VIx bene Sestiaca remex delapsus ab ora
Littorea proram adversam religarat Abydo,
Sera dies Iuveni noctem progressa tenebat
Ingratis tenebris: quin ipsa in puppe per altum
Signat iter visu, nandique pericula carpit:
Illum, non tali rediturum per freta pompa,
Cum primum e picta terram tetigisse carina
Viderunt, sparsisque comis ululare, gravique
Coeperunt palma roseos lacerare lacertos;
Attonitae pelagique Deae, Nymphaeque marinae
Nutricum tenus exstantes de gurgite cano,
Quippe harum communis Amor, non caesia serva
Lumina, et ad silvas primo volat impete victor,
Inviti retro decurrunt Seston ocelli
Et speculam altividam, speculaeque in vertice summo
Prostantem poscunt pugnantia fata lucernam,
Eheu quam caecis mortalia vota tenebris
Effera suspendit pallenti in nocte Cupido!
Magnanimo si quis Fortunam narret Ephebo
Narrataeque fidem tribuat vel Iuppiter auctor,
Nil minus inceptum tamen hic decurrat Amorem
Vile nefas anima est scopulis obiecta: per aequor
Per furias ventorum, atque infelicia fata
Tortorem sequitur, deletque pericula culpa;
Sola animum exercet sola atque infanda libido
Quoque magis sola est et quo magis ardua, maior
Flamma furit, laceratque ustae penetralia mentis
Atque aliqua e Nymphis, tum formosissima fandi,
Nereisin, pueri quae virginitatis honorem
Liquerat in gremio, fatis adversa secundis
Fata canebat, uti, tenero per dura natatu
Aequora, naufragio confuderit ante pericla
Nescio quis, nec saeva omni pote marmora ponto
Indocileis flammas pueri stinxisse natantis.
Talia noster Amor, picta freta, victa carina
Nabit in obscura post visam nocte lucernam,
Marmora saeva viam, dabit et Neptunus in alto,
Nereides puerum manibus per tristia ducent
Aequora suppositis, supponent pectora Nymphae
Ingratoque suum deducent tramite amorem.
Nullae illi poterunt flenteis compescere ocellos
Purpureae pelagi dominae, Glaucusve senile
Vinctus arundinea caput et flava ora corona.
Cantabat flavo prostans e marmore dudum
Nereis, auscultant nautae, videt illa Leander
Pectora, quanta suo caluerunt pectore quondam,
Nec videt in sese facileis decurrere cantus,
Auribus infelix incumbit utrisque Cupido:
Acribus in flammis rivi sub imagine parvi
Pendit aquas, fluviumque brevem vocat Hellespontum.
Omnia vincit amor, pelagus quoque: non suus illi
Restat avus: Iam littoribus praefixa carina
Exonerat vectore sinus, laeti arva salutant
Patria adhuc fessae spiranteis Cypridis ignem,
Praecipue queis laeta dea est; nec conscia flamma
Abnuit impositos aris violenter honoreis.
Sed croceo amplectens affusa volumine tura
Omina pura dedit, fumosque evasit opacos,
Pars alia, attonitis similes, imbellia figunt
Lumina humo, tacitaque gemunt mala fata repulsa.
At miser hospitio peregrino in littore egebat
Iam demum patriam ignorans, sine mente, Leander.
Cui sua mens illic, istic vaga corporis umbra
Corporis umbra vaga est: tota sic nocte diei
Mutatur facies, tenebrisque minacibus horret.
Ah quoties fixos oculorum immobilis orbeis
Servat in adspectu Phoebi, et convicia dictat.
Sol aberat, vice terra freti, vice sidera noctis
Alma nigrae stupeant, nisi se videatque feratque
Sic quoque Phoebeis radiis praefertur Orion,
Scilicet in pactis cui lampada servat amicam
Sol novus; hanc sequitur noctemque exoptat ab isto.
