitate deterente ceroma
Tuum liquescit, aridus fugit pulvis
Reflante sorte; nudus horridae resta,
Opinio impudica quicquid armorum
Ministrat, exit; ante verbera occumbit.

XII. Malorum felicitas.

PRobum videre cum datur laborantem,
Et omne saxum, in aegritudine obscura,
Retro atque sursum agentem in ardua vita.
Malum at nitere, vivere in rosa extentum;
Iocisque pocula impiis coronare,
Diemque ductitare de die laetum
Ut esse concubinus audiat Sortis.
Nihil cupiscat, esse quod datum nolit,
Abundet auro, et aestimabili pompa
Tegat reposta sub sinum impie facta,
Deoque ceu favente cuncta comburat,
Levi aestimatione mentis argutae.
Ita aestimato: filios Deus caros
Amaritudine et laboris exercet
Subactione: quisquis ut regat quondam
Fit institutus, oppidò bonum atque aequum est,
Ut ipse noscat, et regenda perpendat.
Ita iste natus, olim, herilis in servos
Quod obtinere debet, exigit munus
Probatque facta dum pati putant tetra.
Rigore disciplina gaudet in Natum,
Ut eruditus omnibus modis fiat.
Iocum libidinemque vernula exercet
Tenella dum lepore fervet acri aetas.
At illa currit instar inciti rivi
Nive a liquente, vis iocosa brutescit.
Lepore adhuc probatus, exit, et ruri


image: s106

Opus facit supinus iste saltator.
Vel in metalla Servus inditur Poenae
Abusus ore vel levi sua pompa.

XIX. Liberalis Iocus.

FAcetiis tenere qui modum novit
Probatur aure iudicis licet stricta,
At ore hiante semper orbus incedens
Gnatho vocatur, atque peditum Scurra.
Nitela liberalitatis inserta est
Bonae aestimationis, exiens clatros
Profundit omne cum suo decus Famae.

XIV. Patientia.

PAti putato multa, multa sufferre
Necesse, si quis ante magna sectatus
Repente castra prae quiete contemnis.
Enim ille quisquis aspicit virum emendem
Supinus ipse, quod bene adspicit factum
Suum esse retur opprobrantis insultum.
Ter inde peior et nocentior casto,
Quod erro amare semitam haud potest rectam
Nec hanc prementis alterius ignoscit
Pedi: institisse quam viam volunt Reges
Eam necesse subdito sequi credunt.
Culullus acer, atque amystis insana
Eum angue peius odit, atque latranti
Cui placere Temperantiam pallet.
Venus proterva Castimoniam stupri
Loco exsecratur in Libidineis diras.
Cui ira pectus effera erigit bile,
Amore sanguinarium aestimat dignum,
Cruore verba cui superba non stillant,
Eum vocabit, elevans palam, ignavum.

XV. Iactantia.

MInaciis tumere quem vides magnis


image: s107

Et arma quoque detonare momento,
Eum aestimato maxime omnium ignavum,
Cui Gradivus esse tradidit fortem
Is aegra verba temnet, ingruet factis.
Cui timore pectus aret exsangui,
Potesse rebus haud videns suis quicquam
Inania instat ire venditum verba.
Notabile illud oppidò puta ostentum:
Lepus vagando fit Leo admodum raro.
Leo in duella forte pectus asservat,
Lepusculus vagator, ante commissa,
Citro ultro oberrat atque proditur cursu,
Canis latrator omnibus minus mordax.
Strepentis unda vorticis sinum volvens.
Profunda disputatur esse rarenter.

XVI. Honesta Mors.

SUper decora filium arma portabant,
Lacaena mater hunc suum esse rescivit.
Erat reapse, dixit, ille sic noster.
Cui oppetente patria instruit lessum.
Ita Attica ante fleverat apis Gryllum.
Sacra instituta, iam minister implebat,
Renuntiatur esse ab hostibus caesum,
Caput corona sola festa discinxit,
Gradum manebat, et sacris suis stabat.
Sibi esse quippe cognitum ante, mortalem
Fuisse filium: at quod occidit belle
Lucrum putare, quisquis est pater bellus.

XVII. Mors.

ATheniensis impius magistratus
Necare Socratem institit; viro dictum est
Minis superba concio quibus mortem
Ei pararet. Impotentiam clamat.
Eone nomine Atticos ferocire,


image: s108

Quod expatrare vel phalangium possit,
Canisve bile concitus nigra! Recte
Tibi fuisse conscius, minas sperne,
Via vagante clivus exit obscurus,
Nec una mortis est figura venturae,
At una sola, quamlibet ferox, mors est,
Eam timebit ille, qui minans patrat.

XVIII. Opportunum dictum.

IAcchico furore miles oppletus
Mala ingerebat incluto Duci, Pyrrho.
Id altero die coacta pro signis,
Ut imperante concio tumens laeso,
Timens caterva pipulum fatebatur,
Et impetrare flens gemensque tendebat
Atroce pro furore missionem: Unus
Ibi inter omne protulit caput, clamans
Patravimus, perinde ceu datum est, crimen.
Et hercle turpiora multa dixêmus
Nisi lagena noluisset exsorpta.
Eo Lepore noxia omnis indulta est,
Quia ebrium pudebat efferi facti,
Nec ebrium vocare se tamen coram
Frequente contione miles audebat.
Ita et pudore et inscientia sartam
Cutem absolutus abstulit domum latro.

XIX. Iocus retortus.

PAri lepore disce si quid obiectum est
Sua referre lege, cumque mantissa.
Suillio iocante dixerat quidam,
Ita hoc ubi cluebis, exsul excede.
Ego. regessit: at viden' redii iamdum.

XX. Iocus retortus.

SUpiniore quod modo extuli versu,
Venustiore, si pote, hicce narrabo:


image: s109

Philippus eloquentia tumens quidam
Nisi loquentia illa dicitur iure
Faventiore, quae meris logis turget.
Latrare dictitabat endo sermone
Virum eloquentem et optimum, cui nomen
Canis minutus in Lutacium addebat.
Regessit ille: Rite id est tibi dictum,
Et ipse factitare semper assuevi,
Ubi videre, quem modo, queo furem.

XXI. Conatus.

SEcus cadente fine, saepe conatus
Vicem merentis exstitit: Poetastrum
Malis sua acta versibus retexentem
Honore Sulla muneris sacri mactat.
Sed hoc inante prodito, nihil Sullae
Deinde cantitare vellet e factis.

XXII. Usus mali.

MAli usus exit in pericla naturae,
Nec erui aut revellier sinit sese,
Nisi profunda frangitur simul radix.
Rogante quopiam, esse quis videretur,
Malorum in orbe Thessalum omnium victor
Is inquit, ipse Thessalus, cui bellis
In educato adire Pax manum tendit.
Latrocinando facta saeva natura est.
Nisi omnis ordo et institutio migret,
Homo peribit antequam mali mores.

XXIII. Institutio potentior Natura.

PUellus educatus in sinu magni
Platonis, a docente facta cum pausa est
Domum redibat: hic patrem suum cernit
Mero vacare fervido, ioco aetatem
Suam irrigare, risibusque quassari,
Domi manere noluit rogatorem.


image: s110

Id audiisse nuspiam vel obtutu
Suo in Platonis esse pulpito doctum,
Palam ferebat: Institutio sancta
Paterna saepe criminum mala emendat.

XXIV. Boni pauci.

BOnorum acerba floris ante fulgorem
Perit propago; raraque exit in lucem.
Mali tumescit ubere indoles messe.
Bene ille dixit Aulicus, mihi Scurra:
In annulo unico omnium Imperatorum
Bonorum habere nomina integre exsculpta.
Ducenta cetera efferae Voluptates
Et ira dira sustulere servitum.
Herique mundi, et incluti Iovis sanguis,
Sibi fuere perduellium in censu.
Ita exsecranda Fortis horridae dextra
Quid ipsa posset, absque Lege, monstravit.
Caput premendo pressit ordines rerum.

XXV. Saeculum hoc.

AVita quicquid oppidò bene Scita
Sacrum esse more, lege, et ore iusserunt.
Modo absque fronte, more, lege mutatum
Eunt iuventus effera, et ferox Scriptor.
Politiae teruntur omnibus verbûm,
Subacta corda qui vigore virtutis
Merce imbuisse certet aruit dudum,
Et undique ista nunc querela tornatur,
Patrum fuisse barbaram nimis vitam.
Tribarbara ista, plusque, quae modo est, audit.
Eo hercle more turpior patrum longe
Quod hic polita verba venditant larvam,
Ibi allia inter, et rudes sonos linguae,
Diis probata corda rite vixerunt.
Modo colore virgo Fama fucatur


image: s111

Et hospes eruditionis extremus
Palam nitescit, impiis logis studens,
Foris decora queis cutis superducta est.
In angulis sepulta delitet virtus,
Latusque tecta vix hiante centone
Relicta iure frusta cenat hesterno,
Sacraria irreclusa principum legum
Terit proterva turba fumi vendorum.
Quibus locuta quondam amabilis Pallas
Modo ora rebus implicant adulantum,
Apollinis nitela maximi, vates.
Tribus redempta laurus ambulat venum
Terunciis, bivertice inque Parnasso
Fuisse dicit atque creditur ructu
Superbus uno hiare quindecim versus.
Arena calce non subacta, sic haeret
Uti Poeta Laureatus ex hornis.
Eos refuto sentioque, queis laurus
Et eruditio omnis et Venus pollet.
Virile robur interit manu Bacchi.
Amystidique servit, altus, obscaenae
Avorum imagine inclutus sacra sanguis,
Ita esse Martis atque Pacis argutae
Pari furore sustinent furorem artes.
Et audiuntur haud minus tamen saepe,
Vagi laboris ambitus querellarum.
Ut haec futura dein videntur oracla,
Ruina sola flammeum hocce restinguet
Mali caloris, igne lurido, regnum.

XXVI. Nunc Puella.

PUella quando nunc videnda procedit
Suae ipsa pompae inanis esse vespillo
Putetur. Orbe crinis exit inmenso
Polosque tangit albus ordo baccarum,


image: s112

Maris superba praeda turribus magnis
Caput polire iam occipit puellare.
Corona deinde floris aurei fulgit
Premitque bracteata candidas baccas.
Ibi ipsa margarita vincitur censu,
Colore caerulo exit orbis e vitro
Ex aureo nitore clausus incedit.
Ab aure utraque censibus Nepotinis
Tribacca pendet atque fulminat gemma.
Virens Smaragdus, aut Iaspis, obscurum
Genus putatur. Interim inciens lumen
Patrata in igne gaudia altero ludit.
Amator ut petulcus, omnia in vultu
Sui doloris invenire se dicat,
Relata signa ceu papyrino inscripto.
Patent deinde colla, pectore expanso,
Manumque poma pene visa proritant.
Vago stolata circulum explicat ferro
Deinde vestis, ipsa vix sui pars est,
Venire dicta longule ante praecedit
Et esse possit ipsa nuntia instantis.
Abominanda pestis haec sacros mores
Ab exteris profecta, Teutonum incendit.
Pudica natio olim, et omnium victrix,
Severitate, gloriaque virtutum
Iugum subire servitutis exposcit.
Hera esse possit, esse serva praeponit.
Imaginem hisce vestibus suam monstrat
Homo futurus absque sordida pompa!
Eam induendo cetera exuit pulchra.
Sed ista nunc notata frivola penna
Peculiare mi occupant genus metri.
In hoc periclitabor anne devinci
Tot impudica possient bono ostenta.


image: s113

Nec ipse me nitore non capi dico,
Superfluentis exsecror modi luxum.
Cui placere sordium potest squalor
Ut aestimatur ipse sub suo censu,
Ita est eritque, sordibus meris dignus.
Polita Liberalitatis ad normam
Nihil recusat, omnia accipit pulchra,
Dei timore si capi queunt salvo.

CARMEN XXVII. Confessio.

CUpido quicquid inficeta dictabit,
Vel extra eam se cogit error ingratus,
Deo fatere: prima vis subactricis
Libidinis, patrata nolle confessa.
Videt tamen supremus omnia exscriptor,
Tegas premasve; norma nuspiam peccat
Licet frequente tute more delires.
An haec, miselle, non feratur expulstrix
Mali doloris? ore facta constanti
Modo fatere; nolle plura persuade
Ratumque habeto quod semel Deo dicis,
Remissa cuncta Gratia imputat Christo.
O asperata pessimis modis vita
Adae a labore, morsibusque deflendis!
Nec hoc quidem impetrare de mea possum
Mihi salute, velle ut ordiar tandem.
Ei repugno cui perinde parendum est,
Ut ipse si mihi esset arbiter praesens
Deus Triunus: Hoc parum, ad caput summum
Ratum tenere vix queo, Deum ut dicam suum
Suoque nomine, idque mente complectar,
Quod Ipse iussit: ipse nomen ipsius.
Iuva ipse nos, io Triune, palanteis,
Parum est misellus aeger iste conatus,
Nisi fovebis, ipse quod facis, factum est.


image: s114

Tua est origo, fonsque luxque, quod nobis
Bonum inter atra saepe-facta contingit.
Quod incipis, Beate, fine mactato.
Lucerna fumigante victa funali
Tibi erigenda non terenda consponsa est.
Veni, redemptor, impetus iuva sanctos,
Deesse si quid aestimatur, oppleto:
Ferum omne germen insitiva commutet
Deo inserente, floris enthei, gemma.
Veni redemptor, impios doma mores.

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER VII.

CARMEN I. Somnus.

IMago mortis ut prementis exstaret,
Sopore iussit alligare nocturno
Deus refecta membra, nobilem somnum.
Alacritate duplicatur in vitam
Labor quiete diditus refotrice,
Simul moneret ut levis caducarum
Imago rerum inesse mortuis vitam.
Quis exputaret, (ut minus siet notum,
Cottidiana quod modo indicant facta)
Sopore vinctum, et artuum omnium ignavum?
Redire posse munia ad sua integrum.
Supinus ille lectulum incubat tergo,
Hiatque semimortuus modis miris,
Nec artium diurna pompa custodit.
Eum hostis hicce pronus opprimet prensum,


image: s115

Ruina si mala imminebit, exsensum
Caput teretur: ille, qui vigil planta,
Achilleo volabat ocior dio,
Stupet ligatus, inque compede stertit.
Tamen reversa cum dies levi flamma
Polum notabit, excitatus irrisor
Sui laboris, enovatus incedit,
Imaginesque querqueras figurarum
Quibus quiete lusit in sua, ridet.
Nec ante acta flore frangitur rerum
Notata summa: Summa crescit in somno.
Tenere si qua semper aut diu mens est,
Ea impetente iam Sopore condisce,
Ita ut trabalis ille fixerit clavus,
Manebit irremota vis tuos sensus.
Pericla saepe priva sic mihi instruxi,
Heri recepta mane carmina exacto
Tenebam in ungue: nec deinde ponebam.
At haec soporis obvia omnibus summa
Imagine ut nitente, mortis alludit,
Feroce, regna, dissipata cum sceptro.
Per omne momen aequa sunt rudi somno
Nisi diutiore quod premunt nocte.
Caro sed illa quae putrisque fetensque,
Scatensque futili ulcere induit terram,
Ea absque labe surget in perennes spes.
Uti minuta puncta seminis parvi
Catus parente rusticus tegit terra,
Ea ut putredo solvit, et gravis lentor,
Reclusa terra denegabit, ut cepit,
Sed imbre cum marita facta profuso
Refundit omne creditum altero tanto.
Quid altero? refundit unicum seno.
Ita est necesse, corpus obsitum naevis,


image: s116

Pigrumque, sensibusque fetide obtusis.
Eat parentis in sinum sacrum antiquae
Ibique computiscat, ut ferat fructum,
Et e sepulchro inaniterque suspensis
Necis redire faucibus Deo possit.

