SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS.
DUbites utrum periculosior utiliorque Animae Sensus sit, Visus an Auditus. De praestantia iam olim disceptatum fuit. Certe aliqui Sancti maluerunt esse caeci, quam surdi. Ceterum insidiosas huius Sensus [Orig: Sensûs] illecebras S[anctus] August[inus] scite descripsit lib[ro] 10. Confess[ionum] c[apitulo] 33. Voluptates aurium tenacius me implicaverant, et subiugaverant. sed resoluisti et liberasti me. Nunc in sonis, quos animant eloquia tua; cum inani et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco: non quidem, ut haeream, sed ut surgam, cum volo, etc. Audis? etiam sacri Cantus et Psalmorum modulatam suavitatem suspectam habuit. Quid de impudicis cantilenis, iocis inhonestis dicturus erat? Scilicet verba praetextata per aures transmissa, certa sunt incitamenta vitiorum, quandoquidem et ista castum pectus convellunt,
et assensum delectationis petunt. Vocis suavitas gignit in mente cogitationes, cupiditatesque lascivas. Ita S[anctus] Basil[ius] Magnus , de vera Virginit[ate] nam dum dulcia resonant, ad noxia inclinant, ait Gregor[ius] M[agnus] lib[ro] 32. Moral[ium] c[apitulo] 17. Qui eodem capite explicaturus illa verba: Ossa eius, sicut fistulae aeris. Iob. c[apituli] 40. v[ersu] 13. totum Argumentum huius libri de Auditu absolvit. Fistula, inquit, sonoris aptari cantibus solent: quae admotae auribus, dum blandum Carmen subtiliter concinunt, interiora mentis, in exteriora delectationis trahunt: et, dum dulce est, quod in auribus sonat, virilitatem cordis in voluptatis fluxu debilitat: cumque Auditus ad delectationem trahitur, Sensus ab statu suae fortitudinis eneruatur. Quid Sirenum Cantus aliud indicant, quas multo ante Iasias Propheta in delubris voluptatis vidit? c[apituli]13. v[ersu] 22. Haec igitur irritamenta expressuri, proponimus primo ipsum Auditum, sonos suos Uraniae vendere cupientem; sed frustra. Deinde Musicum et Poetam: isti namque aures implent; et scenae vocalis gaudia, sive vera, sive falsa consummant.
TOtus etiam hic Sensus est in explicando dotes suas et conchylia. Sic audientiam petit, et facit. ac, quoniam Visui litem sonoram de praestantia movere non dubitat; in spem venit, fore, ut Urania Auditum tot nominibus meliorem, ceteris Sensibus, ipsique Visui praeponat [(printer); sic: proponat] , Dominae amore dignissimum.
1. Aurium beneficium, non inferius esse beneficio visus [Orig: visûs] .
2. Si nulli auditores, ubi Marci Tullii Ciceronis facundia? audientia facta [Orig: audientiâ factâ] magnifice perorasse.
3. Surdo nihil esse miserius.
4. Homero certe caecitatem non obfuisse, ad aeternam nominis famam, quam surdus
numquam consecuturus erat. multi alii caeci egregii: surdi pauci.
5. Auditu nihil aptius ad disciplinas capessendas.
6. Proinde merito aures gemmis et baccis candentibus coli.
7. Tuba [Orig: Tubâ] , Auditus [Orig: Auditûs] instrumento, milites ad fortia peragenda vehementer accendi.
8. Quid cantu sive hominum, sive avium, suavius?
9. Exemplum Monachi, audita [Orig: auditâ] volucris melodia [Orig: melodiâ] , colliquefacti et rapti.
10. Verbo: illum pessimum haberi, qui male audiat.
ECquid , ut accepta est, et Epistola venit ad aures,
 
AUDITUM sentis, haec tibi vera loqui?
 
1. Nec, quia rivalis Visus praevenerit, obstat.
 
AUDITUM primas nunc quoque ferre decet.
 
Ipsa tamen dubites, si flebilis optio detur,
 
Auribus, anne oculis, orba carere velis.
 
Sunt, tenebras qui noctis ament: modo voce canora
 
Praeconis possint eloquioque frui.
 
2. Quis non optaret Ciceronem audire loquentem?
 
Triste novus strueret si Catilina nefas:
 
 
Dicturum, o mores, o tempora; Conditor Urbis!
 
Hoc ausi cives, Romule Dive, tui!
 
Illa tonans Latiis famosa Philippica Rostris,
 
Deciderit quanto Rhetoris ore, putas?
 
Exundare forum: mirari lapsa Senatus
 
Flumina, quae in gyrum lingua diserta rotat.
 