Nec minor ex alia deceptam parte puellam
Cura coquit, saepe illa genus, saepe illa parenteis,
Hospitis infidi pallescit saepius ora,
Nobilitas generis, et formae gloria castam
Stare iubent; venit infanda trux nube Voluptas
Et mentem amentem caeco discrimine pulsat;
Urget amor, vultus semper nova forma Leandri
Auget, ut impressa est animo, videt esse cupitum
Maioremque videt: praesto est gratissima fandi
Copia, nectareo manant ardentis ab ore
Ambrosia, ingenuo spirantia verba lepore,
Pectoraque ut tenuere semel, crevere tenendo:
Talis erat; quae forma Diis, qui fulgor Amori
Gratia quae Phoebo, dantur quae membra Lyaeo,
Haec simul ille tenet, castam flos nubilis intra
Aetatem ignoto depascitur igne maritans:
Forma comes sequitur flammam, sufflatque cadenti
Semper ab igne animam victo quem pectore servat,
Liquida ceu quondam varios cera induit ausus
Sole lacessito, digitis subtilibus urget
Quam puer, et radio cui pingit signa Magister
Signa duodenis caelum regnantia formis.
Volvitur in curis, animumque elusa puella
Dividit, ut Borea pelago ratis acta rapaci;
Nunc cavet hac scopulos, illac pendentis arenae
Instabileis portus, nec certo errore secuta
Orbem agit obliquum: quantum e salis aequore lato
Tantum habet haec spatii, spatiumque amittit habendo.
Sic animum tremebunda huc atque huc dividit Hero:
Nunc sedet intactam thalamo servare corollam,
Pacta vetant, restant pactis genus, atque parenteis:
Iam fugit a culpa, virgo iam in virgine vincit,
Cum redit infelix Iuvenis; auditaque crescunt
Vota palam; stantem videt ut venturus amator,
Iam premit uda potens rorantibus oscula membris
Iam videt et tangit, iam cetera victor habebat
Cum redit ad semet, iam deplorata recurrit
Virginitas, laetamque videt sine labe reversa:
Imperiosus Amor nunc per freta ducit amantem.
Nunc videt adstantem, iam summa in turre receptum
Odit eum absentem; praesentem amat; inque futuris
Mollem animum exercet, nec visa pericula vitat,
Omnis in hoc modo cura, quibus sua pacta refutet,
Nescit inops, verbis; meditataque carmina delet,
At cum sancta fides et primi gratia lecti,
Namque subit Iuvenis, nocturnaque templa, Deique
Foederis ingenui testes; super omnia adorans
Eminus ipse, et verba mero stillantia melle,
Necquicquam dura est, necquicquam oblivia fingit;
Optat eum mutare fidem; sed fallere mors est,
Mors etiam falli est, et non vitabilis ardor:
Fluctuat infelix nec inexaudita pudori
Virginitas, sed spreta palam: Venus ipsa medullis
Bacchatur, gravior quia non experta puella est.
Ut stipula agrestis, multo quam rore madentem
Infudere foco, flammam frustratur, et ultro
Invitat, stridore rudi: flamma ambit hianti
Circite, et amplexu sensim dominatur avaro,
Interea evectus vesper Cythereia monstrat
Sidera ab occasu, Solemque invitat in undas,
Sol sequitur Iuvenem: dubio stridore cadentem
Audierat Tartessiaci sacer incola ponti;
Evolat urbe puer, manibus custodia lapsum
Quaerit eum e mediis, urbemque ad littora ducit,
Sed neque cunctantem neque conspexere natantem
Nec redeuntem aliqua. Caecos Venus induit artus
Nube nova, densatque auras, corpusque notantum
Subtrahit ex oculis: Iam prima in littoris ora
Ambrosiam posuit tunicam, et nudata tenebat
Membra loco: tum purpureo te, Vesper, ab ortu
Mane reversurum, Lunamque atque astra salutat
Cetera, nictanteis oculos servantia caelo:
Aequore dein libat latices, dextraque sub auras
Spargit, et aequoreo votum facit hospes Amori.
