11 April 2005 Theresa Schnedermann (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Worked in corrections supplied by G. Burkard. editorial description: typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - manual spell check


image: s001


image: s002


image: s003

LECTORI.

CUm his diebus mecum esset Eustathius Swartius, amice Lector, Adolescentum, quantum ego novi, longo intervallo eruditissimus, scidas meas excutiendi cupido incidit, ab amore, puto, quo me prosequitur non vulgari. Nihil refragatus sum homini, cui scirem, publice mox summa omnia debitum iri. Quod itaque visum fuit, abstulit, edidit. Poematia praesertim, quae ultimam adhuc manum non receperant, quae eius politissimis manibus ideo tractari optabam, ut maculam publice eam eluere possem, quam omnium Typographorum oscitantia facile princeps, famae nostrae inussit in Panegyrico Melioris Goldasti, Ampliss. et spectatissimae doctrinae Viri, Monarchiae Romanae praefixo. Id enim scriptum


image: s004

adeo crassis et pinguibus mendis obsitum est, ut pudere me omnis litteraturae ad eius memoriam subeat. Et pessime sit illi tenebrioni, qui Correctoris vicem in ea officina tunc fuit, mera enim mapalia fecit. Quod ego per Deum immortalem Lectoris, siquis ei infelici Panegyrico umquam futurus est, candorem rogo, ne Camenis nostris antiquitatis et pudoris custodibus obscenas Typographi maculas adscribat. Exosculetur autem Svvartium ipsum vel ob nostrum nomen, qui ut illius me liberaret suspicione naevi, nihil sibi reliqui fecit. Spes autem ipsius foveat. Nam, si vaticinari licet, brevi multorum luminibus praefulgebunt.


image: s005

CASP. BARTHI ABLEGMINUM CRITICORUM Libri duo.


image: s095

CASP. BARTHI LEANDRIDOS LIBER PRIMUS.

QUAMVIS me horridulo rapiant civilia pulsu
Iura, procul molles Musarum ponere curas
Fontibus a liquidis et Pieria convalle.
Romulidis suaveis ut quondam nectere pollens
Ad Charitum choreas, non uno carmine, cantus,
Legibus innumeris numeros adstringere discam.
Perque genus grassans vitiorum, vindice lingua
Foeda secuturis ostendam crimina poenis:
Otiaque in dulci quondam traducta quiete
Omnia conturbent strepitu, fora saeva, superbo,
Inter opes dubias et purpureos latratus,
Scitorumque chaos et inexpliciti aequora Iuris.
Non tamen oblita penitus mihi mente recisum est
Candidulo quondam nostri devinctus amore,
Ut niveum niveo posuisti in pectore pectus,
Unde novo Pylades concedat priscus Oresti,
Euryalus Niso pereat puer: Improba dudum
Cura tui ad priscas nitentem detrahit arteis
Ut tibi suave aliquod, Musarum e floribus aptum
Ipse mea properem sertum componere dextra;
Unde sui memorem quoties meminisset Amorem
Vestra, parem in speculo spectaret, cura, sodalem.


image: s096

Ergo vetus Graii traducta est fabula vatis,
Quam propriis manibus scripsit dominator Amoris,
Dictarunt Charites consignavere Lepores,
Mollibus in numeris: quid enim me velle Pelasgas
Frangere delicias graviori carmine prodest?
Tu, simul ut prisci monumentum nactus Amoris
Desita restitues Musaeo nectare pocla,
Quae tibi parva cano, graviori carmine pensa.
Idalias si quae memorabilis auxerit arteis
Fabula, quam praesens praesentem audire Diona
Suaserit, aridula descriptam mitte papyro,
Nec tibi quod Veneris productae cominus in nos
Non potuere animum Sophiae defigere cultu,
Artibus auditis alieno horrere periclo
Credideris: grata est, quam non bibis, unda sonando.
Me, spatiis dudum errantem declivibus ultra,
Aonas in monteis deduxit nona sororum,
Et veterum castos libare indulsit Amoreis
Praecipue, Graiis vario qua condita cantu
Fabula, pro magnis deflevimus Heroinis:
Ut levis, infausto flammata Cupidine, Myrrha,
Arbore mutarit candentis corpora formae;
Unde piae Veneri natus, novus ardor, Adonis
Splendida puniceo venabula sanguine tinxit.
Hunc dea conscripto virentem in flore tenebat
Lota Bionaeis irrorans fletibus ora.
Alcathoi ut quondam Minoia flamma penateis
Vertit, et infandi, Ceiris, volat obses Amoris.
Ut pater infelix, fortunae iniuria princeps,
Auxerit hostileis animos, natamque sequatur.
Illa autem Nisi fugiat genitoris ad umbram
Caeruleis sua tecta super, miserabilis, alis.
Utque nova scelerum sedarit vulnera fama


image: s097

Mantua, praecipiti pax addita sera parenti.
Omnia sed facili quid reddere carmine prodest?
Singula cum aeternis fatorum condita libris
Perpetuo vigeant, numquam delenda, sub aevo.
Qua levis in curru residens flammante, iocorum
Stipat Acidaliae matris, exercitus, arma.
Arma, triumphato fortunatissima mundo.
Ante alias omnes croceo per marmora ductu
Aurea candidulo consentit fabula saxo,
Pindo in odorifero, novem ubi sunt regna sororum,
Quo quondam in saxo Megarae fabricator Apollo
Deposuit citharam, citharae sonus haeret in illo.
Ipse suis manibus delatum deinde Cupido
Sustulit a Megara, cum iam Minoius ignis
Scanderet in Nisi, Pelopeia regna, penateis,
Et miseram venti cum regis speque fideque
Abriperent pelago, plorantem vana, puellam:
Ipsa etiam ad vivum, lateris curvamine dextro,
Marmora reddebant pereuntis carmina Scyllae,
Ut levibus Zephyris croceos turbata capillos
Extremis superos tamen est testata querelis,
Spumea marmoreis contingens aequora plantis,
Crudelem Minoa, Deos canat irrita saevos,
Illa quidem: sed parte alia primaevus Adonis
Roseolam saniem dirupto corpore, tristeis
Depluit in campos: prope adest Cytherea iacentem
Nectareosque imbreis, et odoriferam Panaceam
Ambrosiosque rigat latices, et stantia dudum
Forfice concepta remoratur fila sororum.
Nec minus in Cephali crudelia Procris amorem
Ausa, fatigatum observat, nusquamque recedit,
Donec certa nimis, nimis ah sibi, tela probavit.
Ille super caesam fortes lacerare lacertos


image: s098

Et remorari animam et labris configere labra
Frustra, eheu! restat fatum immedicabile teli.
Procris abit, iamque ipsa suum perit Aura maritum.
Verum ea quae toto descripta in marmore passim
Carmina candidulo dirimit lapis intertextu,
Carmina fas aliis alios edicere vateis.
Me rapiat mea cura. Apicem qua caela supremum
Arctarunt sensim, metaque exsurgere marmor
Incipit, et recta sectantem fronte, remittit
In latus, arquato demissum circite de se;
Inque sinum obliquum iusto sinus exit ab orbe
Fabula dia, notis pallentibus obscurata,
Vix bene sectanteis oculos dignata, refugit
Manca etiam in finem: coniectavere puellae
Ipsius extritos manibus violenter Amoris
Defecisse apices, ne quis sua crimina nosset.
At te, saeve puer, proprios sentire furoreis
Fata velint, si qua ulla tuas pote vincere flammas.
Ne tamen infandos ausus fuga temporis ultra
Carperet, atque hominum divis temeraret honores,
Omnia me pulchro iusserunt carmine Musae
Victuris longum, qua fas intextere chartis.
Poena fides facti est, ne Graii dicta Poetae
Ignoret Latium, venturave nesciat aetas.
Huc animis properate piis, primaeva Iuventus,
Discere quod valeas quod item dediscere, praesto est,
Mi Venus, aetatis conspecto in flore superbae,
Ipsa suas arteis, sua per dispendia, monstrat.
Quod nisi cura mei te quondam sera subibit
Corpore de nostro cum parva implebitur urna,
(Ultima nempe dies, bene si satis auguror, instat)
Fama tamen BARTHI teneros miraberis ignes:
Illum antiqua diu spatiantem rura tenebant


image: s099

Atthidos in campis et Tusci Tibridis acta,
Dum caelestem animam Sapientia dia relaxat
Desidiam erubuit, Permessida navit ad undam:
Pulcher adhuc puer, atque investeis undique malas
Quattuor in lustris retinens ad puncta suprema.
Ausus opus Veneris castis narrare puellis,
Quale docet iuvenem, longaevo carmine, nutrix.
Quicquid id est, caros solum colit ille sodaleis,
Quodque docet, nescit, fruiturque Cupidine laeso.
Sestos erat, contra, medio maris aequore, Abydos
Octo latet spatiis, contracto marmore, Nereus,
Dissita vicinis dispescens oppida muris.
Saepe in littoribus quorum, Neptunus, apricis
Amplexus magnam gemuit, pater, Amphitriten.
Saepe malo sonuit Tritonia concha susurro,
Cymothoen thalamo lactantis nuntia divi.
Heic etiam placida, Delphinum turba, chorea
Insiliunt, Veneris perculsi corda sagittis.
Omnia nubentum veniunt huc saecla, nec usquam
Tam Genialis ager; Dryades, nemorumque Napaeae,
Quaeque iuga instabili semper pede currit Oreas,
Nereidesque alto Neptuni e sanguine Nymphae,
Hydriades, Fonteisque, et Stagna obscura, citisque
Fluctibus in gremium properantia, Flumina, Ponti,
Cypridos hic fixi telis conubia curant.
Ipsa Paphum quoties vel Golgia deserit arva
Huc dea oloriregas, ridens, contorquet habenas
Cum geniale fremunt, Aprili mense, Favonii;
Ridet ager, rident sata laeta, boumque laboreis,
Vitiferisque favens iuga collibus auget Iacchus.
Aequora saeva etiam molles sentire feruntur
Interdum faculas, alioque extollier aestu.
Heic Europaeo quondam concepta furore


image: s100

Cum duros, Asia imbellis, non ferret amoreis,
Persica transmisit periuris agmina portis.
Ponte sub insolito latuit mare; Terra sororis
Iura habuit, longis ubi nuper navita tonsis
Vix bene frendentis furias fugiebat aquai,
Alae Equitum densis incedunt undique turmis.
It pedes in campo, nec scit compendia, Nerei;
Interea sicco Seston miratur Abydos
Stare pede, et sociam Sestos miratur Abydon.
At, licet ipse foret belli mala causa nocentis,
Indignatus, Amor, caras violarier arceis
Dirupit molem, atque iniecto marmore mersit,
Nant trepidi Persae vada salsa; alioque tumultu
Europe Paeana canit, manesque Laconum.
Stat Seston iuxta aeternis immobilis annis,
Omnia quae radiis vestit, Phoebeia Lampas,
Invito fertur turrim contingere cursu.
Illa manet fatis, et saevi testis Amoris,
Carmina perpetuo Museia tempore servat.
Heic olim, Iuvenum communis flamma piorum,
Hero virgineos thalamos, heic lampada habebat,
Heic olim, argutis communis flamma puellis,
Nabat amore novo iuvenis sua furta Leander.
Sestias hac specula vibrantem flamine flammam
Texit, ah immitti superarunt flamine Venti.
Hac puerum aequoreos sine nave et remige fluctus
Nantem vicerunt undae, et fera fata tulerunt.
Hero pulchra fuit Iovis alto e semine Virgo;
Nam pater omnipotens, placido perculsus Amore,
Postquam infelici subtractum fraude Typhoei
(Demens qui gravium gaudens stridore tubarum
Arcadicos nequiit Cadmi contemnere cantus)
Restituit fulmen, spirans etiam horrida bella,


image: s101

Centimanas strages, et iacta fervidus Aetna,
Herminonae in gremio caelestia semina liquit.
Hermione denis expleto mensibus anno
Callithoen peperit; poterat gaudere parentis
Nomine, at e nata sponsam fecisse probatur
Iuppiter; huius erat duplici de semine proles
Eurynome, cui nata, uterum Iunone levante,
Ultima Sestiacis Hero praelata puellis.
Illius ut primum vidit cunabula, fertur
Bis doluisse patrem, nec spes posuisse maritas
Omnivolus, dubios confessus, Iuppiter, igneis.
At tibi, quae superos incesto crimine foedas,
Turba Poetarum, quo turbine saeva flagellis
Obstrepit Alecto, et geminae serpentibus atris
Insistunt contra, diffuso crine, sorores!
Hero ut prima novae tetigit cunabula lucis
Iam Iove digna fuit, infans formosa, parente.
Qualis erat patrium femur, et sua fila relinquens
Cui genitrix genitorque fuit Iovis unica cura.
Illius ambrosio fulgebant vertice crineis,
Qualibus hiberno radiis, Titania lampas,
Orbe, nive albenteis, vibrans, inter videt herbas,
Ducta vel ut tenues auri dat lamina sulcos,
Ingenuos filo tenui mentita capillos.
Quos scobe cum crocea venti sparsere volanteis
Purpureum flavis accendunt aera fibris.
Qualibus in summo spumas Venus aurea ponto
Expressit, nondum tota pingenda figura,
Nutricum tenus exscendens de marmore cano.
Qualibus in flammis ponendae exordia vitae
Aeternus repetit, naturae gloria, Phoenix,
Cum gravidum Casiae conscendens gramine nidum
Solis ab intuitu radium desiderat, et se


image: s102

Impendit sibimet, vitamque a morte reposcit.
Sic tenui si qua nutabant forte capilli
Vi Zephyri. Exsanguis vitam repetebat Amator.
Histricis ut nullo figuntur spicula nervo
Sic croceo Iuvenes figebat crine puella.
Frons brevis ingenuam retro sparsisse laborat
Caesariem, quae cum crispo sibi reddita cultu est
Ut neglecta, vago frontem pede currit in ipsam.
Fibula eam ex auro crebro discriminat orbe,
Caerulea innectens gemma, quam circulus ambit
Lactea candiduli reserans confinia colli,
Ipse ebore e nitido, per eburnea colla relucens.
Non alia aureolos extollit machina crineis
Aut premit, ingenium formae Natura ministrat.
Sed modo virgineo decerptis floribus ungue
Effusum retro conscendit serta capillum.
Ille agili nitidos humeros, et eburnea colla
Verberat insultu, seu procedente puella,
Seu circum tenues vento crispante susurros.
Omnia quae attonitis oculis spectabat Amator
Nativum sorbens de crine Cupidinis ignem.
Interea bicolor variata rosaria vultus
Explicat, et roseo niveum premit orbe nitorem.
Daedala malarum lusit Natura pudorem,
Ut candore genae necquiquam ardente, triumphent.
Inferius paulum rutilo succensa pyropo
Oscula, malarum confutavere ruborem.
Per quae anima ambrosia sensim proflabilis aura
Nectar olet, vegetatque sui violaria vultus.
Artificem heic Superi consummavere decorem,
Tota vacat puerae Naturae daedala virtus.
Prodiga nil perdit, nil quicquam livida celat.
Omnia sed pleno deducit munera cornu.


image: s103

Sidera mollivido quid ocellorum ignea dicam
Lumine? quae tenui ludunt nictantia nutu,
Illa procul cernens credit Cynosuran Amator,
Pendet ab his, et ab his nat Amoris amabile flumen.
Nulla capit saties spectantem, oculosque videndo
Fit Iuvenis totus, corpusque in lumina volvit.
Heic habitat iuvenilis Amor, petulante chorea
Nonnumquam exsiliens, meditataque carmina prodit.
Carmina quae ignoti flammata Cupidinis aestu
Mens secum canit et fundamina ponit Amori.
Ut teneram in vocem iures pendere labella,
Lumina prae teneris dicas cantare labellis.
Illa locuturo poscunt fulgore loquelam
Et responsa, parant, et iam responsa reposcunt.
Blandusii [(perhaps: Bandusii)] ut reddunt speculantia lumina rores
In pellucidulis quidquam spectabis ocellis:
Nigra in candidulo iam pupula fulminat orbe
Ausa superciliis nigrantibus opposuisse
Ambrosium teneri frustra candoris honorem.
Hic Charitum aeternas fixerunt agmina sedes,
Agmina sancta coli, pueri fixere Lepores.
Ut Rosa prospiciens de pictis ebria sertis
Purpureae niveo prospectant circite malae.
Tota Rosa est facies, vultum violaria dicas
Candida, puniceis intersita floribus orbem.
Oscula quid repetam, sub hiantibus illa labellis
Dissita ut argutae veniat nova semita vocis
Illa neges vidisse satis, traxere negantem
Suavia, et in labiis Venus imperfecta pependit,
Dulcia proludens belli simulacra futuri.
Heic animae facili transmittunt tramite sese
Inque vicem redeunt, atque insatiabile ludunt.
Cetera quae Pietas pro Virginitate verenda


image: s104

Condidit, incesto non est, loca, prodere versu.
Si qua latent meliora putes: potiere putando:
Nulla Dea est quae non nascentem comserit Hero
Muneribus functae caelestibus ilicet omneis,
Spicula clementi Cypris suspendit ocello,
Queis miseri pariter occidebantur Amanteis,
Atque novam amisso reparabant pectore vitam.
At Chariteis dulces emendavere loquelas
Punicea arguto tinguentes labra lepore.
Gratividam faciem Sapientia Palladis ornat
Munere, ne qua mens pulchrae rudis obstet Amori,
Hinc Pudor, hinc duplex in Amore ferocia, dum se
Subtrahit ardenti iuvenile, Modestia, pollens.
Singula Pieridum quo narrem dona sororum,
Quid, Diana, tua, et semper-florentibus Hebes
Officia in membris, vivos imitantia flores?
Quos modo complexu sertum in geniale decoro
Ars vocat, aut sparsos ornare altaria mandat.
Illi inter sese paribus funguntur ocellis,
Cumque colore vago fugientia visa sequantur,
Una tamen facies uno fulgore renidet.
Qualis in Harmonia quondam concentus Amorum,
Quam Tyrio pater ipse iugandam Cyprida sensit,
Narrantem spatiis excludit Phoebus iniquis,
Atque aliquis forsan, cui notior aula Dionae,
Explebit studium, proprii simulator Amoris.
Quod si pulchra fuit Iovis alto e semine Virgo,
Non puer imparibus tenuit virtutibus illam,
Seu genus et proavos, sue diae munera formae,
Coniugium nemo cupiebat dignior Herus,
Quam tener annorum primaevo flore, Leander,
Quem Seston contra felix nutribat Abydos.
Hic, nisi quod validis maior vis artubus, ausus


image: s105

Flammat in ingenteis, et mascula pectora sanguis
Nobilibus iuveni stimulis praesignat avorum:
Virgo fuit, qualem sponsus desideret alter.
Nemo virûm puero se tempestate sub illa
Aequabat saltu, pernicibus ales in armis.
Aut lucta vibrare pedem, vel viscere lento
Certior, absentem telo prope constitit hostem.
Illum aequaeva cohors Regem per ludicra ducit
Castra sequens stipatque gradu maiore superbum.
Martia saepe sequi generosior arma cupivit,
Arma cupivit, Amor nitidis succedere signis
Suadet; abit tenerum lactat qua dia Voluptas,
Et blandae Veneris Marti praeponit honorem.
Hinc flavum recta nectens cervice capillum
Dignus Apollineis radiis, et praepete curru,
Suavia composita ludebat proelia pace.
Saepe humeros pharetra, capulo latus acer eburno,
Praedatur silvas, et Cyprin Adonide fallit.
Quot niveae puerum suspiravere Napaeae!
Quot fonteis, Dryadumque invitavere calores!
Spicula cum rosea retinens crispantia dextra,
Aureolis per prata fugit numerosa cothurnis,
Mox riguum ad rivum positis iuveniliter ardet
Induviis, nitidumque invadit cernuus amnem,
Victa vel a nimio cum corpora Sole relaxans
Procubuit platani semper-florentis in umbra:
Deflua caesaries placido salit icta FavonI
Verbere, et ingenteis humeros flaventibus implet
Orbibus, innumerum sursum et spatiata deorsum.
Blanda superciliis Venus insidet: acer ocellos
Ignis habet, magnosque animi praenuntiat aestus.
Saepe Dea in silvis risit Diana vocanti
Noster Hylax, ubi Hylax, atque Endymiona putavit.


image: s106

Nec rigor in forma est, facilem sensere precanteis:
Ipse precator adest, et amandi prodigus, ultro
Vota petenda facit: Nemesis nihil audet in illum;
Hanc quoque iam duram veteris subit alea furti:
Quid pugnaci in equo sublimis ubi aurea versat
Arma manu, spumisque ferum furialibus implet?
Sentit herum quadrupes tortosque obit impiger orbes.
Ipse sui rector, non hunc vel voce vel ausu
Urget eques, dedit ingenium schola longa superbo.
Vix primum amisit, instat pede protinus illi
Atque alium in primi, nondum vestigia linquens,
Suggerit ille locum, iam tertius ante secundum
Pulsus abit, certantque pedes, vincuntque vicissim,
Quod memori ex usu longo subit, ipse fatigat
Invenisse novum quadrupes, nec Regula fallit.
Vix artem posuit Rector, Geniumque remisit,
Exiit a vultu, et rapido vestigia cursu
Perdidit: ille manet, nec quicquam in sede movetur.
Vix voluit restare; pedem prior urget utrumque
Corpore equus reliquo, nec posterioribus uti
Commeminit, stat mole sua et fera frena fatigat.
Spectanteis stupuere oculi, mirantur euntem
Currentemque, minasque uno feruore prementem.
Ordinibus volat ille suis, cum circite primo
Coepit obire equitem, nullo vestigia passu
Latior exspatiare sinit, quo coepit, eodem
Desinit, absolvitque catum, seque imputat orbi.
Credibile est talem, Veneris cum proelia Mavors
Threiciis mutat clypeis, meminisse laboris
Nocturni, docileisque equiti glomerare recursus.
Grata manet vultu Pietas, aciemque futuras
Praeparat in pugnas, et desita bella figurat.
Quotquot sublimem contemplabantur ephebum


image: s107

Felicis memores luctae, risere puellae,
Et tacito implerunt salientia pectora voto:
Quaeque sibi decus hoc soli spondebat amando:
Formosam se quaeque putat quando adspicit illam
Caesarie pugnans ventis, vestemque nitente
Corpore praepediens, limis, eques acer, ocellis.
Olli humeros circum pectusque, et brachia, et armos
Ambulat erubeo spatiata volumine vestis.
Trans tenueis cuius textus loca candida lucent,
Nativo paullum Iuvenis maculata rubore
Circulus ex auro per eburnea colla profectus
Caeruleam portat gemmam, quae pectore primo
Fixa sedet roseumque auget variata nitorem.
Carbaseum capiti conum, quem crista decorat
Auricolor, dederat genitrix; crista alta Favoni
Surgit ope, adversumque fugit, ceu territa, solem,
Unde sua maior iuvenis petere alta figura
Cernitur, alludunt virides de vertice equino
Plumarumque globi variant spectacula cultu.
Hactenus in nulla iuvenis sistebat Amorem,
Non piget e dubia suspendere pectora lance,
Lanx aequa est Iuveni, quamvis examine nullo.
Femineum par est voto genus: omnibus ardet,
Ardet amore pari, neque tot discrimina servat.
Numquam adeo a patria secesserat hospes Abydo,
Sestos ei est nigris vicina remotior Indis:
Sestos ei Europa est, Asiam metitur Abydo:
Simplicitas isthaec Nymphis popularibus aucta est,
Credere quae proprium numquam voluere remotis
Tale decus, quale ante oculi spectasse negabant.
Acer ut in Venerem campo dominatur aprico
Taurus, amore rudi, nec fluminis audet inerme
Verticibus rapidis latus opposuisse; paterno


image: s108

Regnat in armento, vitulisque nitentibus instat.
Ast ubi nec timidum rapidi via verticis aufert
Et frustra imbelleis fluvio exegere magistri,
Trans campum ardet amans, silvisque inmistus opacis,
Obvia fulmineo procurrit praeda leoni.
Sic puer imprudens patria dum solus in acta
Torret Abydenas insigni flore puellas,
Quibat adhuc felix et fortunatus haberi.
Invidere Deae: pereuntis fabula dura est;
Nec sine lacrimulis Musarum hanc Gratia narret.
Tu mea, Tempus edax, utinam servare valeres
Carmina, perspicua Phaethontis quale sororem
Eridani ad ripas, Electri in imagine servas.
Ut teneri vatis lacrimabile, nenia, quondam
Praeceptum, Iuveneis cautos in amore doceret.
Illi etiam absumpti post tristia fata Leandri
Saepe natant pelagus malefidum, in nocte profunda;
Spemque locant celsa pendenti e turre lucerna;
Turre super celsa statio plorabile fallax
Monstrat iter, ventisque immane sonantibus horret.
Ecce autem Aeolia fugiens de rupe procella,
Imbellem adverso perimit cita turbine flammam.
Nat sua fata puer, sine mente quam institit aequor
Absque anima evadit: sancti flevere parentes,
Ordine qui verso moriendi, in pulvere turpi
Tempora decurrunt senibus restantia canis.
Verum ea quottidie quamvis convicia dicam,
Verba tamen pereunt, Amor inde potentior exstat.
Iam bis in octonos addebat quattuor annos
Purpureus Iuvenis, silva cum fessus aprica
Fontibus in liquidis florentia membra fovebat.
Amplexa est Nymphe cupidum, et mala gaudia sumpsit
Sestia, Abydenae veniens levis hospita turbae,


image: s109

Hospita, quae thalamos absentis frangeret Helles.
Quam puer e cunctis lectam tum forte peribat.
Illa ubi formosi pausa est data prima laboris,
Stulte puer, dixit, quid soli impendis Abydo
Quo poteras Seston; stupuit sermonis Ephebus,
Ut rudis, et medios fregit iuveniliter orsus:
Seston, ais, mea lux? quid tibi quoque, dixit, amatur?
Scilicet inter se torni connubia nautae
Concelebrant, umbrisque ardent redamantibus umbrae!
Aequoreae aut pristes, immani aut corpore cete:
Quaeque domo e nostra pecua eminus Amphitrites
Cernere, caudarum pulsantia verbere pontum,
Possumus, atque haustum vomitu reddentia marmor:
Haec sola e pelago norat contemptor Ephebus,
Sestiacas turreis ut Abydi robora norat:
Cetera cura manet liquidis in fontibus, et quae
Per spatia indulgebat equo, caedique ferarum.
Instat amans Pholoe, visat quae credere nolit.
Consentit facilis. Veneris modo, Sestias addit,
Sancta colunt Nymphae nostratem festa per urbem.
Quid vetat in tantam comitem procedere turbam?
Nec mora longa viae, Zephyris silet aequor apricis;
Sponsa fides dextra est: plena spe Nympha recedit;
Ille inibi totus, nec iam, velut ante, per omnem
Somnus habet noctem; quocumque in carmine votum
Sestias occurrit, mentemque vocabula turbant.
Iamque amat ignarus; nec, uti solet ante, potitur.
Totus in absenti, nec ea, quam nuper amabat;
Forma nova est, nescit visam, et stupet ante videndo.
Nec quid agat sentit, damnatque ferociter aestum.
Iamque loquens secum: quid, amati copia, dixit,
Nulla super? silvane aliquid mihi perditur ista?
Amissum certe est: fors qui me quaero, relictum


image: s110

Praetereo: an potis hoc? certe possumque, voloque:
Nescio, sed monstrum est: sic stat, sedet illa, quid ultra?
Res nova, nescio quid, sed ut ignis: et ignis in illa est.
Sestias e cunctis mentem mihi vocibus illinc
Surripit: an solus facio haec? quae turba molestat?
Sic quoque solus amo, nec amare quod arbitrer, exstat.
Omnia sic miris involvens dicta latebris
Torretur Iuvenis, totiesque expertus amantis
Ingenium, nescit, nec amatum cernit amando.
Si modo quid coepit, coeptum modo laesus omittit,
Denique vix secum est, magnique Cupidinis hospes
Ferre deum nescit, nova fax novus ardor in illo est.
Saepe domo in vacua vulgus meditatur, in omni
Eminet una gradu, formaque supervenit omneis.
Non videt hanc; vidisse putat: cognoscere, notam
Ante, nequit, creditque sibi et frustratur avendo.
Ah miser, absenti, si nescis, ignis in Hero
Ignis amore novo flagrantia pectora versat.
Sestias haec virgo est: Pholoes hanc gaudia narrant,
Inscia te ignarum, cupientem tota cupido
Te sequitur te, Virgo, perit: Neque enim improba solum
Tela domant Iuvenem, turri tuus ardor in alta est.
Solivagam inviso pueram placuisse puello
Cura subit, oditque suos inclusa parenteis,
Votaque servanda pro virginitate resignat.
Est Deus ignarae tacito fervore medullas;
Quem rerum in magna Natura vivere nescit
Ardet inops animi, spe praegustante videndum.
Nunc videt assiduo florentem lumine Abydon;
Et stupet adspiciens, incertaque vota retractat,
Nutricemque rogat, decies responderat illa,
Plura rogat, nescitque modum, nec crimina sentit,
Et sentire cupit: Pudor est quem spernit, eundem


image: s111

Praeponit cupidae, nec quod dolet, improba, damnat.
Errori superest Amor, ignotumque Voluptas
Spe Iuvenem peregrina capit: sic mutua fallunt
Vulnera, nusquam Amor est, et Amore insanit uterque.
Tale ferunt vulnus, saevo mucrone patratum,
Arte Machaonia nostros curare Magistros:
Sola salus ferrum est; ferri, quod vulnera fecit
Purpureo laesi mucronem sanguine tingunt,
Liciaque involvunt, et apertum viribus unguen;
Interea nescit partem revirescere victam
Aeger, inops curae: tener illi in vulnere loto
Sentitur gemitus; iamque acer obambulat ignis
Fundamenta mali, sensim spatiatus ab imo
Donec hiascenti componitur ore cicatrix,
At fera cum ferrum sors sub victore reliquit
Hicque mali gnarus, stillantem sanguine laesi
Unxerit hac adipe gladium, atque in Sole vel algu
Torruerit, studio pestem duplicabit acerbo:
Letifer extemplo vulnus dolor exedit, et se
Haerentem morbus sine semine subicit intus.
Ille furens frustra medicas bacchatur in arteis,
Nulla via est vitae, nisi in ungendo utilis ense.
Hunc quocumque potest humilis supplexque rogatu
Impetret, hostileis non sit pudor ire petitum
Suppetias, turpe est: sed quid sit turpe coacto?
Talis in absenti iuvenilia virgine torret
Pectora Amor; nulla est capto medicina Leandro,
Ni, miser, unde malum est illinc petat ordia vitae.
Sic quoque non visi flammas face, numine solo,
Virgo rapit pueri, flagrantemque aemula flagrat.
Spicula confuso victorum in sanguine tingit
Par furor, et telo discrimina perdit utroque.
Saepe ubi vel fato, vel inepti lege pudoris,


image: s112

Ignea torpidula moritur medicina quiete,
Talibus in morbis, vitaeque ambagine tanta,
Barbara mors sequitur: vel poste nefandus ab alto
Nectit Amor leti informis, sine forfice, nodum.
Iphis Anaxaretae furiis contemptus ut olim
Triste pependit onus, saxo modo mollior illa est.
Ut pia periuro pro Demophoonte Lycurgi
Filia, traiecit iuvenili pectora ferro;
Lesbias Ambracium saliisse Poetria in aequor
Dicitur, argutum frustra modulata Phaonem:
Utque Libys Phrygio vitam mucrone recidit;
Troius hunc alios exsul servarat in usus:
Vela ferunt venti, iacet alto vulnere Dido.
Vixit adhuc felix, nec in ordine nobilis isto
Sestias, at magni dein panditur orbita fati.

FINIS LIBRI PRIMI.


image: s113

CASP. BARTHI LEANDRIDOS LIBER SECUNDUS.

NAMQUE ea diversa penitus dum parte geruntur
Aligerum amplexu retinens, Venus aurea, natum,
Mater, ut ignotos consolaretur Amoreis,
Spe Iuvenis certa, certa spe vota puellae
Solveret, instabat memorans, dictisque premebat.
Ille gravem fati causatur ad omnia molem,
Si vel conspectu teneri fruerentur amanteis;
Quippe Prometheis inscriptas nosse figuris
Sanctorum tabulas, Themidos mysteria magnae:
Quae non fas ulli Divumque hominumque videre,
Condit in aeterno canens adamante Vetustas.
Solus Amor legit, et superis enuntiat: ex quo
Ipsum alia Victor Saturnum compede vinxit,
(Custodem superum Fati, qui limine primo
Excubat, aeratosque aereo premit obice posteis.)
Suavia praeteriti repetentem gaudia coetus:
Ut Deus hinnitu fugiens complevit acuto
Pelion: Et Iani latuit sacer hospes in arvis.
Cum pater excelso demissus fornice caeli
Tellurem implevit fecundis imbribus augens,
Unde Deum generi stirpes nova regna Gigantum
Sollicitant, monteisque infesta ad sidera ducunt.


image: s114

Quod nisi fulmineo restet Iovis impetus igne
Subiectum Ossaeo devolvens vertice Olympum,
Consiliis divum mortalia misceat Otos
Somnia, caelesteisque plagas, mundumque tonantem
Pro Siculo flammis incendat monte Typhoeus.
At iuvenum fatis quae conscia dicta notarat,
Narrabat matri motis, amor improbus, alis.
Donec purpureis inmulgens oscula labris
Et Iuvenem miserata, et poenas innocis Herus,
Flexit eum, infirmis nectentem retia dictis.
Qualia cum primo fratrum dedit alma Dione
Aura redit mundo Zepyhri, genialia Aprilis
Lumina per totum ridens defundit Olympum.
Risit Amor dominam, toties quae serviit ipsi,
Quodque cupit, iubet esse ratum, tremuere pharetrae
Augurium infelix puero, infestumque puellae.
Iamque dies aderat qua Sestia turba, parique
Festa colit studio Cythereia, mollis Abydos,
Nec solae, vicina venit toto insula ponto
Omnis, et arcta colit si quis freta mitior Helles.
Adsunt purpurei Iuvenes, quos Graecia mittit,
Graecia, amatorum genitrix fecunda piorum.
Non Libani sub odoriferis quae collibus ardet
Saltibus ingenuis Paphias duxisse choreas,
Nympha domi mansit, non mansit Nympha Cytheris
Ulla, pari studio numen venerantur herile.
In Iuvenum coetu sublimis pompa Leander
Patria relinquit lugentis moenia Abydi,
Fleverunt Nymphae properantem, ardentque tuendo
Nanda dehinc, rate punicea, super aequora, vectum:
Ille habet absenti fixos in virgine ocellos,
Cui Dea restantis festinat stamina fati.
Parte alia Veneri paulo ante allecta sacerdos


image: s115

Instaurat genialem aram, taedasque coronat
Hero, virgineae nitidissima gloria pompae.
Omina defuerunt neutri: dum nauta carinam
Aequore ducebat placido, stans puppe Leander
Aurea Iolchiaci cantabat vellera Phryxi,
Vellera, quae niveam transportavere sororem,
Quae soror ut liquit mersa aequore, perdidit ipsa
Nomen, at, infelix, pelago confecit amaro.
Sic puer haud longum est cum perfida lumina servans
Suspensae altivida, nabit freta, turre, lucernae:
Venti inclementes exstinguent lampada diam,
Lampade cum stincta periit nans vita Leandri.
Virgo autem inmitis curans altaria divae
Processit vittis ornata decentibus: olli
Praevia lucebat genitrix, taedamque ferebat:
Quae statim, ut est Veneri contacta, in virgine flamma
Delicuit, saevumque dedit prudentibus omen.
Verum ea quae aeterno conscripta adamante Vetustas
Nascentem mansura, cuique suo ordine signat
Non fas est hominem cupido fugisse renisu,
Quin tamen exacto succedant tempore cuncta:
Qui cupit, ut sentit succedere, doctior ille est,
Dumque malum bene fert, mutat candentibus atra.
Appulerat Seston, vix navita fune carinam
Iunxerat in littus, properantem fata Leandrum
Excutiunt puppi, comites prior exit amicos,
Statque Deam iuxta, et ritu discentis adorat:
Multa querens frustra, non gnaro incensus amore,
Optat, et in mortem nescit se optare, medelam.
Atque aliquis, teneri formam miratus Ephebi,
Sponsa venit modo quae, sponsi putat esse sororem.
Interea ardenti suspendunt vota labello,
Undique, et investi cingunt altaria myrto,


image: s116

Pars alia in niveis offert sua dicta columbis
Mitis uti Dea cuique et uti dea dura cuique est.
Stat pavidus, vultum retinens tellure, repulsam
Qui metuit, castaque ad praemia virgine flagrat.
Pallidus ora rigor frigentia torquet in illo,
Illum aliumque pudor, flamma torrente, colorat.
Non nemo ingratis noctem meditatus ocellis
Ebria ceu visa suspendit virgine vota.
Haec tamen e cunctis rarissima turba videnti
Et multum quaesita, venit: Creberrimus extra
Spe foribus tacita sertum geniale revincit.
Ferrea, at effigies, auro simulata superne,
Cypridos, occulte Magneti opposta latenti,
Mobilis adnutat plebi, sensimque renidens
Iubila laetantum, ut coram exaudita, remittit.
Nec tum etenim arsuros libaverat ignis honores.
Victima nondum aurum cornu letale ferebat.
Cum Iuvenes, votis divam clementibus apti,
Instituunt choreas plauduntque altaria circum
Prospera venturae libanteis omina pompae.
Nec mora, cum medio Phoebi rota constitit axe
Fusa venit portis et Sestias orgia ducit
Pompa; Volatilibus humeros ornate pharetris:
Ales ut in caelo tenerorum ductor Amorum
Regna Cupidineis exercet mollia turmis:
Stirps Veneris, Nymphisque satos domat ore puellos.
Olli agili studio regem venerantur, et orant
Matris ut imperiis regnum hoc et fortius illud
Adiciat, neque iura hominum, neque iura Deorum
Curet: Amor gremio infusus genitricis amatae
Sublimis curru, quae spicula nectare tinxit
Felle novo infundit et dulce obfuscat amaro.
Nectare, quod Veneris saliens utrimque papilla,


image: s117

Inque sinum, inque caput dios iaculatur odoreis.
Unde, oblita sui, suavi liquescit Amore
Pastaque ab Ambrosio dormit mens enthea succo.
Felle, quod e Stygio productum fonte, sorores
Eumenides proprio commistum lacte ministrant.
Unde infelici perculsus Amore, furentum
More, animus properat praevisa pericula contra.
Talis pompa coronato volat undique curru
Orgia lascivae stipans producta Diones.
Verum omnis solita flectit spectacula diva
In se, lecta Deae, forma florente, Sacerdos,
Hero omnes spectantum oculos, sola omnia complet
Pectora, nec saevo sua iura relinquit amori,
Nec Charitum trigae Charites superesse, nec uni
Dat Veneri Veneres: Amor est, Venus, ipsa, Charisque.
At iuvenes alii parcentibus incluta fatis
Vota cient solum, simulacraque virginis Herus
Eminus in diva, divam venerantur in Hero,
Stringentes dubiis invita silentia labris:
Atque aliquis, teneras suetus ductare puellas,
Haud rudis in bello Veneris studiique, dolique,
Argutas talis suspendit voce querelas:
Quid forma ista novi est? prorsus nec visa mihi ante
Nec post deinde videnda: liquescit pectus amore.
Ipse ego et armatas vidi sine veste Lacaenas,
Ioniasque nurus, et queis dat Achaia palmam.
Rarae equidem in nostrum multae venere cubile
Multae etiam adspectu, si non mihi amore potitae,
At quae cunctarum pulcherrima visa, videnti
Hanc, deformis abit: certe Venus ipsa sacerdos
Facta sibi est; Charitumve Deae flos trinus in una
Orgia fert Hero: simulacrave ficta Cythere
Marmorea affusa fecit gradientia vita;


image: s118

Pygmalionaeis ut quondam credita taedis
Utibili saxum felix mutasse puella.
Certe ego si divum, quae dicitur immortalis,
Vita mihi hinc, illinc coniux se spondeat Hero;
Spondeat illa aliis, coniux mihi ducitur Hero.
Obstupeo visu; radiorum ut lumen ocelli
Sole repercusso, dubio mihi sidere reddunt.
Et quantum quantumque, magisque magisque, tuendo
Me satiare volo, tantum tantumque morantem
Forma trahit, nulla est saties spectantis ocelli:
Talia tum pueri pro se sua quisque fatigat
Votaque concipiunt, nec quisquam est aequore toto
Qui non Fortunae summam putet huius amorem.
At nitida in tunica gressum moderata puella
Virgineum arguto dispergens ore ruborem,
Constitit in medio carmenque exorsa sacerdos
Dececinit dirae laudeis, suaque orgia in illis.
Tum vero amentem species diuturna Leandrum
Ultro acie tota subigit, neque sensibus e tot
Unus ei superest: quaquavorsum ora puella
Ora rosas pleno fundentia fonte loquendi
Commovet, hic sequitur: vix vota domestica cuiquam
De populo reticet: Tot noctibus umbra fatigans
Ignarum adspectu Iuvenem, nunc ora puellae
Viva refert, sponsaeque ciet fatalis amorem.
Illa quidem in turba contra sua numina sentit
Quaque videt, in se Veneris partitur honorem.
Attamen hac quoties cupidos via flectit ocellos
Qua puer infelix vivebat momine in uno
Et moriebatur, nec mortuus exspirabat,
Nec vivusque vidensque videbat ut et vivebat,
Inscia qua causa, tamen inscia, multa moratur
Vestigatque locum, nec abit satiata tuendo.


image: s119

Illic et tua sunt, dicebant gaudia fessae,
Corcula, et in populo tua te modo numina adorant:
Interea longe comitatum excesserat omnem
Spe Iuvenis flagrans, et amore volatilis alto;
Nec rudis hunc denso turba agmine destinet, ultro
Dat Venus alma viam, domitorque Cupidinis arcus.
In venerabilibus tantum regnabat ocellis
Gratia, purpureo saliens super ora rubore,
Ut divina piae lucerent munera formae,
Dat populus ceu lege viam; properantis Ephebi
Feruor habet fasces, cedunt, et tramite lato
Dant iter, angustum modo qui fecere triumpho.
Hei quam caeca sui, Fortunam ex indole priva
Aestimat humanae mens conditionis: in ignem
Fervidus hic properat, fugiendo incendia, flammas
Appetit, erigido nec quidam frigore vinctus
It nivis in cumulos, gravis est Fortuna Cupido.
Effera mens placitos semel obtinuisse furoreis
Saxa per atque igneis sua detrimenta secuta est.
Nulla quies iuveni donec se altaria propter
Destituit cursu, visaque in virgine mansit.
Virgine ceu telo iampridem fixus amata est,
Quam primum modo nunc oculo cernente salutat
Stabat adhuc excelsa loco, laudeisque ciebat
Virgo potens numeris, externabatque canendo.
Non divae Auctricis populo, non Numina tanti
Sunt populo nati, de cantatrice puella
Mominis unius spatium ut furatus haberet
Queis suus esset honos tantis divoque deaeque.
Dissita cui multis Zephyri coma lusibus errat
Aurea circum humeros, radiisque nitentibus ardet.
Quisque olli est telum crinis, quo pectora vulgi
Traicit, invicto ducens suspiria corde.


image: s120

Sic Solem omnipotentem alio fulgore refutat
Caesaries populi nectar quae naribus halat.
Conspicuo viridis florebat vertice serta,
Serta, manu sibimet quam plexerat ipsa, corolla.
Ambrosiam Idaliam fragrans, cui Cypridis hortos
Dum sese exornat, speculi dum consulit orbem,
Ipsa Venus socio nuper spoliarat amore.
Tota videbatur sertum geniale puella,
Seu nitidum spectes, oculo variante, decorem,
Seu suavem oppositis deducas naribus auram.
Lusibus indociles oculi vigilacibus errant
Evaduntque procul, mox, sese ut colligit ipsa,
In se mirantur formosi gaudia cultus.
Sic sacer adverso cum Sole illustris oberrat
Iunonis Volucer, meminit quo munere formae
Inter aves quondam regnum mortale teneret.
Indignanti adeo surgit, discrimina mille
Cauda coloratis ponens secum orbibus, atque
Fastosum circa volucrem spatiata recurrit.
Mille olli adverso resplendent Sole coloreis
Altividum levat ille caput, iam conscia formae
Lumina vicinis immittere consulit auris,
Iam redit in semet, nec se capit ipse tuendo.
Talis erat, talem Virgo se Augusta ferebat.
Carbaseam tunicam collo collecta patenti.
Colla superbifico torquebat mollia gestu
Recta levans aciem vultus, radiosque remittens.
Sic Phoenix, longae fugiens confinia mortis
In vitam, e cineris nido fulgentior exit,
Iamque annos recipit, iam pennipotentibus erga
Lucem oculis restat, Solem reddensque trahensque.
Illo Naturae nequit exsatiarier ardor,
Usque novum spectando novum mirata volucrem est.