3. Tale nihil surdus: qui bruti marmoris instar
 
Adstat, et, ut vacuum mente cadaver, hiat.
 
Alloqueris? saxum pulsas. blandiris? anhelat.
 
Concinis? ignorans ad tua verba stupet,
 
Non intellectos sermones perdis ad huius
 
Pasquini statuam. desine plura loqui.
 
Cui bona verba bono? quid sollers fabula surdo?
 
Fas sit, eum scopulis annumerare maris.
 
Litoreae cautes dicantur et aequora surda.
 
Quando procellosis sunt agitata Notis.
 
Mors quoque cuncta metens, et inexorabile Fatum;
 
Stagnaque 
Tartareae 
surda vocentur aquae 
Quaeque omnes superat ventos, 
stygias 
que paludes, 
Ferrea nocturno ianua clausa proco.
 
Heu! nimis infelix Fato damnatus eodem:
 
Heu! nimis adverso sidere natus homo.
 
4. In caecis tamen esse solet Sapientia quaedam:
 
Ac saepe his duplici faenore maior inest.
 
Pro cuius patria decertavere tot urbes,
 
Publica lux vatum, caecus Homerus erat.
 
Caecus Tiresias, tenebris oculatus in ipsis:
 
AUDITU Vates non minus ille fuit.
 
Narcissum monuit, sese ut speculumque caveret.
 
Eventus, verum praemonuisse, dedit.
 
Caecus et ille fuit, Mundi qui grande volumen
 
Nullius didicit luminis usus ope.
 
5. Quisquis in Auditum peccat, vel plectitur illo
 
Vindice, surdaster fit miserandus homo.
 
 
Ingeniis faveo, studiisque ex omnibus unus,
 
Si quisquam Musis ingeniisque favet.
 
In cerebri sedem largo Sapientia fluxu
 
Derivata meat, me faciente Viam.
 
Multa trahit secum simulacra scientia rerum.
 
Castalis est Vatum lympha: canalis ego.
 
Scilicet ut rorem, matutinamque pruinam
 
Diducto potat concha marina sinu:
 
Sic geminae pendent circum quae tempora conchae,
 
Tractibus arcanis versa profusa bibunt.
 
Hoc Sensu vacuum doceant vel mille Platones:
 
Nemo discipulus, nemo Magister erit.
 
Ausculta, clamat relegens praecepta Palaemon:
 
Huc adverte puer; Quintilianus ait.
 
Cecropiae frustra sine me panduntur Athenae.
 
Totus Aristotelis plausus in aure sedet.
 
6. Iactet nunc caros pro cunctis Visus ocellos:
 
Extollat gemmas, lumina bina, suas.
 
At certe auriculis grandes mandantur elenchi.
 
Pendet ab his rubri splendida gemma maris.
 
Pendent berylli, nexique adamante Smaragdi.
 
Corporis haec colitur pars pretiosa magis.
 
Integra nonnumquam regni patrimonia portant.
 
Testis erit sceptri dos, Cleopatra, tui.
 
Candentem baccam perfossae detrahis auri.
 
Illa diluitur prodigiale merum.
 
Sumis, et Aegypto tota te proluis unam.
 
Stante Pharo, tanti non stetit ulla sitis.
 
7. Utilis inprimis ad magna negotia Sensus,
 
Tela per et flammas expedienda valet.
 
Qualia multa foro tractat Mercator, et Hermes.
 
Qualia Mars campo sanguinolenta gerit.
 
Ante tubam marcent acies, segnique pavore,
 
Aut luxu nimio languida castra iacent.
 
 
At simul insonuit turmali buccina signo:
 
Militiam residem classica rauca movent.
 
Pectora continuo belli furor altius intrat:
 
Cumque viris alacres exhilarantur equi.
 
Proicitur leti terror, vitaeque cupido,
 
Miles, io, magna voce, triumphe, canit.
 
8. Disce alias vires: rumpuntur cantibus angues,
 
Rumpuntur Pario marmora 
caesa [(printer); sic: celsa]  
iugo. 
Sopitur tremulo plorans infantia cantu,
 
Cum sedet ad cunas, et pede motat anus.
 
Labitur in dulcem somnum sub fronde viator:
 
Quam prope lene fluens vitrea garrit aqua.
 
Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis
 
Fallitur ancillae decipiturque labor.
 
Fallitur et duro campum sulcantis aratro:
 
Quíque sub aestivo sidere farra metit.
 
Promovet adiecto per flumen carmine cymbam
 
Laetior, et refluum navita scindit iter.
 
Nil animos aeque rapit ac Symphonia discors:
 
Nil aeque lacrimas tristitiamque ciet.
 