Multa super pelago memorans: Neptunia quando
Numina placatas reserarent mitibus undas
Artubus, et carae via sisteret in loca nuptae.
Te puer, effigies Cythereia, Vesper, adoro
Pacatis nantem radiis freta perfida cerne
Nec prius erubeum nocti iubar abde futurae
Lampada quam nostrae, conspexeris orgia vitae,
Suspensam e turri, tum demum, Vesper, abito.
Tu quoque tu omnipotens Lunae clarentis imago,
Diva fave, si vera mei docuere parenteis,
Latmia te quondam pastoris regna secutam
Orbividam speculam caelo liquisse sereno,
Vosque minore dehinc nictantia sidera cultu,
Sidera, nocturnos pelago deducite amoreis,
Tu vero ante omneis, Neptuni maxima coniux,
Flecte viam ad littus, nec brachia iacta refuta,
Nec pedis officium lassi desiste iuvando.
Voverat: audivere Dei, nec saevus in omni
Tantum unus numero superum, qui candida nollet
Dicta favore sequi: mirantur scaeva Leandro
Assensum Parcae dare numina, Fata rebellant:
Verum ea quid prodest placito exorata favore,
Si puer imprudens ventos neglexerit, et vim
Tempestatum atram votis placare supinis?
Audiit Aeolii frenabilis obice saxi
Turba Deos orantem, et se exspectavit in illis,
Non aliter neglecta furit, quam lumine diro
Cum gravis immisit ponto soror, aurea frustra
Castoris et Pollucis eunt servare carinam
Sidera, vincit atrox Helenes fragor: at via portam
Hippotadae munita negat, ter carcere pulso
Quaesivere abitum, ter sceptra immania sensit
Agmen agens Boreas, indignatique resorbent
Flamina, crudeli questi de principe, fratres.
Interibi in pelagus corpus iuvenile Leander
Iecerat ambrosiis invadens aequora membris:
Ut quondam sudi fulmen Iovis aurea portat
Omina, et in terram placido delabitur aestu,
Aeriae arrident nebulae comitque serenum
Lux nova: vel quando Paphia de rupe Cupido
Desilit in pontum, curritque per aequora siccis
Flammae vi pedibus, materno mense resignat
Duram hiemis faciem; talis de littore primo
Desilit, acceptum viridi Thetis extulit alveo.
Supponunt pedibusque manus, manibusque salaceis
Pectora Nereides; ignarum semita ducit
Nulla quidem, sed imago, Diis fingentibus, eius.
Cernit aquas cana ducenteis lineam in unda,
Et sequitur ductam: nec enim sine numine dextro
Prima via est: Delfin cauda sublimis adunca
Sustulit, et blandis nantem rumoribus implet.
Stabat in arce sua pendenti mente, puella,
Tempora nota videns nec quae facienda videbat
Aut daret infecta: sponsum crudelis in aequor
Spe nitida extractum pelago male deseris alto?
Quantum erat haec illi caste quaesita, negari?
Prima tua ista fides? sic iuramenta retractas?
Ullane desertis Libyae tam saeva reperta est
Saeva reperta fera est, quae cum traxisset in aequor
Fluctivago in ponto miserum spectaret amantem,
Nec tenuem daret igniculum, quo enare videndo
Ad terram posset? Satis est immitia porro
Contra spemque fidemque retractari orgia amoris,
Cum tenerum infido servasset ab aequore corpus.
Sic virgo in vita suspendit lampada tandem
Turre manu, per aquas ducentem fata Leandri:
Lampada, qua iuvenem devectum viderat ante
E regione procul caeca figebat Abydo:
Nec tamen interea gratissima foedera mens est
Porro sequi, modo ne saevis mergatur ab undis
Curat, cum primum iuxta sua moenia carum
Visura est Iuvenem, putat inde remittere posse,
Unde aderit, multum magnos causata parenteis:
Has illi ob domitum nectebat fraude pudorem
Primitias, amor, et dubitantem in caeca trahebat
Saxa, modo incauto liquisset littora saltu.