image: s121

Paulum hilari sese demittens corpore visus
Poma duo Veneris turgentia cernit in horto
Qualia adhuc immite Cydonia fruge resistunt
Audaci digito, quae cum Venus ipsa superne
Arboris in summo custodiat orbe reposta
Admittunt tamen illa manum, quae dura putabis
Molliculo dudum cupiant considere tactu.
Talia virgineo suspensa e pectore mala
Mala duo invito chlamydem pro tubere trudunt.
Carbaseam chlamydem, niveo quae consita Serum
Vellere, viventeis dat translucere papillas.
Ipsae iam arcano lactabunt flore papillae,
Lactabunt desiderio mulgenda feroci
Purpurei Iuvenis, vivo medicamina Amori.
Sed neque tum tunicae, nec Cypridis orgia laetae
Tota latere volunt sua munera, dissita fulgent
Membra palam, raro vestis turbante tumultu.
Lumina in ingenuos deducunt Cypridis hortos
Candida, virgineis impleta volumina membris.
Perspicuo ut quondam si Salmacis integra fonte
Mersa natent, puro, corallia, visa profundo:
Aut rosa cum calathis tegitur per lilia plenis
Purpura per laetum candorem laetior ardet.
Talis erat virgo, talisque in virgine amictus.
Quid loca nunc longo dicam florentia versu
Cetera, quae teneri dudum cupiatis Amanteis
Atque oculis longum sitientibus exspectetis?
Cuique sua in promptu est fingendi cetera Musa,
Fingere nemo potest pulcherrima, pulchrior illis
Quin fuerint, quae nos frustra tacuisse Catoneis
Clamabunt torvi, sed nos tacuisse fatemur.
At rosa iam in medio florebat amabilis horto
Virgineae Veneris, ad quam de corpore toto


image: s122

Flagranteis redeunt felicis amantis ocelli,
Quam fortunati solum videre Poetae
Eminus in speculo, cum per formosa profecti
Membra, colorato describunt carmine formas.
Seducunt oculis tunicae; salit icta FavonI
Vernili gemitu vestis lasciva, nec inter
Crispanteis licet ire moras flagrantis ocellum.
Alta quidem femora, et sedes seducta patescunt
Interdum, sed sponte sua rosa nolle videri
Se simulat, visoque sitim iam fonte relinquit.
Apparent nemora, et supra ceu, fornice ducto,
Marmorei ventris tumor, at declivia celant [(editor); sic: caelant]
Inter utrumque iugum castae confinia vesteis.
Nec favor in tuto est, rosa cum semel interit, (uni
Interit illa semel) toto sua corpore languet
Gratia, nec laesam potis ars reparare vel astus.
Propterea desiderium frustrata popelli
Accendit magis atque magis custodia floris.
Nam genus hoc studio mage quo celatur amico
Hoc mage anhelanteis in sese accendit amanteis.
Qui populo obiectus vili flos prostat in arvo
A populo petitur, si quem stirps, sanguis, opesque
Aut honor, aut meritis adiuncta superbia morum,
E vulgi ducunt latebris, non vilia nauci
Serta putat, iuvat e castis decerpere floreis
Et vetitam multis primum transcendere saepem.
Omnia quae dudum repetens mirator Ephebus
Ora in virginea palma ceu fixa tenebat
Nusquam aciem inflectens nusquam ora tenacia mutans.
Donec ei pausam spectandi saeva sacerdos
Fecit, et invergit sanctis altaribus ultro
Dona manu plena, redolenteisque addit honoreis.
Heic Iuvenes cuncti, cunctae libare puellae


image: s123

Incipiunt divae, et sua quisque vocabula cantans
Ore sacro faveat, divam, et sua vota secundet
Inflexis orant genibus, pavidique precantur:
Ast semel attonito mentem ne sacra Leandro
Nec Venus ipsa movet; nisi qua male moverat ante.
Sed data colloquio traduxit tempora votis.
Adstitit ad flammam propior: per milia multa
Frendentis populi, sua quoque in carmina fuso,
Audivit pueri vocem formosa puella,
Ipsa favet, spreta sacrorum lege, Diona,
Nec tantum infelix fatum, suave orgia curat:
Tum timidam, et multum simulantia vota prementem
Arripit, extima qua, tunica residente suprema,
Cingula dispersas corradunt candida rugas.
Molliaque haud dura retractans vincula dextra
Fecit iter verbis, dum respicit illa trahentem.
Ah mea sancta Venus, teneri miserere precantis,
Pars ego de populo sanctissima deprecor, adsis
Sancta puella, mihi, nec, quae geris, arma refutes.
Ecce ego nec Divae, nec laesa Cupidinis arma
Te venerans, vereor; sed uti mihi Amorque Venusque
Esse, es uti, cupias, oro; verbisque dolorem
Verbaque vix maesto commentor maesta dolori;
Dixit, et adspectu miti, sine caede, repulsus
Vota sua ingeminat. Nec quod velit esse paratam
Dicere, praesentit, nec non consentit amanti.
Ignoscenda putes tenerae peccata puellae,
Victa Venus fuerat, Charitum e grege nulla negasset:
Ausa puellaris fatoque resistere forma est
Diisque suis, iunctisque Leandri in corpore utrisque:
Ausa negare quod e cunctis cupidissima rebus
Ardebat tali concedere victa querela.
Nam nec ut ignotam Iuvenis ambire puellam


image: s124

Nec poterat Iuvenem pro ignoto spernere virgo.
Interior formam Geniumque infixerat imo
Cordis Amor; dederatque figurae agnoscere pondus.
Sic pueri dictis et se devicta puella
Assentit furtim et, mutantibus improba ocellis,
Tecta procul positi monstrat fulgentia templi,
Nec breve nisa loqui est, vultum tenet omnis in una
Grex Iuvenum; sensere aliqui pia dicta Leandri,
Sed Venus obfuscat voceis, et carmina delet
Ne possint penitis insidere mentibus horum.
Hinc celsum tacitos sustollit in aethera vultus,
Suspiratque, occulta trahens per signa ruborem:
Est Amor in nutu nec colludentia fallit
Lumina, consensum facilis puer intellexit;
Scilicet amoto velit agmine templa subire
Nox ubi caerulea Solem detruserit umbra:
Haec facile argutae capiens Oracula vatis,
Quem doctum magni reddit schola mollis amoris,
Ter quater in niveam deflexit basia vestem,
Ter quater a tergo flavo dedit oscula crini:
Dansque suas sentit spem non depellere flammas.
Quippe modo aureolos cessim deducta capillos
Ipsa manu stringit, libataque basia captat,
Et roseam roseis dextram commissa labellis
Quae dare non poterat Iuveni, dedit oscula dextrae
Virgo suae, vestesque oculis sua basia reddunt.
Basia quae nemo populo pote cernere in illo
Seu data purpureis tunicis, seu veste revulsa
Et tamen in cupidae vultum traducta puellae.
Sancta Venus vulgum sua nam mysteria celat,
Inducitque oculos tenebrosa nube profanos.
Ut tener, amissa tabescens coniuge, turtur
Turtur amat praesens absentis basia nuptae.


image: s125

Si qua illam in viridi suetam considere ramo,
In viridi ramo meminit vestigia Amoris,
Illa legit sed enim, fruiturque ut coniuge viva
Dum recolit queis illa locis, quaque arbore saepe,
Cum caro solita est Venerem exercere columbo.
Talis, Amatorem limis virguncula pulsans,
Cui dare praesenti prohibetur basia turba,
Basia, quae potis est, absenti invergere gaudet.
Cumque pudor laesaeque timor vetet altera Famae
Traduce furta decens Virgo meditatur ocello.
Virginitas oblita latet, clepit invida moreis
Pone sacros, monitus patrum populata Voluptas.
Nec generis tantum illa memor nec matris amatae est
Quantum ultro ignoto cupida est servire marito.
Quae tibi quae, crudelis Amor, convicia dicent
Ingenui vates, spreto, puer, arma furore
Qui quatis! imposito Virtus pede vincitur alma.
Te levium impatiens pridem Constantia morum
Temperies te, dia, tremit: tibi, lege soluto,
Mars pater in gremio Paphiae fera proelia narrat.
Bellaque sanguinea cum cuspide mollia mutat.
Te mens tota sibi, Sophiae dea facta per arcem,
Quam procul a vulgo sua per vestigia vincit,
Saepe Deum fasces, irrisaque fata remittit,
Perfide, nec duros tenero fregisse tumultu
Contentus stimulos, aeterna compede victos
Pro lictore domas, tenebrisque imbellibus abdis.
Unde nec infelix Sapientia, nec virtutum
Extrahere omne genus domitos queat undique mores.
Omnia quae lepidis mandavit carmina chartis
Gallia, cum Charisin et Apolline finxit Amico
Divinam historiam, divino Emblemate clausam,
Gesta cui felix Amadaeus ad omnia vivum


image: s126

Fert, illibati Fortuna exemplar Amoris;
Illum non saevi tremefecit Numinis horror,
Non contra oppositi vinctum tenuere manipli.
Solus amor domat; at quoniam mortalibus ante
Impos, ei penitus Charis est superata Poetae;
Felicem extremo fine est expertus Amorem
Milibus e multis raro quod contigit uni.
Cetera sunt hominis, divi est Amadaeus imago.
Felix ingenii vates, tua nectare puro
Ossa Venus semper riget; et mortalia quondam
Ambrosiae latices aeterno in flore dierum
Corcla bibant, numquam saevo temeranda dolore.
Te rosa te calathis candentia lilia plenis
Semper odore novo, trans saecla immitia, mittant
Elysium in campum, castorum praemia Amantum,
Ut possis tandem tua per figmenta potiri
Constructis diis Heroibus aedibus, in queis
Cum sedeat totum spectator obambulet Orbem.
At tibi pro meritis et rerum turbine tanto
Si qua diis pietas, olim convicia solvent
Stoicidae Vates, Amor, et tua crimina dicent:
Iamque pari invisos cupidorum flectit Amantum
Pronus equos, duplexque obiens rubet aethereus Sol:
Turba fluit campo, seque hospite servat in urbe;
Sestia qua firmis florebant moenia rebus,
Sed divina Deae, nivea cum veste Sacerdos,
Templa suburbano repetit fulgentia luco,
Myrtea qua, semper viridi lare, silva Diones
Ridet et aequoreos contra viret aemula fluctus.
Omnis ei abscessum comitatur pompa; Leander
Omnibus antevolat, nec fixa in virgine cara
Lumina, nec gressu gressum movet: ipsa sequentem
Saepe retro sequitur, visoque reversa redibat.


image: s127

Saepe via in media diis ornatibus instat,
Saepe quid amisit, ut reddere posset amator:
Turbaque iam templum, Venerem venerata, redibat,
Exit in obscurum nemus, et meditata, Leander
Verba animo versat, tenera potitura puella,
Quem propriae laudis Cypris facit alma Poetam.
Nox aderat, dulcique diem obliteraverat ala,
Pervigilem Veneri noctem sine matre sacerdos
Templo agit in medio; sat custodita quod aereos
Abscedens posteis ingenti vecte paterni
Sedulus officii genitor muniverat ante:
Sed quid ego aligero dicam nocuisse puello
Marmora seu templi, solidum seu limine ferrum,
Aeratosque, gravi munitos obice, postes?
Transit Amor, quodcumque cupit. Penetrabilis olli
Materia est ferrum, flatu clemente tenaceis
Explodit valvas, per apertaque marmora rumpit.
Ergo sua tandem virgo genetrice relicta
Rimam habet in foribus per quam sponsalia pangit
Praesto aderat Iuvenis, doctum facit esse Cupido:
Nescio quo pacto, valvae patuere volenteis,
Solus cum sola pepigit nova foedera nupta:
Pulcher amans pepigit, pepigit formosa puella.
Cetera quid, flammis vicino sulfure, dicam?
Virgo tamen, magnos multum causata parenteis,
Longum etiam ignoti taedas causata mariti,
Omnia quaesitis innectens foedera tricis,
Ultima se dignam digno largitur Ephebo:
Verum ea nec tempus, nec sancta altaria divae,
(Quamquam ea quis proprior dicat temerarier igni?)
Concubitu optato rata confirmare sinebant.
Ante oculos socii praesto est Atalante Leonis
Quae tenerum Hippomenen sacrato in limine passa est.


image: s128

Quam formosa fuit tam nunc rabiosa reperta est.
Aurea qui Veneris decerpserat arbore mala
Nunc fera silvarum est ductrix, Neptunius Heros.
Ergo animum indocilem vetito abstinuere piaclo,
Sola modo in cupidis exsultant oscula labris,
Oscula quae Veneris testes dulcedine magna
Maiorem porro designant deinde fruendam.
Oscula casta neget puero Virguncula nulli,
Nec puer haec umquam castae non sponte puellae
Offerat, hinc fiunt dulcis connubia fati:
Oscula dum ludunt, multi sponsalia firmant.
Illa per e toto deductae corpore in ora
Conveniunt animae, et verum meditantur Amorem.
Nulli haec e Stoa rigidi vetuere Magistri,
Non anus excocta nutrix aetate per annos;
Qualia custodum ferrato in codice saecla
Saecla sedent, tristique canunt portenta puellae
Virgineo in thalamo; socio quae excurrere coetu
Et malit laetis aetatem insumere ludis.
Nunc alias choreas divarum altaria circum
Plaudere, nunc nitidos Veris decerpere floreis.
Nectere nunc, nunc nexa resolvere serta vicissim.
Has tenerae poenarum instar metuere puellae,
At miseris facileis torrebat cura medullas
Qui possint plena porro se nocte potiri.
Cum neque livorem vicino Sole timendum,
Relligiove loci, genitrixve ingrata vetarent.
Turris in excelsae solam se margine virgo,
Littore quae in solo cunctis intacta maneret,
Virginibus, puerisque habitare cavebat, et illinc
Nec latum migrare pedem, nec nuntia cuiquam
Mittere, praeter anum fidam se posse, docebat.
Irritaque idcirco deflere pericula dudum,


image: s129

Et lacrimis nitidos iuveni corrumpere ocellos;
At puer, impatiens flammae, cum Sestia Abydi
Littora ab adverso contraria littore nosset,
Respondere sibi; spatium breve censet Amator,
Omnia dehinc rapiens votorum milia in unum,
Ah miser, excelsa defigat lampada turri
Turre lucernam alta pepigit male, noctis in umbra:
Quam, simul ut certo stata servans pacta natatu
Per medium nudus decurreret Hellespontum,
Lumine conspicuo florentem cerneret, illac
Directurum itiner, conspectis ignibus istis
Nec sese furias bacchantum per mare saevum
Ventorum curare, nec ipsius Ennosigaei,
Sed validam pelago surgenti opponere flammam,
Quae Veneris tumidas evinceret ignibus undas.
Nulla polo suetas porro nox duceret umbras
Qua non se cupidum cupidae in loca sisteret Herus.
Audaceis iamdudum animos mirata puella
Stabat, agens lacrimas, nec pacta immitia nantis
Vult servare, nec amissa venit altera ab ista
Condicio: vicere Dei, consponsa lucerna est.
Sic demum dubio credentes marmore summam,
Marmore crudelem contestabantur Amorem.
Udaque mille udis figenteis basia ocellis
Denique discedunt. Noctis sublustre per umbram
It nemus, et nantes iamdudum imitantia iactus,
Brachia vix viso iam continet aequore: supra
Spes volat ille suas: Matris penetralia castae
Virgo subit, thalamoque sacram meditata lucernam,
Spe super incerta pendentia vota fatigat.
Felices ambo, sua si frustrata Cupido
Quem sapere et factis sineret sentire futura,
Transversum turpi ne rapta libidinis oestro


image: s130

Pectora, pro ratione malos inhiare dolores
Praeciperet: mera dum melligo obfuscat amarum
Patranti facinus; gratae spectacula mortis
Seirenum ut quondam pelago fixere carinas
Carmina; per ventos invicta, et marmore frustra
Fracta sacro, dum deliciis vacat, ebria cantu
Navis, it in scopulos, hanc mergit dia voluptas:
Nec quicquam nocuit cui lux ingrata Lacaenae
Virginis, aut Hyades, aut strictus ab Orione
Ensis, et infidum si qua augent sidera pontum;
Cum primum arguti captus dulcedine cantus
Auribus attonitis viscosum cepit Amorem,
Lucida non Helenes observat sidera fratrum,
Non Helicen, certamque brevi Cynosuran in arcu,
Non alia exsurgens quae placant, sidera, marmor,
Haesit in ignotis, ignarus ut aequoris, aris;
Non illum Iovis omnipotens, quamvis pedem utrumque
Impleat, assertum rapiente libidinis aestu
Servat; abit secum, suaque in dispendia pugnat.
Deinde huic Sisiphio versatur corpore saxum,
Pronaque vallis obit, montemque ascendit anhelum,
Ille superpendens, cum marmore sentit obire
Volvit id ipse tamen, sidensque in valle profunda,
Ultro adversum adigit montem, inque cacumine sistit.
Scilicet huic superest tantum rationis ab hoste
Ut sentire vetet secum periisse necesse est.
Tale Amor est homini monstrum: sua Fata cadentum
Quisque colit, gladiique aciem iugulandus adorat.

FINIS LIBRI II.


image: s131

CASP. BARTHI LEANDRIDOS LIBER TERTIUS.

VIx bene Sestiaca remex delapsus ab ora
Littorea proram adversam religarat Abydo,
Sera dies Iuveni noctem progressa tenebat
Ingratis tenebris: quin ipsa in puppe per altum
Signat iter visu, nandique pericula carpit:
Illum, non tali rediturum per freta pompa,
Cum primum e picta terram tetigisse carina
Viderunt, sparsisque comis ululare, gravique
Coeperunt palma roseos lacerare lacertos;
Attonitae pelagique Deae, Nymphaeque marinae
Nutricum tenus exstantes de gurgite cano,
Quippe harum communis Amor, non caesia serva
Lumina, et ad silvas primo volat impete victor,
Inviti retro decurrunt Seston ocelli
Et speculam altividam, speculaeque in vertice summo
Prostantem poscunt pugnantia fata lucernam,
Eheu quam caecis mortalia vota tenebris
Effera suspendit pallenti in nocte Cupido!
Magnanimo si quis Fortunam narret Ephebo
Narrataeque fidem tribuat vel Iuppiter auctor,
Nil minus inceptum tamen hic decurrat Amorem
Vile nefas anima est scopulis obiecta: per aequor


image: s132

Per furias ventorum, atque infelicia fata
Tortorem sequitur, deletque pericula culpa;
Sola animum exercet sola atque infanda libido
Quoque magis sola est et quo magis ardua, maior
Flamma furit, laceratque ustae penetralia mentis
Atque aliqua e Nymphis, tum formosissima fandi,
Nereisin, pueri quae virginitatis honorem
Liquerat in gremio, fatis adversa secundis
Fata canebat, uti, tenero per dura natatu
Aequora, naufragio confuderit ante pericla
Nescio quis, nec saeva omni pote marmora ponto
Indocileis flammas pueri stinxisse natantis.
Talia noster Amor, picta freta, victa carina
Nabit in obscura post visam nocte lucernam,
Marmora saeva viam, dabit et Neptunus in alto,
Nereides puerum manibus per tristia ducent
Aequora suppositis, supponent pectora Nymphae
Ingratoque suum deducent tramite amorem.
Nullae illi poterunt flenteis compescere ocellos
Purpureae pelagi dominae, Glaucusve senile
Vinctus arundinea caput et flava ora corona.
Cantabat flavo prostans e marmore dudum
Nereis, auscultant nautae, videt illa Leander
Pectora, quanta suo caluerunt pectore quondam,
Nec videt in sese facileis decurrere cantus,
Auribus infelix incumbit utrisque Cupido:
Acribus in flammis rivi sub imagine parvi
Pendit aquas, fluviumque brevem vocat Hellespontum.
Omnia vincit amor, pelagus quoque: non suus illi
Restat avus: Iam littoribus praefixa carina
Exonerat vectore sinus, laeti arva salutant
Patria adhuc fessae spiranteis Cypridis ignem,
Praecipue queis laeta dea est; nec conscia flamma


image: s133

Abnuit impositos aris violenter honoreis.
Sed croceo amplectens affusa volumine tura
Omina pura dedit, fumosque evasit opacos,
Pars alia, attonitis similes, imbellia figunt
Lumina humo, tacitaque gemunt mala fata repulsa.
At miser hospitio peregrino in littore egebat
Iam demum patriam ignorans, sine mente, Leander.
Cui sua mens illic, istic vaga corporis umbra
Corporis umbra vaga est: tota sic nocte diei
Mutatur facies, tenebrisque minacibus horret.
Ah quoties fixos oculorum immobilis orbeis
Servat in adspectu Phoebi, et convicia dictat.
Sol aberat, vice terra freti, vice sidera noctis
Alma nigrae stupeant, nisi se videatque feratque
Sic quoque Phoebeis radiis praefertur Orion,
Scilicet in pactis cui lampada servat amicam
Sol novus; hanc sequitur noctemque exoptat ab isto.
Nec minor ex alia deceptam parte puellam
Cura coquit, saepe illa genus, saepe illa parenteis,
Hospitis infidi pallescit saepius ora,
Nobilitas generis, et formae gloria castam
Stare iubent; venit infanda trux nube Voluptas
Et mentem amentem caeco discrimine pulsat;
Urget amor, vultus semper nova forma Leandri
Auget, ut impressa est animo, videt esse cupitum
Maioremque videt: praesto est gratissima fandi
Copia, nectareo manant ardentis ab ore
Ambrosia, ingenuo spirantia verba lepore,
Pectoraque ut tenuere semel, crevere tenendo:
Talis erat; quae forma Diis, qui fulgor Amori
Gratia quae Phoebo, dantur quae membra Lyaeo,
Haec simul ille tenet, castam flos nubilis intra
Aetatem ignoto depascitur igne maritans:


image: s134

Forma comes sequitur flammam, sufflatque cadenti
Semper ab igne animam victo quem pectore servat,
Liquida ceu quondam varios cera induit ausus
Sole lacessito, digitis subtilibus urget
Quam puer, et radio cui pingit signa Magister
Signa duodenis caelum regnantia formis.
Volvitur in curis, animumque elusa puella
Dividit, ut Borea pelago ratis acta rapaci;
Nunc cavet hac scopulos, illac pendentis arenae
Instabileis portus, nec certo errore secuta
Orbem agit obliquum: quantum e salis aequore lato
Tantum habet haec spatii, spatiumque amittit habendo.
Sic animum tremebunda huc atque huc dividit Hero:
Nunc sedet intactam thalamo servare corollam,
Pacta vetant, restant pactis genus, atque parenteis:
Iam fugit a culpa, virgo iam in virgine vincit,
Cum redit infelix Iuvenis; auditaque crescunt
Vota palam; stantem videt ut venturus amator,
Iam premit uda potens rorantibus oscula membris
Iam videt et tangit, iam cetera victor habebat
Cum redit ad semet, iam deplorata recurrit
Virginitas, laetamque videt sine labe reversa:
Imperiosus Amor nunc per freta ducit amantem.
Nunc videt adstantem, iam summa in turre receptum
Odit eum absentem; praesentem amat; inque futuris
Mollem animum exercet, nec visa pericula vitat,
Omnis in hoc modo cura, quibus sua pacta refutet,
Nescit inops, verbis; meditataque carmina delet,
At cum sancta fides et primi gratia lecti,
Namque subit Iuvenis, nocturnaque templa, Deique
Foederis ingenui testes; super omnia adorans
Eminus ipse, et verba mero stillantia melle,
Necquicquam dura est, necquicquam oblivia fingit;
Optat eum mutare fidem; sed fallere mors est,
Mors etiam falli est, et non vitabilis ardor:


image: s135

Fluctuat infelix nec inexaudita pudori
Virginitas, sed spreta palam: Venus ipsa medullis
Bacchatur, gravior quia non experta puella est.
Ut stipula agrestis, multo quam rore madentem
Infudere foco, flammam frustratur, et ultro
Invitat, stridore rudi: flamma ambit hianti
Circite, et amplexu sensim dominatur avaro,
Interea evectus vesper Cythereia monstrat
Sidera ab occasu, Solemque invitat in undas,
Sol sequitur Iuvenem: dubio stridore cadentem
Audierat Tartessiaci sacer incola ponti;
Evolat urbe puer, manibus custodia lapsum
Quaerit eum e mediis, urbemque ad littora ducit,
Sed neque cunctantem neque conspexere natantem
Nec redeuntem aliqua. Caecos Venus induit artus
Nube nova, densatque auras, corpusque notantum
Subtrahit ex oculis: Iam prima in littoris ora
Ambrosiam posuit tunicam, et nudata tenebat
Membra loco: tum purpureo te, Vesper, ab ortu
Mane reversurum, Lunamque atque astra salutat
Cetera, nictanteis oculos servantia caelo:
Aequore dein libat latices, dextraque sub auras
Spargit, et aequoreo votum facit hospes Amori.
Multa super pelago memorans: Neptunia quando
Numina placatas reserarent mitibus undas
Artubus, et carae via sisteret in loca nuptae.
Te puer, effigies Cythereia, Vesper, adoro
Pacatis nantem radiis freta perfida cerne
Nec prius erubeum nocti iubar abde futurae
Lampada quam nostrae, conspexeris orgia vitae,
Suspensam e turri, tum demum, Vesper, abito.
Tu quoque tu omnipotens Lunae clarentis imago,
Diva fave, si vera mei docuere parenteis,
Latmia te quondam pastoris regna secutam


image: s136

Orbividam speculam caelo liquisse sereno,
Vosque minore dehinc nictantia sidera cultu,
Sidera, nocturnos pelago deducite amoreis,
Tu vero ante omneis, Neptuni maxima coniux,
Flecte viam ad littus, nec brachia iacta refuta,
Nec pedis officium lassi desiste iuvando.
Voverat: audivere Dei, nec saevus in omni
Tantum unus numero superum, qui candida nollet
Dicta favore sequi: mirantur scaeva Leandro
Assensum Parcae dare numina, Fata rebellant:
Verum ea quid prodest placito exorata favore,
Si puer imprudens ventos neglexerit, et vim
Tempestatum atram votis placare supinis?
Audiit Aeolii frenabilis obice saxi
Turba Deos orantem, et se exspectavit in illis,
Non aliter neglecta furit, quam lumine diro
Cum gravis immisit ponto soror, aurea frustra
Castoris et Pollucis eunt servare carinam
Sidera, vincit atrox Helenes fragor: at via portam
Hippotadae munita negat, ter carcere pulso
Quaesivere abitum, ter sceptra immania sensit
Agmen agens Boreas, indignatique resorbent
Flamina, crudeli questi de principe, fratres.
Interibi in pelagus corpus iuvenile Leander
Iecerat ambrosiis invadens aequora membris:
Ut quondam sudi fulmen Iovis aurea portat
Omina, et in terram placido delabitur aestu,
Aeriae arrident nebulae comitque serenum
Lux nova: vel quando Paphia de rupe Cupido
Desilit in pontum, curritque per aequora siccis
Flammae vi pedibus, materno mense resignat
Duram hiemis faciem; talis de littore primo
Desilit, acceptum viridi Thetis extulit alveo.


image: s137

Supponunt pedibusque manus, manibusque salaceis
Pectora Nereides; ignarum semita ducit
Nulla quidem, sed imago, Diis fingentibus, eius.
Cernit aquas cana ducenteis lineam in unda,
Et sequitur ductam: nec enim sine numine dextro
Prima via est: Delfin cauda sublimis adunca
Sustulit, et blandis nantem rumoribus implet.
Stabat in arce sua pendenti mente, puella,
Tempora nota videns nec quae facienda videbat
Aut daret infecta: sponsum crudelis in aequor
Spe nitida extractum pelago male deseris alto?
Quantum erat haec illi caste quaesita, negari?
Prima tua ista fides? sic iuramenta retractas?
Ullane desertis Libyae tam saeva reperta est
Saeva reperta fera est, quae cum traxisset in aequor
Fluctivago in ponto miserum spectaret amantem,
Nec tenuem daret igniculum, quo enare videndo
Ad terram posset? Satis est immitia porro
Contra spemque fidemque retractari orgia amoris,
Cum tenerum infido servasset ab aequore corpus.
Sic virgo in vita suspendit lampada tandem
Turre manu, per aquas ducentem fata Leandri:
Lampada, qua iuvenem devectum viderat ante
E regione procul caeca figebat Abydo:
Nec tamen interea gratissima foedera mens est
Porro sequi, modo ne saevis mergatur ab undis
Curat, cum primum iuxta sua moenia carum
Visura est Iuvenem, putat inde remittere posse,
Unde aderit, multum magnos causata parenteis:
Has illi ob domitum nectebat fraude pudorem
Primitias, amor, et dubitantem in caeca trahebat
Saxa, modo incauto liquisset littora saltu.
Mox pedibus falsas subtertracturus arenas:


image: s138

Talia dum meditatur ab excelsa videt arce
Spem fulgere suam: nihil ille ad sidera porro
Votorum facit, aut Nympharum curat honoreis,
Omnia in adspectu, Via, Fors, Favor, arma salutis,
Lampadis affulgent; oculis Venus addit acumen,
Ut nec dum visam pro visa luce sequatur.
Nec mora proiectu membrorum bracchia, remos
Exsuperantque pedes; vix gnarum mole sub alta
Sistit amor, tum voce palam clangente, puellam
Suscitat, haec audit, sed, tamquam ignara, volebat
Non-audire diu; compressa silentia labris
Erumpit vox una; VENI. Pudor omnis ab una
Exsulat, et viso spes Virginitatis amante
Prima fugit, mistamque Noto sese imputat auris.
Claustra manu nivea reserat, nutrice puella
Incomitata sua; sponsi quae conscia pulchri
Solaque cunctantem hortatur, ducitque negantem
Ut patuere viae, nudis amplexibus udum
Inretit corpus, neque vocem aut verba moratur:
Limine sic primo sine mente et voce revincti
Omnia iunxissent votorum milia in unum,
Sedula sed Charme, trepidos solata timores,
Ammonet, adscendant turrim, thalamoque ligentur.
Mox ut eum tetigere, maris piscosus amaror
Unguine deluitur pretioso: in gaudia porro
Vela amor ingenuus laxat: nec zona soluta est
Ante tamen, quam consponso genialis honore
Foederis, extrema cecinissent talia fini.
Per te, cara, meam; sic sis mea, iuro Leander
Quam caput hoc Herus nullam me vivere porro
Velle diem; mea vita tua est, iungemur in una
Morte, pares flammis, et eodem uremur ab igne,
Unus habere rogus duo corpora debet amantum,


image: s139

Queis mens una fuit, dum candida Parca sinebat;
Dixit, ei totidem coniurat verba puella,
Verba secuta suis; infelicissima, quae se
Ereptam propriis alieno tradere fato
Malit, amor bona dicta sua descripta tabella
Coniunxit fatis; tabulam Parnassius amnis
Servat, inexpletumque rigat lacrimantibus undis.
Vidit eam exscripsitque, et carmine condidit isto
Purpureus Iuvenis, casti mirator Ephebi,
Illum annis, animis, formaque et sorte decorum
Eripit e vulgo Musaeaque numina iuxta
Cum primis colere, et cultis reperire decorem
Fama iubet, paret Famae, suaque arma tenebris
Eruta, trans nebulas Iovis in penetralia condit,
Purpureus Iuvenis, casti mirator Ephebi,
Cetera quid longis opus est detexere dictis?
Quisque quid ausurus tali sit lege, domi scit,
Scire decet quod quemque, superflua pompa doceri est.
Oscula iunxerunt, non oscula sola; ligantur
Spiritibus alternae animae; transire laborant
Altera in alterius mentem, nec pectoris ambo
Quisque sui discrimen habet, sic vivere votum est
Sicque mori, exhalant animas, ducuntque vicissim.
Mens oblita sui nil cetera curat, in una
Sede vacat labris, ludentiaque oscula linguis
Digerit, et penitum cordis demittit in antrum
Confusis in sese innectunt corpora amanteis
Corporibus, vivoque aetatis flore fruuntur.
Iam rosa deperiit, tener huic decerptor amando
Liquitur, et tota sensus cum mole laborent
Pars sua cuique perit, de qua novus exstet in horto
Flos veterem exstinguens, uti sit nova gratia nato
Patranteis titubant, gratique tremoris, ocelli


image: s140

Dulce ferunt specimen, gaudentque hoc teste notari.
Virginis in factum [(perhaps: faciem)] rediit pudor, altaque laudum
Gloria decrescit, cum, quod se perdere sentit
Restituisse nequit, dociles victoria sensus
Placat, et amissum meliori germine pensat.
Ante oculos natat alma nec exsatianda Voluptas,
Quae sensim prisci populata cupidinis arma
Flagrat amore novo, sentitaque gaudia rursum
Flagitat, intereunt casti, gratissima lusus,
Pignora virginitatis, in hoc anima omnis amore est.
Visa dies fuerat lento consistere curru
Et trahere ingratam longa in dispendia lucem,
Nunc brevior sese nox imperiosa putatur;
Luserunt totam, non exsatiatus uterque,
Nec somnum fessis viderunt proelia ocellis,
Proelia vix visi praegustavisse Diones,
Luciscit caelo Phoebi armiger, aurea sensim
Exscendit thalamo Titoni nupta; videre
Dissimulant primo, sed nec videre, rubentem,
Postidea clara pallentem lampada luce
Phoebei currus super aequora flava refutant;
Oderunt monitus, quaeque officiosa vocari
Tum primum meruit, nutrix, ingrata vocatur.
Quid tamen exhausto moliri tempore malint?
Corcla revelluntur; fluit alta in vulnera sanguis,
Et madefacta sacrae violat penetralia mentis.
Mille modis nox una redit, rediisse Leander
Abscedens ignorat, et insatiabile fervit.
Cum tamen adversum pelagus videt; oscula iungit,
Oscula, quae nullis aequanda prioribus, ipse
Confiteatur Amor; lacrimis maduere profusis,
Illa velit iuncto pelagus transnare marito:
Cum videt hunc abiisse, abiit; nec credere porro


image: s141

Quita reversurum est; iam non ignoscit adempto
Ipsa sibi, crimenque suum putat, esse reversum:
Aestimat hoc tanti, divisque aequata recedit.
Lassa ferunt ponto fugientis membra Leandri
Rite domum Nymphae, nubem Venus addit opacam.
Constitit in mediis quam quisquam scire reversum
Posset, et ante suos rediit quaesitus alumnos.
Nil tamen e suavi narrat delusus amore
Sed modo dicturum, modo se nescire ferentem
Miscentemque vagis dictis iuveniliter iram
Deseruere patres: tum laetitiae nova oriri
Signa videt, festumque diem cum pectore solus
Ipse suo peragit, Venerisque altaria curat
Viva, suae mentis; nec puncto migrat imago
Unico, imago decens, qualem complexus habebat.
Quaqua it virgineos oculos, et cetera gestat
Omnia, quae impressit votis, amor ipse, potito:
Hoc, miser, in divum delinquens numina sancta
Quod pietas neglecta fugit, dum iniuria amantis
Creditur, et superis vultum submittere durum est.
Nec prius huic pelagus vel mente vaga usurpatum est
Nec prius in dubio navit suus aequore Rector,
Ante, nisi superum paces orasset amicas,
Omnia quae nunc sunt rapidis data munera ventis.
Cum iamiam suspensa freto vestigia librat
Murmure vix tenero pontum placare volebat.
Hoc misero divum menteis avertit amicas,
Omnia quod male grata, nihil iuvisse benignum est:
Vota nequit solvisse, una est Hero omnia divum
Numina; quae Veneris quondam, nunc facta sacerdos
Destituit prorsus, matremque Deamque Leandri.
Non olli vetus, in denso quae condita luco
Ara manet Divae suetos adolevit honoreis:


image: s142

Non sancti merita venerantur mente parenteis:
Irata est Nemesis, et fata haerentia Parcae
Praecipitant, mutant subtemine vellera diro.
Discite ab exemplo, Iuvenes, nec numina votis
Quisque minora suis, nec fata putare, labore
Victa semel felice; manet niger exitus alba
Absque timore Deum, primordia: nec iuvet istic
Quod pontum fugisse licet: pelagusque Notusque
Omnibus in campis, pietas ubicumque cuique
Laesa, petit poenas: non Lampadis illa intentis
Orgia, non festiva animi deliria curat:
Imminet in nebula et gressum comitantur euntis
Dum iustam stricto mucrone expleverit iram.
Cetera cum laesis ignoscant Numina divis
Laeditur ista semel: nisi supplicis ore minantem
Et cito et intrepide sedaris, iusta precando,
Te tua damnabit tetri mens conscia facti.
Omnia qui vincit ne numen amoris herile
Causeris, superest pietas plectitque volantem.
Matre sua puerum, domitoque Cupidine frangit
Imbelleis alas, et tela immitia calcat.
Mater ei est sua temperies, quae gesta per oestrum
Vindiciis exponit, et aggerat intus agendo
Te quoque te, divum neglecto iure, Leandre,
Ultriceis sequitur vibrans Dea Maxima poenas:
Dena bis exierat, repetito per freta amore
Laeta dies, spatium invidit Dea longius atra
Trina manu, nantemque secat vada salsa iuvencum:
Ilicet anteferox proiecto carceris antro
Erigit insanis Aquilo, freta turbida flabris.
Nec tamen insano prius instat barbarus aestu
Quam medicum Iuvenem pelagi deprendit humique:
Illum, more suo, Nympharum turba secuta


image: s143

Candidulis fotum manibus, super alta vehebat.
Omina non saltu non adversantia nando
Defuerunt, solito stans littore, pronus, in aequor,
Ducenteis funus vidit Delfinas in alto:
Ducebant patriae funus iuvenile catervae
Naiades, summisque leveis super horrida plantis
Marmora, desilientis iter devertere tendunt,
Stat puer infelix non finem cernit amandi
Quamquam fata iubent; lacrimisque iniussa resultant
Lumina, nec docilem fugiunt fera signa iuventam.
Et voluit mansisse semel, sed fallere amantem
Erubuit, leviorque fide mors horrida laesa est.
Desilit, acta levi vada turbine, sanguine mutant
Et nivea obsceno conspergunt membra rubore:
Ipse per insanum pelagus ruit impiger; atque
Infelix in amore Deus miseretur amantem
Glaucus; equo propior Triton praeludere tentat
Atque iter ad patrium versim deducere littus.
Ergo fatidica tristeis agit undique concha
Exsequias vivo, sed quem prope mors sit amara:
Audiit infelix sonitum et letalia frigus
Membra ligat; nec causa mali, sed terror in huius
Succedit nomen, peragitque instantia fata.
Ut quondam stabulis cum saeva obvertit opertis
Cornua, et occulto Pan turbine bucera versat
Saecla, rigens, tumidos pridem, quatit aura magistros.
Et taciti caeco posteis terrore resultant.
Extra improviso saepes prostrata tumultu est,
Sponte sua patuere fores; tubicenque cruentus
Personat, et multo, sine nomine, rauca furore
Proelia bacchantur: tamen infelicis Ephebi
Artubus attonitis superest mens, fortis amando:
Donec atrax nubes tenebras geminavit ab alto


image: s144

Et ventorum animae, evulso cum faece profundo,
Adversae obsonuere, Notus Borealibus iris
Pugnat, et adversos Zephyris furit Eurus in aestus.
Miscetur caelo pontus: caelum omne residit
Adscenditque fretum: quid opus iuvenilia tanto
Impete quassari proiecti membra puelli?
Verum ea vis fidi semper perhibetur amoris,
Magna domat: vix ingenteis clemente fragores
Undique cum geminant, fidus superatur Amator.
Restat enim, nec saeva timet, nec languida curat:
Robora, suffixo volat ad sua praemia corde.
Tantum habet hic fati. Sed tempestate profunda
Actus in ima, dehinc celso sublatus Olympo
Vivebat tamen, atque immitia fila trahebat.
Altivida donec suspensam turre lucernam
Vidit, eam obiecta tutatur veste puella,
Florem olei invergens: tutanti barbara restant
Flamina, nec flammas iam pascere Pallas amicas
Nec iam Vulcani ventis favor obstat et aestu.
Venti transversis laceratum flatibus ignem
Exstinguunt, necquicquam inhiat refovere puellas:
Ignis ubi periit, vincunt freta saeva Leandrum.
Iamque anima exsensum corpus fugiente, per altum
Fluctibus obscuris sursum et iactata deorsum.
Unda quatit, totaque exercet nocte potitum.
Interea fidum exspectans in moenibus Hero
Sponsum, avide in pelagus speculanteis misit ocellos,
Multa mala indicens exstincto lampadis igni.
Cum roseum emergit pelago iubar: horrida sidunt
Marmora, ventorum moriuntur inania sensim
Murmura, eos solito frenavit carcere rursum
Hippotades, posteisque iugis obstruxit aenos:
Stabat adhuc, excelsa loco, nec deinde videnda


image: s145

Astra premit votis, et quem prius exsecrata est
Solem avide poscit, nec quam mala poscat in illo
Scire potest sibimet: nisi quod mala cuncta videntur
Quod sponso tanta iampridem nocte carendum est.
Vix bene purpureo radiis freta Sole relucent
Et viridem flavo conspergunt lumine pontum
Nox etiam incertae pugnabat victa diei,
Monstrat amor lacerum, turris fundamina propter,
Ah lacerum, iam non spectandi, corpus amantis.
Ipsa sibiindicio, nec iam bene viderat, ille est
Ille fuit, clamat, flavosque a vertice crineis
Attonitis manibus lacerat, ululamina prima
Non nutrix non ipsa capit, sine mente querela
Prima fuit, non verba malo satis apta dolori
Repperit, ipse dolor verba indignissima dictat.
Erumpit tandem: Sic, o carissime, sic o
Et tamen, inquit, ades; nec me tua sancta fefellit
Morte fides; nec te par mox mea fallet amantem!
Iungam equidem caro carum cum corpore corpus
Quodque mare insiliens sperasti, prorsus habebis.
Vel care mihi. Vos o crudelia Divum
Numina, digna suo si quisquam ea nomine censet
Cum teneram tanto lusistis amore puellam
Ipsa suum ut pelago iuvenem committeret alto.
Ipsa ego nec divos nec credere numina possum,
Qui fidei favistis ut hoc mox fine fideleis
Numine confisos tanto, traheretis amanteis.
Vos fidei adversos misistis in aequora ventos
Quorum ego sub nutu, nullo Rectore, teneri
Omnia, nunc demum, misera atque improvida, disco.
Quamvis hoc nobis rapuistis, ut indole in una
Viventeis, vitam nequeat decurrere uterque,
Qualem isto meriti sumus et speravimus ausu,


image: s146

Hoc numquam tamen, hoc numquam rapietis, ut uno
Post fatum infelix pelago tumulemur uterque:
Qui nunc me servastis, ut orba puella Leandro
Illius e celsa spectarem turre cadaver,
Mox nostrum in caro spectabitis, heic quoque, funus
Funere, nulla meam retinebunt stamina vitam.
Vos vaga ventorum, bacchantia per mare magnum
Flamina, in aeterno teneat rex carcere vester:
Tuque dies, quae prima mei mihi nuntia fati es,
Dum rediturum aliis exspecto fluctibus illum
Illum illum, misera, in cuius modo corpore tristi
Commorior, nec amore tamen, sed praepete vita.
Saeva dies, te Sol semper deploret eandem
Nec choreis umquam nec tu celebrabere taeda,
Sancta infelicis servabis dicta puellae
Infelicis, amor quam celsa turre volentem
Praecipitat, te nubis iners tegat undique pallor,
Ut viridi obscenum contristes frigore caelum.
Aequora pons iungat, et terra absorbeat ima
Tartara mole ciens, pereant locus, atque pericla;
Vos miseri amissa nata, lugete parenteis,
Et qui me cupidam non indulsistis amori
Ut flos virgineus voto obmarcesceret atro,
Spemque procis dubiam dictis lusistis amicis,
Quorum ego, ceu laeti veris pars magna, reporto
Crimina, et a vobis meritas exhaurio poenas,
Ah vobis meritas, natae mihi deinde luendas.
Nunc pro purpureo thalamo mihi busta parate,
Pro pinu geniali, atras succendite taxos,
Flammea sit multo restinctus flumine carbo,
Vos mea pro dulci, cinis imperfecta, nepote
Impleat, haec gremium spes consoletur avorum.
Unum hoc: ne caro deiungite corcula corde


image: s147

Nostra, sed unanimes urna confundite manes.
Umbra duobus erit de corporibus simul una,
Una, nec Elysios duplex, nisi nomine solo
Trans loca plorantum gaudens tranabit in hortos:
Cetera venturis legatur cura Poetis.
Clamat enim clare, meque in sua fata Leander
Seram etiam poscit; veniam, carissime, qualem
Sponsa fides, tua mors, et barbara fata vocarunt.
At prius ac pereat, fungatur laesa Cupido
Vindicibus verbis, et mortem carmine penset.
Carmine quod divis suprema, nunc voveo hora.
O tua sic, o te tua sic, sic lugeat, o te
Tartarea in specula, Thrax perfide, lugeat uxor,
Ut miseram modo me misero spoliare marito
Ut, Borea, potuisti, eheu, seu turbine diro
Hoc aliae fecere animae, sive insimul omneis.
Infelix obeo, tamen et miserabilis, Hero,
Nox venturam artis [(perhaps: atris)] modo me circumvolat alis,
Lux abit, haec suprema meo spectata dolori.
Et quam grande decus talem iecisse puellam
Altivida e specula, superi inclementia fati!
Quid teneris nocuit solem me cernere ocellis,
Quae modo ibi iaceo fera ubi mersere Leandrum
Marmora? sed quoniam tanta est sitis huius in astris
Sanguinis, ibo equidem, vosque hoc satiabo piaclo.
Ibo equidem o superi; misera et miserabilis Hero.
Plura locuturam filo rapuere resecto
Flens Lachesis, nec laeta soror: salit impete magno
Turris ab excelsae specula, qua maesta cadaver
Antidea vigili princeps spectarat ocello;
Et lacera ad lacerum devenit sponsa maritum;
Membra, quibus poterant exstincti vivere amanteis


image: s148

Sparsa iacent passim, cerebroque adspergitur Herus
Custodem, turris, quam constituere parenteis.
Movit amor maestos, movit Fortuna parenteis,
Marmor habet cinereis unum, una inscriptio, binos.
Unum habet haec marmor, titulo confunditur hospes.
Haec ego formosis impendi dicta puellis,
Aurea cum nondum tenera lanugine malas
Purpureae vestis domitrix aetatis, habebat.
Prisca situ evolvens sanctorum oracula vatum;
Vatibus in teneris quondam quota pompa futura.
Mens mihi non haec est, molleis seducere Ephebos
A venerandarum virtutum semita, in altas
Errorum tenebras, et caeco lumine vulgus,
Cui lyra, grande sonans, dudum claudentis iambi
Alite, reclusit Stoae mysteria sectae.
Sed magis exemplum fugiendi ponere amoris
Insidias et tela, modis fallentia miris.
Qui sapit exitio alterius cavet atra pericla,
Adversoque animum sapientem opponit amori,
Cetera quid nostris opus est depellere dictis
Crimina? vulgus iners Virtus eliminat istinc:
Nec metuo infesta ludenteis indole sannas.
Candidulum multo pectus cui floret honore
A studiis Sophiae; quid inanis turba laboret
Erubui pridem curare, pedemque retorsi
Ne latitantem, herbae sub tegmine, comprimat anguem.
Spe famae insignis, re nobilitatis avitae.

FINIS LEANDRIDOS.


image: s149

CASP. BARTHI HEROUM INFELICIUM, LIBER UNUS.


image: s150


image: s151

CASP. BARTHI HEROUM INFELICIUM LIBER UNUS. DIDO. I.

PECTORE Dardanium iamiam exceptura, latronis
Relliquias Troii, ferrum, Sidonia Dido,
Fixa diu volvens oculorum, incendia in ense,
Tros, dixit, mihi te, supremum munus, adempto
Deposuit fugiens, necis instrumenta, pudore.
Quid superest? cernisne pyram? vel, perfide, vitam
Tendis adhuc? lentaque in pectora cuspide differs
Infelicem aditum, Domini simulator inertis?
Iustior ille quidem per te cecidisset, et ante
Quam nostram incerto spurcavit crimine famam.
Sic tamen ultriceis tibi, me mactare parato,
In Furias ardens, non hoc sine ope illius ausim?
Usque adeo Dido, si non hoc Troia pestis
Littore fixisset patrias, excisa, ruinas,
Concubitu infando castum temerata cubile,
Quo poterat finem vitae fecisse, carebat?
Ultima sed, fas est, praebe solacia nobis,
O dilecta acies, si te per viscera nostra
In Phrygii possem iugulum transferre latronis!
Me prius occisa quam carum cernere funus,


image: s152

Sed deserta, queam: sed enim quid longior ipso
Vita mihi fato est? Periit Sidonia Dido
Cum primum abiecto latronem amplexa pudore est.
Dixerat, haec ultra audacem Fatumne Furorne
Egerit, incertum est. Phrygio tamen ultima ferro
Concidit, haud istos hosteis ulciscier apto,
Et Tyrio Idaeum maculavit sanguine fulmen.
Spiritus infelix, etiam post busta rogumque
Saevit in absentem et Troiano pallet in hoste.
Vitaque cum consumpta, suis est reddita divis,
Nil quicquam mutavit amor: sed pectora linquens
Frigida, ad Elysios animum comitatur euntem
Pone locos: Dixit nigro Nox barbara Regi
Vile nefas, geminis animam venisse figuris,
Altera cui sit amor, mens altera, tristis utraque:
Ut quondam in populo sacer omine nascitur infans
Ambiguum caelas [(perhaps: celans)] duo per discrimina sexum.
Horruit Orcus atrox, et quae cecidisset in una
Quaesivit dubitans, lis nunc quoque pendet utrimque.

HERO II.

