Sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. Dan. 13. Melchior Küsell f. [Abbr.: fecit]
Tactus bows to the praying Urania ]Sensus V. Tactus Epistolarium Liber Quintus
Pervenimus ad Sensum Tactus: cuius insidiae et lenocinia etiam palpari possunt; omnia raro evitari, unde D. Basilius lib. de vera Virg. [Abbr.: Virginitate] Vocat omnium deterrimum, emittit enim Legatos ad Sensus, ut eorum opera, voluptates suas prosequatur. Placide abblanditur, ut magnam in homine exerceat tyrannidem: ideo summa cura coercendus. Consonat S. Bern. lib. de Natura et dignitate Amoris Divini cap. 7. Ceteri sensus, maxime tres primi, adhuc honestiores procos gerunt: tolerabilibus oblectamentis, quamvis non omnino aut semper necessariis, grati; multo minus nocentes. Tactum illecebras admoventem suas, aut usum qualemcumque sola necessitas excusat. Pulchra facies, suavis sonus, suffitus cinnamomi, dulcis liquor, dapsilis sapor,
durante pudicitia, non inquinant Animam. Accedat amplexus: omnia corruperis. Tactus inficit, et labefactat. Quid ? quod fratres suos, omni iure potiores, cupiditatibus suis subservire cogit. Scilicet insanis amoribus famulantur. Visus et Auditus, Olfactus et Gustus. Spectacula obscoena, cantilenae turpes, odoramenta Cypria , lautitiae et philtra, obsequioso conatu mercenarium ministerium libidini offerunt, ventri oboediunt. Quae indignitas rei mellifluum Doctorem prae amaritudine animi ita exclamare coegit. In Medit. C. 14. Inimici mei Animam meam circumdederunt. Corpus scilicet, et Mundus et Diabolus. Caro mea de luto est; et ideo lutosas et voluptuosas cogitationes ab illa habeo: vanas et curiosas a Mundo: A Diabolo malas et malitiosas. Habes, Amice Lector, sequentium Epistolarium Argumentum. Quia Tactus incedit per ignem suppositum cineri doloso : caute et aliud agentes, huius sensus pericula exponimus. Producuntur tres capitales Humani generis hostes larvati, ad usque flagitium facundi : Mundus, Caro, Diabolus. Maxime circa Tactum occupati. Mundus Caupo sit, Caro Aulicus, Daemon miles gloriosus. Caussas nomenclaturae suis locis assignamus. Ad voluptatem Mundus invitat, Caro irritat, Daemon inflammat. Mundus instruit focum, Caro subministrat
fomitem: Daemon prunas halitu ardere facit. Mundus praebet hospitium, Caro auget illicium: Daemon consummat incendium. Mundus demulcet sensum; Caro suadet assensum; Daemon, nisi Anima vigilet, extorquere nititur consensum. Quo negato, medios inter sensus salva est Urania .
Bern. Mundum stabulum vocat, in quo iumenta, et homines similes facti iumentis insipientibus. Nos Cauponam appellamus, bonarum rerum et scelerum officinam. Mundum fallacem, perditum, vanum, crudelem describit S. Ioannes Evangelista passim. Hic specimen reperies, consummatae nequitiae. Caupo a fecundis calicibus disertior, quam verior, miras Uraniae technas scribendo atque invitando struit.
Synopsis
1. Cosmum, vel proprio nomine ornatum, Uraniae placere posse; ominose. 2. Nusquam inveniri tam instructam divitemque cauponam. 3. Ademptum quidem aliquid esse suo patrimonio, per, nescio quam, praedatorem Nazarenum ex Virgine natum: ceterum adhuc se latissime dominari; silvis, montibus, fluviis, mari potentem. 4. Suum vero deversorium [Orig: diversorium] , sicuti regio luxu splendet ita a regiis "person"is utriusque sexus, assiduo frequentari. 5. Utopia: Fortunatae Insulae: ubi risus, gaudia, epulae, choreae, lusus, alea et cetera. 6. Signum huius magnifici Hospitii, facile noscendum. Toti Orbi constare. 7. Cur sola Urania , in tanto hominem concursu, celeberrimam Tabernam subterfugiat 8. An vitam solitariam pro fessa sit? In corporis ergastulum misere compacta, cur alio carcere se arctius habeat?
9. Etiam inclusam Danaen amatori patuisse. Velit, nolit, Mundi illecebras subterfugere non posse. Vitaret potius ingratitudinis notam, diligentem beneficiumque Hospitem perosa. 10. Blandimentis Mundi voces ex lib. Proverb. C. 7 Intexui funibus lectulum meum: stravi tapetibus pictis ex Aegypto . Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni: inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies, et cetera. 11. Cosmophilorum cantilena ex libro Sap. C. 2. v. 6. Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt: et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et ungentis nos impleamus: et non praeterat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant : nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
Continuos numero convivas. Semper abundo
Hospitibus numquam nostra popina vacat.
Utque fluens Luna refluensque urgente vicissim
Aestuat, et vertit terga, reditque mare :
Sic ingens populi fluctus venientis inundat :
Accurrunt homines more fluentis aquae.
Cur non accurrant ? sunt omnibus omnia praesto :
Vina dapes, epulae, cum citharisque lyrae.
Me penes Utopia est, decantatissima vulgo
Insula, fortuna prodigiosa sua.
Lactea ubi coctos eructant flumina pisces:
Ora per, in fauces, tosta columba volat.
Labitur ex truncis, sicut de palmite, mustum:
Ebriaque undanti nectare, ripa fremit.
Huc ades
Uranie
: nostroque assuesce vocari
Nomine purpureis excipienda toris.
Si dubitas, visura proba non somnia narro.
Fluctuat in nostris fabula nulla bonis.
Aedibus in latis se mutua gaudia trudunt:
Alternas variant irrequieta vices.
Iam fidibus iam voce canunt: choreasque
sequaces [(printer); sic: fequaces]
Tempore noctis agunt, tempore lucis agunt.
Luditur: et pictis succedit eburnea chartis
Alea, totque oculos paene quot Argus habet.
Haurit in hoc lusu cupidos pavor atque voluptas.
Nec refert : canis hic iacta sit, anne Venus.
Ditescunt omnes ego deficientibus aera
Suggero. Maiores nullus habebit opes.
At quid si in tabula videas bicolore fritillum !
Implebit felix tessera
Coa
manum.
Huc ades
Uranie
: promissam amplectere fortem.
Constantem veniens experiere fidem.
Forte petes signum Caupona ad limina fixum,
Quale fit; ut caupo publicus esse probet.
Vix errare potes. Medio Globus aere pendens,
Descripti partes quattuor Orbis habet,
Africa
, cumque
Asia
spectatur
America
late:
Insidet
Europe
vecta puella bovi.
Huc Dea coelestis,
Iuno
dignissima dici:
Huc ades, o oculis carior una meis.
Cur sterilem carpis captiva domestica vitam?
Numquam aurae spatium liberioris ames?
Custodita seris, membrorumque abdita claustris
Degis, ut obscuro carcere septa fera.
Sic et Hypermnestram crudus pater abdidit antro:
Compacta in stabulum sic
Philomela
fuit.
Tereus
et
Danaus
parili feritate tyranni,
Dignus uterque pari clade perire fuit.
At tu, quae clathris includi sponte videris;
Laxa animum curis, anxia Virgo, tuum.
Per licitas saltem, Dulcissima, quinque fenestras
Prospicias. Sensus
exsere [Orig: exere]
quinque tuos.
Turribus inclusam
Danaen
quoque flexit amator.
Illapso rimam tegula rupta dedit.
Quid me
Nympha
fugis? Tentes licet omnia: totum
Effugisse nequis. Te quoque Cosmus alit.
Ut nolis nostro censuque ac munere vivis.
Certe aliquo titulo cogeris esse mea.
Si non in Mundo es, dic ergo, ubi degis Alumna?
Quis tibi dat victum? Quis tua membra tegit ?
Largior ignem et aquam:
Bacchum
Cereremque
ministro.
Et possum,
Uranie
, displicuisse tibi?
Ah ! si oculos posses in pectora figere nostra !
Cessares longas nectere lenta moras.
Huc generosa veni. Veniens miraberis ipsa,
Insimulare meam te potuisse fidem.
Innumera aulaeis, ostroque cubilia fulgent.
Missus ab
Aegypto
illa tapes,
Sed tibi selectum maiusque cubile paravi.
Quem stravi lectum, candidus implet olor.
Funibus intextus Serum te exspectat, et auro ;
Sindoneque ornatus multicolore torus.
Aspersique aloe, myrrhaque, et cinnama fregi
Desuper.
Assyrii
germinis, halat odor.
Pro te dulce caput. Mihi crede, tuaque salute
Vovimus: inque aram victima multa cadit.
Tres hodie dedimus vitulos: cras addere taurum
Constitui, sertis cornua vinctus erit.
Ergo veni : optatis amplexibus atque cupitis
Dicto, felices ambo fruamur, Ave.
Et cur non placide noctem iungamur in unam ?
Donec ab aurora pulsa recedat equo.
Nemo sciet, nisi nos, nam qui deprendere possent
Observatores, hinc abiere procul.
Tuta mora est. Totam elabi patiere iuventam?
Nec disces: quid sint gaudia, quid sit amor?
Dum virides anni, vernantque in corpore sanguis,
Utere Cauponae commoditate meae.
Lux genialis adest. Flagra et ieiunia differ.
Utere nunc vitae flore iocosa tuae.
Dura, licet, tunc sis, cum ruga senilis arabit:
Et nivibus squalens tempora sparget hiems.
Illud tempus ages curis et fletibus aptum :
Utque voles, Superis tura precata feres.
Sed iam non tetricam, iam non decet esse severam.
Optima pars aevi, primaque forma vetat.
Invitat Maius: Ver se formosius offert.
Eia, coronemus tempora nostra rosis.
Festino occasu videas
marcescere [(printer); sic: marcessere]
flores.
Primo mane rubens, vespere canus erit.
Nullum sit pratum, quod non pertranseat ardor
Luxuriae nostrae: nulla platea vacet.
Vita brevis, velut umbra fugit. Sperantibus annos
Nestoris
, obrepit suprema dies.
Nunc cane, nunc salta. Post mortem nulla voluptas.
Sero
Phryges
sapiunt. Nunc ede, lude, bibe.
Cum Mundus ambiguum nomen sit, machinaque haec, quam Deus pulcher, pulcherrimam condidit, omni laude dignissima: Urania quoque ambigue respondet bifronti Iano Cauponi. Sed Pseudocosmum aversatur. Summa Epistolae ex D. Bernardo lib. de Perse. Sust. C. 30. Ubi periclitatur Castitas in deliciis; Humilitas in divitiis; Pietas in negotiis; Veritas in multiloquio; Caritas [Orig: Charitas] in hoc Saeculo nequam, et cetera.
