QUi mihi non dubii tribuis nova signa favoris
Iuris et Aonii gloria Bruno chori:
Hunc tibi succincta tribuo brevitate libellum,
Ut tibi sint animi pignora certa mei.
Dignus eras fateor cui munera magna darentur.
Hoc ideo spretum non tibi munus erit.
Qui quod habet donat, quod non habet et dare poscit.
Cum quod habet, tum quod non habet ille dedit.
HIc ubi clamosa venduntur viscera vulgo,
Turbaque nunc illuc nunc ruit inde frequens:
Forte canum vidit dissectas copia carnes,
Et circûm visos statque cupitque cibos.
Nec mora, mox toto ruit ingens turba tumultu,
Atque avido frustum quilibet ore rapit.
Sordidus eversas conspexerat Euclio carnes,
Hînc etiam (dicit) praeda petenda mihi est.
Accurrensque [(transcriber); sic: Accurensque] cito (res risu digna) meatu,
Sublatas carnes congerit ille domum.
Turpis erit tandem quamvis versutus avarus.
Sordida caelari nescit avaritia.
ADvolat alveolis pharetratus forte Cupido,
Surripit et dulces, dulcior ipse, favos.
En examen apum certatim spicula figit,
Quique alios laedit, saucius ipse fuit.
Eheu sic brevis est, et quaeque dolenda voluptas,
Heu sequitur maestus gaudia summa dolor.
EN Aegyptiacus sua pectora transfodit ales,
Quo pullis reseret lumina clausa suis.
Sic etiam facias, quisquis regnabis in orbe,
Si non officio vis minor esse tuo.
Esse tuo vere credas sub pectore natos,
Hos qui sunt fidei credita turba tuae.
Illorumque tuae vitae, praeferto salutem,
Praesentique iuves, Codrus ut alter, ope.
NOn tu crede mihi de petra Petre vocaris,
Sed tibi de levi pumice nomen inest.
Non solum sicco est levius tibi pumice pectus.
Verum etiam plumis, et sine fronde comis.
CUm fugiunt homines Cererisque et doni Lyaei,
Cum facibus languet Cypria Diva suis.
Nam ieiuna fames molles depellit amores,
Cassaque amore gerit pectora potor aquae.
At simul intrârunt distentum munera ventrem,
Tunc animo blandus spicula mittit Amor.
I nunc et pueri celeres causare sagittas,
Si nescis causa es vulneris ipse tui.
ECquis Sirenes Acheloo flumine natas
Nescit? in Ionio sunt ea monstra mari.
His litui cedant, cedat lyra, cedat Aedon,
Tam solitae suaves voce ciêre sonos.
Si tamen his aliquis dederit male providus aureis,
Sopitus saevo mergitur ille freto.
Ut vafer illarum voces procul audit Ulysses,
Quo prior haud ullus calliditate fuit.
Ipse agili sociis clausas cera obstruit aures,
Cautus datque suas in fera vincla manus.
Sic age, quis quis amas sine crimine ducere vitam.
Sic vacuus vitiis quilibet esse potest.
In primis fuge blanditiis dare mollibus aures,
Quas dat amatori turpis amica suo.
Decipiêre miser sus et turpissima fies,
Si tibi non plane perdita vita perit.
Quam bene dulcis avem modulando decipit auceps
Tam bene ni caveas tu capiêre miser.
Exemplum sollers astuti imiteris Ulissei
Si sapies aures obstrue tutus eris.
VInctus ad interitum tortore trahente meabat,
Qui tulerat tacitis noxia furta dolis.
Hunc lento monachus gressu comitatur euntem,
Et revelat tali pectora maesta sono.
Eia age sis animo forti, nec defice fili,
Est tibi apud Christum cena parata Deum.
Porrigit huic drachmam iam suspendendus, aitque
I cenam pro me tu cape sancte pater.