LUmina cum toto raperet speculantia Ponto,
Nusquam acie exacta viso reditura Leandro,
Flexa suam ad turrim, iuvenis cum mortua membra
Membra procelloso cernit disiecta tumultu
Sestias, egregio vitam positura dolore,
Supremum laceri corpus miserabile Ephebi
Intuita, his solvit lacrimosa silentia dictis:
Ergo ego te vivens exstinctum cernere possum
Hei te ego, nec carum lacrimis inspergere funus,
Ultima nec moritura mea dare munera dextra,
Frigidulum in corpus; felix si pulvere solum
Dignus erit Herus infelicissimae amator.


image: s153

Ah cari cineres, queis mox confundar amatrix
Si gremio saltim vos post fera fata foverem,
Quod dolor extremus reliquis, mihi flebile votum est.
Ergo, o sinceri generosum exemplar amoris,
O Iuvenum decus, o fidei constantis imago,
Ergo ego causa tui dicar saevissima fati?
Ergo ego digna tuae quae dicar conscia morti?
Hero, pulchra quidem sed non feliciter ausa
Virgo, meis sponsum felicem involvere fatis.
Tu poteras florere tibi: nec in aequore toto
Fluctus atrox tantum est, tantum crudelis et excors
Tempestas, nocuisse tibi quae vellet; o illud
Caesarie volitante decorum corporis augmen
Visa mihi quondam, sera sub nocte, natantis
Amplexu retinere suo Neptunia coniux.
Illa tu nostro quoniam postponis amori,
O fidei illibata, nitentis ad omnia norma,
Fata tibi nostra veniunt crudelia causa.
Non iam purpureum pectus, non iam illa videbo
Ora tua, ambrosio lassum spirantia flatu,
Iniciamque manus! non tota amplectar inhaerens!
Non tenerum adstringens infuso corpore corpus,
Puniceis nectar sugam immortale labellis,
Assyrium quali amplexu Venus arsit Adonin?
Non docileis animas gratissima pugna ciebit
Obvia cum toto componunt proelia vultu,
Flexanimemque migrans offendit Spiritus auram.
Vos modo, io superi, quid celsa e turre, propinquo
Aethere, vos dicam lugentem audire puellam?
Aethera vos nulli, non ponti caerula habetis,
Omnia fortuna est, et tempestate sub una
Una Eurusque Notusque et Threcis barbara venti
Imperia in caelum et terram dominantur, et aequor.


image: s154

Sed, puto, laesa mihi, vel non, Venus aurea, culta est
Rite mihi: vel me teneram vovêre parenteis,
Irrita portantem cognati crimina census,
Non etenim haec merui, merui nisi fido in amore;
Perfida tu Lampas, nostris mala nuntia taedis,
Prima mihi exitium, vento stinguente, parasti,
Prima meis etiam facies atque ultima flammis
Nuntia: dic; animae si fors tibi copia amatae
Ignis in igne aderit: dic; praeceps turre, Leandro
Obvia me saliens praemisit flebilis Hero,
Hero in virgineo quondam pulcherrima coetu
Nunc miserarum Hero infortunatissima Virgo.
Cui tener annorum, primaevi floris amator
Interiit pelago, pelago perit ipsa in eodem.
Dixit, et a niveo redimicula corpore rumpens
In praeceps saltu Virgo proiecta virili
Insonuit, funusque exstincti nacta mariti
Nobilibus fatis alieno tradita busto est.
Unus habet tumulus concordia corpora amantum.

SCYLLA. III.

INfelix scelerum, nulli miseranda puella,
Prodita post patrii pendens rate moenia regni
SCYLLA, levis ventos infida silentia poscens,
Aequora marmoreis delibans barbara plantis,
Et niveum corpus picea religata carina,
Extremis divos tamen est testata querelis.
Audite, o caeli si qui alta palatia, divi,
Aequora si terrasve, aut aera habetis apertum,
Ante iuvat lacrimis marcenteis frangere ocellos
Et vacuum, ah surdis, frustra implere aethera votis;
Quam penitus nihilo muter, formosa puella,
Meque nec infernis admittat Cerberus umbris.


image: s155

Interea, o venti, compescite flabra, volanteis,
Et breve ego spatium posco, nec vester amoris
Expers est Boreas; Borea tua flamina seda.
Adspicite, o divi, suspensae virginis artus
Constricti in niveo dispescunt corpore nodi,
Illa ego, quae multis mactavi altaria donis
Dum Veneris quivi crudelia fallere Iura,
Mollis inhumano merui tabescere leto?
Pallida mi exsanguem per viscera serpere mortem
Sentio, nec tanti superest medicina doloris.
Quae mihi causa mali est, eadem tibi tradita Regni
In patrem impietas, o divum maxime Rector;
Me miseram! in summo summum Iove crimen amanti est!
Exemploque Dei perii formosa puella!
Nec quid ego excusem, nec quo me, perdita vertam,
Spes superest, miserae prope nox tristissima vitae
Languida vix voceis sustentat lingua natanteis:
Et Stygiis iam mors pulsans circumvolat alis.
Membra calor linquit, cum sanguine frigida vita est.
At miseri sceleris Minos auctorque caputque
Aridulas, animae fugientis, sperne querelas,
Digna Iovi proles: utinam ne forma placeret
Nunc quoque saeva mihi, poterant solacia fato
More puellari, convicia dicere iusta:
Atqui etiam nunc te, nunc, o mea vita, nitentem
Adspicio in galea atque equitantis amabile fulgur;
Et si non patrio rupissem vertice crinem,
Nunc quoque purpurei veniam tibi muneris obses.
Vos vero, o divi, quorum sunt fata voluntas
Sanguis ego vester, supremum hac alloquor hora:
SCYLLA, patris miseri et patriae commune sepulcrum,
Sistite crudeleis animos latronis amari,
Ut non quid meritam, sed quid meruisse volentem


image: s156

Suspendat picea, possit sentire, carina:
Sistere vel si non, quos dicunt cuncta potestis,
Attamen exanimem terra tumulate puellam.
Te tua sic coniux, felix quaecumque futura est,
Te tua sic videat suspensum e puppe puella [(editor); sic: puellas] ,
Aut tu illam videas, quamvis pulcherrime Minos.
Sed cui ego haec iterum? quam fors nec caerula Ponti
Aequora aquis nec terra sinu feret hospita sancto,
Piscibus obscenis, quorum nunc maximus instat,
Pabula grata fero, sola ah sola undique mecum:
Nec miserae ante obitum flentes licet abdere ocellos.
Nec lacrimas dextra vultu abstergere fluenteis.
Nec quae naturae defensio munere nata est
Usurpare fugam, aut clementeis quaerere divos.
Nullum de nostris pote se contingere membris
Singula crudeli dispescunt robore funes.
Soli de cunctis volitare per ora capilli
Turgidulos tergere volunt lacrimantis ocellos.
O suprema dies, Sol non mihi deinde vidende,
Anne aliquid visum est isto crudelius orbe?
Omnituens genitor, qua luce adversa puellae
Vulta vides, nec te fati miseretur acerbi?
Vos o, purpurei Iuvenes, queis vota meorum
Irrita suspensis nectebant gaudia dictis,
Ut sibi quisque meos sperans deferret amores.
Ecce ego, vester amor, picea suspensa carina
SCYLLA, feror pelago, ventosque atque aequora lustro.
Hanc pro deciso poenam errabunda capillo
Proque mea solvens, excisa funditus, urbe
Iam modo vix animam lento stridore morata,
Tabidaque eduris convolvens brachia nodis.
Quod te nunc extrema ciens lacrimabilis, orsa
Terra, precor, teque aetherei lux maxima mundi,


image: s157

Phoebe pater, teque o triplex, Hecateia Luna,
Vosque minore dehinc nictanteis lumine flammae,
Extremis fidi testes estote querelis,
Nec sceleris nostri caput auctoremque secuti,
Ingrato miseros obfundite sanguine maneis,
SCYLLA meo peream, si sic periisse necesse est,
Hei mihi SCYLLA meo peream male prodita Amore.
Dixit, agens liquidam suspenso e corpore vitam,
At Pater Oceanus tenuisse silentia ventos
Miratusque suos furiis desistere fluctus,
Ut caput e cano subitum maris extulit alveo
Pulchraque conspexit pendentis membra puellae,
Ilicet egregio mentem lenitus amore
Accessitque prope, et male visa in virgine mansit:
Neve suam furto non falleret Amphitriten
Abrupit tacite devincta lora carina,
Et roseum prono deducens pondere corpus
Qua via facta novae perculsit pectora curae
Amplexus medicamen, in aequora cessit amator.
At quae de liquidis stillabant flumina ocellis
Rore levi spargens, ignotae et viribus herbae,
Produxit, iussitque volare per aera Ceirin.

LUCRETIA. IV.

SAeve Pudor vixisti, et me Lucretia vivam
Adspicio contra? nec, dum pudet, impia dudum
Interii? quod Mars ferro bellantibus audet,
Quod mare navifragis, quod operto foeda veneno
Pestilitas, agit hoc tibi laesa, Lucretia, virtus:
Ulcisci meminit, non qui temeravit amando,
Sed se, quod potuit laedi, castissima virgo.
Fata, viri, virtus, temeratam credere nolunt,
Ipsa putat sese, seque est exstincta putando.


image: s158

Sic quoque pura iacet: rupti genialia pallent
Iura tori, nec se tanti censere probantur.
Restituit vitam coacto moritura pudore.
Erubuit mucro, nec tanti gloria coepti
Sustinuit dextram, moriens Lucretia nata est.
Fata premit, corpusque operi cessisse pudendo
Non mens sancta potest. Cecidit tibi, perfide, ferro
Non decus amisit castae Lucretia Nuptae:
I querere occisam, simul est cum laude pudoris
Pauca loqui, nisi pura, potest. Maculasne videbit
Coniugis, et strictum melior meus exiget ensem?
Non volui? potuisse nocet: quid enim orba voluntas?
Solane adulterium sincero corpore gestem?
An patiar quod ferre queo? Voluisse videbor:
Emendet fatum et par sit sua poena dolori:
Dixit, et exactum iamdudum pectore puro,
Concidit in ferrum; clamat pro coniuge mucro:
Casta tua est: iacuit tota cum vindice fama
Nobile adulterium: vel nulla Lucretia Romae
Vel bene casta fuit: si tollere dicta libido est
Altera, tota iacet subducto fabula talo.

THISBE. V.

SErior excedens thalamo quia visa quietem
Produxit Thisbe, numquam rediturus adibat
Pyramus, et placidos spe praegustabat amoreis.
Venit ubi ad fontem, fontem sua monstrat Erinys,
Arbore condicti reperit signacula furti:
Flebilis illa cacuminibus deplorat acutis,
Et voluit migrare locum: radice retenta est.
Ecce animo Iuvenis sperati gaudia Amoris
Anticipans, cognovit, eam: data signa relegit.
O felix, inquit, sed quid mea cura moratur?


image: s159

Claudere nox oculos tenebris optaverat atris,
Restitit optanti fatum, traxitque videnteis.
Palluit adspiciens: non haec tua vestis? et ipsa est
Ah sine te, Thisbe? iam sanguine dentis aperto
Vixque rudes patuere notae: laceravit amictum
Undique, et insanis frangit sua pectora palmis:
Ah sero, mea vita tuam ne cernere mortem
Te retinente, queam, venio: quid verba moramur?
Perfidus ensis adest, et nusquam prodita Thisbe:
Ille suum nomen, Thisbe carissima, reddit:
Ut procul ex antro vocem properabat ad istam
Pyrame, ades dixit; iacuit sine nomine corpus:
Ergo prope est; cernit puerum, nec cernere credit:
Pyrame, quid monstri est? adsum tua, Pyrame, Thisba:
Lingua nece in media, Thisbe mea, reddidit amens.
Ut videt exstinctum corpus miserabile, virgo,
Et superiniecto laceratas pectore vesteis:
Causa domi nota est. Fuga te mea perdidit, inquit,
Error opus nostrum est, tibi mors crudelis in ipso;
Ah lea, dum parcis, multum saevissima, quis me
Dentibus eripuit vestris? ne funere primo
Anticipem tanti feliceis pectoris ignes?
Plangere nunc etiam? fugiam puto: saeva leaena est:
Impia, vivis adhuc? non haec tibi nobilis arbor?
Pyramus hic certe servat conubia pacta,
Tu refugis, et quam nunc es procul, impia Thisbe?
Te sequor, o mea vita; manu muliebria forti
Pectora dirumpens, hac occidit ante meus me.
Quod te, o pura anima, et nostrae sanctime flammae
Ignis, Amori-potens, quamvis iam mortua virgo
Nunc quoque viva precor: facibus flagremus iisdem,
Quas, thalamo invisas, tumulo rubuere parenteis.
Non lacrimae attonitis rorabant virgini ocellis,


image: s160

Non manus exsanguis pallentia verberat ora:
Est furor infelix et Amor mera pestis amanti,
Orbus amore suo: fixit quater oscula ferro
Sanguine purpureus qua aciem color obruit: et nec
Quaerere visa locum est, sibi repperit ensis eundo,
Pyramius, laesae docuit quem fabula Thisbes.
Vulnere de gemino cruor exsilit unus amantum,
Sic quoque concubitu, vel contra fata, fruuntur.

IEPHTAE FILIA. VI.

SCilicet haec olim placuerunt vota Iehovae,
Barbarave in cunctis tam restat natio terris
Cui vel turpe suo placetur sanguine numen!
At, Virgo infelix per te nova nomina sumit
Relligio, haec pietas haec patria mandat imago?
Dic tamen o moritura: Dei neque numina fas est
Laedere me iustis, extremo fine, querelis:
Mater erat melior; dubio quia nascitur ipse
Quei Pater est, nescit: quid virginitate nepotes
Caedere sub nostra memorem? Ventura propago
Interit in nobis, Iephtamque ulciscitur in me.
Sed tamen hoc iustum est, quicquid pater imperat; aude
Prona mori, quid si succedat et integra dudum
Relligio? Votique sacri irrevocabilis error?
Error in optando est; Votum ratione carebat
Non caret hac solvisse: Deo datur illud, habebit
Liber homo reliquum: stabat sine pectore dudum
Magnanimumque nefas patrio miscebat amore
Dum pietas vesana paternos concoquit igneis,
Suspensumque animum versabat in omnibus, heros:
Impia sed pietas saevum, clementia nomen
Sanguine non natae, non legibus undique divis
Vincitur, in voto est: quod sancit, credere sanctum


image: s161

Perstat; hiantem animam mactatu filia maesto
Vulnerat; arma cupit, odioque insanit eorum.
Illa gradu ut tenero sua iuxta altaria pallens
Constitit, erubuit pietas, mentemque retorsit.
Heic tibi vota tua est, dicebat, victima virgo
Care parens. Moriar: sed quanto promptior, eheu
Tu nisi sis homicida; tuo tamen hoc quoque iussu
Quamvis mortis erit laeto mihi tristior auctor.
Horret atrox dictis constantia: mollis imago
Pro patre mentem agitat: mactanda tristior auctor
Pectora concipilat: lacrimae rupere viam per
Lumina, et invito genitor pius abstitit ore.
Nil dixit; nutu famulos instigat operto,
Vultque moram iussus, et qui se intelligit, odit:
Perdita Relligio patrium consumpsit Amorem.
Regia pallenteis cecidit super hostia cultros,
Amovit vultum omnipotens, quique omnia cernit.
Non scelus ille pium, non sacra profana, sub uno
Sustinuit voto, gestum est quid numine caeco.

MEDEA. VII.

NOstra perit soboles: sed quei periturus Iason
Funditus, hac salva? terni pereamus in ista.
Dixit, strictam aciem ferri, Medea, premendo:
Ille sua in sobole, elusa cum coniuge, vivet?
Colchaque Iolchiacis ridebit funera taedis?
Sole satus genitor, fraternique umbra doloris,
Dignum agite in scelus, et per mea crimina matrem
Criminibus pensate, malum peiore piaclo?
Quin ferrum in tete stringis, moritura marito
Iustior? at nullo sic cerneret ille superstes
Lumine vindicias: alios mihi praetulit igneis,
Tu, pia, caede nefas commissum dextera utrique


image: s162

Teque, ingrata, fruens propriis ulciscere poenis.
Vosque patris diri, fors et materna, propago
Vos matremque patrem relinquite, crimen uterque,
Exemplum est vivis scelerum, pereatis in illo.
Vivite sed potius, spe libertatis: utrumque
Vincite nos odiis, genitor modo turpior exstet.
Et merito interea me pellere sede videtur
Infelix Veneris, de coniuge tutus Iason?
Nec superest modo tot nobis ex artibus una
Ulta nefas scelere, et maiore piacula naevo?
Ensis adest, sobolesque tua et Medea: nefandis
Cunctaris stimulis dirum indulgere furorem?
Nil superest nisi te ut pellas ratione merentem
Denique vindicias, et ab uno ignobilis ictu
Fortunae intereas; vanaque in bile senescat
Infelix odium, tumidosque exspiret in igneis?
Queis tua te furiis consumat barbara pestis?
Ultriceis herbae, per carmina mobilis aethra
Luna, dolorem atrum spuma testata nigrante,
Deseritis vestri victricem? et inania fati
Nomina, post thalamum ignavum, post regna, laremque
Suspicitis? quae nos ruit, induat illa ruina
Thessalicumque nefas, Aeetiaque arma dolorum,
Fraternasque umbras, et in exule perdita vota.
At non ille meis servatus ad omnia verbis
Ignivomas vitare feras, sata fallere fratrum,
Aut potuit vigilem potu sopire draconem;
Graecia quod nequiit vellus grave rettulit, unde
Tollere nec Mavors nec Sol avus ipse valebat.
At non Absyrti maduit mea sanguine dextra,
Exsiliumque inopis magno mutavit honore.
Imputet ille mihi vitam, qui prole necata
Resciit extremus: quid? filia pulchra Creontis


image: s163

Munere iam nostro felix incendia passa est:
Illius ultriceis tinxissem sanguine poenas,
Sed iacet, et magna domus ingens eruta taeda est,
Maternis nil iam superesse furoribus audet
Ni soboles; testata patrem pallente timore:
Anne iste infelix etiam me pellere gaudet,
Certe parva manus digitis in vincla repugnat:
Dispereant: dignumque ensem tua viscera, Iason,
Concipiant: cari quondam dum regna manebant,
Vos insana parens dextra nolente trucidat;
Unde profecta tibi nuper, carissime, vita est,
Exitium hinc veniet. Claudat dolor ultimus ausis
Lumina, tota retro genitrix secedat ab ense,
Tu tibi nunc obiens et mi, patrique parenta.
Dixit, et averso rupit sua viscera vultu
Neutrius ausa animo praesenti audire querelas,
Dum memor inclinat labentia pectora mater,
Paenitet, at patre, infelix, subeunte, tremiscit.
It dolor in furias, amissi iniuria lecti,
Mortales divosque insano crimine calcat.
Iam novus incerta rigor a pietate movetur,
Se Medea vorat, victis miserata luelis;
Hinc [(editor); sic: Huic] pater hinc soboles aequis sibi lancibus instat,
Culpa fuit gravior nati genitoris amore.
Infelix animi cunctantis libra pependit:
Quod scelus esse videt, patrat; nec credere factum
Sustinet, et fecisse cupit, et luget omissum.
Rupit amor poenae pereunt pro patre puelli
Maternis manibus, nec eum sensere dolorem.

AIAX. VIII.

ET teneat, dum non vivo me gestet, Ulyssis
Arma pudor: quoties in Achillis imagine obibit


image: s164

Sentiat Aiacis pondus, seque impare pressum.
At non ulterius fas est te vivere victum,
Hactenus insuperate animorum et roboris, Aiax:
Quicquid iudicium procerum tibi non dat Achivûm
Dextra dabit, coramque animis aequatus Achilles.
Ille suos furiis ulcisci dignus honoreis,
Te Troia excisa, et depulsus navibus Hector
Et Priami fatum et Telamonius ensis habebunt.
Ibit iners vulpes victoque Leone tropaeum
In Phrygias sistet, me suspirante, ruinas?
Quaeque viro exuerit forti, splendebit in armis
Musca loquax? Meus hic; te certe exterritus Hector
Navibus e celsis Troiana ad moenia fugit,
Ensis: in unius dextra domini une senescens!
Vertilis hic ubi tunc orator? ubi effera fandi
Copia erat? sutique doli, technaeque procaces?
Scilicet: at quid te victo in victore moraris?
Rumpe latus, dominique extremum in sanguine gaude.
Dixit, atrox furiis, dubio cruor exsilit ense,
Suffecitque neci pro vulnere, vulneris auctor.

HECTOR. IX.

RApturus secum patriae in fera fata salutem
Eicitur portis cum Laomedontius Heros,
Pallida pone subit coniux, atque ubera nuda
Amplexum manibus, puerum Astyanacta trahebat,
Andromache infelix, ignavo digna marito.
At non femineis inflectitur efferus Hector
Planctibus, insana cristam quatit altior hasta,
Insistitque Deis, et se largitur in hostem.
Sustinuit tamen ingratos in limine currus,
Desuper obtestans patriae intereuntis honorem.
Sint tua fata mea, et concurrat in Hectore Graiis


image: s165

Troia potens, totamque aciem meditetur Achilles:
Quae tibi, si cadere est votum crudele, videris
Stare super nostras, non indignata, ruinas,
Incolumi proceres nolis timuisse Pelasgos
Tot, modo quot veniunt et Pergama, Apolline laevo,
Militibus, centum suspensae in lustra biremes.
Induam ego omnem aciem atque ingens exercitus ibo,
Limina nunc patria et te nunc, mea Troia, saluto
Mox spolia, et raptos Peleida a principe currus,
Inducam portis; Vulcaniaque arma refigam.
Tu vero o coniux atque Hectore digna parente
Astyanax soboles, longinqua e turre cientem
Proelia conspicias, olim meminisse iuvabit:
Vel si laeva alio ducant me turbine fata
Vel leti exemplum generoso imitabere leto.
Dixit, et implexo rapiens calida oscula nato
Statque parum titubans, magnamque obit arduus hostem,
Arduus incessu: currum pedes ante reliquit.
Mox congestum animi non sustinuisse laborem
Sufficiens, praesentem absens desiderat hostem.
Iamque atrox, spolium Patrocli atque arma tuendo,
Sparsa cruore, furit, seque admiratur in illis.
Conscia nobilitas generoso in pectore raptat
Membra viro, victumque ultro sibi credit Achillem
Exterret divos, et fata impervia calcat.
Omnis in adspectu posita est victoria magni
Aeacidae, nec forma nisi iam victa recurrit.
Facta via est, sed cum campo data fervida virtus
Incidit in sortem et frustra moritura, pependit.
Nunc quoque crudeli circum sua moenia pompa
Raptatur Virtus, et in Hectore victa iacente est.
Regnat in humanis Fors impia, saevit in omnes
Omnia confundens, ne ius vaga perdat in ullo.


image: s166

ALEXANDER. X.

QUid superasse Asiam, quid mundum in sceptra coactum,
Unius imperio dextrae tremuisse, Deorum
Certantum in stirpeis nomenque domumque tulisse
Si superest aliquid, si rerum et flore tumenti
Extrahit, et sortis felicia mors mala pensat.
Ecce, orbis domitor, famulis quem Graecia pollens
Nutibus adfectat regem, quem Barbara dudum
Africa, et in Tyrio Carthaginis arma parente
Attonitis instare animis pro principe pallent.
Quem superesse Italis, altae in Cunabula Romae
Herculeos conantem aditus stupuere, gravesque
Horruit in Curios promissa, Diespiter, arctans.
Mollibus in lectis, et picto sera tapete
Otia confringens, fractus male cessit ab illis.
Quam poterat, Medi transactus acinacis ictu
Dignior Arbelae in cineres, Issique fluenteis
Procubuisse animas, aut, Xerxae in moenia bacchans,
Persidos ingenti medius iacuisse ruina!
Aut sternens invicta altae primordia Famae
Oppetere ante obitum Cliti, perfossaque ferro
Pectora, quae toties murum opposuere periclis!
Ante arcem ingentem sidentem in Laidis igneis
Infelix Asiae redimit cum Regia noctem.
Ante mala iuvenem, pro suspicione Philotham
In cinereis patrios magni senis occumbentem
Funere quo duplex sensim fortuna recessit
Oceanoque haesit, Macetumque attrita furore est.
Quid Bessus, Memnonque quid ipsius arma Darii
Persepolisque iuvat, Susaeque, atque ultima Bactra,
Sogdias, atque Indi, et pontis contemptor Hydaspes,
Magnanimoque super duplicata potentia Poro,


image: s167

Oceanique minae, calcataque viscera mundi:
Si Babylon invicta manet? si mollia restant
Signa, Semiramiis Magnum superantia bellis?
Verte manum in te ipsam fati violentia; non est
Virtutem porro ire hominum; si vincere fando
Cuncta potes, devicta tibi es nisi vincere; cuius
Decubuit Macedo furiis? quem mente manuque
Non cepit Natura, nec insuperabilis orbis,
Oceanusve sacer, vix Roma, superstes Olympo?
Cuius ab exstincti sidentibus alta favillis
Paene omneis terras flamma cinis induit: et Rex
Imperii unius vivens, in mille recessit
Mortuus, et victrix Asiae fortuna, suorum
Delicuit bellis civiliaque arma secuta est.
Ipse sibi leti Magnus fuit auctor acerbi
Perdidit in rebus dum rerum exempla gerendo.
Ut flammis invicta chalybs, aerugine tandem
Oppetit in propria, croceumque habet improba letum.
Utere morte tua, teque insuperate, trucida.
Sic obiens vinces, vice sic Victoris obibis.

PHILOTAS. XI.

SI tacuisse nocet, non sum sine crimine, laesa est
Regia Maiestas, Persae ducis: haud ita quamvis
Graecia censebas: sed tu male tutus ab illa
Exsere vim, nimium est olim potuisse, tyrannum.
Nemo perit, quemquam si iusserit illa, Philota
Dignior; excipias genitorem, in Rege potentem.
Quem sua libertas et formidata tytanno
Gloria Parmeniona ulciscitur: exsere leto
Pure fidem: numquam generis indigna paterni
Posteritas, uno mecum succisa Philota
Procubuisse putes: tormenta quid efferus aptat


image: s168

Latro? perire iuvat, magis hoc mors nobilis ex re
Quo mage saeva venit: qui nil pro Rege superbum
Egerit, intereat velox; lenta otia poenae
Immeritae, nisi qua mandat meruisse tyrannus,
Vitam obitu medio scindentia iure dolendi
Magnanimos decorant actus: sibi candida credit
Temperies pro Rege suo tormenta ferendum.
At quas non meruit poenas, constantia temnit.
At, proceres Macetum, non iam meus ista Philothas,
Vester adhuc, summo vitae in fugientis agone
Vaticinor: periit mecum Rex. Iura tyranna
Suspicio vesana tenet: cecidere suorum
Dignior in ferrum, quem non habet, interit hosti
PARMENION. Dixit Iuvenis, diis aequus, et unam
Mille per anfractus mortis, sine crimine, vitam
Effudit cupide, gemitum adversatus inertem.
Ultima dicta fides nivea notat alba tabella.
Victriceis terrarum Aquilae maduere magistri
Sanguine; Alexandri maculis adspersa nefandis
Fama redux alio mundum rumore cruentat.
Ipse dehinc, pro Sole suo, inclementibus audax
Ingenii radiis, Martis concessit in astrum,
Inque Philothea terras nece perdit, adustas
Parte bona: ut pulso si qua Iove iura Gradivus
Invadat rerum; cum sidere saecla cruento
Sanguineos obeant cursus, aciemque nitentem
Hactenus, incesto corrumpant astra rubore.

PYRRHUS. XII.

POstquam Roma ferox invictum in proelia Pyrrhum
Dimisit curiis, et se gaudere professa est
Terrarum imperio Macetum vitasse tyrannum,
Arma, animis quam sorte sua felicior, Heros
In Siculos torsit, non responsura, triumphos.


image: s169

Hinc quoque fatorum invidia proiectus inerti,
Argivos proceres et te, Lacedaemonis almae
Incola, concussit, Fortuna, haud pectore, victus.
Ut vero, ingenteis surgentem Patris in actus,
Pugna tulit iuvenem, manibus, Ptolemaeon, Oraebi,
Tum vero exarsere animi, et furor additus ausis.
Multa in nocte ferox admovit proelia muris
Argoasque domus ferro populatus et igni est.
Constitit heic muto Martis fiducia signo,
Quippe forum ut fractae ingreditur, temerarius, urbis
Invisa obicitur species: Oracla vetusta
Sancta fide subeunt: dederat Responsa sacerdos:
Tum demum altam animam Pyrrhum sua fata reposcunt
Cum coram armato Taurusque Lupusque movebunt
Proelia, et incertis stabit Victoria talis
Vincat uter, spectans Pyrrhus vincetur ab istis.
Heic, Danai veteris monumentum nobile, pugnam
Aere Lupum reddens et fortis robora Tauri,
Finxerat effigies: Viso stupet omine Regum
Maximus, et victos torpor subit horridus artus.
Cedere velle Deis, urbemque relinquere tentat.
Cum porta in media specubus prostratus in ipsis
Procubuit Elephas, clausitque cadavere muros.
Frustra illuc Pyrrhum cedentem impegerat armis,
Servandae studium vitae, et Victoria cessa:
Quippe sub extremae spatium impenetrabile molis
Haerentem reperit saevorum iniuria divum.
Incautum Argoum iuvenem iam cominus Heros
Ense superveniens medium truncabat avaro.
Vidit id e tecto pueri conterrita mater,
Et lapidem ingentem certo nimis excutit ictu,
Ille caput crista quassat fulgente superbum
Eliditque oculos Regi, vitaeque secutus


image: s170

Ultima, prostratum certa iam morte, relinquit.
Quem non tot Furiae bellorum, immanis Erinys,
Non totae valuere urbes exscindere ferro,
Pyrrhum anus imbellis dextra titubante, cecidit.
Occubuit, medios perque arma et corpora ferro
Disrupisse solens iuvenes manus; oppetit amens,
Nec divum incusat furias, nec tristia fata:
Palluit audito Pyrrhus auctore cadendi,
Hactenus et vivos dolor indignatus acerba
Mergit nocte oculos, ne saevi damna pudoris
Ferret in Aeacidas, muliebri caesus ab ictu.
Vidit ut indigno Antigonus caput ense recisum,
Non tenuit lacrimas, sibi deiectum imputat hostem;
Non habuit totum funus, sine Rege subacta
Graecia servitiis, Dominos habitura tyrannos
Hunc doluit sceptris non admovisse Deorum.

POLYNICES. XIII.

SUnt equidem scelerum vara discrimina lance
Nec paria incestis peccat furor impius ausis;
Vidit ab adverso pallentem fratre, diuque
Haesit, ut evicto pietas Polynice rediret,
Iustius apta nefas: sed enim pater orbus utrique
Luminis, exegit poenas. Quae bellica quondam
Signa per effusas egit, Violentia, turmas,
Constitit in fratres, diroque coacta duello est,
Oedipodionius sanguis, quem mater iisdem
Visceribus, male-feta, tulit, quibus ante parentem,
Desine, iam satis est furiarum; absistit avara
Tisiphone, et fato superat Polynicia virtus.
Cincta simul galeis exibunt lumina, non est
Impetere aequaleis vultus, cognata repugnat


image: s171

In fratrem pietas; non huc venit impius error.
Saeva tamen, serpentigero sublimis hiatu,
Tisiphonaea, animos miseris invidit amicos.
Stant inimicitiae cognatae, atque unius ingens
Duellum uteri, frendentque ignoti in casside fratres.
Iustior in crimen, soloque Etheocle relictus
Per scelera, ingenteis animos Polynicis agebat
Spiritus, et fessis vix se retinebat in armis,
Cum sublimem in equo, rimantem Etheoclea campos
Cum procul adspexit; pactum est mihi foedus in isto
Dixit atrox, capite, et regnum pietate luendum est.
Omnia qui rapuit simul hoc rapuisse decebat
Tela quod exsul habet; torquens meliore lacerto:
Comminus ipse veni: venio, vox dira, resultat,
At puer in primo consistere nisus agone
Palluit auditis Amor, et fraterna reliquit
Pectora; subiecta Stygius furit ignis in ira,
Flammanteisque oculos extra sua lumina torquet.
Spumea inhumano ferviscunt guttura dudum
Frigore, et ignotus populatur hiantia pallor
Ora; catena iacet ruptae pietatis; et ipsa
Visa repente palam fugere, atque ad sidera ferri.
Concurrunt, scindit medios Victoria cursus,
Nec sese in fando vult indulgere duello.
Ambo suis manibus victi iacuere, nefasque
Exegere suum, neutri Victoria cessit.

ASTYANAX. XIV.

FOrtibus e proavis nasci, res feta periclis,
Nec sinit in vulgi cineres subsidere flammas,
Ingenitae lucis; sed se vigor exserit illis.
Nobilitas generi est, et habere vocabula nati


image: s172

Digna solent animis, magnorum gesta Parentum.
Flos Asiae Astyanax; patrias si lumine molli
Virtuteis spectare queam, nec in Hectore tracto
Volveret, indocileis latuisse, fera ultio, flatus.
Haud umquam Scaeas macularem sanguine portas,
Saeva nec Aeacidae inferias me, Graecia, iacto
Solveret, in populo, populi pars tuta, laterem.
Sed nocet ingenio nati Priameius Hector,
Laomedonque senex, hacque indole vivus uterque.
Verum agite, o Graii, magno quos parva timore
Sanguinis urna levat, crescentem exstinguite fontem,
Ne super arva vehat nimbis torrentibus illum
Aestus, et ultrices quondam bacchetur in iras.
Ipse abavis moriar, mecum ultima Troia peribit,
Caesa semel, caros cum circum funera muros
Hectoris adspexit, tremuitque cadavere Victor.
Fraude, dolo, Victor, temeratisque undique divis,
Non virtute, manu, servatoque acer honesto.
Solvam urbes Graias patrio, solvam alta timore
Regna avidi Pelopis; moriar puer Hectore plenus.
Ne mare transgrediens Phrygiis populator ab agris
Ignis, in Europae cineres considat, et ultrix
Caede Neoptolemi Priama, manus ista, parentet.
Turpia vos scelerum sceleri connectite texta,
Innocuum celsa trudentes turre puellum;
Sic rata fata Iovis, qui nostrum evertere Regnum
Per scelus invisi Paridis scelere instat aperto.
Me tamen in numero divum Phoebeia functum
Cura, patris tumulo teget, et nolente Pelasgo.
Imperium Europae mea gens aequabit Olympo.
Plura locuturum sceleris fabricator Ulysses
Ter pede circumagens turri proiecit in auras,
Praecipitem: tortis ut cum Balearica saxis


image: s173

Funda fremit, tenero rubuerunt sanguine Cautes:
Andromache genitrix, necdum canis, Hectora, mater
Condidit in nato, sepelivit utrimque nepotem.

CATO. XV.

LEcta ter evolvens sancti monumenta Platonis
Congestamque animam propriis virtutibus aptans,
Irruit in ferrum magni Cato pectoris; et se
In vulnus, tenero sarctum medicamine, misit
Ambabus manibus: via facta est, Spiritus ingens
Erupit latebras disiecti corporis antri:
Nec vocem in letum, nec verbum in vulnera misit,
Indignans, potuisse homines sua vota morari:
Intremuit Fortuna, rotaque excussa volucri:
Caesareas tanto quassavit funere laurus,
Orbavitque Ducem magno Victoria plausu.
Invidit victo Victor generosus honorem.
Vix patitur tellure tegi, tumulumque refutat
Impetus, et vivi se libertate tuetur.
Servitium infelix, ut strictos Caesaris enseis
Exiit, in Romae regnat Cato moenia Victor.
Constitit et versa est in se fuga mobilis aevi
Spectabitque virum, se consumptura tuendo.
Omnia Mors vicit Vitarum exempla Catonis.

SCAEVOLA. XVI.

IPse equidem in flammas toto me corpore praeceps
Proicerem, exemplum sed uti meus omne priorum
Devicitque animus, imbellique actus honoris
In desiderio errorem confecit apertum,
Patret inauditum facinus, dextramque superbi
Erroris genitricem ultro comburere perstet.
Mucius haec, dextramque avidos immisit in igneis


image: s174

Erubuitque dolorem, et in alto constitit ausu
Spesque timorque rapax. Tremuit Porsenna videndo
Et nisi quod motus videt expertem esse, refellat,
Sustineatque virum; sed huic modo nobile membrum
Truncus erat, vultuque ciens oracla severo
Magnanimum pectus dictis reclusit honestis:
Sic abeat Romana manus, quae corpore toto
Nil simile erranti reperit, certissima virtus.
Te, Porsenna minax, prima haec aggressa, Deorum
Imperiis decepta, tuo pro pectore rupit
Infelix aliud; restant tamen integra centum
Nomina, vel cunctis superesse potentia fatis.
Non haec poena tua est, sic nos ignoscimus ipsis.
Insta, atque ultriceis iras satiare secundis
Suppliciis propera: stupuit plebs roboris amens
Ingenium invicti; tua dextra est, Scaevola, flamma.
Scaevola, cui nomen dabit exempli indiga Virtus.
Militis Etrusci mens crudo exuritur ausu
Degeneres flexere minas; abit impetus amens,
Torpida turgenti succedunt frigora fastu.
Et quid ei grave sit cui dextera lusus adusta est?
Quid restare dehinc? Elementa immitia cedunt
Romanis animis, non Tusci est roboris illam
Ferre manum quae se flammis immobilis urat.
Huc illuc fluxere animis, stat nobilis illo
Pectore, pressa negans velli vestigia, Virtus.
Non superest, dextra amissa, tibi, Tusca, sinistrae
Romani Virtus clarissima nominis auctrix.
Induit in superata suos elementa triumphos
Porsena nec sese obsesso in Victore moratur,
Dat pacem, petit ipse ultro, et lucratur habendo.
It lacer in patriam, servataque moeniae condit
Amissae damno dextrae, turpenque professus


image: s175

Integer, in mutilo peperit sibi corpore formam.
It dolor in ventos, meriti stat Gloria perpes.

BRUTUS. XVII.

UT fusas acies, libertatemque perosos
Agnovit superos, rorantem hostilibus ensem
Caedibus, intrepido pressurus pectore, fertur
Supremum his, patriam cognataque busta Catonis,
Respiciens, dictis ora indignantia duris
Opposuisse Deis, BRUTUS: virtutis imago
Ultima Romanae, quem dum vicere duello
Victa videbantur, meliori iudice, fata.
Suscipe grandem animam pro te, mea Roma, cadentis,
Suscipe Magne Cato; Vobis iacuisse decorum est,
Dignius, ac scelerum per cuncta exempla volutum
Indignam sceptris dextram violasse Deorum.
Ipse tamen, frustra legeis bacchatus in ipsas
Humani generis praedo violentus inaneis
Deposuit fastus et te, Pompeie, iacendo
Adspexit stantem, visoque expalluit amens.
Atque utinam hoc solo Caesar cecidisset ab ense
Nec studium patriae et Virtus temerata fuisset
Ambitione tua, quisquis scelus ausus in illum es
Nomine quem nostrae Livor Virtutis obumbrat.
Staret enim sine te nostra Res publica dextra,
Nunc commune malis Fatum me prendit, et innox
In vitiis inventa horum cadit impete Virtus.
Quod solum superest, tecum si vivere, CASSI,
Non potui, tecum, communis pompa, iacebo.
Umbra mei quondam, cognato digna Catone
Per mare, per terras, spatiumque volatile caeli
AntonI furias in libertate fugabit.
Omnia si poterit, non hanc mors impia nobis


image: s176

Dempserit, in vita liber, liberrimus ibo
Ad maneis Brutus, dum te, meus ensis, habebo:
Tu modo, Nox, quae nunc per dira silentia rerum
Incumbis tenebris, hoc, me testante, doceto;
A vitiis numquam virtus superata duello est.
Quaeque dies, post hanc oritura, cadavere nostro
Mutatum adspicies Brutum, mea dicta teneto.
Invictum patriae pugnando in commoda ferrum
Sanus, et a nullo turbatus crimine rerum,
Per mea, me solo dignus, premo pectora Brutus:
Dixit: ei, ingenti loricam vulnere pandens,
Magnanimum exsiliit per fortia pectora ferrum,
Stat dum extrema meant fugientis semina vitae,
Cum cecidit, casu ingenti montem obruit altum.

M. ANTONIUS. XVIII.

QUid misero in ferro spectantem, Antonia Virtus
Quaeris, ait, tete, et muliebria lumina volvis?
Pallet Eros, letaque [(perhaps: letoque)] suo te provocat in te:
Tum decuit deflere virum, tum concidit ille
Cum tenero mentem telo populatus Amoris:
Servitium muliebre, virum postponis honori.
Tum decuit cum te Roma et Cleopatra viderent
Ambiguum, malles Phario servite Canopo
An regere Italiam, pro Caesarione parando
Privigno, dici Vindicta Caesaris haeres,
Hactenus imbellem sistris tenet Isis acutis
Et Pelusiacae Veneres, nunc Roma tenebit;
Et pater Alcides, et dignus Caesaris ultor.
Servati proceres, plebisque iniuria fractae
Ite mihi inferias; et tu qui Victor amantis
Non, puer, AntonI es; redivivum sistere Brutum
Morte putes nostra: non iam lita sanguine vestis


image: s177

Funereo eloquio mundum turbabit ovantem.
Sed tu, age, dextra viri, muliebria pectora rumpe,
Sic post te visum tua quit Cleopatra perire,
Ante tamen functa est et nuntius haec quoque portet.
Dixit, et adversum proni via vulneris ensem
Induit. Aegypto similis qui stabat herili
Aptior occubuit Aquilis Latiaribus Heros.

OTHO. XIX.

MAgnanimo exitio vitam clausurus inertem
Bebriacas cessisse acies ubi resciit Heros,
Non questu concisus Otho est: nec prompta suorum
Pectora sustinuit dubio committere Marti:
Ipse, satis patrii impensum est iam sanguinis, inquit,
Post senis eversos puerique imbellis Honoreis;
Sistet Otho Imperium: non est tanti esse Neronem:
Sic quoque Caesareas vidit tenuisse Curuleis
Et veteris vitae rapuit Fortuna perosum.
Mollibus in vitiis et toto ducta Nerone
Mens tamen excedens quinquennia pura reliquit.
Dum facile est traxisse moras, dum vincere possum,
Libera Nobilitas dubii fuge proelia casus.
Fatur ea, haud lacrimans, sed quali ingentia vultu
Spes fovet, haud quicquam vicino funere pallens.
Dein librat geminos enseis, quique acrior horum
Transagit in tergum, pectusque recludit honestum.
Non ulli in parvo data mens est corpore maior,
Irruit in fatum, cum vivere posset obivit,
Imo cum dubio staret Victoria talo
Vincere proclivis; victum confecit honestas.

PERTINAX. XX.

UNum hoc fortunae est, sunt cetera nostra ruenteis


image: s178

Helvius in gladios dixit pater impete prompto:
Quod, cum privato potuissem vivere regno
Regius ipse mei domitor, per publica canum
Imperia exegi caput, et me in Rege reliqui.
Occubuisse meum est postquam victoria visa est
Esse tuae, Fortuna, manus; quae sede coactum
Extraxti placida, et periturum ad sceptra tulisti.
Sanguinis effeti rivus crudelibus ausis
Opprobrium Romae, sibi gloria magna futurus
Imbuat infelix, non ob sua crimina, ferrum.
Dixerat, ultro ingens caput et veneranda capillis
Ora levans contra sitientis fulgura ferri.
Substitit in semet, sanctosque imitantia canos
Tempora, nolenteis iamiam, surrectus in enseis
Ingessit leto caput, et sine fine relictas
Egressus terras, patrioque receptus Olympo est.
Dignus Sceptra Pii, dignus Regna invia Marci
Aequiparare senex, nulli aequiparanda secuto.

CN. GALLUS. XXI.

QUem saevum toties, toties expertus amator
Crudelem cecini, mihi amor modo dulcior exit,
Morte mea, finemque mali commendat ab usu:
O puer infelix; quid enim tua sacra morabor
Ulterius? Spes lapsa dolo, perit hoste voluptas,
Omnia coniunctim vortex vorat altus amoris.
Descivere sibi Charites, Heliconius aret
Fonte latex, tacitaque incestat arundine ripas.
Gallus ego peream, nec te, mea Cura, iacentem
Ultimus adipiciam? malevisaque busta corones?
Quandoquidem te sancta fides, te pacta voluptas,
Te pudot, et falsae pietatis imagine mendax
Candor, et ultra istum quod opus mea fata morari.


image: s179

Me me, vita meo caro cum corpore vestra
Deserit, ah! tamen hic, qui me, meus ensis, habebit,
Te sequitur, fidique interpretis auctus honore,
Quod te velle putat, quamvis malus, exigit, actor.
Haec fatur lacrimans, toto loca pectore digna
Aureolum adversis quibus otior exigat ensem
Non habet, exspectat, seseque amisit, et errat.
Iamque videbatur nimio mollescere tractu
Temporis; a tergo propior puer ales amoris
Impellit dextram dubitantem, atque otia rumpit,
Ut vidit puerum, Lachesis mea, dixit, in illo est,
Incubuit ferro, pro vulnere laesa Voluptas
Accitusque dolor tenerum solvere Poetam.
Risit atrox Mavors Venerem sua tela gerentem
Et Gallo occiso statuentem immane tropaeum.
Paenituit potuisse Deam: solacia vatis,
Interitum AntonI, petit, obtinuitque Gradivo:
Lyctius hunc frater, terrentem remige marmor,
Desuper, infestus pharetra, tremefecit Apollo.
Aptavitque manum gladio morientis, et olli
Vindicias in morte parat Cleopatra virili.

HENRICUS IV. GALLIAE REX. XXII.

SIste gradum felix fata infelicia cantu
Stringere Semideûm, quos fervidus abstulit ardor,
Sive cupidineis domitos sine mente sagittis,
Seu Furias saevi Martis, iramque secutos,
Calliope, teque ingenti cita prolue ductu
Fontis Apollinei: Virtute Henricus et armis
Fata olim exsuperans, quibus immortalia dona
Sperabat meritis, Magni Iovis aemulus astro,
Succubuit, scelerisque infandi immane reliquit
Exsecrandum omni saeclo genus. Impia Patrem
Gallia concidit manibus, quibus abdita pridem


image: s180

Iura sacer gladii pacisque reduxerat Heros.
Scilicet Hispana procul in ditione iaceres
Luminis orba tui, patriisque decoribus hostis,
Non caderet per te; quem tu cum, Gallia, primum
Invitum sceptris adeo admovisse probata es,
Ille animus dudum vi et fraude sepultus Ibera
Ut silice excusso flamma improvisa, reluxit.
Hic vitam asseruit patriae, ne crimine posset
Externi cecidisse, invictus fata, latronis.
Prodigus ipse animae lato cum limite circum
Divideret Spanas, aurata in casside, turmas
Victoreisque orbis medii, nunc fulmine ferri
Nunc quateret vultus sub maiestate trementeis.
Asseruit leto patricidam, atque obvia prono
Vulnera contemnens hoc egit pectore, ne se
Post stragem immensam et torrenteis sanguine campos
Hostili, felix alia de gente necaret.
Sed scelus in numeros non est compingere tantum.
Verba minora puto, quaecumque aut Graecia molli
Ductilis genio, Latiumve in carmina pugnax,
Celtica vel gracili dictat facundia Rhythmo.
Nil tantum videre Dei, quos crimine tali
Avertisse oculos non mendax fabula iactat.
Atque utinam aut divina aliis Prudentia factis
Cautior Heroum fraudi monstrasset Iberae
Pectus, et arcani quae scivit cordis in aula
Magnanimus Princeps non contempsisset habere.

