Poema novi prorsus argumenti, novae compositionis offero tibi, optime Alphonse. In gratiam Affinis sui Pauli Sfondratae Frobenii confectum est, eiusdemque voluntate, ac voto tibi inscriptum; addita causa. Ex quo enim Frater eius Philippus Frobenius maior natu Sororem tuam Annam Caeciliam Lectissimam Virginem matrimonio sibi iunxit, scio vos amore, studiisque semper fuisse coniunctissimos. Simul mansuetioribus musis, ac severioribus operam dedistis, simul Italiam, Galliasque et Belgium peragrastis [Reg: peragravistis] , totque amplissimis Provinciis utilitate vestra lustratis, instructa variis artibus ingenia, moresque cultissimos in patriam rettulistis. Cum Lyrica nostra; aliaque Poemata diverso tempore ederemus in lucem, nondum eius aetatis eras, cui aliquid dedicari posset. Patieris nunc saltem unum, ex vetusta clarissimaque Caravendarum Prosapia nomen, tuum videlicet, libellis meis inseri. Ceterum scriptioni huic causam ansamque praebuit ipse Affinis tuus Paulus Frobenius. Questum ad me venerat de improbis moribus Germaniae. Tantam obtrectandi licentiam in exteris Regionibus non observasse: calumniandi libidinem dominari, et saevire impune. Memorabat in exemplum, quae Fratri suo in ipsis nuptiis evenissent,
quae sibi quotidie evenirent; lacerari famam, foedari nomina, passim volitare sarcasmos, deterrimis interpretibus omnia esse obnoxia. Quae vidisset apud cultas nationes, in ludibrium trahi. non formam calceorum, non pilei, non gladii: non ullius peregrini vestitus placere. Eruditis quoque laboribus, si quid moliretur, afflari fumum; figi aculeum. Atque haec dolentius. Fateor ad quaedam risum cohibere non potui; adversus aliqua conatus sum adhibere fomenta, qualia suggerebat extemporale ingenium. Temerariam garrulitatem, suggillandique pruritum non esse vitia noviter in Germaniam illata. Iam inde antiquitus laborare. Detorquere sermonem, extenuare facta, illudere quibuscumque personis iam saeculum vocari. Proinde obfirmaret animum, et vel silentio vel contemptu aspernanda transmitteret. Si dissimulare posset iniurias, inimicos fodicaturum calcaribus, quae ipsimet fabricassent. Dicteria recipientem uri; qui non uritur, non recepisse. Si stimulos aemulorum gloria, prosperique successus excitassent, his se soletur. An nesciret, attritum vomerem magis splendescere? agitatum contumeliis honorem sublimius incendi? Laudaret vituperantes. Nihil acerbius facturum. Carbones nimirum super inimicorum capita coacervandos, ut vel altius clament, vel muti dolore tabescant. haec atque huiusmodi plura, queritanti ingesseram. Ad extremum: quid vis Sfondrata? albae Gallinae filium Te reputas, nunquam denigrandum? Consuetudo humana non permittit. Omnes decoloramur. Populo non magis obstrues ora, quam ventri. Thomae Kempensis Oraculum expende: cotemnenda esse verba, quae per aerem volant, et lapidem non laedunt. Philosophus es? Lapis Philosophicus non vitiatur sordibus scoriae: sed contra ignobiliori metallo tincturam, fulgoremque auri aspergit. Poeta es? Heliconii lapides non laeduntur afflatu sycophantae, quanquam saepe allisas voces vindex echo in authorem reverberet. Quod fieri posse festivi Poematis inventione demonstrabo. Ipsissimum hoc est,
nobilissime Caravenda, tuo nomini inscriptum. In hoc frusta calumniantium in caput meum satyrice coniecta, forti repulsu in Criticos apologetice pleraque retorquentur. Plura spleni concitando serviunt. Carmen intercisum est, quippe mera fragmenta complexum. susurri enim et famigerationes non omnes recta linea perveniunt ad aurem. Obliquae, obtusae, obscurae, clarae, hiulcae, timidae, suspiciosae, qua vera, qua falsa spargunt. Ut ut sit, aut me multa confinxisse putabis, Alphonse, et saltem ex figmento capies voluptatem; aut alios vera de me dixisse credas, et cum reo fatente ridebis; interque tumultantium linguarum murmura mecum animosus imitator iocabere. Vale.