Synopsis
1. Erotica Epistola improbi Cauponis perlecta, Uranie potius offensa, quam illecta, profanissimo Lenoni saccum et corbem offert: usitato nostratibus more. 2. Ut saevissimo Lycaoni nubat! 3. Fallax Mundus: Caupo nequam. 4. Ubi enim Utopia sit, splendidum illud figmentum! 5. Deversorium [Orig: Diversorium] magnifice iactatum, non Regum Reginarumque duntaxat; sed omnium nebulosum, scortorumque esse habitaculum. 6. Meritoriam Mundi Tabernam, ebriis Centauris plenam, vociferantium tumultibus exosam reddi. 7.Cesset proinde Uraniae exprobare captivitatem suam periculosa libertate honestiorem. Enimvero se qualicumque carcere inclusam, illum infami hospitio praeponere; omnesque Cosmi nequitias, et Domum sceleribus refertam aversari.
8. Idque sanctissimarum Animarum exemplis, ad imitandum propositis. 9. Quid? Cauponam Cosmi videri similiorem speluncae latronum: quam frequentissimae caedes, venena, mortiferaeque dapes infamant. 10. Quando enim Mundus contubernales suos, quocumque fato extinctos, honorifice sepeliat: tumulari plurimos sine cruce et luce: absque lamentis, epitaphiis, epicediis, elogiis. (Sepultura asini.) 11. Promissa vero Mundi, ingenti quidem hiatu distendi: ceterum pleraque , si non omnia, in nihilum recidere. 12. Hoc autem quoque de Cosmo Caupone spargi: quod vinum aquaticum fallaciter obtrudat, duplicis usu Cretae convivas emulgens: crudelissimus crumenarum Tonsor, et explicator. 13. Memorabile documentum huius experientiae praebere Filium Prodigum, Luc. 15. 14. Qua ergo fronte, avarus Impostor audeat honestam Virginem ad sua deliria et orgia, sectamque Epicuri invitare?
15. Optimam vitae partem, non in pessimae vitae finem differendam esse. 16. Munde vale.
Ante tuus, quem sic laudasti, Mundus utrimque
Partibus abruptis in sua frustra ruet.
Utopiam iactas et lacte et melle fluentem.
Assarum hic avium pervolitare greges :
Conditos passim rhombos ex flumine carpi.
Delabi in mensas ostrea, more nivis.
At non esse locum talem, testabitur ipsum
Nomen. At haec nullo Terra sub axe, iacet.
Si dens excideret, quoties mentiris; inermi
Dens tibi iam dudum nullus in ore foret.
Ad te divertunt Reges : sed et omnia monstra:
Quo vita peior, gratior hospes erit.
Divertunt scurrae, nebulones, scorta, lanistae ;
Et vespillonum carnificumque globus.
Haud equidem soleo suspectum limen adire.
Infames cellas virgo pudica fugit.
In primis illas ; ubi virtus exsultat omnis,
Mensque bona, et vili venditur aere Pudor.
Lex ubi dira iubet plenos haurire culullos ;
Dum gravis ebrietas : et caput omne tremat.
Exoritur clamor : qualis, cum littore toto
Remigibus
Batavis
plena carina fremit.
Me miseram! Resonant ululatibus atria quantis!
Ad thyasos thyrsis impia turba coit.
Non amo
Curetes
,
Lapithas [Orig: Laphithas] , Corybantiaque aera.
Fastidit strepitus virgo quietis amans.
Corporis irridens miseranda ergastula nostri.
Quod morer, ut cavea clausa tenetur avis.
Insuper in latebras, desertaque tesqua recedam:
Sensibus indomitis et sua vota negem.
Indulgere mones genio, et perrumpere clathros :
Ut mundi spatio liberiore fruar.
Cosme: male emotam quae mentem insania vexat!
Non sentis fraudes, Caupo, patere tuas?
Qui te noverunt, se claustris abdere malunt:
Ac , ne te videant, ne videare, cavent.
Rupibus in summis, lustrisque antrisque ferarum
Tutius hospitium se reperisse putant.
Fugit in obscurum
Romana
Euphraxia
lucum :
Despiciens circos,
Roma
superba, tuos.
Fugit ab
Antiochi
muris celeberrima Mima :
Quae sumpta a Pelagi nomina traxit aquis
Insedit scopulos
Thais
praeruptaque saxa:
Secretas cautes circumeunte freto.
Flebilis horrendas penetravit
Silvia
silvas.
Erenam
texit devia et alta specus.
Te quoque tot titulis famosa
Aegyptia
Paelex [Orig: Pellex]
,
In latebris
Nili
paenituisse ferunt.
Has sequar
Uranie
. Contemno palatia Mundi,
Plenaque funeribus pulchra sepulchra suis.
Namque cadaveribus tua, quae certissima fama,
Funesta ac foetens dicitur esse domus.
Hic inter choreas; ille inter pocula praeceps
Labitur. Hic hasta fixus, hic ense perit.
Qualem Cauponam dicas? Spelunca latronum, est
Verius. Hanc
Sciron
incolat atque
Scinis
.
Crederis et socerum genero, fratrique sororem,
Natorumque patri membra epulanda dare.
Coctum apponis
Ityn
: simulas, iteransque
Mycenas
,
Foeda
Thyesteis [Orig: Thyestaeis] polluis ora cibis.
Ignosces vanis oneranti forte querelis.
Plurima quis
Famam
fingere posse neget.
At certe tua, non uno rumore Taberna,
Mundus, ab his vitiis audit ubique male.
Hoc quoque, ne ignores, diversi saepe notarunt:
(Argue, et audaci, si potes, ore nega.)
Quas palpo mulces Sponsas; quibus oscula nectis:
Quando tuas pupas deliciasque vocas.
Effers extinctas cum risu, et pollice verso.
Impositas trabibus ludicra pompa praeit.
Multas sandapilae nullo dignaris honore.
Mordent suppresso nomine, putre solum
Dumque alii plorant: tuus, (o Comoedia Mundi,)
Exsequias inter sacra cachinnus agit.
Hunc ego habebo virum ! talis me duxerit
Atreus
!
Diis iurata palus hauriat ante, precor.
Multa quidem spondes, sed inania: multa resorbes,
Verba tua in
Scythiam
pontus et aura ferunt.
Me tamen invitas, gratis alimenta daturus;
Defluaque ex veteri vina
Falerna
cado.
Tune aliquid gratis. Hoc
Cosme
, quod audio, primum est.
Non favet ingenio tam bona vena tuo.
Tu gratis aliquid! Nullus magis Hospes avarus :
Decidit ex mensa mica nec ulla tua.
Nec me suspectes, quasi non bene cognita narrem.
Quaerendi de te maxima cura fuit.
Euclio
terribilis traduceris :
Euclio
turpis.
Omnis odor lucri; falsa moneta placet.
Tu gratis! Qui cum semesa obsonia ponis,
Dure convivas imperiosus habes.
Gratis ! quem nuper peram et nova pallia tergo
Hospitis ignoti diripuisse scio.
Gratis ! qui vino torrentem infundis aquarum :
Ut sitiens lacrimas combibat ipse suas.
Diceris et duplici creta fallaciter uti.
Plena statim niveis nigra tabella notis.
Horret ad aspectum Summa lanianda crumena:
Qui solvit, verpos mallet adisse
Getas
.
Quod loquor, expertus (refero pro milibus unum)
Filius est damno Prodigus ille suo.
Annon hic tecum patrium confregerat assem ?
Perdidit immensas immoderatus opes.
Excussis loculis, cum nil restaret in arca:
Iussisti validis ictibus ire foras.
Moestus, egens, vix lacero centone retento,
Heu, custos vilis denique factus harae.
Visus adulari porcis, pro paupere victu :
Auditus siliquas poscere: nemo dabat.
Scilicet auxilio Caupo fututus eras !
Improbe Detector. Iuvenile, hortaris, ut aevum
Transmittam luxu ; nullaque pensa traham.
Nil operis peragens tantummodo mollia secter
Otia : delicias, cantica, vina, rosas.
Quippe voluptati blandae nunc esse litandum.
Sat cito; si sero tus Metanoea ferat
At vere sentis toto contraria coelo.
Ficum aliam demens excute: Laurus ego.
Nec prendes cursu. Mens animosa volat.
Tu popa per nubes volitantem crasse sequeris!
Non adeo stringor corpore tota meo.
Dum virides anni; Virtus adolescit in herba.
Sic quoque radices altius arbor agit.
Mollia cum fibris vitia expurgare monemur.
Eruitur facili sic quoque planta solo.
Vim patitur Regum Coelorum. Viribus ergo
Utendum est. Centum vis adhibenda seris.
Portam aries creber feriat : Ieiunia pulsent :
Flagra, cruces, lacrimae, cum lacrimisque preces.
Coelestis
Solyma
intranda est. Testudine quassa
Dant aditus arcta moenia rupta via.
Quid faciet vetulus tanti sub cardine belli?
Qualia vibrabit debilis arma manus?
Ille nec insistet, nec scalam aptabit
Olympo
.
Ah, quando fusos diruet aere Polos !
Finge tamen coelum liquidum; et revoluta natatu
Astra, velut pisces, molle per aequor agi.
Nequidquam enabit virtus effeta tremensque.
Siderei lactis gurgite mersa cadet.
Ad portum Probitas assueta virilibus annis,
Ut reor, incolumis sola natare potest.
Hellespontiaco
Leander
tutus in alto,
Per rapidas Iuvenis bracchia movit aquas.
Non tamen ista senex ausus tentare fuisset:
Quamvis mandasset Sesta puella proco.
Utilis est aetas ad honestos prima labores:
Quae sequitur, venae deterioris erit.
Hanc tremor, et morbi comitantur; corpus ut umbra:
Curaque mordacis suspiciosa mali.
Interea sensim minuuntur ad ardua vires :
Quae fractae luxu desidiaque iacent.
Infelix igitur, quicumque piacula feram
In mortem differt : nec sua Fata praeit.
Rarius emendant cani, quae crimina flavi
Patrarunt crines. Forfice nulla cadunt:
Sectaque recrescunt, quia radix altior haeret,
Vellere quam fundo pigra senecta queat.
Quis dolor aut fletus culpas aetatis adultae
Expiat ? aut quotus est, qui lavet imbre genas.
Sed neque ad aegrotum longis nisi tracta capillis,
Ambiguo passu tunc Metanoea venit.
Cosme
vale. Mollem thalamum mihi sternere parce.
Suavius in terra dormio. Caupo vale.
Cantio stultorum est: ex qua tua Epistola finem
Accipit, a casto reicienda Choro.
Nunc cane. Nunc falsa. Sed
Fauni
talia suadent.
Nunc ede, nunc pota.
Vox [(printer); sic: Non]
bovis, immo suis.
Vive dies laetos: post mortem nulla voluptas.
Instant enim tergo proxima poena tuo.
Sero
Phryges
sapiunt. Numquam sapuisse videris:
Et numquam sapies perfide Munde vale.