CARMEN II. Scaligeri.

UTi cottidiana vita, sermone
Parum nitente, quicquid utile est, profert,
Nec erogata consulit magistellos,
Statera ut omnia adque pensiles ductus
Cate exigenda, more pensitet lancis,
Ita hocce grande carminis genus puri
Ego Lepore, natus ut cluit, como.
Quod interesse cumque disciplinarum
Videtur e nota priore, id omne sepono.
Nec alligatur uspiam cui sectae
Capace mente si quis omnia exhaurit.
Mihi Poeta priscus omnis apprime
Colenti amatur, inde mutuor verba.
Deus dat esse rebus entheis doctas.
Recentiore de grege unus arridet.
Eum, vetusta saecula inter, ardenti
Subinde lectione votus evolvo.
An ille nomine est mihi recensendus,
In ore quem colente gestito semper?
Deum propago, Summa, Scaliger, rerum.
Cui Ata nomen inter inclutos vates
Honore tradit aestimabili aeternum.
Ave suprema summa gentis humanae,
Poetico Galenus auctor in censu,
Medentium in Grege unicus Maro nobis,
Cui esse cuncta traducis dat exsorte
Apollo semine, unus omnium virtus.
Ave exeuntis ipsius sui vires,


image: s117

Serenitate cum vigente, Naturae
Apex venustus, ipse magna naturae
Faventis Aura, quae deam maritavit.
Deinde quando Militis sacrum fulmen,
Et elegantis aureum decus Divae
Cui ligata, Gratiae comes triga,
Apollo frater, atque proditus Maia,
Gradivus acer, et Maro et Venus salsa,
Sophique nomen, undequaque perfecti,
Vocabuli unius sonore mactandum est
Eritve porro, Scaliger, canant, Caesar.
Eum labore praeterire laudando
Adhuc potesse nullas adfatebatur.
Patrem ingenii vigore natus excedit.
Avete, par mihi Deorum amicorum.
Is eruditus atque maxime excultus
Cui aestimatur optime optimo haec biga,
Perennitatis alligata torrenti.
Natatili ista vincit impetu Famae,
Reversa saepe eo unde saepe descendit,
Rotantis omnia ordines vagos aevi.
Enim omne, quod lubescit, efficit Scala.
Quod alteri labore vendit ingrato,
Huic habere donat arbitrix Rerum.

CARMEN III. Foenerator.

DUobus omnis exstat apta praeceptis
Propheticae obsequela legis et Moschyi.
Amato proximum ut tui ipsius corpus.
Deum colente mente totus amplectens
Eum timore praefer omnibus Sancto.
Patrem putato, Natus ipse florebis.
Loqui. Deus ne debitum ferat cultum
Locus monebit alter: iste componit
Hemonem Hemoni et inde iudicat vitam.


image: s118

Quis est negotii usque quaque mundani,
Ita imperitus atque prorsus ignarus,
Cui videre non sit integrum pridem
Supina, cruda, monstra foeneratorum?
Iis recepta pridie Iduum summa,
Locata frangit omnibus modis Idus,
Et in secunda puncta sole converso
Sua ipsa mater exstitit, parit sese
Diurna, crescit exsulando, nocturna,
Ferox, inanis, impii latro census,
Heri cluebat Irus, omnibus Crassis
Die hoc minatur, ambulator ansatus.
Bono petita pauperum bona obtextu
Hirudo panticem in suum trahit dira.
In hocce faecis omne momen urbanae
Perinde convenire tendit, atque sentinam.
Ei Kalendae in horridis cubant spebus,
Simul die clamore [(transcriber); sic: clamonte] fulserit summo,
Perit nisi ante, debitor, fores pulsat.
Cui unguibus superbus iste Lamisci
Togatus instat ore vultur obscaeno,
Rotare saxa Sisyphi valet ritu,
Aquamve Tantali, aut iecur Promethaeum.
Poeta cuncta saeva fingere insanus
Sibi videtur: haud potest luem talem.
Enim quid est Chimera? quid triceps Orci
In aere si putetur hocce latrator?
Eam retundit unius viri parma,
Canem offa placat. Ora foeneratoris
Tacere posse, id impetrabile est nulli.
Et Herculi quidem, ille sit lacertosus
Licet, dometque quicquid attigit clava:
Tamen labore foenus in duodeno
Habet locator atque oburget Eurystheus.


image: s119

Tyrannis omnis exsuli effugi fertur,
Sequi exsulatum avebit iste corrosor.
Genus deinde nuspiam est Mali tanti.
Tyrannis orbe regnat ista sub toto.
Ut inquieta sanguisuga suspendit
Ab ulcere ora, donec undique oppleta est:
Ita impudicus helluo iste portatur,
Eo unico notatus hacce differre,
Quod iste, quicquid ingeris, vorat pridem,
Nec expiare nec replere suspensam
Famem laborat: exstitit parandarum
Parata causa: Non quies, fugit somnus.
Diu ambulat misellus, atque centone
Latus natesque semiamictus obscuro,
Hiante donec ore glutiat praedam.
Ubi illa porro devoraverit hamum,
Superbus instat omnibus modis captor.
Vorat vorantem et imminet scaro praedae
Virens odore prodit horrido aerugo,
Manus notata pallet utraque argento.
In hoc sepulta criminum omnium est summa
Ubi triparricida proximitatis,
Referre Sanctimonias parat vultu.
Preces minatur omnibus palam divis.
Crucem otiosa non labella suspensam
Vident, vetusta fragmina aut sacri trunci.
Genu reflexit in via palam saepe,
Et ora torsit arrogantibus dictis.
Viderier vel unus audet antiquo.
Homo superstes e grege aurei saecli.
Domi interim inque corde lurido sortem
Suam undiquaque, dirus, exprobrat divis,
Eosque ridet, et faventibus foenus
Pudoris orbus insolentis, obtrudit


image: s120

Precum: quotannis ista natio augescit
Deum necesse nomen esse perlentum,
Cui stetisse totiugem scit usuram!
In ipsa sacra, cogitationumque
Reposta sensa vis lucrosa surrepit,
Subitve semper enovata de duplo.
Sibi suisve si quid hostis impendit,
Id imputare debitor suus debet
Sibi, atque lene cogitare foenusclum.
Nisi ista summa iam tibi esset elata
Cavere damna quibam ego ista: sic aequum est
Tuae ista parva portio lui cedat.
Nisi obsecundat impio miser, stridet,
Quod antecepit exigit domo pignus.
Necesse solvat ille, quod cupit dirus:
Vel omne fundat antequam dies adsit.
Ita horna Cura proximi refrigescit
Ab ave ducta: cetera omnia expandam
Mori necesse taedio foret si qua.
Et ista cernit Almus, et moram nectit!
Nisi perenne suppetant cui lucrum,
Deum timere deputat mero damno.
Negotiator, imminens viae fanum
Tabernam habebit, intrat, exit, insanus.
Parum otiosus ad preces, viam grandem
Necesse devorare crastina luce.
Redire forte si pote hac; satis censet
Venire tempori, hoc, iubet Deum, exspectet.
Ita impeditur a negotiis quisque,
Agenda ne facessat, actitat plura.
In otio occupatus impote incedit.
Deum timeto, quicquid est opus, sponte
Vela pluente suppetet datis caelo.
Perenne qui dat, hic caduca detrectet?


image: s121

Abi scelesta, turpilucrimendica.
Opum Cupido: Serva noxiae aeternae,
Tibi implicata turpibus perit spinis
Perennitatis omnifertilis Cura.
Caduca quisquis ambitu petit magno
Parata perdit, incubatque quaerendis,
Fruitionis usus exsul abscedit.
Miser, fruatur aut relinquat, insanit.
Daturus aut breve ipse gaudium heredi,
Vel ultra habenda more sese habendorum
Voravit ante, perdiditque perdendo.
Ita Alphius supinus, Irus abscessit.
Apicii apta ab omnibus bonis funem
Eo pependit artifex gula, et Centum
Relicta tempsit, helluator argutus.
Ut exiisse dives aestimaretur,
Sua e culina adactus aridam in tumbam.
Apicius coquendo nuspiam vixit,
Ubique coxit inficeta vivendo.

IV. Fides.

LUcerna qualis absque flore mananti
Olivitatis, orba lumine, occisa est,
Nec umbilicus aut polita frons lychni,
Tuentium iuvabit indidem obtutus,
Quod aere comta, fictili vel argento,
Tenellum in igne lumen aureo ludit.
Sed apta quando Pallados pium humorem
Pudica flamma pascitur, levem stuppam,
Refusa lambit, evomitque fulgorem,
Loco altiore fixa, in aedibus totis.
Modo hoc (beata comparare si me aequum est
Ineptiisque transeuntium rerum,
Et inde momen obtinere doctrinae:)
Fidem requirit in Deum, quod ignita


image: s122

Placere mente vult opus Deo gratum.
Bonum omne, mortuaria ut mala exponit
Sequela carnis in rudes nimis gestus.
Nihil proinde dictitat bonum, ni quod
Nitebit aptioribus modis extra,
Trahitque vela, Solis horret adspectum,
Suo igne dicit esse se satis claram.
Secus beata iudicat Dei norma,
Fidem intuetur, aestimat fide cuncta.
Amussis illa, qua probantur insignes
Deo lapilli, et omnia arma gemmarum.
Corona si qua virginis manu plexa
Deo dicatur, hancce flore in sacro
Fides perenniviva comat, ingrata est.
Ubi ista regnat, insequuntur extemplo
Bene acta cuncta, caritatis ignitae
Serena flamma, Maximae spei regnum,
Patique docta Gratia, absque conquestu.
Ea imputatur Abrahamico Heroi,
Salutis ut sequestra; dum fidem integram
Deo reservat, esse creditur iustus.
Ita is meretur esse iustus aeterno.

CARMEN V. Princeps, Deus.

ASellus, ore livido impetens doctos Videbat hisce me libellulis
castis Deum unicum venire concelebratum. Duo esse dixit ora Tarrio
vati, Cui unici Beata nominis Pompa Palam alteri daretur, aestima,
Scalae, Deum vocare quem videbat argute Iambicantis impetum metri
claudum. Mihi esse quisquis ora bina contendis, Ulysseique more,
duplicem linguam Mihi imputare, aselle vane, conaris,


image: s123

Tibi ipse dico ne unicam quidem mentem
Superstitem manere criminum bullis,
Cui relicta dent negotia in priva
Domo ire publica absque lege curatum.
Sed ille magnus inclutum Poetarum
Tibi favere desiit honos pridem,
Modo ille desiisse iure dicendus
Cui nec ordium esse nec potest finis.
Ita ipse prorsus in luem tenebrarum
Domesticam putrescis, ignis ignarus,
Sacraeque lucis, et proinde rumoris.
Eone nomine impudice, delire,
Ferox aselle, mercimonium flagri,
Tibi involare doctiusculos aeque
Videris, ipse quod catum tenes nilum?
Satisne factionis hoc asellorum
Pium esse deputatur, impium scitum,
Quod ipse nomen haud habes, habentem sed
Potes videre quempiam, bonae frugis,
Et assequi negatur? impiis sannis
Revellere orbus a Pudore, conare.
Ita ille quando doctus exserit nomen
Simul superba tute vestra coniunges
Pari vel impares cluebitis fama.
Ita educatur horna messis auctorum,
Nihil videre lautiusculum muscae
Queunt, coacta quin petant palam turma,
Sed hoc vetusta cantilena decoxit.
Ad ista quae mihi hocce frigus obiecit
Reversionis ordior viam: Sed quid
Opus labore me impotente defendi?
Asellitatis huius impetus crudos
Remitto, sacra Biblia ut domi evolvat.
Ibi videbit, esse principes divos.


image: s124

VI. Emptio favoris.

FAvor superbus et parum fide dignus,
Emente quisquis altero, alteri venum
Venit: Tyrannis apta turpibus donis
Gravi labore Conscientiae, si quem
Male acta cernit adnotare, munusclo
Manum illi adire, re recente, festinat.
Bene ille dixit, esse plebis in Roma
Profusa congiaria auream pestem.

VII. poll' oi=d' alw/pex all' echi=nos he\n me/ga.

LEvis, perinde, ceu venit, fugit motus,
Laboriosa saepe dignior vita est.
Quod alta Cura gignit, imprimit menti
Nec exit inde, ni refixerit docte.
Ita exstat inter optima hoc quoque antiquum,
Tenere multa mobilem quidem vulpem,
Echinum at una, sed probata commenta.

VIII. Futura time.

FUtura quisquis aestimat, sapit belle,
Colore saepe proditur latens anguis.
Cucullus olim ineptus ales ad praeda,
Aves videbat undiquaque palantes
Suo pavere, devolare ab adspectu.
Rogavit ergo, quid sibi istud insani
Metus creare tenderent? refert Ceiris,
Quia est futurus, ut docet color, circus.
Sagax futura re notare praesenti
Metus fatetur, atque discit ex usu.

IX. Constantia.

BOnum tuere, quicquid aptus, ad finem,
Nisi ille, gesta fortiter, coronarit
Pari nitore, posteri omnia ignorant.
Sub imperantis Adriani erat sceptro


image: s125

Vir ipse dignus, inclutum genus, TURBO.
Vacatione muneris data ultro, ille
Recusat, atque iungit auream vocem.
Probata cuius, Adriane, sub Rege
Adepta testimonium bonum est virtus
Eum decebit in loco mori stantem.

X. Ex Athenaeo.

AMoenitate maxime omnium florent,
Mari ambulatio propinqua constrato,
Humoque navigatio virescenti.