Cantemus. Patronus adest; cum provocat actor.
Ipsum non pallet bene conscius ad Rhadamantum.
Censurae semper pene in contraria vergunt.
Quod probat hic, damnant alii; quae damnat Acestes;
Vindex Varro probat. Defendor, et arguor idem.
Nec se Bucephalus, Zephyri nec comparet ala.
Noster testudo est. quam languidus indignatur.
Quam tarde incedit! stadio lassatur in uno.
Imo, ait Arnoldus, momento permeat orbem.
---------
Est alter Protheus, ac pene Tigellius alter,
Quo mirabilius, Flacco testante fuit nil.
O Abderitae! rumpit suspiria voce,
Sergestus, si prima latet vos linea vultus,
Abdita qui mentis dignoscere sensa potestis:
Conciliumque animae secreta in parte negantis
Ire sub aspectum, vel prodere, quae coquit intus.
Nam matutino quoties se flumine lustrat?
Non est munditiae, Venetae non cura saponis;
Impexum, illotum, incultum, quae Gratia amaret?
---- nec Erynnis opinor.
Stoicus et Cynicus spectrum miscentur in unum.
Vix a Cardani vita discernere possis.
Scilicet ut squalent extra, sic omnia et intra.
Forsitan, iniecit, quo non solertior alter,
Bagophanes Sciolus, curis maioribus actus,
Negligit inferiora sui. Laudabile, corpus
Non nimis excolere, et turpe est ad pascua vatem
Proiectum, thermis, formae, pecudique vacare.
Indoctum Baracen callenti Iura Rebuffo.
Expecto donec declinet prodigus Istrum
In caput, et contra fluvium natet ...
Iam speculi lucem, iam dentes pectinis odit
Haud equidem nivei barri, sed dentibus apri
Dignior, aut quantos tenero lupus imprimit agno.
Quando ita vult, sit deformis, maneatque per aevum,
----- subscribimus ultro.
Illo vix Briareus formosior -----
--- Polyphemum, et Alastora vincat.
Invideat pulchris, rugasque ostendat aniles.
Sed num servabit leges. quas sanxit ineptas?
Quis scit, an in speculo sua non consideret ora.
Aut fontem inspectet; nisi forte horrore Medusae,
Quae sedet in medio, fugiat cognoscere vultum.
Cur non in sylvas sese et stabula alta ferarum
Abdit? ibi fratres torvos, torvosque sodales
Inveniet, Regis Chaldaei facta secutus.
Torva boum facies, Getuli torva Leonis.
Torva est ursorum, torvo sunt ore bisontes.
Et bene cornuto cognatus bubalus uro.
Bistonas, Odrysiosque adeat Rhodopenque nivalem,
Torva reperturus populi portenta ferocis.
Sunt puerum ludus, puerilia gaudia rallae.
Scimus, quid crocet textum velanten achanti,
--- Ilione quod gesserat olim,
Maxima Gnatarum [Reg: natarum] Priami, colloque monile
Baccatum. --------
Ornatus Argivae Helenae? sic femina compta
Incedat. Vates non nescit: splendidiorem
Quod, quicumque virum splendenti in veste puter se;
Finxerit hunc olim celeberrimus ille Maronis
Sulphurea Nar albus aqua, quo Teutida prolem
Plurima nunc Matrona lavat. Mos desiit ille
Ut Rheno (quid non minuit vitiosa vetustas?)
Iam vino infantes genus explorante lavantur.
Nam quando auroram vigilat praevertere? quando
Affixus pluteo; sicut pallentibus undis
Actius, et frater Corybas? Sata, iugera, villas,
Prataque prospectu fixo metitur, et arva,
Dispersasque domos, --- praeterque fluentem,
Nec procul hinc falsam, cervorum pascua cretam.