Mox pedibus falsas subtertracturus arenas:
Talia dum meditatur ab excelsa videt arce
Spem fulgere suam: nihil ille ad sidera porro
Votorum facit, aut Nympharum curat honoreis,
Omnia in adspectu, Via, Fors, Favor, arma salutis,
Lampadis affulgent; oculis Venus addit acumen,
Ut nec dum visam pro visa luce sequatur.
Nec mora proiectu membrorum bracchia, remos
Exsuperantque pedes; vix gnarum mole sub alta
Sistit amor, tum voce palam clangente, puellam
Suscitat, haec audit, sed, tamquam ignara, volebat
Non-audire diu; compressa silentia labris
Erumpit vox una; VENI. Pudor omnis ab una
Exsulat, et viso spes Virginitatis amante
Prima fugit, mistamque Noto sese imputat auris.
Claustra manu nivea reserat, nutrice puella
Incomitata sua; sponsi quae conscia pulchri
Solaque cunctantem hortatur, ducitque negantem
Ut patuere viae, nudis amplexibus udum
Inretit corpus, neque vocem aut verba moratur:
Limine sic primo sine mente et voce revincti
Omnia iunxissent votorum milia in unum,
Sedula sed Charme, trepidos solata timores,
Ammonet, adscendant turrim, thalamoque ligentur.
Mox ut eum tetigere, maris piscosus amaror
Unguine deluitur pretioso: in gaudia porro
Vela amor ingenuus laxat: nec zona soluta est
Ante tamen, quam consponso genialis honore
Foederis, extrema cecinissent talia fini.
Per te, cara, meam; sic sis mea, iuro Leander
Quam caput hoc Herus nullam me vivere porro
Velle diem; mea vita tua est, iungemur in una
Morte, pares flammis, et eodem uremur ab igne,
Unus habere rogus duo corpora debet amantum,
Queis mens una fuit, dum candida Parca sinebat;
Dixit, ei totidem coniurat verba puella,
Verba secuta suis; infelicissima, quae se
Ereptam propriis alieno tradere fato
Malit, amor bona dicta sua descripta tabella
Coniunxit fatis; tabulam Parnassius amnis
Servat, inexpletumque rigat lacrimantibus undis.
Vidit eam exscripsitque, et carmine condidit isto
Purpureus Iuvenis, casti mirator Ephebi,
Illum annis, animis, formaque et sorte decorum
Eripit e vulgo Musaeaque numina iuxta
Cum primis colere, et cultis reperire decorem
Fama iubet, paret Famae, suaque arma tenebris
Eruta, trans nebulas Iovis in penetralia condit,
Purpureus Iuvenis, casti mirator Ephebi,
Cetera quid longis opus est detexere dictis?
Quisque quid ausurus tali sit lege, domi scit,
Scire decet quod quemque, superflua pompa doceri est.
Oscula iunxerunt, non oscula sola; ligantur
Spiritibus alternae animae; transire laborant
Altera in alterius mentem, nec pectoris ambo
Quisque sui discrimen habet, sic vivere votum est
Sicque mori, exhalant animas, ducuntque vicissim.
Mens oblita sui nil cetera curat, in una
Sede vacat labris, ludentiaque oscula linguis
Digerit, et penitum cordis demittit in antrum
Confusis in sese innectunt corpora amanteis
Corporibus, vivoque aetatis flore fruuntur.
Iam rosa deperiit, tener huic decerptor amando
Liquitur, et tota sensus cum mole laborent
Pars sua cuique perit, de qua novus exstet in horto
Flos veterem exstinguens, uti sit nova gratia nato
Patranteis titubant, gratique tremoris, ocelli
Dulce ferunt specimen, gaudentque hoc teste notari.