Alterum Humani generis hostem et imprimis Uraniae sive Animae Christiane , producimus Carnem, sub "person"a Aulici. Qualem utpote ventri deditum, Germani vocant Banzam . Habes unius nominis Originem. Carontoni cognomen ipsa Caro consanguinea imposuit. Invento favet Historia. Nam Petrus Carontonus , in Aula Roberti Regis Siciliae nominatissimus, traditur fuisse Aulicus pingui, obesus, ad gulam et libidinem proiectus: omnibus demum carnis vitiis coopertus. Servatoris nostri
oraculum Matth. 11. pronuntiatum, si ad plura extendere liceat, desideria Carnis contra Animam militantia, non immerito ex Aula ducere videbimur. Caro mollibus vestiri amat: Qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. Caro Superba avitum sanguinem iactat: Purpurati, Torquati, Phalerati, Generosi, Nobiles; suamque nobilitatem solis Maiorum imaginibus mentientes, in domibus Regum sunt. Caro molliter cubare expetit: Qui molliter cubant, in domibus Regum sunt. Caro somno et otio indulget: Oscitantes et ignavi in domibus Regum sunt. Caro cuppedias [Orig: cupedias] amat, saginam, convivia: Haec in domibus Regum sunt. Caro ludum aleas, theatra, choreas quaerit: Haec in domibus Regum sunt. Caro Thermas et viridaria libenter frequentat. Atqui haec maiore copia et proventu in domibus Regum sunt. Caro praesentibus gaudet; futura non curat non expendit. Saeculi curis atterendi et attriti, futuri immemores, Dei saepe penitus obliti, multi et athei, in domibus regum sunt. Num tango Scopum, in quem Aula et Caro, et Carontonus collineant? Denique ex tot Palatinis stipantibus Regem quis Carnem suam odio habet, et non potius nutrit et fovet eam. Optimi et dociles S. Pauli hac in lectione discipuli. Sed ubi sunt illi Proceres in Aulis Principum: quibus
impavidis, non invitis, si non omnino surdis illud Gregorii Magni occinere audeans [(printer); sic: audiens] : Ut iam nihil quod Caro blanditur, libeat : nihil, quod Carnalem vitam trucidat, Spiritus perhorrescat. Carontonum ex Synopsi agnosces.
1. Carontonus Aulicus, Uraniae se insinuat titulo prosapiae, ab usque Iulo Troiano originem ducentis. (quid carne avitum sanguinem iactante superbius? Omnes Heroes videri volunt ex ventre Equi Troiani prodiisse.) 2. Fatentur, se tenere educatum esse. (quid carne mollius? Sperat, sic suavius placiturum, quam horridum aliquem Scytham , duris rebus enutritum. Crudos enim maritos ad crudum victum et aspera quaeque, etiam mulieres suas cogere.) 3. Insistit ergo, delicias suas (blandimenta carnis) enumerare. 4. In somno, et vestibus mollissimis. 5. In Thermis.
6. In Silvis, fontibus, amoenis aestate recessibus, atque umbraculis. 7. In quotidianis novitatibus, inventionibus miris. 8. Inter cetera oblectamenta, mirifico se pulvere et odorifero uti, canitiem calvitiemque arcente, simul capillis aspersus fuerit: puellis quoque idoneo. 9. In ducendis Choreis, quacumque gentium varietate omnes Satrapas Carontono palmam cedere. 10. Annuere ergo votis, in Nuptias condicens. Ipsam has naturam petere, argumento ex caussae visceribus ducto. An non carne sit circumdata? 11. Affert insuper mirabile somnium; quo sibi promissam Uranien intellexerit. 12. Itaque optatissimum responsum fidenter exspectat, securus repulsae. Nihil enim formam connubii veracius exprimere, quam Corporis et Animae consensum.
Dic, age: terribilem malles crudumque maritum:
Ponentem in rigida squalida membra nive?
Massagetamve
aliquem telis arcuque tremendum :
Pocula qui caesi sanguine miscet equi ?
Efferat assuetos victus sibi durus et asper,
Vir quoque in uxorem durus et asper erit :
Te, bona, mulcebo : quia nos mulcemus et ipsos.
Ordo meae vitae, fiet et ordo tuae.
Laetitiae dulces fructus carpemus uterque.
Non est, plebeio vivere pane, meum.
Delicias sector : ventri servitur. Opima.
Quaerimus. Haec vita est, vivere posse bene.
Nulla voluptatum varias mixtura´per artes
Praeterit; aut series ingeniosa fugit.
Seu sopor invitat; substratis dormio cygnis.
Mollibus in plumis languida membra cubant.
Seu vigilo : fomenta, ioci, convivia, saltus,
Ludi succedunt; continuantque diem.
Purpura me byssusque tegunt: mihi vellera Seres
Pectunt Sithonia candidiora nive.
Vestibus Attalicis, subsutoque induor auro.
Quo pretio constent, ipsa videre potes.
Ipsa quoque accipies tales. Incedere nolim
Solus ego cultus : tu decoranda magis.
Sunt mihi thermarum fontes : ubi
sulpure [Orig: sulphure]
multo
Fervida
devexi [(printer); sic: defexi]
pumicis antra calent.
Aestuat arcanus vivis fornacibus ignis,
Subter anhelantes irrequietus aquas,
Ne noceat, frangit spumosum lympha calorem.
Truditur ex duplici fusilis aere vapor.
Hic ego considens corpus foveoque lavoque ;
(Ante et post cyathi) visceraque ima rigo.
Humida flamma salit. Neque nulla intermeat aura.
Non credis, quantum me iuvet iste tepor.
Sunt mihi et algentes, aestivo sole recessus.
Plurima seductum diluit umbra locum.
Hinc atque hinc vernant implexus frigora ramis:
Cum canis aestivos
Sirius
urit agros.
Caussa, nemus lambens fluvium cingens corona.
In medio cedrus est, effigiesque mea.
Qualem si videas ; hic, opto, noster amator
Esse velit, dices hic Sponsus erit.
Dic quoque et unus erit. Lucum veniemus in istum.
Foederibus pactis tunc tuus unus ero.
Quotidiana placet novitas. Novitate tenemur.
Quod vetus est, languet; proiciturque foras.
Quod rarum, carum est Inventa novissima laudo,
Maiori pretio stantia : reque probo.
Tondeor, accingor, discingor: mutor in horas.
Iam mihi barba brevis, iam fruticosa placet.
Iam braccae tenues; iam laxis follibus amplae
Quodque novum est hodie, non fuit illud heri.
Inventum mirare recens. Mihi pulvis odorus
De balani nucibus malobathroque fragrat.
Nec reputes canum, si sparsum videris illo :
Nam capiti prodest, caesariemque fovet.
Inque iuventutem longam transcribere vitam
Creditur: et canos adproperare vetat.
Tu quoque (nam quid te celem, cui nostra paravi
Munera) si utaris: florida semper eris.
Quis pudor: ac dolor est in calvescente puella!
Si fluit, aut nudo vertice rara coma est.
Me medicante tamen semper crinita manebis:
Damnosum capitis nec patiere probrum,
Dedecus avertes praedicti pulveris usu:
Succrescent longae per tua colla comae.
Aequabis
Cereris
flavos ornata capillos:
Aequabis
Triviam
, florilegamque Deam.
Singula quid memorem? Saltantes vinco Sodales.
Tota
Carontono
non habet aula parem.
Aspiceres, quae sit pompam ducentis imago.
Haec Satrapes oculis, hac placet arte magis.
Invitant Reges avidi spectare choreutem.
Ignis ut exsiliens, utraque planta micat.
Nam modo, ut
Hispanus
, lenta gravitate, superbos
Ad numerum passus molior, inque vices.
Et modo, ceu
Galli
, velox contorque corpus.
Misceo nonnumquam : mixtaque forma placet.
Italus
hos inter medium tenet.
Angulus
in omnes
Molle latus rhombos flectit , in omne genus.
Tunc levibus soccis, caliginisque astrictus utor :
Quales aestivo tempore messor habet.
O si te,
Uranie
liceat quoque ludere coram !
Ad modulos o si ludere et ipsa velis.
Non ut
Teutonico
ritu (mos rusticus ille est.)
Ansatum gyres circumagenda latus.
Cura pudicitiae primaria semper habetur :
Nec damus insertas accipimusque manus.
Qualis
Maeander
Phrygiis
exercet in undis
Circuitus dubios. Ante retroque suus:
Sic ego te aversam nunc adversamque relinquens,
Persequar errores obvius ipse meos.
Atque ut idem facias, phonasci voce movebunt.
Dant citharae certos plectra fidesque modos
Hinc tu, nos illinc : sequimur fugimusque vicissim.
Quam mora festinat, tam saepe redit.
Tu raperis laeva : dextra mihi parte recursus
Carpitur : atque iterum terga, vel ora damus.
Corpore librato quoties attollor in altum :
Suspensos aequa lance repono pedes.
Vix adeo tenuis plantis intervenit aer.
Tam nullo strepitu, tam cito rado solum.
Nonumquam scindo modulatis passibus auras:
Ut niti grallis, vel volitare putes.
Ad tales choreas nec Virgo severa triformis
Ire reformidet: nec veneranda
Themis
.
Nec, reor,
Uranie
, si sum modo dignus, adire
Saltantem metuas hac praeeunte Dea.
Incipe tam votis
sollemnibus [Orig: solemnibus]
, incipe flecti,
O tu pars Hominis carior una tui.
Ne mihi dura velis, aut Virgo ferrea dici,
Deprecor: ex ferro nec mater erat.
Haec si sprevisset thalamum, nihil eius haberes,
Unde fores iam nunc sollicitanda mihi.
Cede etiam Fatis: quae, qua mihi cognita narro,
Accipe cum plena non dubitanda fide.
Carpebam placidum media de luce soporem:
(Post epulas sequitur dulcis et alta quies)
Candida ludebant sopito somnia sensu :
Inter quae puer est visus adesse mihi.
Arcum cum pharetra, phialamque alatus habebat.
Haec erat ex auro, sicut et arcus erat.
In phiala iacuere apices : quibus indiget usus :
Cum scriptis animus prodere sensa cupit.
Constitit : ac misce temere et iuveniliter, inquit,
Quas tibi non vana porrigo forte notas.
Numen habent aliquod, tectas Fortuna gubernat.
Assistet coeptis Diva secunda tuis.
Exoptas sponsam: votis sed inanibus haeres
Anxius et nescis quae sit. Ut ergo scias,
Misce literulas: disces ubi Virgo moretur.
Cuius enim nomen finxeris, illa tua est.
Pareo : et
Uranie
felix nomenque beatum
Prodiit . o dulces in mea vota notae !
Evigilo : geminasque manus ad sidera tendens,
Haec igitur, dico, Sponsa futura mea est.
Ingens stat platanus
Laribus
contermina nostris ;
Et sparsis umbras frondibus alta iacit.
