NAMQUE ea diversa penitus dum parte geruntur
Aligerum amplexu retinens, Venus aurea, natum,
Mater, ut ignotos consolaretur Amoreis,
Spe Iuvenis certa, certa spe vota puellae
Solveret, instabat memorans, dictisque premebat.
Ille gravem fati causatur ad omnia molem,
Si vel conspectu teneri fruerentur amanteis;
Quippe Prometheis inscriptas nosse figuris
Sanctorum tabulas, Themidos mysteria magnae:
Quae non fas ulli Divumque hominumque videre,
Condit in aeterno canens adamante Vetustas.
Solus Amor legit, et superis enuntiat: ex quo
Ipsum alia Victor Saturnum compede vinxit,
(Custodem superum Fati, qui limine primo
Excubat, aeratosque aereo premit obice posteis.)
Suavia praeteriti repetentem gaudia coetus:
Ut Deus hinnitu fugiens complevit acuto
Pelion: Et Iani latuit sacer hospes in arvis.
Cum pater excelso demissus fornice caeli
Tellurem implevit fecundis imbribus augens,
Unde Deum generi stirpes nova regna Gigantum
Sollicitant, monteisque infesta ad sidera ducunt.
Quod nisi fulmineo restet Iovis impetus igne
Subiectum Ossaeo devolvens vertice Olympum,
Consiliis divum mortalia misceat Otos
Somnia, caelesteisque plagas, mundumque tonantem
Pro Siculo flammis incendat monte Typhoeus.
At iuvenum fatis quae conscia dicta notarat,
Narrabat matri motis, amor improbus, alis.
Donec purpureis inmulgens oscula labris
Et Iuvenem miserata, et poenas innocis Herus,
Flexit eum, infirmis nectentem retia dictis.
Qualia cum primo fratrum dedit alma Dione
Aura redit mundo Zepyhri, genialia Aprilis
Lumina per totum ridens defundit Olympum.
Risit Amor dominam, toties quae serviit ipsi,
Quodque cupit, iubet esse ratum, tremuere pharetrae
Augurium infelix puero, infestumque puellae.
Iamque dies aderat qua Sestia turba, parique
Festa colit studio Cythereia, mollis Abydos,
Nec solae, vicina venit toto insula ponto
Omnis, et arcta colit si quis freta mitior Helles.
Adsunt purpurei Iuvenes, quos Graecia mittit,
Graecia, amatorum genitrix fecunda piorum.
Non Libani sub odoriferis quae collibus ardet
Saltibus ingenuis Paphias duxisse choreas,
Nympha domi mansit, non mansit Nympha Cytheris
Ulla, pari studio numen venerantur herile.
In Iuvenum coetu sublimis pompa Leander
Patria relinquit lugentis moenia Abydi,
Fleverunt Nymphae properantem, ardentque tuendo
Nanda dehinc, rate punicea, super aequora, vectum:
Ille habet absenti fixos in virgine ocellos,
Cui Dea restantis festinat stamina fati.
Parte alia Veneri paulo ante allecta sacerdos
Instaurat genialem aram, taedasque coronat
Hero, virgineae nitidissima gloria pompae.
Omina defuerunt neutri: dum nauta carinam
Aequore ducebat placido, stans puppe Leander
Aurea Iolchiaci cantabat vellera Phryxi,
Vellera, quae niveam transportavere sororem,
Quae soror ut liquit mersa aequore, perdidit ipsa
Nomen, at, infelix, pelago confecit amaro.
Sic puer haud longum est cum perfida lumina servans
Suspensae altivida, nabit freta, turre, lucernae:
Venti inclementes exstinguent lampada diam,
Lampade cum stincta periit nans vita Leandri.
Virgo autem inmitis curans altaria divae
Processit vittis ornata decentibus: olli
Praevia lucebat genitrix, taedamque ferebat:
Quae statim, ut est Veneri contacta, in virgine flamma
Delicuit, saevumque dedit prudentibus omen.