Virginis in factum [(perhaps: faciem)] rediit pudor, altaque laudum
Gloria decrescit, cum, quod se perdere sentit
Restituisse nequit, dociles victoria sensus
Placat, et amissum meliori germine pensat.
Ante oculos natat alma nec exsatianda Voluptas,
Quae sensim prisci populata cupidinis arma
Flagrat amore novo, sentitaque gaudia rursum
Flagitat, intereunt casti, gratissima lusus,
Pignora virginitatis, in hoc anima omnis amore est.
Visa dies fuerat lento consistere curru
Et trahere ingratam longa in dispendia lucem,
Nunc brevior sese nox imperiosa putatur;
Luserunt totam, non exsatiatus uterque,
Nec somnum fessis viderunt proelia ocellis,
Proelia vix visi praegustavisse Diones,
Luciscit caelo Phoebi armiger, aurea sensim
Exscendit thalamo Titoni nupta; videre
Dissimulant primo, sed nec videre, rubentem,
Postidea clara pallentem lampada luce
Phoebei currus super aequora flava refutant;
Oderunt monitus, quaeque officiosa vocari
Tum primum meruit, nutrix, ingrata vocatur.
Quid tamen exhausto moliri tempore malint?
Corcla revelluntur; fluit alta in vulnera sanguis,
Et madefacta sacrae violat penetralia mentis.
Mille modis nox una redit, rediisse Leander
Abscedens ignorat, et insatiabile fervit.
Cum tamen adversum pelagus videt; oscula iungit,
Oscula, quae nullis aequanda prioribus, ipse
Confiteatur Amor; lacrimis maduere profusis,
Illa velit iuncto pelagus transnare marito:
Cum videt hunc abiisse, abiit; nec credere porro
Quita reversurum est; iam non ignoscit adempto
Ipsa sibi, crimenque suum putat, esse reversum:
Aestimat hoc tanti, divisque aequata recedit.
Lassa ferunt ponto fugientis membra Leandri
Rite domum Nymphae, nubem Venus addit opacam.
Constitit in mediis quam quisquam scire reversum
Posset, et ante suos rediit quaesitus alumnos.
Nil tamen e suavi narrat delusus amore
Sed modo dicturum, modo se nescire ferentem
Miscentemque vagis dictis iuveniliter iram
Deseruere patres: tum laetitiae nova oriri
Signa videt, festumque diem cum pectore solus
Ipse suo peragit, Venerisque altaria curat
Viva, suae mentis; nec puncto migrat imago
Unico, imago decens, qualem complexus habebat.
Quaqua it virgineos oculos, et cetera gestat
Omnia, quae impressit votis, amor ipse, potito:
Hoc, miser, in divum delinquens numina sancta
Quod pietas neglecta fugit, dum iniuria amantis
Creditur, et superis vultum submittere durum est.
Nec prius huic pelagus vel mente vaga usurpatum est
Nec prius in dubio navit suus aequore Rector,
Ante, nisi superum paces orasset amicas,
Omnia quae nunc sunt rapidis data munera ventis.
Cum iamiam suspensa freto vestigia librat
Murmure vix tenero pontum placare volebat.
Hoc misero divum menteis avertit amicas,
Omnia quod male grata, nihil iuvisse benignum est:
Vota nequit solvisse, una est Hero omnia divum
Numina; quae Veneris quondam, nunc facta sacerdos
Destituit prorsus, matremque Deamque Leandri.
Non olli vetus, in denso quae condita luco
Ara manet Divae suetos adolevit honoreis:
Non sancti merita venerantur mente parenteis:
Irata est Nemesis, et fata haerentia Parcae
Praecipitant, mutant subtemine vellera diro.
Discite ab exemplo, Iuvenes, nec numina votis
Quisque minora suis, nec fata putare, labore
Victa semel felice; manet niger exitus alba
Absque timore Deum, primordia: nec iuvet istic
Quod pontum fugisse licet: pelagusque Notusque
Omnibus in campis, pietas ubicumque cuique
Laesa, petit poenas: non Lampadis illa intentis
Orgia, non festiva animi deliria curat:
Imminet in nebula et gressum comitantur euntis
Dum iustam stricto mucrone expleverit iram.