FINIS HEROUM INFELICIUM.


image: s181

CASP. BARTHI ZODIACI VITAE HUMANAE LIBER III. Qui et Gemini.


image: s182


image: s183

CASP. BARTHI ZODIACI VITAE HUMANAE LIBER III.

ATQUE ea dum exercet Furias, Discordia bello
In capita alta virum, Tauri quam finximus aestu,
Cornuaque addidimus, forteisque in proelia nervos,
Unde acies, unde arma movet, unde instruit, audax,
Sanguineamque sitim populis exercet, et enseis
Exigit infestos, ut milia multa cruenta
Caedeannos rumpant, non exspectata per umbras
Grassetur legio, rapiatque in funera vitas,
Queis inter sese Furiis, vi tristis Enyûs,
Concurrant Proceres, animique in bella virileis
Exsultent. Furit interea muliebre per orbem
Clade alia secus, et luxum concludit in artem,
Enervatque hominem, divamque exosa retundit
Effigiem Larvisque lues accedere gaudet.
Nec bellorum ingens tantis bacchatur in arma
Tempestas Furiis, nec tanta strage recedit,
Quanto adeo humanos contundit fulmine mores
Perfida nobilitas luxus, arteisque fruendi
Mollitiae titulis. Iacet acri, invictus, amore
Miles, in obscenis epulis, et naufraga iactat
Arma manu; tenera chalybem mutare crocota
Ardidus, instaurat geniali funera mensa,
Iusta sibi et virtuti eadem fecisse superbus.


image: s184

Illius indocileis animos cessisse periclis
Feminea infregit species, plenissima fastus
Tota sui vacua, atque alienis splendida plumis.
Cerne adeo geminas una in praecordia menteis
Correpsisse dolo Veneris, Geminosque puellos
Mutua concordi plectenteis brachia collo,
Effigiem excordis Furiae; quae, mollibus ulnis
Robustos amplexa toros, occidit amando,
Inspiratque nocens molli sinuamine virus,
Depopulans arcani animi, et letalia tingens
Spicula vitalitabo. Fugit aspera virtus
Fraudibus infesti luxus; succedere certant
Mollities, et femineo sata pectore cura
Lautitiae aeternae; quae cum semel apta virum quem,
Semper ab antiquis nova damna perennis in orbem
Aedificat studii. Non est escendere marmor
Fundicarens, vehit ipse undas, augetque profundum
Qui perit, et leti mucronem immitis adorat.
Et species, medio pendens levis aethere, flamma
Impos, humoque, undaque, atque aeris impete tangi.
Mobilis in vultus varios, vegetabilis alis,
Ex nebulis ventisque sata et sonitu alitis aurae,
Nec corpus, nec mens, nec vita, nec inter utrumque
Si quid habes, animamque et corpus, inane, sed umbris
Noctivagis forma adsimilis, ceu somnia ludunt
Incertis per opaca horrentia sensa figuris.
Flabilis, inconstans, nisi quod levitate tenetur.
Excelsum caput astriferis vicina polorum
Axibus, invisis pedibus data proxima Averno.
Nec superum, nec gnara sui, perquirere pollens
Omnia, rimatrixque absconsi ingloria mundi.
Apta aliis membris, sed longo intermina collo;
In Libyae qualis graditur torrentis arenis


image: s185

Informis volucer, turpi qui vertice longe
Secedit prono de corpore, lentus in armos,
Curriculoque volat, mixtamque, incertus utrimque
Belluae avem gestat, nec in alite bellua falso est.
Tale venit monstrum, ingluvies obscena, capaxque
Extendit, longo necquicquam gutture, omasum.
Alvum adeo foedam horrendi promittit oloris
Proluvie, pedibusque imitatur vulturem obuncis.
Ex Epimethaeis nocitura sororibus Orbi
Ultima, quae primum male cauto elapsa per auras
Custodi emicuit, stolidumque in crimina duxit.
Blanda malo species; flavis contortile cirris
Caesaries exstruxit opus, croceoque nitore
Orbibus innumeris roseam tegit, improba, frontem.
Mista velut radiant rubicundis lilia calthis;
Aut cum sanguineis ebur insuperabile guttis
Erubuit. Geminum late sparsura decorem
Arridet longe facies, et lumina iactat,
Lumina grativido menteis domitura furore.
At ventrem obscenum gravido deducta tumore
Obtegit et picto demulcet flore, crocota.
Praecipue infandum virus gerit ore superbo,
Oscula cum rapido iactat liventia tabo.
Intereunt, quicumque semel florentia tangunt
Labra suis. Turpi mox quare incensa veneno
Lingua rapit saniem, nec iam vitabilis intra
Viscera agit, pestis, genus immedicabile morbi.
Ilicet expugnant Veneres languentia membra,
Deque malo natura est. Qui vincitur illo
Collegisse nequit vires puer; omnis in una
Cura gula est, longis patrimonia condita saeclis
Degener exhausit iuvenis, lanugine prima
Aureus; incauta iuxta face fervida miscet


image: s186

Spes dubias aevi, et furibundum proicit, aetas.
Namque adeo infelix primi vestigia floris
Luxuries sequitur, cum nondum firma furori
Imponit frenos tardo, prudentia curru.
Emicat in facinus turgentibus undique venis,
Et monitus, necquicquam alacer, contemnere gaudet,
Tandem excussa procul raptat iuga. Prima ruentem
Excipit, et blandis innectit ad oscula dictis
Monstrorum Regina Venus, cui proxima tendit
Retia luxuries, turpi minus usa veterno.
Ilicet a vitiis, paulatim dulcibus, exit
Captus in infelix letum, et sine vindice poenae
Servitium subit aeternum, potusque veneno
Eiurat castum omne procul. Temerarius ardor
Obcaecat sensus, nubemque in pectora ducit,
Quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis
Non superant bis quinque ruentia Pergama brumas.
Hectoreis manibus contra fatumque Deosque
Ambigua Danais restantia laude duelli.
Virginis in Lydae deduxit stamina fusos.
Par Iuvenis vento pedibus, par fulmine Marti,
Formidatus avo vix iam bene Patria circum
Moenia raptarat Priami cum funera, nato.
Arsit in hostili facie, periturus amavit
Virgine cura Troia fatum, Paridisque sagittis
Fixus, anhelavit simulatam in fratre sororem
Nec passus post lustra duo patria arva carinas
Cernere victriceis, nisi, lamentabile pignus,
Ilio ab exciso, tumulum Priameia virgo
Sanguine placaret tenui, iuguloque dolenteis,
Necquicquam, casto, moriens tumularet amores.
Parte alia, superis aequati nomina quondam
Magnanimi Heroes, genus insuperabile bello,


image: s187

Exercent furtiva dolis variantibus ausa.
Ne referam informes Iovis unius undique formas,
Dardaniamque fugam teretis per nubila Ephebi,
Cynaeasque alas, et Ledae nubilis ovum.
Mille figurarum species, queis saecula vatum
Prisca, sacras vulgum docte caelare potenteis
Litterulas, pinxere Deos, humanaque claro
Fata dedere palam speculo. Gens omnis amori
Inclinat solium rerum, fasceisque superbo
Submittit puero. Iuxta Bromiusque Venusque
Participant regnum, et sceptris alterna gubernant.
Quondam adeo lusum dicas, procul arte magistra
Luxuriem struxisse viris. Rude moribus aevum
Peccavit minus, et vitii stetit unius umbra.
Nunc quaecumque omni latuit via tempora frustra
Eruitur studiis, orbemque in vulnera volvit.
Non aliter sapiens quam toto pectore turba
Incubat, indagans, vero curisque fatigat
Immortalem animum, ut lento se examine torquens
Induat in Sophiae semper-florentis honorem.
Infelix aetas vitiorum in mille figuras
Exercet studium et nihil, ut moritura, relinquit.
Rimatur sua damna, gravi inveniunda dolore.
Impietas, non ulla malo caret orbita sensus.
Qua visum exercent, oculis volitantibus, acres
Ingenii flammae, speciosa libidinis omni
Obicitur latere, et sese venientibus offert
Effigies. Non ulla vides impune Dearum
Corpora latigradum; bullis splendentibus ingens
Femina, surripuit mentem, excussitque placendo.
Parte alia auriculas suavi modulamine mulcet
Sirenum lasciva cohors, nisi surda, saluti
Spes non ulla super. Multis Laertius Heros


image: s188

Non persuasit opus, crebris ubi vestibus aureis
Obstruxit stupidas. Multi cum carmine dulci
Admisere necem, quos invidiosa fefellit
Temperies, iussitque suis occurrere fatis.
Quicquid odos liquidum suavi pro nectare ducens
Imbibit, in luxus trahit hoc compendia naris,
Exstimulatque iocando hominem, retinetque movendo.
Non adeo gustus superest, quin omne Libido
Fuscarit, quod suave putes. Furit additus igni
Ignis Iacchiacus, Ceres est iurata Dionae;
Omnibus inspirat virus geniale parentis
Impietas primi, morsu Mors condita pomi est,
Accepitque sacrum ventura in saecula nomen.
Quid dociles tactus molli palpamine dicam?
Heic vero spatiis Cytherea incumbit apertis
Externatque viros, atque in muliebria membra
Insanire iubet. Latet his letale venenum
Blanditiis, cum prima levi revoluta lacerto
Ambivit teres Eva hominem, cum savia fixit
Purpurea et mentem miseri compressit amando.
Ille Dei effigiem tanto servare labore
Inclutus auctor adhuc, mutatur praepete vento
In studium leti, atque aciem iugulandus adorat.
Prima rudi mundo fuerunt elementa veneni
Inconsulta satis. Nudam puer aptus in agro
Cognatam multa complevit prole puellam.
Mox didicere malum tenerae, faciesque nitentes
Admonuit pretii. Multis rosa saepe petita
Unguibus, abscessit populo. Custodia primum
Irritamentum grassandi praebuit, ex quo
Quod vetitum, sibi quisque cupit. Nec sana fuisse
Haec tutela potest, ut amico flamine flamma
Erigitur, quamvis longum tremebunda vacillet,


image: s189

Sic sata principio specie florente, Cupido
Subicit ingenuum, paulum concussa, vigorem.
Dumque negat, magis et cupit ipsa, oditque neganti
Credentem, raptatque alia ratione rogantis
Trux desiderium, ceu peccatura, puella.
Haec ratio longis suasit vestigia primum
Condere tegminibus, totoque e corpore florem
Vestibus occultum tenero subducere visu.
Post etiam in tunicis reperit sollertia pignus
Luxuriae, vinxitque procos nudantis amictus
Maiestas, ornata nubis, flavique metalli
Segminibus conspersa latus. Deinde ordine longo
Ingenium exseruit stupratrix forma pudoris.
Donec ad extremum pertaesa libidinis, in se
Incassum refugae, furias, per stamina corpus
Prostituit muliebre, Venus. Volitabile lena
Sparsit opus scutulis ut per tot milia fila
Artificeis oculi flagrantia membra viderent.
Haec casses struxere viris. Non tenuis Arachne
Talia subtili detexat stamina filo.
Impediunt, acuuntque aciem. Ludentia fusi
Felicis ramenta vides, ludibria pulchri
Corporis: exscendit quaerentia lumina fulgor
Splendentis, Parium marmor contra undique vultus.
Haec quoque luxuries iam spernit adultera. Nudas
Vestibus, invidiae sponte exposuere papillas.
Transfugium infelix morum, monstratque tegendo.
Seque tegit monstrando palam, et fastidit utrimque.
Nec super adscensu locus est. Ruat ardua luxus
Per loca, quae praeceps necquicquam adscendit, oportet.
Insidias pelago, fraudes terraque poloque
Exquirant oculis; plumis ornata volucrum
Incedit virgo, et Cauris caput ardua iactat.


image: s190

Non unum hoc animae; diverso ex orbe putabis
Compositum. Oceani portant miracula frontes
Quinque, superstructae sibimet. Nam circulus auro
Septimus erigitur, septenis imminet ingens
Crinis adoptivi cumulus; cirroque voluto
Mille per ambages, sublimem amplectitur arcum.
Heic niveae fulgent contexto aenigmate baccae,
Artis opus variae. Trans alti littora Ponti
Solis ad occasum gemmas novus expolit Indus,
Ut picturato candore notabilis exstet
Purpura flammiferi lapidis, satus aethere solo
Ales alit pennas qui perpete fluctuat ala,
Tangit humum numquam, nec in arbore considet ulla.
Hunc vaga per caeli spatium sine fine secuta
Deprendit tandem, spoliatque, superbia, plumis,
Femineum ut crinem tereti sociata catena
Spica ferat late et Soli commendet euntem.
Cuius in excelso furiata cacumine tela
Figat, amor, pueris, deliranteisque trucidet.
Proh quibus indocilem quaeras ambagibus illic
Delituisse hominem! Monstrosa volumine picto
Mille gerit, species, fugit hanc humana, figuras.
Aurea quid memorem terra pugnante metalla
Excisa scopulis et Manibus usque petita,
Daedala ut ingenuum manus exarmare nitorem
Artifici possit cura. Viden', improba saevi
Damna laboris, uti baccata monilia longe
Sculptori vendat pretium variabilis auri!
His aetas impensa hominis iactarur, et huius
Ingeniosi adeo: ne quem de plebe rearis
Desipere in tantum. Strophio riget aureus umbo
Intertextus acu, tunicae cava circulus auri
Sutilis explevit, vitro claudente remotus.


image: s191

Aurea tota venit, phaleris onerata puella,
Oceanis, equitisque ultro se invitat in armos.
Nec vetus effigies; nec enim ipso in pectore mansit
Salvus homo. Interior lato se circite venter
Induit in montem, ferroque adscitus hianti
Erigitur collis Denum laxata recedunt
Antra pedum spatio. Tenue indumenta latentis
Consumunt corpus. Quaesita examine longo
Membra procul fugiunt. Senas ex ordine possis
Carbaseis tantas velis abscondere pusas.
Ipsa tamen, tenuis sibimet, gracilenta videtur,
Si manibus possit latos contingere fines
Prostantis tunicae; tali sinuamine molem
Instat agens; latis decedunt sponte plateis
Heroinae omneis gravidae. Venit amplior illa
Turma equitum, gremioque suo peregrina movetur.
Interea Iuvenes oculis flagrantibus haerent,
Absconsosque sinus per tanta volumina cernunt.
Invitant ultro roseae tenera oscula malae,
Labra locuturis aequalia, circite parvo
Dissiliunt, linguamque natantem ostendere gaudent.
Flammigeri multa radiant vi lucis ocelli,
Astra, cupidineis influxibus undique plena.
His scatebrae exsiliunt flammatum, et spicula iactant,
Blaesaque purpureo meditantur carmina nictu,
Deliciis paribus docto reddenda puello;
Nec superest animus, quin mala tumentia clare
Per tenues vesteis oculo contrectet amanti.
Illa etenim arguta nebula suffusa recedunt,
Undique ne pateant et se tractanda propinent.
Sed quid ego informi vitia in contraria versu
Raptor? agens mecum Genium lectoris acuti?
Talia quottidie caelo simulacra sereno


image: s192

Affulgent miseris, animumque a mente reducunt,
Dum rapiunt oculos, visuque in corda penetrant.
Exitiale virum virus. Fugite optima visu
Purpurei iuvenes, hac, hac latet anguis in herba.
Quo suavis magis effigies, quo dulcior exstat
Adspectus Veneris, mage eo malus, atque nocendo est.
Prima sed haec morum, non maxima, dicta piorum
Corruptela mihi est, qua gens muliebris in arma
Arma virum venit, et propriis hos caedit in armis.
Multi aciem pugnacem in semiretecta tulerunt
Invicti simulacra homines, dum visa figura est
Luxuriam accendens. Ar cum propiore periclo
Intumuit clades, tum proni in vulnera, pro se
Quisque ruere omnes. Primi cave fulmina sollers
Colloquii Iuvenis; linguae insuperabile virus
Innatat inlecebris. Hoc primo perfida morsu
Adscivit mulier: iamque est natura venenum
Mortiferi sexus. Cum lamentabile pomum
Morderet princeps absentis sponsa mariti,
Omne labrum virus flagrantis sponte secutum est.
Hinc neptes traxere malum, atque in saecla dedere,
Luxuries, nutrix vitiorum in corpore servat
Femineo regnum, diri arx fortissima regni
Lingua cluit. Mille illa vibrat tormenta figuris
Ignea, et incauto mentem delapsa sub imam
Exercet cladem. Nil huic sanctumve piumve est.
Si qua furit flammis, et vero fervit amore,
Incendit renuentem etiam, et se invita penetrat.
Si qua uri simulat, superas atque astra fatigat
Iurando incassum distringens foedera iure.
Nec sentire queas: foliis Autumnus apricas
Exonerat silvas, rapidas mare versat arenas
Innumeris circum stellis sacra undique caeli


image: s193

Templa nitent. Non tot foliis Autumnus apricas
Exonerat silvas, non tot mare versat arenas,
Non tot templa immensa alte flagrantis Olympi
Scintillant stellis, quot femina pectore gestat
Una animos, lacrimasque et laeti emblemata risus.
Nil fortuna potest; (mulier nisi quatenus illa est)
Haec lacrimas laetis, haec risum tristibus aptat
Temporibus; quacumque lubet prostare figura
Nobilis, incassum plagium scrutaris opertum,
Hac celante latet. Pede quod deprendere quibis
Non animo ante malum. Furias mortalibus istas
Corpore contectas hominum Pater addidit; ex quo
Blandidicum in letum serpentem prima secuta est,
Traxit in exemplum fraudem, et se armavit ab illa.
His tranquilla malis adsciscunt saecula pestem
Cum floret latis pax intemerabilis alis:
In vitium trahit ista lues non bella Gradivus
Maesta ciens, tanto lassabit Porthmea coetu,
Nocticolorem umbrarum Erebi per caeca fluenta
Vectorem, quantis Venus ingeniosa maniplis
Praecipitat Stygiis retinendas manibus umbras.
Pauci adeo fugere malum, dum flore iuventas
Prima nitet viridi; succoque oppleta tumenti
Turget, et incassum premitur monitoribus, aetas.
Prima sacrae medicina lui, consortia vulgi
Evitent Iuveneis. Sed quei vitabilis ulli
Aula hodie Veneris? Non sunt pretii ullius intra
Quisque lares patrios. Ultro se in crimina vendunt
Gentibus externis, et per tot milia quaerunt
Delicias mortis; genus atque electile leti.
Ausonias adiisse urbes, habitasse per annos
Quinque, sat est miseris. Illinc aptissima portant
Germanis vitia, et niveis ambagibus ultro


image: s194

Tabificum incesto adsciscunt imitamine morbum.
Stat pietas atavita procul, procul alta retundit
Facta patrum, luxus. Primis mala floribus aetas
Praecipitat morituram animam, festinaque voti
Evolat in pestem, monitus exosa senileis.
Cura gerendarum flaccescit mascula rerum;
Invidiae est Virtus. Mollissima quisquis ocellis
Crimina prae se fert, Heronm nomen habebit.
Nec quid in austeris prosit mansisse periclis
Ad patrios, cerno ipse, focos. Quos Cypria, ludens
Suavibus illecebris, non in sua retia traxit.
Sed gravitas Germana tenet: pro mollibus armis
Pocula magna movent, et toto gurgite Bacchum
Immittunt venis, veteris nova gloria pugnae.
Sunt adeo Gemini Venus et Semeleius Heros.
Alter atrox pluviis moreis subvolvere sanctos,
Altera sudificis ustura caloribus omneis
Ingeniorum agros, ne quid nisi mollia mistim
Atque austera palam succrescant crimina saeclo.
His Pater est Pontus, magno qui circite terras
Amplexus medias, cuncta in penetralia mittit
Flumineos rivos, quos cum ipse resorbeat omneis
Crescere se nescit, sed eadem constat abysso.
Non aliter fecunda Venus quo turbine molleis
Excipiat faculas, animosque libidine raptet,
Numquam plena silet Poscendi prodiga luxus,
Invenit absumptis absumendi omnia causas.
Quoque indulgentem magis est sibi nacta ministrum
Plenior incumbit vitiis, nec pondera sentit
Nec spatium; aeterno velut insaturabilis antro
Orcus hiat, praedamque sitit furiosus habendo.
Perque manus aliis alios levis adstruit aestus
Unde novo nova materies oriatur amori.


image: s195

Donec ad extremum sola sedet effera mente,
Corpore destituente graveis sine fine caloreis.
Sic quoque se numquam satiata libidine fassa est,
Descivisse lui, concisis undique nervis
Regnat et in vacuo furiosa cadavere pestis.
Mille necant species, et vix ediscita saeclis
Nomina morborum miserabile corpus, amando.
Grande nimis pretium tenerae dulcedinis, intra
Viscera tabificum virus succendit Erinys
Intestina furens. Exesi ignobilis umbra
Corporis, incedit titubans, atque ossa fatigat
Relliquias hominis. Quondam generare creata
Per luxum impietas emulsit semina poenis.
Tot sobolem eiecit pater imperfectus acerbam
Fragminibus, super ipse ut iam sibi vivere dicat.
O crudele genus vitii, quo crimine luxus,
Eicis ex homine, atque, hominem, vitam ante trucidas!
Ut per non natam sobolem pater impius, et vix
Dimidium meritus nomen, periisse feratur.
Cara voluptatis nimium pretia exigit haerens
Ossibus exsuccis, defloccatisque medullis
Invidia arcani sceleris. Nec crimine ab omni
Tot se quitur fera poena modis: deliria sidens
Accersit cerebrum: super imperfecta retusos
Nox oculos natat, et nervos infringit inerteis:
Dentibus expulsis foedae patuere lacunae,
Spinalisque fugit, tenuato rore, medulla.
Languescit capitis vigor, et nutantia longum
Colla tremunt, stupidaeque arent penetralibus aureis.
Cor trepidum male-sano ictu praecordia tundit.
Pulmonisque viae lento spiramine obhaerent,
Defessosque fluunt [(editor); sic: fleunt] gemitus, suspiria quaerunt,
Et lacera exsangui producunt ilia pulsu,


image: s196

Exhaustosque lareis vivo pro corpore monstrant.
Quae secreta magis, maiori languida morbo
Viscera conficiunt. Imis vestigia tentat
Infelix pedibus Venus, et lapidosa fatigat
Cunctanteis longum gressus soror. Illius omnes
Imperio succi fugiunt: squalentia vestit
Intus edens pumex combusto sanguine membra.
Scrutaturque tenax caeca internodia pestis,
Turpibus impediens gemmis, qua petra per artus
Labitur exsangueis, et fonte intermina diro
Subicitur radix infesti strenua saxi.
Mille aliae species morborum ingloria mactant
Corpora perpetuis confecta doloribus, in quae
Immoderata Venus rabiosa exercuit arma.
Praecipue infandum genus exitiabilis exest
Viscera capta luis; scabiem dixere Medenteis
Gallam adeo, quia Francigeni Aragonia regna
Infestis quassare manu, via lurida morbi
Erupit primum atque Europae audita colono est.
Accersita quidem trans alta ignota biremis
Ingenio Hesperiae, ne tot spatia aequoris ingens
Sponte malum nostrae celarent aethera Zonae.
Has Indum merces, haec praemia detulit aurum
Insatiabilibus furiis pallentis Iberi.
Saecula luxerunt, et porro ante omnia luxus
Lugebunt pretium infandum,cum corpore pestis
Caeca latere uno, subito se tempore mille
Induit in strages, accensaque viribus altis
Corpora raptavit diro fluitantia tabo,
Aeraque infecit liquidum. Laetum India risit
Europam domuisse Venus. Victoria gemmis
His signata Deae est: nec erat medicamen in herbis,
Surdus in arcanis necquidquam constitit artis


image: s197

Augur, et infelix studium damnavit Apollo.
Donec ad extremum miserata ingloria leti
Instrumenta, Deum pietas; dedit utile lignum
Ulceribus Stygiis: dio quod carmine dudum
Siphilis antiquis dedit invidiosa Poetis,
Multa premens veterum fecunda nomina fama.
Haec Pater, atque alia, innumeris numeroque modoque
Adiecit mala, suavivido quo pectora vellet
Absterrere malo, et rapidam retinere iuventam.
Immemores contra pueri, morbosque, luemque
Contemnunt longam. Viridi brevis ardet in aevo
Pascere flos animum Veneris, nec mollis Iacchi
Perlecebris. Geminae pestes mortalia voluunt
Ebrietas, studia, et geminata Diona Thyoneo.
Et velut argutam non est explere Dionam
Obsequiis, sic mentirapi semel orgia Bacchi
Concelebrare solens, nullis terretur ab illo
Sanctorum monitis, nec praesenti impete cladum.
Ecce senem invalidum, pueri qui mollis in aestus
Concedat, veteresque Pholi deducat amysteis.
Ni natet in pocli prius insuperabilis antro
Turpe bibisse putat. Bruto trahit agmina rictu
Pallentis vini, seseque immergit in haustus.
Nec minus egregios Patrum stirps mascula mores
Ingeniosa sequi est. Iam vix pede lenta figurat
Incertis titubans gradibus vestigia, felix
Marcipor, ingenti spumantem flumine, magno
Exhaurit cratera animo, vacuumque coronat.
Stat Pater atque aciem fortis miratus ephebi
Oscula plena adigit, iamque et maioribus aptum
Officiis, docet exiguos sprevisse canales.
Ipse cadum quater eximia virtute secutus
Deplevit: natumque, Deos testatus, ovantem


image: s198

Patrissare iubet. Corrupti semina sensus
Subiciunt animos, habilemque in facta paterni
Abripiunt sceleris sobolem. Paucissima castos
Spe plena reparavit avos, sed plurima turpeis
Insistit mores. Iter hac monstrante fatetur
Natura prostare, puer. Proh crimine quanto
Sponte ferox vitiis annos dare mentis egenos,
Exemplis praeceps soboles impellitur illuc
Unde redire nequit! Vulgo vilissima res est
Ebrietas, iactatque atroci vincta veterno
Pectora; grande animo facinus gestare latenti,
Qui neget immani Genium dissolvere poclo
Mense quater saltim, namque haec rarissima pompa est.
Omnia, quae vitiis servit mortalibus aetas
Exigit ad luxum, et moderante libidine torquet.
Qui caret optatis voto Diis instat inani,
Exambitque malum; si, quae sint vota, requiras
Instrumenta cluunt insani atrocia leti.
Bis centum ille vovet pauper, cum ditis acervos
In Venerem videt esse sacros, cum sponte patenteis
Ipse famens valvas meretricis obambulat albae.
Heic pereunt Proceres; pertaesum ingloria fata
Vulgaris leti, rapit huc lacrimabile votum.
Ille mero ex auro montes, maria aurea solus
Possideat Phoenix, et utramque enaviget Ursam:
Patricio sceleri regalem impendet honorem
Cumque opibus miserandam animam; discrimine tanto
Raptat agens Venus, et longe repetita libido.
Hos agit in facinus fallax dulcedine mira
Cypridos, infelix miscere incendia, fervor.
Praetextum dabit heic culpae natura pudendae,
Quamquam invita nimis, sed habent simulamina larvae,
Unde homini excusent fatum irreparabile venae,


image: s199

Dum pereunt, caecique excusando omnia perdunt.
At teretis Bacchi brutum, et rationis inane
Naturam pugnans contra, mentemque Deosque,
Nec speciem, obsequium, potuit reperite pudoris.
Nec ratio nec cura valet producere quicquam
Illecebrarum aptum dici vel nomine nudo.
Hoc nisi, quod vecors stat pro ratione, gravique
Usus agit furia bacchantem in crimina turbam.
Qua proceres periere alti, qua lapsus ad Orcum
Heroum sanguis, via suavior illa videtur.
O caecorum hominum gens inscitissima vitae
Adspicite insignem quondam, cui regia rerum
Sceptra Pater, regnisque animos dedit Optimus, aptos,
Adspicite infelicem hominem; cum proruta dudum
Semina caelestis formae, vix nomine solo
Sustineat, curisque impendere talibus aevum
Debeat, ut reparet proiectae semma formae,
Ipse ultro vitiis breve lamentabilis aevum
Incestat vitae et sese moriturus in ignes
Praecipitat, pietas queis illum dia redemit
Sanguine purgatum proprio, et sua ad astra reduxit.
Ille volat, nocteisque dieisque, interprete luxu,
Anquirit speciem infandam, et fulmina leti
Ancipitis. Viden' ingenti cum perditus haustu
Sensibus eiectis bacchatur, et apta Typhoeus
Infernis ululat Furiis, sacrataque Divum
Nomina, ab obsceno pallens profulgurat ore.
Queisque salus rerum, mundi melioris origo,
Censetur, clemensque favet mortalibus Auctor,
Proicit eluvie squalente, vocabula torrens
Tisiphonae famulus. Gressu venit impia pestis
Instabili, spiratque immani carmine ructans
Sanguineas rixas, et inevitabile ferrum.


image: s200

Multa adeo infandi genera infelicia sensus
Suggerit ebrietas, nec in uno defurit oestro.
Pars etenim, potu postquam incestata profundo
Exuit imperium mens, corporis ignea tardi,
Humorisque sacri furiis turbata fatigant
Somnia terrificis animos, bacchantia formis,
Effigiem sanctam, pia verba furentis adoptat
Moribus, et vitiis intempestiva piacla
Praedicit minitans; nec sese agnoscit in illis.
Ridiculo humanos culpans examine motus.
Ceu dudum in summis degens virtutibus aevum,
Cum gravis incumbat venis monitoris Iacchus,
Interea, rapiatque altum in diversa Catonem,
Impingatque sibi. Genus hoc, si crimina dicas
Scansilibus pravos gradibus dispescere moreis,
Inter deliros melius sapit: impia quippe
Dicta fugit, quamvis ignarum in facta feratur
Interdum scelerum, quorum est Metanoea noverca.
Alterius postquam gravidum sapientia pectus
Suffugit, et vacuis regnat penetrabilis Euan,
Solvit agens stimulis frontem, et iam cauta tot annos
In vitia exturbat spumantis acumina sensus.
Ilicet ebullit dudum virtute sepulta
Mobilis affectus non uno, turba, tumultu.
Praecipitantque virum: fugit insuperabilis olim
Regula, et exstanteis animos indulget in aestus,
Immemor ipsa sui; penitis penetralibus exit
Praepete remigio custodis regia recti
Norma, nec a vitiis sese discernere novit.
Singula quae cavit studiis constantibus Heros
Indocili peccare gradu, nunc omnia plenis
Proicit exuviis, nudusque in crimina rumpit
Exsecrandum aditum. Non ulla nocentior exit


image: s201

Gens hominum in poenas, quam cum temerarius Euan
Pectora praeceptis munita salubribus implet
Degeneri incubitu. Nil non fugere malorum
Sobrietas dum dia animos moderata tenebat.
Nil non sponte patrant, cum lamentabilis oestri
Afflatu movere gradum, et victa arma dedere.
Ecce animum invictum, (quem non pulcherrima flexit
Forma Asiae, regumque altorum e sanguine virgo,
Par superis facie, victi lectissima mundi.)
Pellaei Iuvenis; quondam cui Gloria sola
Suffecit, mundumque suis vincebat amicis.
Stat sanie infanda conservatoris utrimque
Efferus, in caedemque sui, clademque suorum.
Postquam atrox Semeles victo puer Orgia movit
Terrarum domitore, et sese inglorius actis
Inseruit tantis maculam, furibunda tyrannus
Regna premit Macetum, servaque in virgine flagrat.
Nec scelere ingrato veterum celeberrima Regum
In delubra furit scorti, fax ebria, iussu.
Gazam Asiae meretrix una cremat impia voce.
Tercentum annorum queis longa pepercit Enyo
Considunt cinere spolia, et secreta Deorum
Flamma manu obscena, vomitus et pocula propter
Contemerat. Iacet infelix meretricis in armis
Fataque regaleis Orientis habentia muros
Praecipitat, iuvenis, atavosque ulciscitur in se
Laidos imperio. Sic exegere tyranni
A fastu poenas, et depressere frementem
Numina, dum patrios varo pede calcat honoreis,
Et Iovis in thalamo Iunoni crimina iactat
Invidiam. Erubuit talem Venus aurea fratrem
Et consanguineo frangendum misit Iaccho.
Non paucos veterum monumenta aeterna loquuntur


image: s202

Quos simul ac luxu cepit distorta Cupido
Ebrietasque ferox, mutato laudis amore
Corruerunt vitiis; scabie velut impia dira
Enervatque artus, mentesque incestat, et alti
Nobilitatem animi tenerae vaga flamma Dionae.
Nil adeo nostri videre frequentius aevi
Indigenae; videre viros, quos Martia claro
Gloria trans atavos diis nomine fortibus aequat,
Femineis cyathis animas mersisse virileis.
Nec minus insigneis pacatae laudibus artis
Colla dedisse mero. Via plurima curritur illuc
Unde voluptatis nihil est haurire, perire, peritque
Ambitione mali, procul a dulcedine, fervor.
Est aliud genus, ebrietas quod saeva cruentum
Exigit in ferrum, rapidosque irritat in aestus.
Instabilis furor his; uno mens effera verbo
Tollitur ex sese, et vesana bile tumescit.
Mollis, et adspectum, dum sobrius, ensis aperti
Horret; ubi pleno venae tumuere Lyaeo,
Terribileis oculos flammato lumine versat,
Letum immane tuens. Illum levis alite vocis
Fortunam calcare facis. Deus esse videtur
Cum nocuisse potest. Sine caede aut sanguine fuso
Nec dormire potest. Multi periere, latronis
Improviso adeo scelere, et crudelibus icti
Insidiis claro necquicquam Marte potenteis.
Tale malum est, saevo cum flamma immanior igni
Additur horrentis Bacchi, et furialibus iris
Exacuit Megaera merum; cui turbidus angueis
Surgit in erectos, et crinis obambulat ora,
Ebrius arcano viru: videre minantem
Urbibus infestis vateis, cum prodigus aevi


image: s203

Arripuit frenum, et detorta repagula laxat
Vi vitiis, Bromius. Volat irrevocabilis axis
Aurigamque rapit, fracto temone, supinum.
Nec reditus datur inde retro. Rota turbine magno
Volvitur in praeceps, spatiumque cito impete perdit.
Multae aliae species scelerosi in crimina Bacchi
Exercent animos, quorum si dicere saecla
Ordiar, immensum Vesper componet Olympum
Ante, queam tantos quam fando evolvere fluctus,
Queis vexatur homo, cum iam semel exiit illuc,
Absque dolore nequit Virtutis carmina maestae
Unde sequi, vorsim, miser, et sua discere damna.
Cetera per latum Gens nomine nobilis orbem
Raro abit in scelus hoc, aliis obnoxia culpis,
Candida Teutonicae soboles, florentibus armis,
Artibus et placidae iuxta celeberrima pacis,
Dat clypeum Bacchi furiis, exsensa bibendo
Ante diem properat cunctantes trudere Parcas.
Quid iuvat ante alias virtutem extendere gentes
Fortificis factis, fideique tenacibus armis
Romanos, rerum Dominos, pepulisse potenti
Terrarum solio, atque Asiae terrere, latronem,
Insessorem avidum, mundi commune flagellum,
Ut pacem ingenti frustra pro munere poscat?
Quid docili ingenio, atque inventis artibus ultra
Nomen habere foris? si vita domestica vini
Proluitur torrente retro? Pudor impia sistat
Pocula: ridemur populis, quos fulgidus umbra
Germani gladius tremefecerat ante lacerti.
Barbara, quae, vera procul a pietate, supinis
Errat in historiis, et anilia Numina iactat,
Sobrietatis amans, Gens, floreat? Apta Deorum


image: s204

Legibus, et patrio longe stirps proxima Olympo
Subsidat Bacchi furiis? Proh crimine quanto
Exuimus manes maiorum, et iussa Tonantis.
Germanis data Fata animis, Numenque benignum
Asperat ebrietas. Vix tot rediisse per enseis
Tam noceat, quanto turbant fera pocula fastu
Teutoniae proceres. In quos stat lumine fixo
Atque, Europa, gemit, Christique Ecclesia pallens,
Hi vomitu infami tot respirantia volvunt
Secum corda virûm: procul ausa immania versat
Parthus atrox, viruque linit livente sagittas.
Cum belli vireis luxum depascere sentit,
Quosque timet, nescire videt. Mox turbine pleno
Irruet in campos Patriae; dum fulmina Martis
Degeneri in vino maletuta silentia solvunt,
Stat vigilax pestis, totamque immanibus alis,
Explicat Europae cladem: vix pauca piorum
Vota aciem opponunt, ne nox tristissima claudat
Restanteis oculos, poenamque in saecula ducat.
Et faciet tandem, malesanaque facta nepoti
Ulciscetur avûm. Dudum trux flamma per astra
Invisum regnis crinem duxisse probatur.
Quamquam adeo infandis exsultent saecula dudum
Flagitiis, nostram ut sudantia sidera noxam
Risibus obscenis, hominum pars plera, sequamur.
Immemor Auctoris, qui fixas ordine luces
Mutaturum orbem, peregrinaque signa daturum
Praececinit. Cum fine natans extrema sub imo
Machina, plorabit mortalis vulnera culpae
Saucia et ipsa malis, inversaque tempora volvet,
Sanguineisque notis fulgentia sidera pinget,
Tum genus humanum positis secedere longe
Imperat a vitiis: etenim breve volvere punctum


image: s205

Supremi faciem Solis; mox flammeus, arcu
Sceptra sedens iudex, omnem protendet in orbem.
Tum tumulos reserare potens tuba carmine claro
Excibit carie defuncta cadavera longa,
Tabidaque exsolvet carorum membra sepulcris,
Gaudia ut aeternos ineant habitanda per annos.
Nec minus infestos evolvens funere maneis
Perpetua ut poena malefacta immania solvant.
Et vitam aeterna doleant in morte caducam.
Hos inter latis incedent undique campis
Quos malus infandae Bacchus necis abstulit auctor.
Terrificis illos sectans ululatibus, olim
Numen, at hinc vera facie sine fine videnda,
Ebrietas, adiget Stygiae in loca opaca paludis,
Mille ciens rostro obsceno, alta in nocte, doloreis.
Heic quicumque gravi fraterna in viscera poclo
Evomuit cladem, (spatio nisi versus in ipso
Retro abiit, poenamque dedit formidine poenae,)
Patrati sceleris meritum grave sentiet in se.
Tum demum virgo gemmatis sobria pennis
Damnabit luxum infandum, atque in Tartara pulsum
Compedibus numquam solvendis strenua nectet.
At vos, Teutogenae, quorum in capita alta furenteis
Perlecebras hodie ante alios exercet Iacchus,
Vertite vulta retro, tandem date pectora tanto
Pura malo, vetereisque aliquando exscindite naevos;
Nemo hominum ex Oriente Maeotidis usque paludeis
Sole, suas vestris potis aequiparare coronas.
Sive in bella vocet, longis laus debita saeclis
Martia Germanis decora asserit, ipsaque quondam
Caesareis titulis fortissima Gallia mactat
Nomine Germanos fratrum, et sacra foedera sancit.
Vincla parata sibi celsa in Capitolia nectunt


image: s206

Arminii Proceres, genus ad septem astra Trionum
Vindicias mundi servans: ut cetera Romae
Gens hominum imperio famulos submitteret armos,
Germani excelso excuterent de culmine rerum
Diis parileis Dominos. Aquilae legionibus omen
Ausoniis, Francae decorarent lilia parmae,
Victorum gerit haec bellax insignia victor,
Qua lubitum, retinere potens. Discordia quamvis
Infestina movens incendia, adederit ingens
Terrarum fulmen; tamen in gravitate senescit
Maiestas antiqua sua: timor arduus haeret
Orbis, et audito pallescunt nomine Reges.
Quod si pacificis negem in artibus esse per omnem
Europamque, Asiamque, Afrique binominis orbem
Aequiparandum animis populum, et successibus altae
Tuisconis soboli, nitar ratione fideli.
Tot rata consiliis magnatum opera expedit aequis
Iustitia imperii Germani, ut nemo fateri
Nolit, ab externis veniens regionibus hospes,
Non vidisse aliam tanto fervore secutam
Iusque, piumque, nefasque exosam ante omnia, gentem.
Stat procul, et fidei nomen custodis adorat
Imperii, Fortuna, potens: stricto ordine legeis
Caesareas servant Proceres, nec vindice poena
Criminibus desunt, meritos nec praemia fallunt.
Compositae studiis florentia brachia nectunt
Iustitiae sacratus honos, et regia lentae
Nobilitas irae; clementia torquet habenas
Vimque equitum tenet, et spatiis iuga mollibus infert.
Nec minus indocileis surgit sapientia chartas,
Par superum factis. Graiae mysteria Peithus
Romanos numeros, Aegypti arcana latentis,
Atque Arabum sacros novit Germania partus,


image: s207

Sidereasque vias, radio scrutata potenti,
Exscripsit, mundumque omnem complexa notando est.
Ipsam adeo Venerem dicendi ex Hellade Romam
Oenotrii duxere senes; ut Teutona proles
Vinceret in propriis Actaea penatibus arma,
Et Latios plausus coram Cicerone referret.
Quin nova condendis monstrans compendia libris
Exsculpsit docili mirabile carmen in aere.
Ordine deducens positis elementa loquelis
Aerea, quae tingens infuso sepia felle
Mille parit chartas momento temporis uno.
Unde gravis quondam ducendae in saecula famae
Vanescit labor; et nullo sudore parantur
Suffectura olim sero monumenta nepoti.
Tortilis in certos disposta vocabula versus
Aereaque aeternae rapit exemplaria vitae
Orbis, et impositam mandat mansura papyrum
Scripta sinu excipere, et claris dare condita signis.
Scita patrum nullo cognoscit tradita sumptu
Posteritas: accisa aevo, semesaque blattis.
Et squalore situs longi confecta, resurgunt
Nomina priscorum, iam longum oblita, Deorum.
Iamque exempta fugae longaevi temporis in se
Omnia vertentis, recidivo flore renata,
Carmina, restituunt, (auctorum emblemate miro,)
Notitiam saeclis elapsi protenus aevi.
Nec centum (alatis manibus licet) omnia possint
Dicta sequi iuvenes, scribendo, et tradere chartis,
Quae labor unius pueri brevis exigit horae.
Gens eadem certis distinctas pulsibus horas
Dividere aerisonum celsa de turre Poetam
Temporis edocuit. Commenti ignara Vetustas
Divini, vario figens umbramina Soli,


image: s208

Lineolis horas distinxit, agentibus orbem,
Quas, nisi qui propior, visu non posset apisci.
At melior vatem clare Germana loquentem
Fixit in excelsis, stirps, aedibus. Aenea certis
Machina declamat vicibus: quadrantibus horas
Digerit adscriptis; medioque a Sole profecta,
In mediam noctem bis seno carmine sistit
Tempora circantem sonitum. Nec cura laboris
Exhausti meminit. Semel ut stetit ardua moles
Funibus emissam longis animam extrahit, et se
Structa semel nescit titubanti perdere pulsu.
Cetera quid longis opus est evolvere dictis.
Queis Germanus honos caelestis semina formae
Testibus ingenii scriptis in saecla probavit?
At ferus infestis contra praeconia mundi
Gurgitibus Semeles pugnat puer, orgia versans.
Evigila tandem GEMINIS monitoribus, istic
Quos tabula exscripsit nitida, exhibuitque videndos
BARTHIUS; interpres Domini, deterret amore
Infandi vitii, et patriam emendare laborat.
Deformem vultum pingens Venerisque Lyaeique,
Haud aliter veterum quam gens acerrima morum
Ut foedam ingluviem Bacchi defenderet urbe
Spartana, laetis ubi iam Dionysia festis
Instarent, servos adscita iussit in umbra
Ludere paulisper, libertatemque protervis
Adsimilare animis; inter quos unus et alter
Ad vomitum poclis inter se bella moverent,
Donec ab ingenti propulsis flumine Bacchi
Sensibus, irruerrent vitiis; pars impete bruto
Membra movens, furibundo incessu foeda rotaret;
Pars foedo eloquio scelera ante incognita narrans,
Prostituensque suum, Baccho stuprante, pudorem.


image: s209

Quorum ubi victa mero vidissent pectora civeis,
Praecipue infrenis et acerba monentibus aetas.
Conciperent odium haesurum, atque exempla videndo
Stultitiae, procul a vinoso ardore manerent.
Da, Pater, auspicium felix, atque annue coeptis;
Europam atque Asiam et Libyae sola nomine postquam
Germani Proceres fidei vicere tenaci,
Nec pietate minus; sese servilibus armis
Expediant luxus, tuaque hic quoque iussa facessant.

FINIS LIBRI III.


image: s210


image: s211

CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat.


image: s212


image: s213

CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS.