--------
Ac ne visa procul fallant confusa remotum,
Concava convexo sociat Crystallina vitro,
Exacuitque oculos, et languida [(transcriber); sic: Ganguida] lumina torno
Roborat, anticipans longinquos mille colores,
Observare vates, venientum [Reg: venientium] discere vultus,
Officii pars est, puto non postrema diurni.
Praefectum credas ad vectigalia naulo
Desuper excubias agere, et dare classica velle.
Pars quota curarum sellae datur, atque labori
Palladio? aut quoties visus cum ---
--- (O dira calumnia, quantum
In nos iuris habes!) -----
---- nisi forte Lybistidis instar
Alitis obtutu sua solo excluserit ova.
Cunctane per somnum didicit, vel discit inertem?
Otie quo titulo manifesta negotia fiunt?
Cum res ipsa manum poscis, nil manca voluntas
Prodest. exertis peraguntur bella lacertis.
Aiacis gladius quo? si vagina recondit?
Rubigo ingenium non tantum perdidit unum.
---------
Hoc scio, cum summis in turribus ambulat index.
Circuituque suo labentia tempora signat,
Non tardare rotas, nec stare, sed usque moveri.
Quo tendam, ipse queas, si vis, deprendere verum.
Quid quid Anaxagoras prisco garriverit aevo,
Haud temere, vel fortuito casa rustica surgit.
Nedum Pyramidum moles, laqueataque tecta.
Ergo spectanti monumenta, industria certa est.
Plurima iam praelo subiecit olentia cedrum,
Nocturnasque faces, et succum mitis olivae.
Successusque probant operam: ni temporis esset
Parcus, et admensas se partiretur in horas,
Nunquam aspexissent lucem Iunone secunda
---------
Sed manica excussit? cur tu non excutis aeque?
Qui tantum lauri tibi consumpsisse videris,
Quantum sufficiat centum ad ientacula capris?
Hoc habet! I verbis virtutem illude superbis.
Mente profanata turbatus inhorruit Umber,
Non aliter, quam qui de fonte Silesius hausit
Schepsiaco * laticem cerebro tenus aestuat amens.
Corrugat frontem mirabilis intus in* hirnis.
Perrexit Marulus tamen, et sic institit ore.
Naviget, aut equitet, Vates hic ubique laborat.
Secum qui gestat Parnassum in vertice vivum.
Non sella, non ille loco, non limite circum-
Scribitur; ad stivam, pharetram, remosque, tubasque,
Et cyathos: media cantare licebit in urbe.
Andromedae captae? quid Cepheos et Meleagri?
Salmacis, Ocyroe, Melicertes? Cyllarus, Iphis
Nomina vana sonant, et sunt sine pondere verba.
Sat Phaebo, musisque datum, Clivoque bicorni:
Fama, quae parta est, potes hinc contentus abire.
Iamque undena premunt lustra incurvantia dorsum.
Non sentis annos? tibi iam vicina senectus
Imminet, et scapulas pulsat vespillo Diaulus.
Si nondum omnino viridis deferbuit aestus,
Utilius cathedras magno, et lato ore ferires;
Intentus crotalis sacra, et divina relinques.
Aude aliquid: bene coepta etiam, quaecumque ea, merge
Danubio; vehet hic vitulis donanda marinis
Hi Satyram, Entelli caestus et lora merentur,
Insuto plumbo. Quid sancta superbia dicis?
Stulta, inquam, magno flatu disrumpere! vana
Omnia sunt vanis: sacris sunt omnia sacra.
Hoc odi, sibi quod cerebrosus serviat uni;
Quippe sui capitis: propria dominatur in arce.
Impatiens aliena sequi ----
- ab invito quando extorquebis Iambum?
Hoc, aliudve petes, digitos quasi pectine iunget.
Crispabit nasum, dubitantia contrahet. ora,
Praetendet causas, et frons erit unca ruga.