Cetera cum laesis ignoscant Numina divis
Laeditur ista semel: nisi supplicis ore minantem
Et cito et intrepide sedaris, iusta precando,
Te tua damnabit tetri mens conscia facti.
Omnia qui vincit ne numen amoris herile
Causeris, superest pietas plectitque volantem.
Matre sua puerum, domitoque Cupidine frangit
Imbelleis alas, et tela immitia calcat.
Mater ei est sua temperies, quae gesta per oestrum
Vindiciis exponit, et aggerat intus agendo
Te quoque te, divum neglecto iure, Leandre,
Ultriceis sequitur vibrans Dea Maxima poenas:
Dena bis exierat, repetito per freta amore
Laeta dies, spatium invidit Dea longius atra
Trina manu, nantemque secat vada salsa iuvencum:
Ilicet anteferox proiecto carceris antro
Erigit insanis Aquilo, freta turbida flabris.
Nec tamen insano prius instat barbarus aestu
Quam medicum Iuvenem pelagi deprendit humique:
Illum, more suo, Nympharum turba secuta
Candidulis fotum manibus, super alta vehebat.
Omina non saltu non adversantia nando
Defuerunt, solito stans littore, pronus, in aequor,
Ducenteis funus vidit Delfinas in alto:
Ducebant patriae funus iuvenile catervae
Naiades, summisque leveis super horrida plantis
Marmora, desilientis iter devertere tendunt,
Stat puer infelix non finem cernit amandi
Quamquam fata iubent; lacrimisque iniussa resultant
Lumina, nec docilem fugiunt fera signa iuventam.
Et voluit mansisse semel, sed fallere amantem
Erubuit, leviorque fide mors horrida laesa est.
Desilit, acta levi vada turbine, sanguine mutant
Et nivea obsceno conspergunt membra rubore:
Ipse per insanum pelagus ruit impiger; atque
Infelix in amore Deus miseretur amantem
Glaucus; equo propior Triton praeludere tentat
Atque iter ad patrium versim deducere littus.
Ergo fatidica tristeis agit undique concha
Exsequias vivo, sed quem prope mors sit amara:
Audiit infelix sonitum et letalia frigus
Membra ligat; nec causa mali, sed terror in huius
Succedit nomen, peragitque instantia fata.
Ut quondam stabulis cum saeva obvertit opertis
Cornua, et occulto Pan turbine bucera versat
Saecla, rigens, tumidos pridem, quatit aura magistros.
Et taciti caeco posteis terrore resultant.
Extra improviso saepes prostrata tumultu est,
Sponte sua patuere fores; tubicenque cruentus
Personat, et multo, sine nomine, rauca furore
Proelia bacchantur: tamen infelicis Ephebi
Artubus attonitis superest mens, fortis amando:
Donec atrax nubes tenebras geminavit ab alto
Et ventorum animae, evulso cum faece profundo,
Adversae obsonuere, Notus Borealibus iris
Pugnat, et adversos Zephyris furit Eurus in aestus.
Miscetur caelo pontus: caelum omne residit
Adscenditque fretum: quid opus iuvenilia tanto
Impete quassari proiecti membra puelli?
Verum ea vis fidi semper perhibetur amoris,
Magna domat: vix ingenteis clemente fragores
Undique cum geminant, fidus superatur Amator.
Restat enim, nec saeva timet, nec languida curat:
Robora, suffixo volat ad sua praemia corde.
Tantum habet hic fati. Sed tempestate profunda
Actus in ima, dehinc celso sublatus Olympo
Vivebat tamen, atque immitia fila trahebat.