Haec facit, ut, mersus veluti sub gurgite piscis,
 
Tota in deliciis mens liquefacta natet.
 
9. Utque extra sese ferri videatur in altum,
 
Terra, vale, coeli vita beata vocat.
 
Non est vana fides: aliquem tria saecula passum,
 
Unica detinuit, filia lucis, avis.
 
Illa ter, illa quater circumvolitavit euntem:
 
Traxit in Elysium denique rapta nemus.
 
Si non traxit eum: potuit traxisse videri.
 
Vim gratam passus dulce peregit iter.
 
Temporis hoc spatium vix unam credidit horam.
 
Ergo momentum vix trieteris erat.
 
Ah tota [(printer); sic: Ahtota]  
, 
Uranie 
, fieri, sine Solibus, auris 
Optares: ad idem si raperere melos.
 
 
Tunc oculo cuperes fortassis utroque carere: [(printer); sic: verse transposed]  
Dummodo concentum continuaret avis. [(printer); sic: verse transposed]  
Hoc demum movear, ne sim tibi vilior aequo.
 
Spretus peccanti tristia damna creo.
 
Noxa, male audire est: virtus, bene. sensus honorat
 
Iste suam Dominam: dignus et ipse coli.
 
AUDITUS [Orig: AUDITÛS]  
Sensum non est contemnere tutum. 
Dii melius! votis annue Nympha meis.
 
URania Auditum, cui rescribit, velut ancipitis fidei Sensum, saepe iniquum, falsum, vanum (esto, alioqui non spernendas dotes habeat) hac Epistola molliter castigat: suadetque concordiam cum fratribus. denique serio monet, ut ambitiosa [Orig: ambitiosâ] spe dimissa [Orig: dimissâ] Animae potestatem et iura occupandi, potius fideliter servire pergat; quam inepte dominari praesumat.
 
Synopsis.
 
1. Auditus [Orig: Auditûs] dignitatem agnoscere Uraniam , et servitia commodaque in Dominam redundantia, commendare. Primatum tamen inter Sensus, Naturam negasse. eius ordinem temerario conflictu immutari, fatale. maneret sua sorte contentus: sic quoque carum fore.
2. Num passurus sit sibi Odoratum praeferri? idem ergo et Visui grave, si Auditus praeponatur; sensus, quo sues praecellunt, numquam aquilis comparandus [(printer); sic: comparandi] .
3. Si gloria quaeratur in auribus, longiorem acutioremque gloriam ad asinos potius pertinere, quam homines.
4. Ciceronis ad aures facti facundiam non displicere. ceterum faventem audientiam nemini magis, quam Auctori obfuisse. M[arci] Antonii gladios M[arcus] Tullius surdus et mutus poterat evadere.
5. Multa praeterea incommoda ex auditu emergere; ut quandoque surditas optabilior videatur. quippeni optabilior! clamantibus
ranis, tonantibus nimbis, fremente marito, canente gallo.
6. Certe propter calumnias et convicia auribus inserpentia, Siraciden monuisse; ut aures spinis saepirentur: quod Ulysses cera [Orig: cerâ] supplevit.
7. Aures gemmis onerantium luxus vanissimus. gemmam candidam dignius illum mereri, qui barbarum Cleopatrae luxum damnaverit.
8. Quidquid igitur Auditus sonum iactet? cum illo nihil sit inanius.
AC si quis tacite nobis pervelleret aurem,
 
Sensimus ex scripto vulnera facta tuo:
 
Nulla tamen fixas odio testantia fibras.
 
Unum praecipue vulnus amoris erat.
 
1. Ne te postponam cognatis Sensibus, instas.
 
Nescis, quid metuas: omnia tuta times.
 
Nam tibi nos ultro multum debere fatemur.
 
Nec scio, post Oculum quo magis utar ego.
 
Auxilio cuius rara atque incognita disco.
 
Impletur multis rasa tabella notis.
 
Hactenus ergo tibi post VISUM defero primas:
 
Delicium Dominae praesidiumque tuae.
 
 
Si tamen in fratres dominatum quaeris honoris:
 
Difficili clivum quaeris adire via.
 
Heu! cave, ne rumpas naturae foedera sanctae;
 
Iuraque convellas, quae temerasse nocet.
 
Cuique suum munus certum assignasse notabis:
 
Et, quo contentus debeat esse loco.
 
Anne etiam 
hîc [Reg: hic]  
verum: fratrum quoque gratia rara est, 
Per te, perque tuum, perfide crimen erit.
 
Interea patiar medio in discrimine pugnae!
 
Quae non peccavi, iurgia vestra luam!
 
Sin etiam primus dici praesumis amator;
 
Spes abit in ventos. nomen inane petis.
 