Protinus inscindo venerabile nomen in huius
Cortice; et afflatu ter, lacrimisque rigo.
Servat adhuc illud liber, et servabit in aevum.
Uranie
cresces munere magna meo.
Pro quo si recipis devotum nomen amantis,
Sufficit. in portu stant mea vela suo.
Te peto, non aliam: quamvis stent mille petendae.
Debita tu Fatis, prospera Fata sequar.
Te peto, quam pepigit praesens in imagine somni
Fatidicus nobis visis adesse Puer.
Te peto: qua coniunx nobis coniunctior esse,
Salvis Naturae legibus ulla nequit.
Te peto iure meo: propriam ne despice Carnem.
Sum consanguineus. Regia Virgo tuus.
Utque suum debent Animae mea membra vigorem:
Pendet ab
Urania
sic quoque nostra salus.
Quam si forte neges : (Dii laevam avertite mentem)
Invitum coges immeritumque mori.
Urania responsura, promiscue, nunc Aulicum pro carne, nunc Carnem pro Aulico Carontono sumit. Declarat autem se non multum affici vana Aulae pompa, eiusque sequacibus. Formam, genus, phaleras, commoda vitae, et ephemerides blandientium stultitiarum, inepte pro Aucupio expositas, merito a casta Virgine contemni. Rectius ergo facturum insulsum lenonem, si ianua, quam irrito conatu pulsat, vitata, saluti suae consulat, virtutem amet, domet desideria, petulantiam refrenet; certus se brevi sistendum esse ad Divini Iudicii tribunal, severissime exercendum.
Synopsis
1. Urania paucis. Carontono renuntiat, dudum alium sponsum praevenisse. 2. Si apte nubatur paribus: nullam sane paritatem inveniri inter Dominam et Servum: inter coeli et terrae portionem Spiritum et Carnem. 3. Banzam in genealogia sua falli, Troiana origine ridicule superbum. Non alio luto fictum esse quam cetera Humani generis vasta, fragilia, caduca misera. 4. Formatio parentum protoplastorum. 5. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseris. Iob. 14. v. 1. 6. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Gen 3. v. 19. Quid superbis terra, et cinis? Eccli. 10. v. 10. 7. Iret ad coemeteria, et sepulcrales calvas oculos intenderet. 8. Pro vanitatem et stultitiam ! quis umquam paullo honestior procus ab otio, luxu, inertia, voluptatibus, immodicis, se commendaverit Virgini :
9. Merito ergo inficetum lenonem irrideri; sive purpura, sive annulis ornetur. 10. Nempe etiam ad citharas et choreas invitari Uraniam ! atqui ipsam pluris facere bellorum signa, egregia Heroum facinora, quam saltus et barbita, ignavae pacis argumenta. 11. Cessaret tandem ambire, oleum et operam perditurus. Quam enim placidum connubium sperari possit inter perpetuo rixantes? 12. Atque adeo se munera Carontoni (sive blandimenta insidiosae carnis) respuere. 13. Cur tandem molis Aulicus, ac vir videri volens, sineret se vinci toties a Cupidine puero? 14. Siquidem stimulos carnis Aulicus Banza patiatur : eos variis modis retundi posse : puta, labore, vigiliis, ieiunio, ciliciis, flagellis. 15. Eia, fortiter in tergum animadverteret, dura passurus. Daret hoc, si verus amator sit, honori ac precibus Dilectae suae. Graviora tentasse in gratiam Dominarum Leandrum , Paridem , Herculem
16. Quid autem narret amores imbellis, socors, fallax? Aulicum Banzam videri, frequentius de aula, quam de Sponsa sua cogitare: de carne saepius, quam de Anima. 17. Num tamen Aulae negotiis, opinionibus atque favoribus aliquid sit intricatius, miserius atque fragilius! 18. Nuptiale somnio, quod falsum mendaxque phantasma sit, rem verissimam reponit. Mortis memoriam et extremum Iudicium: quod non est somnium nuptiale.
Spes tua tam praeceps tenera latescit in herba.
Cur vix iacta solo femina prima metas?
Differ in aestatis maturae gaudia falcem.
Tunc laetae segetes: tunc bona messis erit.
Tantane te fragilis tenuit fiducia formae :
Appeteres coniunx talis ut esse meus !
Nube pari, dixit quidam, quae nubere gaudes.
Ducere vis? regero: duc quoque Banza parem.
Portio ego caeli: tu Terrae filius imae es.
Terra tua est nutrix, barbara Terra parens.
Uranie
nil debet humo, cretaeque tenaci.
Discreti tota sic regione sumus.
Vividus emicui divino flatus ab ore.
Inspirans faciem contulit esse mihi.
Haud equidem poteram, cum sit coelestis origo,
Ordiri vitam nobiliore modo.
At tu
Troianus
cupis
Aeneadumque
videri
Progenies. Nescis, heu, genus ipse tuum.
Et decus, et cunas. Nam longe antiquior exstas,
Per priscos proavis annumerandus avos.
Nos melius documenta tui cognovimus ortus.
Conditus es, postquam conditus orbis erat.
Iam
Sol
iamque ignes
Luna
minores
Inter, et astrorum promicuere faces.
Cum tua de costa genetrix educta parentis,
De limoque parens editus ante fuit.
Editus hoc ille est, a quo descenditis omnes
Iactantes clarum, stemmata longa, genus.
De qua primus homo, formata prodiit ansa,
Gleba
Damasceno
rubra iacebat agro.
Utque solet figulus testam facturus, aquosum
Permiscere lutum : mox glomerare rotam :
Nec cessat pedibus teretem versare cylindrum:
Donec ab artificis prodeat urna manu.
Sic limum gyrante Deo, vas illud Honoris
Prodiit, electa fictus
Adamus
humo.
Hinc caput erexit sacrum, coelumque tueri
Iussus, ad alta pias sustulit astra manus.
Post ea seductus deceptae uxoris amore
Corruit, et fracto corpore plausit humum:
Vas ignominiae visum deforme iacere :
Iamque obtrita suo pulvere frusta iacent.
Hinc
Anchisiades
tuus
Anchisesque
profecti.
Ista
Carontoni
stirps et origo fuit.
Quod fueras , es, eris disces ex simplice versu :
Massa putris, ventris sarcina, matris onus.
Ah, quoties mater, cum te portavit, obortas
Emisit lacrimas, parturitque gemens !
Ah ! quoties dixit : cur est mihi pronuba
Iuno
,
Cognita ; et, o spretae virginitatis honor !
Nasceris in mediis deflendus sordibus infans :
Nasceris ad luctum, continuosque metus.
De quo conceptus, Naturae lege, fuisti:
Semine gustato sit rabiosa canis,
I nunc, et iacta primordia
Laomedontis
,
O gravis, o foetens, o speciosa Caro.
Tu speciosa quidem tibi et admiranda videris:
Allinis et minio splendida larva crocum.
Ante nitens speculum stricto te pectine comis,
Atque tibi, velut ex sole reflexa, places.
Ut placeas, testamque tuam pretiosius ornes,
Infectum cocco ceu videaris ebur :
Pulvis es atque lutum : (quid enim iam pulvis odorus
De balani nucibus malobathroque fragret?)
Pulvis es atque lutum, mi
Banza
, iterumque futurus
Pulvis: et ex
Cyprio
frigidus igne cinis.
Frigidus. Egelidum cinerem tua flamma minatur
Quid sine me corpus, quam glacialis hiems ?
Sarcophilus si sarcophagum consideret, alti
Fronte supercilii gloria vana cadet.
Frange miser formae censoria vitra probandae.
Iste nihil certi vitra tenoris habent.
Pone tibi ante oculos, anima fugiente, cadaver.
Hoc satis in scopulo, quod speculeris, erit.
Ecquid enim nudae videas in imagine calvae;
Quam similis capiti quod sit imago tuo.
Uno differtis tantum discrimine: calva
Huius perfecta est: perficienda tua.
Clamant ex tumulis pleni putredine Manes:
Omnia testantur funera : Talis eris.
Cum truncae nares, vacui stant luminis orbes,
Rictus hiat : possis quaerere; fastus ubi es ?
Ille iacebit humi pedibus prostratus : et inter
Serpentes serpet, vipereosque greges.
Haec ego te credam nostris expendere verbis !
Ut decet, ut fas est, ut medicina monet.
Vana fides meliora vides, peiora capessis.
Frena lupos petulans excutit ore Caro.
Qui nomen famamque proci sectatur honesti.
Militiae laudat praemia digna suae.
Splendida facta refert, et caesum fortiter hostem:
Quotque suos titulis nobilitarit avos
Arma per et brumas, actosque in pulvere soles,
Ad sibi praefixum gloria sternit iter.
Res nova: tu nobis commendas otia; luxum:
Et cum laude cupis criminis esse piger.
Aut bibis, aut dormis: labor est venatio totus,
In studium veniunt alea, charta pila.
Haec forsan toleranda mihi: sed abuteris anno.
Totus in his sterilis volvitur ille rotis.
Balnea delectant. facis hoc, quod Salmacis olim,
Mollis et in tepidis
Hermaphroditus
aquis.
Strymona
bellator spumantem tranat, et
Hebrum
:
Aut quos torrentes nix
Rhodopaea
movet.
Heroes se
Marte
probant, et aguntur in hostem:
Fessaque
Bistonio
sanguine membra lavant.
At certe
Seres
pectunt tibi vellera: pectant.
Vellera non faciunt atra vel alba virum.
Scilicet
Uranie
bombycis stamina curet!
In cerebro vermis non
erit [(printer); sic: erat]
iste meo:
Sit satis esse tuo. Totam reor esse
Medusam
.
Quantus stultitiae pullulat inde globus!
Audes inductos digitis iactare Smaragdos.
Qui nitet a gemma, non nitet: illa nitet.
Nempe choros agiles
ducis [(printer); sic: Ducis]
, trepidasque decore.
Ignis ut exsiliens , utraque planta micat
Hoc tibi cum
Satyris
commune putabis et hircis.
Non ideo Heroem te mihi,
Banza
, probas.
Nubere si vellem, mallem
Briseis
Achillem
Ad citharam
Paridis
mea chorda facit.
In
Veneris
castris nutritus
Martia
nescit.
Cui nocturna placent bella, diurna fugit.
Est aliud, strictis aciem mucronibus ante,
Conseruisse manum, quam retulisse pedem.
Vidi aliquem, medio cum straverat agmina campo,
Indutum spoliis. Tu nihil eius habes.
Quum crines alii ferrata casside turbant:
Tu vibras crispos, vane
Veralle
, tuos.
Quum plaustris ripas, constrictaque flumina rumpunt.
Tu post fornacem desidiose lates.
Quumque alii inducunt ocreas, et pondera
baltei [Orig: balthei]
:
Tu molles crepidas astrologosque geris.
Ensis adest lateri vinctus : sed inutile ferrum
Vaginam propriam quam geris, ipse times :
Ne discissa crepet, cuspisque notetur abesse.