Altivida donec suspensam turre lucernam
Vidit, eam obiecta tutatur veste puella,
Florem olei invergens: tutanti barbara restant
Flamina, nec flammas iam pascere Pallas amicas
Nec iam Vulcani ventis favor obstat et aestu.
Venti transversis laceratum flatibus ignem
Exstinguunt, necquicquam inhiat refovere puellas:
Ignis ubi periit, vincunt freta saeva Leandrum.
Iamque anima exsensum corpus fugiente, per altum
Fluctibus obscuris sursum et iactata deorsum.
Unda quatit, totaque exercet nocte potitum.
Interea fidum exspectans in moenibus Hero
Sponsum, avide in pelagus speculanteis misit ocellos,
Multa mala indicens exstincto lampadis igni.
Cum roseum emergit pelago iubar: horrida sidunt
Marmora, ventorum moriuntur inania sensim
Murmura, eos solito frenavit carcere rursum
Hippotades, posteisque iugis obstruxit aenos:
Stabat adhuc, excelsa loco, nec deinde videnda
Astra premit votis, et quem prius exsecrata est
Solem avide poscit, nec quam mala poscat in illo
Scire potest sibimet: nisi quod mala cuncta videntur
Quod sponso tanta iampridem nocte carendum est.
Vix bene purpureo radiis freta Sole relucent
Et viridem flavo conspergunt lumine pontum
Nox etiam incertae pugnabat victa diei,
Monstrat amor lacerum, turris fundamina propter,
Ah lacerum, iam non spectandi, corpus amantis.
Ipsa sibiindicio, nec iam bene viderat, ille est
Ille fuit, clamat, flavosque a vertice crineis
Attonitis manibus lacerat, ululamina prima
Non nutrix non ipsa capit, sine mente querela
Prima fuit, non verba malo satis apta dolori
Repperit, ipse dolor verba indignissima dictat.
Erumpit tandem: Sic, o carissime, sic o
Et tamen, inquit, ades; nec me tua sancta fefellit
Morte fides; nec te par mox mea fallet amantem!
Iungam equidem caro carum cum corpore corpus
Quodque mare insiliens sperasti, prorsus habebis.
Vel care mihi. Vos o crudelia Divum
Numina, digna suo si quisquam ea nomine censet
Cum teneram tanto lusistis amore puellam
Ipsa suum ut pelago iuvenem committeret alto.
Ipsa ego nec divos nec credere numina possum,
Qui fidei favistis ut hoc mox fine fideleis
Numine confisos tanto, traheretis amanteis.
Vos fidei adversos misistis in aequora ventos
Quorum ego sub nutu, nullo Rectore, teneri
Omnia, nunc demum, misera atque improvida, disco.
Quamvis hoc nobis rapuistis, ut indole in una
Viventeis, vitam nequeat decurrere uterque,
Qualem isto meriti sumus et speravimus ausu,
Hoc numquam tamen, hoc numquam rapietis, ut uno
Post fatum infelix pelago tumulemur uterque:
Qui nunc me servastis, ut orba puella Leandro
Illius e celsa spectarem turre cadaver,
Mox nostrum in caro spectabitis, heic quoque, funus
Funere, nulla meam retinebunt stamina vitam.
Vos vaga ventorum, bacchantia per mare magnum
Flamina, in aeterno teneat rex carcere vester:
Tuque dies, quae prima mei mihi nuntia fati es,
Dum rediturum aliis exspecto fluctibus illum
Illum illum, misera, in cuius modo corpore tristi
Commorior, nec amore tamen, sed praepete vita.
Saeva dies, te Sol semper deploret eandem
Nec choreis umquam nec tu celebrabere taeda,
Sancta infelicis servabis dicta puellae
Infelicis, amor quam celsa turre volentem
Praecipitat, te nubis iners tegat undique pallor,
Ut viridi obscenum contristes frigore caelum.