PROGENIES, Rex, Latonae, Iovis inclute sanguis,
Tu mecum incipies, tu mihi finis eris.
Omnibus in numeris, et primus, et ultimus idem,
Et medius, vati da bona multa tuo.
Te Dea sancta dedit partu, Latona, verendo,
Palmam amplexa, o Rex Phoebe, nitente manu.
Curvam pone paludem: O formosissime divum,
Replesti dio natus odore puer
Delon: et in risum, iuncta tellure, profundus
Sussiliit canis tunc tibi pontus aquis. [Note: 10]
Delia Venatrix, Iove nata: Agamemnoni ut olim
Placata, ad Troiam navibus ire cito,
Vota mea exaudi, procul hinc mala fata repelle,
Quod tibi opus parvum maxima cura mihi est.
Musae cum Charisin, puerae Iovis: aureolum olim
Ad Cadmi taedas quae cecinistis epos.
Quod pulchrum carum est, quod non pulchrum hoc neque carum,
Carmen ab aeterno hoc venit in ora virum.
Annulus in signum haec sciscenti, Cyrne, prematur,
Qui lateat numquam surripiente dolo. [Note: 20]
Nemo equidem cupiet mala, ubi bona prompta paratu,


image: s214

Sic aliquis dicet; Theognidos hoc opus est,
Ex Megara, humano qui cum placuisset in orbe,
Non potuit propriis civibus ille tamen.
Nec mirum hoc, Polypaede: etenim nec Iuppiter ipse
Seu pluat, in terris, abstineatve, placet.
At tibi, care puer, quae olim puerilibus annis
Ipse bonis doctus sum bona dicta dabo:
Cyrne sape: ex turpi atque iniusto quaerere facto
Gloriam et obsequium divitiasque cave. [Note: 30]
Haec teneas: pravos cane peius et angue sodaleis
Suffuge, te solis tende probare bonis.
His sociis utare sedens comedensque, bibensque,
Per bona qui florent his placuisse bonum est.
Inter amatores disces bona multa bonorum,
Cum pravis et quae mens fuit ante, perit.
Haec animi retinens, atque haec mandata facessens,
Me bene iurabis consuluisse tibi.
Sed gerere haec uterum quondam, urbs, paritura, videtur.
Vindicem ea in civium non bona facta dabit. [Note: 40]
Civibus e multis pauvos tenet orbita recti,
At versi in laevam partem abiere duces.
Nulla umquam iustis urbs civibus eruta, Cyrne, est,
Laedere sed iustos cum voluere mali.
Cumque iidem populum, cum corrupere tribunal
Iudicis, et lucro vendita iura suo.
Haec tibi, quae nunc stat, non urbs constare putetur,
Sit licet excelsa visa quiete frui.
In qua regna mali, moderante libidine, servant,
Et vendunt privo publica damna lucro. [Note: 50]
Seditio hinc oritur, hinc civica bella geruntur,
Nec placet unius regis inesse manu.
Urbs equidem haec urbs est, velut ante; sed aspice plebem,


image: s215

Cui modo nec legis nec via iuris erat.
Dura sed hircina male corpora pelle tegebat,
Pascua cervino, turba, secuta modo.
Haec modo facta bona est: sed qui bonus audiit olim
Nunc malus: haec quisquam cognita ferre potest?
Decipiunt alios alii, ridentque dolenteis,
Nec ratio ulla boni, nec ratio ulla mali est. [Note: 60]
Civibus ex istis nemo tibi fiat amicus,
Ex animo, ut scelus hoc utilitate tegas.
Fac illis non sis, lingua videaris amicus,
Seria non ulli participare volens.
Mentibus ex ipsis poteris cognoscere nequam,
Quam non in factis sit super ulla fides.
His dolus, impostura, animi, fabricaeque malignae,
Deposita qualeis esse salute ferunt.
Consiliis numquam fidens nitare malorum,
Seria cum placitum est facta patrare tibi. [Note: 70]
Multum animi versa sancti consultor amici,
Longaque vel pediti sit tibi nulla via.
Nec, quod mente geris, caris tamen ingere cunctis,
E multis paucos diligit alba fides.
Paucorum auxiliis facinus memorabile praesta,
Ne serus veniat, absque medente, dolor.
Sancta fides si cui, vir hic est reparabilis auro,
Dignus eo, in dubio seditionis, emi.
Invenies paucos cum nomine re quoque amicos,
Queis eadem maneat, sorte abeunte, fides. [Note: 80]
Qui sine discidio concordi in amore reperti
Participent, olim ceu bona, saeva tua.
Mortaleis inter numquam hos, rimator, habebis,
Quos vario varios non ratis una, vehit.
Queis linguam atque oculos habitet pudor aureus, et quos
Turpia non cogat quaestus in arma sequi.


image: s216

Suavia ne nobis, alia cum mente, loquare,
Si pretium fidei nostro in amore tenes.
Aut me mente mera, sine fuco dilige, aperto
Aut odio pugnans hostis, in arma veni. [Note: 90]
Lingua cui una quidem, at duplex sententia, amicus
Est gravis, et levior si meus hostis erit.
Si quis, coram oculis cum te videt, optima dicit
Absentem linguae pestilitate premens.
Hic malus ante omneis habeatur, Cyrne, sodales,
Mellea cui lingua est, pectora felle madent.
Dent superi talem, vitiis qui ignoscat, amicum,
Et colat, et, vero frater amore, ferat.
Tu mea nunc animo cupienti dicta reconde,
Proderit his olim te meminisse mei. [Note: 100]
Nemo fide possit sociis te iungere pravis,
Quae species in eis utilitatis erit?
Si labor est contra, non hic te iuverit adstans,
Si bona sint, non te participem esse sinat,
Gratia in officio vanissima tota malorum est,
Semina ceu canum sparsa per aequor aquis.
Nescit in Oceano seges efflorescere: pravo
Si bene quid facies fructus obibit inops.
Mentis inexpletae malus est, si erraveris illi
Vel semel, anterior Gratia tota perit. [Note: 110]
Grata sed in iusto meritorum durat imago,
Plurima quam facies hic benefacta refert.
Numquam animum inducas pravos coluisse sodaleis,
Sed fuge, ut infido qui mare portus hiat.
Multi equidem ad mensas et Bacchum strenue amabunt,
At cum res crepera est, unus et alter erunt.
Sed nihil est operae maioris nosse, caveri
Nil mage difficile est, quam male-amicus homo.
Aurea adulterio fucatur lamina docto,


image: s217

Hoc tamen artificis prendere cura potest. [Note: 120]
Pectore si qua latet mens, si qua in corde sepulta est,
Quae struit ambiguos per vaga dicta dolos.
Haec Deus esse dedit rerum obscurissima, nemo
Noscere, ni summo victa labore, queat.
Ni subigas, velut hinnuleum, consultus equiso,
Scire nequis animi quid gerat, alter homo!
Non locus augurio est, ut quondam rite profectis,
Decipiunt animum forma colorque tuum.
Sperne, potens ut sis, prius ambitiosus haberi,
Divitiae, modica sorte, sat esse queunt. [Note: 130]
Si cui sancta parens, genitor iustusque piusque,
Plus dare in humanis nec deus ipse porest.
Nemo sibi damni faber aut lucri esse putetur,
Amborum in manibus causa caputque Dei est.
Si quicquam incipies, finem spectator obito,
Scire nequis bona sint an mala facta tibi.
Saepe malum exitus in numero dedit esse bonorum,
Quique bonum visus perficit ille malum.
Suppeditat nulli pro factis vota voluntas,
Impedit ex alio, non potuisse, loco. [Note: 140]
Inflamur miseri, ruditate peritia mutat,
Omnia Dii propriis nutibus apta gerunt.
Hos latuit numquam laesum cui in hospite ius est,
Aut repulit dura supplicis ora manu.
Praestat in exiguis opibus vixisse pium quem,
Quam struere ingenteis fraude doloque domos.
Iustitiae in nomen virtus proficiscitur omnis,
Vir bonus est si quis iustus, amice, vir est.
Divitias etiam Geniosis dat habere dolosis,
At virtus paucis sedulitate venit. [Note: 150]
Quem superi turbare volunt, iniuria primum
Ambit, et in nulla re stabilem esse sinit.


image: s218

Copia magna parit satiem, satiesque protervum
Laedendi studium, tradita si qua malo est.
Pauperiem iratus nulli, puer, obice, nulli,
Opprobrium variat pergula curta, grave.
Iuppiter in libra fortunas dividit, et nunc
Dis erit, hic, alio pauper inopsque die.
Magna loquare cave: nescis, homo natus, ab ortu
Quid tibi in occasum noxque diesque ferant. [Note: 160]
Consiliis alii stolidis bene, numine dextro,
Utuntur, mala queis in bona finis agit;
Consiliis alii doctis male, numine laevo,
Successum rebus forsque deusque negant,
Nemo hominum dives, nemo est, sine numine, pauper,
Nec bonus invito hic, nec malus ille, Deo est,
Sors cruciat cunctos, nec nomine reque beatum
Ullum hominem in terris orbita Solis obit.
Quem superi exornant huic invidia ipsa favebit,
Luditur in studio, frivola cura, suo. [Note: 170]
Rite precare Deos: divorum est summa potestas,
Nil sine diis, mala sit seu bona, vita potest.
Pauperies animos febri domat acrior altos,
Quam possit tremulo, cana senecta gradu.
Hanc fugientem opus est scopulis impingere duris,
Et praedam medio deseruisse freto.
Quem semel haec subigit nil dein facere audet, inermis,
Dicere nil valet hic, mens stupet, ora iacent.
Hanc procul ut fugias terra pontoque volabis,
Nulla gravis, quamvis dura, futura via est. [Note: 180]
Praestat, inops quam sis, mortem oppetiisse virilem,
Vix, opibus demptis, vivere posse putes.
Arietibus cura est asinisque a stirpe legendis,
Et genus admissi quaeritat emptor equi.
Solum amat infelix male nata in coniuge dotem


image: s219

Vir, licet ipse altis exoriundus avis.
Femina nulla torum ditis contemnet; et ipsa
Orta bonis, nequam nubere prompta proco est.
In pretio pretium est; bona gens mala germina ducit,
Divitiae miscent, impare parte, genus. [Note: 190]
Nil igitur mirum est labefactos ordine cives
Deficere; immiscent qui bona vota malis.
Scit procus hic scelerum convictum mille parentem,
Attamen est natae sponsus, ut auctet opes,
Nobilis obscurae: quid enim, fecisse necesse est,
Cogitur hic opibus mentis amare furor.
Si qua Deum iusto veniunt tibi munere dona
Integer his vitam constabilire potes.
Iniustis, contra, cumuleris ut undique lucris,
Sive ea periuro carmine parta tenes, [Note: 200]
In speciem lucra sunt, res ipsa inamabile damnum est,
Sic superi haec nutu disposuere suo.
Verum hominum illudit mentes temerarius error,
Nec fieri ex illo vita beata valet.
Quippe alius vivens sua solvere crimina, natis
Cogitur hic noxae linquere tristis onus.
Vindicias alius properae fugit alite mortis,
Fataque cum culpis omnibus, una subit.
Qui fugit exilio [(editor); sic: exsulio] nemo huic reperitur amicus;
Tristius hoc tamen est horridiusque malum. [Note: 210]
Ducta malum immodice magnum tibi vina; sed idem
Parcius ut potes, res nimis illa bona.
Cyrne, animo varios vario experiaris amicos,
Temperie ingenium iudice quodque notans.
Polypus ut dubio mentitur saxa colore,
Sic, quoquo accedas, fac simulare queas,
Nunc, levis, hac sequere, hac alia mox cede figura,
Qui sapit hic mores flectere saepe potest.


image: s220

Ne nimium turbere ubi civibus ingruit horror,
Me videas, media possum ego abire via: [Note: 220]
Quisquis habet reliquos fungis aequare, putatque
Se solum corclum consilii esse cati,
Excidit hic sana iam dudum mente; profecto,
Omnibus est, uni si sapuisse datum est.
Ille quidem turpis spernit lucra impia quaestus,
Adficiunt alium frausque dolusque virum.
Divitiis nulla est homini data pausa parandis;
Qui modo prae cunctis eminet, auctor opum,
Duplicibus gaudet cumulare. quis expleat omneis?
Divitiae miseris sunt labor atque furor. [Note: 230]
Hinc vaga lis seritur; quae cum Iove missa iubente est,
Nunc hunc, nunc alium, perfida pestis, habet.
Qui populo amenti fuit arx, atque ardua turris,
Contemptus, minimum, vir modo honoris habet.
Non decet ulterius salvos evertere cives,
Ne ruat, excisis moenibus, urbis honos.
Ipse tibi pennas, posses quibus astra subire,
Per mare per terras pone volare, dedi.
Te cupient epulis convivam adhibere decentem
Omnibus, et placito ferre per ora sono. [Note: 240]
Tibia te iuvenum festis canit apta choreis,
Suaveis ad numeros membra decora movens.
Postquam etiam latebris te terra tegentibus aptum
Ditis et inferni Regia habebit atrox,
Mortuus in vivis remanebis: Gloria sistet
Nomen in aeternos, non peritura, dies,
Graecia te terra celebrabit, et insula si quae
Piscibus in sterili feta reperta mari est.
Non sublimis equi portabere celsus in armis,
Splendida, te, sertis Musa, per ora vehet, [Note: 250]
Donec erunt curae carmenque, arteisque canendi,


image: s221

Donec erunt terrae et sidera, clarus eris.
Pro meritis tantis modicos mihi pendis honores,
Ut puerum verbis decipiendo rudem.
Haec pretio res est, quae praestantissima iure,
Pulchra valetudo: vis quod, habere bonum est.
Pulchra ego, et in luctas equa sum generosa. sed unum
Hoc gemo: sessorem cogor habere malum.
Saepe, equidem, volui fracto me exsolvere freno,
Et procul aurigam provoluisse solo. [Note: 260]
Non mihi iam vini suavis venit haustulus; ex quo
Peior habet nostrae virginis ora procus.
Frigida saepe meos recreaverit unda parenteis,
Hic ubi cum lacrimis me mea virgo fugit.
Hic olim amplexu teneram tenuisse recordor,
Mellea fundentem nectare, verba mero.
Hospita paupertas, quamvis bene nobilis exstet,
Iudiciis exest, non colit illa forum.
Deterior, quoquo veniet remeabit; ubique
Quamprimum audita est, dicitur: hostis abi.
Aequa alia a superis data sunt mortalibus; ut quae [Note: 270]
Succedit Iuveni, cana senecta, viro.
Omnibus hoc longe peius morbisque malisque
Ipsa etiam longe, credite, morte malum est.
Si quis habet sobolem cui fecerit omnia natae,
Quaesierit, multae sedulitatis, opes.
Illa autem insurgens patrios male devovet annos,
Hospes ut in propria sit miser ille domo.
Si quem Iura malum, male ea exercere necessum,
Ut procul e tali pectore cura Deum est.
In facili est homini damnum patrasse maligno, [Note: 280]
Quod queat a specie dissimulare boni.
Hunc caveas, moneo; non est iurasse fidele,
Pacta nec amissa servat aperta fide.


image: s222

Pignora si addicat, si vel Iove praede laboret
Ponere, iuranti credere, damna putes.
Moribus urbis in his propriam servare salutem
Difficile, in vulgo nulla fides superest.
Decepisse bonos res est bona, lexque malignis,
Plebs emit a damnis commoda priva, piûm.
It pudor ad manes, leges iniuria frangit,
Et fugit e toto iustitia orbe procul.
Regna feris teneat, tamen haud exinde leonem,
Sors eadem pingui pascere sueta dape est.
Garrula lingua oneris vice habet, tacuisse pusillum, [Note: 290]
Sic premit adstantes qui male scita serit.
Estque odio cunctis, tamen hunc quandoque necesse est
Ferre, ubi convivis, addita culpa, venit.
Prosperitate fidem socii metitur amicam,
Fallere vel fratres huic leve nomen habet. [Note: 300]
Moribus in servos modo dulcibus et modo amaris
Utere, vicinis sic superesse potes.
Vita bona est si cui, placidam turbare cavebis,
Si mala, dum valeas corrigere, usque move.
Vix erit ut quisquam nascatur perfidus, omnes
Sunt mali, ubi ducta e cum grege vita malo.
Hinc didicere artes, et consona verba nocendi,
Omnia dum, dictu perfida, casta putant.
Cum sociis adhibere, catum prudentia praestet,
Tum vice te absentis cuncta latere sine. [Note: 310]
Ridiculis ignosce iocis, fac fortitet exin,
Moribus ut noti sint tibi, quisquis adest.
Deliros inter scio delirate; piorum
Caetibus in iunctis me mage nemo pius.
Pauperies data saepe bonis, res ampla malignis,
Virtutem quis opum vendete mole volet?
Est stabilis virtus, bona sunt erratile nomen,


image: s223

Haec fugiunt, fixo permanet illa pede.
Nil potis ex animo sors inmutare bonorum est,
Fortiter, est si quis iustus, utramque feret. [Note: 320]
At male cum pravae data opum cui copia mentis,
Non habet in quo se, dira libido, tegat.
Si quem, Cyrne, virum maculare calumnia nisa est.
Vilibus e causis, abice [(editor); sic: abice] dicta procul.
Si quis peccatis strictus numerator amicum
Imminet, a sociis protenus orbus erit.
Quippe vel invitos mortaleis auferat error,
Sit Deus his culpas qui numerare velit.
Saepe etiam lentus celerem superavit in armis,
Arbiter in causa cum fuit ipse Deus. [Note: 330]
Tu placidus mediam, nostro pede, carpe viarum,
Non alii tribuas si qua aliena scias.
Exulis in dubiam spem non dabis oscula vultus,
Invertit faciem cum redit, ille, domum.
Ne nimis acceleres, media optima, sic quoque habebis,
Quaerenti Virtus rara futura comes.
Iuppiter hoc faciat, benefacta rependere amicis,
Hostileis animos exsuperare queam.
Sic homines inter mihi numen habere videbar.
Si potero, referens mi benefacta, mori. [Note: 340]
Iuppiter eximium mihi et hoc, Pater, annue votum.
Sum mala perpessus, fac bona deinde feram.
Ilicet exstinguar si non data pausa malorum
Accumulet demptis [(editor); sic: demptis] ,pessima quaeque, bonis.
Sic rata fata iubent, procul est vindicta virorum,
Vi mea qui spreto nunc bona iure tenent.
Praedones diri: sed ego canis exeo ab undis,
Omnia torrenti flumine rapta dolens.
His liceat pasci nostro de sanguine, at, o, si
Si bona me Nemesis sentiat ista queri. [Note: 350]


image: s224

Improba paupertas, quin me, mutata, relinquis,
Quaere alium, invitum quid, furialis, amas?
tandem [(editor); sic: tamdem] invisa fuge, atque alios cole, perfida, postes,
Quid mecum miseros, ah misera ipsa, colis?
Perfer et obdurans mala fer, quae laeta ferebant
Gaudia, nunc eadem tristia fata ferunt.
Ut mala successere bonis, bona rursus iisdem,
Surge vocans castos ad pia vota Deos.
Ostentare malum, mala res, paucosque beatum
Infelix, animos, sollicitator, habes. [Note: 360]
Si mala quis patitur, cor edunt luctusque dolorque,
Vindiciis crescunt pectora fracta virum.
Blanditiis supera donec se cassibus hostis
Induat, indutum ne precis arma iuvent.
Vince animum, linguam dulcor simulatus obumbret,
Ingenium pravis acre subesse solet.
Nescio quid cives animi gestentque, tegantque,
Displiceo his bona sint quae patro, sive mala.
Carpere cum iustis videas me saepe malignos,
Qui sapiat mecum non erit ullus homo. [Note: 370]
Invitum ne me stimulo, vice, subdere, tauri
Tende in amicitiam; si ratam habere cupis.
IUPPITER o supreme, tuos ego miror honores,
Queis coleris, cum sint maxima sceptra tua.
Mentem hominum atque animos, atque intima pectora nosti.
Par nusquam est vestrae, Regia dextra, manui.
Sed tua quo iustos aequat mens, Rector, iniquis,
Disparia ut iungas sub pare colla iugo?
Sive animos pietas, seu foeda iniuria tangat,
Seu sapiens, seu sit stultus, honore pari est. [Note: 380]
Nil Deus aeterna discrevit lege, nec ulla
Qua superis posset quis placuisse, via est.
Innocuis opibus multi florere videntur,


image: s225

Pauperies multis vix mala facta vetat.
Mater adest iustis male suada doloris, egestas,
Haec datur a superis irrevocanda comes.
Haec mentem, indocilem sorti cessisse, domabit,
Ut mala vel nolens turpia multa ferat,
Pauperie victus, docet haec mala plurima, lites,
Iurgia, mendaces, vimque dolumque, logos. [Note: 390]
Haecque vel invitum, procul est mala facta videre,
Anxietas oculos irrequieta ligat.
Qui malus est pauper, frugi, dum eget, esse videtur
Paupertas mores commodat huicce suos.
Hic vaga in iniusta versat male crimina mente,
Pectore ab hoc saepe est iusque piumque procul.
At bonus, angusta re, nec malus esse feretur,
Nec bonus, hoc audet, hoc mala fata iubent.
Infelix iurare cave, reverenter amicos
Et superos semper, qua potes arte, cole, [Note: 400]
Nec male, momentum dat grande per omnia tempus,
Festines, Sortis norma dolosa viris.
Saepe equidem ad lucrum virtutis imagine cursor
Accelerans, grandi crimine captus, abit.
Sors mala pro pulchris facile hunc reputare volantem
Efficit, utilibus subdita forma malum est.
Peccasti, dilecte, ego non tibi causa reatus
Sed, puto, mens paullum [Reg: paulum] te bona sponte fugit.
Non aliam natis gazam sepone pudore,
Hic homines sequitur trans sua fata pios. [Note: 410]
Cui simul et mens est et iuncta potentia, iungi
Huic caveas, vitii si via trita viro est.
Cum bibo, non tantum vino superabilis ausim
Dicier, ut de te non bona dicta loquar.
Quaero, sed heu frustra, talem mihi, fidus, amicum
Qualis ego, ingenuo pectore, fraudis inops.


image: s226

Actus ad obrustam, velut aurum nobile, plumbo
Atteror, est animi mens mage culta mihi.
Sim sapiens quamvis, fugiunt me multa, necesse est
Confitear, vires vis quatit meas. [Note: 420]
Ostia quis linguae tenet apta, et congrua curis
Utilibus? si vis credere, rarus homo est.
Saepe latens mala res, aliqua bona parte reperta est,
At bona tum melior cum tibi tota patet.
Optima sors homini, numquam natum esse, putetur,
Nec celeris visu carpere Solis iter.
Proxima, praepropero loca adire silentia fato,
Et tegere ingesto condita membra solo.
Promptius est hominem generare, educere, mentem
Quam dare, nemo istuc sat celebrare queat, [Note: 430]
Qui facit e stolido sapientem, de bonum iniquo?
Hoc Asclepiadis si dare fata velint,
Perversos sanare animos, mala pellere mentium
Haud numero possent claudere mercis opes.
Si daret insitio castos, generabilis, aestus,
Nemo foret sancto de patre natus iners.
In genitore bonum inbiberent; sed multa docendo
Qui malus est, frustra niteris esse bonum.
Stultus is, et merito, cui mens mea compede vincta est,
At sua non ulla crimina fronte notat. [Note: 440]
Nemo beatus ad omnia. Sustinuisse necesse est
Prava bono, at doctis contegere illa modis.
Improbus utraque est in sorte volubile monstrum,
Mente carens: vario dant sua more Dii,
Munera quae fas est, sint qualiacumque tenere,
Aequaque quae non sunt, reddere mente bona.
Si placet, ecce, lava; de vertice calcis ad imum,
Nil in me puram commaculabit aquam.
Invenies ubicumque rubro simulamen ab auro,


image: s227

Exigit in docta quod scia cote manus, [Note: 450]
Cuius ab illaeso procul est rubigo colore,
Et situs: in puro flore perenne decus.
O si, stultitiae quod habes, sapientiae haberes:
Utque amens nunc es, sic catus esse queas.
Civibus, ante omneis, tantum mirabilis ires
Quantum omnes nunc te nauci hominem esse putant.
Affectis senibus iuvenalis inutilis uxor,
Ut ratis, acciso remige, surda volat,
Ancora nulla tenet, rumpit rude vincula regnum,
Portum, ubi collubitum est, nox reperire, solet. [Note: 460]
Numquam animum in vanas deducas debilis artes,
Divitias fuge queis [Reg: quibus] copia, foeda sitis.
Virtutis tere iter, placeant quae congrua iustis,
Vincier a turpi sit tibi turpe lucro.
Nemo tibi, invitum sese mansisse, queratur,
Trudere, si nolit, res male iusta, foras.
Armatum si quem sopor ebrius alligat, illum
Ne tibi sit somno praecipitare, leve.
Nec cupias somnos vigilantem obiisse coactos,
Natura est, ad quod cogeris, omne grave. [Note: 470]
Cum bibere est animus, ciatos [Reg: cyathos] puer inpleat astans,
Non datur hac omni nocte cupido mihi.
Ast ego mox, vini modus ut compressit amorem,
Componam suavi membra sopore domi.
Dicam etiam vini quei sit gratissimus usus,
Ebrius haud nimium, sobrietatis inops.
Cui modus e potu, mens huic, lingua exsulat amens,
Officium non haec, non tenet illa suum.
Turpia quae censet vir sobrius, ordine nullo,
Efflat, ubi non est causa, pudere cupit. [Note: 480]
Qui sapiens olim nunc est stupor, omnia quae tu
Nota gerens, vini disce tenere modum.


image: s228

Et prior oppleto mensa consurge: coactum
Crapula ne, servi desidis instar, agat.
Aut remanens potare cave, causare frequenter
Velle; sed eductos ante, vetare sciphos [Reg: scyphos] .
Iam veniunt calices in amici nomine, sunt quos
Diis libes; alius ponitur, huncce tenes.
Non potis es non velle: vir insuperabilis ille est
Qui crebros calices cum ratione bibit. [Note: 490]
At bene, mansuri, dicatis ad Orgia Bacchi,
Litibus arcentes iurgia mista procul.
In medium dicatis, et unus ut omnibus una,
Nascitur hinc toti gratia grata choro.
Sit sapiens, sit mentis inops, turbatur ab illa
Qui bibit in nullum vina proterva modum.
Igne probant aurum docti, atque argentea signa,
Mentem aperit poti copia multa meri.
Inprimis, si quis sapuit bene sobrius, illum
Deponit, victis sensibus, ista lues. [Note: 500]
Vina gravant caput, et mentem vi pellere tendunt,
Nec custos animo sum super ipse meo.
Rapta velut giro domus ambulat undique circum,
Surgere si cupiam vinum habet, ecce, pedes.
Pectoraque atque animum, gravis est metus, ebrius ausim
Ne facinus, quod dein dedecori esse queat.
Si nimius mala res cum paucis, Bacchus, habenti est,
Sin modico ducas impete, facta bona est.
Venisti, Cleariste, per aequora longa profectus,
ah miserum! ad miserum pauper inopsque, virum. [Note: 510]
Sic tamen in navis ponam lateramina, quicquid
Munere mi divum contigit esse boni.
Optima quaeque damus: sic mox meus obtinet: hospes
Si quis adest, dicam: his utere: teste Iove.
Nil quicquam celabo meum: Sed nec tibi ponam


image: s229

Munera, quae ex alia, magna, petenda domo.
Quod si fors aliquis, quae sit mea vita, rogabit,
Dic; bene difficile, difficileque bono est.
Hospes ei patrius non linquitur unus et alter,
Xeinia non, multis quae dabit, ipsus habet. [Note: 520]
Plute, Deum non te frustra coluere Deorum,
Cui gravis in nullo pondere vita coli est.
Divitias decet esse bonis, mala congruit illis
Pauperies, quorum vita reperta mala est.
Hei mihi pubertas atque exitiosa senectus!
Illa fugit propero, sed venit ista pede.
Proditione mea nullus periisse sodalis
Dicetur, dolus hinc perfidiesque procul.
Cor penitum exsultat, saliunt mihi pectora laeto, [Note: 530]
Tibia cum est blandos orsa ciere modos.
Cum bibo, cum lyra mi coeptum tibicine reddit
Carmen,laetitia mens bene tota fluit.
Non umquam servile caput cervice superba
Erigitur, vulgo se in latus ore rapit.
Scilla rosas generabit et aureolos Hyacinthos,
Ingenuum pariet si tibi serva caput.
Quod nisi dii fallunt, nemo faber ipse tenendo
Vincla sibi crudo, dura, labore facit.
Nubigenas olim, Polypaeda, iniuria fregit,
Est gravis hanc urbem ne ruat illa, timor. [Note: 540]
Fas iubet exacta causam hanc dispescere libra,
Aequaque pro meritis praemia cuique dabit.
Auguriis etiam, sacro libamine, castis
Vatibus, ut ne errem proditus usus erit.
Nemo tua laesus quisquam malitate queratur,
Nil melius, iustis quam bonitatis amor.
Cyrne, vel e specula bellum lacrimabile mutus
Nuntius, hostili sedulitate, ciet.


image: s230

Inice [Reg: Inice] equis frenos pernicibus, hostibus illi
Hostibus occurrent, inice [Reg: inice] frena, puer. [Note: 550]
Quod nisi me mentes faciunt errare Deorum,
Semita non longe, trita, vocabit equos.
Fortem animum in duris rebus servare, virile est,
Et petere a superis libera colla Deis.
Exige, habet acie momenta novacula sortis,
Multa modo, modo se pauca tenere iubet.
Sic tamen, ut ne umquam nimium sis dives ab illa,
Necnimium, verso tramire sortis, egens.
Sit mihi habere isthaec, aliis dare plurima dono,[Note: 560]
Hostibus eveniat fors opulenta meis.
Sit mihi convivam sapientem pone, vocatum
Saepius, utilibus posse sedere logis.
Ut capiam cata dicta, domumque excepta reportem,
Lucrum uti, praesenti fruge, referre solent.
Pubertas me mollis habet, dabo tempora ludo,
Muta ut per terram saxa, iacebo diu,
Longum uti linquendi veniet mihi regula Solis,
Sim probus, invisum nox tamen alta manet.
Res mala opinio, sed bonus experientia fructus,
Multa illam, istius nomine, turba tenet. [Note: 570]
Recte ego, tu valeas, quo sit mihi nuntius alrer?
Sic bonus in facili nuntius omnis ope est.
Prodor amicitia, dum vito hostilia signa,
Ut bonus a scopulis, nauta, cavere solet.
In pravam bona res facile, mala vertitur illam
Difficile, aetatem parce docere gravem.
Qui malus est, odio est, taciturna molestia praesto
Astat, ut in parva mobilis ardor ave est.
Invisa est mulier currax, odioque protervus
Vir, cupit alterius qui serere hospes agrum. [Note: 580]
Si quod praeteriit, opus irrevocabile factu est,


image: s231

Inminet observet sedula cura, iube.
Omnibus in studiis sunt mista pericula, nec quam
Incipis, ut finem res habitura, vides.
Gloria, prudentem minus, affectata fefellit,
Proque lucro infelix grandia damna tulit.
Qui bene multa facit, Deus et fortuna favebunt,
Libera stultitia futura sua est.
Quae superi impingunt homines tolerare decorum,
Utraque sors illis mente ferenda pari est. [Note: 590]
Non tibi laeta levent animum, non aspera frangant,
Quam prius extremum finis apricet opus.
O homo, ut a longe, fidi, nos inter, amemus:
Omnibus est saties rebus, amore caret.
Fidi etiam longum, tu alios quoque saepe virorum,
Mens quibus ex usu est notior alta, cole.
Fallere me non quis, velut olim, ita nunc quoque sollers
Mi clepere ambigua candida corda fide,
Cui vafer in gremio est letali frigore, serpens,
Impie diis, homini perfide, iure peri. [Note: 600]
Talia Magnetas pessum quoque facta dederunt,
Qualia nunc urbs haec sacra, colenda putat.
Nempe fame plures saties male perdidit, ex quo
Conati fato plus habuisse suo.
Gratia mendacI modica est nascentis, in alto
Fine lucrum turpi nomine, utrumque malum est.
Nil adeo huic pulchrum, videatur origine quamvis,
MendacI in dictis quem comitatur amor.
Si quis amicus homo; facili vice roditur absens,
Laudaturque iterum; qui facit ista, malus, [Note: 610]
Dum mala dicta serat nil pensi habet improbus in re,
Ast bonus in quavis novit habere modum.
Cui modus in cunctis, qui sit bonus omnia, nec Sol
Aspicit, in tanta colluvione, virum.


image: s232

Non cadit ex animi, si quid geris, omne gerenti
Mente, tenent hominum prae grege, regna dii.
Anxietas nos multa coquit, cor torret egestas,
Summa, fuga hanc non est praeteriisse mihi.
Divitem honore colunt, inhonora iacebit egestas.
Omnibus heic eadem curaque mensque viris. [Note: 620]
Omnigena in vita virtutum examina, et artes,
Omnigenae sunt et nequitiae, atque doli.
Multa loqui ad stolidos sapiens fuge, tempore cuncto
Res impossibilis ni siet, ora tene.
Sobrius ad potos res est turpissima, poti
Sobrietas si qua regnat, inepta cohors.
Praecipites multos, erroribus apta, Iuventus
Deicit [Reg: ?Deicit] , et mentis de gravitate fuga est.
Mens nisi cui superest adfectibus, errat et exit
Plurimus in noxas dum ratione caret. [Note: 630]
Venerit in mentem si quid, bis terque volutum
Exige, praecipites in sua damna citi.
Consilium sequitur, sequitur pudor acta bonorum,
Quorum inter multos vix bene rarus homo est.
Humanis similes spes atque pericula divae,
Utraque, difficili Numine, dura Dea est.
Saepe ubi spes non est, quam quaerit opinio nulla
Rem capit, affectas consilio: ista perit.
Seria ni res sit, quod libet, hostis, amicus,
Quam capis, hinc odio nemo habuisse volet. [Note: 640]
Est mare apud ciatos [Reg: cyathos] , et mons tibi magnus amicum,
Seria cum poscunt vix bene gutta manet.
Maestities animum quod si coquit anxia, quae te
Curet, habes raram, pro pietate, fidem.
Exiit e terris pudor, inque pudentia regnat,
Circumiens animis orbis utrumque latus.
Improba pauperies, humeris cur addita nostris


image: s233

Mentem animi et corpus, non tua regna, gravas?
Turpia nolenti vi multa quid ingeris auctrix
Instituit hominum quem pia cura bene? [Note: 650]
Sim felix, carusque [Reg: carusque] diis quae cetera restant
Virtutum quaero nomina nulla mihi.
Si male, Cyrne, tibi est, tecum dolor afficit omnes
At dolor alterius unius iste diei est.
Ne mala deiciant [Reg: deiciant] animum, neque prospera tollant,
Omnia vir quoniam scit tolerare bonus.
Ne male devoveas; numquam hoc erit: ira Deorum
Restat, habet finis nomina, dextra Dei.
Fors Domina in factis, bonum origine saepe mala fit,
Eque bona mala res nascitur, audit inops. [Note: 660]
Qui modo ditatur puncto, qui dives abunde,
Noctis ab unius pauper egensque vice est.
Peccant, qui sapiunt, stolidos vaga saepe secuta est
Gloria; honorato, qui malus, ore fremit.
Qualia opum novi, si talia habere daretur,
Nemo animum, in castis coetibus, angor edat.
Nunc, velut ignotum (quem res iubet arcta silere)
Praetereunt, melius quid sapere hisce, iuvat?
Nunc ferimur ponto, pedibus dominatur in albis
Ventus, obit caecum nox truculenta caput. [Note: 670]
Unda ratim inscendit, nemo exhaurire laborat,
Difficilis tanto turbine vita manet.
Interibi stertunt, cessat Palinurus ab arte
Qui bonus in vigili remige Rector erat.
Vi populantur opes, mundus perit omnis habenti,
Aequali in medium sors data lege, perit.
Servorum imperium est, Bonitas Malitate triumphat.
Quam timeo, pessum ne ratis aegra cadat.
Haec mihi sunt intexta aenigmate, causa bonorum est,
Et mala, si sapiat quis bene, nosse potest. [Note: 680]


image: s234

Affluit insipidus, quaerit bonus ardor honesta,
Haec quoque pauperies saepe tenere vetat.
Difficile utrique est patrare quod expedit, istum
Res vetat, ille in opum flumine mente caret.
Non datur humanis placitis pugnare Deorum,
Scribere nec fas est, iure vetante, dicam.
Pascere quae non sunt pascenda, superflua cura,
Ni quae perficias incipere illa fuge.
I, bene conficias laetis iter aptus amicis,
Neptunus reducem perd maris alta vehat. [Note: 690]
Multoties stolidos saties dedit improba pessum,
Cum bona habes durum est scire tenere modum.
Queis opus est, nequeo dare cuncta, anime, abstine avere,
Si bona sunt quae vis, non tu ea solus amas.
Si bene sors bene habet multorum copia amicum,
Si male, qui constent unus et alter erunt.
Unica, turba, tua est virtus, ditescere, rerum
Nil aliarum ingens, utilitatis habes.
Si sapiens tibi vel cedat Rhadamantus, et ipso
Aeolide Sisypho plura tenere queas. [Note: 700]
(Quem te mulcentem blandis, Proserpina, verbis,
Doctrina e Stygiis multa reduxit aquis,
Tu licet a Lethes laedas medicamine sensus,
Hactenus hoc nemo perficere ausus opus.
Atra semel modo quem Mortis nebula apta tegendo est,
Qui loca functorum squalida, functus, adit,
Quaeque animas portae reditu prohibere feruntur,
Nolentes, nigro turpia claustra situ.
Hinc tamen et Sisyphus rediit vario artis ab usu
Et reduci vidit lumine Solis equos) [Note: 710]
Nec si falsa quidem iusti simulamine, cudas,
Nestoreo linguam nectaris amne rigans.
Et celerum currens Harpyarum agmina vincas


image: s235

Invictam Boreae progeniemque, pedes.
Haec tamen omnimodis sententia firma manebit,
Utraque divitiis pagina ubique data est.
Iisdem opibus florent, quibus argenti affluit unda
Queis aurum, et lato prodiga messis agro est:
Queis et equi et muli, dein cui satis usus habenti est
Quae latus, et poscunt, ventre volente pedes, [Note: 720]
Quae pueri et coniux; quando horum venerit aetas,
Cum bona pubertas congrua membra fovet.
Haec hominum bona sunt, licet hicce superflua habebunt,
Nuda tamen Stygias turba natabit aquas.
Non pretium [(editor); sic: pretium] mortis morbive paciscitur hora,
Non prope ubi institerit, dura senecta, pedem.
Iuppiter, ut placeat superis, placuisse nefandis
Impia, ubi patrant turpia, crimen ament.
Dulce animo obveniat facinus, qui mente cruenta
Egerit, haud curans numina sancta Deum. [Note: 730]
Hic mala qui facit expiet ipse, nec improba Patris
Facta premant natos, posteritasque luat.
Sit licet iniusti soboles, modo iusta, parentis
Quaeque deum referens, Iuppiter, ora colat.
Quaeque urbe in media primis bona nota sub annis,
Haec mala ne iniusto facta parente luat.
Haec superis placeant, nunc qui scelus ausus apertumst,
Effugit, at poenam criminis alter obit.
O, superum Rector, quid, an haec tibi iusta videntur?
Si procul a scelerum quis ratione manens [Note: 740]
Nil habet iniusti iurando nec alma refellit
Iura, pium hunc quaevis impia ferre decet?
Quis procul adspiciens superos venerabitur, aut qua
Mente dabit vestris tura precesque focis?
Cum vafer, iniustus, scelerans hominesque, Deosque,
Omnia sub pedibus iura, fidemque premens.


image: s236

Divitiis saturus castos adfligat? egestas
Quos docet informes flebile ferre iugum?
Haec animo arripiens, discas bene quaerere, amice,
Prudenti cuncto crimine mente carens. [Note: 750]
Carmina semper ubi haec in corde reposta manebunt
Extremo, quo sint pondere fine scies.
Iuppiter, alta tenens caelorum; hanc protegit urbem:
Dextra sit illius, commoda nostra, manus.
Iuppiter et quantum est superum; Sed Cantor Apollo
Et mentem et linguae consona plectra regat.
Sacra melos geminet citara [Reg: cithara] , aut vaga tibia reddat,
Fundamus placidis debita vina Deis.
Suavia dicamus simul et bona vina bibamus,
Nil facit ad nos quae proelia Medus agat. [Note: 760]
Vivere sic melius, curas satiare bibendo,
Laetaque cum tota gaudia mente sequi.
Suaviter adfectos, procul exitiale senectae
Fortunaeque procul spernere, iusque necis.
Nuntia Musarum vates sumus, atque ministra
Turba, citra invidiam, quae bona scita, doce.
Fac alia inquiras facias alia, altera dictos,
Profuerit multis quid, bona solus habens?
Tune favens summam Alcathoo Rex, cingis, Apollo
Urbem hanc, de Pelopis posteritate sato. [Note: 770]
Ipse velis Medos, iniuria bella moventeis,
Arcere; ut populus, gaudia festa canens.
Vere tibi primo claras mittant hecatombas,
Gaudentes epulis suavibus, atque lyra.
Paeanumque choris, laetisque, altaria circum
Vocibus, at timeo, stultifica acta videns,
Et populi exitio mala seditionis amantem
Graium, at tu nostras adsere, Apollo, domos.
Veni olim Siculas etiam, peregrinus, ad urbeis,


image: s237

Veni etiam Euboei vitiferae arva soli. [Note: 780]
Et Spartam ad claram, Eurotam prope arundine densum,
Gratus eram cunctis hospes, ubique locis.
Attamen haud nostram capiebant gaudia mentem,
Usque adeo patriae vincitur omnis amor.
Nulla recens studium sapientiae amabile vincat
Cura, sed hanc toto pectore doctus habens,
Oblecter citara [Reg: cithara] choreisque, et carmine laeto.
Cumque bonis possim degere, mente bona.
Nec quemquam laedens peregrinum, aut improba facta
Civibus intentans, iustus ubique meis. [Note: 790]
Mens tibi laeta cluat, de civibus alter et alter
Nunc male morosus, nunc bene dicet amans.
Huic bonus in vitio est, alii laudabilis idem,
Mentio pravorum nusquam erit ulla virum.
Qui careat culpa non est homo in aequore terrae,
Cui melius? constat cui sua cura brevi.
Nemo fuit nec erit, cunctis placuisse probatum
Quem vehat infernos panda carina lacus.
Ipse nequit cunctis divumque hominumque placere
Rector, habet quod in hoc carpere possit, homo. [Note: 800]
Sis decet ad normam, sis gnomona, et aptus amussim,
Qui cupis oraclum participare Dei.
Quemque sacerdoti ex adytis Pythone Dei vox
Respondens, sortis momina ferre velit.
Nil levis addideris, nil dempseris improbus, aut qui
Effugias poenam nulla medela Dei est.
Rem patior qua nec mors ipsa hostilior exstat,
Omnibus haec reliquis, Cyrne, molesta magest.
Prodiderunt cari [Reg: cari] , veniendum restat ad hosteis,
Hos quoque, qua constent, discere mente volo. [Note: 810]
Calcibus infestis, valido pede bos mihi linguam
Insiliit, non est dicere, scita licet.


image: s238

Cyrne tamen, si quod fatum est, tolerare necessumpst,
Quod iubet hoc potius mente volente feram.
In mala deventum durissima, restat ut exin
Morte simul iunctos aspera fata trahant.
Queis leve delictum est adfecta aetate parentes
Temnere, in angustis oppetiere locis,
Spes licet in lucro est, nullum iuvisse tyrannum,
Nec, Iove coniurans teste, meare voles. [Note: 820]
Tibia quid mentes, cantu sectante, lacessit?
Terra tuus medio Rex venit, ecce, foro.
Fructibus haec nutrit convivia blanda gerenteis,
Purpureis sertis queis coma flava nitet.
Verum age io Schyta, rumpe comam, convivia seda,
Qui bene olet periens, flebilis ille locus.
Credulitas perdit, servat bona cautio sollers,
Notitia amborum dura venire solet.
Omnia ea ad corvos pessum cecidere; beatis
Non mihi de divis quis male, Cyrne, nocet: [Note: 830]
Sed vis saeva virum, fera lucra, iniuria sollers,
Deiectum pulchris in loca foeda trahunt.
Sors homini binis de potibus inminet aegro,
Membra sitis solvens, ebrietasque gravis.
In medio horum ineam, non persuadebis uti nil,
Sic neque cum nullo ducere vina modo.
Vina placent reliquis, uno mihi crimine sordent,
Arma quod hostili dant nocitura viro,
Sed quando inversim supera infera facta videntur,
Cessantem a potu, tempus abire domum est. [Note: 840]
Qui bene nunc vivit, male cum fecisse vacivumst,
At male qui, versa re; bene habere, gravest.
Calcibus insultes populo, stimulisque iugoque,
Comprime, si vacua mente perire vides.
Inveniet nusquam Domini rem plebis amantem,


image: s239

Quaerere si toto Sol volet orbe videns.
Iuppiter exscindat si quis bona corda sodalis
Fallere, dum dictat suavia verba, cupit.
Suavia quae primo, dulcedine crescere fas est,
Sic penitus pravi gratia nulla viri. [Note: 850]
Saepe ratis veluti Rectorum crimine terras
Inclinata, urbs haec prona, perire petit.
Si quis amicorum gravius me cernit habentem,
Dedignans visu, fert caput inde procul.
Si bona, sors tribuit (solet ut quandoque) secunda,
Crebra salutantum turba, et amica mihi est.
Cum prope turbo venit, a falsis prodor amicis,
Qui velit, ut noto, quid dare, nemo domist.
Ultro ego, seram abeo in noctem, cum luce revertor,
Praescia vox galli cum vigilare iubet. [Note: 860]
Divitias alii dat, inutile, Numen, et ex quo
Nec sibi nec charis [Reg: caris] gratior audit onus.
At sacra virtutis numquam pote Gloria obire,
Cumque sua terram strenuus urbe beat.
In me magna ruant aerati pondera caeli,
Desuper, ut veterum credidit ante timor.
Si qua ego subsidio caros [Reg: caros] frustrabor amicos,
Sed dolor hostibus, et maxima pestis ero.
Bacche, aliquo laudo te, aliqua vice carpo, nec umquam
Possum odit prorsus, prorsus amore sequi. [Note: 870]
Es bonus, et malus es, quis te, bone, carpere possit?
Quis laudare bona cum ratione, male?
Vina bibas mihi Taygeti quae in vertice nutrit
Vinea, plantanti sedulo obita seni.
Vallibus in montis, Diis accepto, Theotime.
Ex Platanone istam qui mihi duxit aquam.
Ista bibens, curas procul adspernatus inerteis.
Atque eris ex ipso laettior usque mero.


image: s240

Pax et opum hanc urbem ditet bona Copia: Bellum
Non amo, cum charis [Reg: caris] vivere dulce mihi. [Note: 880]
Ne nimium inclina Praeconi, credulus, aurem.
Non tibi pro patria pugna parata domost.
Turpe equiti alipedi praesentia nosse duella,
Nec tamen, inmissum fortibus, illa sequi,
Hei mihi segnitiem, periit Cerynthus opima,
Laetanti hostileis vitifera arva secant.
Urbe boni fugiunt, mali eam rexisse laborant,
Ut Cypsellidas eruat ira Iovis!
Consilio melius vir habet nihil, ut vice versa
Nil imprudenti dicere peius habes. [Note: 890]
Cyrne, fuge irasci mortalibus, omnia tecum
Pende, tibi pretii mens quoque talis inest.
Facta eadem facies, iusto, iniustoque, per Orbem,
Omnibus adgnatast copia magna mali.
Factu aliud iustum est, aliud pia Regula damnat,
Omnibus in rebus nullus ubique sapit.
Qui fruitur captis lautus, bona quaerere sollers,
Virtutis clarae creditur esse catis.
Nobilis in vita vitae si terminus esset,
Et quirent quam sint, Fata, patere procul. [Note: 900]
Aequum erat hunc, obitus quem tardior ordo maneret,
Parcere viventi, qua potis usque sibi.
At nunc id non est; quod maceror, altaque mentem
Diffissam in duplici pectore, cura comest.
In trivio stanti paret via duplice passu,
In dubio est utra sit prima sequenda mihi.
An gravem avaritiae traducam in crimine vitam?
Aut, operi parcens, tempora laeta traham?
Vidi equidem proprio qui nec dare libera ventri
Iura cibi, in magna re male posset egens.
At, prius ac finem quaerendi nosset, abivit:


image: s241

Fors levis ignoto tradidit huius opes.
Vana laboravit, qui non dedit, apta petenti,
Novi alium, versa, cui, vice, venter herus.
Dilapidavit opes, dicens: Mens gaudeat illis:
Nunc male mendicum turba sodalis alit,
Sic, o Democles, sumptu non parcere, pulchrumst,
Nec curam prorsus deseruisse rei.
Non etenim exhausto huic feret alter parta, labore,
Pauper in extrema nec vice servus eris. [Note: 920]
Nec, si quando aderit, reperire senecta vacivum
Cogetur: cunctis haec eget una bonis.
Dives enim multos, vix unum pauper amicum
Invenit; hic iam non vir, velut ante, bonus.
Parcere rei satius, nec functus fletur, ubi non
Praefica depositas callida vidit opes.
Forma datur paucis, Virtus datur optima paucis,
Felix est, iunctim qui tenet ista duo.
Hunc colere instituent paribus, maioribus annis
Vicini, toto pectore, quisque colet. [Note: 930]
Suavia non possum canere, ut vocalis Aedon,
Nocte epulis lapsa [(editor); sic: labsa] qui tamen aptus eram.
Culpa nec in molli tibicine, causa sodalis
Quem Sophiae subeunt taedia vana meae.
Tibicen prope me, lateri mea carmina dextro
Ordiar, aeternis solvere, vota, Deis.
Me, velut ad normam, medio via limite ducit:
Omnia me recte fas, meditata, loqui.
Ornabo patriam: plebis mihi nulla futurast
Cura; nec in clara qui malus urbe sedet. [Note: 940]
Cervi ego cum pullum, validis leo qualis in armis,
Corripiam, est tamen haud sanguinis orta sitis.
Vi superans muros, non diripui tamen urbem,
Cornipedes iunxi, me sine currus abit.