Scilicet hoc Oculi patientur, et ante fideles
 
Excubias frontis carior Auris erit!
 
Quantis aspicerent praelatum et qualibus 
hircis [Orig: hirquis]  
! 
Aegre liventes lis aliena videt.
 
Urimus invidia, quoties vicinus abundat:
 
Censeturque bonis nos cruciare suis.
 
2. Ne cupias nostri pervertere Corporis usum,
 
Dixit non nemo: quidquid es, esse velis.
 
Indigne ferres, si te praecedere vellent,
 
Partibus officii pesve 
manusve [Orig: manûsve]  
sui. 
Ergo et Luminibus per te sua gloria constet,
 
Dignior illorum functio: maior honos.
 
Munere nativo non hos assurgis ad actus.
 
AUDITUM VISUS vincere iure potest.
 
Vile animal porcus: tamen hoc praecellere fertur.
 
Ille notat mutos per fruticeta canes.
 
Quantumvis tacitus silvarum confraga lustres:
 
Tenûia praecerpit murmura Marsus aper.
 
3. Plus etiam iusto celebranda largus in aure es.
 
Hinc fit, ut auritum plus satis esse rear.
 
Invenies fratres, 
Cadmeum 
Actaeona 
falso 
Mutatum cervo, 
Mygdonium 
que 
Midam 
. 
 
Ambobus longum cava mobile tempora circum
 
Delius huic, illi Delia laesa dedit.
 
4. At sine te populum nequeat mulcere disertus
 
Tullius in patria, pro patriaque sua.
 
Attonitam Cicero dicendo fecerit urbem,
 
Callidus Ausonios detinuisse Patres.
 
Praestiterat potius, linguam frenasse loquacem.
 
Eloquii torrens, ni modereris, obest.
 
Quamvis Laurigeros attollat Curia fasces;
 
Liberaque exsultet Consule Roma suo:
 
Eius, quae coetu plaudente Philippica dicta est,
 
Merces, Popilii stricta securis erat.
 
5. Non semper prodest audiri, et dicere: Dixi.
 
Saepe nec audire est utile quemque sonum.
 
Nonne aliqui posito pretio obsurdescere mallent?
 
Stridet ubi rauco mobilis axe mola.
 
Quem non, Ranarum sub aqua clamantia, vexant?
 
Perstrepit in putri pessima rixa lacu.
 
Cum tonat, et rapidae quatiuntur in aethere nubes:
 
Quam multi cuperent auris habere nihil.
 
Audit, et expallet, seque imis occulit umbris:
 
Et folium lauri ruminat ore Nero.
 
Turbidus atque tremens Iovis ignea tela, relictis
 
In mensa muscis, Flavius antra subit.
 
Quam misera est uxor, fremitus audire mariti
 
Ferventesque mero ferre coacta minas.
 
O venti, nostrum procul hinc avellite corpus,
 
Territa crudeli dixerat una viro.
 
Quid? cum nocte canes ululant, adimuntque soporem:
 
Quid? cum bubones tristia fata gemunt?
 
Multi nec galli cantum, cum plaudit, et alis
 
Suscitat Auroram, tempore noctis amant.
 
Ismariae volucris dulci testudine surdus
 
Fraudatur: sed nec pavo molestus erit.
 
 
Nec passer, nec pica loquax, convicia mille
 
Praetereunt talem more silentis aquae.
 
Crastina furacis cessant fastidia corvi:
 
Nec curat lessum noctua dira tuum.
 
6. Quandoque est virtus, ut saxum adstare loquenti:
 
Vultu marmoreo, fronte, Medusa, 
tua [Orig: tuâ]  
. 
Impia cum levibus volitant periuria pennis:
 
Per fas atque nefas cum violatur honos.
 
Ac veluti 
funda [Orig: fundâ]  
stridente calumnia torta, 
Spargitur in Reges: in populare forum.
 
Laudabor, si stem veluti 
Marpesia 
cautes. 
Si fiam Niobe, vel lacrimosa silex.
 
Saepe homines oculis peccant; sed saepius aure.
 
Nam quoties lingua taetra venena bibit!
 
Non datur ebrietas 
Bacchaea 
nocentior 
illa [Orig: illâ]  
. 
Hausta per AUDITUM crimina mane vomit.
 
Idcirco spinis aures saepire monemur.
 
Creditur ex rhamno spina nocere minus.
 
Quaere, quid astuta laudetur in aspide: cuius
 
Exemplo, si vis, providus esse, potes.
 
Illa canente Mago, ne torpens audiat hostem,
 
Colligit in teretem squamea membra globum.
 