Verum ea quae aeterno conscripta adamante Vetustas
Nascentem mansura, cuique suo ordine signat
Non fas est hominem cupido fugisse renisu,
Quin tamen exacto succedant tempore cuncta:
Qui cupit, ut sentit succedere, doctior ille est,
Dumque malum bene fert, mutat candentibus atra.
Appulerat Seston, vix navita fune carinam
Iunxerat in littus, properantem fata Leandrum
Excutiunt puppi, comites prior exit amicos,
Statque Deam iuxta, et ritu discentis adorat:
Multa querens frustra, non gnaro incensus amore,
Optat, et in mortem nescit se optare, medelam.
Atque aliquis, teneri formam miratus Ephebi,
Sponsa venit modo quae, sponsi putat esse sororem.
Interea ardenti suspendunt vota labello,
Undique, et investi cingunt altaria myrto,
Pars alia in niveis offert sua dicta columbis
Mitis uti Dea cuique et uti dea dura cuique est.
Stat pavidus, vultum retinens tellure, repulsam
Qui metuit, castaque ad praemia virgine flagrat.
Pallidus ora rigor frigentia torquet in illo,
Illum aliumque pudor, flamma torrente, colorat.
Non nemo ingratis noctem meditatus ocellis
Ebria ceu visa suspendit virgine vota.
Haec tamen e cunctis rarissima turba videnti
Et multum quaesita, venit: Creberrimus extra
Spe foribus tacita sertum geniale revincit.
Ferrea, at effigies, auro simulata superne,
Cypridos, occulte Magneti opposta latenti,
Mobilis adnutat plebi, sensimque renidens
Iubila laetantum, ut coram exaudita, remittit.
Nec tum etenim arsuros libaverat ignis honores.
Victima nondum aurum cornu letale ferebat.
Cum Iuvenes, votis divam clementibus apti,
Instituunt choreas plauduntque altaria circum
Prospera venturae libanteis omina pompae.
Nec mora, cum medio Phoebi rota constitit axe
Fusa venit portis et Sestias orgia ducit
Pompa; Volatilibus humeros ornate pharetris:
Ales ut in caelo tenerorum ductor Amorum
Regna Cupidineis exercet mollia turmis:
Stirps Veneris, Nymphisque satos domat ore puellos.
Olli agili studio regem venerantur, et orant
Matris ut imperiis regnum hoc et fortius illud
Adiciat, neque iura hominum, neque iura Deorum
Curet: Amor gremio infusus genitricis amatae
Sublimis curru, quae spicula nectare tinxit
Felle novo infundit et dulce obfuscat amaro.
Nectare, quod Veneris saliens utrimque papilla,
Inque sinum, inque caput dios iaculatur odoreis.
Unde, oblita sui, suavi liquescit Amore
Pastaque ab Ambrosio dormit mens enthea succo.
Felle, quod e Stygio productum fonte, sorores
Eumenides proprio commistum lacte ministrant.
Unde infelici perculsus Amore, furentum
More, animus properat praevisa pericula contra.
Talis pompa coronato volat undique curru
Orgia lascivae stipans producta Diones.
Verum omnis solita flectit spectacula diva
In se, lecta Deae, forma florente, Sacerdos,
Hero omnes spectantum oculos, sola omnia complet
Pectora, nec saevo sua iura relinquit amori,
Nec Charitum trigae Charites superesse, nec uni
Dat Veneri Veneres: Amor est, Venus, ipsa, Charisque.
At iuvenes alii parcentibus incluta fatis
Vota cient solum, simulacraque virginis Herus
Eminus in diva, divam venerantur in Hero,
Stringentes dubiis invita silentia labris:
Atque aliquis, teneras suetus ductare puellas,
Haud rudis in bello Veneris studiique, dolique,
Argutas talis suspendit voce querelas:
Quid forma ista novi est? prorsus nec visa mihi ante
Nec post deinde videnda: liquescit pectus amore.