image: s242

Nil feci faciens, nil finit finis, agendo
Non ago, perfectum est nil, ubi perficio.
Si bene quid pravo facies, mala dupla redibunt,
Res tibi profusa est, gratia tota perit.
Si bene factum abs me, tibi gratia nulla repensast,
Opto iterum nostras pauperem adire domos. [Note: 950]
Donec ducta avide de fontibus, unda, profundis,
Suavior, et pulchro visa colore mihi est.
Fons modo turbatur miscetur aqua improba limo,
Nunc alio si non, flumine, fonte, bibam.
Parce virum laudes, prius ac perspexeris omnem,
Moribus, atque ita, compositisque modis.
Multi equidem, fuco fallaci, moribus albent,
Induitur mens, cum Sole, diurna, fugax.
Quicquid inest cunctis, aperit tamen omnia tempus,
Sic ego progressus mentis ab arce procul, [Note: 960]
Praeveni mores, qui sint tibi, laude, sciendos,
Nunc ratis ut vento pulsa, recedo procul.
Quae Virtus potis esse, bibendo referre coronam?
Saepe bonum superat, qui malus, arte sacra.
Nemo hominum terra tectus semel, additus Orco,
Inque domos abiens, Persephonaea; tuas.
Laetus erit lyra non, non tibia laeta sonabit,
Aut plenam implebunt, Bacchica dona manum.
Ista videns, persuasus ego, sum, alacrique chorea
Insiliam; abscondat qui timet, ille caput. [Note: 970]
Ne mihi sit lingua vir amicus: reque manuque
Adiuvet, in nostra qui cupit esse fide.
Nec mihi quis posito multum se iactet Iaccho,
Sed mihi commonstret, quae bona possit, agens.
Nos autem oblectare iuvet per pocula mentes,
Laetitiae ut semper nobile crescat opus.
Transvolat, ut rapidae rota mentis, amabilis aetas,


image: s243

Torrentum non vis otior [(editor); sic: ocior] exit equum.
Hi licet apta viro, cum magno, frena, tumultu,
Fertilibus campis, ferre, referte, volent. [Note: 980]
Sis bibe, ubi bibitur: quando mentem excoquit angor,
Nemo virum praesens resciat esse male.
Interdum, si quid patiaris, tirstis abibis,
Mox alius, faciens magna, redibis homo.
Opto mihi hoc, Academe, canas tu ut amabile carmen,
Stet medio, pugnae praemia, flore puer.
Esset ut in nobis Sophiae certare duellum,
Sentires, asina quam mage mula potens.
Cum medio rapiat firmos Sol aethere currus,
Iam iuga declives flectere pronus equos. [Note: 990]
Finis adest epulis, ubi mens desistere suadet,
Iam satis est ventri, per bona multa, datum.
Pulchra Lacaena foras rosea gutturnia dextra,
Intro autem nobis florea serta ferat.
Omnibus in vita virtutis praemia praestant,
Optima habet, captu, quem ratio, ista sibi.
Hoc commune bonum est urbi, populoque colenti,
Transgressus si quis principia, illa manet.
Haec hominum generi communia dicta profabor,
Ut sapere, aetatis cui rosa pulchra, queat. [Note: 1000]
Uti adeo partis, quia quae semel exiit aetas,
Non redit, a morte est nulla parata fuga,
Nato homini quoiquam, gravis arguit acta senectus
Tempora, et in summum sistitur aegra caput.
Felicem ante omneis, fortunatumque, laborum
Cui datur expertum Ditis inire domos.
At prius est hosteis fatum superare, timere,
Quae sit amicorum mens quoque nosse, virum.
Membra natant nobis larga sudoris ab unda,
Visa senem externas flore, Iuventa, tuo. [Note: 1010]


image: s244

Flore nimis pulchro, debebat longior esse,
Ille brevi levis ut tempore somnus, abit.
In pretio est aetas iuvenilis, foeda senectus
Mox super incauti vertice pendet hians.
Numquam inimica iugi subeam tibi vincula, non si
Urgeat oppositi Tmolus inerme caput.
Vana malorum ars est, sed vanior hac quoque luctus,
Recta probis semper facta, uti mentis honos.
Improba res gestu nimium facilisque, levisque,
At, bona, conanti tota futura gravis. [Note: 1020]
Fide, malae quamvis aequam mens passa luelam,
Discruciet animi, queis merita illa, viros.
Nec tibi, tu quod non fecisti, crede dolendum,
Temne odium, caros [Reg: caros] nec cruciator adi,
Nec hostem exhilara: quae dant rata fata Deorum
Non facile effugiet, debile nomen, homo.
Non, ubi nigra palus, descensu inmitis, habebit,
Non ubi perpetua Tartara nocte prement.
Fallere posse bonum res difficilisque gravisque,
Indicio notum est quod tibi, Cyrne, meo. [Note: 1030]
Dulcia principio, nunc sunt meliora tenenti,
Quapropter pravis gratia nulla viris,
Insipidi prorsus, cane dum regnante caletur,
Parcere qui vino, sole vetante, volunt.
Nunc age ludenti tibicine, laeta bibamus,
Illius exstabit gaudia nostra, dolor.
Stertamus, sua sit custodia cura per urbem.
Custodi, o patriae littora grata meae.
Iuppiter ut si quis horum clam dormiet, illi
Grata fuat nostro praebita cena modo! [Note: 1040]
Nunc bene potantes, laeti bona dicta loquamur,
Quod sequitur curent, dii licet, ista iuvant.
At tibi ceu puero dicam bona carmina caro [Reg: caro] ,


image: s245

Tu mentis menti haec inice [Reg: inice] , corde tene.
Festinare malum, fugias: fac mente profunda
Atque animo expendas, quae faciunda, bono.
Sic uti qui pugnant, pugnant animoque manuque,
Consilium menteis ducere rite solet.
Pausa sit his dictis: potius cane; concinam utrique,
Musarum in memori pectore, cura manet. [Note: 1050]
Ipsae etenim haec nobis dederunt bona munera habere,
Qualia vicinis, mique, tibique, manent.
Nos bene Phoebus amat, procul adspiciendo notare
Mentem animi sapiens vix Sophus ipse potest.
His etenim vitium tegit alta opulentia, virtus
Pauperie ex alia parte subacta, latet.
Dum iuvenes anni dormi cum aequalibus, exin
Laetitia satiat, recte operatus, Amor.
Est etiam ad mensas socio tibicine cantus,
Suavibus his aliquid non mage suave cluit. [Note: 1060]
Femina virve sies, quid opes? quid cura pudoris?
Laetitia vincunt gaudia cuncta sua.
Sunt homines fatui qui lugent funera, nec, qui
Flos brevis, aetati depereunte, cadit,
Gaude anime in vivis: aderunt mox saecla virorum
Altera, me terram terra profunda teget.
Cyrne queas animo varios, simulator, amicos
Exprimere, ut quisque est, sic habilem esse putet.
Nunc sequere hunc, aliis alia vice moribus esto,
Vafritiem ad, Virtus nil, licet alta, potest. [Note: 1070]
Quae nondum est exacta, rei grave cernere, finem,
Quem sit iudiciis olim habitura Deum.
Nocte sub extensa, quae deinde futura, teguntur,
Non capit humanae, qualia, mentis honos.
Si bonus est hostis, non hunc ego carpere malim,
Non laudare, malus si mihi amicus erit.


image: s246

Vertere sic fas est animi rata vota, tenentem
Finis amicorum pectora qualis agit.
Exeat ad populum qui poscit plurima, quantum
Sit gravis hic vobis nescit, avarus homo. [Note: 1080]
Castor, io et Pollux queis in Lacedaemone dia,
Pulchriflui Eurotae ad flumina, fixa domus.
Consilio si quid malum amico machiner, illud
Ipse habeam duplum; si struit ille, ferat.
Impediit sese vestro mens nostra in amore,
Non odio es nec te totus amare queo.
Cognoscens odio quam sit grave persequi amicum,
Quam gravis invitum contra adamare, labor,
Dispice nunc de alio non me facere illa necesse est,
Antehac quae feci, gratiam habeto prius. [Note: 1090]
Nunc velut ex lato pennis stagno efferor ales,
Nequitiae hostilis, qua licet arma cavens,
Gutturaque infringens; tu, nostri transfuga amoris,
Quam prudens ego sim discere deinde potes.
Ille etiam, qui discidii cluit istius auctor,
Te procul a nostro cedere amore iubens.
Magnetas prius, et Colophonem iniuria pessum
Et Smyrnam dedit: haec vos quoque, Cyrne, dabit.
Qui merus ex auro es, bene tritus ab indice plumbo,
Utibilis cunctis et bonus esse potes. [Note: 1100]
Ah miser, infelix, hosti ludibrium, amico
Sum gravis, infaustae est sortis uterque labor.
Cyrne, prius bona pars, mala nunc cluet, at mala quondam,
Nunc bona fit; quisquam, qui videt, ista feret?
Contemnique bonum, nequam alto in honore colentum
Esse? uxor, nequam filia, facta probi est.
Decipiunt alios alii ridentque dolenteis,
Nec ratio ulla boni, nec ratio ulla mali est.
Dis mihi egestatem exprobrasti. Sunt tamen ista,


image: s247

Quae nondum teneo a diis mihi vota dabunt. [Note: 1110]
Plute, Deum princeps, formaque et amabilitate,
Sim malus, ut faveas tu, bonus esse ferar.
Flore Iuventutis fruar, atque favore Deorum,
Latoides me, me Iuppiter ipsus amet.
Deinde malis procul a cunctis, mihi vivere possim
Aetatem; a fluvio laetitiam aptus opum.
Ne mala mi memores, tuli ego mala, qualia Ulysses,
Quem captum emisit Regia Ditis atrox.
Inde procos ferro crudeli occidit, amore
Coniugis: haec virgo Penelopaea fuit. [Note: 1120]
Illa diu remanens cum nato exspectat, ad Orcum
Terribiles donec transeat ille vias.
Cum bibo pauperies animi fugit improba pestis,
Nec mala ab hostili sentio dicta viro.
Ploro sed aetatem, quae me modo pulchra, relinquit,
Ploro senectutis tam prope adesse malum.
Prima revellamus mala amicum ubi copia praesens,
Cum prope nascenti est flagitat, ulcus, opem.
Sola homines inter Dea Spes bona mansit, Olympum
Linquentes, reliquae, terrea saecla, colunt. [Note: 1130]
Alma Fides abiit, Dea magna, abiere virorum,
Temperies terna cum Charite, orbe procul.
Iura fidem violant hominum iurata profane,
Mortalis nemo numina sancta putat.
Saecla hominum periere piorum, oblita recessit
Iustitia, est nusquam nunc pietatis amor.
At dum quis vivit, fruitur dum lumine Solis,
Mente deos speret prospera, rite colens.
Vota diis faciat, oneretque altaria donis,
Spe faciens initum, spe rata finis habens. [Note: 1140]
Atque obliqua virum meditetur dicta malorum,
Nulla quibus toto pectore cura Deum est.


image: s248

Semper opes inhiant aliorum, vique doloque,
Turpia criminibus ponere signa cati.
Numquam, qui praesens, spreto, quaere alterum amicum,
Qui iubet incestum, tu cave iussa sequi.
O liceat sine sorte mala ditem esse quiete,
Innocuum, et vitam ducere labe procul.
Non cupio dis esse; nec opto, per omnia praestat
Vivere de modico, posse carere malo. [Note: 1150]
Divitiae invicta est homini Sapientia merces,
Non opibus cedet mens satiata tua.
Quamlibet ante alte sapias, Sapientia non fert
Taedia, amas? saties mentem ab amore fugit.
Non meliorem a te thesaurum natus habebit,
Si bonus e vestris, quae petit, illa dato.
Fert mala vir sapiens patienter: ad omnia felix
Nemo, malum possunt dissimulare boni.
At malus haud novit, (sit sors mala, sit bona cultu,)
Sortem animi contra temperie ire cata. [Note: 1160]
Dona Deum vario veniunt mortatibus usu,
Qualia habere dabunt, talia ferre decet,
Lingua, oculi, atque aures, et mens Prudentibus apta,
Sub medio constant pectore iuncta viris.
Esto bonis socius, numquam viam obito malorum,
Sive negotia seu, te via ducat eo.
Iustorum iusta est responsio, iustaque facta,
Frivola pravorum carmina ventus habet.
Prava sodalicio nascuntur ab impio, habebis
Cognita, ubi superos laeseris, ista, Deos. [Note: 1170]
Optima mens dono superum mortalibus aptast,
Totius haec mundi consilium una tenet.
Felicem, haec cui pectus habet! Iniusta potestas
Cedit huic, saties cedit avara, bono.
Prima malum est saties, saturo nil peius in orbest,


image: s249

Omnis ab hoc uno nascitur ansa mali.
Turpe pati o utinam nil posses, Cyrne, coactus,
Sit tibi virtutis cognita rite via.
Cyrne, Deos reverenter habe, vetat illud avere
Impia, nec facto, voce nec illa sequi. [Note: 1180]
Poplivorum facto quo deiecisse tyrannum
Conaris? Nemesis non iubet ulla Deum.
Mens bona cum lingua paucis datur, ordine possint
Qui regere officiis utraque vincta suis,
Nemo ab opum donis mortem, atque pericula vitat,
Fata nisi finem praestituere malis.
Stultitiam nemo, cum Dii misere, dolores
Suffugiet quamvis, omnium abusus ope.
Non cupio solio regali mortuus indi,
Viventi obtingant, si bona fata ferunt. [Note: 1190]
Strata tapetibus aequa putat, post fata, Tribulis:
Duraque cum lignis mollibus una nota est,
Iura Deum nobis iurando fallere saevum est,
Velle Diis, quae diis sunt retegenda, tegi.
Alitem ego clare clangentem audii, Polypaeda,
Nuntia mortaleis haec ad aratra vocat.
Tempestiva quidem, sed cor mihi vapulat, agros
Florenteis alii quod, mihi iure, tenent.
Nec collo muli tractant mihi debita aratra,
Promisi alterius navita puppis iter, [Note: 1200]
Non eo; non a me revocabitur, aut super urnam
Plorandus, terrae terga tyrannus obit.
Non, ubi commoriar, doleat mihi, lumina numquam
Humida de calido lacrima fonte lavet.
Non veto nec contra convivia provoco vestra,
Abfueris si fors hostis, amicus eris,
Clarus ego natu, munitis incola Thebis
Ah patria e terra flebilis exul ago.


image: s250

Noli me ludens, caros, sopire, parentes,
Argyri, servilis stat tibi pone dies. [Note: 1210]
Me malus, o mulier, varie quatit impetus isto
Exulio [(editor); sic: Exsulio] ; at servo libera colla iugo.
Vendibiles numquam fuimus: manet urbs quoque nobis,
Lethaeum oblique condita pone iugum.
Non, prope lugentes, laeti risisse feramur,
Dum bona laetitia carpere nostra iuvat.
Difficile est hostem, sed fallet amicus amicum
In facili: ille cavet, credere at iste solet.

FINIS.


[Gap desc: greek word]


image: s251

CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III.


image: s252


image: s253

CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER I.

Fab. I. Aper et Equus.

EQuus levare quo sueverat sitim
In hoc, aper, vado lavans
Luto inquinavit atque turbidum dedit,
Fero unde bilis addita est.
Virum ergo adit, sua inque terga sublevans
Aprum dare addocet neci.
Equo potitus, utilemque sentiens,
Domare eum, vir, institit.
Ita ille servitute vendidit sua
Necem hostis; estque sub manu.
Dolo nocere saepe nisus alteri
Sibipte fabricat malum.

II. Cicada et Noctua.

Cicada multa Noctuae mala ingerens,
Strepebat absonis modis.
Eamque noctuinum habere nomen, et
Idem omen; esse nil, nisi
Tenebrionem. Amare se merum diem
Apollinis lyrae aemulam.


image: s254

Rogabat illa, conticeret. ista iam
Strepebat horrride magis.
Rogata denuo, incitabat, impudens
Cicada, denuo sonum.
Dolum ergo machinata noctua est ei:
Ego autem inepta, dictitans,
Apollinis quae aviculam tenerrimam
Tacere iusserim. Cane,
Cane, o diserta: Nectaris mihi hoc die
Minerva poculum dedit,
Eo remunerabor ipsa canticum
Tuum, lepore nobile.
Cicada credit, adque noctuam venit,
Siti ante semimortua.
Cavo evolans eam necavit, atque se
Dolo ulta, Noctua, est bono.
Malo bonos lacessere ausa carmine
Meretur opprimi cohors.

III. Rana et Bos.

PAlude rana viderat sua vacans
Bovem, atque magnitudinem
Feri aemulata, maximum dedit sonum,
Rogatque filios, bovi
An esset ipsa par modo amplitudine,
Negantibus; vice altera
Cutem canore prorsus inflat absono
Rogatque denuo, ut prius.
Negantibusque ut ante rupta tertio
Labore, pessime perIt.
Inops, Potentis aemulator, interit
Domestica superbia.


image: s255

IV. Ollae duae.

DVae ollae ab amne raptae abiverant vago,
Ahenea atque fictilis.
Ibi infit aenea: o soror; latus tuum
Meo venito iungere.
Fluentis impetum ut queamus alvei
Simul cavere promptius.
At illa, pridiani adhuc memor luti,
Facesse, dixit, o soror,
Tuum illud, hercle, displicet mihi iugum,
Utrimque cui malum imminet.
Fluenta sive te mihi inferant, tibi
Fluenta sive me offerant.
Potentioris hoc modo sodalitas
Cavenda pauperi viro.

V. Canis et Fur.

TAgax subinde machinatus in domum
Venire divitis viri,
Ut inde clepta quaereret manu lucrum,
Repulsus est canis sono.
Adortus ergo bestiam cato dolo,
Quadram lucunculi obicit,
At illa; liberalitas tua, o bone,
Hero cavere me iubet.
Repente liberalis haud caret dolo.
Eum cavere discito.

VI. Dii et Arbores.

VAcante silva adhuc, sibi arbores Dii
Sacram cuique deligunt.
Apollo lauream tuetur, Herculi est


image: s256

Probata celsa populus.
Diona myrtum amat, Deum omnium satrix
Placere pinum ait sibi.
Iovis tonantis apta quercus est manum:
Patri at Minerva proxima
Sibi esse mirum id oppidò, infit: arborum
Agreste quod probent genus.
Sed uberans vacare fructibus sinant;
Cui ista reddidit Pater.
Opimitate ne putemur utili
Honorem habere venditum.
At illa; quicquid approbent Dii, mihi
Oliva fructibus placet.
Ibi osculatus ora docta Iuppiter,
Bene, inquit, o meum caput.
Enim nisi utile est, quod occipis, puta
Laborem abire perditum.

VII. Asinus et Lupus.

VIanti asello inhaeserat pedem spina;
Dolore qui furente multa conquestus
Lupo fit obviam, ferente fortuna.
Is ilico [Reg: ilico] professus esse chirurgum,
Et inde grande praemium sibi pactus,
Manu atque dente tam diu premit vulnus
Secuta donec exiit loco spina.
Malo esse liberatus, aeger ut sensit,
Pedem medentis ilico incutit fronti,
Fugamque init. Lupus male inde collectus
O ultionis apta vis, ait; Quare
Medentem agebam ego, esse qui coquus noram:
Professione qui sua ob lucrum migrat,
Domum tale praemium referre debet.


image: s257

VIII. Pavo et Luscinius.

MAtronae magni est conquestus pavo Tonantis
Luscinii vocem sibi qua ratione negasset?
Mille oculis Regi volucrum? quid cetera forma
Saecla avium, exsuperans, cantu tumrpissimus exstet.
Illum augusta Iovis sic consolata virago est:
Dii tibi quod tribuere, secunda mente fruendum est:
Non etenim tua forma Aquilae, fastusque canoro
Luscinio datur: illorum fuge munera turpi
Invidia exambire tibi, pulcherrimus ales,
Nil praeter miseras miser hinc potiere querelas.
Invidus alterius macrescit rebus opimis.

IX. Canis et Caro.

CAnis trahebat ore carnem, eam foco
Vacante clepserat domi,
Et amnis innatabat alveum, in vado
Imago praedae ut exstitit
Imaginatus est canis novam sibi,
Eamque prendere institit.
At ore aperto et illa, vera quae fuit,
Avaro hiatui excidit.
Avarus alterius involans bona
Sua ipse saepe perdidit.

X. Ciconia inter Grues.

GRuum cohorti homo posiverat dolos,
Iis Ciconia implicans
Rogabat, esse non eam cui putet
Avi locasse compedes.
At ille: nigra sis vel alba, cum malis
Reperta, ius idem subi.


image: s258

Sodalitas cavenda nigra candido est
Perire ni volet simul.

XI. Asinus spongiis onustus.

CAdebat olim asellus in vadum, sale
Onustus, hoc aqua liquens
Onus levavit improbum: deinde onus
Gerebat ille. Laneum
Locum notarat; ergo denuo cadens,
Bibente sarcina perit.
Lucrum parare quisquis institit dolo,
Parat sibi ipse noxiam.

XII. Camelus.

IOvi Camelus adstitit rogans, daret
Sibi bovina cornua.
Deus cachinno eam excipit; dein putans
Avara bellua ut foret,
Honestum habebat ante quod, malae caput
Carere iussit auribus.
Negata quisquis a Deo appetit, data
Meretur ante perdere.

XIII. Lupus et Ovis.

LUpus vorare destinarat olim ovem,
Volebat hoc viderier
Patrare iure: te mihi, inquit, anno aquam
Scio inquinasse calcibus.
Ovicula negante, nata quae foret
Quadrantal anni, an hoc pote?
Sed incitatus improba latro fame
Sibi ipse ius dedit suum.
Potens, nocere pauperi volens, sua


image: s259

Sibipte ius facit manu.

XIV. Oliva et Ficus.

OLiva ficui exprobravit, esse se
Decore nobilem magis.
Cui maneret usque par nitor comae,
Calore, frigore: illa tum
Nefas putabat obloqui: tamen sui
Decoris optime scia.
Hiems venire, ficui comae excidunt,
Oliva servat has diu.
Nive insidente donec et comas simul
Et ipsa corda perdidit.
Placere pulchritudo cum incipit sibi,
Malo putare proximam.

XV. Mater rustica et Lupus.

PLoranti puero iuravit rustica mater
Praedam obiecturam ni premat ora, lupo.
Audiit hoc stabuli circum carecta vagatus,
Iurantique Lupus dat, sine mente fidem.
Sed puer in multum demersus lumina somnum,
Serus materno fungitur obsequio.
Interea stimulante fame sub nocte profunda
Incassum stabuli stat, Lupus, ante fores.
Donec Sole oriente suum compulsus in antrum,
Femineae doluit voci habuisse fidem.
Credere iuranti, nisi re praesente, supinum est,
Femina, praesenti re, quoque cassa fide est.

XVI. Rana et Musculus.

PUtri e palude rana prodiens, feras
Docebat, ut medentium


image: s260

Professionis esset ipsa gnaruris
Ad Aesculapium et Patrem.
Eam stupente cetero grege omnium
Pudere musculus facit,
At, inquit ille, tu medentium optima,
Colore pallidissimo es.
Refutat ipsa saepe gloriato
Colore semet absono.

XVII. Canis cum nola.

CAnem crepante vir notaverat nola
Nocere dentibus vafrum.
At ille gestiente saepius sonans
Movebat gradu, putans
Honoris ergo ferre se notam sui.
Sed obvio ex hero audiit:
Superbe, quam tu honoris aestimas tui
Nota illa criminis data est.
Iniusta saepe turpitudinis nota
Putatur esse honos malo.

XVIII. Cancri, mater et filius.

CUrva retro, mater, tendentem brachia cancrum
Ita increpare; nate, quid facis? retro is.
Ille: mihi recto videor procedere passu.
Quod esse, mater, ipsa si negas, praei.
Orsa gradu natum recto praecedere mater
Retro quoque ipsa carpsit, ut puer, viam.
Emendare aliena volens, tua corrige princeps,
Mala, inde habebis imputes quod alteri.

XIX. Aquila et Cochlea.

UNguibus arreptam cochleam Iovis ales aduncis


image: s261

Portabat caelo, nec qua ratione fruisci
Munere fortunae posset felicis, habebat.
Illum haerentem animi cata cum cornicula iuxta
Coniceret [Reg: Conieceret] ; tibi, Rex volucrum, praeda ista futura est
Utilis, in scopulum cum praecipitata per auras
Fregerit illiso restantem pondere testam.
Dixit, ei parens Aquilae vis, extudit astu
Quod, frustra magna coeptum virtute nequibat.
Virtute atque dolo cedit Natura potenti.

XX. Taurus et Hircus.

LEone taurus obvio, fugam institit
Operta per loca arbutis,
Ad antrum adactus usque dum fuit latens,
In hoc studebat ingredi.
Olens sed illud hircus occupaverat
Bovemque reppulit. Timens
Leonis, ille cessit hirco, et improbum
Ita est locutus ad ferum,
Olens inepte, non tuorum ego loco
Facesso cornuum metu,
Potentior sed alter imminet mihi,
Remoto ab hoc statim scies
Quid hircus atque taurus invicem sibi
Potente fronte differant.
Catus reponit ultionem in improbos
Periculo ipse dum vacat.

XXI. Eques Calvus.

EQues coma orbus, ast amator ingentis,
Sibi alteram paraverat priori aequam.
Equestre cum subiret ergo certamen
Notus repente obortus expulit calva


image: s262

Comam, infidele glutino cuti adsutam,
Ibi ille dum frequente se videt turba
Iocis peti, cachinnum et ipse sustollit:
Et, inquit, hoc cui videbitur mirum
Datam avolare, nata cum sit expulsa?
Catus iocante fronte se vir absolvit
Iocis, monere fabula hoc venit nostra.

XXII. Duo Sodales.

SOdalitate mutua
Viam duo unam iniverant,
Fide data, ut periculis
Iuvaret alter alterum.
Parum viae cum itum foret
Fit obvia ursa: quae, prius
Inire quam fugam pote,
Prope ingruit. Tum in arborem
Levatus ille subfugit,
Supinus iste corruit,
Timore mortuum exprimens.
At ursa cum putaret hunc
Neci, olim obisse, traditum,
Anhelitum ore sublegens
Nec invenire eum potens,
Metu premente frigido.
Nec alterum altam in arborem
Pote esset usque consequi,
Utrumque liquit innocem.
Ibi ille qui alta in arbore
Periculum insuper sui
Amici habebat; Optime,
Quid, inquit, atra bellua [Reg: belua]
Profundam in aurem, obambulans,


image: s263

Tibi locuta sit, cedo.
At alter; a sodalibus
Cavere deinde ad hunc modum
Monebat infidelibus.
Pericla ni probant, fidem
Dare hanc sodalibus cave.

XXIII. Pavo et Grus.

PAvo cum gruem sperneret ob mille colores
Queis forma sua esset volucrum prima decore,
Respondit ea: Proxima sum diis volatu
Alarum ego, quas nigras vocas tu, male pulchra,
In stercore quae terrigenum transigis aevum.
Te probans tibi, ne alterius crimine laudes.

XXIV. Gallina et Serpens.

FOveret ova, lucinuntii galli
Marita, cum aspidis, videns
Hirundo; queis peribis ipsamet princeps
Quid hos, ait, sinu foves?
Malos fovere noxiae malae plenum est,
Foventis haec petit caput.

XXV. Equus et Asinus.

EQuum ferocem ab uberante pabulo
Videns asellus, oppidò
Beatum habebat, atque sorte prae sua
Polo elevabat inclutum.
Sibi esse graminis parum aridi, hordeo
Equum adfluente vescier.
At altera caballus, insidente hero,
Die, in duella vortitur,
Ibi frequente vulnere obsitum cutem


image: s264

Videns asellus inclutum
Supersedebat hunc vocare; sordibus
Magis beatus in suis.
Beatitate finis in vaga tibi
Videndus ante laudem erit.

FINIS LIBRI I.

CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER II.

Fab. I. Senex et Puer.

SENEX Puerque mutuam fidem ingressi
Equinam uter prior revelleret codam.
Puer simul prehendit omnem, et annisu
Nihil patravit attrahens licet magno.
Senex revulsit ad pilum minutatim
Citra laborem, et abstulit rudi donum.
Nequis labore quod scientia patras.

II. Vir Semicanus.

DUae viro fuere semi iam cano
Puellae, earum ei una, adhuc minorennis,
Comam revulsit albidam; altera, evergens


image: s265

Senile in aevum, ei nigram eruit: calvus
Ita ille factus est amore diverso.
Duas probare res caveto distanteis.

III. Ranae.

NUptias quondam celebrare Solem
In paludosis cecinit lacunis
Fama; gaudebant hilarae, et parabant
Carmina, Ranae.
Una quas, longo senio erudita,
Voce sic tandem [(editor); sic: tamdem] patrua increpavit,
Stulta gens; unum male fertis, acri
Sidere, Solem.
Porro quid vestro generi futurum est
Liberos uno generante plures?
Vota sic mortalia saepe contra
Se ipsa repugnant.

IV. Corvus et Vulpes.

COrvus caseolum novum involarat:
Vulpem huius tetigit cupido: corve,
Corve, inquit, volucrum omnium venusto
Princeps corpore, ni tibi negassent
Dii vocem, volucrum Imperator esses.
Ille hoc insubido stupore credens,
Et vocem ratus esse non premendam;
Laxo gutture turpe cantilenae
Exorsus genus horridae, cadentem
Ultro caseolum dedit rapinae.
Quem, vulpecula, dum capit; sat esse
Corvini tibi corporis fatemur,
Sed mentis nihil, inficete; dixit.
Multo industria quod labore quaerit,
Nullo, stultitia arrogans, profundit.


image: s266

V. Gallina auripara.

FOrmosam quidam gallinam in corte tenebat
Cottidie [(editor); sic: Quottidie] ovum auro quae e solido pareret.
Ille sed ingentem thesaurum in ventre volantis
Esse ratus, ferro dissecuit mediam.
Sed nihil invenit. Spes lucrum exstinxit inanis,
Tali ulciscuntur Dii modo avaritiam.

VI. Vulpis et Uva.

UVam impendentem nequiens comprendere saltu
Omnia tentasset cum iam, vulpecula: dixit
Immatura etiam gallaque es plena virenti,
Nos nisi, decoctis Phoebo, non vescimur uvis.
Ridicule haec homines nequeunt quae prendere, temnunt.

VII. Vitis et Capella.

PEtulca cum capella roderet vitem,
Ita arbor adlocuta illam est.
Petulca capra, rode, quam potes, saeve,
Ad altar ipsa cum stabis,
Tamen meri mihi sat est futurum, quod
In ista cornua effundam.
Licet prematur ultionis ut, pauper,
Inops, diem suum exspectat.

VIII. Vulpis et larva.

TAbernam in histrioniam intulit sese
Faceta vulpis; utque cuncta rimata,
Sophi figuram ibi Thaletis invenit,
Figura qualis, inquit, et cerebro orba es!
Inepta pulchritudo quae caret mente.


image: s267

IX. Ovis, Capra, Vacca, Leo.

OVis, Capella, Vacca, quartus et Leo,
Sodalitatem iniverant
Ut esset omnis hisce praeda pro rata
Fruenda parte. Cum Deus
Eam obtulisset, arripit suam Leo, est
Mea ista Iure, dictitans,
Secunda nostra Fortitudine est mea,
Sequatur hancce tertia
Leo quia ipse nominor, potens ferum,
Relicta quarta pars erat,
Eam minatus ille vindicanti atrox
Malum, sibi quoque abstulit.
Tuum quod est, id aula vindicat sibi,
Lucrique imagine adlicit.

X. Cycnus et Anser.

ALebat unius coloris alites
Duas, olorem et anserem
Vir, altera ut, canore musico, auribus
Placeret, altera ut gulae,
Dies dicata iam imminebat anseri;
Parare iussit hunc cocum.
Cocus cycnum prehendit, anserem ratus,
Ibi ille dulcibus modis
Suum ante funus institit vale ultimo
Canore dicere omnibus.
Sed agnitus repente dique missus est,
Suam anser interIt vicem.
Parata tela saepe mortis ipsius
Refutat eruditio.


image: s268

XI. Mors et Homo.

STrue olim onustus admodum gravi, indidem
Laboris impotens, senex
Necem invocabat, Acheruntis invii
Vovebat ire sub iugum.
Ut imminentis undique impiissimi
Doloris arma vinceret.
Volentibus repente cum diis seni
Figura mortis adstitit.
Vocata saepe, quidque vellet absonis
Rogavit eiulatibus.
Pavens tremensque, mentis haud potens suae,
Timore totus obrutus.
Et hanc mihi labore perdito struem
Levare, Mors, velis, rogo,
Tremente tertiata vix dedit sono
Pavore verba frigidus.
Procul pericla cum videntur, obvia est
Virilis arrogantia.

XII. Asinus Sacrum ferens.

AUream portans Asinus figuram
Isidos magnae, populare vulgus
Dum genu flexo celebrare sacrum
Cernit honorem,
Ardet extemplo ambitione dia,
Seque cultoreis tot habere credit,
Quippe formosus satis, et parente
Natus Equestri.
At sequens fastum premit hunc agaso
Fuste quadrato. Rediit tum asello
Conscius durorum animus laborum,
Numinis expers.


image: s269

Quos levat Fortuna, aliena gaudent
Regna. Venturum est tumidos monere
Tempus inversa facie eruditum,
Sortis iniquae.

XIII. Asinus et Aper.

APro movere controversiam status
Asellus institit pigens
Proinde multa stirpe de sua patre
Superbiens equo blatit,
Aper tumore concitus, premit tamen
Furorem, ut optime potest.
Ut ipse dignus, inquit, esse noxia
Mihi videre, sic ego
Mehercle pluris, inquit, aestimo domi,
Forisque, me, quam uti tuo
Cruore dentis inquinare gloriam
Velim, ista nolo nescias.
Sapit minoris aestimans virum improbum,
Quam ut hoc suum inquinet decus.

XIV. Duo Galli.

GAllos unica cors duos alebat,
Hostileis animo invicem protervo,
Dum Virtus dubia aleam duelli
Longis ex odiis subire iussa est,
Haesit lenta diu hinc et inde palma.
Donec corpore maior, a minore
Compacto bene, victus et fugatus
Antrum inglorius abditum subivit.
Gaudens ilicet elegante cantu
Victor tecta petit, sonoque magno


image: s270

Virtuti canit inclutae triumphum [(editor); sic: triumfum] .
Ecce ingens Aquila obvium Poetam
Laudum corripit et necat suarum.
Cui Victoria cessit, innocenti,
Iactatis superatur a periclis.

XV. Formicae et Cicada.

CIcada cum canendo
Trivisset omne tempus
Aptum penu parando,
Hieme ingruente coepit
Victu carere. Sed cum
Inaudiisset, esse
Formicam eo adfluentem
Ad eam profecta, coepit
Orare, pasceret se.
Formica parca, quid nam
Aestate factitasset
Rogare, quo minus se
Hiemi cibo ingruenti
Obmunivisset? illa
Cantasse se professa est.
Nunc ergo, cantilenis
Saltes licet peractis.
Respondit, in cavumque
Formica retroversa est.
Dum Ver Iuventa ducit
Virilitasque messem,
Autumnitasque fructus,
Hiemi cavere verum est.

XVI. Momus.

OMnia carpentem Momum finxere Poetae.
Tres fatuo quondam tulerunt tria munera divi,


image: s271

Virgo hominem Pallas, taurum Rex aequoris ingens,
Iuno domum; irrisit obscurum corda Minervae
Munus, et in summo volvit sera pectore pendens
Monstraret sensus, cuivis exemptilis, altos.
Taurum adeo, cornu quod non palearibus altis
Infixum gereret, moderari ut lumine fulmen
Posset atrox, ictumque oculis infigere certis.
At domus ingeniosa immobilis audiit, ergo
Spreta viro est. Quodcumque et quam doctumque catumque est,
Omne patet studio carpendi, aptumque notari est.

XVII. Tauri tres.

TRes una in pascua Tauri
Iunctim prodire solebant.
Hos frustra saepe cruentis
Tentarat atrox Leo technis.
Numquam superare valebat.
Ergo argumenta nocendi
Meditatus, adivit amicis
Sollers sermonibus unum.
Doctum se dicit, in illum
Moliri tristia fratres.
Monitus sibi porro caveret.
Eodem sermone secundum
Odiis implevit amaris.
Mox et tertium; et invicem acerbis
Animis distare repertos,
Cum iam discordia saevo
Facilem daret aspera pugnam,
Devicit, et impete facto a
Summo laceravit ad imum.
Clades discordia fratrum est.


image: s272

XVIII. Leo, Vulpes, Asinus.

ASellum inanem mentis, atque vecordem
Vulpes dolosa, magna mentiens bona,
In rete caeco subditum induit nexu.
Deinde sannis arroganter additis
Eo Leonem duxit, atque uti praeda
Suo parata vesceretur munere
Hortatur. Ille sentiens dolos vafrae,
Primam ungue saevo lancinat ducem suam,
Deinde asellum. Poena perfidos talis
Sequitur, amicos fraudibus pensans dolos.

XIX. Auceps.

AUceps forte canentem
Audiit clara cicadam,
Et de voce sonora
Censens membra volucris,
Longis artibus illam
Tandem in retia clausit.
Sed cum membra canori
Respondere negaret,
Damnavit sua vota.
Multis Gloria citra
Rem, summi ansa pericli est.

XX. Leo victus.

IMbellis senio, et longis defectus ab annis,
Dum solito victum more parare nequit,
Aegroti faciem simulat Leo, pallida fingit
Ora, gravi ducens ilia cum gemitu.
Advenere ferae male habentem visere Regem,
Quaeque suo properans sedula in officio.
Ille ut quamque antro nactus sine teste profundo,


image: s273

Dilacerat pensans robur ab ingenio.
Sola dolum vulpes sensit, consulta nocendi,
Vestibuloque Aulae constitit in medio,
Rege salutato, multum laudata doloris,
Aegrotum propius iusta venire, negat.
Omnia te spectant contra vestigia, dixit,
Quamlibet aegrotus sis Leo, nulla retro.
A tenui sapiens cavet irreparabile damnum,
Contempto fatuis quamlibet indicio.

XXI. Aquila et Corvus.

IOvis sacrum involare Corvus alitem,
Videbat ater arietem,
Et ungue et ore ferre per levem aethera.
Id ille gestiens ore
Patrare, seque viribus parem aestimans
Cuique Martio aliti,
Obhaesit impos, atque captus, et neci
Ob impudentiam est datus.
Inops potentis aemulator interit
Inepta ab arrogantia.

XXII. Asinus pelle Leonis indutus.

PEllem Leonis nactus insignem coma
Villisque asellus pendulis
Late trementeis egerat campis feras
Indutus hostileis iubas.
Rimata vulpes Regiam pellem pigri
Elusit excordeis minas.
Mox et furenti detrahit vestem, omnibus
Risum propinans bestiis.
Adscita Virtus interit vafris simul
Obiecta pugnat hostibus.


image: s274

XXIII. Corvus et Anguis.

APrica Sole dum loca anguis incubat
Eum putavit esse, Corvus, exstinctum,
Proinde praedam habere. Dum involat, sopor
Ferum reliquit. ingruens gravi spira
Pedem Latronis implicavit efferi,
Eumque vulneravit. Ille iam Morti
Malae propinquus, ah miser, miser, canit
Cibum autumabam, is est mihi necis causa!
Perit pericla quisquis aestimat cici
Gulae ut queat parare dulce pulmentum.

XXIV. Corvus aegrotans.

MAle esse corvus oppidò sibi, suo
Patri occinebat, et salute pro sua
Diis vovere vellet ut dapem sacram
Rogabat. Ille filii audiens preceis,
Salutis, inquit, an putas Diis tuae
Placere vota, nate, qui Deum focos
Rapace semper involaveris pede?
Malûm Deos habere curam eget fide.

XXV. Culex.

QUadriga magna cum immineret orbitae,
Parata cursui, advolans
Resedit in iugalibus culex equum,
Ruentibus statim rotis
Et opprimente pulveris globo diem,
Sonante marmore ungula,
Viris flagella clara concrepantibus,
Faventibus Quiritibus,
Culex superbus. o Dii, inquit, optimi
Quid heic tumultuum dedi!


image: s275

Ineptus ille qui sibi ipse vindicat
Potentiorum adoream.

Sequenti libro aliquas denuo scripsi fabellas, quia cum illas componerem, priores ad manum non erant, et per diutinam absentiam a scidis meis exciderant earum nomina, quae iam ante scriptae erant.

CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER III.

Fab. I. Leo aegrotus. quae et Lib. II.

COnfectus senio, vietaque aetate, nequiret
Cum, Leo, iam praedam solita virtute parare,
Fraude feras ad sese alto resupinus in antro
Multa querens, longoque trahens suspiria pulsu,
Allicuit, quas cum spelunca nactus opaca
Corripuit subito atque alvo mandavit hianti.
Venerat huc etiam vulpis cordata, proculque
Regia ab horrenti corpus speculata tyranni
Constiterat. Tum cordolii Rex pectore ab alto
Exhaurit gemitum, et, soror o carissima, dixit,
Quid procul amplexum aegroti frustraris amici?
Tende gradum iuxta et mediam te confer in aulam.
Ille tuus quondam senior, solare iacentem.
Illa dolum olfaciens. Non haec ego tanta recusem
Dixit, amore tui. Sed me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.


image: s276

Indicio tenui vitat sapientia damnum.

II. Cerva.

PRemente Cerva fugerat globo canum
In alta tesqua vitea,
Ibique delitebat. ipse praeterit
Canum magister, et canes.
Ita omne cerva se periculum rata
Modo exiisse, viteam
Domum lacessere otiosa morsibus
Timoris, incipit, vacans.
Fragore vitis impetita frundium
Crepare laesa, mox canes
Feram sonante prodidere baubitu,
Sagitta quam necat viri.
At illa semimortua, ultionis, ah
Ut, inquit, ordo iustus est!
Decebat abstinere me domo hospita,
Tegente tam fideliter.
Benignitas repensa gratia mala
Gravem intulit malis luem.

III. Leo et Caprea.

LEonem amica conspicata caprea
Furentem, ut efferis modis
Caput rotaret, et virore lurido
Vibraret aegra lumina,
Ter, inquit, o quaterque perditas feras,
Furente Rege, quem pati
Nequivit ulla compotem sui: pati
Furentem eum se quae queat?
Furor tyranni amara subditis lues,
Atroxque poena maxime est.


image: s277

IV. Ciconia et Vulpes.

CIconiam vocarat hospitem vulpes;
Quadram hinc liquente iure tradidit plenam
Ciconia inde nil cibi ut frui posset,
Tacebat illa, seque nolle causata est
Latentis ob genus quod abditum morbi.
Perendie ipsa ducit hospitem vulpem
Vitrumque ponit oppidò altum, et angusto
Foramine excavatum, ut ipsa vix rostro
Inire posset. Interim fames vulpem
Acuta macerabat, ora lingentem
Vitri nitentis. hanc Ciconia affata est,
Pati sua est necesse perfidum exempla.

V. Lupus et Grus.

INhaeserat lupo vorante gutturi
Grave os, quod extrahi inscium
Ferum dolore differebat horrido;
Medela nulla cum foret,
Adire ad ultimum coactus est gruem,
Paciscierque praemium
Ut illa longirostris e gula sibi
Sacrum os avis reduceret.
Avis facessit hoc lupo negotium,
Suumque praemium petit.
Latro negabat hocce iure poscier,
Habere iam suum gruem
Lupi voracis e gula superstitem
Redire, praemii est loco.

VI. Asella baiulans. quae et lib. II.

DEam olim asella baiulabat auratam,
Eam colente plebe, poplite inflexo,


image: s278

Honoris ergo asella id autumans privi
Sui patrari, in arduum exiit fastum,
Et arrogante restitit tumens vultu.
Ferociam magister ut rudem sensit,
Dolare fuste coepit improbae tergum.
Dea ipsa non est, baiulas deam, dixit.
Inepta res tumere quempiam haud suis
Honoribus cupiscere.

VII. Anguis et Lima.

COlubrus officinam iniverat fabri,
Ibique multa quaeritans
Momordit ore limam. At illa, desine,
Ego ipsa cuncta mordeo.
Malus caveto vir malum virum, nisi
Perire voltis invicem.

VIII. Cicada et Formica. quae et lib. II.

FAmem Cicada iam appetente vi brumae
Iter paravit ad sepulcra formicae,
Eam obsecrare, vellet ut suo sese
Cibo allevare. Tum perita formica;
Quid actitasset in calente flore anni,
Cibum undiquaque suggerente natura?
Eam rogavit, illa Musico dixit
Canore rusticos fuisse solatam.
Quod ergo restat, illa reddit, aestate
Canore trita, hiems terenda saltando
Tibi futura, nam nihil mei exspectes.
In otio iuventa cui vago trita est,
Senecta egere iure visus aetate.


image: s279

IX. Cicada. quae et lib. II.

FRitinnientis audiit sonum puer
Cicadae, avemque maximam
Canore suspicatus esse de gravi
Tetendit illam apiscier,
Labore donec inquiete ad ultimum
Sacram prehendit alitem.
Opinionis unde risit improbum,
Avemque reddidit fugae.
Opinio vagatur, errat, impotens
Ubique certa dicier.

X. Lepores.

DEsperanteis leporeis vitae
Subiit quondam, tradere leto
Curas leti semper acerbas.
Placuit densum cogere coetum:
Auriti adsunt ordine longo
Populi, decreta parant Proceres.
Atque exscripta tribubus tradunt
Leporum, adscito rite Senatu,
Censere coacto ex grege ordine primos.
Vitam ponant fortiter omneis.
Expositam tantis quippe periclis,
Inopem certi mominis, et vi
Hominum excussam praepete fato.
Quos Naturae tradidit ordo
Perpetuo sine fine timori,
Animo incurrant fata virili.
Potior vita mors bona tristi est.
Placuit cunctis fortiter ire
Contra leti flebile punctum.
Alacres ergo posito currunt


image: s280

Pro se intrepidi quisque timore:
Via leti placuit, dare saevis
Corpora iunctim fluctibus omneis.
Flumine proni iam super alto
Corpora primi librate volant,
Audiverunt gurgite in imo
Insolitum vada volvere murmur.
Trepidum ranae conticuerunt,
Et sese omneis agmine facto
Ex desertis undique ripis
Fluvio mergunt. Lepores vitam
Ponere certi, stupidi haeserunt.
Annis senior cum gravis unus
Socios turpeis ponere curas
Hortatus, dedit argumentum
Vivere possent unde volenteis,
Timidi multum, dixit, amici,
Longe exsangui Rana tremore
Superans stultos Lepores vivit.
Cum sint qui nos timeant ipsos
Cuncta timenteis, suadeo vitam
Conservemus, quodque dederunt
Fata doloris, rite feramus.
Adsenserunt voce manuque
Undique cuncti. Sic servati
Advenerunt saecula nostra
Timidi nulla Lepores mente:
Nemo causas ponere vitae
Misere quamvis concussus habet.
Ipso ex leto nascitur olim
Iam proiectae gratia vitae.


image: s281

Fab. XI. Ranae.