Gemma, caves, capulo ne cadat ulla suo.
Hicne meus Dominus! Cum tali foedera iungam !
Quaeret amicitiam sed prius agna lupi,
Quid mihi blandiris? Tamen adversaris, ut hostis.
Semper rixantur Spiritus atque Caro.
Sentio, et ah, quoties sensi obluctata rebellem !
Saepius oblatas, officiumque negas.
Cum dico :
Thebas
proficiscere; vadis
Athenas
.
Cecropios
linques, me prohibente, Lares.
Noctua Palladia, si mandem, ex arce feratur:
Cuculus affertur, vel maculosus epops.
Niteris in vetitum. Vota in contraria tendis.
Quod volo, tu non vis, quodque ego nolo, facis.
Orandum est ? taedet. Labor instat ? languida torpes.
Ut vigiles, iubeo : lumina somnus habet.
Atqui ego si cupiam defessa quiescere caste ;
Non finis et turbas, et fera bella cies.
Quo magis et palpum suspecto placere volentis :
Et metuendo structos in mea Fata dolos.
Munera missa quidem: cum picto taenia peplo,
Et crinalis acus, chrysolithusque duplex.
Accepisse pudet. Non te misisse pudebit !
Quid mihi cum donis, Aulice vane, tuis?
Nequidquam phaleris contemptrix gaudet
Amazon
.
Sprevit puniceas
Penthesilea
togas.
Ipsa quoque aspernor: neque me delecto rubenti
Cyclade
, quam cocto laverit imbre
Tyros
.
Sperabam
Scythicos
arcus, tinctasque sagittas
Sanguine, et a duris cingula rapta
Getis
Si mihi monstrares vexilla abiacta
suecis
:
Cum Lycio campo detonuere tubae.
Dicere si posses: cepi regale tropaeum.
Hoc
Dorstensonii
,
Panneriive
fuit.
Tunc ego mirandum decora inter opima referrem,
Testari magnum voce parata virum.
Sed quid ego
Aiacem
mihi te promitto ferocem?
Cui clipeus septem terga fuere boum.
Nam tibi septemplex (tenero quia mollior haedo es)
Sufficit in scuto picto columba tuo.
Evitare nequis ridenda Cupidinis arma.
Si vir es: hunc puerum vincere disce prius,
At stimulos inquis, patior. Tamen ipse petulcus,
Quae tua nequitia est, te stimulare soles.
Sponte tua turpes vergit Caro mollis ad actus.
Insano subdis cur tibi calcar equo?
Aut Asinum cur non aliis calcaribus urges?
In te
Centaurum
sis eques ipse tuus:
Et fodices, dones non dedignetur habenas:
Hordea dimenso desque minora suo.
Subtrahe lignea foco, si vis exstinguere flammam.
Scis bene, quae
taedae [Orig: tedae]
sint alimenta tuae.
Nox, et amor, vinumque nihil moderabile suadent.
Absque cibo mellis friget amara
Venus
.
Mella putes lautam
Cererem
, nimiumque
Lyaeum
.
Cautius algebis Subtrahe lignea foco.
Vitandi socii: vitanda occasio culpae:
Quam nisi praecaveas, culpa aliena, tua est.
Sicut enim fures, ita non minus improba moechos,
Aegysthos [Orig: Aegystos] .
Phaedras
fronte comata facit.
Quod si iam
Paphio
corpus fervescit ab aestu:
Et vomit indomitas pectoris
Aetna
faces:
Bernardi
stagno,
Benedicti
immergere spinis?
Francisci
patulo sub
Iove
quaere nives.
Squalentes tunicas, setosas indue pelles:
Horrida nodosum vexet abolla genu.
Opta sexcentis centum ex vibicibus ictus :
Da mihi loricam; dic,
Guilielme
, tuam.
Quid
Meinardus
agat, quid
Bruno
,
Arsenius
,
Ephrem
:
Ossaque
Gualberti
semisepulta, vide.
Arboreumque cavum
Gualfrardi
turbidus intra.
Hic vigila somnos, hic, bone
Banza
, cuba.
Siqua tibi ad durum dependet taurea lectum:
(Turpe, virum molli sternere membra toro.)
Corripe, nec cessa pulchro saevire duello;
Fortiter armata corripe lora manu.
Armata dico: stellatum sume flagellum:
Quod plagas faciat, ferricrepumque sonum.
Alcides
coeli stellis ardentibus apti
Totum submoto pondus
Atlante
tulit.
Tu paucas aliquot stellas: errantia, sive
Fixa, neges tergo sidera ferre tuo!
Subde, humeros moli, quamvis impressa cruentet.
Sanguineo non est imbre pluisse novum.
Quot rubro validos dorso versaveris ictus :
Tot te caelestes crede agitare globos.
Si tuleris constans atque imperterritus: ipso
Hercule
, et
Herculeo
nomine maior eris.
Hic reliquis astris liceat praeferre cometam.
Sanguine stella rubens, illa salubris erit.
Tu praepone trucem : cuius longissima cauda
In speciem Virgae prosilientis abit.
Non est, quod metuas a tali sidere mortem.
Quippe sub hoc venae sectio sana magis.
Ergo supervacui saniem demitte cruoris.
Crede mihi, multum puris adustus habet.
Morbis
Acidalius
latet (abdita febris) in illo:
Et quaedam nullo nomine digna lues.
Chirurgo tantum persuade, ne sit avarus.
Saucia scalpello prodiga vena fluat.
Tabida manabunt morbi per vulnera caussae:
Aeternae mortis quae tibi caussa forent.
Incipe Mopse prior: torto mox fune priorem
Insequar: et si vis, ingeminabo flagra.
Si verum est, quod amas: dabis hoc Urbanus amatae;
Me propter cupias dura et acerba pati.
Semper enim visa est, per aquas, per tela, per ignem,
Et per mille neces digna puella peti.
Fertur
Abydenus
iuvenis
secuisse natando
Aequora. Pro portu proxima
Sestos
erat.
Priamides
classem
Phrygio
de monte cecidit:
Nobile qua scortum vecta
Lacaena
fuit.
Saepius audieris (quid enim notissima narrem
Mygdoniis
nuribus? Sed memorabo tamen)
Amphitryoniaden
famosum, saepius inquam
Audieris
Ioles
pertimuisse minas
Illum, illum celebrem variarum strage ferarum:
Seu leo, seu taurus, seu gravis hydra foret:
Qua domuit Mundi tot monstra immania clavam
Ante pedes Dominae deposuisse suae.
Linea vidisses Dilectae pensa trahentem :
Et, si rupisset mollia fila manu ;
Averso vultu, ne
Lydia
rupta notaret,
Conatum tussi dissimulare metum.
Sic quoque et in terris tolerata est altera
Iuno
,
In caput impacta terque quaterque colu.
Huius ad exemplum: neque enim es vel fortior illo,
Vel melior: disces ardua posse pati.
Verbera si fugias; mollis diceris amator;
Nec dignus, qui sic nomen inane geras.
Militat omnis amans, vulgata paroemia clamat :
Clamaret potius : litigat omnis amans.
Ecquid enim dicam ? non possum vivere tecum:
Tu sine me multo vivere,
Banza
, minus.
Saepe ego contristor; quoties parere recusas:
Tu, quoniam nolo cedere, saepe furis.
At si vera velim, neque iam celanda fateri.
Plus tibi mollitie, plus mihi amore noces.
Ergo odisse velis, sic me sapienter amabis.
Odero te posthac: sic sapienter amem.
Elige: detractas caedi? Me senseris hostem.
Caedere te non vis? Hostis es ipse tuus.
O si mandatis, tibi quae dedimusque, damusque,
O si consiliis obsequere meis.
Quid prodest totos nugis impendere menses.
Omnibus ex horis , non vacat ulla tibi.
Vix iubar Oceano lampas
Phoebea
levavit,
Pronaque nocturnos
Delia
flexit equos:
Continuo redeunt curae, sentesque rubique:
Tritus
Sisyphio
volvitur orbe labor.
Itur in antiquam, fugienda palatia, silvam:
Unde redis sera non nisi nocte domum.
Stas in procinctu, nutum mutandus ad omnem.
Ora suam speciem dant aliena tibi.
Proteus
es: talisque invitus cogeris esse.
Ridentem mimum flebilis intus agis.
Quantula res, lunare genu? Pede carpere gyrum:
Insertare manum: Principis aure frui!
Saepe favor lactans exhalat aromatis instar:
Imbutus
Bacchi
quo fuit ante liquor.
Prima nocte merum, fiet tibi vappa secunda.
Plectitur eluso gutture vana sitis.
Omnia transpirant, quae duratura putabas,
Vix manet afflati parvus honoris odor.
Lubrica quam facili glacies discedit hiatu:
Tam fragili in casum gratia rupta perit.
Quique places hodie, meritisque accepta reportas
Praemia : cras idem displicuisse potes.
Interea stando varices acquiris: eundo
Lassa, fatigatos, crura pedesque trahis.
Omnia transcribis tamen Aulae tempora : quid das
Uranie
, quam te fingis amare, tuae?
Negligis, heu! Animam. Iustas habet ira querelas.
Me tecum perdis. Testor utrumque caput.
Somnia te mulcent. Dicas : temeraria ludunt :
Nescis fallaci serpere nocte dolos?
Ergo tibi (o
Morpheus
!) nupturum somnia dictant!
In primis me sunt vaticinata tuam!
In somnis temere vestigia velle videris
Figere: ne casu praecipitere, cave.
Ah, quanto satius foret indagare futuri
Certa nimis tumuli tempora, quam thalami.
Prospiceres utinam ventura sequentibus annis.
Annis! Cum restet forte nec una dies.
Hoc minimum est, debere mori: debere renasci,
Ad styga, vel caelum; maius, opinor, opus.
Tempus erit, cessent quo tempore cuncta, necesse est:
Claustra sepulchrorum concutiente tuba.
Tunc omnis rediviva Caro de pulvere surget.
Inter quas omnes et tua
Banza
; Caro est.
Haec Caro, vel nolens tumulo prodibit aperto :
Abdere quae tenebris facta pudenda solet.
Haec Caro, nuda, pavens, nudoque sub aere stabit:
Quam modo
Sidonio
murice lana tegit.
Haec Caro, delicias inter nutrita ´salaces.
Fumida
sulpureis [Orig: sulphureis]
mersa coquetur aquis.
Haec Caro, Setinae saturata liquoribus uvae,
Cocyti
lacrimas, toxica mista bibet.
Haec Caro fixa veru, flammis torrebitur atris:
Quam prius aurata cuspide fixit
Amor
.
Haec caro, lasciva, quae nunc vitulatur in umbra.
Usta velut
Siculi
mugiet aere bovis.
His sape consiliis, o noster Dulcis amare:
Parebis, siquid Dulcis amare sapis.
Ultima sincero claudatur Epistola voto.
Ut melius valeas, iam male
Banza
vale.