XI. Umbraticus.

INers querela rebus ardet accisis,
Ad incitas redacta futili massa,
Serenioris obsidem aetheris mentem
Suae alligare se impotentiae poscit.
Ego hunc super beata saecla Crassorum
Voluptariûmque pono regnantum,
Cui pudica vivitur sibi vita.
Ut est, eritque, sustinet, nihil questus.
Deo relinquet inficetias Curae
Procul querela, vivit, hospes acceptus.
Satur recedit aptus ultimam finem.
Nihil laboris ille de suo impendit,
Satis superque dat Deus, rudi in vita.
Palam aestimabit omnia in suo censu.
Quid est pericla condere in sinu privo?
Suus mehercle carnifex homo quisque est.
Dei Timore condere aureos soles,
Suoque cuncta deputare censitu
Potens, homo vocatur, est Dei germen.
Arena calce trita, sustinet tignum,
Nisi laboris in pericla suffundas
Nitentiore de modo, albidos Soles,
Miser perire pro gravi cupis voto.


image: s126

Eo inficetiae profectus est natus
Homo parente deside atque distorto,
Suae esse quisque tortor appetit vitae.
In omnium ordine ista secta delirat,
Vel unice vel omnibus magis dure,
Libris dicata quae nihil nisi libros
Potest sonare, regnat in perenni umbra,
Et exsul usibus reficta de cunctis,
Potest nitente disputare sermone.
Huic videre lumine altero integrum est,
Nihil sibi ipsa relliquum facit sancti
Nisi legendo si quid adsequi promptum est.
Et ista natio superbit ignorans,
Pati nequibit usibus viros doctos.
Sibi videtur esse quippe doctrina
Vel ipsa, vel peritior quoque ipsa illa.

XII. Aurora Musica.

SOpore quando solvitur sacro, regnat,
Originique proxima est suae, virtus
Refotae mentis, itque ceu manumissa.
Dies subinde candicans recentatur
Aquisque purus exit aureis Phoebus.
Minervae amica Apollinique Tithoni
Rubentis uxor; expeditior sensus
Modo vigore cum refectus ardenti est,
Diem impedire da negotiis mundi
Tibique proximoque fidus inservi.
Quod ante lucis ordium vides tempus
Deo dicato: Sic cubilia adscende,
Uti Soporis ipsius pote exstare
Tui obsequela. Cum Deo petas somnum
Quod ebriata si feroce vi Bacchi
Cubare corda cogis in suo coeno,
Habebit alta porro Nox resurgentem,


image: s127

Negotiisque saepe propriis dormies,
Ubi impedire quattuor dies totos
Potae unius supina crapula et potus.

XIII. Quies convicio impetiti.

AMabili canore macte, Taubmane,
Mera entheata dicta nobili plectro
Apollini sororibusque succentans.
Tibi tenere laudis invidet summam,
Ferox, petulcus, inscius vetustatis,
Furens Asellus inficetiis ruris,
Agreste nomen, ille asellus obscaenus.
Cui, olim in ora congregis sui morbi
Malis notata versibus tuum in Nomen,
Nequit sat esse dicta tum profudisse,
Venit modo, atque cuncta carmini diro
Novata vulgat orsa, pluria adcudit,
Sibique doctus Histrioniam exercet,
Ita ut theatra nuda solus implere
Potissit actor, exsulantibus cunctis
Quibus suo aere nuper auxit Orchestram,
Locum deinde quattuordecim in scamnis
Dedit bubulcitantibus viris secum.
Eine tu referre, quam meret Poenam
Politula eloquentiae cupis penna?
Cave istud inde quispiam, Pater, credat
Cui ante nota vis tuae aureae Musae.
Refrixit illa iam diu Poetastro
Caloris orba frons, suo lupanari.
Rubore nullus ille porro suffundi
Potest, caninus actor, ora pallore
Notatus atra; qualis inter antiquas
Cruces reperta larva, iam cute orbata
Mero albet osse, carnis obtinet nilum.
Tuone nomine hocce digna delirum


image: s128

Caput piacla solvet: Optime tetrum
Meretur omnia ultima illud ostentum,
Sed esse tu mihi videris indignus,
Luto tenace te tuosque conspergi
Faventiore proditos Deo versus.
Honoris ista crimina haud queunt vestri
Vel ultimo attigisse dicta contemptu.
Proinde si quid optimo tuo credis
Parens secunde, sustine a luto dextram.
Perire sub minis tibi vel extremis
Huicce vota germini omnia attollunt.
Erit iuventus ista forte tam pugnax
Ut impudicus ille mulus abscedat
Tuo a nitore: nonne quam doces tantae
Onus subire poscat hoc sua sponte?
Ego quidem abstinere eatenus possum
Ut omnia arma iam parata constipem,
Deinde si quid ausus ille mutire
Feretur, ut meretur, obsitus virgis,
Libidinem mala ingerendo quoi serviit,
Eam male audiendo prorsus amittet.

XIV. Ebrietas.

SEmel referre crimen, unico verbo,
Cui supinus orbis iste versatur,
Lubido cepit? ebrium virum dicas,
Parum ille curat omnia in Vetustate,
Nova ipse fingit: altero die audita
Sibi nec ipse disputator accredit,
Nec ante visa iurat, aure vel capta.
Bis ille victus atque ter iacet stratus
Cui dolosa vis meri caput cepit
Sepulchra sensuum intima impie incestat,
Vigore ludit in palam revellendo.
Ita aureus nitente flos iuventute


image: s129

Perire suevit: eque criminum prorsus
Atrocitate maximo, data est virtus,
Pholi hausta pocla, pocla magna Centauri
Decus parare nunc queunt Achillaeum
Nisi amphoram potesset unico ductu
Modo ebibisse, surdus esset Alcides,
Labore nil referret a duodeno.
Is Herculis meretur esse successor,
Cui orca magna cessit unico exhaustu.
Ita irrigatur haec palaestra viventum,
Ita et patratus ipse nunc Pater vivit.
Eoque nomine istud unico obtingit,
Quod inter ipsa Liberi sacra et cultus,
Rapina, furta, caediumque et incesti
Vocabula impia obtinent merum Regnum.
Heri cruentus ipse et ebrius iudex,
Remittit omnia audiendo patratum
Ab ebrio, Scelus, furente sub Baccho.
Ita ille divus inter ipsa Christiani
Sacraria alma perditos habet cultus.
Cottidianus ordo sic cluit morum,
Quid helluationis impiae exempla
Diebus ore proferam sub addictis
Deo? nisi hocce more festa constupret,
Nequire se valere dictitat turba.


image: s130

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIB. VIII.

CARMEN I. In quo initia Doctrinae Christianae, seu Catechesis.

DEum timeto, amato, totus observa,
Et imitus cole, unicumque adorato.
Honore fictilem atque fusilem divum
Cave imbuas eopte, quem Deo debes.
DEUS vocatur IPSE nominis Sancti
Honorem habere condito dabit nulli.
Proinde nulla saxa nec lutum excoctum,
Nec aere caela Numinis cavent formam,
Imaginemve ductitare contendant.
Deum videre nemo quivit et vixit.
Abusione, nomen eius usurpes
Cave uspiam profanus; aut levis, dira.
Vel imprecere, vel male alteri dicas,
Luela magna, vindicis Dei Poena est.
Sacrata festa, Sabbatum sacrosanctum
Negotiis cave impiis profanare.
Tuo labori et impotentiae senos
Dies reliquit, IPSE, septimum poscit.
Eo quievit ante conditor mundi
Sui laboris aptus ordinem servat.
Parentibus perenniservus accede,
Eos cole atque honore filius macta:
Uti beatus hacce floreas vita,
Diu superstes et bono adfluens omni.


image: s131

Cave inquinare sanguinis manus fusu,
Cave necare quempiam. Necas cunctos
Quibus minaris, atque quos male odisti.
Ama ut tuam ipse proximi tui vitam.
Adulterare coniugem alteri noli,
Deo sacrate castus esto sub casto,
Nec ore quippiam tuo exstet incestum,
Nec intus excoquatur atque tornetur,
Forasve casus efferat rudi vento.
Dein caveto sublegasve ducasve,
Rapaceve ungue clanculum aut palam, attrectes
Tuum quod esse diffitere furando.
Calumniari, et improbis bonos sannis
Vetaris exhibere iudici, testis
Ubi ipse falsus actites dolis sutis.
Habere si quid alterum videbis, quod
Tuo putetur aptius, cave obvertas
Dolositatis omnis, et malas artes,
Eo ut potirier queas, hero eluso.
Domus siet, vel aptus usibus verna,
Vel uxor, elegantior vel ancilla,
Vel et pecus, vel altero omne de censu.
Eo esto mactus atque rite contentus
Tibi obvenire quod potest Dei dono:
Parare ne quid artibus malis tendas.
Decem ista dicta fixerat Dei dextra
Cavam in tabellam, eam attulit polo Mosches.
Deinde sanctionis huius in robur,
Ita ipse dixit: Ipse sum Deus vester,
Deus pius, sed impios aevi mores
Nepotis usque tertium in gradum damno.
At ille mente qui ista dicta servabit
Pia, innocente, posteri huius in mille
Bonis fruentur omnibus gradus, macti


image: s132

Beatitate perpete atque constanti.
Ea esse summa Legis entheae dicit.
Modo ipse quid Deo meo unice credam
Palam eloquar. Creator est mihi, e nilo
Cui creata Machina alta caelorum,
Iacensque terra et aequor ambiens terram.
Is est Triunus, unitrinus, inmensus,
Bonus, Pudicus, Auctor et Pater noster.
Eo iubente factus e luto est Adam,
Et aptus endo corpus entheum flatum
Dei esse imago posset ut sui auctoris,
Is ipse ceu coagula eruta e lacte,
Mea ista membra condidit modis miris,
Pater supremus. Huius unicus Natus
Iesus, ante Saecula, atque cum Patre
Deus Potente compotens, Deus Natus,
Ei redemptus a cruore defuso
Crucis per arma, flagra, morte crudeli
Dei redemptus, antea male amissi,
Recepi honoris et Salutis aeternae
Redux piacla: Nunc Deo placet: quicquid
Fide adiubente factitare non possum
Ut esse factum habere, Gratiae dono,
Deo docente Flamine, atque ducente,
Med esse Christiani oviculam census.
Homo est Iesus, inque flore Naturae
Deus simul beatus, atque homo divus.
Enim ante claritudinis decus sacrae,
Homo repertus, alter ut homo, vixit,
Modo pericla tolle abinde peccati.
At ut resuscitatus, atque surrexit,
Dei receptus atque sedit ad dextram,
Homoque Claritudinis Decus nostrae
Suo indicavit, ut futurum, in exemplo.


image: s133

Ubique nunc piis laboribus praesens,
Abinde, quo relatus, atque conscendit,
Tuba sonante cuncta iudicaturus
Venire volt: diemque saeculi summum
Bonis fidelibusque, in Iridis circo
Bonum expedire, sed malis malum et tetrum.
Boni ferentur Abrahamicum in regnum,
Quod iis paravit ante Cardines mundi,
Beatitate ubi innocentiae Sanctae
Perenne praemium in Deo suo carpent.
Et astra ceu nitore flammicant grato
Per aequor istud omnivertilis caeli,
Pari decore Regna Patris aeterni
Pia obtinebit absque fine. Sed prava
Perire Natio omnibus volet punctis,
Perire sed nequibit unico puncto,
Perenniserva tradita inferûm poenis.
Perinde credo Flamen, in Deum, Sanctum
Ab ore qui patrisque filialique,
Perennis ipse, Vita Sancta, procedit.
Et hic Triunitatis entheae compos,
Deus perennis ante condita ista aeternus.
Huic fovetur, et fide Sacra constat
Cohors pudica, cuius in grege est Templum
Dei Parentis, hocque Flamen adservat
Adusque puncta saeculûm supremorum.
In hoc receptus ipse me scio Flamen
Deo sacrasse, cuius in fide exstabam,
Originem ante principem mei et mundi.
Ei vocatus anteaque selectus,
Viae hoc inanis aequor ad necem curro,
Ut inde surgere enovatus impetrem.
Cute hac receptus, atque carnea pupa
Dei Tribunal ante flammeum stabo


image: s134

Ovis, refota, lota, sanguine Christi,
Deo probata, dexteri agna secessus.
Beatus inde cum canentibus divis
Deo unico atque trino in entheo cantu
Melos sacrabo amabile atque divinum.
Fidem hanc revellere e meo nequit corde
Satan, luesve, vel Tyrannis infesta.
Ita ipsa dixit ore Veritas claro.
Meo e sinu revellere integrum nulli est
Oviculas, quibus necem ipsus impendi.
Et altero in loco: quod a Patre accepi
Herilis ipse Pastor, omne servavi.
Venite quae medentis atque pastoris
Egetis, huc parata vos salus tractat,
Oviculae, stat ipse prodigus vitae,
Suoque sanguine eluit graves noxas
Iesus auctor, inde sistit ad patrem.
Ferum Tribunal, atque traduces divos
Adoret ille, Gratiae cui ignota est
Fides serena: Christus est mihi frater
In hoc homoque factus atque perpessus,
Mala omnia ut pati ipse non possem,
Brevis nisi iste quod iubet pati mundus,
Ea ipse fronte suffero satis laeta,
Lucrumque censeo, elegantis ornatus
Polita signa, quo vigebo cum Christo.
O Agne pure, cui lavamur emendes,
Fidem hanc adauge et omnibus fove punctis,
Ut integram tibi obvius feram vates.
Deinde forma mi precationis quam
Iesus ipse dictitavit, accedat.
Pater supreme, cardines habens caeli,
Tuum sacrum sacretur omnibus nomen.
Tua advenire, sancte, regna festinent.


image: s135

Ut expeditur in tuo tibi caelo,
Ita hic quoque expedi tuam voluntatem.
Cottidianus affluat tuis victus,
Remitte, nos remittimus velut, culpas,
Suoque quaeque debitori ut ignoscit,
Ita, o Pater beate, noxiae ignosce.
Satan protervus impetit latus nostrum,
Ubique tentat, impedito tentatus.
Et assere a malo, tuosque custodi:
Tua est enim tua imperI potens dextra,
Tua est potentia atque gloria aeternum.
Subit mihi inde lotione Baptisma,
Cui esse Christus illius dedit signum,
Aqua fluente, voce condita dia,
Quod ipse me cruore rite purgavit.
Fides, aquaeque consecrata maiestas
Deo iubente, vitam habent perennantem.
Mihi dat ista lotio sacrum signum,
Ut esse certus impetrem meae vitae.
Eodem honore conditum est Sacramentum
Cruore quo atque Corpore entheo Christi
Fides remissa pasciturque surgitque.
In hoc, ut omnibus, Deo unico fido
Procul supina, sensisolva doctrina,
Fides probanda non scientia est Christo,
Scientia illla dico quae sibi credit,
Et ad potentiam alligat Deum privam.
Quid ille qui remotus a meo est sensu,
Meosne curet ille futiles sensus?
An hoc mihi ille fine tradidit quinque
Ut alligetur ipse: dispudet fari.
Ad omnia, omnia, undiquaque concita,
Leporibusque Gratiisque dicendi,
Necessitate vincta syllogismorum,


image: s136

Ego istud unicum meum unice inculco,
Volatili repono disputatori,
Eoque firmam habere sentio mentem,
Eamque habebo donec hanc meam vitam,
Et in tribunal oggeram MEO FRATRI.
Fides PROBANDA NON SCIENTIA EST CHRISTO.
Id ante dixi, et id trecenties dicam.