QUae? gemini Aglaeae nomen fecêre parentes,
Quae comites? nobis utraque vera soror.
Illa quidem Euphrosyne, sed dicitur illa Thalia,
Sed charitum vulgo nomen habemus idem.
Cur? quia pro meritis grates retulisse monemus,
Gratiaque in nostro corpore blanda sedet.
Cur binae aversae? cur haec mea lumina spectat?
Uno pro merito reddere dupla monent.
Cur nudae? puro tibi pectore dona dabuntur,
Inque tuo nullus munere fucus erit:
Connexae? paritur pensatum munere munus,
Cur hilares? tales munera ferre decet.
ESse cupis Suevus, Boiorum natus in oris,
Cur tamen hoc cupias, non tibi causa patet.
Ipse tamen dicam causam tibi Sueve latentem,
Ingenium ranae est, ingenium suis est.
Cur? quia ranarum ducis de more choreas,
Atque voras lautas, sus velut, ipse dapes.
SUevus eras nuper, nunc Suabius ipse vocaris.
Nomine naturae conveniente tuae.
Cum sis ruricolas inter prognatus agrestes.
Et multum valeas rusticitate tua:
Non bene tam grossa vox Romula noscitur aure,
Naturam capiunt barbara verba tuam.
VIs animos recte venerari, nosseque Christum
Vis habitet nostro iusque piumque solo.
Nec vis et cultum decus et florere scholarum
Hoc vis: e taxo dulcia mella pari.
Quin prius ad cultus confer tua dona scholarum,
Si quod vis, fieri debet, et esse ratum.
Scilicet ex ludo succrescunt semina verbi,
Scilicet ex ludo iusque piumque venit.
CUm pubescentum caderet tibi barba genarum,
Hos est Uranie voce locuta sonos.
Barba licet nostri de mento cedat alumni,
De studiis cedet non tamen ille bonis.
Huic inspiravi caelique deique calorem,
Editus ut primum vagiit ille puer.
Hunc nullae poterûnt iuvenem seducere fraudes,
A nostro ducet nec stola longa choro.
CUltor et antistes doctorum magne virorum,
Et sacrosancti gloria prima fori:
Cum placeat culti tibi consuetudo Minervi,
Et mea cum non sit (dicis ut) aegra tibi:
Nobiscum ambobus virides invise Napaeas,
Invise et nitidi germina culta soli,
Sol ubi signabit primam declivior horam,
Accedam tecti limina sueta tui.
Nos Dryades, et hamadryades, nymphasque decentes,
Spectemus nuda ducere calce choros.
Non animum decet assiduo insudare labori,
Alterna requie, quod caret, omne perit.
DEmocles nitidos exornat corporis artus,
Ingressus dulcis balnea sola puer:
Expiscatus adest cum rex Demetrius illum
Ad sera vi tota cogere stupra volens.
En in feruentem sese puer inicit undam,
Defenditque sua morte pudicitiam.
Ah rex quid summo vis respondere Tonanti
Poscetur manibus cum cruor iste tuis?
QUod domus haud longo tua me iam tempore vidit,
Assiduus cogit me labor esse domi.
Ut prosim pueris noctesque diesque laboro,
Privatis scriptis vix datur hora meris.
Et mihi siqua datur, sine fructu pene recedit
Ingenium torpet quippe labore diu.
Sed tamen hoc paucis carmen conteximus horis,
Quod damus ingenio vir venerande tuo.
Si vacat, evoluas, censuram exspectat amici
Totum iudicio statque caditque tuo.
Si tibi vena placet, studium nostrumque probatur,
Talia scribendi non leve calcar erit.
QUalis inest densis fungorum copia silvis
Cum tepido sese vere remittit humus:
Aut quod stridentes grilli fornacibus assunt,
Quam multa aut circum sordida musca volat:
Tanta modo prodit scriptorum copia, libros
Hac aetate novos angulus omnis habet.