Expurganda Animae, ultimum arietem admovet; Hircus; Daemon, Asmodeus : quamvis sua cornua dissimulet; tamen ab hirci barba Aruncum vocamus. Versipellem Proteum quis ignorat? In omnes formas vertitur; etiam Angelum lucis. Sed hic personam Gloriosi Militis gerit: quippe Rex super universos filios superbiae. Iob 41. Gasparis , sed nigelli nomen eidem damus, usitato diverbio popularis Germaniae . Venantium propter insidias cavebis Afer est, quia fraudulentus: Punica fraude, super omnes Hannibales famosus. Nisi callidus et
tortuosus deceptor esset; non dixisset Eva Serpens decepit me. Gen. 3. Nisi perniciosa bella gereret; frustra tam sollicitem armasset Apostolus Ephesios suos lorica iustitiae, galea salutis, gladio spiritus, scuto fidei: in quo possent omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ad Eph. 6. Daemon igitur Amasius est, et miles; Leno et Latro. Utrumque scite S.P.N. Ignatius observavit in Regulis suis, ad motus animae, quos diversi excitant spiritus, discernendos. Decima tertia sic habet. Quod Inimicus noster insequitur morem nequissimi cuiuspiam Amatoris, qui puellam honestorum parentum filiam, vel uxorem viri alicuius probi volens seducere; summopere procurat, ut verba et consilia sua occulta sint. Regula 14. bellatorum describit his verbis. Quod solet etiam adversarius imitari aliquem belli Ducem, qui obsessam arcem expugnare, atque depraedari cupiens; explorata prius et munitione loci, debiliorem partem aggreditur. Sic nimirum et ille circuit Animam: et callide inquirit, quarumnam virtutem praesidiis, Moralium scilicet, aut Theologicarum, ipsa vel munita sit, vel destituta; eaque potissimum parte, machinis omnibus admotis irruit, et cetera. Haec incredibili impudentia, confirmat Epistola sequens crudelis proci avernalis . Astutus et ferox formam suam tegit, laudat alienam: simulat, dissimulat. Uraniam .
mulcet, terret. Provocat ad audendum, invitat ad flagitium: blanditur miris, fallit veris modis. Promittit ingentia, praestare solitus exigua: saepius nihil, offert thalamum: invitat ad raptum. Extenuat culpam, auget poenam. Timorem Dei abolet: mundi curas inducit: plenus larvarum: numquam ipse, et semper ipse.
1. Aruncus Venantius , (Daemon) queritur admirabundus, ad tertias iam litteras suas numquam responderi. 2. Suspectat ipsemet, litteras interceptas esse: intercepisse autem vel eunuchum custodem domus; vel anum nutricem Uraniae : quam ut certam veneficam, ideoque amovendam exsecratur. 3. Inclitum belli Ducem non sic despiciendum fuisse. 4. Misero Arunco , quamquam larva militari statum Fortunae obtegenti, nescio quo fato vel fastu, ut superbis saepe contingit, elabitur invito proprii nominis pudenda confessio. 5. Animi blandientis propositum, et amantis
immane votum nequiter infert. 6. Laudat Uraniam , lenonum more mulieres captantium. 7. Dignam scilicet Virginem, propter eximiae formae praestantiam, magno ambitu acquiri. 8. Et vero cur dura sustineat esse honestissimo, clarissimoque proco? Cum totus hic aspectabilis Mundus, cum omnibus elementis atque sideribus, ex amore compactus, amare nos doceat. 9. Cur donum pulchritudinis suae, sterili solitudine, expers coniugii corrumpere perseveret ! 10. Absque Conubiis [Orig: Connubiis] Mundum cito periturum. 11. Aggreditur Virginem manifestius. Quid trepidet, aut cur dubitet indulgere voluptati? Eiciat vanos metus, peccata occulta, extra pudoris et poena iactum stare. 12. Iustius timeri; ne formae bonum fugax, inutiliter consumatur, utendum esse aetate et rosis, antequam marcescant. 13. Si verecundia pudoris aut metu supplicii peccare formidet; Gasparem Aruncum , qui
neminem Urania cariorem habeat, iureiurando effecturum; ut perpetrato scelere, nihilominus castissima habeatur. 14. Quid? an soli effeminato Paridi , raptus Helenae , famam peperisse debeat? 15. Ultimus insultus lascivi Daemonis Arunci . Decipienda Anima nequissime adulationibus extollitur, quasi hamo in speciosam Sirenem iacto, in praedam trahenda. 16. Promittuntur insuper aurei montes, fallacia incredibili: experientia Patris mendaciorum certa: omnia audacter et militariter. 17. Testatur armatus et fortissimus nequam hanc ultimam sinceri animi epistolam, proprio sanguine consignasse: quem nullum habet. Ceterum non ausi fuissemus, insidiosa lenocinia Diaboli, tam luculento modo proponere: nisi ipse D. Bern. Moneret: nullatenus expedire, talia ignorari. Propterea et Uraniae Epistolam respondentem, iustis atque efficacibus, adversus venena, remediis instruximus. Ut Anima Christiana intelligat; quibus armis oppugnetur, quoque scuto propulsanda sint; ne subvertatur incauta.
Nec tulit auxilium, quatiendo cymbala matrum:
Sed iubar afflictae torsit inane Deae.
Cornua foedavit sputis: tunicamque recinctam
Cum socco attonitos exuit ante boves.
Huic vetulae credas! Huic sis obnoxia Virgo!
Ante tuas custos excubet ista fores?
Pelle sepulcralem larvam lectoque, domoque.
Impia quid nostris rebus
Erinys [Orig: Erynnis] obstet?
Deme fidem monstro: qua sum tibi parte pudendus?
Ede: quid in nobis displicuisse potest?
Quod si plebe satus cophinosque ferentibus essem :
Secretus posset forte silere dolor.
Atqui miles ego, nec de vulgaribus unus ;
Publica qui paucis mensibus aera merent.
Magnanimus Ductor legionibus impero tantis ;
Quantis nec
Xerxen
imperitasse ferunt.
Et noster terras
Pontumque
exercitus implet.
Campus equis tegitur : classibus unda latet.
Quantus in aetherio stellarum
Lucifer
ardet
Agmine, et occursu Dux, premit astra suo :
Tantus ego ! nullumque parem, nullumque priorem
Culmine vel fama, qui ferat arma, fero.
Africa
me genuit: nomen
Venantius
Afer.
Quamvis
Aruncus Gaspar
ubique vocet.
Quis genitor? Non ille Gigas, qui sidera tergo:
Uno sed tantum pollice fulcit
Atlas
.
Ulterius quaeris? Scripto complexa priori,
Quae vafer eunuchus, vel vitiavit anus;
Interversa queror. Totam tamen accipe summam:
Uror. Habes animi conscia signa mei.
Uror: ut in stipulam subitus cum decidit ignis:
Et furit in segetes fax agitata Noto.
Ut siquis tinctas. Ardente bitumine
taedas [Orig: tedas]
Immittat silvis : conflagrat omne nemus
Omnia tentavi, coepto ut desistere vellem:
sed nimium facies est violanda tibi.
Annuis optanti : subsidet forte favilla :
Plura, negans, flammae das alimenta meae.
Quae tales oculos, castigatumque capillum,
Purpureasque genas altera
Chloris
habet?
Aurorae
digiti; cervix erecta
Dianae
:
Docta tibi toto pectore
Pallas
inest.
Ipsa mari surgens si posthabeatur amatae:
Iudicio veniam det
Cytherea
meo.
Te visa,
Hypsipylen
pulchram contemnat
Iason
:
Nec damnet profugum nata
Thoante
virum.
Phyllida
Demophoon, Briseida spernat Achilles:
Quamquam oculis coniunx utraque grata fuit.
Desertaque sua dilecta
Laodameia,
Uranien
solam
Protesilaus
amet.
Ipse ego propter
Labyrinthum
intrare dolosum
Nil dubitem: pugnax
Theseus
alter ero.
Saeva licet rapidi committant proelia venti:
Nos quoque scindemus per vada salsa fretum,
O utinam tauro, pluviave vel alite muter:
Ut potiar, quidvis
Proteus
esse velim.
Me miserum! Ventis haec si loquor atque procellis.
Me miserum! si non par tibi surgit amor.
Aut dicas : quid enim Virgo
conubia [Orig: connubia]
poscam !
Num mihi sit tanti, qui simulatur
Hymen
?
Si simulatur
Hymen
, feriat me fulmen ad Umbras :
Immaque sub pedibus fissa recedat humus.
Accipe, daque manus: veniant in foedera dextrae.
Sint Superi testes, accipe, daque manus.
Quae tam formosa est, ut nec sit naevus in ungue;
Aut amet, aut faciem negligat illa suam.
Aspice convexum, quanto patet aethere Mundum.
Quidquid ubique vides, nil sine amore vides.
Phoebus
amat
Phoeben
, seseque indulget amanti:
Nec patitur vacuam lucis egere diu.
Oscula fraterno quoties decerpit ab ore;
Plena suo toties fulget in ore Soror.
Stella benigna
Venus
sidus non mite
Gradivi
;
Cetera coniugiis
Hesperus
astra ligat.
Ipsa elementa suis mire complexibus haerent.
Naturae gremio nupta fuisse putes.
Ignem aer, auram
Nereus
terramque maritat.
Divide: non unus fiet, ut ante, Globus.
Ecquid amabilius volucrum grege ? mutua rostris
Basia pangendo, nos quoque amare docent.
Fecundas facit unus amor, sic ova locantur:
Quod probat in nido casta columba suo.
Contemplare feras, cornu, seu dente timendas:
Terribiles saetis, calcibus, ungue, iubis.
Pantheram Panther, sequitur leaena leonem.
Blanditur trucibus femina saeva viris.
Immanes Phocae mediis luctantur in undis.
Delphinum citharis conciliatur amor.
Solane perpetua moerens carpere iuventa,
Nec
Venerem
noris! Dixerat
Anna
Soror.
Audiit hoc
Dido
; cineresque abolere
Sichaei
Coepit, et
Aenean
,
Ascaniumque
sequi.
Si refugis quemcumque virum: quo corporis usus?
Malaque malarum, fontis et oris ebur?
Cur habiles natura tibi circumdedit artus ?
Si prohibes uti, grata repende vices.
Candida quid prosunt, stringant nisi colla lacerti?
Brachia idem faciunt, quae sine mente virent.
Sic hederam quercus, sic pampinus implicat ulmum?
Sis hedera et vitis: quercus et ulmus ero.
Omnes, si, veluti
Daphne
connubia vitent :
Exiguo vacuus tempore Mundus erit.
Cum deerunt homines, iterumque
Epimethide
cretos
Substituet saxo vindice
Pyrrha
redux?
Consule Naturam: Naturae consule Virgo.
Fertilis hac Mater iudice maior eris.
Forte times culpam? Simplex, ne rustica dicam.