CARMEN II. Invocatio Sanctorum.

CUi impetranda noxiae suae Christo est
Medela amante, nil suis logis fidat.
Quid es supine, cum bonis tuis factis
Nisi latronis horridus cibus diri,
Tibi ille facta, quae bona esse persuadet,
Tibi omnia auget, atque, mente delira,
Iubet timere iudicis boni vultum,
Modo ut te honore turbet unius Christi,
Iis habentem, habere qui Deo debent.
Is error hercle nunc modo imperat late,
Piis dicata Manibus cadunt vota
Deo dicanda; talis Angelus dicit:
Quid o miselle me paras adorare
Deum ipse adoro, parce, ne Deo exaeques.
Ita ipse Paulus, ille Gentium Doctor,
Fidele Gentium organon vocandarum.
In Ethnica urbe victimis, sacerdote,
Et omnibus colendus, ut Deus, sacris,
Palam exsecratur omen, atque defendit.
Quid? ille vivus hoc honoris abiecit
Patrum receptus in locum, Deo notum,
Quiete mactus, Abrami sinum indeptus,
Deique totus, absque labe terrena,
Solutionis ille compos optatae,
Ad ista vota credula aure declinet,


image: s137

Quibus scit esse nil Deo mage hostile?
Enim ille dicit, ipse Me Deum dico
Meique honoris alterum pati heredem,
Abominabor. Huncce qui dabit quoiquam
Eum mea ira prorsus eruet vivis.
Quid altero in loco? Abraham preces vestras
Et Isaac nec audiunt quidem exstincti.
Deinde: Soli habebis hunc mihi, nulli
Honorem eundem: in Omnibus tuis duris
Dcum invocato me tuum, ipse defendam.
Quid ergo, cum tuis miserrimis votis,
Putrem invocare Sanctulum venis, surde?
An ista dicta non liquere tu credis
Liquentiora Sole quae cluunt sudo?
Tibine singulare quippiam ignoscet
Deus Sabaoth? aut tuos putas Divos
Quibus profundis ipse proditam vitam,
Honorem eum cupiscere, hocque laetari?
Apostolusne quispiam, fides verbis,
Ita invocavit ipse Foederis prisci
Propheticosve Regiosve fautores?
Vel ut proinde se colamus, adiussit?
Eorum ut esse quisque se putat Sanctum
Ita ad Deum profectus, absque connisu
Piorum, adivit, atque vota perfecit.
Quid impiate criminum modis multis
Tibi ille factitabit, ipse qui pura
Beatitate Gratia sua mactus,
Ea ire poscit, ipse qua via venit,
Suasu clientem, ah imparis clientelae
Creator ipse mortuus vicem est nostram
Vicem is suam vicissim habere per sese,
Pios, Beatitatis anchoram, iussit.
Eam apprehende quisquis orbis enare


image: s138

Mare hoc, volentis AEoli cupis ductu.

CARMEN III. Superbiae.

SUperbiae hostis est Deus: leve spira
Eosque vana gloriatio nubes
Sine elevet, feratque praecipe in circlo,
Quibus sua orbis iste vota consummat.
Nihil tenere fine te putes illo
Ut alteri placere habendo coneris:
PretI minoris omne quod placet multis.
Id unicum puto esse praemium facti
Bonis probare factum: inanipalporum
Moratur ille Carmen, atra laudantum,
Cui perenne nil sapit, breve arridet.
Miserrimum est reapse multa conari,
Ut omnia inde ad arbitrum geras vulgum.
Enim paratur hoc modo arrogans Fama,
Cui illa adepta, postea est merus servus,
Agenda quisque nauci homo prius cernit,
Et acta carpit, omniumque pendendum est
Ad arbitratum ab impotentibus linguis.
Crucem insilire laminamve candentem
Velis, subire quam parabilem hanc poenam.
Semel tibi ipse Censor esto facturo,
Deum intuere, sacra dicta consulta,
Ita actitato: Lingulaca quid dicat
Crepace Fama voce contionatrix
Ei remitte. Cum remiseris, noli
Tumente bilis asper esse lurore,
Ubi illa more dira dicet antiquo:
Sed unilingue carmen ipse custodi,
Modis vagata centies malis sperne
Per ora vulgi, inepta carmina, insani.
Quid imputare si voles odorem hirco:
Vel invidere te quieti, ubi taurus


image: s139

Pede impetivit, aut rotatili cornu?
Tace et recede, Conscientiae servus,
Herusque vulgi et imperator adfectûm,
Nec invideto quoipiam suos mores.
Luela prima in alterius examen
Profecta, priva non videt, videt vulgi
Mala, et videndo caeca, publice priva est.

CARMEN. IV. Modestia.

RUdis Poeta claudisyllabi versus,
Placere posse pauculis bonis optat,
Sed istud esse si putent nimis magnum,
Favore pro, audientiam cupit solam.
Quod olli inepta denegat mora aetatis
GenI rependet, arbitror, favor quondam.
Sat est pium esse. Si eruditio nomen
Referre quibit inter inclutos vates,
Mihi, deinde qui imminent, favent anni.
Virile quando nomen ore vestito
Merebor, apparatus esto rumori
Per ora dignus ire casta, nam incesta
Nihil morabor. Ut modo caper fetens
Meam insilire nititur iuventutem.
Sed est ei usui reposta mi furca
Triceps, obusta, cum manubrio laevi,
Eam deinde sentiet caper fetens,
Caproque iunctus ille congregis morbus.
Modo ora nostra sint modestiae arcanae
Subacta lege, deinde robur accedet
Virilitatis, ut, canore maturo,
Gravem refutet ipsa bestiam annorum
Quies, docere prompta: nunc magis disco.
Tibi sed istud, impudice subsultor,
Palam indicare debui, cave exinde
Puer pudicus abs odoribus tetris


image: s140

Tibi inquiner. Vel hactenus puer porro
Virum videbis, ipse cum Chalybs pronum
Trahet per alta Regna nobilis stirpis.
Ibi ipse tu furore hiante pendebis.

V. Effigies mali.

MAlum videre cognitum cupis belle?
Eumque, qui perire traditus terrae est
Vidensque caecus, oppetensque vivendo?
Cape ista signa, queis Dei utitur Scriptor,
Notatione cum mala acta vocesque
Secutus unica, omnia egit in vulgum.
Ego ipsa verba, sensuumque momenta,
Papyrino hoc in aequore adveho vobis.
Cavete quisque pro se et omnibus caris,
Cohorte in hacce ne invenirier possit.
Remota quippe pravitate vindicta
Videtur alma, laneos habet gressus,
Prope est prius quam eam videre contingit.
Malum suum ambit ipsa Natio insana,
Genusque in Orbe quod viam institit laevam
Heri Orci in atra verba, verba coniurat
Quibus ligantur invicem sibi cari.
Iisque facta comparat malis verbis.
Nec illus absque iure, quippe censeri
Meretur Orci in horrida potestate.
Enim ore cruda gens, rapace vivendi
Viam tenore perdit, atque causatur:
Breve est laboris ista vita ceu Regnum,
Et exeunte quopiam, is perit totus,
Nec exstat ulla fabula, Orcus acceptum
Ubi remiserit deinde lurconem.
Homo exstitisse non Deo gubernante,
Sed impotente deputatur in casu.
Abit, venitque, fortuita sunt cuncta.


image: s141

Ea ipsa flamma quae, vocabulo vitae,
Vagaeque mentis exstat, et movet corpus,
Nihil videtur esse ni merus fumus,
Ab ille naso et ore fluctuatus nostris.
Sonusque vocis, atque gloria haec linguae,
Ab igne mica surgit, abdito in corde.
Quod ignis illa si necata scintilla
Calore pectus exeunte dissolvet,
Cinisculi instar aridi, vagum corpus
Residit in se, et effluit rudi vento.
Calor deinde mentis, aeris proles
Resolvitur parente, et aerem reddit.
Nec ipsa Fama nominisve factive
Manebit huius, aevitate perduntur
Bene acta cuncta, Laudius interit summa.
Supina vita, nubis in vicem transit,
Calore Solis exsolutae, et abiectae,
Ut olim inane terra procreat nomen,
Ab humido vapore quod Sophi dicunt,
Et id tenente nocte Solis obtutus,
Ubi reversa mane primulo adfulsit
Dies, calore sucta, disperit nubes.
Ei ista vita comparabilis monstro est.
Ut umbra tempus effugit, semel functus
Nequit redire, sic sigilla ab aeterno
Rata annulo premuntur atque conservant,
Nefas redire quempiam, semel functum.
Age ergo, quisquis auro et aurea aetate
Viges, venite, vita dum manet, laeti
Iocemur et bibamus, et voluptate
Brevem irrigemus et volatilem aetatem.
Rosa nitere, vernulam iocis frontem
Iuvat polire, serta malobrathatos
Coma fluente gestitare, marcentem.


image: s142

Rosam subinde mutitare florenti.
Nihil relinquere, omnia apta lurcari,
Opimiana vina doliis plenis
Et orca inante ponere et propinare.
Nihil deinde restat, ista vivendi
Lucrosa summa: quicquid orca non haurit,
Id Orcus haurit. Haec locuta vis pravûm,
Abit peritque, sed Deus dedit vitam hanc
In hoc, ut inde quae futura, sectemur.

VI. Iuventus.

QUid inquiete tundis ora clamore,
Mihique inertiae oggeris notam infestam?
An hoc sapis, cui omnia assident doctis,
Supinitate de feroculae plebis,
Ut aestimare non queas quid intersit
Stupere, consenescere, atque comburi
Ab otio, situsque putidi regno,
Et inter arma delitere librorum,
Sophique prisca quattuor modis dicta
Sibi suaeque solitudini haurire?
Is est reapse carcer, usibus privis
Reductus atque publicis, ubi adfectus
Opinione regnat in maritata,
Eo labore si quis aeger occumbit
Agat feratque cuncta, nil facit, ferro
Pedem impeditus, atque dexteram vinctus.
Sed in quiete qui reconditus casta,
Palam arbitratur omne quod gerit vita,
Is Imperator usibus scit humanis
Quid aptitetur et beate omittatur.
Quid innocentis ora querquero pulsu
Tenellulaeque frontis aream quassas,
Scholasticae quietis acer arrosor?
Perire tu potes bonos fatigando:


image: s143

At ut nocere te putes, palam insanis.
Ah in quiete sit mihi mea fungi,
Et innocente carmine ad Deum patrem
Redire posse, dum piae iuventutis
Tenere frena sustinet pius Tutor.
Acuta ne me inertia et ferox lentor
Trahant deorsum, o innocentiae custos
Pudica Musa quam potes iuventutis
Ab altero regenda munia extende.
Homo hic sibi ipse, Tarrius sibi vivit.
Dein futura si quid aevitas malit
Sinistrum, in hancce, respice o iuventutem,
Vir esto sic ut esse sic senex possis.

VII. Constantia in virtute.

VOcare Solis an vocabulo Auroram
Potes puellus, et probas magistrali
Docentium agmini? ista Memnonis mater
Nigri canatur, ille Phoebus immensi
Nitela mundi, et arbiter sacri currus.
Rubente saepe flore comit Aurora
Futurum, inante se diem oggerens mundo,
Tamen, pluente turbidus iove, hibernum
Meridies stupebit, orbus a luce.
Ita eminere cum videris, insigni
Rubore, dum puellus es, preme obtutum,
Nec imputato te senilibus curis,
Reductus a labore, nisus in famam.
Loquaculo liquore mobilis torrens
Abibit illa, cumque fregit Auroram
Dies secuta, nudus ipse prostabis.
Sed hoc teneto: Nulla non dies paullo
Nitore lucet, unicoque momento,
Tuum ipse laudis ambitum domi aequato
Rotatili nitore Apollinis bigae,


image: s144

Nisi secuta carcere extimo virtus
Ad incitam comes volabit extremam,
Diem vocare non potes diem sudum.
Parum est inisse, constitisse si in primo
Placet vigore, quisque cursor hirpinum
Gradu tenere principi potest: longam
Obire metam, id est opus, labor dignus
Corona hiante; pensilique conatu
Ad alta surrigendus est pedis fervor.
Quid Argonauta, si supinus in Lemno
Manere vellet, inde deferet lucri
Quod ante primus impium fretum effregit?
Iacere posset in quiete delira,
Et obsequi nitoribus voluptatum,
Cutemque sole perpolire fulgenti,
Famem sitimque nec videre, nec scire.
Sed inter illa quid furens ApollonI,
Terentiique Pompa docta Varronis,
Valerii quid alta Musa cantabit?
Venit iuventus ex Iolcho avens Colchos,
Iter sed institit, deinde demisit.
Nisi institisset Aesonis sacri germen
Boni Parentis in tapetibus somno
Rudi vacaret, haud gravi obsitus Fama.
At in ratem coacta cum unicam virtus
Iter subibit, absque vellere aurato
Nequit redire, turpitudinem migrans.
Ut in nitore Solis obvio nemo
Potest latere, qui semel Deo obsistit,
Ita orsus esse claritudinis compos
Eam necesse, qua licet, comes divam
Sequare perpes, aut quater sub obscura
Voles latere nocte, quam pati talem
Perinde Cantilenam ut occinit vulgus.


image: s145

VIII. Fama.

PEtulcilingua, crudicarnimanduca,
Inanipellis, armiperda Medusa,
Bisulcilabra, mellifellitraduca,
Ferocibauba, Menticaptaveratrix,
Triparricida, foedivocivenditrix,
Draconiclanga, Laevisortiturpatrix,
Chamaeleolacerta, Cerberovertix,
Chimaericolla, cunctipulchrifuratrix,
Medullisorba, sensisolvipraedatrix,
Teruncidebitrix, Teruncilucratrix,
Colorifuca, menstruata, larvata,
Sepulchrifranga, furcipendidetrastrix,
Honestipasca, dissolutipromotrix.
Stupriprofusa, lentibilifundatrix,
Venenidocta, Colcho Thessalicantrix,
Cometicrinis atque Lunitractatrix,
Ibirostris atque: sed cadunt verba,
Tuo uberante semper a malis ventre,
Cruenta Fama, tene, tene sectemur,
Tibi imputetur ista dia castorum
Vacatio, ut libidine e tua possis
Salute lusitare prodiga in nostra?
Abi impudica: Sulpuris manet torrens,
Ibi caleto, perde, si potes, Manes,
Et impiata Tartari feri saecla.


image: s146

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIBER IX.