Ipse ego et armatas vidi sine veste Lacaenas,
Ioniasque nurus, et queis dat Achaia palmam.
Rarae equidem in nostrum multae venere cubile
Multae etiam adspectu, si non mihi amore potitae,
At quae cunctarum pulcherrima visa, videnti
Hanc, deformis abit: certe Venus ipsa sacerdos
Facta sibi est; Charitumve Deae flos trinus in una
Orgia fert Hero: simulacrave ficta Cythere
Marmorea affusa fecit gradientia vita;
Pygmalionaeis ut quondam credita taedis
Utibili saxum felix mutasse puella.
Certe ego si divum, quae dicitur immortalis,
Vita mihi hinc, illinc coniux se spondeat Hero;
Spondeat illa aliis, coniux mihi ducitur Hero.
Obstupeo visu; radiorum ut lumen ocelli
Sole repercusso, dubio mihi sidere reddunt.
Et quantum quantumque, magisque magisque, tuendo
Me satiare volo, tantum tantumque morantem
Forma trahit, nulla est saties spectantis ocelli:
Talia tum pueri pro se sua quisque fatigat
Votaque concipiunt, nec quisquam est aequore toto
Qui non Fortunae summam putet huius amorem.
At nitida in tunica gressum moderata puella
Virgineum arguto dispergens ore ruborem,
Constitit in medio carmenque exorsa sacerdos
Dececinit dirae laudeis, suaque orgia in illis.
Tum vero amentem species diuturna Leandrum
Ultro acie tota subigit, neque sensibus e tot
Unus ei superest: quaquavorsum ora puella
Ora rosas pleno fundentia fonte loquendi
Commovet, hic sequitur: vix vota domestica cuiquam
De populo reticet: Tot noctibus umbra fatigans
Ignarum adspectu Iuvenem, nunc ora puellae
Viva refert, sponsaeque ciet fatalis amorem.
Illa quidem in turba contra sua numina sentit
Quaque videt, in se Veneris partitur honorem.
Attamen hac quoties cupidos via flectit ocellos
Qua puer infelix vivebat momine in uno
Et moriebatur, nec mortuus exspirabat,
Nec vivusque vidensque videbat ut et vivebat,
Inscia qua causa, tamen inscia, multa moratur
Vestigatque locum, nec abit satiata tuendo.
Illic et tua sunt, dicebant gaudia fessae,
Corcula, et in populo tua te modo numina adorant:
Interea longe comitatum excesserat omnem
Spe Iuvenis flagrans, et amore volatilis alto;
Nec rudis hunc denso turba agmine destinet, ultro
Dat Venus alma viam, domitorque Cupidinis arcus.
In venerabilibus tantum regnabat ocellis
Gratia, purpureo saliens super ora rubore,
Ut divina piae lucerent munera formae,
Dat populus ceu lege viam; properantis Ephebi
Feruor habet fasces, cedunt, et tramite lato
Dant iter, angustum modo qui fecere triumpho.
Hei quam caeca sui, Fortunam ex indole priva
Aestimat humanae mens conditionis: in ignem
Fervidus hic properat, fugiendo incendia, flammas
Appetit, erigido nec quidam frigore vinctus
It nivis in cumulos, gravis est Fortuna Cupido.
Effera mens placitos semel obtinuisse furoreis
Saxa per atque igneis sua detrimenta secuta est.
Nulla quies iuveni donec se altaria propter
Destituit cursu, visaque in virgine mansit.
Virgine ceu telo iampridem fixus amata est,
Quam primum modo nunc oculo cernente salutat
Stabat adhuc excelsa loco, laudeisque ciebat
Virgo potens numeris, externabatque canendo.
Non divae Auctricis populo, non Numina tanti
Sunt populo nati, de cantatrice puella
Mominis unius spatium ut furatus haberet
Queis suus esset honos tantis divoque deaeque.