Audacem et timidam non decet esse nimis.
Pecca, sed retice modo casta silentia serves.
Quis prohibet taciti dulcia furta tori?
Delectant secreta magis: mea gaudia certe
Furtiva sapiunt dulcius inter aquas.
Inconcessa iuvant. Posuit Lex invida metas;
Humano generi perniciosa nimis.
Tuta times: non metuis metuenda vicissim.
Sic desideriis plecteris ipsa tuis.
Quam bona praeteriit, numquam revocabitur aetas.
Debilis angusto margine forma perit.
Utque rosas Auster necat atro turbine: florem
Corporis ingenui vestra trucidat hiems.
Tunc subeunt morbi: frontem curis arida laxat.
Fitque albus crinis, qui modo flavus erat.
Tyndaris
in speculo cum vultum aspexit anilem;
Quaesivit, quonam tempore rapta foret.
Exigit a senio
Nemesis
iustissima poenas.
His, quos sprevisti, spreta carebis, ait.
Vidimus a vetulis pandi et discedere frustra ;
Quae prius occlusae vecte fuere fores.
Praetereunt, circumque proci frigentia rident
Limina: pro sertis stramen inane iacet.
Haec; reor,
Uranie
, nisi nos, nisi fallimus ipsos;
Haec potius iusti caussa timoris erunt.
Utendum est annis. Fugiunt, dum dicimus ire :
Utque manum inicias, non retinere potes.
Sol redit, et redeunt Lunae. Sed quando redibit
Obsita frons rugis in iuvenile decus ?
Dum calidae prima vires aetate supersunt;
Cura voluptatis semper habenda prior.
Quid dubitas, et longa trahis per iugera mentem?
Da modo consensum : cetera linque mihi.
Efficiam, ne sint tibi gaudia nostra pudori.
Praecipuam partem criminis ipse feram:
Stent fulti postes adamante et ahena claustra:
Servetur centum ianua saepta seris:
Perrumpam. Neque me nutrix odiosa venire,
Nec vigil eunuchus sentiet esse prope.
Ascensu superabo domum, de nocte fenestram
Non novus est nobis pandere posse dolus.
Laneus incedam. Sic multas cepimus arces.
An fraudes belli dedecuere Ducem ?
Admissus faciam : famulas sopor obruat altus :
Nulla canis latret. Non erit ullus obex.
Utque magis fidas, et fis secura futuri :
Tutior armatas suscipe Virgo preces.
Armis defendam, raptam victricibus armis.
Accedes praedae gloria rara meae.
Clarior
Uranie
fies certata maritis.
Ambiri digna es bellipotente manu.
Solane
Troia
sapit
Spartanis
nota puellis?
Egregios fratres unicus
Hector
habet?
Consortem alterius
Menelao
abducere lecti,
Pastor in
Idaeis
montibus ausus erat.
Quid faciat miles? Lituo num fistula praestat?
Pulchrum: si baculus pugnat, et ensis hebet!
Ille puer : vir sum magna de stirpe
gigantum
.
Nos regimus Gentes : ille regebat oves.
Si
Boreas
auferre suam valet
Orithyiam
:
Et mihi sunt vires, nec sine
Marte
manus.
Praelia monstrabunt, quae sit mensura lacerti.
Immensum nervis robur inesse scias.
Non est in terris nostrae collata potestas.
Oppositas, veluti stramina, difflo mina.
Non vis ista nova est. Raptae nupsere
Sabinae
:
Rapta parens Calais, rapta Lacaena fuit.
Da mihi te facilem: vel, quod mihi paene perinde est,
Da te difficilem, munere utroque places.
O Dea, si quae alia est terris caeloque profecta ;
Quasque vehit liquidi caerula concha maris.
A
Iovis
armigero non digna, sed ad
Iovis
altum
Digna torum coniunx a
Ganymede
rapi.
Quid
Phryge
nunc opus est: rapiam te
Iuppiter
ipse:
Sidonidenque novam trans mare nauta veham.
Atque ubi te, formam mutans, in litore sistam:
Accurrent Matres
Gasparis
atque nurus.
Celsa triumphali curru per castra veheris:
Plausibus et festis excipienda tubis.
Succinctae stabunt acies, et signa refigent,
Obsequio Dominam devenerata suam.
Ter flictu clipei, galeaeque, ter arma sonabunt.
Laetus in
Uraniae
nomine miles erit.
Quae me regna manent, tecum miraberis ipsa.
Et dices: non sic sollicitanda fui.
Ultro debueram tantis occurrere votis.
Damnabis resides tunc pudibunda moras.
Ecce quater scripsi. Sed littera Quarta liquore
Non atro, tota est sanguine tincta meo.
Venam incidit
Amor
, tetigitque
Cupido
sagitta.
Heu, nimium vehemens illa sagitta fuit.
Uror: habes iterum notum tibi vulneris ignem.
Heu! Nimis infelix uror amore tui.
Quod si dura manes, precibusque immota resistis:
Te dicam aequoreas evomuisse feras.
Excisam scopulis, eiectam fluctibus atris;
Quos sorbet refluo torta
Malea
vado.
Sint procul hae
Dirae
; curaeque, meique pavores.
Anxietas poenam digna subire ma est.
Heu mihi ! peccavi, fateor, correptus inani
Et profusus fatuo cor subeunte metu.
Promittunt aliud mores et gratia formae.
Tam tetricus non est vultus in ore tuo.
Urania Victrix, nomen suum meritura, nequissimum procum Avernalem confundit, detegit, explodit, irridet, devovet, triumphat. Dicat nasutior: num Animam cum Daemone sermocinari! Haud equidem decorum autem fuerit, per hanc repositam Epistolam, velut in speculo et paradigmate ostendere; quomodo Anima tentata, erga inimicissimum hostem, se gerere debeat.
Synopsis
1. Aperit Urania caussas silentii sui, ad tres Arunci Epistolas non respondentis. At enim a nullo spadone, aut anicula nutrice magica, uti Venantius Afer suspicatur, se custodiri. Nullam non honestissimam Virginem in Gynaeceo suo versari. Praecipuas Fidem, Spem, et Caritatem [Orig: Charitatem] vocari. Ex quarum una, quae Pistis dicitur flagitiosi cuiusdam militis et improbissimi lenonis insidias, multarumque Virginum strage iam infamis nequitiam didicerit. 2. Ceterum et Gynaeci suaeque Conscientiae Moderatricem semper adesse Matronam aliquam venerabilem, Gratiam Dei dicatam ; absque cuius licentia facere nil soleat. Illam denique ursisse, ut rescriberet: formulamque eiurandi armatum procum dictasse. 3. Quid funestos amores suos, ipse turpissimus, obtrudere audeas ingenuae atque invitae Virgini?
4. O deformem procum! Exclamat Pistis mea. 5. O formosissimum sponsum, coelestem : cui pridem Uranie se totam consacrarit. Eius descriptio, ex Cant. Canticorum, c. 5. a v. 10. 6. Talem scilicet aemulum, quia iussus olim adorare noluerit; cecidisse nescio quem Thrasonem, Luciferum dictum. Eam famam vagari. 7. Ad haec, iam quoque se inaudisse, quos comites ubique secum semper trahat; Anum foedissimam (concupiscentiam) caecum item Messorem: (Mortem) sed et absurdissimas mulierculas, quae Bacchae vocentur ( Furias malae Conscientiae.) 8. Alibi venetur, pisceturve: Uraniam nec lupum, nec Lupam esse. 9. Multis quidem commendasse thalamorum et mortalis connubii gaudia: cum tamen hoc vitae statu, ac verius captivitate, vix quidquam reperiatur molestius. 10. Quasi vero Coelibatus non sit suavior atque laetior. 11. O panurgum improbum! Spiritum nequam! Aruncum lascivum! Etiam ad raptum Virginis descendere! Hic enimvero
12. Verutissimum audacissimumque nebulonem patefecisse barathrum crudelis ingenii. Facesseret in malam crucem, et omnia tormenta Diaboli. Vade Satana .
Non semel audieris de quodam Milite: praeceps
Qui datus ex alta sede repente fuit.
Fulgere discessit coelum : pepulitque rebellem
In barathrum, tota cum legione, Ducem.
Forsitan hic ipse est. quid dico? Forsitan: ipse est.
Praesentis signum tinnit in aure mea.
Exul, inops, tristis modo fertur ubique vagari.
Si sapis et sentis; iste cavendus erit.
Nomina confingit : iamque est
Venantius
Afer ;
Gasparis Arunci
iam grave nomen habet.
Mentitur vultus, et se transformat in omnes.
Unus "person"as histrio mille gerit.
Quamque hodie larvam sumit; cras ponere gaudet:
Rursus et in iuvenum transit et ora senum.
Nunc leo, nunc vulpes. Agnus mutatur in hircum.
Sibilat interdum. Sibila Virgo cave.
Quin dubito; num sit
Carthagine
natus hic Afer,
Sicut ait constans in levitate sua.
Carthago
modica ferrugine tingit: at iste
Supra carbones dicitur esse niger.
Ex alia fortasse calet fornace caminos
Hic color accensos sub
Phlegethonte
refert.
Dum tempus, dum fata sinunt, discrimina vita:
Tuta minus credas, quo speciosa magis.
Nec te commoveant promissae foedera Taedae.
Punicus
est: fallit
Punica
nulla fides.
Quae tibi promittit; promisit mille puellis.
Credulitas damno pluribus esse solet.
Offert delicias, et plenum montibus aurum.
Ipse tamen Codri pauperis ora gerit.
Insidiatorem fuge Virgo miserrima saevum.
Ni fugis, ingenui praedo pudoris erit.
Finierat Pistis discisa in frusta papyro
Senserunt Agape prorsus et Elpis idem.
Iam, puto,
Venanti
, caussas intelligis: et quae
Scripturan potuit detinuisse mora.
Scribere non licuit. Nec, sum quia regia Virgo,
Idcirco nobis cuncta licere putes.
Nec tu me solam credas, ut libera peccem:
Aut facilem culpae dixeris esse viam.
Nam praeter comites vigilat; curaque fideli
Sedula maternum Gratia munus obit.
Arcta, mihi credas, posita est custodia valli.
Sub tam sollicita Praeside pauca licent.
Pulchra quidem, gratoque nitet venerabilis ore:
Sed magis in tetricam vergit adulta Deam.
Imperat, et terret. Comitatur, praevenit, instat,
Sollicitatque metu pectus, et urget opus.
Absque eius nutu (tanta est vigilantia) tergum
Vertere vix possum ; vixque movere pedem.
Poenas cunctanti parere, abitumque minatur:
Scitque supercilio signa loquente dare.
Hanc moderatricem mea sustinet Aula potentem:
Vivo, ut sub Domina degit Alumna sua.
Non ausim minimum tam dulcem laedere Matrem.
Pupilla est oculi Gratia cara mei.
Desine meque tuis incendere teque querelis.
Firmari pactum quod cupis, ista vetat.