CARMEN I. Satyrici.

PArentis ora dat puellus exscripta,
Nec ante-visus extimo pater ductu.
Adulteri nitoris hospes obscurus
Patrem colore vincet, et peregrino
Honore cultus a domestico exibit.
Ita impudica quisquis orsa decantat
Pari ac locutus ore patrat: insanum est
Male actitare cum loquaris argute
Quid aestimabis, ore cum effero spurca
Pudicus auctor esse dicta deiurat.
Bene ille priscus: Umbra dictio morum est,
Et ipse IESUS, os cui malo oppletum est,
Ei aestuante corde promitur vulgo.
Sed aevitas supina nostra deliras,
Vocabulo polire Lusuum obscenos
Venit, perinde ceu bene actitet, versus.
In omnibus nociva maxime oracla
Petulca Secta didit illa Timonum.
Quibus subire saepe peditus Sillos
Aguntur, et vomentis horridam observat
Gulam severus arbiter, dein dicit
Docetque crimina endo carmine obsceno.
Nihil relinquit, ipse pulvis accedit,
Trahit Poeta crimen, atque tractatur.
O inficeta natio, haene credendae


image: s147

Minerviae esse Delphicae, sacer pulvis,
Quibus figurat in Scholis puer caelos?
Ita est mehercle, dum recens Poeteris
Pudor fugandus omne foetidum audendum est.
Sodomiae Libido, pura doctrina est,
Eam vocare condecet mera oracla
Et aestimare ceu superba tuceta,
Superba dico queis inambulat nequam,
Fame ebrius sonante dens, molae pestis.
Catullus inde, Martialis, AusonI
Petroniique Gratiis sacrum nomen.
Iberus audit, at que durus insanum in
Modum, secutor, Entheate Prudenti,
Tuus; docere qui negas, quod exsecras
Abito, sola pompa debita incestis.
Ita hoc docetur atque discitur saeclo,
Et esse de favore lapsa divino,
Dehinc queremur et Poeticae arcam,
Bonumque carmen, atque virgines Musas?

CARMEN II.

QUid adligare mentis Entheae vatem
Modis Libido mollibus cupis? digna est
Novena musa virginalibus membris
Sororiare forsitan; Deo oppletus,
Mera ista sacrat orsa carminis claudi,
Triunitatis innocenter adflatui.
Ais, quid ergo, saepe dira proscindis,
Catharma nempe, nempe quem vocas caprum?
Id illiusce gratia rei factum est,
O Albe Lector, et brevi ardidus naso,
Quia abstinere vera non potest virtus,
Suo vocare nomine impium saeclum.
Enim cavendus omnis est bene impurus,
Cavere non potes, nisi ante quem noris.


image: s148

At unde nosse possies, nisi et nomen
Et acta cuncta nomine accipis privo?
Deinde, quisque quod simillimum est, ardet
Amatque, quodque dissimillimum est, odit.
Quid est amare ni subinde collaudes?
Quid est, nisi impetas, potenter, odisse?
At ista Poena plurimis modis manca est,
Mala acta nempe pipulo repensari.
Id ipse dico. Poena vindicis Christi est,
Is audit omnia et videt, sua lege
Malis rependet IPSE pessima, extremo
Dierum: at istud est decus Poetarum,
Mala in vehi nocente dicta Rumore,
Pudoris orba natio ut revertatur
Suo a labore, cumque sanctulis vivat.
Id ergo mente deputato constanti
Nihil patrare te, tuo ore non dignum
Poeta caste, cum mala impetis sannis.
In hoc potentia ista facta fingendi,
Tibique tradita et tuo ore signata est,
Ut aemuleris ipsius Dei Dextram,
Bonosque laude pessimosque convicI
Strue adiuvare. Rumpe dexteram ingratam
Per ipsa labra, frange perfidos dentes,
Modo abstineto caede, cumque sint verba
Tibi tributa, queis notantur obsceni,
Deo a parente, ne quid auctor adfinge,
Malum ultus omne ut invenire es inventus.
Inanilingue quid sibi volet vulgus
Ratum aestimare temne, qui bene incedis
Via innocente, testibus potes paucis
Domesticisque, tecum obire, contentus,
Domestico quoque haud eges, tibi testis
Maneto purus, unus omnium est instar.


image: s149

CARMEN III.

MAle ordium omne concidet, nisi auctore
Deo incipissis: Omnibus Timor IOVAE
Loco auspicis putetur. Artium hinc rivi
Per orbis omne defluunt latus: quicquid
Tibi auspicaris, alite impio exibit.
Timore venit omnis in Dei virtus.
Ita et vetusta saecla mille adorarunt
Suos, vagante perperam, Deos cultu.
Aratus astra de Iove Optimo orditur;
Maro Theocritusque rusticos cantus.
Quibus sodalis additur Titi IulI,
Agrestis illa cantilena CalpurnI.
Et hoc docente discitur Sopho, Oenotra
Cui instituta secta, Ionicam vincit,
Synesius referre plura, Charondas
Philoque, Tulliusque possient Marcus.
Platonis et Timaeus, et StatI Silva,
Et Ascra quem genuvit, et tener Naso,
Theognidisque simplicis rudis gnome,
Valeriusque Maximi aptus agnomen.
Dehinc Novella sexta Caesaris Magni
Cui ordo Iuris occubat novo cinno.
Sed hoc quid est nisi esse Criticum in versu?
Abominabile aedepol, verecundum
Protervitate carmen improba accendi.
Eo redacta quippe summa summarum est,
Nihil licere non putes tibi, nomen
Avere Critici probatus insani.
Sub involucra cuius, atque pallores
Malum omne repit, atque maxime incestum,
Ita est iuventus horna, parricidali
Secare et urere impetu locos, laus est,
Locos vetusta saecla quos probant dena.


image: s150

At ingenI supina febris horrentis
Simul putabit esse saucios, ferrum
In ima prorsus ilia exigit dirum,
Ut hoc die valere quem vides belle,
Is, efferendus, auctor, atque deflendus,
Die feretra crastini Syris lasset.
Et hoc labore pro, labore iactanti,
Volunt minuta Numina unice audire,
Nisi illo honore mactitantur, insano
Fluunt dolore, plaustra Thespidis scandunt,
Et, ora faece purulenta turpantes,
Sacra et profana cuncta laesa conclamant.
Putes Atracia arte detrahi Lunam,
Et aera subvenire pelvibus pulsis.
Ibi illud aureum sacrumque producunt,
Suis Minerva quo autumatur auditrix.

CARMEN IV.

QUid o vagaris Impotentiae in campo,
Diis amate Musicis, puer TarrI.
Tibi quoque istud horridum placet vulgus,
Cui cruore verba sanguinant cuncta?
An expolita moribusque cultuque
Et extero lepore, nempe cordatum
Quid attinere Tarrium, rudis pompa?
Tibine notum id antea excidit nunc iam,
Nihil tumere, Bulla ni sit inflata,
Simul superbus impulit latus venti
Fragor, colore picta mille consuto
Strophis, perisse dicitur, iacet vulgo?
Vides ut ille cui tenetur ansatum
Utrimque brachiis latus? sub hasta stat
Sibi ipse venditor. Quid? immo confessus
Sui emptor ipse: Servus atque libertus
Quod esse cumque iusserit lucri Sector.


image: s151

Nec ambulantis intuere pallores,
Cinaedus Eruditionis et Laudis
Nihil tenere confitetur, ut fas est,
Per omnia ille vectus impiis dictis
Sibi aestimatur undequaque consultus.
Tribarbaraque voce cuncta discreti
Scit autumare, febrientibus sannis.
Ita ipse, nemine invidente, discretus,
Ut esse Soricina non magis possit
Hiulca mille nenia impiis frustris.

CARMEN V.

LAtro dolose, qui quod alteri cernis
Relictum, hiante concupiscis absorptu,
Tibi ipse parta prodigis, palam effundis,
Et ora solus omnium rudi fama
Tenere credis, ambulator infeste.
Quid implicare falsimoniis nugas,
Potest iuvare? qui forinsecus splendes,
Ut esse dis puteris, atque consultus,
Domi sed omne foenori tuum debes,
Id unicum ante doctus, artibus pravis,
Inanibusque simplices logis, reti
Ut explicato, et abdito, molestare.
Latro dolose (paene nomen adieci,
Sed istud, hercle, notius fit obtectu.)
Abi impudice, sat superque commentis
Tuis tributa luditur fides nostra
Semel; Quod esse me iuvenculum credis.
Nec ora posse contra adire tam magna,
Id ille cautus hercle perperam credis.
Scio decere me modestiam argutam,
Scio decere me silentium aetatis,
Nihil strepente pompa nubilo vestra
Moratur ista nostra vota. delirum est


image: s152

Timere velle, qui timebit insane
Modo ipse, agenda quae tibi, exigas docte.
Tibi, o dolose verbiturpifucator,
Ab hinc meam esse cognitam volo mentem
Nisi abstinebis, atque porro deprensus
Eris, tagace rebus in meis dextra,
Palam iugum istud Unicornis abiectum
Premam pede arrogante, teque virtutis
Tuae undiquaque cultibus dabo ornatum
Eo modo, atque iis vocabulis, Latro,
Ut ipse te videns, pudore conflagres.
An illa credis esse adhuc in obscuro
Quibus tuam ipse perdis, impie, exemplis
Domum? An videre te putas, Latro, solum?
Sed usque eo reponere omne conclusum
Notationis in tuos genus mores,
Redire donec ordiaris; id debes
Et anno in hoc patrare cogeris nolens,
Ea mihi ante notus es tu egestate,
Ibi tuo lepore, et artibus privis,
Ita expolitus ambulabis, ut Christum
In ore posse magna dicere infantis,
Quod hactenus tumore non vides tanto,
Palam ipse doctus, alteros palam possis
Docere: Christus innocentiae nostrae,
Patrisque, avique, Christus est memor Iesus.
Malum omne in alta tendit, atque conscendit,
Uti nocentiore decidat casu.
Malo implicare quemlibet, mihi casus
Patet supinus, atque cernitur longe.
Adire nolo, nolo futilis posteis
Domus tenere, nolo tecta conscensa
Meis mihique: cum ruina disperdet,
Ego videbo Vindicis Dei Dextram,


image: s153

Perire vestrum, abire longius nostrum est.
Nec aestu hiare credite haec Iuventutis,
Stat exsequi profata: adeste tentatum.

CARMEN VI.

BEne ut loquamur omne volvimus saxum,
At ille rarus in colentibus terram,
Cui, ut bene aestimetur atque divine
Viam hanc obire prodigae sui vitae,
Sit altiore cura nata tormento.
Tamen labore viliore vivendum
Bene, atque dictitandum, egere contendo,
Enim una sola ducit ad Deos, plures
Viae teruntur Eloquentiae ad summam.
Abram beatus, Isaac, pii Reges,
Pii Prophetae, in unica via incedunt,
At alteratur Eloquentiae quanto
Labore pompa? Tullium vides Marcum,
Terentiumque, et Attii decus Plauti,
Utrumque Plinium, inde Symmachum argutum
Madauricumque et Africae inclutos libros,
Uti Pelasga nunc pericla non narrem,
Sibi unus esse quisque Rex videbatur,
Et in suo nitore quisque regnabat.
Cui probare tu tuum cupis nomen?
Ego ista dico. Sit Loquentiae haud multum,
Deum sequendo es Eloquentiae norma.
Proin putato; vivere ut bene impetres
Sat est loqui apta. Totus in Deum incumbe,
Eoque fine crede posse te fari,
Ut expolita vita sit gravi lingua,
Nec illud alterum, esse conditum idcirco,
Uti Salute pro mera putes, belle
Subacta, dicta prominentibus labris
Librae instar, applicare frivolae turbae.


image: s154

In auribus sepulchra quae suis gestat.
Iis receptus interis videns, vivus.

CARMEN VII.

NEcessitate pelle sis voluptatem.
Id autumo, vigere ne putes huius
Ope; esse te necesse condiendorum
Sale atque Saccharo atque melle ferclorum
Scit imbuisse lautiora tuceta,
Apiciana cura: Par voluptatum
Secus putetur: Haud iuvare nutritum
Sale atque melle Saccharoque contendit
Cocus, sed ista blandiuntur ad momen
Gulae. ut Lubido suavitate vivendi
Subinde condiatur utitor dulci.
Sed hanc teneto Regulam. malum est dulce,
Salitque prurientis ardide adfectus.
Quibus resistere absque flore conditus,
Laboriosa vix potest tui Pugna,
Quid arbitraris esse porro facturum,
Ubi impudica vim salitio augebit?
Vel inciente tincta melle dulcedo?
Vel aucta Sacchari lepore melligo?
Ea arma sensuum atque prodigae sicam
Gulae cluere qui putat, putat verum.
Mera Abstinentia omnium triumphatrix.
Sed illa rara nec paranda cuiusvis
Venit Labore. Quae Deo virum exaequat.
Necessitate cum tuaeque Naturae
Tuique moris alligatus, interdum
Suavitate condies malam vitam.
Cave repleta depluat manus dulci
Liquore in offam: habeto regulam doctam,
Citra, necesse quam putes, favum infunde.
Tamen quoque istiusce legis auditu,


image: s155

Satis superque proeliabere incassum.
Catum est cavere dum tuae potestatis
Cruentus exstat hostis: additus campo
Suo ipse more, liber, omnia audebit.
Capistra; frenae, calcar omne calcabit.

CARMEN VIII.

VEnus dolosa mercimonium Lethes,
Tuone Numine, et tuo absono cultu
Petire posse saecla tot virum altorum?
Quid, impudica, Numinis geris quaeso
Tuo arbitratu ut interire quis possit
Faceta fronte, fraudulenta postico,
Nisi error ille frivolus, nihil plane es.
Brevis labore quaeritur voluptatis
Labore mica prorsus arduo vilis.
Ea interivit atque iit procul pessum.
Prius, venire quam quis aridam sensit
Cupido longa pectus extrahit sensu,
Rapitque Fata cuncta ad unicam metam,
Libidine incitante, voce clamosa
Ea potitus, integer puer quondam
Sua ipse damna pessimis amat votis.
Procul vocantis Alma dicta virtutis
Opinione sub domante surdescunt.
Amata tempore, ipsa diva, longinquo
Pede impio repulsa saepe calcatur.
In illud unum et unicum exsulat sensus
Ut expleatur ultimis licet damnis
Libido futilissima atque periura.
Et ipsa meta cum potita anhelanti
Suave sentit esse nil puer, praeter
Inane nomen, ipse deinde sese odit,
Et incitatur ut libidinem eiuret
Brevis sed illa flamma saepe deflagrat


image: s156

Prius, videre quam suum decus possit.
Iuventa flore picta primulo malas,
Cave dolosa blandientium dicta.
Sub his sepulta delitescit, arcanis
Notata quondam et involuta figmentis
Sacri Poetae, amabilis quidem, Seire,
Canore mellilinguis aureo vocis,
Sed una prorsus artifex supra cunctos
Venenidocta, sensibus tuis prorsus
Ahena moenia obice, atque ferrata
Repagla fige. Nullus aurium inserpat
Cava antra Cantus, omne Luminum claudant
Latus tenebrae, odosque totus excedat
Opacitate de reciproca nasi,
Suavitate gustus excidat sponte
Ubi venusta forma constitit coram.
Cave tua ipse sensa, te cave, totum
Fuge, hostis ipse maximus tuae de te
Salutis. Illa forma rite delectat
Venusta si qua cuncta prorsus eiurat.
Nec hanc cupisce. Turbido Venus nimbo
Noverca perdit, aurea die mater
Amantium ora contrucidat excelsa.
Utramque vita et effuge, ut potens, longe.


image: s157

TARRAEI HEBI AMPHITHEATRI DE SAPIENTIA LIB. X. qui et Bibliotheca.