SAecla cum Regeis animantum haberent
Omnia, et Ranas subiit libido
Sceptra regalis Domini a supremo
Poscere Rege.
Ergo clamosis sibi cantilenis
Principem poscunt, Iovis a favore.
Risit et truncum Pater in paludeis
Misit opacas.
Aspero primum trepidae tumultu
In paludosas redeunt latebras,
Mox super Regem petulante ludunt
Plurima saltu.
Vidit iratus Pater, et secundo
Principem oranteis, dat habere longo
Alitem rostro, necat Ibis omneis
Quos pote apisci.
Saepe mortaleis sua damna poscunt,
Ergo componant moderata vota,
Quod dii donant, ratum habere fas est,
Absque querella.

XII. Mus et Rana.

RAna et musculus invicem furebant
In letale odium, cruenta tandem
Infelix genus in duella raptum est,
Hos vidit proculales, et volatu
Pernix praepete, milvius, secutus
Ambos devorat, unico sepulcro
Hosteis condere doctus arroganteis.
Quisquis civica bella commovebit
Externum metuat, monetur, hostem.

XIII. Mors et Amor.

MOrs et Cupido quondam itiner simul


image: s282

Ingressi, adulto Sole cavent sibi
Ab altero alter, ne sagittis
Damna sibi pariant acutis.
Sed nocte prima Mors pharetram rapit
Et semisomni tela parat manu
Errore sed decepta, Amoris
Prendat [(editor); sic: Prendeat] igne satas sagittas.
Nec ipse sensit fortis amor dolum.
Et mane telis mortiferis capit
Gravem pharetram; Nunc Cupido
Letigena Iuvenes sagitta,
Mors saeva tangit decrepitos senes
Amoris igni. Fata favent dolis,
Insaniae telis Senectus
Mortiferis premitur Iuventas.
Ne flore certo fisa sibi Deos
Aetas ferenteis sperneret, at sibi
Prudentiam diam arrogaret
Orba mali furiis Senectus.

XIV. Auriga et Hercules.

SAxis onustum obhaeserat luto plaustrum,
Ibi bubulcus voce maxima Divos
Inclamitare, nil sed ipse conari.
Digito nec uno tangere arduam molem.
Olli supremus robore adstitit Divum
Manumque iussit applicare tormento.
Ita, fatus, auxilium invocato divinum,
Ignavia ne vota tute corrumpas.

XV. Vulpis.

CApsa in dolosa quae reliquerat caudam,
Deprensa Vulpis, aegre abinde luctata


image: s283

Suadere cunctis una Vulpibus coepit [(editor); sic: caepit]
Inutile illud pondus, a suo exemplo
Cunctae absicarent, esse se altero tanto
Venustiorem et aptiorem eo abiecto
Cursu fugaeque. Tum soror senex quaedam:
Pilosa, dixit. At tibi nisi adversa
Fortuna caudam desicasset, exemplo
Omnes iuberes de tuo esse caudatas.
Ut turpitudinem dolosa gens privam
Amoveat a se, inurere omnibus tendit.

XVI. Asinus, Simia, Talpa.

QUerenti asello et eiulanti Simiae,
Quod ille cornibus, careret haec cauda
Compressit ora Talpa tali carmine.
O caecitatis adspicite miseriam huius,
Haec vos docebit abstinere questibus.
Aliena fata cum tuis, ubi expendis,
Minoribus maiora dant solacium.

XVII. Vulpis et Leo.

EXanimata Leone repente exhorruit olim
Conspecto primum Vulpis. Viso illa secundo,
Extimuit paullum, minuente pericula sensu.
Tertium ubi intuita est, ultro stetit, ausa salutem
Dicere; quod timeas placidum cito reddidit usus.

XVIII. Aulicus et Rusticus.

LEporem ferebat Rusticus, quem venderet,
Eques obvius, pretium ferae
Rogavit, et librare simulans accipit
Volente domino bestiam.
Sed incitato protinus fugiens equo


image: s284

Praedam dolo aufert callido.
Spoliatum ubi se rusticus sero videt,
Heus, inquit, hunc dono tibi
Leporem ferebam, rite pro tuo utere
Tibi destinato munere.
Ex sorte saepe nascitur virtus mala
Sapientia mortalium.

XIX. Senex.

VIetus aevitate plurima Senex
Rogo esse proximus videns.
Suos vocare filios, et omnibus
Quid indicare velle se
Professus utile; esse vinea in sua
Sepulta clanculum bona
Nimis mehercle lauta, post necem suam
Ea invenire tenderent.
Patris sepulcra cum exsecuta, filii
Labore vineam gravi
Ab usque fundo et imitus student opum
Cupidine, usque vertere.
Sed invenire nil volentibus datur.
At ipsa vinea imitus
Labore proruta, annuas suas opes
Lucris adauxit alteris.

XX. Musca.

PLenam elixis carnibus ollam
Incidit olim musca vagando.
Cumque ad satiem iura bibisset,
Morti obnoxia, consolata est
Sese dictis hisce obeuntem.
Bene pota et lauta et pransa volenti


image: s285

Animo pereo. Nata perire.
Horum causa ducere vitam.
Cui, lacrimis parcat, claudere fine
Fata petito, dant vitam.

XXI. Pavo et Cornix.

AVium Senatus dum creando Principi
Suffragia ferrent, plurimae
Regnum dedere calculo Pavoni, eum
Dignissimum forma ratae.
Et multitudo paene [(editor); sic: pene] vicerat frequens,
Compescuit Cornix manu,
Silentioque facto; et Aquila hoc Rege nos
Praeterita si bello petet
Defendet ecquis subditos? Hoc carmine
Inhibuit Imperium absonum.
Ineptus ille sceptra comprendat manu
Qui se tueri ipsum nequit.

XXII. Mures.

CUm damna felis multa muribus daret,
Illi Senatum convocare, ut sciscerent
Astutiam vitare quo quirent modo.
Cum multi ab ordine neque summo ad infimum
Pro copia nataque re multa absona in
Medium attulissent. Ultimis suffragiis
Quidam senecta canus aetate, et sibi
Prudentiam mussantibus dans alteris.
Nolam parasse dixit, illam beluae [(editor); sic: belluae]
Collo alligarent, unde venientem audiant,
Sonituque facile proditam fugiant procul.
Plerisque placuit tale consilium bene,
Et iam tumebat auctor, et sapientiae
Opinionem ceteris probaverat.


image: s286

Cum de minorum gentium subselliis
Quidam rogavit, ecquis esset murium
Nolam alligare qui sonantem beluae [(editor); sic: belluae]
Auderet? hoc sermone consilium cadit.
Male colliquescunt, visa primitus cata,
Consilia fatua, cum gerenda res venit.

XXIII. Vir uxorem quaerens.

SUbmersam fluvio, adverso torrente maritus
Uxorem quaerens, re satagebat in hac.
Obvius huic ecquid contra vim fluminis istic
Adscendens mersum quaereret hospes ait.
Ille: meam uxorem. Vivens quae moribus omneis
Contra erat, in prono hanc quaerere, desipere est.

XXIV. Gallus et Vulpes.

GAllus canisque olim itiner institerant simul
Communem amicum visitatum, carpere.
Cum nox tenebris fulgidum indueret diem,
In arbore alta monstrat hospitium Canis.
Radice velle se sub hac quiescere,
Gallus cubile peteret in cacumine.
Qui cum ingruentem e more praecineret diem
Ex proximo spe praedae adest Vulpis cavo,
Sacrumque Soli consalutat Alitem.
Rogare porro, copiam sui sibi
Faceret precanti. Cupere se miris modis
Os suaviari tam eruditum et candidum.
Pellacis ille sentiens hostis dolum,
Soror o faceta dixit, Hercules tecum
Futura suavis ista conversatio est.
Custode sed tenetur hoc limen, nisi
Aperiat ille non potero descendere.


image: s287

Rata ergo id unum vota vulpis perfida
Morari; adire, et suscitare sedulo
Clamore custodem; Ille ut absterso feram
Sopore vidit, impetu facto ilico [(editor); sic: ilico]
Dilaniat hostem. Fraus suum auctorem petit.

XXV. Calvaria.

IN triviis quondam Calvaria glabra iacebat
Relliquiae humani capitis, cui fata supremum
Invidere decus. Puer hanc petulante lapillo
Insultans petit, et convicia plurima iactat.
At lapis impulsu teretis reiectus ab ossis
Insiluit faciem fugientis, et aspera rupit
Vulnere letali confinia frontis et auris.
Proiectos calcare cave. Sacer ille Deorum est
Qui patitur, tutelam habet hic in vindice poena.

FINIS LIBRI III.


image: s288


image: s289

CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER I.


image: s290


image: s291

CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER UNUS

SATIRA I.

MONSTRIDOME Alcides, furcillatrice Latronum
Dive potens clava; quid denis atque duobus
Portentis potuisti olidos lassare lacertos?
Hercle ego cum reputo multo minor es mihi Divos
Quam dicunt plaustris resupini Thespidos hirci.
Nam quid te ignavo dicam comburere somno
Aetatem validam, atque Augiae pestibus aptam?
Stertere si vacuum est orbem incestante tumultu,
Endoperatoris sero genitum ad Puteal te
Amtestatus ago: Duodenis, Hercule, lustris
Patrari potuit aliquid; tu, Porcius ingens,
Nil mera quis praeter struxisse mapalia: Nam quid
Heic ego non querar, aut quem non causerve Deorum,
Aut hominum incusem? Monstrorum e stercore fossor
Perpetuus patrio; bullis pendentibus extra
Musarum instituit, calidarum more, tabernam.
Commendicatis cluneis centonibus atros
Cuspide protendens spinae anguineae, omnia nauci
Nomina purpureorum ex se contemnit hemonum.
Et nisi cui sordes pro Nobilitate pudenda


image: s292

Adspersit, digne queis spongia Norica priscum
Induit Augusti Telamonem Caesaris omneis [Reg: omnis]
Nil nisi fatidicos, Vulgi convicia, vappas,
Cyclicus ipse putat: quid enim te prodiga laurus
Dicam obolis venum ire tribus? Palpabere, si qua
Treis obolos mereas, frustra donata recedis,
Et caput horridulum nautae spurcare togati
Incipis; aversatur inania nomina pallor!
Hoc equidem pacto non iam natura, Poesis,
Non ars curarum est; Mendici qui bene doctus
Personam, crotalis Pharias imitabitur Ibes,
Exambire potens rostratae foeda precando
Munia avis, tergere suis, ut conscia buttis
Se natis atra queat, crepitus sine mente secuta [(editor); sic: sequuta] ,
Iam vates, Musis et Apolline dignus amico est.
Saltim aliquid cupidis Calepini faucibus offae
Ingerat; ardet honos; et pro te Fama quadrigas
Conducit caelo; nil audent cetera turba,
Muta metu ob titulos, et rubrae fulmina cerae.
Publica cum ventumst subsellia, frangitur ingens
De pluteis numerus, ferrata fronte Poeta
Laudatur turpis: Satiri loligine pigra
Mendicant extra; sine Sillis prodiga regnat
Graecia; mentiri si priscum posset, haberet
Quod cupit infecti vice factum: Dia Platonem
Pulpita in Antimacho retinent recitante supinum.
Nam sibi quisque Plato est ne sit sine iudice Tmolo
Phoebipor, auriculas totus porrectus in altas.
Interibi velis venum venit horrida plenis
Fabula, Iudaicis ut pingitur India textis,
Vel qualem albenti Batavus venatur in urso,
Trans glaciei cumulos maiori frigore vectus,
Quo neque Sol radiis nec vates carmine venit


image: s293

Antidea quisquam, nec laurea Pulibiana,
Cui toties fidum Spes deseruere syboten,
Nec vulnus de fulmineo restare palato
Quit frendentis apri; secum omnia perdidit absens
In titulis monumenta sui: sic ante bubulcus
Nunc Comes est, peram lauru, baculumque polentamque
Omnipotens mutat pro Nobilitate creator,
Vendere ei siquidem est pleno cum iure creare.
Heic titulis matura seges, Caupona superbit
Lintea, Aretalogis domus hospita, cetera complet
Tibia, Hymen, o Hymen; vatum laus festa Cinaedo
Endoperatori venalis dimidiata
Nocte patet, vel si cenam pro nocte pacisci
Cui libeat, prompta est in utrumque Tenacia tanti
Principis, haud illo melior, seu multa voratu
Stringere lauta uno, vomitu seu reddere, postquam
Cepit eum saties; quam singula suggerit aestas.
Quicquid agit, numquam se dissimulator inibit,
Cauta pericla foras vendit Lascivia lucro.
Ipse in sublimi Lateranus imagine praesul
Ius dat simiolis vel Gradivi scarabaeo,
Femina cui nulla est: hic clunes cum scabit aegros,
Quod cadit in versus sexti via limitis aufert.
Alter multifidosque pedes, cum cimice olenti,
Puliceosque, greges plagio venatus opaco,
Ore avido mandit, mordentis gloria laurus
Tota iacet, titulos vaga Mantua perdit inaneis.
Stat Comes Imperii, famulumque exercitus ingens,
Triplex nempe canis, simplex cocus, olla, putrisque
Heluellae cumulus, cum vappa cantarus horna.
Haec cerebrum summi sapiunt Iovis: Hercule parvo
Hoc bibita austerae Iunonis Galla ministrat.
Hoc Suxit, si quis fulmen cum podice dextro


image: s294

Excepit, Pullumque Iovis nate fassus adusta est.
Sic sunt Heroes illustri nomine digni,
Magnificis titulis, mendicatoque nitore,
Clune sed insubido cum flagitiosa pepedit
Cantoris caeci de foedo fornice Musa,
Rex eris, aut ipsi Larvarum proxima Regi.
At sapiunt isti: quid cum lapidosa chiragra
Impetit? occipias calamum torquere, videbis
Unius eiusdemque Dei Medicina, Poesis
Ut sint facta manu. Galla pro peste laborat
Syphilis [(editor); sic: Siphilis] , accedunt Vates, curantque iacentem.
Et Medici redimunt Panacaeam, interprete lauro:
Sic aliquis dudum cum Clinicus esset, in hora
Treis obolos perdit, nec Apollinis orgia curat,
Quippe Poeta sibi est, titulos defendere Magni
Ingeniumque famesque solent, Comitisque Lupanar
Asse uno venale viris, ut virginis aptus,
Regna novenae, harum quoties lubet inguine quamvis
Abripiat tumido: sileat virguncula cruda
Crudior iste Comes, lorum cui aquatile signat
Sicula dependens ignavae robore betae.
In capreis qualis lascivi stupra palati
Hircus olet vetulus, naturalesque capellis
Ore locos mundat, rigidae tentigine linguae.
Sic caper exsectus castas violare puellas
Non potis ut solitum est nomenque secusque virile,
Linguam avidae exercet tetro in meretricis hiatu,
Se ratus ex Helicone Deas traxisse novenas,
In stabulum impurum, crudaeque libidinis oestrum.
Mox speculo Flacci turpes meditatus amores
Conscia ne fallat patratum infamia pullum
Quaqua vorsum oculos ignavo flore trementes,
Obicit adverso parieti, et nunc horrida cernit


image: s295

Dedecoris monimenta sui, cum Spintria nexo
Circite dira venit, laurumque incestat hiantem.
Nec tamen his cunctis absterrenturve Poetae
Aut Daphnes vilescit honor: licet impius ipse
Polypus hanc pedibus et foedo podice calcet,
Morbosum eructans crepitum grave olente Mephiti.
Quid si ipsam effigie Furiam, propriaque figura
Depingam scite; Teuto Platanona Poeta
Hoc cantante colit, hortos vocat ipse salubres,
Sunt horti, sed ubi hic, serui, Columella, perennis
Nomen iners, sata laeta rigare, aut vindice rastro
Excolere insistit, hortis depura videntur
Esse mihi et doctis fetente Suillia caeno.
Si fors transversim tibi larvam obiecerit, audi
Qualis ei clueat, quantis virtutibus aucta.
Lingua trisulca quidem, sed vi mihi duplice saltim
Visa, micat, caput argutum, stant lumina multa
Nocte pigra, obscenae rostrum naso Ibidis adfert.
Aures regales, Phrygio donante dynasta
Imperium harum ingens, est nautica barba, caprique,
Prominuli dentes, qualeis decet esse caninos.
Caesaries inculta quidem, sed longa tamen, quam
Teuto cupit priscus, vel mendicator equiso.
Palliolum glabrum est, pedibusque et cimice multo
Palladium flavo miscens pallore colorem,
Qualia munc triviis Sortis decermina Pullae
Exiguae stipis emendicant vota: supremum
Vivendi inter tot discrimina consolantum
Opprobrium: haud raro qui nusquam in corpore toto
Candidus est, ima calcis splendere laborat
Sub solea, hinc albi nascuntur mullea vincla
Calceoli, inductis holoserica tegmina ludit
Sandaliis Comes Imperii: Quid cetera dicam?


image: s296

Ut videas, insiste rogans; nec voce vel una
Polypus esse nequit, quemcumque est apta colorem
Larva refert: quate vulnificos in crimen Iambos
Musa potens. Comiti denis Epigrammata libris
Mille aliquot vitiis, ut bullis rivus, abundant.
Ipse tamen castos dictis violare Poetas
Insulsis credit, cum se fetentis oleti,
Barbaria indutum, volvit suis impete tetrae.
Sacrilega exonerat dein Declamatio vulgo
Intestinorum Lemurum proscenia: currit
Prodromus infelix charta [(editor); sic: carta] quadriennium in una,
Saecula uti praesens duplicator epidromus ex re
Plena natet, vetita prius ac potiatur arena.
Omnia quae Vigilis dictarunt carmina dudum,
Victoris Vigilis, cui dant rata nominis omen
Fata suum; strato veluti Soteria Caco
Herculei celebrant, Thebarum fama, Nepotes.
Iuridici in circo audivi convicia Pauli [(editor); sic: Paulli] ,
Graeca mihi loqueris, cui larva redempta Latina est,
Sic sapidum si quid vates canat ore Secutor
Illepidae ignorant larvae, renturque vetustum.
Omnia queis vitiorum habet Antiquarius, ingens
Quippe nefas, plus scire tuo, Comitiva, furore.
Olim erat infelix studium, puerique tenellis
Unguibus exorsi suprema dicta senecta
Prisca recordati, cordato more docebant,
Nunc viles bullae, Nebularum Heliconia pestis
Omnia sunt, artes, atque artibus addita fama.
Olim erat indicium Sapientis Laurea vatis,
Nunc contra indicium fatuae sine Carmine larvae est.
Mendici, mimi, Balatrones, hoc genus omne
Nil reliquum doctis facit ad compendia laudum,
Si cui corrasa est obolorum triga, parentet


image: s297

Ipse suis studiis, Deus est, nec ritibus aegris
Sed stolido de se Deus est umbone tumorum;
Pullati iam caudiceis stant undique vates
Fascibus accincti, quibus est provincia, ne quid
Plena fora extundant ne scitum praetereat quod
Rumuscli. Aucupio stant undique turba sagaci
Atque inhiant lepide; nec se pro plebe Poetam
Sed Procerum studiis talis puer imputat: ah me
Si Proceres versus non attendere profanos,
Ilias ingenti bacchatur criminum acervo,
Neglectas clamant artes, mala tempora, mores
Usque Arpinatis accersunt Consulis anno.
Plumbea mens istis, pro corde in pectore fungus,
Est pepo pro cerebro, pro naso Rhinocerotis
Protenti rigidum necquidquam cornu Ithyphalli [(editor); sic: Itiphalli] .
Vappae sunt soboles, quos sustulit inde Cloacae
Filia, StercutI parasita cohors, crucis obses,
Pondera terrai vilissima, ponte soluto
Praecipites senicae, Virtutum oblivia, virus,
Pus, scabies, stirps Pantolabi, gens Curculionum,
O divorum operum quondam lux proxima factis,
Fictrices animae vatum, flagrantis Olympi
Altera progenies, niveae Omnipotentis alumnae
Aetheris, a magnis gens illustrissima Divis.
Quae teneris Musarum alis sublata per altum
Aeris et nebulae spatium, trans lucida rerum
Imperia, et turmas Lunae nutricis egentes
Sidereorum exis volucrum, librataque pictis
Remigiis coram caelesteis inspicis orbes,
Nil dignum citra Regem Terraeque Marisque
Teque ipsam cernens, cui quae sunt proxima, ceu sunt
Tolluntur pretiis, Apicem tu, excelsa, comantem
Custodis, rerum ornatrix, florentibus armis.


image: s298

Qua sine tristities, qua cum mera gaudia mentem
Flammantem erecto sua trans Bona vertice signant.
Torpetisne adeo rerum decora incluta Mundi
Auricomae stellae: Spolium ut Balatronis inepti
Ambubaiarum Divina Poetica, rixa
Exstiteris nobis? Nam quis Spado vel Bagoas
Quis niger omen habet Aegyptius? Omnia visu
Optima conturbat praesentis larva Poetae,
Haec divum laudes, Heroum encomia solvet
Vota manus: Cui, turpe, per intervalla supino
Tertia vix Latio respondet fabula talo,
Opprobrium morum, pudor inceste, orba animi fax,
Hoc erat extremis deflere piacula morum
Versifices dictis, ut iam delira Poesis
Stramineo e stabulo, consutis undique tignis,
In Procerum, Augusto, conscendat lecta, favores?
Quodque olim infestis incurrunt versibus aevi
Innocui vates, vates patrare Nepotum,
Dignum aveant nigrae Satira loliginis atra.
Sed merito hirsutas inter fera carmina caulas
Bruti adolent corvi, qui se dixere Poetas.
Sed merito in triviis pueris convicia cantant,
Queis sapere insipere est, canere est latrare caninum.
Hoc meritissime habent: Olim, Decima Herculis offa,
Curculionum ingens aulas Augia tenebat,
Nunc exesse iubentur ii. Subiere Poetae,
Unica ut his quaquam caenatica se obtulerit spes,
Nec nebulas Helicone legunt, nec Laurea mordent
Vincla capillorum: Superesse domestica cunctis
Larva cupit; videas nivis instrumenta vagari
Alpinae passim; Scabiosa volumina versuum
Lecta tenus titulo, miratur sella Patrocli.
Publica iam pompa est: fatuum describis asellum


image: s299

Lege Poetarum in cuncta, describe Poetam.
Nec caput aucupii tanti, pesque, unicus ille,
Sentio quem dictum, nec se non tangier idem.
Viscosum in miseram cessat sparsisse iuventam,
Bis miser ipse, lutum; volitat face termitis uncti
Perque vias Polypus, perque omneis undique campos.
Nec locus Imperio, nec gens superest Europae,
Quam picea infelix non attigerit face pestis.
Nunc quoque grassatur per operta et aperta vagatrix,
Erronemque vibrat glaciem, Saturniaque astra,
Crimen iners Superum, queis sancta encomia furto
Subtrahit ebrietas, Empusarumque catervae
Ludibrio exponit; Pereunt, sine nomine, turpes
Larvarum populi; incubitorque exercitus exit
Alterius famae: messem ut populatur agrestem
Dira volatilium facies, turmaeque pudendae,
Sic larvae miserae, sine succo et sanguine pelles,
Stridunt incassum et tumidas bacchantur ob auras,
Quod scelus infelix, atque ulceris orgia crudi,
Tabificoque sinus, exspirantemque Mephitim,
Tangere si poscas, tot pus virusque cavernis
Exsilit, ut pacem divum, deterritus, ores.
Hinc struibus multis, ceu papilione volanti,
Errant indociles, Prisciani iniuria, cartae [Reg: chartae] .
Cui misero soli est sanctum miseratio vatum,
Quippe ubi iis laesi dicunt convicia buccae,
Participat multum de iniustis undique factis.
Infelix, tumidusque alaparum mole, Magister.

SATIRA II.

ESse modum in scaphio, quamvis Romana Menippei
Scripta senis iam nunc septingentesimus annus


image: s300

Opprimat, et crucio missurus carcere, iam dum
Sit desperatus, quis nescit? Opuntia Gilli
Quamvis maternis, vix desidiosa, sub armis
Luserit, et scaevam cupidis arcere, fritillum
Tesserulis geminis, non invitata, locarit,
Et conducibile, et retur plane esse necessum.
Gillus ut elumbes lumbos, latera hausta, manumque
Callosam, aut potius simulantem lorea tactis
Frena ab aquis, speculo vidisse putatur HoratI,
Accubuos rumpit sudores, obque volutus,
Mane novem somno per tenta cubilia in horas
Colligit in pugnam languentia robora miles.
Huic sit nota licet Theophrasto incognita prisco
Herba, cui decies septem Venus addita nodis
Confecit toties, mulgendo exhausta, Priapum.
Cui labor Alcidae pro lusu est, inminuit qui
Quinquaginta una contentas nocte puellas.
Si quis apud gentes etiamnum est caelica nosse
Tantus amor, quem non rapiat scabiosa libido
Scenica in effigie, fora cui, pluteique timentes
Thespidis exemplo turpem lurcentur ob hircum
Fata vetustorum procerum, non pervia Sillis,
Quis neget in caeli florenteis fornice formas
Momina laxatae scire, et servare quietis?
Sic duo summa dedi quaerenti exempla, Deorum
Sedibus a pictis, et merso in crimina Gillo.
Nil superest caelo, nil foedius usquam homine, audet.
Qui vitiis sacrare sui decermina veris.
Ultima sic primis appendimus argumenta.
Pulverea quoties venit ebria Delphica nube,
Et larvale fremens Euclidis sacra Magister
Vi ferulae reserat, pulvis, vilissima rerum,
Monstrat Arithmetices numeros, atque orbibus orbes


image: s301

Caelorum evolvit, nec sentit in omnibus ignem
Frigore tuta suo pigrum gens Orbiliorum.
Mastrucata velut tetri persona Gothunni.
Atque haec ceu tripode et lauru data carmina rosa,
Cetera pars hominum veris aequanda putabit.
Scilicet infractas studiorum ut circite mentes
Perpetuo, tandem [(editor); sic: tamdem] requietis pausa salubri
Recreet affusu vitae florentis, et ignes
Paulatim exstinctos urendo plurima, pascat.
Natio foeda tamen quaedam ludibria tanta
Vivendi ignorans fertur tramittere morti,
Ut malit stolidis non raro incumbere cartis [Reg: chartis]
Absque aliqua dulcis vice respiraminis, atque
Sufflatum in follem tam crassas ingerere auras
Pelliculae ut ruptae sartorem nocte dieque
Advigilare velit, si non dirumpere follem.
Hoc unum cupidi, post mortem ut vivere sese
Pulveris eiusdem plebem, sine sensibus albis
Persuadere queant, Famaeque inscendere currus.
Verum agite, ignavi, mihi respondete; quid, hoc non
Naturae leges migrare, et vivere verso est
Ordine vitali? Bene quod tam adamantinus obex
Distinet, evertant Parcarum stamina, proque
Aureolis fusis pulli dent velleris agnum.
Parvus, qui cedrinis blattarum examina sucis
Averruncandi stolidum mendicat honorem,
Fasciculus cartae [Reg: chartae]
tanti est, rabiose? colorem
Viventi exsorbet; quidni [(editor); sic: quid ni] , si qua ulla superstat,
Exsanguem tumulum, famam corrodat, et, excors,
Saeviat in proprios, rabioso dente, furores?
Fama malum dulce est, fumus, caligo, tenebrae,
Ille velut multa crassam salsugine pernam
Indurat epulis, modico deductus in altum


image: s302

CarnarI stabulum silano; aptatque coquenti,
Verum idem absque modo penetrans, in inutile pondus
Transdit eam silicis, sic famae flaccida nubes
Imperio quaesita modi, durare dabit nos,
At studio a nimio in caecis inhiata tenebris
Quaerenteis stupida, defixos mente, relinquet.
Ut quondam adverso pluvius Iove, fertilis, arcus
Multifido splendore micat, cum gratia Phoebi
Decessit paulum, tristique abscondita nube est,
Cum tenero infelix paulatim rore liquescit,
Praedictisque in aquis moritur, suaque omina firmat.
Non aliter tumidi pavonis imagine rumor
Aeternam vario mentitur fulgure vitam,
Cum brevis interii consumpto flore secutor,
Illa perit, lapsuque rogum deturbat in ignes.
Haec Famae ratio est: moderata adhibebitur? altum
Servabit nomen, nimio quaesita labore,
Corrumpit prave, bene quod nutrire putatur.
Utque aciem emendet, quamprimum est orta, sodalem
Mentitur natali igni, mox lurida vento
Spargitur, et bene si nec pronum indepta, superbis
Liventeis oculos lacrimis adstringere perstat.
Hocne malum studio sequar, indefessus, inani?
Vivendoque datum tempus moriendo teram? si
Ostentat nebula assurgens, pelagove cadentem
Clarum oculum Solis roseo soror excipit alveo,
Felices spondere annos, felicia possim
Saecula, ab unius falso splendore diei?
In dubio cum sit qualis lux crastina habenda est?
Parcite, io, tenebris, brevis est lux illa, futuram
Quam labor edurus, perituraque tempora praestant,
Longa nimis nox est vitam exceptura: quod atro est
Candidius, si, quod purum, tetigisse negatur,


image: s303

Imbibe mens excelsa sequi, sed lege modoque,
Nempe Modus rerum est princeps, Ratio addita vitae,
Illum sectabor ductu rationis amico.
Si modus excessu temeratus abhorruit aegro,
Longe aberit ratio: geminarum more sororum
Sunt duo nec duo sunt, rationis in indole regnat
Ille, modi imperium ratio germana gubernat.
Exit utroque horum, cui ab altero abire lubido est.
Dum vivo hoc teneo, merito quae industria summa est,
Mandato officio dependam, salum ea vitae
Ne veniat damno, damnum est nimis aspera cura,
Aspera cura, laborque, quibus bene parcere possum.
Quod bona si mi aliud tacite subrepat agenti
Fama, nec insano aucupio quaesita laborum,
Suscipere hanc satius, quam secum velle moriri.
Sin ea non citra sudorem, et tempora rapta
Laetitiae ingenuae, ventura est, exeat ultro
Anticyras nigra Hellebori curanda cicuta.
Quid iuvet ingratum mimet, sudare Nepotum
Augendis studiis? nisi qua mea commoda ducunt.
Aut iuvat illorum forsan sanctissima vota
Si me ipse excruciem, pro posteritate, supinum?
Sic pater ante mihi, sic scilicet optima tradit
Munera avus: prior esse cuique sui integra debet
Cura, dehinc satis est laceratam impendere vitam
Nominis insana frangente libidine corpus.
Impius est, sibi si me vult periisse videntem
Viventemque, Nepos. Quid pallida Larva, piorum
Ridiculum Lemurum, atque Empusae Empusa timentis,
Iudaicaeque bilis pestis deterrima possit,
Quam latrare suum, quoties vis publica libris
Avulsam patriis blattam in lucentia sistet
Tela Dei? obtusis oculorum lurida nervis,


image: s304

Scaevam aciem haud poterit limanti opponere Soli.
Quod si fata velint felicem quem facere horum
Usque adeo, obliquo tela ut ferat ignea ocello,
Verborum crotalum, Graiaque anus obsita mitra,
Usibus oppedet rerum praelustribus, et de
Deucalionaeis accerset condita libris
Scita senum veterum, Pharias imitantia pelves.
Nunc Lamiae turres obscena nare loquetur
Rhinoceros, Solis nunc pectine comta nitescet
Larva ferox: facile est tranquilla per aequora navim
Ducere, librorum magno in dare verba senatu,
At cum remigio malus torpente madescit,
Et pede non dextro velum Iovis implicat horror,
Tum demum artificis meditati exspectat honorem
Descensura ratis, qui laevo sidere clavum
Torserit adverso insuperabilis Orioni,
Usibus edoctus longis vada, rite magister
Dicitur, in salsa fatuus stat pyxide dudum
Orator, noctemque auget umbraticus ex se.
Iam tibi quid rosi prodest iniuria docto
Pollicis, et vivo manans cruor ungue superbus?
Quid caput infesto scabie maiore lacessis
Infelix, digito? si hodie tibi dentur habenae
Aurigae inscito, spernet vaga verbera currus,
Et resupinato Pyrois temone redibit.
Audiet interea clamantes circulus in te,
Quid bove venamur leporem? quid Apolline dignum
Rana canet, putri, numquam progressa palude?
Cetera gens isthaec vel Crantore doctior illo
Militiae dare frena cupit, adspirat agendis
Rebus, ubi adiecta est, genuinum frangit in istis.
Huic Reges faveant, qui nec sua nomina novit
In fatum pugnax? Namque umbra venit eadem


image: s305

Sacrilegum cantans sententia: summa beati est
Neutiquam nasci, vel natum mox aboleri.
Et quid ei credas homini, quidve ille potissit
Cui vitae propriae est pertaesum? sic genus omne
Tutus aget sceleris cui flos iniuria privus.
Cui sua onus proiecta salus vacui est vice voti
Spiritus, impendet quicquid suadebit egestas,
Pronus, et in vetitum pro desperante supinus.
Sic ego nunc statuo: nitidas ita partior horas,
Quasque dat, officio satis ut factum, ordo benignus,
Suavibus impendo ludis, moderorque severa
Successu laetorum: et quid si laeta favorem
Olim etiam spondent fati et famae mihi? ludo
Quaeritur haec molli, si sic vetat hora potiri
Nascenti infelix, frustra, versatile monstrum,
Explicitam Soli caudam fucante nitore
Pingis, et extentis relegis vestigia plumis!
Seria quae tractem si fors cui nosse lubebit,
Civilis Iuris studiosum retia nectunt;
Ludicra sunt Critices opera interrupta, genusque
Scriptorum veterum omne, his me recreo foveoque,
Ut vespae vel apes proprio sibi nectare vivunt
Aspera cum bruma est, distentaque limina cellis,
Aestatis bona succutiunt secura, famemque
Spernunt a sese, cauta ut formica cicadam,
Sic ego quod lectum est dum mentem vis calida ambit
Atque recens, sucum in generosum verto, retroque
Pono, bene clausam in cellam; cum verna vigore
Aetas sublapsa atque aestas hanc pone secuta
Iverit in summis redeunteis orbibus orbes,
Indidem uti promam, quae suffectura famem qui
Pellere, cumque bona valeam pinguescere fama.
Irridens illos nunc, qui iuveniliter acti


image: s306

Saltarunt dictis mimis scurriliter, et se
Egregie Orchestrae ridendos exhibuerunt.
Pars, quasi mellito male delinita veneno,
In proprias praeceps laudes, quique optimus haud est
Quantumvis felix sine rivali, ardor habetur,
Livida pars suffusarigenti corda veneno
Quae solet e magnorum inhonesto quaerere nomen
Contemptu; ex horum medio utrorumque creata est
Tertia gens, quicquid vitiorum ambobus abundat
Colligit haec, mistisque addit, quantum est opus, hydrae
De felle, absinthIque obfundit amara, crucisque
De gremio lectas herbas, quas Colchica numquam
Terra, nec Aeaetae dedit hospita Thessalis, et quae
Rubra Promethaeo de sanguine nacta colorem est.
Huic mos est caecis obvolvere laudibus atrox
Laedendi studium, meritis dum ornare videntur
Subfundunt croceo simulamen inane veneno.
Amphisibaena velut gemina cervice minatur
Vulnus, et, eliso hoc, nocitura superstite rictu,
Surgit in adversi telum latronis, ita isthoc
Infelix genus est: fugias recto impete virus
Dira minans, alio succedit ab ore fenestra
Mortis, et ignaro subeundum ignobile letum est.

SATIRA III.

DE Sicula Verres praetura milia centum
Quottidie exverrit: non, Hercule, tota triennii
Mi tanti spolia ut sacri accusantis ab illa,
Copia quae felix per septem sparsa libros est,
Litterulam amittam. Vulgi sub iudicis ergo
Arbitrio, spes resque omnes Ciceronis in armis
Deponam eloquii? Iudex prius, ante Metellum,


image: s307

Absolvam irato, Verrem, clamante Dione,
Haeres quei Venus est? sunt haec mea praedia avita.
Monstrorum felix aetas, felicior immo
Nostra atavorum et avorum, immo est aetate parentum,
Non tamen hoc genus usque adeo fecunda sinistre
Protulit, ut quondam, quod, simia ceu male nata
Gesticulando hominum mores, imitarier audet,
Uni scribendo se det Ciceronis amori,
Non dextra aut laeva pedis in vestigia nitens
Usquam alio proprii: dicis, quid, simia vultu
Non prope consimili humanos imitatur honores?
Edepol hoc negitet qui numquam legerit usquam
In nebulam parietis scriptum pictumque Poetis,
Viscosam pelvim venator ut arbuta subter
Ponat, simiolis varis grate hospita tecta,
Unde prius puris oculos purgaverit undis.
Pelle vel in laxa nullo vestigia visco
Merserit, exemplum male quod nisa exprimere, atque
Cruribus incurvis rectos implere cothurnos,
Bestia decipitur. Placet hoc simulamen ineptis.
Nec finem infaustum fabellae perspicere audent.
Quam capite obnupto statuunt altaribus illis,
In quibus unius fumat Ciceronis acerra.
Verum ea sunt alio seposta examine nobis,
Liberior calamum si forsan strinxerit aestus
Omen amant Iuvenis, atque indole venditur ira.
Hoc unum nobis responde: vulta Leonis
Non generosa magis, quamquam crudelia visu,
Quam quae forma prope est humanam prima ferarum?
Heic naturae opus est, illam facit error anilis,
Sectator summi ductus, quem linea monstrat,
Iudicium tenue et caecum rationis in imo
Pectore depositae: Lucae bovis altera nata est


image: s308

Fabula ab ingenio, pro vera est altera doctis;
Quis sapere hanc, deformem adeo, magnamque, sacramque,
Vilius ostendet, quam scaeva simia larva?
Corticis extremi sunt verba sonantia pondus,
Spiritus et genius quaque est anima arbore, rectrix
PrimigenI succi: frondes, ruta caesa comarum,
Fructificas imitentur opes? quis bubsequa qui non
Discernat, subus est ea vis nativa, saporem?
Luceat ut color ingenuus, vis, nervus, imago
Mentis inexcussae, servi sunt verba vigoris.
Exsanguis veluti, quam saeva canicula messi
Fidit carnifici, stipula acri Aquilonis ab aura
Fluctuat, ancipitesque metus, tremebunda, fatetur,
Sic genus hoc, venti quocumque volatilis aura
Ire iubet, potis est, verborum ut inertia linquat
Materies folia, ut bacchante Aquilone revulsa,
Talipedant misere; nec, ni consultus obire
Res creperas Dictator amet, possuntve, voluntve,
Quoquam immotorum graduum deflectere pondus.
O fatui, ex alieno ut servile inque decorum est
Desipere ingenio! vah futilis umbra, colorque,
Effigies stupida, haud hominum vivum atque videntum
Nomine digna magis, quam simia gesticulatrix.
Ergo, aiunt, imitari est res servilis? ita hercle
Antiqui haud censent Sapientes, atque novelli,
Quin quidam, scite scitum est maioribus, inquit,
Nobilis e vestro quidam grege; ut optima quaeque
Quisque imitanda sibi proponet, ita optimus esto.
Audimus te, o quarte Cato, et miramur: at isto
Vilius a statione semel placita inde movemur.
Grandibus auriculis si qua est in sana cerebri
Tecta itiner: contende animos: summumne quia usquam est
Continuo solum esse putas? Pater ille loquendi


image: s309

Exsuperet reliquos. Non idem est omnibus ordo,
Primus hic, ille minor, minimissimus alter, ob hocne
Communes non sunt Latii sermonis? An ille,
Consul ut aeternae semestris claruit urbi,
Perpetuus fiat Latii nunc pauperis ex re
Dictator, veteri quod more et carmine constat?
Prisca viri scriptis etiam sapientia cordi est
Sustineat dextram a sceptro; sunt nomina multa
Queis potior Doctrina cluet, quae sola Latinas
In voces regnat, sermonis ut induperatrix.
Quippe id habens cuius sunt ficta vocabula causa,
Rerum aio Imperium, dicendi a flore medullam,
Quod tuba si Arpinas sola omnia nosse putanda est,
Unde aliis mystes naturae Plinius uti
Non renuit verbis? unde ingens pompa VitruvI?
Scilicet haud dum illis Nizolia Regna patebant,
Ut mendica cohors tessellato agmine serpens
Subtraheret TullI miserandas ex anima offas.
Spernam igitur quae scivit et hic, nec, conditione
Humani generis, potuisset scandere ad istam
Eloquii summam, sine Doctrinae ubere cornu?
Hoc erit ablecti verborum Regula census,
Ast ubi mens rerum, et succi vis plena mariti,
Unde vigor dictis motrixque animae aura superstat?
Cedimus hoc, clamat Cathedra Saufeius ab alta,
Doctrinam ex aliis, solo e Cicerone loquelam.
Parce, senex cordate, odiis, barbamque supinam
Paulatim, et veteris temne ora superstitiosa
Stoicidae: rebusne igitur verba omnibus apta,
Verbis conveniunt res quaeque, altrinsecus ortae?
Non faciunt, fateor. Iamiam fatuaris aperte:
Ergo Arpinatis sunt omnes undique rerum
Effigiae in labris? sunt omnia verba sepulta?


image: s310

Non opus est igitur studiis, Natura, Poesis,
Caussidicina ferox, Asclepi dia reperta,
Liberaque haud minus Eloquii florentis imago,
Mendicent huius nunc res nunc verba, rogatu.
Quemquam adeo stupidum, dii magni, hebetisque cerebri,
Usquam esse in mundo, qui tot variantia rerum
Quottidie genera extundit, conditque, fovetque,
Stringere ut inmensis opera illa inmensa revellens
Finibus, ambitae claudentia moenia terrae,
Pauperis unius raso stridore labelli,
Ambitione sua dignum, pompaque, reatur.
Semper, ubique ratum est, qui significantia verba
Rebus ab adsiduis ortuque obituque revellit,
Peccat in ipsas res, quae nec concludier omnes
Nec maiore queunt uni de parte creato.
Scilicet, ut demas voces, quei mente subibis
Distinctis rebus species quae credita, solo
Nomine committit, distant [(reading uncertain: black spot)] re procul ipsa.
Haec habeant fatui, parcendum est, de reliquo, horis
Quae possunt alio, meliori fraude, locari.

SATIRA IV.

NAta, quis infitias ibit? virtute parente
Nobilitas primaeva, impressaque vultibus altis
De generosorum factis, insignia, avorum.
Cassidis effractae quis nescit versicolorem
Respondere animis clipeum? et dare cornibus ingens
Impositis iubar? at soboles ita floribus exstat,
E propriis; mater virtus ubi? flebilis extra
Pagos mendicat, tugurIque, volubile vento,
Tectum habitat: nisi quem duris in rebus egestas
Admoneat laudis patrandae, aeterna manent hanc


image: s311

Exsilia; at splendor nisi rerum accesserit, extra
Inque oculis hominum positarum, ubi nobilis ardor
Materiem laudum? laudes ubi quaeritet ipsas?
Plurimus in multis sanguis; mens ignea, caeli
Flagrantis soboles, nil cogitat, aut stupet, aut vult,
Ni penitus laudandum: at res tenuissima tecto
Defensare levi frigus mortale coercet,
Immortalem illum, superum dona alma, calorem.
Raro adeo res et virtus iunguntur in uno.
At cui res sola est, me iudice, paupere cultu
Divitior longe est hodie, quam, naufraga virtus
Quem sola amplexa est. Cynici, sordesque superbae
Contingunt paucis, quaerit quia nubile nomen
Conditionem altam, parilem sibi, pectoris: inque hac
Exercet vires. Res est obscena relatu,
Non aliter cui falx, cui rubra columna, Priapus
Si furem inveniat nullum, cava dextera fur est,
Semina virtuti subiecta nisi ordine tali,
Inveniant rerum momenta, siti exercendae,
Intereunt sensim, contemptaque saepe iacebunt
In triviis vulgo purgamentalibus; ut quae
Sub mensam FlavI calvaria deportata est.
O Nox in solo densissima nomine! paucis
Tangere rem felix fortis favor adnuit, illi
Nomine se oblectant, sine nomine res datur istis.
Vidi equidem haud paucos, quamvis puerilibus annis,
Vertice queis coma crispa, superciliosaque torvis
Caesaries oculis, conspectum altrinsecus omnem
Dempserat: accessi mirans: vidi annulum in alto
Pollice fulgentem: visa est inscriptio, fulgens
Casside pertusa non uno, crista, colore.
Magnanimum in clipeo clava domitare Leonem
Ex atavis primum, ducenda est linea longe


image: s312

Sanguine si celso repetitum hunc, cernere poscas
Parte sui meliore; supra galeam ala, vel ipso
Mobilior Zephiro, Persei stemmatis auspex,
Indicat heroum nomen. Sequere ordia prima,
Paullatim, ut numeri, descendet mens generosa,
Dum venias ad eum, qui sanguine solus ab alto
Stat fulcrum una et tota domus: dic bellica vulgo
Unde ferat spolia, et simulatos hoste triumphos [(editor); sic: triumfos] ?
Arma videbis uti tenero matertera cultu
Thetis in Aetnaeo curasse volucria monte
Iuret. ubi nunc sunt? prima illa volantia secors
Abripuit Turcus. Res milite macta superbo
Publica: Pacis ubi iucundae floribus artes?
In ciato [Reg: cyatho] dicunt decumbere, suffundendus
E veteris Bacchi grandi sacer haustus amysti.
Tempora, io, et mores. rarissimus est Catilina
Plebis ab ingenio: generosi spiritus oris
Ad verbum, quodcumque usus proferre iubebit,
Exsecrandarum divarum exempla profundet
Spartacus infestis, sine tegmine, tendit in armis;
Fraude humili in medio iurat Catilina Senatu
Deprensus, patrata incendia velle ruinis
Stinguere; quid? patriae? verum huius adultera Iure est
Sergiadae licet, Italiae caput, aurea Roma,
Mater, et Arpinas in laudem migrat, ubi illud
Divinum exaudit, Patriae pater, ebrius ex se.
Sergius infelix, olim Romanus Achilles,
Istac progenie est: contra, Barlottia proles,
Non nisi cum parma venit inglorius alba
Belgica rura puer. Si partem foverit illam
Quae libertati se devovet, altera CurtI
Gloria, nec flammas nec Spanica contremet arma.
Quis neget hunc famoso e tonsore esse, et haberi


image: s313

Nobilium decus; at paucis ea gloria, iuxta
Natalem obscurum, fatorum ob dura, tributa est.

SATIRA V.