Nitimur in vetitum. Mandes quodcunque poema,
Protinus historiam scribet. Conscribere iustus
Temporis acta sui, fastos implebit inanes.
Nil adeo varium magis, ac mirabile vidi.
Sic est. infixum Venusini haerebit, et haeret
Omnibus hoc vitium cantoribus: Inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati;
Iniussi nunquam de sistant --- Olli
Hoc vitio quo que maius inest. maria ima subibit,
Si terram monstres. missum super aequora, portu
Insula suscipiet. Cretae pertesus, et alas
Sumet, et ignotas animum dimittet in oras,
Naturamque novans, disponet in ordine pennas,
A minima coeptas, longam breviore sequente,
Ut Clivo crivisse putes; dicetque volando:
Omnia possideat, non possidet omnia Minos.
Sume novum specimen: quibus exagitatus echinis,
Qua furia linguam fundo tenus eruit Oscam?
Heu quanto satius stygia tellure repostam?
Serpentes medios audita vocabula rumpant,
Tisiphoneque tuos, sinon avertere tentes.
Vocibus heu nostras incaestis polluit aures.
Olli sedato respondit corde Latinus,
Non minus ille potens Evandria dicere verba.
Frustra obstringillas raude, et sine Apolline, Blance.
An non Casmenas [Reg: Camenas] tapperque, atque ampliter Oscas
Ruspatus dedit in lucem, Axamenta Cnephosa,
Mangante veterum de fonte anclans hilarodes,
Sitilet ut vulgus: contempla, quanta labose
Gnariget artitus: quae clutriet, atque returdet
Hautmenta, et fallas, quippe et popularia nexens
Faminat, obscuros, qui adrumans expatat orbi
Pacuvios: cossisque catus det alebria musis.
Clivia sunt, fateor, sed matrescentia linguae
Semina Romanae, quum nansceret: illaque taxim
Tempestoque modo urvarunt pulchraliter [Reg: pulchre] Urbem.
His me defraudes, et aventeis [Reg: aventis] plissima nosse [Reg: novisse] ?
Tunc primum Caperon animum haec in verba resolvit:
Utilis ingeniis libertas, laetaque cursu
Provehit, et faciles laxat, non stringit habenas.
Sunt quidam vili vel natio sorte, vel illa
Damnati: quod nil nisi vincula, flagra, triremes,
Numellasque crepent; Aliis nec legibus artes
Ingenuas tractant. Lictoris filius Harsa
Cuncta ad dimensum Plauti servile reposcet;
Nam sic assuevit dimensus partibus octo.
Exanimes ipsi fiunt nova funera, versus;
Et quem planxerunt, tumulo sternuntur eodem.
----------
Quam fuere incassum: furit autem quisque arenam
Horridaque adverso proscindens vomere tesqua
Ex tribulis sperat ficus, ex sentibus uvas.
Frigida quid possunt super haec promissa, nucesque
Verborum cassae? fiet, si navis Athenas
Venerit. Expectes hac conditione peracta.
Te fore nummatum! fiet li gemmea grando
Deciderit, riguique pluet torrentibus auri.
Addidit Albinus prisci candoris amicus:
Vitae summa brevis certam nos figere metam
Conspicuamque movet. Longe distantia raro
Tangimus: adversis iaculum impedientibus austris,
Inter - enim - veniunt casus, mortisque sagittae,
Propositumque volans sistit Lethalis arundo.
Maecenas Atavistamen haud edat. Oedipe solve
Sed neque vi magica, neque blanditiisque, minisque:
Non fastiditi si vasta volumina Molvae
Insulsosque iocos, et scripta legenda mineris.
Apricus non est, qui promit inania verba.
Seria custodit sexcentis abdita claustris.
Huppius, et frustra non Famigusta vocatus,
Ursinusque Ligur, fabroque nagelius ortus,
Intuitu primo quoque me, ceu sacra ferentem
Isidis, aut Cybeles mixto terrore verentur,
Haerentemque notant circa praecordia Phaebum,
Nec credunt omni positas sine numine rugas.