Spira fit, atque caput subductum obturat et aures.
 
Sic a 
Thessalico 
carmine tuta manet. 
Aspidis in morem, 
Sirenum 
ad cantica quisquis 
Temporibus valvas obstruit, ille sapit.
 
Non tam Dulichii clypeum miramur 
Ulyssis 
Quam quibus effugit, cerea claustra, necem.
 
Felix, qui quoties tinnit malesuada voluptas,
 
Aure soporata dissimulare potest.
 
An non in laqueos cadit ales et Aucupis uncum,
 
Quando sub arbustis fistula dulce canit?
 
Excute Fastorum libros. plerumque Tragoedos
 
Plenior exemplis tristibus Auris alit.
 
 
7. Cur igitur membrum hoc gemmis ornemus et auro?
 
Nonne stylis ideo vulneribusque patet?
 
Mirer ego, aut laudem sumptus luxumve puellae,
 
Fert ibi quae dotem Sardonychata suam?
 
De qua scripsisti, Meretrix famosa Canopi,
 
Ex Ptolemaeorum [Orig: Ptolomaeorum]  sanguine nata fuit.
 
Nulla bibit sapiens sic Virgo, nulla propinat,
 
Regali scorto, quae libuere, licent.
 
Ut caream gemmis, quales Ptolemais habebat,
 
Coram Romano prodiga lena Duce:
 
Si nescis, alias nobis donavit in aures,
 
Qui sedet in medio pectore sanctus Amor.
 
Quales nec legitur pulchrae donasse 
Rebeccae 
Tangere iuratus servus herile femur.
 
Celsior 
Abramide 
Sponsus praecordia circum 
Ludit, in aure sedens interiore tamen.
 
8. Sperne leves crotalos, luxumque et tinnula sistra:
 
Nil citharae prosunt, nil lyra mollis, ait.
 
Nil satiant Animam vocalia. cantus, inanis
 
Est sonus, et flatus: praetereaque nihil.
 
SArga Musicus , Phonascorum blandientium more, aures Uraniae suavissime scalpit; ut, si possit, dolose incantatas, in sua vota trahat. Certe, ut ad consensum Hymenaei invitet, artem suam, divitias, favores Principum, omnium rerum copiam ostentat.
1. Insinuat se Musicus arte sua.
2. Canendi voluptatem, amoremque cultioribus ingeniis insitum esse. Morosos, frustra naturae genialium hominum obluctari. Quid? quod et agrestes impensius delectentur!
3. Mundus, Dei canticum S[anctus] Aug[ustinus].
4. Davidem Regem, praestantissimum Psalten fuisse.
6. Multos laboriosis artibus atque scientiis pollentes, egere. se vel assa voce, vel admo- tis fidibus ludibundum, quasi in otio ditescere. Hinc Musicos delicias Regum esse.
7. Revocat Uraniae in memoriam obsequium suum. etenim Pamphilum Sargam fuisse, qui nuperrime ad eius ianuam, nocturnam Symphoniam excitaverit. id Virginis honori tributum.
8. Sapere puellas quam maxime, Musicis nubentes: quippe semper laetis iucundisque viris. propterea ad hilariores festivasque epulas magnorum Principum invitari. ciborum gaudiorumque ultimum condimentum.
9. Cantu saxa quoque fuisse commota: utique, etsi saxeum cor Uraniae (cum tamen puellae mollissimum habeant) permovendum.
10. Quid dubitet? amoris aeterni foedus promitti, firmissime servandum. Certe Orpheum ,
Eurydicen suam constanter amasse; ab Infernis sedibus, post mortem, amore maritali reductam.
11. Paria, immo maiora pollicetur.
 
Non iniucundo sic dulcis tibia flatu,
 
Curas atque metus, tristitiamque fugat.
 
Dum secat 
Alsaticas 
messor 
Burgundus 
aristas, 
Mitiget ut falcem, lassaque membra, canit.
 
Sole cadente redux saltando tendit in urbem:
 
Praevia sed buxus dat sine lege modos.
 
3. Eia; 
Tagasteno 
si quidquam credimus 
Afro 
; 
Cuius canitiem Mitra verenda premit.
 
Quantus hic est, una est totus Symphonia Mundus.
 
Cantat in hoc Libro, quidquid ubique vides.
 
Pondere, Mensura, numeroque haec machina constat:
 
Quae tria perficiunt consona dulce melos.
 
Sol et Luna canunt: nec non vaga Sidera coeli.
 
Hinc causam sumpsit 
Pythagoraea 
Lyra. 
Arduus urgetur metricis concentibus Aether,
 
Continua in geminis volvitur oda Polis.
 