SUnt quidam qui non solum non esse Poetam
Id verum est, sed versificem negitare parati,
Proscindant sannis aversum me, male flexo
Narrantes digito, nil praeter agrestia ruris
Crimina, et illa adeo posse exterebrare parato,
Ut superare queam stolidi ioca frigida BlovI,
Cui dictum est versus factos novem in esse premendos,
Ipse tot excudit male sanum carmen in annis.
Idque potens Titio cuivis mutarier ultro,
In Prorsam, ut docti vesanum vulnus Ivonis,
De prorso Cicerone pote extorquere Poetam.
Nil melius possum respondere, optime at istud
Irritent aliqua, dicent nova plaustra, novosque
Faecibus antiquis rursum emersisse Tragoedos.
Quantum etenim video non est, nisi qui bene novit
Mulcentem barbam petere infesti impete dentis,
Vulneraque incauto cornu dare, rite Poeta.
Sive igitur sacro turgens sermone sacerdos
Attigerit me exin; Meretrix, clamabo, fuisti
Usque adeone superba hodie? nunc vulgus et insons
Plebs patresque una dictis moriuntur amaris.
Altera nox aeque fastosam viderit; eia
Iulia lex dormis? ubi et aurum et vasa, sacrae res?
Abstulerunt fures: viden' ut sacraria rupit
Nocturnus latro, clatrisque est missus ab altis?
Parce ferox furi: quid nonne aurata papillas
Prostitit Alna hodie? tu, matutinus ab illa
Digrediens, templum levior quam excesseris, intras?


image: s314

Tu me ausis contemnere; homo tam languidus, ut te
Per totum lapidem ringentem audire maritus
Audierit nuper, dum absente negotia curas
Proque viro uxoris, furiasque aspellere fingis?
Nonne latus miserum, tussique exercita turpi
Viscera totius iam Nestoris hernia solvit?
Tu tamen horrendos pro casto flamine flatus
E cathedra volvis, quo Bellerophontis amicum
Hippolyti socium agnoscat fecunda Diana.
Caussidici si me transverso lumine visum
Commorint stolidi; quid, iners confusio Recti,
Nominis exhaeres proprii, crux publica dicam,
Oggannis? scitum est iam dudum, et nobile vos ut
Suspensum a trutina tentetis vellere valga
Iustitiae examen: quod scilicet illa Poetis
Fingitur, extemplo caecam vos creditis: illa,
Velatae fronti peplum abruptura, videbit
Fraudibus innexas fraudes, aenigmata tortis
Structa logis; onus est legis Scriptura vetustae,
Stat minio eraso Masuri rubrica, tremitque
Crudelis furias interpretis. Optima legum
AsclepI in templo votum Cornelia praestat,
Cruribus ut fractis saltim caput integra servet.
Scilicet hoc Baldi est cui littera rasa cruentum
Virgis emendat corium: quem excuriat aequum,
Excoriat Glossae fidens interpres anili.
Scilicet hoc sancti mandatum est Caesaris, a quo
Fonte satis puro legum composta supellex,
Obscenis nunc iam mutata paludibus horret.
Sanxerat hoc capital. Paratitla tenaciter una
Legibus haerescant, summatim quamque sequendo,
Nunc moles librorum ingens, confusio legum,
Argumenta alio distorta avellit abusu,


image: s315

Legibus in multis leges nunc quaerere nobis
Utibile est, nam qui tumidis flare undique buccis
Verba crepat legum, Poeno ille mapalia ritu
Condere se nescit, et nobis imputat auctor
Deceptis pallens errorem, interpretis ex re
Lector erit, quisquis sapiens, interpres: in illis
Moribus interea stat publica pompa, sepulcrum
Iuris habens ipso pro iure, ignarus, et exspes
Caussidicus, qui verba modis horrentia miris
Vendit inops inopi: quondam Regale putabant
Officium parere foro, miserosque tueri,
His schola muneribus linguas acuebat herileis,
Pulvere nunc quisquis triviali emersit, et audax
Ingenium, Cornu ceu copiae, adeptus habendo est,
Nil restat, fora densa subit tantam eloquii rem
Ipse cupit quantam Natura traduce nanctus.
Rabulae, io, Cynicique canes: vos iura videbunt
Imperium retinere sui? vos: cetera verum
Est satius stomacho nolenti impingere, quondam
Exornata suis virtutibus haec prodibunt
Saecula latrantum. Nunc porro in coepta feramur.
Obstiterint medici? quidnam aereus ille sonora
Turre novi crepitus sibi vult? numquamne satisfit
Urenti medico, ploratibus et nece: morbis
Praefecti, curant morbos, ne scilicet excors
Sacculus a sana decresceret urbe, trecenti
Quoque die, porta descendunt qualibet: o si
Prima lues tollat medicos, quam exilis ab alta
Peste cadat numerus! Medicorum obsonia morbi.
Qui, nisi quid reliquum est aegroto, more dolorum
Ipse dolet Themison, et quod domet, ipse ministrat,
Ridiculum est certe et plorabile, peste Tyrannis
Morborum eluitur, veniunt medicamine poenae.


image: s316

Ure, Seca, his opus est; quoties tibi Clinicus adstat,
In cautere puta decumbere; solve cruoris
Rite tui decimam, sine sanguine ab Hercule nostro
Nil venale boni: Gens est stupidissima, si rem
Expendas docte, medici; quanta, obsecro, discunt
Ambitione homines occidere? Cetera parco.
Mercator veniet nec cedet mi obvius? ecce
Publica res vestrae est haec decrescentis hirudo,
Merce nova, antiquos gens infandissima mores
Conscelerant, lucroque pecus mortalia cuncta
Et divina putat servire, manum omnibus una
Iniciant [Reg: Iniciant] . His unda auro, terra, aetheris orbes,
Terra auro constat, hanc paupertate superba
Saepe vorat, nihil ut teneat tamen omnia quaerit.
Sic genus in mortale vehat, pro vate recedam,
Scilicet hoc vulgus ritu censere Poetas
Instat; abi si quis scis fronti parcere, dum non
Criminibus meritis convicia digna rependis.
Verum ego fors doctis etiam hoc sermone Poetor,
Qui ceu falsa canam, quae vero sint magis aequa
Delphica quam laurus, admorsa fronde, profata est.
Augustique horrens specus, et morosa TrophonI
Carmina, quae auditu vendunt lepida omnia in uno.

FINIS SATIRARUM LIB. I.


image: s317

CEBETIS TABULA. A CASPARE BARTHIO LATINE VERSA.


image: s318

LECTORI.

QUamvis Auctori nostro, amice Lector, fetum hunc suum, ut qui puero admodum, quod mireris licet, exciderat, tenebris damnare perpetuis allubuerit; committere tamen, ut in eius iremus sententiam, religio nobis fuit. Lucem itaque iuxta cum ceteris lubentes fecimus, eum ab elegantioribus Musarum Mystis cupidissimo sinu, ut omnia, iri exceptum, nihil ambigentes.


image: s319

CEBETIS THEBANI TABULA CASPARE BARTHIO Interprete.

ACCIDIT forte fortuna ut in fano Saturni spatiaremur, ubi cum multa alia donaria contemplabamur suspensa, tum vero in primis tabulam quandam in vestibulo ipso sacelli depositam. In ea deprehendebamus picturam quampiam peregrini operis fabulas continentem singulares, quarum nec auctorem nec argumentum conicere [Reg: conicere] nobis erat. Non enim, quod pictum erat, urbs aliqua esse videbatur, neque castra adeo assimilabat, sed inibi porticus erat alias in se amplexa duas porticus, alteram maiusculam, minusculam alteram. Erat et porta in priori porticu, et circa eam videbatur frequens turba observari, in ipsa autem porticu, populus quidam muliebris apparebat. In vestibulo, porro, porticus, senex quidam stans instar habebat praecipientis aliquid ingredienti vulgo. Huius picturae de argumento citro et ultro longo iam tempore nobis altercantibus, Senior quidam adsistens, nihil, aiebat, o hospites, novi patimini de ingenio picturae huius ambigentes. Neque enim ex ipsis indigenis multi reperiuntur, qui, quid possit argumentum huius tabulae, adsequantur. Nec sane est ab huius urbis incolis oblatum hoc donarium, verum olim hospes quidam hac iter faciens, homo cordatus et sapientia admirabilis, dictis factisque vitam Pythagorae et Parmenidis aemulam praeferens, et fanum hoc dedicavit, et picturam hanc Saturno suspendit. Tum ego, utrum igitur vir ille notus tibi, et oculis usurpatus?


image: s320

quidni? inquit, quem et multo tempore admiratus sum. Iuvenis enim etiamnum et multa et memorabilia dissertabat, et memini saepe eum de argumento tabulae huius verba facientem, audire. Per Iovem, inquam, nisi otium tibi magnum aliquod facinus negat, edissere istuc nobis; magno enim opere gestimus audire, quaenam ista sit fabula. Non sum invidus, ait, o hospites, sed hoc attendere vos opus erit, periculosum quippiam haec nutrit enarratio. Quale vero istuc, inquam ego? Ille, si auscultaveritis diligenter, et dicta intelligetis, Sapientes beatique exibitis, sin, stolidi simul infortunatique, acerbam et barbaram vitam male vivetis. Est enim doctrina haec Sphingis aenigmati persimilis, quod mortalibus illa proponebat, si quis propositum adsequi poterat, salutem obtinebat, si secus, Sphynx ipsum extemplo enecabat. Eadem doctrinae huius est conditio. Insipientia enim hominibus sua Sphynx est. Innuit et haec, quid bonum, quid malum, quid neque bonum, neque malum in vita perhibendum. Atque haec singula nisi quis adsecutus fuerit perimitur ab ea, non quidem e vestigio, ut Sphynx suosdeglutiens occidebat, sed, lento genere interitus, paulatim toto vitae spatio intermoritur, ut ii solent, qui servi poenae sunt effecti. Contra autem si quis intellexerit, insipientia quidem interibit, ipse autem salvus conservabitur et felix beatusque, deincipem vitae cursum consumet. Vestrum igitur est auscultare dictis, nec animo illa sinere ut effluant. O Hercules, in quantam nos cupiditatem induisti, siquidem ista sic sese habent! Re ipsa, inquit, haec ita comparata sunt. Non igitur nos narrando tu praevortes, quando operae pretium facturos in dedita auscultatione, perspicimus. Arripiens itaque baculum quempiam et ad picturam eum dirigens, Videtis, ait, porticum istam? Videmus. Hoc principio scire vos convenit, locum istum appellari


image: s321

Vitam: et vulgus illud varium densumque quod portae inminet, esse eos qui vitam mox introituri. Ille vero seniculus supra adsistens, manuque pittacion quoddam tenens altera, altera vero veluti quopiam commonstrans, ille est quem Genium perhibent. Praecipit autem hic vitam inituris, quid facto singulis usus, ut in eam devenire possint, ostendens simul, quae via insistenda veniat, si sanos sese in vita conservare studeant. Qualem ille viam aut quo pacto insistendam docet, inquam ego? Cernis, ait, apud portam thronum istum, illi ipsi loco impositum, per quem populus transire debet, in eo residet mulier cultissimis moribus et persuadendi singularis artifex, manuque poculum praefert. Cerno, inquam. Verum quid illa est mulieris? Deceptionem censent, mortales cunctos circumscribentem. Quid vero rerum ea gerit? Ingredientes vitam bibere cogit vim suam. Quae vero ipsa est sorbitio? Error, inquit, atque Inscientia, quid inde? Hac educta gradiuntur porro in vitam. Hunc igitur an omnes errorem hauriunt? an saltim aliqui? Omnes hauriunt; sed pars quidem plus eius educit, pars vero minus. Porro intus intra portam; videsne agmen mulierum prostitutarum, varias ab omni genere formas assimilantium? Video. Hae sunt quae Opinionum, Libidinum, Voluptatum, nominibus censentur. Quamprimum vitam mortales ingrediuntur, involant istae, et inplicantur singulis, donec abstrahant. Quorsum autem abstrahunt? Partim quidem ad salutem, partim vero ad praesentissimum interitum, propter deceptionem. O divine, ut difficilem potum narras! Et onmes, ait, profitentur ad optima quaeque ducturas, vitam ipsam utibilem et felicissimam, illi vero propter inscientiam erroremque poculo praeceptum, deceptione impediti, non possunt comminisci quae viarum sit vera in vita, sed huc illuc feruntur, quomodo videre potes et illos, qui prius ingressi


image: s322

sunt, circumduci et palare, quacumque istae monstraverint. Hoc perspicio, inquam. Illa vero altera mulier quaenam est quaeso, quae instar caecae furentisque habet, lapidi volubili desuper insistens? Perhibetur, inquit, Fortuna, non solum autem caeca est, verum et furiosa et surda. Talis igitur quid habet agendum? Circum quaque obvolvitur, et facultates rapit, illis easdem donat, his rursus, ut donavit, surripit, aliisque muneratur, inconstanti temerarioque ingenio, quare naturam ipsius pulchre indicat sigillum istuc. quale sigillum, inquam? quod in lapide stat volubili. Quid vero hoc indicat? omne eius munus quam maxime incertum esse atque instabile, aerumnasque eum ingentes atque dificillimas [(editor); sic: dificilimas] difficilimas exhaurire cogi, qui eius se fidei committit. Quid vero varium illud vulgus, undique eam circumstans, animi gerit, quibusque nominibus turba illa appellatur? Sunt, inquit, homines inconsulti. efflagitat pro se quisque, quae illa dispergit. Cur autem non eadem figura conspiciuntur? alii enim ex iis habitum gestientium praeferre videntur, alii cor suum edere, manibus praetentis. Illi, inquit, qui laetari, qui ridere videntur sunt ex eorum numero qui munera a Fortuna acceperunt, hi et bonam Scaevam eam appellant, qui autem lugentes similant, manusque protendunt, sunt quibus Fors abstulit modo, quae prius dedit, hi, vice versa, malum Infortunium ipsam conviciantur. Qualia ergo sunt illa quae dedit his Fortuna, ut accipientes quidem exsultent, amittentes autem complorent? Ea sunt quae apud multos mortalium bonarum rerum nomina obtinent. Qualia vero haec sunt? Opes nimirum et Gloria, Nobilitas, Liberi, Tyrannides, Regna, et alia quaecumque his paria sunt. Haec vero cur non reipsa bona sunt? De his, ait, deinceps disseremus. Nunc vero in argumento hoc sumus. Esto sic. Dispicisne igitur praeteriens portam istam excelsiorem aliam porticum, et extra eam mulieres stantes, exornatas cultu meretricio? et quidem bene. Illarum vocatur


image: s323

haec Intemperantia, illa Prodigalitas, ista Insatiabilitas, haec Adulatio. quo autem hic stant? Servant eos qui doni aliquid a Fortuna acceperunt; quo sine istuc? Involant atque amplexantur illos et palpantur et efflictim rogant, secum velint manere, ementitae vitam traducturos suaves, omnis laboris expertem, molestiae omnis exsortem. Si autem persuasus quis fuerit, putans meras se adepturum voluptates, dulcedo illa durat tam diu in conversatione, quamdiu prima hominem afficit titillatio. Cum vero mentem suam receperit, sentit, se non pastum delicatis illis rebus, sed vero ab ipsis comestum, iniurias insuper pati coactum. Quare cum prodegerit omnia, quae a fortuna habebat, cogitur istius mulieribus mancipio se dare, omnia extrema perpeti, turpiter vivere, et in earum arbitrio, quaecumque exitiabilia sunt, patrare, qualia, circumscribere, templa expilare, falso deierare, prodere, latrocinari, et omnia, si qua sunt huius generis. Istiusmodi homines cum omnibus defecti fuerint, poenae ad supremum traduntur. Et quae haec est? Videsne pone istas ut ostiolum minutum, locumque exilem quempiam, et tenebrosum, porro in eo mulieres obscenas et squalentes, pannosasque conspicaris? et valde quidem. Harum itaque quae flagellum gerit, Poena nominatur, quae caput accline genibus habet Maestitia, quae capillos suos discindit, Dolentia. Verum alter iste iuxta adstans, horribile tuens, macie confectus, nudusque, et alia consimilis illi foeda et macilenta, qui vocantur? Hic quidem Luctus indigitatur, ista vero, soror eius gemina germana, animi Desponsio. His deinceps noxae deditur, cumque his vitam cruciabiliter transigere cogitur. Mox et hinc in aliam domum sublimis proicitur [Reg: proicitur] , ea malum dicitur infortunium, inibique reliquum vitae quod est, perpeti infelicitate volvitur, nisi, annuente Fortuna paenitentia obvia homini veniat. Tum vero quid fit? Si obviam se stiterit paenitentia,


image: s324

extrahitur adflictus e malis, haec proponit ipsi aliam opinionem et adfectum ad veridicam institutionem ducentem, non minus tamen et ad vanam alteram deflectere consuetum. Inde quid agitur? Si amplexus opinionem quae ad rectam ductitat institutionem, purus putusque ab ea concinnatus, salvus exit, et felix beatusque deinceps vitam decurrit, nirursus tamen erronem fallax institutio deceperit. O Hercules quam periculosa hic iterum alea! Ipsa autem fallax illa, quam dicis, institutio, quaenam est, inquam ego? Videsne alteram illam porticum? et belle quidem. Exstat igitur extra porticum, in ipso vestibulo, mulier quaepiam, si faciem videas, miris modis composita atque emendata. Hanc ipsam multitudo vanorum mortalium institutionem putant, non est vero, sed fallax institutio. Ad hanc, qui per Paenitentiam salutem receperunt, et iter ad veram institutionem insistunt, principem deveniunt. Non igitur est alia ad veram disciplinam traducens via? est omnino, respondet. Isti autem homines intus in porticu palantes quid sibi volunt? Fallacis, inquit, disciplinae amatores decepti, et persuasi veram sese colere quam familiariter. Quinam hi vocantur? Poetae inquit, Rhetores, Dialectici, Musici, Arithmetici, Geometrae, Astrologi, Voluptuarii, Peripatetici, Critici, aliique quorum his sunt studia consimilia. Mulieres autem istae quae circumcursitare videntur, prioribus illis multum similes, in quibus Intemperantiam esse dictitabas, et aliae illis coniunctae qui vocantur? Ipsissimae illae priores sunt, inquit. Anne, sodes, et huc illae ingredi habent? Per Iovem et huc. Rarenter autem et non proinde ut in priore porticu. Utrum autem et opiniones? Sane, inquit, Nam et his inhaeret potio, quam eduxerunt propinante deceptione. Et ignorantia per Iovem, et cum illa stultitia, neque sane discedit ab illis vel malitia reliqua, vel opinionum turba, donec


image: s325

penitus falsae institutionis obliti viam rectae disciplinae carpere ordiantur, bibantque vim purgatoriam, et spernant a sese omnem malorum, quae manebat, memoriam, simulque opinionum agmen, et inscitiam, et, summa omne mali nomen. Sic demum salutem suam recuperant. Hocce autem modo in fallacis disciplinae censu permanentes, numquam absolventur, nec imperium malorum omnis generis suffugere, causa istorum studiorum, poterunt. Qualis igitur nobis est illa via quae ad rectam institutionem ducere apta est? Viden' ait, superius locum istum, nemini fere habitatum, sed ad speciem desertum solumque? Video. Et ostiolum illud minutum et semitam exilem ad illud, neque multis commeantibus celebrem, sed vero perpaucis usurpatam, quae et adscensu perdifficilis et confragosa, saxisque obsita videatur? Bene, inquam. Nonne et collis praealtus, et adscensus multum tenuis, et praecipitia utrimque secus apparent altissima? Apparent, inquam. Haec ipsa iam est via illa quae ad veridicam institutionem traducit, visu sane quam horribilis. Porro videsne et supra collem illum petram magnam et excelsam, in ambitum praecipitiis cinctam? video. Et mulieres duas stantes in fastigio petrae, nitidissimas, filo corporis succipleno, quarum utraque manus hilari quadam animi temperie, protendit? Video quidem, inquam, sed quae sunt mulieres tam splendidae? Altera, inquit, Temperantia, altera vero vocatur Constantia, suntque, germanae sorores. Quo vero tam hilari gestu manus protendunt? Hortantur adventores petrae, confidant, neque animum despondeant, demonstrantes quod brevis adhuc morae interstitium eorum Constantiam oppugnet, venturos deinde in viam longe amoenissimam [(editor); sic: amoenissimam] . Cum autem ad Petram iam pervenerint, qua ratione adscendunt? Nulla enim semita ad eius fastigium ducens apparet? Ipsae, inquit, a praerupto iugo descendunt,


image: s326

sursumque ad sese nitentes trahunt. Deinde Spiritum eos recipere iubent, et momento Robur et Fiduciam adesse defessis faciunt, promittentes; sistere ad veridicam Institutionem, commonstrantque eis viam, quamque sit facilis planaque et amoena [(editor); sic: amoena] transitu, docent, utque nihil omnino mali timendum habeat, prout videre iam potes. Apparet, per Iovem. Porro viden' ante lucum illum quempiam qui videatur longe pulcherrimus, prati instar habens, et multa luce floridus? et belle quidem. Conspicaris etiam in medio prati porticum aliam portamque item alteram? Re vera se ita habet. Verum quis est locus iste tam amoenus [(editor); sic: amoenus] ? Habitaculum Beatorum, inquit. Hic autem aetatem degunt virtutum omnium chorus, et praeterea ipsa Beatitudo. Facile tibi dedero locum istum esse omnium amoenissimus [(editor); sic: amoenissimus] . Porro ad Portam videsne, inquit, mulierem istam formosam, vultu admodum virilis constantiae, aetate media, quae tamen a iuventute iam discerni possit, stola indutam simplice et honesta? Stat autem non super volubilem lapidem, sed quadratum, soloque firmiter haerentem. Pone eam aliae duae mulieres, quas filias eius arbitrere. Videsne haec omnia? Sane ita fese habere dispicio. Ex his iam quae in medio stat, Institutio est, altera Veritas, tertia Suadela. Quid vero ipsa super quadratum lapidem consistit? Indicio, viam ad eam viantibus stabilem esse atque securam, quaeque quis ab ea munera accipiat, ea habentem numquam repeti, sed firma apud eum cui semel data sunt, permanere. Ea munera qualia sunt? Sunt Securitas, sunt contemptus Timoris et Fiducia, inquit. Haec vero qualia putas? Artes illas quibus docemur, nihil in vita nobis deinceps adversum exantlandum obvenire posse. Hercules, quam illustria haec dona narras. Verum qua gratia extra porticum sic ipsa constitit? Ut adventores suos curet, iisque Purgatoriam illam vim educendam propiner, postque eductam ad virtutum contubernium deducat.


image: s327

Quo pacto istuc? inquam. non enim adsequor. At adsequere statim, respondet. Ut si quis aeger, spe curae medicum adiverit, prius necesse habet causas morbi purgatoriis remediis expellere, deinde alia medicus adhibet quae attritam valetudinem constituant, quod si in principio ei parere abnuerit, merito suo a morbo deletus, repulsam in medico accusare non habet. Haec intelligo, inquam ego. Eodem modo et cum Institutione hic comparatum est, cum quis eam accesserit, curam eius agit, et bibendam praebet vim suam, uti primum quidem purgetur, eiciatque [Reg: eiciatque] omnia quae mala habens venerat. Quae ista? Inscitiam, Errorem a Deceptione instillatum, Arrogantiam, Cupiditatum omne genus, Intemperantiam, Iracundiam, Avaritiam, omnia denique ea quibus oppletus in prima Porticu erat. Iam purgatum hominem quo vorsum amandat? Intro, ait, ad Scientiam et alias virtutes. Quas alias? Non vides, ait, intra portam chorum Matronarum quae formoso adspectu et belle compositis sunt moribus inornatis fucique expertibus contectae vestimentis, minimeque, ut ceterae, delibutae pigmentis atque fictitio cultu splendidae? Video Sed quae istarum nomina? Princeps quidem ex illis Scientia est, ceterae vero huius sunt sorores, Fortitudo, Iustitia, Integritas, Temperantia, Modestia, Liberalitas, Continentia, Humanitas. O pulcherrima nomina. Ut magna nos spe induistis! Siquidem intellegetis ista, inquit, vitamque secundum haec instituetis, quae modo enarrata sunt. Summis quidem eo opibus annitemur. Proinde beati eritis. Virtutes vero haecce cum quempiam acceperint, quo eum deducunt? Ad matrem, inquit, omnium communem. Et quae illa est Mater? Beatitudo. Qualis haec? videsne viam hanc, ferentem ad fastigium istud, in quo sita arx omnium harum Constructionum? Video. In vestibulo huius formosa quaedam Mulier, aetatis iam constantis sedet super thronum excelsum, liberali


image: s328

cultu exornata, minime tamen ineptis munditiis gaudens, floridissima corona caput incincta, magnifico quodam adspectu. Viden' eam? Video ita esse. Illa ipsa est, inquit, Beatitudo. Igitur cum huc aliquis devenerit, quid fit? Coronat eum ornatque sua potentia Beatitudo, et eam secutae quotquot sunt reliquae virtutes, non secus, ac ii coronari solent, qui praemia maximorum certaminum referunt. Qualia autem hic certamina sunt, quae superanda veniunt, antequam a Beatitudine coronetur quispiam? Vel difficillima hic, ait, sunt certamina, ingentisque feritatis belluae [Reg: beluae] , quae scilicet antea eum deglutierant, et cruciabiliter affectum in servitutem compegerant. Omnes istas nunc superavit, et a se longe protelavit, fruiturque mero in se ipsum dominio, ut iam mancipiorum loco ea ipsa monstra habeat, a quibus illi antea libertas erat inminuta. Quae sunt illa monstra; valde enim audire gestio? Primum quidem devicit Inscientiam et Errorem, nisi si haec forte tibi non esse monstra videntur? Quin ego ea vel pro crudelissimis habeo, respondi ego. Deinde Dolentiam, Luctum, Avaritiam, Intemperantiam, et omnia quae reliqua sunt, mala vitia. Omnia haec nunc sub ipsius sunt manu, et ius quod prius habebat in eum, sua servitute commutarunt. O pulchrorum, inquam ego, facinorum, o victoriae splendidissimae praeconium! Verum unum huic adde, quae est illa potentia qua coronari a Beatitudine aiebas? Est, inquit, o Adolescens, Beatifica. Qui enim semel hac coronatur, fortunatus exit, planeque felix, nec rationes suae beatitudinis in aliis rebus, sed in sese ipso possidet. Ut pulchram, inquam, Victoriam narrasti! Iam coronatus quid agit, aut quorsum iter insistit? Assumentes eum virtutes suaviter eo ducunt, unde venerat prius, ostenduntque illi ut in iis locis degentes, vitam colant miseriarum et laborum inexhaustam, utque quottidianum in eius fluctibus faciant naufragium,


image: s329

sursumque ac deorsum agantur, et errent obnoxii, ut qui ab hostibus capti sint. Pars quidem ab Intemperantia, pars ab Arrogantia, alii Avaritia, nonnulli vana Gloria, et quae alia sunt nomina malorum Vitiorum. Ex qua captivitate adserere et exsolvere se viribus suis non possunt, ut scilicet et ipsi salventur, et ad locum istum deveniant. Sed per omnem deinceps vitam isto modo vexantur. Hocque ideo patiuntur quod tramitem hunc invenire non possunt, memoria enim ipsis excidit praeceptum quod a Genio acceperant. Congrue mihi videris ista narrare. Sed alius etiamnum me scrupulus dubitantem concinnat, cur scilicet demonstrant Virtutes locum isti eum unde venit prius paullo? Non capiebat satis neque adeo credere poterat, quae dicta erant, de iis qui inibi divexantur, verum et dubitabat, et propter Inscientiam et Errorem, quos eduxerat, persuadebat sibi, ea quae minime sunt bona esse reapse, quaeque nihil minus quam mala, ea quam maxime mala esse. Quare necesse etiam erat ei male vivere, ut ii qui inibi attinentur. Nunc vero edoctus naturam rerum earum, quae conducibiles sibi sint, ipse quidem bene beateque vitam degit, illos autem male et infeliciter agentes, quasi e specula contuetur. Haec omnia cum iam viderit, quid rerum gerit, aut quo vadit? Quoquo versus libitum erit, inquit. Ubique enim adest ei Securitas, ut qui antrum teneat Corycium. Et quocumque devenerit, vitae eum felicitas semper comitabitur, tota Securitate subsequente. Ubique enim gratus acceptusque hospes erit, ut aegris solet Medicus. Porro anne et deinceps ab illis mulieribus, quas beluas ante nominabas, ali quid ei timendum restat, vel adhuc obnoxius est iis? Minime. Non enim iam vexari potest, neque a Dolore, neque a Maerore, neque Intemperantia, neque Avaritia, neque Pauperie. neque ullo alio Malorum. Omnibus enim istis


image: s330

dominatur, altiorque cunctis ante cruciantibus exsistit, ut qui a Vipera aliquando ictus est. Nam ut omnes bestiae, alioqui mortiferum venenum hominibus intentantes, istum non laedunt, quia sc. h. e. q. [(perhaps: scilicet hoc eodemque)] remedio instructus, sic istum nullum amplius malorum istorum attingit, quia praesens possidet remedium. Recte atque ordine ista recensita videntur, verum istud etiam nos docebis, qui sint isti qui a Colle isto videntur ingruere. Pars quidem coronis capita cincti, et exinde hilaritatis speciem prae se ferentes, pars autem alia coronis carentes, iidemque animum velut despondentes, tibiasque et capita contriti, insuper a mulieribus quibusdam attineri videntur? Qui coronis capita sunt ornati, sunt, qui incolumes ab Institutione sunt servati. Qua cum potitos nunc sentiunt laetitia adfluunt. Qui ex altera parte coronati non sunt, quique desperarunt de salute sua, illi repudium ab Institutione passi, male misereque afficiuntur, hi cum animose et fortiter ad Constantiam iter institissent, resilierunt tamen, et nunc, ignari viae qua eundum sit, ultro citroque oberrant. Mulieres autem illae quae hos consectantur, quae perhibentur? Dolores, ait, et Maerores, Desperationes, Ignominiae, Inscitiae. Tamquam omnia mala eos sectari dicas? Omnia per Iovem, ait, sectantur. Cum autem hi pedem in primam porticum retulerint, ad Voluptatem atque Intemperantiam, nesciunt secum se causas habere suae repulsae, sed in maledicta statim erumpentes, Institutionem ipsam et ad eam commeantes criminantur, ut aerumnosi et laboriosi sint, prorsusque infelices, qui vitam illam, quam colendam scilicet illi proposuerunt, relinquentes, male aetatem terant, nec bonorum eorum fructum capiant, quibus ipsi delectantur. Qualia vero esse bona autumant? Luxuriem atque Intemperantiam, si quis capita totius negotii summa adstringere velit. Helluari siquidem, pecudum more, fructum maximorum bonorum


image: s331

esse persuasi sunt. Aliae autem illae mulieres quae illinc proficiscuntur, quae vocantur? Opiniones, inquit. Hae, ad Virtutes iis deductis, quorum iter ad Institutionem fuit, redeunt denuo ut et alios accersant, et palam faciant, prius deductos summam beatitudinis iam tenere. An igitur Hae intro ad Virtutes umquam ingrediuntur? Numquam, ait, non enim ius est Opinionem ingredi ad Scientiam, sed in manum illos Institutioni tradunt. Quae quamprimum susceperit, recurrunt illae denuo alios allaturae. Ut naves Onerariae solent, sarcinis expositis prioribus, semper redire, atque aliis exponendis onerari. Haec omnia pulcherrime mihi enarrasse videris, inquam, verum illud nondum interpretatus es; quid praecipiat Genius, scilicet, factu opus esse iis qui vitam primum ineunt? Audere, inquit, qua re et vos Audete. Omnia enim mens est vobis exponere, nihil plane praetergredientem. Pulchre dicis, inquam ego. Denuo itaque manum extendens, videtis, inquit, mulierem istam quae Caecae et lapidi volubili desuper insistentis instar habet? de qua et ante dixi, Fortunae eam nomine censeri? Videmus. Huic fidem prorsus denegare imperat, neque quicquam firmum constansque credere, neque mansurum putare quod ab illa profectum est, nec quidquam stabile eius fidei committere, nec ab ea accepta propriis bonis annumerare. Nihil enim esse quod impedire eam possit quo minus modo data rursum eripiat, et alteri tradat. Morem eius esse hoc factitare. Propterea se monere, velint insuperabiles eius donis manere, nec gaudio capi, quando accipiunt, neque animo deici [Reg: deici] , quando amittunt, datricem et raptricem ipsam neque laudare neque conviciis proscindere. Nihil eam ratione facere, omnia temere et fortuito, ut paullo prius vobis narratum est: Hae causae sunt,


image: s332

quibus ductus Genius vetat illius aliquid mirari facti, neque assimilari malis trapezitis. Et isti enim cum ab hominibus pecuniam accipiunt, laetantur, et ut proprium aliquid nacti, dites sibi videntur. Mox cum id quod depositum est, repetitur, indignantur, et diris devovent dominos, persuasi indigna prorsus pati, non memores amplius ea conditione creditum sibi depositum, ut integrum foret domino cum libuisset, id repetere. Huius generis esse Fortunae deposita Genius docet, hocque pro rato habendum suadet, eius esse naturam ita comparatam, ut quae det, rursum eripiat, desubito longe pluria largiatur, statim et ipsa ablatura, nec solum quae dederat, verum et illa quae antea mortales possidebant. Itaque quae muneratur, iubet accipiant, cumque iis ad stabilem et integram Donationem quam ocissime properent. Qualem illam, inquam ego? Quam datura est Institutio, si salvi ad eam pervenerint. Quae illa est? Verax Scientia rerum conducibilium et constans Largitio, firma atque irrefutabilis. Imperat huc equis velisque quam celerrime confugere, et quando venerint ad mulieres illas, quarum nomina ante dicta sunt, videlicet, Intemperantiam atque Voluptatem, quam mox etiam ab his refugere, neque vel hilum iis ipsis credere quoad ad falsam Institutionem pervenerint. Apud hanc vero paullum temporis permanere iubet, et quod cuique visum fuerit ab ea asportare, ut viaticum itineri futurum. Hinc contento gradu ad veram Institutionem devolare. Haec singula Genius mandata imponit, quae si quis obaudiens non adsequitur, vel susque deque habita facere negligit, malus malo exitio perit. Et hoc quidem, o boni hospites, argumentum huius est nobis Tabulae. Quod si praeter haec allubuerit de singulis sciscitari, nulla est invidia, expedita vobis dabo. Optime dixisti, inquam ego. Sed quae sunt illa quae a falsa Institutione


image: s333

asportare Genius iubet? quae cuique conducibilia maxime visa fuerint. Quae sunt haec? Litterae inquit, et nomina reliquarum disciplinarum, quas et Plato ait instar freni admovendas adolescentibus, ne a sequioribus rebus occupati perdantur. Necessarium autem has tenere, si quis ad veram Institutionem pervenire se laborat? an secus est? Necessitas quidem nulla est, ait. Utibiles enim sunt hactenus, ut ad summam, qua quis melior fieri possit, nil conferant. Dicis igitur nihil has conducere ad id, quo meliores fimus mortales? Revera etiam absque his meliores eximus, non tamen inutiles et hae sunt artes. Quemadmodum quandoque per interpretem assequimur quae narrantur, non ut exinde quis concludere velit ipsius vocis et linguae exactam cognitionem esse inutilem. Sic possumus et absque harum disciplinarum cognitione ad id quod cupimus, pervenire. Habentne, igitur, has edocti praerogativam nullam qua meliores fieri possint, prae reliquis mortalibus? Quo pacto poterunt, inquit, cum clarum sit, tam hos in cognoscendis bonis et malis errare, quam ceteros quosque mortalium qui ab omni genere malorum attinentur? Nihil enim impedimento est quominus [(editor); sic: quo minus] litterarum et disciplinarum omnibus modis sis eruditus, simulque Helluo, Intemperans, Avarus, Iniustus, Proditor, denique mente plane Spoliatus. Tales revera multos cernere licet. Quam igitur praerogativam habeant, disciplinas tales edocti, ad in meliorem statum deducendi mentes suas? Nullam omnino habere ex sermone hoc liquidum est. Verum, inquam ego, quae huius est causa quod in secunda porticu degunt ut vicini verae Institutioni? Et quid inde fructus habent? inquit. Cum saepe alios multos videre liceat prima porticu, ab Intemperantia, et aliis vitiis, usque ad tertiam ipsamque adeo veram Institutionem demigrantes, qui relinquant post sese hos Disciplinarios.


image: s334

Utique igitur his vel ignaviores vel ad discendum tardiores sunt, ne quid praerogativae eos habere putemus. Quomodo istud, inquam ego? Quod in secunda Porticu, si nihil aliud, hoc peccant liquido, quod quae nesciunt scire ampullantur. Qua opinione dum attinentur necesse est ignaviores ad ambiendam Veram sint Institutionem. Porro nonne et hoc vides ut Opinionum turba ex prima porticu tam his quam ceteris immineant? Quare nihil reliquis promptiores ad emendandam vitam exsistunt, nisi et eos amplexa fuerit paenitentia persuaseritque, non veram sed vanam Institutionem homines esse nactos, qua seducantur, et rebus ita stantibus non posse salvos fieri. Et vos igitur, inquit, o Hospites, nullum ab auditis his fructum referetis, nisi et secundum dicta feceritis, et tamdiu in his versari fueritis, quoad habitum nancisci licuerit. Necesse enim est vigilaci studio his rebus attendere, et alia minus necessaria aestimare, ut in his unis esse possitis. Faciemus. Verum hoc etiam nobis expedi, quo pacto non esse Bona dixisti, quae a Fortuna homines accipiunt? ut Vivere, Sanum esse, Divitiis abundare, Prole multa mactari; in certaminibus Victoriam indipisci, quaeque his similia sunt cetera? quoque pacto ex altera parte non mala, quae hisce sunt contraria? Incredibile enim hoc et valde a fide alienum nobis narrator oggessisti. Age igitur, ait, hoc fac, et ad singula quae interrogavero, quod tibi videatur, prompte responde. Hoc quidem faciam. Utrum igitur, cum male quis vivit, vivere ipsi bonum est? Non videtur, sed malum potius. Quomodo igitur bonum vivere, si huic malum est? Ut male viventibus malum est, ita bene bonum esse persuasum est. Malum igitur et Bonum esse Vivere dicis? Ego certe. Cave absurdi quid affirmes. Impossibile enim est unam eandemque


image: s335

rem et malam et bonam esse. Simul enim et Utilis et Perniciosa et Appetenda et Fugienda eadem semper exsistet. Absurdum hoc quidem. Sed quo pacto cum male Vivere quem habuerit, malum quod ipsum habet, ipsa Vita dicenda veniet, At non ipsum Vivere est male illud Vivere, an secus tibi censetur? Nec mihi quidem certe idem esse videtur. Vivere igitur malum non est, si enim esset? utique et bene viventibus malum esset, quod aliud esse non posset. Vera memorare videris. Quoniam igitur utrisque et bene et male Viventibus Vita adest, perspicuum est Vivere ipsum neque bonum esse neque malum. Ut neque Secare malum est neque Urere, cum bonum utrumque non sit, sit tamen Aegrotis morbificum et salutare. Sic et vivendi ratio sese habet. Tu proinde rem ita mihi dispice. Utrum malles, malene vivere, an bene viriliterque mortem oppetere? Mortem inquam isto modo oppetere. Non igitur malum est mori. Siquidem saepe accidit ut mortem vitae praeferre cupias. Verum hoc est. Eadem conditio est sanitatis atque morborum. Saepe enim non conducit sanum quem esse, sed quod illi contrarium est, morbo adfici, cum rerum ordo ita fert. Vera memoras. Age porro et divitias hoc modo examini subiciamus [Reg: subiciamus] . Si modo videre licet, multos saepe reperiri, qui, cum divitiis affluunt, nihilominus laboriose et misere aevum transigunt. Per Iovem, inquam, multos huiusmodi reperire licet. Ne hilum igitur iis quoque conferunt ad bene vivendum divitiae? Non videtur, cum ipsi sint nullius pretii. Igitur frugi esse quem non divitiae faciunt sed Institutio. Simile est vero. Quomodo iam Divitiae bonae esse possunt,


image: s336

quae habentem, ut melior exeat, iuvare non possunt? Apparet non esse. Nec conducit quidem aliquibus dites esse, quandoquidem divitiis ipsis uti non sciant. Videtur. Quo pacto bonum quis esse hoc adseret, quod saepe habenti utile non est? Nemo umquam. Igitur si quis Opibus scierit bene et perite uti, bene vivet, sin, male. Verissime hoc elocutus es. Ad summam, honore haec ut bona prosequi, conviciis, ut mala, differre, hoc illud est quod mentes mortalium perturbat atque convellit, rentes videlicet, honore ea mactanda esse, per sola quae felicitatem indipisci perperam sperant. Horum gratia omnia, et quae maxime impia esse patent, faciunt. Omnia vero haec ideo patiuntur, quod quae reapse bona sint, ignorent.

FINIS.
[Gap desc: illustration]


image: s337

AMICO LECTORI.

CUm congeries haec Variorum Opusculorum finem habitura videretur propediem; ex Typographeo ad me scripsit doctissimus noster Svvartius, si quid haberem, quod in fine monendum putarem, expedirem. Lubuit itaque tecum fabulari, amice lector, de his ipsis Opusculis, ne putares in illorum editione nos magnum aliquid censuisse factum. Ablegminum quidem libros ipsos quattuor annos Gothofredus Iungermannus cum edendos voluisset, detinuit; ratus ex consponsione plures me adiecturum. Eo eruditissimo viro vivis exempto successit in partem Curae Eustath. Svvartius; is vero aliter mecum agendum ratus, omnes meas cogitationes sua persuasione praevertit. Non enim contentus, quos iam habebat, duos illos libellos luci dare, cum pro intima inter nos familiaritate, forte scrinia nostra perambularet, poetica illa Opera constipavit, et in unum volumen compegit. Nec ego adversatus ultra fui, utcumque meis durus, cum omne editionis periculum ultro ingenio et doctrina pollens Iuvenis in se recepisset. Habes historiam. De ipsis libellis aliquid dicendum porro erit, ne quos lucem videre passus sum, eos videar prorsus


image: s338

abiectos voluisse, et si qua fortassis adhuc latet apud bonos eorum aestimatio, prorsus conculcasse. Ablegminum itaque ii libri, quos hic vides, ex integris xx primi sunt fratres; quibus omnibus, more adolescentum, has litteras aggredientium, omne genus scriptorum pervagatus sum. Nec vereor dicere post tantum spatium temporis (anni enim sunt VII, quos vixerunt) nondum adhuc eorum me paenitere. Multa enim, si non omnia, in iis sunt, quae auctoreis serio iuvare possint. Ceteros scriptoreis nominare nolim: in istorum priore quis negabit Optatum Afrum tot mendis expurgatum esse, quot proponendis alii Commentarium bene magnum in eum scriptorem concinnassent? Nolim tamen omnia nunc probare. Adolescentiae calor interea multum remisit, dum hi libelli fratreis suos in amici manu exspectant; illiberalius longe facturus sim, si uno contemptu simul omnes seponam. Iuvare haec, etiam tam pauca, plures fortasse poterunt, quam qui fateri velint. De aliis coniecturis nihil dicam, nec tamen non et in his sunt, quibus se oblectare poterunt adolescentes. Quos in horum prooemio rogatos velim, ita duobus ignoscant, ut ne animum ad reliquos XVIII edendos despondere necesse habeamus. Leandrida eo tempore composuimus, quo primum fores Musarum pulsare nisi sumus. Id opus nemo legat nisi aetatem simul scriptoris cogitet. Dulcia


image: s339

sunt melius iudicium accessu annorum nactis, principia profectus, in quibus indoles non Doctrina, Conatus, non Potentia, omnem paginam absolvit. Itaque ludibundis passibus Heliconis prima iuga scandenteis aetatis anno xv hoc gracile, tenerum, lasciviusculum etiam donarium, Musis propitiis vovimus; Stili faciem de industria pressimus, ne vel suspicio ulla tumoris compositionem delicati vultus corrumperer. In hoc maxime eos Poetas imitati, qui non auribus implendis, sed animis adficiendis carmen componunt. Crevit post cum aetate audacia. Anno enim subsequente Heroum Obitus tentavimus, stilum altius adfectanteis, ut indoles excitaretur et pedem fortiter ponere addisceret. In eo libro nonnumquam sententias Rhetorum priscorum adamavimus. Quae etsi grande aliquod et unius fili Poema, si nimiae sint, non deceant, in his tamen concisis et variantibus capitibus habitare non iniuria poterunt vel frequentiores. Hunc libellum, ut et Leandrida ipsam, non interpolavimus nunc; sed cum suis sibi naevis protrusimus. Emendatio enim puerilium Opusculorum deletio est. Ultimum carmen imperfectum est, et inter ambulandum, cum ce tera ad Editionem constiparentur, natum. Satirarum liber eodem cum Heroibus anno natus est. Multa in eo abstrusa, quae vix ipse iam satis adsequar, adeo nonnumquam nihil


image: s340

non tentantibus, etiam obscuritas quaeritur. Prima Satira contra Poetificem quempiam eo tempore per Germaniam Laureis distribuendis bacchantem, velitata est. Laudabili proposito Adolescentulum annorum XVI ultro immatura praemia et nulli non vel indigno parabilia, refutare et contemnere. Ceterae suum quaeque auctorem habent, disserenteis aliquid de studiis aut animi nobilitate cum exemplis. Stilum huius Opusculi varium ipse dico, et rerum frequentem densitatem in aliis aemulari non velim; nisi quod Lectorem illa tamen dormitare non sinat, quovis fere verbo novum quid perpendendum ingerens. Cebetis tabulam duobus ante cetera iam nominata annis composui Latinam, cum Graeci exemplaris nisi unius, et solum Graeci, copia non esset. Nec erat illud non mendosum. Ego vero nunc libellum recensere nolui, quem vix memini meum esse. Annus enim iam nonus volvitur ex quo natus est. Zodiaci Vitae humanae liber Tertius speciminis de reliquis gratia editus est. Adfecti sunt octo. Quattuor a dispositione ad carminum curam festinant. Et ii omnes, ut nunc sunt, quattuor iam annos vitae suae numerant, sed eos inemendatos prodire non patiar. Singuli suum argumentum a vituperio Vitii, aut laude Virtutis habent: summa in Aeternitatis memoriam, vitaeque Sanctae sequelam, considente. Aesopiae Fabulae


image: s341

cum anno XVII aetatis compositae essent, ex eo tempore descriptae manu, multis in deliciis fuerunt. Subrepserunt ita Famae; nec tam honesta molitio, etiam si clandestina, fraudi illis, quominus ederentur iam, esse debuit. Qui Faernum legerit, fortassis has non desiderabit. Sed neque facile post Daemonium illud Poetae meliores inter recenteis scriptores inveniet. Praecipue iis, quae mero Iambo aut Scazonte ingruunt. Quod posterius carminis genus primi nos excoluimus. Sunt enim in armario XV libri Epidorpidum de Sapientia eo conscripti. Quorum octo cum expoliti essent ex Belgio olim Hanoviam missi, in itinere oppetierunt, ut labor sit eos ex liturariis codicillis restituere. Si tamen aliquod pretium operae me facturum putavero, integros denuo componam. Restat Theognis Latinus, primum inter haec Opuscula censendum merito suo. Non enim pudet me dicere, conscium diligentiae, Graecum Poetam Latina interpretatione in paucis meliorem esse. Latinam vero phrasin ipso non in paucioribus. Sed iudicium penes tuum sit candorem, amice Lector. Qui si volenti fronte nostris conatibus faviturus, NUDAM tibi mox VENEREM, Amorem OCULATUM, de Anacreontis deliciis ostendemus. Quibus tu visis Deos omneis rogabis, ut totum te faciant Ocellum, quo Charitum Latinarum tenerrimis spectaculis superesse


image: s342

possis. Atque ecce tibi AMABILIUM quadrigam, quae, quamvis non est iudicio satis attento elimata, specimen tamen esse poterit LATINI Anacreontis, elegantiis comtissimi, qui Graii earumdem Magistri deliciis concedere nolit. Vale, et iocis ignosce. KL. Iuliis. M. DC. XII. Heidelbergae.