Scilicet ars tumida nescit sub mente latêre
Quoslibet in praeceps nominis ardor agit.
Hînc persaepe trahit damnum irreparabile lector,
Et pro sperato melle venena legit.
Sic quoniam incautus transivit forte viator.
Infixo pedibus vulnere virus habet.
At tu sis lector cautus prudensque viator,
Praevisum fugias longius ipse malum.
Cumque Macri teneat nil praeter commoda Musa,
Hanc ut damna fugis, sic bene lector ama.
TErtia lux Iani cum Nonas ante propinquas,
Eoo nitidum tollet ab orbe caput.
Balticus excutiam quatuor dextro omine libros.
Florus Romuleos queîs celebravit avos.
Florus, quo nemo celsorum gesta Quiritum,
Picta sub arguta plus brevitate dedit.
Ergo dicata sacris studiosa iuventa Mineruae,
Isara quâ flavis moenia lambit aquis.
Hûc ades, et discas summorum gesta virorum,
Qui mundum sceptro supposuere suo.
Quae si pernoscas, quod sese Graecia iactet
Non habet, his maior laudibus esse nequit.
Adde quod illius mendacia plurima veris
Sint data, pro vero res bene ficta stetit.
Romulidûm fidei plus condita gesta merentur,
Nam calamo fido sunt celebrata magis,
Hîc igitur disces, quid turpe, quid utile, honestum,
Affectusque tuos quo moderêre modo.
Quae tibi priscorum tradunt monumenta sophorum,
Haec eadem doctis discis ab historiis.
QUi cupis astrigeri conscendere culmina caeli,
Nec Phlegetontei stagna subire lacus.
Abice abimmundo vitiosos pectore morbos,
Nec maneas stygii foeda cloaca dei.
Nam cum divino nil pectore purius exstet,
Vult deus innocua se quoque mente coli.
Aspiciunt superi sinceram ante omnia mentem
Qua nisi purgata nemo beatus erit.
Hoc est cur rutilis infusa Pallade lychnis
Excipiat sponsum turba serena Deum.
Sinon excipies hac sponsum lampade Christum,
Post erit opposita ianua clausa sera.
O dolor, ô ignis, non ullo effabilis ore
Exuret pectus tum sine fine tuum.
Ab nimis est verum quod confinxêre poetae,
Evenient fictis deteriora tibi.
Sunt certe Eumenides, et habet tria Cerberus ora,
Nec reprobis Pluto fabula inanis erit.
Haec tibi Ziegleri demonstrat gnava Camena,
Quae sua caelesti Nectare labra rigat.
Ergo iustitiam vitiis imitare relictis,
Ac sponsum pura suscipe mente tuum.
HEi mihi quam stolidi vana est fiducia mundi,
Ut nihil est firmum perpetuumque diu.
Quam cito purpureos amittit campus honores,
Tam cito dispereunt quae valitura putas.
Christophorus superos inopina morte reliquit.
Quo nil res metuit publica nostra minus.
Scilicet illius de vita maxima cunctis
Spes fuit, at cunctis spes ea vana fuit.
Fautor crat iusti, sed iniqui maximus osor,
Artis at in primis et pietatis amans.
Cultores hederae vates non sivit e gentes
Huius sensit opem quisquis egenus erat.
Ergo pios manes venerare et lilia sparge.
Nec necis immemori mente viator abi.
EMeritam vidi numerosa prole senectam,
Matronae laudes obtinuique bonae.
Illa volat totam non mortua fama per urbem,.
Ossa tenet bustum spiritus astra tenet.
Ipsa ago caelestes divis immista choreas.
Amplexuque fruor Christe vocate tuo.
Siste precor lacrimas, quin si potes optime Coniunx,
Donatis gaude tot mihi morte bonis.
QUem Phoebus stupuit Citharaque et voce canentem,
Cesius hac viridi contumulatur humo.