Silva, ferae, volucres, montesque et grandia Cete,
 
Ipsaque divinae sunt Elementa notae.
 
Mollia dum duris, crassisque liquentia pugnant;
 
Miscent discordes, conveniuntque, sonos.
 
Corporis humani structura, est Numinis Hymnus:
 
Artificem cantant singula membra DEUM.
 
4. Non puduit Solymae Regem contingere chordas,
 
Iessides sacrum percutiebat ebur.
 
Cum socer attonitus furias pateretur Averni:
 
Sacraque convulsum stringeret ira iecur:
 
Vexatum rabie, Generi medicina levavit.
 
Illa, nihil praeter fila 
Davidis 
erant. 
Lusit, et immitem genium pacator abegit.
 
Est aliquid, 
stygium 
perdomuisse canem. 
Quondam etiam citharam fortis percussit 
Achilles 
, 
Illa, qua vertit 
Pergama 
capta, manu. 
5. Nostrum aliquis sola testudine condidit urbem.
 
Hinc veteres 
Thebae 
nobile nomen habent. 
 
Nostrûm aliquem montes, silvaeque fuere secutae:
 
Fluminaque in ripis clausa stetere suis.
 
Vidisses mota radice incedere quercus,
 
Agmine, quo pulsans Tympana miles ovat.
 
Ibant et Cedri, mistaeque virentibus alnis;
 
Nigra comas abies, populus alba comas.
 
Ibant et si quas non impediere cupressus
 
Funera: nam tumulos visere saepe solent.
 
Ingemuere truces ursi: flevere leones,
 
Insontes agnis accubuere lupi.
 
6. Hinc nobis accessit honos; hinc gloria crevit.
 
Gloria non vacua est; sed nec inanis honor.
 
Purpurei Patres, diadematique Dynastae
 
Conducunt pretio. nos quoque Caesar emit.
 
Annuimus tarde: tamen allicit aurea vulpes:
 
Qua visa, cuius sit taciturna chelys!
 
Mille per ambages alios prudentia Iuris
 
Efficiat claros: me mea 
Musa 
beat. 
Quasque aliis toto sudor vix afferet anno;
 
Unicus ingentes fert mihi Mensis opes.
 
Quam facile est, graciles digitos intendere plectro!
 
Quam facile ex collo vox modulata fluit!
 
Gutturis exemplo tali flavissima merces
 
(Scis bene, de quali flumine sumpta) datur.
 
Nobis Pactolus rutilas eructat arenas:
 
Delinit et fauces divitis unda Tagi.
 
Nuper cum belle canerem, e fulgente metallo
 
Iniecta est humeris torquis opima meis.
 
Cingula resplendent: chlamydes subteximus auro.
 
Auratis clavis tendimus, ecce, fides.
 
Tinnit in aures sonus: tinnit quoque nummus in arca.
 
Dulce est, alternis hunc variare chorum.
 
 
Iamque adeo sentis, haud dona uxoria 
quaeri [(printer); sic: quaerit]  
. 
Te peto, non dotem, cara puella, tuam.
 
7. Hoc ita non pridem memoranda nocte canebam:
 
Cum tibi delicias fecimus ante domum.
 
Ibam cum sociis calcantum more plateas.
 
Intremuit solidas passibus icta silex.
 
Non tunc excubias, non ferrum, umbrasque volantes,
 
Non timui strictas in mea Fata manus.
 
Ventum erat ad limen: tunc nostra resolvimus ora,
 
Instructi gladio, pectine quisque suo.
 
Ac nisi decipior, visa es mihi signa dedisse,
 
Ter rota, ter strepitu mota fenestra fuit.
 
Cynthia, cantabam, toto nitidissima coelo.
 
Numine mutato, tu mihi Sidus eras.
 
Phyllida 
dicebam: salve dignissima custos 
Elysiae villae: tu mea 
Phyllis 
eras. 
Chloris 
, io, florens, Zephyro dilecta marito, 
In mea prata veni: tu mea 
Chloris 
eras. 
8. Musica Gens laeta est, pronoque in gaudia sensu
 
Fertur, et affectus ad sua vota rapit.
 
Finge coronatos onerari lancibus orbes:
 
Fercula mutari; 
Massica 
vina bibi. 
Si lyra nulla sonat, quid sunt convivia muta?
 
Orgia quid 
Bacchi 
? si lyra nulla sonat. 
Luxus iners, ubi nulla fides, et barbita torpent.
 
Mota movent animos, exhilarantque dapes.
 
Ipsa quoque hac anima nisi se 
Comoedia 
ludens 
Induat: absque choro, triste cadaver erit.
 
Ne dubites igitur sociare cubilia mecum.
 