Praescripsitque modum: quo, si quod foedus inissem.
Ceu contra Leges, foedus inane foret.
Verbaque dictavit: calamo dictata recepi.
Servo perpetuum mente recepta mea.
Exsecror, Eiuro, Detestor, Abominor, Odi
Quina veneficiis verba repono tuis.
Ut dona accumules, ut temet in omnia cogas:
Ut mihi blanditias vimque adhibere pares:
Exsecror, Eiuro, Detestor, Abominor, Odi.
Haud alias voces exprimet ullus amor.
Ullus amor ! sed nec rabies, odiumque tyranni
Nullus ab angue timor: nullus in igne dolor.
Fige rotas; incende bovem; dispone sarissas:
Multiplica caedes: inice membra rogo,
Exsecror, Eiuro, Detestor, Abominor, Odi:
Mille parata cruces, mille subire neces:
Nil mihi sit tecum nequissime; nil tibi mecum.
Una convenient nox prius atque dies.
Tu tamen his prodis tua vota et crimina verbis:
Uror: habes animi conscia signa mei.
Eia age,
Riphaeis
nivibus restingue calorem.
Ferventem gelidis abluat
Hister [Orig: Ister] aquis.
Ureris? Uraris. Meritos Deus augeat ignes.
In pice pax tua sit,
sulpureoque [Orig: sulphureoque]
lacu.
Tamne levem fore me sperasti scurra puellam ?
Nil, ut amem, prorsus dotis et artis habes.
Sed neque forma placet: quamvis celare venusto
Schemate coneris: dissimulesque tuam.
Qui viderunt, praecinctum cornibus aiunt :
Et bifidos, quales
Faunus
habere pedes.
Lumina stant flamma. Mento capricornus adhaeret.
Hostibus obveniat Sponsus hic, opto, meis.
Me tenet alter
Hymen
, castissima dixerat
Agnes
.
Cur ego non repetam? Me tenet alter
Hymen
.
Cuius vir matri nescitur, Femina Patri:
Bis genitum Numen, Virgine natus homo.
Ille meis gemmas pretiosas auribus, ille
Sidereum circum colla monile dedit.
Huius in amplexu niveo castissima Virgo,
Tactu candidior fio recente nive.
Plura petis? Quamquam formam non nosse mereris :
Illius effigiem degener hostis habe.
Dilectus meus est, qui Candidus et Rubicundus
Lilia purpureis miscuit alba rosis,
Fulget, et ex vivo caput altum germinat auro.
Sunt Elatis similes sunt violisque comae.
Quo corvos tenebris plumarum lucet in ipsis:
Illo caesaries uncta colore nitet.
Quae sedet ad rivos fatur hausti lactis, aquarum:
Sicut ab areolis spirat aroma satis.
Cuius labra mihi gratas redolentia guttas,
Myrrham distillant: primaque myrrha fluit.
Tornataeque manus hyacintho divite plenae:
Venter ebur : circum plurima gemma viret.
Par Cedro
Libani
species : sectasque columnas
Fortia de
Pario
marmore crura putes.
Suave fragrat guttur; loquiturque suavia valde:
O desideriis unica meta meis.
Cordis, ad hunc, iaculum flammatis dirigo pennis.
Hic Scopus est: Scopulus qui fuit ante tibi.
Hunc nec adorasti : coloret nec ut ullus, inique,
Constant de sociis te voluisse tuis.
Quomodo de coelo cecidisti
Lucifer
alto.
Mane oriebaris vespere casus eras.
Sordide trans
Erebum
, saeptus bubonibus atris,
Cumque satellitio Leno facesse tuo.
Hoc quoque inaudivi: (docuit nos omnia Pistis.)
Immansueta tuum cingere monstra latus :
Cum turpi procerus anu, vix ossibus haerens,
Continuus lateri dicitur ire comes :
Qui, cum sit caecus surdusque, et naribus orbus,
Falce tamen curva proxima quaeque metat.
Nescio, quas alias crinitas fontibus hydris,
More
Mimallonidum
Bassaridumque
sequi.
Sint procul hae pestes venientibus obsero portas .
Pectoris obiciam moenia, si sit opus.
Quo minio pictae facies? Quid in agmine longo
personata cohors; quid sibi signa volunt?
Ecce, procax mulier, tumidas nudata mamillas,
Infert sublimem se petulante gradu.
Lumina transparens velata sagittifer Ales,
Supra maternum provolat, ecce, caput.
Ducitur ut passer religatus pusio filo.
Dextra manus quassat spicula, laeva faces.
Scilicet haec pompa est, qua se
Venantius
Afer
Astutum nobis insinuare cupit !
Nil moror illecebras, discede
Thalassio
, tales.
Quas spargis, verae sunt, tua dona, nuces.
In nucibus numeres cum sertis flammea, peplum,
Annulum, in quinas pinea torta faces.
In nucibus numeres vagitus, pignora, curas
Quot mala nux talis saepe vel una creat?
Quare adeo desiste tuas mihi comere nugas:
Sub quibus exitii femina sparsa latent.
Aucupis indicium, fallacia sesama, nosco.
Altera captanda est, ut capitur avis.
Adverto viscumque et
conubialia [Orig: connubialia]
vincla.
Nescio quid stantis littore virga tenet.
Quaere lacus alios: vetita piscaris in unda.
Nympha
suum Dominum gurgitis huius habet.
Si scis, etiam
Taedas [Orig: Tedas]
aspernor honestas.
Nedum quae foedo
Ditis
amore calent.
Nam quid coniugio queat esse molestius usquam?
Servit enim, servit, quae sibi quaerit Herum.
Par status Oceano volventi ad littora fluctus
Nulla fides pelago: nulla quis thalamo.
Proxima naufragio puppis, torus esse videtur.
Ut
Boreas
cesset ; saeva triremis erit.
Nam vir ubi mulierque, iugum coguntur in unum :
Vincula captivos, et mala longa tenent.
Gutta voluptatis pensatur amystide luctus :
Melque venenatum est, gaudia felle madent.
Dicunt nupturae : noctem veniamus in unam :
Candidior medio nox erit illa die.
Ast ubi parturiunt, et horas hora timetur ;
Fessaque maturum viscera tendit onus :
Tunc primum matres ululant : tunc vapulat
Eva
:
Tunc pomum arrodunt exitiale nurus.
Tunc gula damnatur tantorum caussa malorum.
Optatur lecti caelibis alta quies.
Ingemuit moribunda
Rachel
: uterumque ferentem
Gentes contorsit moesta
Rebecca
duas.
Ipse novas partus curas parit : inque dolores
Fecundus saniem matris ad ossa trahit.
Pica parit morbos : pariunt fastidia cunae.
Vagitusque frequens taedia longa parit.
Quid memorem lites? Violenti iura mariti
Saepius uxori sunt onerosa nimis.
Illa flet: hic ridet. Gemet haec: laetabitur ille.
Verum erit o quoties ? hic bibit, illa sitit.
Tale nihil timeo: sed nec vicina timebat
Thestylis
; elusa est non minus illa dolo.
Iuncta viro totos urenti ad dolia Soles,
Nocte nihil praeter verbera saeva tulit.
Et velit huic quisquam sanus se addicere vitae!
Sponte velit nassam quaerere
truta
suam !
Caudinis praestet submitti corpora furcis:
Et iuga taurorum qualiacumque pati.
Virgo puerperii morosis libera curis,
Incipit in terris coelum habitare suum.
Expertem luctus, formidinis atque doloris,
Securam placido Pax fovet alta sinu.
Mutua tranquilla, non libant iurgia noctem:
Sed neque
Zelotypam
cura molesta coquit :
Subiectos Sensus tamquam Regina gubernat.
Hanc vere Dominam dixeris esse sui.
Mens niveis volitans pennis, sine crimine pura;
Stratus liliolos Lectulus, ille meus.
Non opus est myrtum,
Paphiosque
intendere flores :
Suavius aspirat virginitatis odor.
Ut nitens speculum, iaculis a Sole reflexis,
Ingeminat radios, Sol velut ipse suos :
Sic Anima illustris, iugi satiata sereno,
In castum Sponsi transit et ipsa iubar.
Utque scatet vivo de fonte volubilis unda;
Perque recens gramen limpida currit aqua :
Sic anima illimis, liquido de Numine manans,
Undique deliciis innatat hausta suis.
Hunc thalamum tubare paras foedissime miles.
Pulsus abi. Reddo symbola : pulsus abi.
Quid ? quid et amplexum per vim, raptumque minaris ?
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Non fuit et primis lenonibus ullus amator,
Tam sermone procax, ingenioque levis.
Non, ut honestus, amas: nec vis, ut honestus, mari.
Armatas odit libera Virgo preces.
Siccine me invita tentas scelerate potiri?
An quia digna rapi, credor et apta rapi!
Thesea
, vel
Paridem
quamvis imitere protervum:
Infames
Helenas
non imitabor ego.
Scilicet
Uranie
fuerit tractabilis hirco!
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Debebat satis esse semel
Proserpina
rapta.
An plures genuit ludificanda
Ceres
?
Aetna
fuit quondam rapiendis apta puellis.
Sed non praebet idem noster
Olympus
iter.
Quidquid id est, quod tu nimium profiteris amorem:
Exoranda prius, quam rapienda fui.
Coeli progenies
Hecaten
aget, et tibi nubet !
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Cingere me frustra speras mortalibus ulnis :
Quantumvis
Briareus
, centimanusque
gigas
.
Qualiscumque tui pateat mensura lacerti :
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Invide cur nostro sic insidiaris honori ?
Non satis est, ipsum te cecidisse semel!
Hoc nempe est, nullumque parem nullumque priorem,
Ut mihi scripsisti, culmine posse pati.
Exsolvit meritas prostrata superbia poenas.
Fulmine deiectum fastus ad ima trahit.
Visne tuam nostro quoque damno implet ruinam?
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Aurae particulam divinae, et aethere ductam
Miscebo siliquis, inficiasque luto ?
O merito ad
Scythiam
rupem religande
Prometheu
!
Dignus, quem
Titii
vultur obuncus edat.
Suadetur nobis male sana brevisque voluptas:
Tamque fugax, quam quae lympha, vel aura fugit.
Momentum delectat enim, cruciatque Aeternum.
Abstrahe lascivas improbe Leno manus.
Impia
Tartareis
torrentur viscera flammis :
Aridaque in primis, quae calefecit amor.
Hic nescit frigere
venus
: neque munere
Bacchi
Indiget. Hic
Cereris
filia supplet opem.
Utque rogo lignum numquam non desit alendo:
Adiicit alatus plurima tela Puer.
Silva ingens pharetrae, totum durabit in aevum.
Non exstinguendam conficit illa pyram.
Non vacat arsuram tales haurire sagittas,
Abstrahe lascivas improbe Leno manus.
Primae Partis de Urania Victrice sive Epistolarum Finis.
[Illustration: Picture of a woman ]