Dissita cui multis Zephyri coma lusibus errat
Aurea circum humeros, radiisque nitentibus ardet.
Quisque olli est telum crinis, quo pectora vulgi
Traicit, invicto ducens suspiria corde.
Sic Solem omnipotentem alio fulgore refutat
Caesaries populi nectar quae naribus halat.
Conspicuo viridis florebat vertice serta,
Serta, manu sibimet quam plexerat ipsa, corolla.
Ambrosiam Idaliam fragrans, cui Cypridis hortos
Dum sese exornat, speculi dum consulit orbem,
Ipsa Venus socio nuper spoliarat amore.
Tota videbatur sertum geniale puella,
Seu nitidum spectes, oculo variante, decorem,
Seu suavem oppositis deducas naribus auram.
Lusibus indociles oculi vigilacibus errant
Evaduntque procul, mox, sese ut colligit ipsa,
In se mirantur formosi gaudia cultus.
Sic sacer adverso cum Sole illustris oberrat
Iunonis Volucer, meminit quo munere formae
Inter aves quondam regnum mortale teneret.
Indignanti adeo surgit, discrimina mille
Cauda coloratis ponens secum orbibus, atque
Fastosum circa volucrem spatiata recurrit.
Mille olli adverso resplendent Sole coloreis
Altividum levat ille caput, iam conscia formae
Lumina vicinis immittere consulit auris,
Iam redit in semet, nec se capit ipse tuendo.
Talis erat, talem Virgo se Augusta ferebat.
Carbaseam tunicam collo collecta patenti.
Colla superbifico torquebat mollia gestu
Recta levans aciem vultus, radiosque remittens.
Sic Phoenix, longae fugiens confinia mortis
In vitam, e cineris nido fulgentior exit,
Iamque annos recipit, iam pennipotentibus erga
Lucem oculis restat, Solem reddensque trahensque.
Illo Naturae nequit exsatiarier ardor,
Usque novum spectando novum mirata volucrem est.
Paulum hilari sese demittens corpore visus
Poma duo Veneris turgentia cernit in horto
Qualia adhuc immite Cydonia fruge resistunt
Audaci digito, quae cum Venus ipsa superne
Arboris in summo custodiat orbe reposta
Admittunt tamen illa manum, quae dura putabis
Molliculo dudum cupiant considere tactu.
Talia virgineo suspensa e pectore mala
Mala duo invito chlamydem pro tubere trudunt.
Carbaseam chlamydem, niveo quae consita Serum
Vellere, viventeis dat translucere papillas.
Ipsae iam arcano lactabunt flore papillae,
Lactabunt desiderio mulgenda feroci
Purpurei Iuvenis, vivo medicamina Amori.
Sed neque tum tunicae, nec Cypridis orgia laetae
Tota latere volunt sua munera, dissita fulgent
Membra palam, raro vestis turbante tumultu.
Lumina in ingenuos deducunt Cypridis hortos
Candida, virgineis impleta volumina membris.
Perspicuo ut quondam si Salmacis integra fonte
Mersa natent, puro, corallia, visa profundo:
Aut rosa cum calathis tegitur per lilia plenis
Purpura per laetum candorem laetior ardet.
Talis erat virgo, talisque in virgine amictus.
Quid loca nunc longo dicam florentia versu
Cetera, quae teneri dudum cupiatis Amanteis
Atque oculis longum sitientibus exspectetis?
Cuique sua in promptu est fingendi cetera Musa,
Fingere nemo potest pulcherrima, pulchrior illis
Quin fuerint, quae nos frustra tacuisse Catoneis
Clamabunt torvi, sed nos tacuisse fatemur.
At rosa iam in medio florebat amabilis horto
Virgineae Veneris, ad quam de corpore toto
Flagranteis redeunt felicis amantis ocelli,
Quam fortunati solum videre Poetae
Eminus in speculo, cum per formosa profecti
Membra, colorato describunt carmine formas.