Quandoquidem veteres referam rubigine vultus.
Quales Roma tulit primis subiecta Tyrannis,
Tempore quo rexit Latias Augustus habenas.
---------
Esse (vel ex alto Corvini sanguine) vivat!
Suspecto fraudem. fugiens intercipit aevum
Et pudet esse senem propiorem abeuntibus annis.
Unguentis multi properos inducere canos,
Naturam violante dolo, creduntur; hic arcet
Contra omnem morem -- quomodo? nullis
Utitur inventis, nullo ceromate. Battus,
Et Daxus iuvenes tinxerunt arte capillos.
Flavus heri, niveus nunc est ex unguine Daxus.
Unde autem vires? ------
--- aut qualiter Aesonis olim
Sic huius macri tenues reparaverit annos
Graminibus Medaea suis: aut nescio, quid sit.
Creditur herbarum peregrinis stirpibus uti,
Vulgus ait (vulgus fingit) sunt germina Cafris,
Sunt Afris, sunt mille nuces Regionibus illis,
Quas Batavae visêre rates (sunt poma Draconis
Hesperidum in nemore Aereo) bona Coccola radix
A Brasilis veniens, Romanis nota Togatis,
Qua Solis pascuntur equi, Lunaeque iuvenci;
Exemptusque lapis Capreae, quam Persia nutrit.
Erratis Flocomas, inquit, erratis amici:
Prima Ceres unco terram dimovit aratro,
Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris,
Prima dedit leges. Cereris sunt omnia munus.
Tu medico diras? cuius vel nomine in ipse
Usque fides ludunt (Geigerii in nomine *)
Tantis laetitiis vir servato capite isto
Incessit, reliquo iam desperante senatu.
Ut video, malles animam servare catellae,
Quam vatis: dignus celebris cui victima fias.
Debebas illum potius sub cespite putrem
Eruere ad superos, et amicis reddere musis.
Sed vivat, valetque precor! vivitque, valetque.
(Omnino: nec amet quenquam, nec ametur ab ullo.)
Omnes hoc una mecum, puto, voce precantur.
(Ut male sit cuncti iurata voce precamur.)
Quae donat Lachesis: concessa relinquite fila
(Imprecor, haec tanquam nevisset aranea, rumpi)
Qui secus optarit, praecordia et ilia rumpat.
Haec sapiunt. Contra Salaphras: rapiatur an extra
Se, nondum constat: sed adhuc sub iudice lis est.
Intra se rapiat quod plurima, nemo negabit.
Nec plures tauros absumpsit Cacus abactos.
Quantus in aggestas patinas! ---
Hinc cacostomachus: sed non de nomine Graio.
Heu qualis facies, et quali digna tabella!
Quae tot dissimulat strages, et damna macelli
---------
Devorat interdum frendens, quantum tribus ursis
Sufficeret. paucis sat multa: absumeret ipsos
Triptolomi currus, omnesque Evisichtonis ollas;
--- dubito, peiorne Vitellus --
Adque sibi sacram coquus Heliogabalus aram.
Proposita, aut Scauri. sed quando serius unquam?
Quando autem non est? etiam dum ludicra tactat,
Serius est. animo forti quoscumque labores
Aggreditur; quos nempe probat. Dic obsecro, quando
Serius? ut mecum reputo, vim nominis huius
Non bene perspectam, pondusque videris habere.
Serius, inquiro, num sit? non quaestio vana est.
Exagitavit enim paetum, fumumque tabacci
Nuper, et explosit tanquam illaetabile virus,
Hippomanesque foret, Lethaei gurgitis haustus.
Tune odio vero credas, an pectore ficto
Expressum in scena Mimum? quis credat amanti?
Basta reponebat: modicum non sustulit usum,
Si recte memini, tantum damnavit abusum.
An non adversum congestis nubibus ingens
Detonat, et valido assurgens movet arma lacerto!
Serius at quando? quando non serius? ipsa
Praelia ranarum eum muribus aspera, dicas.