I. Beneficium.

BEne ipse facta, dum facis, puta oblita,
Bene at recepta mente condito aeterna.

II. Voluptas et Sapientia.

DIe exeunte, Luna luce mendica
Nitet: cadente sic Sopho, voluptates.

III. Adulatio.

MEtalla malo destinatus e terra
Revellere ungue, quam cuiquam adulari.

IV. Poeta merus.

POeta delicatus, absque concentu
Sophi, cinaedus est volatilis Famae.

V. Puella docta.

PUella docta litteras, chalybs candens;
Ea erudita rite, rite quae inscita est.

VI. Sapiens Poeta.

SOphus reapse, qui Poeta cantando est,
Imaginem aptus impotis gerit muli.

VII. Vates insipidus.

MAlum omen esse mula fertur enixa,
Sed altero est mage horridum absonus.

VIII. Eruditio.

QUid eruditio? orbus est senex: rari
Favent perinde, mille ut impii captant.

IX. Crisis.

QUid horna crisis? ingenI uberis febris:
Mage impudica, quo calentior flagrat.


image: s158

X. Bonus Poeta.

PUdica raro, si qua virgo formosa est,
Bonus Poeta Suaviludium est morum.

XI. Sophista.

SOphista tintinabulum sui busti est.
Eo refertur unde prodiit larva.

XII. Gloriatio.

INesse libido verba rebus obtrudit,
Timenda maxime illa, quae nocet furtim.

XIII. Gloria.

SEcunda Fama desidis viri Siren.
Citra acta velle gloriarier stultum est.

XIV. Magistratus.

QUid, aestimator optime, est magistratus?
Gradu superba Pyramis, carens umbra.

XV. Libri: Militia.

LIbri Culina Gloriae, piper vitae.
Gradivus est meridiantium somnus.

XVI. Amor.

AMor pudicus est serenitas vitae,
Ei ara labra, thuris osculum mica est.

XVII. Iuventa famosa.

IUventus absque Daedalo involans Famam
Acernus est cati columbus Archytae.

XVIII. Meretrix.

APellis uva nomen est meretricis,
Iuventus, ut volucris, hic perit rostro.

XIX. Gnatho.

GNatho supinus, acta carmine illustrans,
Adulterum renuntiat Fabro Martem.

XX. Philautus.

PHilautus atque facta priva decantans
Labris loquenda pedit impio clune.


image: s159

XXI. Minax.

MInae impotentis unda frigida affusa,
Cito perire quod cito exstitit, debet.

XXII. Disertus.

DIsertus absque consonante doctrina
Nitet cadendo, mox resolvitur. Nix est.

XXIII. Stoicus.

LApis Deusve Porticu exit auditor,
Bene eruditus est mihi lapis dius.

XXIV. Lucretius.

LUcretius politus histrio pollet,
Potest docere quae ipse credidit numquam.

XXV. Virgilius.

OCellus est Apollinis Maro, nulli
Videtur ipse cominus; videt cunctos.

XXVI. Lucanus.

EQuus superbus, et ferox iuventute
Apollini sororibusque Lucanus.

XXVII. Plautus.

VEnus Iove orta Plautus esto Tarpeio,
Licentiosus atque verna Musarum.

XXVIII. Terentius.

MInerva vel Diana censibus diis,
Terentius, movere si latus possit.

XXIX. Manilius.

MAnilii astra nocte comparo hiberna
Nitent quidem illa, nictitant tamen saepe.

XXX. Catullus.

CAtullus esto pusio tuus, Phoebe,
Ei negare nil queas, velis multa.

XXXI. Tibullus.

UT ebria absque veste Cypris incedit,
Eum locutus est Tibullus in morem.


image: s160

XXXII. Propertius.

PRopertiana Gratia est ferox saltus,
Eo Diona tibiam exprimit gressu.

XXXIII. Gratius.

MAnus sinistra Gratius tua est, Phoebe,
In usu operta, non suapte natura.

XXXIV. Ovidius.

OLor subactus in tuum, Cypris, currum,
Vel exsolutus iste te comes stipat.

XXXV. Statius.

POetica inter astra Pegasus velox
Papinius, volare doctus et stare.

XXXVI. Valerius Flaccus.

VAlerius Poetico hortulo Aurora est,
Madore roris, at brevi, rigat culta.

XXXVII. Persius.

UT a liquore potus Hippocrenaeo
Dat erudita Persius, sed obscura.

XXXVIII. Iuvenalis.

IOve ut nitente saepe fulmina caelum,
Ita eloquente Iunius fremit Sillo.

XXXIX. Horatius.

LAtro iocosus, omnia audet auditus,
Timore ludet, et iuvabit horrentem.

XL. Phaedrus.

ROsa alba Musici vocabitur serti,
Ruboris orba, Phaedrus, ante aprum [transcriber: deest verbum]

XLI. Germanicus.

AMabilis Poeta, fortior miles,
Mihi videris esse lilium candens.

XLII. Pedo.

PErisse me iuvare Critici dicunt,
Ego superstes omnibus tamen vivam.

XLIII. Martialis.


image: s161

NIhil pudore Martialis abiecto
Nequit, Pudore nil potest remansuro.

XLIV. Seneca.

TIbi Euripidis Aeschylique confusu
Dabo tenere, quamlibet gravi, cinnum.

XLV. Silius.

NIhil Maronis ore Silius possum,
Sed ore multa Silii Maro possum.

XL VI. Severus.

SEverus iste, si mihi fides, quidam
Maro est pusillus aut is in iuventute.

XL VII. Columella.

SAlax capella Iunius, levi versu
Quod hortulo addit, ipse pascitur rursum.

XL VIII. Claudianus.

CAdente Sole Vesperugo Claudianus,
Ab occidente gratior venit mundo.

XLIX. Ausonius.

UT unda quos necabit, ultimum apparent
Supra undam, ita iste saeculo ultimo magnus.

L. Calpurnius.

NImis mehercle, siquidem hoc nocet, simplex
Tibi videre rusticando, CalpurnI.

LI. Nemesianus.

NIhil licere qui sibi volet, numquam
Afrum putato: Pauca tu: Maro Afrorum es.

LII. A. Sabinus.

SAbinus umbra rite dicta Nasonis,
Sed umbra saepe reddit ista Nasonem.

LIII. Sulpicia.

PHaennis ista, Sappho pura, Romana,
Timet, proinde pauca magna, Leucaten.

LIV. Prudentius.

FAvere nulla Musa dicta Clementi est,


image: s162

Ita ipse cantat inter Angelos Christus.

LV. Poetae Christiani.
IBi unda turbida at bene est salutaris,
Ubi Alcimus, Iuvencus atque Aratores.

LVI. Alcimus Avitus.

PUra est nitela Christiana Sermonis,
Gotho invidente Avitus hancce defendit.

LVII. Victor.

ACumine iste et eruditione stat,
Suumque saeculum ingerit tuo, Roma.

LVIII. Prosper.

LUcretius docendo Prosper, instructos
Monendo proximus tibi, alme Prudenti.

LIX. Iuvencus, Arator.

TEnere aratra dignior viro Taurus,
Iugo Iuvencus obdit hic Aratorem.

LX. Sedulius.

SEdulio canente mira miracla
Apollo quantus est super Gotho, arridet.

LXI. Paulinus.

DUplex Cupido sed potentia hic simplex,
Ubi insciente se canit, placet vates.

LXII. Terentianus.

Ionicantis artifex, facit vatem
Docendo: lectitando perficit factum.

LXIII. Serenus.

VAdum iste limpidum haud profundum habet: verum
Iubet Medela clare Apollinem fari.

LXIV. Dionysius Cato.

CAto ille dixit, iste dicta conscripsit.
Pari est uterque dignus ambitu Censor.

LXV. Boethius.

ITa omnibus Boethus iste fulgebat,
Uti Poeta dignus esset Augusto.


image: s163

LXVI. Capella.

FErox, petulca, quae dat, ipsa corrodit
O esset ex Afra ista si mihi Galla.

LXVII. Avienus.

VOlat per alta remige ista sublustri
Avis, Suprema pompa Apollinis Romae.

LXVIII. Rutilius.

SEmel refulsit in Rutilio Phoebus,
Dein volebat optima, impetrat pauca.

LXIX. Sidonius.

IMago Claudiana, saepe Claudiano
Imago certat: arctior, semel lusca.

LXX. Symposius.

REgente festa frigore ima Saturni
Semel revixit, haud diu Iocus vixit.

LXXI. Gunterus.

EQui volantis est tamen decus, cauda.
Ita iste, Apolline insidente, Gunterus.

LXXII. Saxo.

ADoptat huncce Phoebus, ultimum natum,
Sed ingenI vigore nobilem inprimis.

LXXIII. Homerus.

ITa intueris omnia, o videns Caecus,
Ut ipse plura saepe quaerat interpres.

LXXIV. Hesiodus.

TRipos dicatus ille Musico Coetui,
In hocce vate tertium pedem servat.

LXXV. Theocritus.

INexplicatum acumen in rudi canna,
Abhorret urbe, rure doctius cuncto.

LXXVI. Nonnus.

DEo venire proximus mage, haudquaquam
Potes, perire, dum mihi esse vis, debes.


image: s164

LXXVII. Appollonius.

GRavis Poeta, doctus, impiger, velox,
Rudem arcet ora, Apollinis meri vates.

LXXVIII. Theognis.

AB aureo relicta saeculo Musa,
Ibi ut canebat, hic Poeta succentat.

LXXIX. Phocylides.

VEl iste Christianus audiat, vates
Potest vel esse in Ethnico Deo dignus.

LXXX. Pythagoras.

FEmur bis ortus ei aureum fuit prisco,
Sed iste linguam auream aptus Euphorbus.

LXXXI. Musaeus.

EO placebat ire praemio in praeceps
Puella Sesta, quod resuscitat Musa.

LXXXII. Dionysius.

SMaragdus Africae atque Iaspis Europae,
Papyro in unica integrum polit Mundum.

LXXXIII. Aratus.

ARatus orbis inscius, canit Mundum,
Mera hic faventia est reperta Naturae.

LXXXIV. Coluthus.

VEnus duobus hisce saepe conspecta est,
Poetae amabili, atque adultero Ledae.

LXXXV. Thryphiodorus.

NUcis putamen abdidit sacrum vatem,
Puto fuisse parvulum hunc Homerillum.

LXXXVI. Calaber.

IUvat modo hocce multa te reliquisse
Homere, Homerus omnia alter explevit.

LXXXVII. Oppianus.

MInervae ocellus Oppianus et crista est,
Suavitate singularis et comtu.

LXXXVIII. Nicander.


image: s165

APollinis propheta duplicis victor,
Medens, Poeta, cautus, acer, utrinque.

LXXXIX. Sophocles.

HOmerus est Iambicus Sophoclaeae
Nitor Tragoediae, et lacertus, et nervus.

XC. Euripides.

PArum aequus iste feminis erat: causa
Habet domi in Tragoedia deas omnes.

XCI. Aeschylus.

SUperbus, altilinguis, efferus, fortis,
Tragoediae iste Nonnus, ebrius Baccho.

XCII. Callimachus.

POeta solus instar omnium posset
Habere, fata ni superbiae restent.

XCIII. Moschus.

LOcutus iste mulsa, quod modo Moschum
Ferunt, odore vincit incluto longe.

XCIV. Bion.

PRioris est Bion pari modo Altellus,
Ut implicata Gratiae Charis saltat.

XCV. Anthologia.

BOna et mala hicce saecla florum abundanti
Manu obseruntur, aut leguntur inmistim.

XCVI. Philes.

MIhi meisque versibus nocet saeclum,
Placet venusta Barbaro Charis saltu.

XCVII. Pisides.

PIe eruditus, eruditule castus,
Georgius superbit efferens fastum.

XCVIII. Pindarus.

DIespiter cui ante fulmen addebat,
Ea est olore avis canente mutata.

XCIX. Anacreon.

VOlans minuta Pindari insidet caudam,


image: s166

Ubi ille lassus, ista celsius tendit.

C. Apollinarius.

STylum improbato, Apollinarium lauda
Coronidivitem secutus Henricum.

CI. Aristophanes.

NIhil pudebit Histrioniam puram,
Iocis fruetur hisce Musa, cum pota est.

CII. Orpheus.

ITa occinente motus Orpheo quondam
Lapis, reapse nil fuit nisi saxum.

CIII. Orpheus alter.

AMabilem huncce traducem Lapillorum,
Manu, Smaragdinum ut solet, gerit Clcio.

CIV. Lycophron.

UT orba mente fata virgo Cassandra
Eo poeta more cantat obscurus.

CV. Sibyllina.

IMago casta virginum Sibyllarum,
Videtur ista saepius catullire.

CVI. Nazianzenus.

TIbi ipse dixit orsa tam pia Christus,
Vel inter angelos canenda tu scribis.

CVII. Tzetzes.

POeta, si quis alter, iste dicatur,
Modo augeatur ut liber, nihil vanum est.

CVIII. Marcianus. Perihgeth/s.

MEum Architectus iste carminis claudi
Recepit aure nomen, haud librum vidit.

CIX. Homerocentra.

HOmerus iste Christianus invite est,
Scias hiante saepe prodigum versu.

CX. Graeci Patres.

AB aureo ore praefero omnibus dictum,
Referre metra saeva ceteros nolunt.


image: s167

CXI. Clementis Anagnw/seis.

NOthum putare qui librum hunc voles, Lector,
Prius videre te EusebI libros mando.

CXII. Ignatii Epistolae.

APostolis ut aevitate cognati
Ita ore, Epistolas colo Enthei IgnatI.

CXIII. Clemens Alexandrinus.

UT eruditionis Arbiter sacrae
Profana sic recludit abdita, et damnat.