Seducunt oculis tunicae; salit icta FavonI
Vernili gemitu vestis lasciva, nec inter
Crispanteis licet ire moras flagrantis ocellum.
Alta quidem femora, et sedes seducta patescunt
Interdum, sed sponte sua rosa nolle videri
Se simulat, visoque sitim iam fonte relinquit.
Apparent nemora, et supra ceu, fornice ducto,
Marmorei ventris tumor, at declivia celant [(editor); sic: caelant]
Inter utrumque iugum castae confinia vesteis.
Nec favor in tuto est, rosa cum semel interit, (uni
Interit illa semel) toto sua corpore languet
Gratia, nec laesam potis ars reparare vel astus.
Propterea desiderium frustrata popelli
Accendit magis atque magis custodia floris.
Nam genus hoc studio mage quo celatur amico
Hoc mage anhelanteis in sese accendit amanteis.
Qui populo obiectus vili flos prostat in arvo
A populo petitur, si quem stirps, sanguis, opesque
Aut honor, aut meritis adiuncta superbia morum,
E vulgi ducunt latebris, non vilia nauci
Serta putat, iuvat e castis decerpere floreis
Et vetitam multis primum transcendere saepem.
Omnia quae dudum repetens mirator Ephebus
Ora in virginea palma ceu fixa tenebat
Nusquam aciem inflectens nusquam ora tenacia mutans.
Donec ei pausam spectandi saeva sacerdos
Fecit, et invergit sanctis altaribus ultro
Dona manu plena, redolenteisque addit honoreis.
Heic Iuvenes cuncti, cunctae libare puellae
Incipiunt divae, et sua quisque vocabula cantans
Ore sacro faveat, divam, et sua vota secundet
Inflexis orant genibus, pavidique precantur:
Ast semel attonito mentem ne sacra Leandro
Nec Venus ipsa movet; nisi qua male moverat ante.
Sed data colloquio traduxit tempora votis.
Adstitit ad flammam propior: per milia multa
Frendentis populi, sua quoque in carmina fuso,
Audivit pueri vocem formosa puella,
Ipsa favet, spreta sacrorum lege, Diona,
Nec tantum infelix fatum, suave orgia curat:
Tum timidam, et multum simulantia vota prementem
Arripit, extima qua, tunica residente suprema,
Cingula dispersas corradunt candida rugas.
Molliaque haud dura retractans vincula dextra
Fecit iter verbis, dum respicit illa trahentem.
Ah mea sancta Venus, teneri miserere precantis,
Pars ego de populo sanctissima deprecor, adsis
Sancta puella, mihi, nec, quae geris, arma refutes.
Ecce ego nec Divae, nec laesa Cupidinis arma
Te venerans, vereor; sed uti mihi Amorque Venusque
Esse, es uti, cupias, oro; verbisque dolorem
Verbaque vix maesto commentor maesta dolori;
Dixit, et adspectu miti, sine caede, repulsus
Vota sua ingeminat. Nec quod velit esse paratam
Dicere, praesentit, nec non consentit amanti.
Ignoscenda putes tenerae peccata puellae,
Victa Venus fuerat, Charitum e grege nulla negasset:
Ausa puellaris fatoque resistere forma est
Diisque suis, iunctisque Leandri in corpore utrisque:
Ausa negare quod e cunctis cupidissima rebus
Ardebat tali concedere victa querela.
Nam nec ut ignotam Iuvenis ambire puellam
Nec poterat Iuvenem pro ignoto spernere virgo.
Interior formam Geniumque infixerat imo
Cordis Amor; dederatque figurae agnoscere pondus.
Sic pueri dictis et se devicta puella
Assentit furtim et, mutantibus improba ocellis,
Tecta procul positi monstrat fulgentia templi,
Nec breve nisa loqui est, vultum tenet omnis in una
Grex Iuvenum; sensere aliqui pia dicta Leandri,
Sed Venus obfuscat voceis, et carmina delet
Ne possint penitis insidere mentibus horum.