Cum facili nuper pede duceret ille choreas,
Concelebrans festum pronuba Iuno tuum.
Proh scelus: et saltu sua laesit et ilia potu,
Clausit et a quarto fata suprema die.
Haec sed ad astantes moriens est fatus amicos,
Quisquis es exemplo cautior esto mea.
QUisquis ad haec venies Parii monumenta sepulchri
Parrhasii pinxit quae aemula dextra senis:
Sparge pios latices, tumulo fer tura sabaea,
Atque pio sacras pectore funde preces.
Namque hic prima iacet Sehoferae gloria gentis.
Cumque suis natis coniuge cumque sua.
O vir iustitiae, fideique illustris imago,
Nec non antiquae simplicitatis honor.
Pectore mansuetus, placidus sermone, verendus
Moribus at sanctis non minus ille fuit.
Ossa tenet tumulus, mundum tenet ardua virtus,
Umbra sed in Christo sidera celsa tenet.
SIncerissime iudicum Minervi,
Qui leges parili regis bilance,
Defendis nitido favore iustos,
Iniustos animo decente punis.
Quo callet melius, fovetque nemo,
Sacros castalidum lacus Dearum
Facundi tibi Lemnii Camenas
Perlectas animo remitto grato.
Felix ô nimium ter ô beatus
Vates, ingenio valens et arte.
Hîc manat genialis unda Phoebi
Et defit nihil et nihil redundat.
Hêu sed quid iuvat indoles? quid artes?
Quid cum Palladiis Apollo Musis?
Si non vita sit eruditioni
Conformis pietate, castitate.
Summa [(transcriber); sic: Sumam] sola Arete vehenda [(transcriber); sic: vehendae] laude est.
Haec vel sepositis iuvat Camenis
Matronas, iuvenes, virosque senesque
Haec post funera dat perenne nomen.
Haec doctis nisi sit comes deabus,
Nec laus, nec decus est, honorve Phoebo.
Haec imis mihi fixa sub medullis
Sit donec calor hoc fovebit artus.
Hoc est iudicium mihi et voluntas,
Antistes sacer, et decus dearum,
Quam demum placuisse tunc putabo
Nobis carmina facta quando mittes.
Quae nuper mihi texuisse dicis.
HAnc quisquis iuvenum domum frequentas
Dilectaeve mihi cupis Cateruae,
Et membrum fieri et diu manere,
Haec serues animo tenace iussa.
Sit Christum tibi nosse prima cura,
Eius volue revolue sacra verba,
Mox virtutis iter sequare dextrum,
Spernaturque tibi levis voluptas,
Mores compositi, graves, modesti,
Sint in gestibus, inque sint loquendo.
Hînc feruor iuvenile pectus urat
Colendi studio novem sorores.
Nec debes leviori amare flamma,
Parentes animi tui magistros.
Hos ipsas adamare propter artes
Est (credas) caput eruditionis.
Non tarde nimium scholam frequenta,
Sed quo iussus es hoc adesto puncto,
Numquam te decet emanere ludo,
Ni fiat venia tui magistri.
In promptu tibi semper arma sunto,
Cultelli, calami, parata charta.
His attentus in ora praelegentum
Quod dignum fuerit nota notatu,
Verbis utitor in schola nec ullis
Ni sint Romuleae recepta linguae.
Pure dicere non tibi minori,
Sit curae, solet esse quam latine.
Non condiscipulis moveto rixas,
Sal taetrum fugias nigrumque Momi.
Praeceptoribus haud rebellis esto.
Ad nutus sed eis minister esto.
Sic te denique comparato semper.
Scholam ne tua vita labe turpet.
Haec si praestiteris, nec es rebellis
Te propter mihi laus erit meisque,
Me propter tibi laus erit tuisque
Hanc quisquis iuvenum domum frequentas.
FINIS. AUGUSTAE RAETICAE Philippus Ulhardus excudebat.