Quam mihi das vitam, reddere, Virgo, volo.
 
Quemcumque anteferas: sterilis, vel frigidus 
Hymen 
, 
Vel morosus erit; si Citharoedus abest.
 
9. Non potes, ut cupias etiam, sine nubere nobis.
 
Ni, ceu 
Persephone 
, nubere rapta velis. 
 
Durior ut quercu rigeas, scopulisque marinis
 
Surdior: in partes arte trahere meas.
 
Si 
Geta 
Diis genitus (nam Dii genuisse feruntur;) 
Threicia 
potuit saxa movere 
lyra [Orig: lyrâ]  
: 
Non ego te fidibus nostris adducere possim!
 
Et mihi Testudo est. et mea fila trahunt.
 
10. Dummodo non metuas; ne, qui nunc ardet, ut ignis
 
Vanescit fatuus, sic vagus erret amor.
 
Chorda levis nobis: sed sunt constantia corda.
 
Mobilis est citharae, non animique fides.
 
An non 
Eurydicen [(printer); sic: Eurydicem]  Orpheus constanter amavit? 
Moestus ab infernis cum revocavit aquis.
 
Tu quoque 
descendens [(printer); sic: descendes]  
Erebum, post Fata, sub imum, 
Per nos ex Hecates eripiere sinu.
 
11. Te propter rapido peterem nigra Taenara saltu:
 
Nulla moraretur Cymba Charontis iter.
 
Item Cerbereos cantu sopire colubros,
 
Demulcens placida colla torosa manu.
 
Haec, si non ita sunt, sicut tibi iuro: trisulco
 
Fulmine Taenarii mergar ad ima 
lacus [Orig: lacûs]  
. 
Hac me obstringo fide. tu, quid nolisve, velisve;
 
Responso facili (nam puto, velle) refer.
 
URania , post lectam atque probe examinatam Sargae Musici Epistolam; indignabunda respuit minus castas preces: irridet superbas spes: describit et exprobrat ipsi suspecta Musicorum ingenia, et genium. Ad haec contemptis opibus, quas iactat, sumptuosoque artificio, malle se dicit coelestis Harmoniae unicam vocem audire, quam integram terrestris Symphoniam.
1. Urania morosior, non eandem Musici chordam tangit.
2. Etiam fabulosum Amphiona despicit.
3. Si Pamphilus , uti iactat, saxa movere possit: cur non idem in pertrahenda ad se Virgine experiatur? quam tamen saxo duriorem sentiat.
4. Ceterum se non magnopere affici erga Musicos, quippe plerosque vagos, leves, velut errantes Cingaros : rudes, artium aliarum imperitos: immo Musarum nomine, quod sibi sumunt, magnam partem indignos. Studiis liberalibus nullos minus incumbere. quod ipsum Iuventutis Gymnasia satis probent. quotum enim in Lucalibus Theatris, iure merito praemia mereri.
5. Originem quoque Musicae artis, non magnam nobilitatem spirare, fabris ferrariis ductam.
6. Davidem Regem, altioris chori Psalten esse, neque ad profanum sive plebeium pertinere: qui vaticinia vix intelligat; nedum fundat.
7. Porro Tibicines commendatos ex arte Musica, nihil ad rem facere. qui enim Tubicines, in proelio severi Martis , umquam [Orig: unquam] strenue se gesserint?
8. At enim famosum Musicorum Humorem, incredibili varietate volubilem, atque mirabilem: tum vultuosis propterea mutationibus obnoxium, utique rem esse, nupturientium consideratione dignissimam.
9. Enimvero Phonascos celeberrimos, plerumque videri pronos quoque ad temulenta iurgia Lapitharum. quibus quid esse queat infestius?
10. Sit tamen: Pamphilum non esse talem. quis aegre ferre debeat, etiam formidinem oppositi, praecordia feminei sexus [Orig: sexûs] circumdantem.
11. Quod nonnulli Musici, nullo negotio ditescant: sane (pro dolor!) contingere, plurium ingratiis, multorum invidia [Orig: invidiâ] , aliquorum iniuria [Orig: iniuriâ] , quorundam incuria: peregrina superbia [Orig: incuriâ: peregrinâ superbiâ] .
12. Quasi vero non et miserabiles atque pauperrimi esuritores ad pulpita templorum, et rotas ollarum dentur.
13. Quidquid sit; Musicam naturalem avium iuvenum frugalium incorruptam vocem, praeferri rancidis et pretiosis modulationibus eunuchorum.
14. Errasse bonum Pamphilum , quasi notatum, dum Uraniae nocturno tempore accine- ret, ad fenestram placuisse. talibus cantilenis, sive encomiis castas non affici.
15. Quid multis? Sponsae acquirendae, sed invitae obtrudi cantorem et cantum: haerenti insuper in exsilio, gementi in valle lacrimarum.
16. Denique, ut cecinerit, canatque procus Sarga suavissime: coelestem tamen Hymnodiam, a D[ivo] Francisco Seraphico auditam, non superaturum. Huic Uraniam immori velle.
 