Hinc celsum tacitos sustollit in aethera vultus,
Suspiratque, occulta trahens per signa ruborem:
Est Amor in nutu nec colludentia fallit
Lumina, consensum facilis puer intellexit;
Scilicet amoto velit agmine templa subire
Nox ubi caerulea Solem detruserit umbra:
Haec facile argutae capiens Oracula vatis,
Quem doctum magni reddit schola mollis amoris,
Ter quater in niveam deflexit basia vestem,
Ter quater a tergo flavo dedit oscula crini:
Dansque suas sentit spem non depellere flammas.
Quippe modo aureolos cessim deducta capillos
Ipsa manu stringit, libataque basia captat,
Et roseam roseis dextram commissa labellis
Quae dare non poterat Iuveni, dedit oscula dextrae
Virgo suae, vestesque oculis sua basia reddunt.
Basia quae nemo populo pote cernere in illo
Seu data purpureis tunicis, seu veste revulsa
Et tamen in cupidae vultum traducta puellae.
Sancta Venus vulgum sua nam mysteria celat,
Inducitque oculos tenebrosa nube profanos.
Ut tener, amissa tabescens coniuge, turtur
Turtur amat praesens absentis basia nuptae.
Si qua illam in viridi suetam considere ramo,
In viridi ramo meminit vestigia Amoris,
Illa legit sed enim, fruiturque ut coniuge viva
Dum recolit queis illa locis, quaque arbore saepe,
Cum caro solita est Venerem exercere columbo.
Talis, Amatorem limis virguncula pulsans,
Cui dare praesenti prohibetur basia turba,
Basia, quae potis est, absenti invergere gaudet.
Cumque pudor laesaeque timor vetet altera Famae
Traduce furta decens Virgo meditatur ocello.
Virginitas oblita latet, clepit invida moreis
Pone sacros, monitus patrum populata Voluptas.
Nec generis tantum illa memor nec matris amatae est
Quantum ultro ignoto cupida est servire marito.
Quae tibi quae, crudelis Amor, convicia dicent
Ingenui vates, spreto, puer, arma furore
Qui quatis! imposito Virtus pede vincitur alma.
Te levium impatiens pridem Constantia morum
Temperies te, dia, tremit: tibi, lege soluto,
Mars pater in gremio Paphiae fera proelia narrat.
Bellaque sanguinea cum cuspide mollia mutat.
Te mens tota sibi, Sophiae dea facta per arcem,
Quam procul a vulgo sua per vestigia vincit,
Saepe Deum fasces, irrisaque fata remittit,
Perfide, nec duros tenero fregisse tumultu
Contentus stimulos, aeterna compede victos
Pro lictore domas, tenebrisque imbellibus abdis.
Unde nec infelix Sapientia, nec virtutum
Extrahere omne genus domitos queat undique mores.
Omnia quae lepidis mandavit carmina chartis
Gallia, cum Charisin et Apolline finxit Amico
Divinam historiam, divino Emblemate clausam,
Gesta cui felix Amadaeus ad omnia vivum
Fert, illibati Fortuna exemplar Amoris;
Illum non saevi tremefecit Numinis horror,
Non contra oppositi vinctum tenuere manipli.
Solus amor domat; at quoniam mortalibus ante
Impos, ei penitus Charis est superata Poetae;
Felicem extremo fine est expertus Amorem
Milibus e multis raro quod contigit uni.
Cetera sunt hominis, divi est Amadaeus imago.
Felix ingenii vates, tua nectare puro
Ossa Venus semper riget; et mortalia quondam
Ambrosiae latices aeterno in flore dierum
Corcla bibant, numquam saevo temeranda dolore.
Te rosa te calathis candentia lilia plenis
Semper odore novo, trans saecla immitia, mittant
Elysium in campum, castorum praemia Amantum,
Ut possis tandem tua per figmenta potiri
Constructis diis Heroibus aedibus, in queis
Cum sedeat totum spectator obambulet Orbem.