CXIV. Damascenus.

OLens aromate insito sacris libris
Vocatur hortus aureus, Damascenus.

CXIV. Iustinus Martyr.

TRyphon beate, tale qui tuo scriptum
Mihi parare Martyris pote errore es.

CXVI. Athenagoras.

HYperbatis Superbus, omnibus dictis
Deo fatetur esse se virum dignum.

CXVII. Tatianus.

HAbe ista dicta nugivenda vis Graecum,
Rapit male apta rite sacra Chaldaeus.

CXVIII. Theophylactus.

THeophylactus unde dicitur scriptor
Aperta qui sacra omnia extulit vulgo?

CXIX.

CYrillus, Isidorus, EusebI scripta,
Origenesque, Celsus, atque Nyssenus.

CXX.

ET ore regio et vocabulo dignus,
Negant subire carminis modum nostri.

CXXI.

QUid actitare ceteros putas, quorum
Nec ipsa nomina integer capit versus?

CXXII. Harmenopulus.


image: s168

PRofunda iuris aequora unico ex haustu
Tibi propinat iste Graeciae Caius.

CXXIII. Basiliko/n libri.

AB his profecta saepe rite Pandectis
Medela constet: hi nisi parum constent.

CXXIV. Theophili Institut.

ITa, o, supina regna iure consultûm,
Ut iste, prodie intimam vetustatem.

CXXV. Leges Rusticae Iustiniani.

PArum fuisse Caesarem putas cultum?
At ille rusticatur optime in leges.

CXXVI. Galenus.

MEdentium iste Criticotatos Princeps
Iatricotatosque Criticûm est Princeps.

CXXVII. Hippocrates.

IMago viva, viva norma Naturae,
Medens adoptat illam, ei ipse adoptatus.

CXXIX.

QUid Actuarium, Aetium, Aphrodisaeum,
Nemesiumque, Trallianum Alexandrum,

CXXX.

DIoscorinque, Herophilumque commenter,
Myrepsum, Oribasique fertilem thecam,

CXXXI.

PHilotheum, Theophilum, Damascenum,
Aretaeumque ceterosque curanteis?

CXXXII.

UT ipse nomina impio in metro frango,
Ita hi queunt vicissitudinem implere.

CXXXIII.

MEa salute nempe pessime accepta,
Ut ipse deinde finibus meis mantem.

CXXXIV. Plato.

SUbire quivit, haud redire de excelsa


image: s169

Homo arce quibit. Est Plato polus mundi.

CXXXV. Aristoteles.

SEcundus a Platone. Quid canam plura?
Duos habere Mundus haud potest Soles.

CXXXVI. Euclides.

ARena parva cui figurat inmensum,
Quid ingenI putabis? est Deus parvus.

CXXXVII. Ptolemaeus.

DEi sinistra, dextra dum facit caelos,
Fuisset iste, si fuisset in Mundo.

CXXXVIII. Trismegistus.

DEum tuendo perdit omnia humana,
Cui ille tam prope usitatur advecto.

CXXXIX. Xenophon.

APis loquendo, Rem gerendo Alexander,
Bis est beatus et facit legenteis se.

CXL. Sextus Pyrrhonicus.

EO ambigendo certitudinis ventum est,
Ut iste nil sciendo doctus exsistat.

CXLI. Laertius.

SImul tenere cuncta quae Sophi sciscunt,
Sophus pote unus, ille, cum docet, duplex.

CXLII. Epictetus.

CItra hunc stetisse dicitur, sapit quicquid,
Abivit ipse trans Deos, Deum ad verum.

CXLIII. Antoninus.

QUid, o Beate, te canam ni Epictetum
Bene imperantis additum in manum sceptrum?

CXLIV. Lucianus.

QUid inde restat ad Sophum merum Como?
Sapit proinde, quisquis apta ridebit.

CXLV. Plutarchus.

SEcute te, malisque Stoicos dictis,
Satis superque docta res Sopho est mastix.


image: s170

CXLVI. Themistius.

INaurea Themistius sedens sella
Nihil nisi aurea orsa dictat infecta.

CXLVII. Simplicius.

MAnu tenere si voles Epictetum
Habebit iste pollicis vicem scriptor.

CXLVIII. Hierocles.

SAcer sacri iste Carminis sacro vates
Colatur ore, dia cuncta, nil terrenum.

CXLIX. Maximus Tyr.

PLatonis uxor esto Maximus, cultu
Superbit elegante, mobili mente.

CL. Iamblichus.

SUpercilI rigore cum Plato nutat,
Suum iste dogma carpsit atque coniecit.

CLI. Plotinus.

PLotiniana sorbet Enneas, quicquid
Platonianus ante ternio ructat.

CLII. Eunapius.

PEtulcilinguis, auricornis est taurus,
Arenam ut ille; ita iste dogmata inspergit.

CLIII. Porphyrius.

QUid abstinere conditis iuvat rebus,
Cui creator ore manditur crudo?

CLIV. Alcinous.

UT Archimedis in vitro stetit caelum;
Ita huic papyro in unica Plato totus.

CLV. Ocellus Lucanus.

OCellus invidendo rebus occasum
Sibi minatur, et suo cadit ferro.

CLVI. Cebes.

CEbetis orbis, est imago vivendi,
Speclumque quo polire nos decet vitam.


image: s171

CLVII. Theophrasti characteres.

COlore vulta pictor omnia effingit,
Imago morum in hisce pingitur chartis.

CLVIII. Aeneas Gazaeus.

REversum ab inferis virum iste conspexit
Suapte nempe lectione, sic scribit.

CLIX. Nemesius.

NEmesius parens vocandus humanus,
Eo notante quisque quid siet, discit.

CLX. Proclus.

CAret Platone parte maxima, Procli
Cui abnegata lectio, vel illecta est.

CLXI. Scholastici.

SCholasticos referre dispudet porcos,
Procos volebam, at istud obgerit lingua.

CLXII.

OLympidorus, et Philopponus docti
Et Ammoni orsa, ceteros negat metrum.

CLXIII.

DAmascium, Themistiumque pugnaces,
Scholasticaeque ceteros notae Patres.

CLX V. Herodotus.

POetapulihistorem huncce dictabis,
Serenus ora, mellilinguis est Scriptor.

CLXV. Thucydides.

LOqui Latina non potest Orollides,
Nisi Diona calceo minus grata est.

CLXVI. Xenophon.

LOqui minuta Xeinophonte de Magno,
Nimis mehercle mi silentium enorme est.

CLXVII. Polybius.

PArum est, iuvare ni queas, cate scribi.
In hocce regnat usus historis docti.


image: s172

CLXVIII. Arrianus.

UT aestimas ted, aestimaris a vulgo,
Ita Arrianus Historûm est Alexander.

CLXIX. Diodorus.

BOna orbis est sepulta pars suo auctore,
Revixit inde cum hoc caput rogo exivit.

CLXX. Iosephus.

QUid, Appion proterve, Origines nostrae
Tibi videntur, an deinde mussabis?

CLXXI. Dionysius.

FIde huius esse nil potest magis certum,
Ut eloquentiaque et Arte dicendi.

CLXXII. Appianus.

LEgas, monebo, cautior vagum auctorem,
Clepit subinde multa dicta Plutarchi.

CLXXIII. Plutarchus.

SIne interire ceteros, tene hunc solum,
In uno habebis ipse plurimos libros.

CLXXIV. Dio.

DIonis ore prodidit sua arcana,
Sed illa mox resorpsit impotens Roma.

CLXXV. Xiphilinus.

DIonis umbra, corpori nocens toti,
Perire fas te erat vetusta truncantem.

CLXXVI. Herodianus.

ES ambidexter ore Romulo et Graio,
Utrinque pullus Eloquentiae carus.

CLXXVII. Zosimus.

QUid invides tibi ipse nomen augustum
Pius, politus esse qui simul quibas?

CLXXVIII. Ecclesiastici Historici.

VOcabulis referre vos nimis sanctis,


image: s173

Volens nequibo; vulgus omnibus notum est.

CLXXIX. Zonaras.
DIo iste Christianus esse dictetur,
Nihil relinquit, ipse saepe rellictus.

CLXXX. Anna.

ALexias canenda Zonaram supplet,
Cave aestimare Zonara suo indignam.

CLXXXI. Agathias.

AGathiam vocare iure postremum
bonûm Historûm putato: migrat ad primes.

CLXXXII. Nicetas.

QUid, impudice, nolle dictitas dura?
Scientem abire semita, duplex error.

CLXXXIII. Procopius.

SAt es probatus, unicus tui census,
Deest legenti habere quod cupit supra.

CLXXXIV. Cedrenus.

PIas fovere fabulas, pie scaevum,
Docere pauca digna tu potes de te.

CLXXXV. Paeanius.

QUid est polire multa me logis paucis,
Ubi inficetus iste dicta dilaxat?

CLXXXVI. Caesaris interpres.

FIdes perinde Graia sancta ceu Romae est,
Sophronius sed hocce credere haud malit.

CLXXXVII.

SAtis superque, Lector, hicce digestum est,
Dein sequuntur ordine Ordines rupto.

CLXXXVIII. Epistolae Graecae.

MErae heic habere Gratiae volunt sedem,
Nec audeat severa nil catum Norma.


image: s174

CLXXXIX. Stobaeus.

STobaeus, atque Maximus, Melissaeque,
Pudicus auctor instar omnium tres sunt.

CXC. Cleomedes.

CAve senex supine, nate Chagetto,
Crocota te decet, poli Cleomedem.

CXCI. Procli Sphaera.

QUid Archimedis est labor? prior Procli.
Tribus subacta paginis rota est Mundi.

CXCII. Aristoxenus.

VEtustioris iste Musicae mens est
Sed impedita pluribus viam clivis.

CXCIII. Orus Apollo.

TRium videre Tarrio libros non est,
In his Apollo Nilicus tenet primas.

CXCIV. Geminus.

VOcare disce nobilem hunc virum, Scalam,
Cui probatus ante non satis pollet.

CXCV. Paroemiographi.

UT unda dena ceterum mare exsorbet:
Ita ille Belga, ceteros sui census.

CXCVI. Heraclides.

PErisse nota dicta sint Aristotlis,
Uti placere vestra possient dupla.

CXCVII. Stephani Epitomae.

CUi iste laesus est liber, male incestus,
In orbis ambitum coactor exsistit.

CXCVIII. Strabo.

STrabo videre cuncta ni potest magnus,
Ubi invenire par acumen in mundo est?

CXCIX. Iulianus.

SAlax, severus, arrogans fuit vita,
Ita in stilo iste Iulius modo vivit.


image: s175

CC. Cassianus Bassus.

REi eligendo rusticae ratos versus,
Fere ipse Cassianus esset exstinctus.

CCI. Apollodorus.

APollodorus est Deum sator, quippe
Ibi invenire perditas queunt stirpes.

CCII. Palaephatus.

PAlaephato exserente vana verescunt,
Novo Pelasgo Veritas venit verbo.

CCIII. Phurnutus.

VIdet perinde sancta multa Phurnutus,
Ut inde nosse sit rudem vetustatem.

CCIV. Leonis Taktika\.

LEo imperator auget Imperaturum
Scientia imperantis, ipse rex Regum.

CCV. Onosander.

GRuyteri Rigaltiique de scriptis
Caput retollit aureum, utilis scriptor.

CCVI. Phoemon.

CAnum medela Phoemonis liber parvus,
Brevem vocare claudicans iubet versus.

CCVII. Absyrtus.

PEde ambulare cui libido bis bino est,
Cave austinere te legendo ab Absyrto.

CCVIII. Hesychius Illustrius.

SOphum et Poetam amabiles recensendo
Sophus, Poeta saepe, semper Hesycchus.

CCIX. Synesius.

EPistolas Synesii mei laudo,
In omnibus, relicta quae, virum admiror.

CCX. Aristides.

ES imperator, o bone, Atticistarum,
Vocare te Atticum erubesco, sic Regna.


image: s176

CCXI. Philostratus.

PHilostratum ioco putabis Actaeum,
Is Atticista quisquiam, pudens tortu.

CCXII. Libanius.

PEri libido cum vocabulis tortis,
Placet tegente Libano Poetari.

CCXIII. Arriani peripli.

LEgo Arrianus extimum libro littus,
Profunda pellit ire Stukius visum.

CCXIV. Antigoni libellus.

PHlegonte rapta, momen unum Apollonii,
Huic superstes auget a logis scriptum.

CCXV. Aelianus.

MErissimus Poeta carminis prorsi,
In Itala urbepossidet Athenaeum.

CCXVI. Alciphron.

EPistolaris Alciphron Venus dictus
Mare esse nata fertur, hocce piscante.

CCXVII. Aristaenetus.

VEnus vel ipsa, vel Cupidinis pluma est
Subactus iste Gratiis meris cantor.

CCXVIII. Philo Iudaeus.

PLato est Hebraeus, ore quamlibet Graeco,
Philo, Pelasgus aut Philo Plato nobis.

CCXIX. Photius.

NImis mehercle pauca iudicas, lectu
Tot aptus atque tanta dicta maiorum.

CCXX. Pausanias.

PErIt situs quidem Hellados vetustate,
Sed eius hic imago vivida aeterna est.

CCXXI. Athenaeus.

CUi omnis est Poeta ut unicus, notus,
Casaubono docente disce Athenaeum.


image: s177

CCXXII. Artemidorus.

PLacet notare somnia, ut tuos ritus
Vetusta Natio? indipiscar hoc libro.

CCXXIII. Liberalis.

REcenset iste saecla versa formarum,
Velis potesse plura, lectio est manca.

CCXXIV. Theophrastus.

EResii tenere si cupis scripta,
Dabunt Fulanus atque Turnebus versa.

CCXXV. De plantar. Hist.

CAte exigendo multa sunt inexacta,
Docet docendus ipse de novo interpres.

CCXXVI. Poliaenus.

NOcet premente cuncta mole conari,
Iuvat subinde laetus ingenI mucro.

CCXXVII. Dion Chrysost.

NIhil negare quit Dio legenti se,
Ita ipse cuncta subpari refert iure.

CCXXVIII. Demosthenes.

QUid immorabor endo Rhetorum turma,
Putato habere in unico decem totos.

CCXXIX. Isocrates.

NItor venustus, et venusta Maiestas
Isocratem dedere, natus hac stirpe est.

CCXXX. Hermogenes.

HOmerico alteroque te sub exemplo,
Docebit iste, Rhetorum artifex, fari.

CCXXXI. Dionysius Longinus.

QUid alta comat ora, disce Longino
Docente, florem habebis ardui dicti.

CCXXXII. Demetrius.

PHaleraeum vocare qui vales istum,
Tyrannus eloquentiae atque Demetri es.


image: s178

CCXXXIII. Theo.

THeo Sophista et Aphthoni liber, scopae
Quibus nitela verritur cati dicti.