Seria, et arcanis penitus stipata tremendis.
Tu fortasse novum cantes Agamemnona; cantes
Aeacidem: pappus mediis mansurus in undis.
Nascitur e tenui quoque Martis adorea culmo.
---- sed quando serius unquam?
Quaeritur an sapias unquam bone Lentule. quando,
Serius est? semper. quando ergo est serius? olim;
Entheus horrorem cum toto corpore spirat
Fatidicus, tragicoque evincit crura cothurno.
Serius hic unquam? quando tu serius esse
Incipies? tunc est, cum montis in ardua nisus,
Et satur a fundo turbatae Aganippidis haustu
Empedocles Sophoclesque vomit: volscique Poetae
Relliquias, rapidique eructat carminis aestum.
Serius? insanis. hoc testor serius. an sit
Magni opus ingenii, fastu corrumpere vultum?
Non omnes rugae sunt gratae. quaedam odiosa est.
Taediaque invertit gravitas squallore superbo.
Serius hic Vates est, an tantummodo torvus?
Quem tu Timonem, Brutumque requiris ab illo,
Qui mansuetarum colit otia blanda Dearum?
Torvus et austerus non uno stipite pendent.
Cum torvo bellus non convenit; at bene laetus,
Insons, et posito calamo, quandoque remissus,
Nulla supercilii laus est, pluteique tonantis.
Invenio. quid tum? non omnis maeror ad ictum
Lysippi scalpro utentis lapidescere debet.
Scripta erat in saevam trabeata Philippica mortem.
Delecta est: visumque fuit, minus esse dolendum.
Vivit adhuc, qui sic vixit: non mortuus ille est,
Sed cessit, corpusque animus mortale reliquit,
Mutavitque locum; legatis ut sacer est mos.
Quid faceret, cuius tu ingrata silentia cussas?
Noluit atratus plebeium intendere lessum
Irasci Parcis, Libithinam tundere versu;
Haec lyra communis: flentis flendique Poetae.
Mitius ingemuit: nec egebat nobilis Umbra
Lamentis: virtus, ivit quocumque, secuta est.
Ne dare verba putes, quaedam fragmenta supersunt.
Cum rursus Cucuphas, quo nescio saucius ictu,
Ad conniventem Salgam conversus, ain tu,
Scribet adhuc molles Elegos tuus ille Petrarcha!
Sic equidem aiebat. Sed qui pote? viderit ipse.
Non sum solicitus, pro quo et tam sollicitus tu.
Ast olli metuo, subridens intulit hirquis
Obliquum tortis. Satyrarum Scriptor amarus
Idem sit lepidus tenerorum lusor amorum?
Terra prius stellas, silvas feret igneus aether.
Non bene conveniunt, nidoque morantur in uno
Milvius et turtur; pardo male iunxeris agnum,
Aut vitulum, damamque lupo. ---
---- crassa solemus
A liquidis: mollem a cantu secernere duro
Suadebit ratio. non omnia possumus omnes.
Certa nimis vox est, et numinis obtinuit vim;
Cuique data est mensura sui finita: nec ultra,
Nec citra se ferre licet. Tunc Baudius ursit;
Quid cum Papinio Nasoni, cumque Tibullo
Commune est Flacco? vel ei quo claret Aquinum?
--- an una eademque pharetra
Tela Iovis capiet, parvique Cupidinis arma?
Quare edice tuo: potius me iudice bella
Horrida, Teutonicas acies, totumque supinet
Romanum Imperium, statuamque in calce relictam
Tideus, Hyppomedon, Capaneus quaerantur in armis.
Peligni Vatis vineta intacta relinquat!
Ira, an amor spiret; tumeat dolor, anne voluptas
Fluctuet, an placido iaceat tranquilla sinu mens.
Cordis namque fretum variis affectibus actum
Aestuat, et Scyllas saepe obiicit, atque charybdes,
Et Brevia, et Syrtes. Maris est eadem atque hominis sors
Est Vates quasi nauta sui. Tu prospice, quando
Grandibus utendum velis, parvaque phasello.