At tibi pro meritis et rerum turbine tanto
Si qua diis pietas, olim convicia solvent
Stoicidae Vates, Amor, et tua crimina dicent:
Iamque pari invisos cupidorum flectit Amantum
Pronus equos, duplexque obiens rubet aethereus Sol:
Turba fluit campo, seque hospite servat in urbe;
Sestia qua firmis florebant moenia rebus,
Sed divina Deae, nivea cum veste Sacerdos,
Templa suburbano repetit fulgentia luco,
Myrtea qua, semper viridi lare, silva Diones
Ridet et aequoreos contra viret aemula fluctus.
Omnis ei abscessum comitatur pompa; Leander
Omnibus antevolat, nec fixa in virgine cara
Lumina, nec gressu gressum movet: ipsa sequentem
Saepe retro sequitur, visoque reversa redibat.
Saepe via in media diis ornatibus instat,
Saepe quid amisit, ut reddere posset amator:
Turbaque iam templum, Venerem venerata, redibat,
Exit in obscurum nemus, et meditata, Leander
Verba animo versat, tenera potitura puella,
Quem propriae laudis Cypris facit alma Poetam.
Nox aderat, dulcique diem obliteraverat ala,
Pervigilem Veneri noctem sine matre sacerdos
Templo agit in medio; sat custodita quod aereos
Abscedens posteis ingenti vecte paterni
Sedulus officii genitor muniverat ante:
Sed quid ego aligero dicam nocuisse puello
Marmora seu templi, solidum seu limine ferrum,
Aeratosque, gravi munitos obice, postes?
Transit Amor, quodcumque cupit. Penetrabilis olli
Materia est ferrum, flatu clemente tenaceis
Explodit valvas, per apertaque marmora rumpit.
Ergo sua tandem virgo genetrice relicta
Rimam habet in foribus per quam sponsalia pangit
Praesto aderat Iuvenis, doctum facit esse Cupido:
Nescio quo pacto, valvae patuere volenteis,
Solus cum sola pepigit nova foedera nupta:
Pulcher amans pepigit, pepigit formosa puella.
Cetera quid, flammis vicino sulfure, dicam?
Virgo tamen, magnos multum causata parenteis,
Longum etiam ignoti taedas causata mariti,
Omnia quaesitis innectens foedera tricis,
Ultima se dignam digno largitur Ephebo:
Verum ea nec tempus, nec sancta altaria divae,
(Quamquam ea quis proprior dicat temerarier igni?)
Concubitu optato rata confirmare sinebant.
Ante oculos socii praesto est Atalante Leonis
Quae tenerum Hippomenen sacrato in limine passa est.
Quam formosa fuit tam nunc rabiosa reperta est.
Aurea qui Veneris decerpserat arbore mala
Nunc fera silvarum est ductrix, Neptunius Heros.
Ergo animum indocilem vetito abstinuere piaclo,
Sola modo in cupidis exsultant oscula labris,
Oscula quae Veneris testes dulcedine magna
Maiorem porro designant deinde fruendam.
Oscula casta neget puero Virguncula nulli,
Nec puer haec umquam castae non sponte puellae
Offerat, hinc fiunt dulcis connubia fati:
Oscula dum ludunt, multi sponsalia firmant.
Illa per e toto deductae corpore in ora
Conveniunt animae, et verum meditantur Amorem.
Nulli haec e Stoa rigidi vetuere Magistri,
Non anus excocta nutrix aetate per annos;
Qualia custodum ferrato in codice saecla
Saecla sedent, tristique canunt portenta puellae
Virgineo in thalamo; socio quae excurrere coetu
Et malit laetis aetatem insumere ludis.
Nunc alias choreas divarum altaria circum
Plaudere, nunc nitidos Veris decerpere floreis.
Nectere nunc, nunc nexa resolvere serta vicissim.