Aequora pons iungat, et terra absorbeat ima
Tartara mole ciens, pereant locus, atque pericla;
Vos miseri amissa nata, lugete parenteis,
Et qui me cupidam non indulsistis amori
Ut flos virgineus voto obmarcesceret atro,
Spemque procis dubiam dictis lusistis amicis,
Quorum ego, ceu laeti veris pars magna, reporto
Crimina, et a vobis meritas exhaurio poenas,
Ah vobis meritas, natae mihi deinde luendas.
Nunc pro purpureo thalamo mihi busta parate,
Pro pinu geniali, atras succendite taxos,
Flammea sit multo restinctus flumine carbo,
Vos mea pro dulci, cinis imperfecta, nepote
Impleat, haec gremium spes consoletur avorum.
Unum hoc: ne caro deiungite corcula corde
Nostra, sed unanimes urna confundite manes.
Umbra duobus erit de corporibus simul una,
Una, nec Elysios duplex, nisi nomine solo
Trans loca plorantum gaudens tranabit in hortos:
Cetera venturis legatur cura Poetis.
Clamat enim clare, meque in sua fata Leander
Seram etiam poscit; veniam, carissime, qualem
Sponsa fides, tua mors, et barbara fata vocarunt.
At prius ac pereat, fungatur laesa Cupido
Vindicibus verbis, et mortem carmine penset.
Carmine quod divis suprema, nunc voveo hora.
O tua sic, o te tua sic, sic lugeat, o te
Tartarea in specula, Thrax perfide, lugeat uxor,
Ut miseram modo me misero spoliare marito
Ut, Borea, potuisti, eheu, seu turbine diro
Hoc aliae fecere animae, sive insimul omneis.
Infelix obeo, tamen et miserabilis, Hero,
Nox venturam artis [(perhaps: atris)] modo me circumvolat alis,
Lux abit, haec suprema meo spectata dolori.
Et quam grande decus talem iecisse puellam
Altivida e specula, superi inclementia fati!
Quid teneris nocuit solem me cernere ocellis,
Quae modo ibi iaceo fera ubi mersere Leandrum
Marmora? sed quoniam tanta est sitis huius in astris
Sanguinis, ibo equidem, vosque hoc satiabo piaclo.
Ibo equidem o superi; misera et miserabilis Hero.
Plura locuturam filo rapuere resecto
Flens Lachesis, nec laeta soror: salit impete magno
Turris ab excelsae specula, qua maesta cadaver
Antidea vigili princeps spectarat ocello;
Et lacera ad lacerum devenit sponsa maritum;
Membra, quibus poterant exstincti vivere amanteis
Sparsa iacent passim, cerebroque adspergitur Herus
Custodem, turris, quam constituere parenteis.
Movit amor maestos, movit Fortuna parenteis,
Marmor habet cinereis unum, una inscriptio, binos.
Unum habet haec marmor, titulo confunditur hospes.
Haec ego formosis impendi dicta puellis,
Aurea cum nondum tenera lanugine malas
Purpureae vestis domitrix aetatis, habebat.
Prisca situ evolvens sanctorum oracula vatum;
Vatibus in teneris quondam quota pompa futura.
Mens mihi non haec est, molleis seducere Ephebos
A venerandarum virtutum semita, in altas
Errorum tenebras, et caeco lumine vulgus,
Cui lyra, grande sonans, dudum claudentis iambi
Alite, reclusit Stoae mysteria sectae.
Sed magis exemplum fugiendi ponere amoris
Insidias et tela, modis fallentia miris.
Qui sapit exitio alterius cavet atra pericla,
Adversoque animum sapientem opponit amori,
Cetera quid nostris opus est depellere dictis
Crimina? vulgus iners Virtus eliminat istinc:
Nec metuo infesta ludenteis indole sannas.
Candidulum multo pectus cui floret honore
A studiis Sophiae; quid inanis turba laboret
Erubui pridem curare, pedemque retorsi
Ne latitantem, herbae sub tegmine, comprimat anguem.
Spe famae insignis, re nobilitatis avitae.
FINIS LEANDRIDOS.