CCXXXIV. Heliodorus.

NItore cuncta sunt tuo, tuo ardore
Minora cuncta: nil negatur oranti.

CCXXXV. Longus.

LIbra subacta cuncta verba: Sic malim
Habere ruri, inesse quam Atticis Consul.

CCXXXVI. Achilles.

VEnus faveto, vester hic satus Peleo.
Tua ista Troia vincitur manu suavi.

CCXXXVII. Aristaenetus.

ES ante dictus, es deinde dicendus,
Stili nitela semper est inexhausta.

CCXXXVIII. Parthenius.

REmota plebe ParthenI docet charta,
In hacce lecta nuspiam leges multa.

CCXXXIX. Eustathius.

LOquacitatis arguor, Dei interpres:
Sed hocce more dia dicta panduntur.

CCXL. Comm. Apollonii.

POtesse plura dic suo Poeta istum.
Mihi minutus audit hic Athenaeus.

CCXLI. Tzetza.

CUpit docere saepe Tzetza quae nescit,
Loquax sine ore, saepe frontis exhaeres.

CCXLII. Aristoph. Schol.

CAte eruditus; hoc docente quae disces,
Sapis mehercle si inseris bono censui.

CCXLIII. Arati Schol.

ARatus ipse nesciit, quod hi extundunt,
Duplex sibi ipsus eruditior sese.


image: s179

CCXLIV. Hesychius.

POeta si quis est eritve vertendus,
Magister iste primus omnium accedat.

CCXLV. Pollux.

IN hoc sepulta lingua Graecia est libro.
Proin teneto ad unguem, inante corrosum.

CCXLVI. Hephaestion.

EQuus Poeticus fereris Hephaeste,
Tuis enim Poeta gressibus saltat.

CCXLVII. Suida.

MAla hicce multa, verba, facta, confusa,
Bona invenire mallem in altero auctore.

CCXLVIII. Glossaria.

OPimiana cella vina custodit,
Sigilla quisquis auferet, catum dicam.

CCXLIX. Erotianus.

ERotianus, Harpocration, Thomas,
Vocare non sinunt ubi otium est pingue.

CCL. Favorinus.

CAmers recente nomine atque Varinus,
Vetustioris autumor tamen census.

CCLI. Etymologicon.

VAgi laboris autumare, collector,
Pudebat esse quando eras, modo es magnus.

CCLII. Scholiastae.

CAve absque teste vel fide mera credas,
Mapalia esse ni voles tuum Regnum.

CCLIII. Cato.

STilus facessat a bilinguibus verbis,
Ut acta sic locutio caret fuco.

CCLIV. Varro.

SCientiae omnis auctor, atque Naturae
Magister almus, occidit tuam mortem.


image: s180

CCLV. Cicero.

CAlor Suadae et eloquentiae vita;
Quid aemularis? interit semel mecum.

CCLVI. Sallustius.

BRevis, Poeta prorsus, elegans, denu s,
Cato loquendo, Apiciusque vivendo.

CCLVII. Fabius Pictor.

FAbI libellus Annium auget auctorem,
Milo scelestus hocce plurimos fallit.

CCLVIII. Porcius Latro.

LAtro Latrone Sergius sub ultore
Cadit, sub eloquente Parricidalis.

CCLIX. Seneca Pater.

LAtebam in ore filii, exeo, LipsI
Favore: Rhetor, atque acuminis Princeps.

CCLX. Quintilianus.

AVum Nepotis inscium, voces cultum,
Eo loquente mutus est avi cultus.

CCLXI. Calpurnius Flaccus.

MErum reliquit aevitas tibi nomen,
Tamen vocaris esque Rhetor argutus.

CCLXII. Posthumius.

DUrantius sonare Posthumum suadet,
Manu exarata lectio vocat Florum.

CCLXIII. Caesar.

LAboris orba, consecuta Naturae
Favore dicta Caesaris purum fontem.

CCLXIV. Livius.

REferre lacte vina rite condita
Mihi videris, Eloquentiae pompa.

CCLXV. Plinius.

VOcare rite Plinium potes mundi,
Sed absque lite perduelle, consultum.


image: s181

CCLXVI. Columella.

SEnatui quid ordini, quid urbano
Relinqui, o nitore Rusticus dio?

CCLXVII. Celsus.

STilus loquentiam, Auctor eluit naevos,
Et hinc et inde purius nihil natum est.

CCLXVIII. Seneca.

BRevis, subactus, entheum, aureum pectus,
Arena calcis orba, sed fluens auro.

CCLXIX. Velleius.

IN elegante singularis effatu,
Pater mihi ipse. Sic Paterculus dicor.

CCLXX. Curtius.

SUavitatis Imperator argutae,
Nihil relinquit auctor atque Alexander.

CCLXXI. Vitruvius.

NEgas opus peritiam artium omnino
Ut Architectus adsequatur, et restas.

CCLXXII. Scribonius.

PElasgus esse disputare, sed nobis
Et illatinus et male audies Graecus.

CCLXXIII. Cornificius.

HErenniana Rhetorum mea est norma,
Ita autumare Turnebo placet Patre.

CCLXXIV. Apicius.

COloris esse cuius asseram ignoro,
Apicii sed esto, dum amplio, sculna.

CCLXXV. Mela.

MEla eruditus eloquensque, rorando
Superba flumina, ipse rivus, exaequat.

CCLXXVI. Higenus.

POeta quisquis es futurus, edisce
Hygeniana dicta, condient Scripta.


image: s182

CCLXXVII. Dialogus.

DUo hic loquuntur, auctor unus obscurus,
Tamen putare nil politius possis.

CCLXXVIII. Petronius.

PEtronii facetiae, alba melligo est.
Luunt sed hancce sanitate potantes.

CCLXX X. Val. Max.

IN urbe primus iste militem cantat,
Tubaque tibiam insolente commutat.

CCLXXX. Nepos.

PRobum vocare qui purissimum hunc tendit,
Quod aptus ille, iudici eripit, nomen.

CCLXXXI. Suetonius.

MErum mehercle lacteae sonum vocis
Stupesco, lingua laudibusque subsidit.

CCLXXXII. Plinii Epistol.

STylo solute Martialis in prorso
Acumen omne, Acuminis parens, vincis.

CCLXXXIII. Gellius.

RElicte Sole Criticûm e sinu prisco,
Facis dolere, saepe, saepe ridere.

CCLXXXIV. Florus.

TAbella picta, dedicata Saturno,
Colore facta punicante denarrat.

CCLXXXV. Iustinus.

TRogi supine lictor, occidis pro una
Cottidianus ipse caede Pompeius.

CCLXXXVI. Frontinus.

SEvera, sed nec orba suavibus pompa
Locutionis, orba bracteis vocum.

CCLXXXVII. Quintilianus.

QUis audeat tibi imminere peccanti?
Sophus loquendo saepe iudicI talpa est.


image: s183

CCLXXXVIII. Palladius.

QUid utilis loquaculum virum praestet,
In hoc videto: verba ceu libra appendit.

CCLXXXIX. Tacitus.

PRofana turba non capit sacrum auctorem,
Gravis, subactus, ore, mente constanti.

CCXC. Irenaeus.

NEc iste Graius est, nec iste Romanus,
Pelasgico-Latinus horret interpres.

CCXCI. Tertullianus.

AFro in lepore, doctior vetustatis,
Quit imperare tortili sono Florens.

CCXCII. Arnobius.

POlitus asper impari venis cinno,
Sed ista lima comit, horreat quamvis.

CCXCIII. Cyprianus.

AFro esse si quis ore Tullius Marcus,
Is esse Cyprianus unus impetrat.

CCXC V. Pandectae.

SIne interire Romuli soni pompam,
Ab his nova ortum habebit altera maior.

CCXCV. Apuleius.

POeta necne dicar, aestumo nauci,
Licentiosus aestimabor orator.

CCXCVI. Capella.

LOqui potesse pulchra, nolle, culpandumst,
Poeta doctus, at Locutor hircosus.

CCXCVII. Optatus.

PIe eruditus, absque flatili fuco,
Id opto solum habere quod fero prae me.

CCXCVIII. Fulgentius.

NImis Cupido magna vostra fulgendi est,
Iuvat latere, quod diem nequit ferre.


image: s184

CCXCIX. Cassianus.

QUid ipse sim locutus, exsulat de me,
Meus mihi imperare tendit interpres.

CCC. Lucifer.

PArum esse lucis arbitror, nisi primo
Tibi ipse lux, deinde ceteris fias.

CCCI. Philastrius.

PHilastrio loquente, saxa collidunt,
Ita ipse durus, ore durior quovis.

CCCII. Chrysologus.

MIhi anteferre sanctulos queas paucos,
Ab aureo ore doctus effluit sermo.

CCCIII. Zeno Veronensis.

CAsaubono putante doctus est Zeno,
Ita esse debet ut Casaubonus censet.

CCCIV. Ennodius.

FEbri incitatus et Gothunnica fractus
Lue, eloquenter EnnodI furit sermo.

CCCV. Firmicus.

TUmere doctus, impotenter argutus,
Refutat ipse nomen, ore formicae.

CCCVI. Notitia imperii.

BRevi ambitu docere te potest charta
Docenda multa, Pancirola si accedat.

CCCVII. Caelius Aurelianus.

ACutioris indiget soni morbus
Acutus ipse: Caelio tamen crede.

CCCVIII. Vegetius.

EQuum bovemque charta militis curat,
In his vetusta copia ut fuit vitae.

CCCIX. Macrobius.

POtitus ipse multiforme doctrina es.
Quid attinet referre ab altero exscripta?


image: s185

CCCX. Ausonius.

ACutus et Poeticus tuus sermo.
Epistolare monstrat haud docet scriptum.

CCCXI. Ruffinus.

FIdem requiro saepe, Rufe, dum vertis
Pelasga dicta: cetera aestimo magni.

CCCXII. Obsequens.

QUid ominose muginaris interpres?
Sat est notasse ubi omen exprimunt facta.

CCCXIII. Minutius Felix.

LIbello in unico, unicum tenes nomen,
Nihil putando consequi potes maius.

CCCXIV. Sidonius.

AB ingenI nitore maximus scriptor,
Velim esse tempora hoc faventius digna.

CCCXV. Salvianus.

PIus, pudicus, arrogantiae hostilis,
Placere Salvianus omnibus debet.

CCCXVI. Hieronymus.

DIsertius locutus omnibus, solum
Repone Tullium, iste Delmata est nobis.

CCCXVII. Augustinus.

MInora cuncta viribus tuis dicam,
Stylum ipse noluisti habere maiorem.

CCCXVIII. Boethius.

AD omnia aptus omnibus superstabat,
Abinde nomen obtinet vir immensus.

CCCXIX. Historia Augusta.

QUid inde restat? omnia imperI arcana
Notante nota sunt Casaubono vobis.

CCCXX. Ammianus.

PRobatus iste veritate constanti,
Nihil remittit, et stylum viri culpas?


image: s186

CCCXXI. Eutropius.

BRevis tabella dedicata Saturno,
Docebit omne quod gerit vigil Roma.

CCCXXII. A. Victor.

REquire qualis iste proditur Schotto,
Habere ni atque egere discupis iunctim.

CCCXXIII. Marcellus.

DOce, experire, disce, si Medens dici
Velis: tria ista promovebit iste auctor.

CCCXXIV. Vegetius.

STewechio notante plura condiscit,
Habere quam docenda credidit miles.

CCCXXV. Egesippus.

UT ambidexter aevo in infimo scribis,
Puto tibi esse multa quae tegis de te.

CCCXXVI. S. Ruffus.

TRia ista verba quot sinu gerunt annos?
Tace imperite, parvitas mea est magna.

CCCUXVII. Sulpicius.

SAlustiana Gallia hic fovet scripta:
Pius fuisset ille, sic reliquisset.

CCCXXVIII. Dictys.

SIbi esse Dictyn exputato subpostum,
Tamen Latinus audit auctor interpres.

CCCXXIX. Dares.

DAreta quisquis absonum exterebravit,
Nepos Nepotis helluatus est famam.

CCCXXX. Iornandes.

HAbere si lubido coepit hunc, quaere
Mihi editoris arma comta VulcanI.

CCCXXXI. Rhetores.

PYthoeus hosce dat tibi, ast inemendes,
Videre quantum ego queo, queo haud multum.


image: s187

CCCXXXII. Hygenus.

HYgenus esse fabulator haud dicar,
Fuisse dicar: astra sed cluunt viva.

CCCXXXIII. Albericus.

QUis Albericus iste, totus ignoro:
Nec, hercle, sit niger vel albus, exquiro.

CCCXXXIV. Poematia vetera et Epigrammata.

QUis iste pistor, hic cui globus factust?
Bene eruditus; interim hoc siet nomen.

CCCXXXV. Appendix Virgilii.

POetica ista: sed dat omnium Interpres
Catam esse rerum; id hicce mi recensita est.

CCCXXXVI. Orosius.

SAt eloquens piusque, Veritas culta est,
Et eius iste saepe peccat ad nutum.

CCCXXXVII. Panegyrici.

CAve, o future Principi ad latus quondam,
Manus relinquat hosce punctulo in parvo.

CCCXXXVIII. Lactantius.

THomasium require si putum lacte
In hoc cupiscis, est Secundus Arpinas.

CCCXXXIX. Vincentius.

BRevis libellus at refertus est fruge
Bona, Monentis arbiter Lirinensis.

CCCXL. Apuleius Celsus.

ITa hunc vocare nunc lubet, nec auctorem
Quod hunc putem, sed esse quod decet certum.

CCCXLI. Cassiodorus.

SEnator almus, usibus meris servit,
Cave stylum aestimare, servit hic rebus.

CCCXLII. Ambrosius.

MEl uniforme de tuo ore promanat,
Apis necesse dictitere Christiana.


image: s188

CCCXLIII. Symmachus.

BRevis, sonorus, elegans, pharetrata
Rotante dicta vincit arrogans gyro.

CCCXLIV. Censorinus.

VEtustioris hic scientiae mysta est,
Eum explicare non potes, capis quamvis.

CCCXLV. Solinus.

SIt undecumque ducta, tracta, vel sorpta,
Sitim levabit unda, pura sit saltim.

CCCXLVI. Ulpiani Regulae.

SIt, Ulpianus, ipse vel fuit quantus,
Docet minuta Regula atque diffracta.

CCCXLVII. Collatio.

HOmo Deusque dissonant cui, debet
Librum hunc videre, consonare iurabit.

CCCXLVIII. Charisius.

ITa o docete litteras, Scholae nostrae,
Ut hic praeivit, Alpha litteratorum.

CCCXLIX. Diomedes.

AB eruditione talis et tantus
Ut auctor esse, Litterator haud possis.

CCCL. Priscianus.

REapse Priscianus est Amalthaea,
Abinde promit omnia insciens doctor.

FINIS.