Has tenerae poenarum instar metuere puellae,
At miseris facileis torrebat cura medullas
Qui possint plena porro se nocte potiri.
Cum neque livorem vicino Sole timendum,
Relligiove loci, genitrixve ingrata vetarent.
Turris in excelsae solam se margine virgo,
Littore quae in solo cunctis intacta maneret,
Virginibus, puerisque habitare cavebat, et illinc
Nec latum migrare pedem, nec nuntia cuiquam
Mittere, praeter anum fidam se posse, docebat.
Irritaque idcirco deflere pericula dudum,
Et lacrimis nitidos iuveni corrumpere ocellos;
At puer, impatiens flammae, cum Sestia Abydi
Littora ab adverso contraria littore nosset,
Respondere sibi; spatium breve censet Amator,
Omnia dehinc rapiens votorum milia in unum,
Ah miser, excelsa defigat lampada turri
Turre lucernam alta pepigit male, noctis in umbra:
Quam, simul ut certo stata servans pacta natatu
Per medium nudus decurreret Hellespontum,
Lumine conspicuo florentem cerneret, illac
Directurum itiner, conspectis ignibus istis
Nec sese furias bacchantum per mare saevum
Ventorum curare, nec ipsius Ennosigaei,
Sed validam pelago surgenti opponere flammam,
Quae Veneris tumidas evinceret ignibus undas.
Nulla polo suetas porro nox duceret umbras
Qua non se cupidum cupidae in loca sisteret Herus.
Audaceis iamdudum animos mirata puella
Stabat, agens lacrimas, nec pacta immitia nantis
Vult servare, nec amissa venit altera ab ista
Condicio: vicere Dei, consponsa lucerna est.
Sic demum dubio credentes marmore summam,
Marmore crudelem contestabantur Amorem.
Udaque mille udis figenteis basia ocellis
Denique discedunt. Noctis sublustre per umbram
It nemus, et nantes iamdudum imitantia iactus,
Brachia vix viso iam continet aequore: supra
Spes volat ille suas: Matris penetralia castae
Virgo subit, thalamoque sacram meditata lucernam,
Spe super incerta pendentia vota fatigat.
Felices ambo, sua si frustrata Cupido
Quem sapere et factis sineret sentire futura,
Transversum turpi ne rapta libidinis oestro
Pectora, pro ratione malos inhiare dolores
Praeciperet: mera dum melligo obfuscat amarum
Patranti facinus; gratae spectacula mortis
Seirenum ut quondam pelago fixere carinas
Carmina; per ventos invicta, et marmore frustra
Fracta sacro, dum deliciis vacat, ebria cantu
Navis, it in scopulos, hanc mergit dia voluptas:
Nec quicquam nocuit cui lux ingrata Lacaenae
Virginis, aut Hyades, aut strictus ab Orione
Ensis, et infidum si qua augent sidera pontum;
Cum primum arguti captus dulcedine cantus
Auribus attonitis viscosum cepit Amorem,
Lucida non Helenes observat sidera fratrum,
Non Helicen, certamque brevi Cynosuran in arcu,
Non alia exsurgens quae placant, sidera, marmor,
Haesit in ignotis, ignarus ut aequoris, aris;
Non illum Iovis omnipotens, quamvis pedem utrumque
Impleat, assertum rapiente libidinis aestu
Servat; abit secum, suaque in dispendia pugnat.
Deinde huic Sisiphio versatur corpore saxum,
Pronaque vallis obit, montemque ascendit anhelum,
Ille superpendens, cum marmore sentit obire
Volvit id ipse tamen, sidensque in valle profunda,
Ultro adversum adigit montem, inque cacumine sistit.
Scilicet huic superest tantum rationis ab hoste
Ut sentire vetet secum periisse necesse est.
Tale Amor est homini monstrum: sua Fata cadentum
Quisque colit, gladiique aciem iugulandus adorat.
FINIS LIBRI II.