Denique Pegasidum quid suadeat aequor arandum,
Si vacat, Ismeno, Lernaque palude relicta,
In Sulmonis aquas lusum deducere cymbam
Ingenii. In caveam Pinum, Boreamque relega,
Stridentemque Eurum, atque animi compone tumultum.
Nil trucibus Thebis, trucibus permitte Mycaenis,
Solus amor motis aspiret flamina pennis,
Et trepidi luctus, et grati in amore dolores,
Tum ponenda manu, quae cocta bitumine tela
Statius Ogygiis iniecit turribus, aut quae
Pisaeus Phlegyas; et quae sensere Gigantes.
Pro gravibus gesis Ovidii breve missile punctim
Crinales vibrentur acus, scintilla oculorum.
Talis, ubi tonitru sceleratum exterruit orbem
Iupiter iratus, centenaque fulmina torsit,
Vindictae tristis satur, officioque peracto,
Nubibus egreditur piceis: iterumque sororis
Nuptae laetus adit mensam, nectarque resumit.
Haud secus ignivomo consumptis sulphure diris
In vitia, et nostro manifesta piacula mundo,
Hipponactaeo tetras hinc inde favillas
Spargenti, carmen succedat amabile, nullis
Sentibus hamatum, nec dente, nec ungue timendum.
Undenis pedibus current ad gaudia ruris
Assueti versus, viso insanire petauro.
Quique fricant, tondent, pugnant, medicantur, et urunt.
Aeolio maneant tantisper carcere clausi.
Quaeque prius tetigit summas aspergine nubes
Spumea, et exultans, mox subsidentibus undis,
Lactescat niveo mollis facundia rore.
Non minor ars haec est, per singultantia verba
Affectus varios agili versare cylindro.
Expulerit [(transcriber); sic: Expuerit] , quando cunctantem, atque ora trahentem
Taenario extraxit Victor Tirynthius antro.
Scribat, quot muscas aestivo sole volantes
Impatiens captas mactet Golo: pulicibus quot
Retia Polidii socrus Marconia tendat.
Quid Maurillus agat, cum nil agit, et quid agat, cum
Actum agit, aut asinum ----
-- Scribat de montibus, unde
Virgil eclogue 2.18
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Utcumque est felix, qui sic discedit in orbem
Ex hoc orbe novum, nullo ut maerore gravetur.
Sarcina nulla premat. Quid vis? stant littore puppes.
Diverso multum fato plerique recedunt.
Heu! iacetin lecto maerens, et volvitur aeger
Indomitis stimulis morbi, dolor urget, et urit.
Haeret adhuc animus fixus mortalibus arvis,
Atque opibus falsis. Non est mens conscia recti.
Ius, vis, fraus, animi triplex tinctura fuerunt.
Hinc lacrimae. gemit ante thorum tristissima coniux
(Res incompositae) sparsos lacesata [Reg: lacessata] capillos,
Complorant nati, frustra solantur amici.
Omnibus his curis liber Scenorerus, et intra
Semet collectus, nulloque interprete mortem
Intrepide affatus: Salve! terram pede pressit,
Astra manu rapuit, corpusque abiecit humandum,
Ut dormiturus vestem exuit, ac sopitur.
Exstruite argenti cumulos, auroque potiti
Exornate domos, caeloque educite tecta.
Linquenda est tellus, et fundus et hortus et uxor,
Et soboles, et quae sevisti poma, nucesque.
Admonet occasus, qui nos praetermeat Isther,
Cum raptis secum fluviis excreverit ingens,
Fit minor, et salsis pelagi sorbetur ab undis.
Nos sorbebit humus; tandem dilabimur omnes
In mare sicut aquae. Musae, charitatesque venustae [(perhaps: ?)] ,
Insontesque ioci, Satyri, Satyraeque valete.
I. Vita hominis censuris obnoxia.
II. An authoris habitudo corporea, quam Graeci crasin, Latini temperamentum, barbari complexionem vocant, bona sit, et qualis?
III. An illi genesis fuerit propitia?
IV. An sit bene moratus, an munditiei politioris studiosus?
V. An eiusdem mollior coma iustam criminationibus causam praebeat?
VI. An auctor sit reus, si torvus? an libenter paradoxis occupetur? an regulas torvis praescriptas servet? an torvi ad torva animalia ablegandi?
VII. An in auctore plura ornamenta possint culpari? an eius staturam, membrorumque symmetriam ullius vestimenti genus cohonestet?
VIII. An sit vir gnavus [Reg: navus] , et industrius?
IX. An eius ignavia possit demonstrari?
X. An ei a poeticis commentationibus primum nunc sit desistendum, quod Cucuphas monet.
XI. An Capito Rhenanus prudentius suaserit contrarium?
XII. An potius pergendum in concionibus? pluresne Poetae dentur, an oratores, quod Buschius negat.
XIII. An auctor sit proprii iudicii in materia scribendi oblata, acceptanda, eligenda? circumspectus? difficilis? et contumax?
XIV. An oscam Cascam Poesin tot saeculis consepultam multorum ingratiis refoderit? an tune libidini agis ingenii sarcastice indulserit, quam disciplinis iuvandis? an libertas ingenuis scriptoribus permittenda? an calami sacrorum vatum in ollas coquinarias iniiciendi, id est, an decorum sit Musas liberales illiberales fieri in gratiam procerum, famulas, lenas, cyngaras, etc. idque spe, vel mercede umbratici favoris?
XV. An Author scribenda quaedam prudenter subterfugerit?
XVI. An author sit Politicus, curvus, an rectus?
XVII. An bene iudicet, quaedam etiam minoris momenti celanda esse?
XVIII. An sit aulicus, comis, urbanus? an eius famam minuat praesentia?
XIX. An quidam Physiognomicae periti, ac profundioris consilii Viri magnificentius sentiant?
XX. An author sit morosus, obstinati silentii homo, Democrito, an Heraclito similior?
XXI. An author certis remediis, ut quidam canitiem pharmaceutice accersunt, sic avertat, vel retardet? an incognitis vitam producat?
XXII. An operae prettum fuerit austorem aegrum ac desperatum sanitati restitui, prostratam valetudinem erigi?
XXIII. An author sit vere macilentus? an Oculos tantum ludificet?
XXIV. An sit Cacostomachus?
XXV. An frugalis, an gulae delicatae?
XXVI. An figura poculi cerealis sit eadem, quae poculi Castalii Poetarum?
XXVII. An author sit nimis tetricus et severus?
XXVIII. An poetice assentari soleat: an negligat amicos mortuos?
XXIX. An fragmentum funebris Elogii, quod author piis manibus Claudii Memmii Avauxii Illmi. Gall. Legati consecravit, votis et expectationi Familiae respondeat?
XXX. An Arcesilas authori cupressum et herbam funebrem fideli animo porrexerit?
XXXI. An Satyricus scriptor praeter rerum ordinem possit esse etiam Elegiacus?
XXXII. Qua veri similitudine etc. Salga probaverit hoc fieri posse?
XXXIII. An author malis omnibus et diris debebat devoveri, quo minus destinatas Elegias perficiat?
XXXIV. An argumenta cantandi, quae Cucuphas suggessit ex malefido ingenio, sint potiora?
XXXV. Totius scriptionis Anacephaleosis.
XXXVI. Ad Paulum Frobenium admonitio de Contemptu Dicteriorum, calumniarum, convitiorum.
XXXVII. Secretum contra columnias et convitia.
XXXVIII. Secretum contra vanam gloriam.
XXXIX. Secretum contra invidos, aemulos, goffos etc.
XL. An Iuvenalis recte pronuntiaverit invidiam omnium tormentorum est maximum.
XLI. Epilogus authori in Satyricis usitatus, de brevitate vitae, contemptu mortis. Elogium nobilis et strenui Domini Melchioris Schorer Neoburgi pientissime defuncti Anno M.D.C. LVII.
FINIS.