3. Quin igitur patrias exerces callidus artes?
 
Et pariter fluvios, saxa ferasque trahis?
 
Cur me sollicitas precibus, cum cogere possis?
 
Quae duci renuit, nonne trahenda fuit?
 
Si videor tibi dura silex, torrentior amne,
 
Saevior Hyrcana tigride: fila move.
 
Nimirum vanis rumoribus improba serpit
 
Fabula: veridici nil ea vatis habet.
 
Fabula sunt veteres, saltantia moenia, 
Thebae 
. 
In terris, 
Cadmi 
non fuit ille nepos. 
Fabula, quem 
Bacchae 
Thyrsis mactasse feruntur: 
Aut cui delphines supposuere caput.
 
4. Qui propria plerumque domo Laribusque caretis;
 
Posse rear muros aedificare 
lyra [Orig: lyrâ]  
! 
Nullus ab 
Aegypto 
tam late 
Cingarus 
errat; 
Quam grex, qui vocem vendere et ora solet.
 
Iamque Ducum pronas, Regum iam raditis aures:
 
Ultima 
Romani 
Caesaris Aula tenet. 
Interea indocti, nullo sermone politi,
 
Otia per noctes ducitis atque dies.
 
Ex his qui norunt septem discrimina vocum,
 
Pierii quota pars est studiosa Chori?
 
Quis canit, et pariter studiis operatur honestis?
 
Musicus, et Musas vix reperitur amans.
 
Oderunt potius: quoniam plerumque vagantur.
 
Unde vagabundi mobile nomen habent.
 
Annua sollemnis redeant certamina Ludi:
 
Non qualem spectat campus, 
Olympe 
, tuus. 
Sed qualem merito statuit 
Parnassus 
Honori. 
Qui bene stat, currit: Qui sedet, illa volat.
 
Curritur 
hîc [Reg: hic]  
pedibus, quibus aut 
Elegia 
movetur; 
Aut tuus 
Aeneas 
, 
Dauniades 
que, 
Maro 
. 
Ingeniis certant Iuvenes. nova lucta Palaestrae
 
Incipit, atque oleo gaudet inuncta cutis.
 
 
Sumitur hoc oleum nocturna ex lampade: qualem
 
Ipsa rigat cerebri rore 
Minerva 
sui. 
Tum vero ad caestus, arcusque: asperrima cernas
 
Virtute et doctis bella movere dolis.
 
Quisque suos acuunt calamos et spicula tergunt:
 
Quot pleni capitis viva pharetra gerit.
 
Contrahitur facies: oculi sub fronte reducta
 
Invigilant: mutat pallidus ora color.
 
Scanditur exacto ludo sublime theatrum.
 
Ordine, Victorum nomina praeco legit.
 
Hic apium, hic sertum de glauca tollit oliva.
 
Sunt, quos [(printer); sic: Sunt quas]  
Laurigeros Thessala Virgo facit. 
Saepius adversum est: Phonasci, debita iure
 
Praemia pauca ferunt: si tamen ulla ferunt.
 
5. Quid iactas artem? cuius primordia, priscis
 
Si qua fides, haec sunt; Malleus, atque faber.
 
Ferrea 
Cyclopum 
, repetitis ictibus, Echo 
Intonat, alterna percutienda manu.
 
Hinc observatus resono concentus ab aere;
 
Fit subito mollis, qui modo durus erat.
 
6. Non puduit Solymae Regem contingere chordas.
 
Credo equidem. Vates Entheus ille fuit.
 
Admovitque fides dignas caelestibus Aris.
 
Non poterant tangi nobiliore manu.
 
Praesagus fibris divinas expulit 
odas 
: 
Ad quarum sonitus intonuere Poli.
 
Sacraque quam 
Genii 
velarunt grandibus alis; 
Sensit, et arcanis annuit ARCA modis.
 
Ille potens totum cantu tremefecit 
Avernum 
: 
Ut retro versis 
Styx 
ulularet aquis. 
Tu quis es ad tantum, nervis instructus ovinis?
 
Non mulcet 
Phoebum 
, 
Faune 
, 
Camena 
tua. 
Quod certamen erit, si sus doctura 
Minervam 
est? 
Scilicet ad cygnum corvus inane strepit.
 
 
Plerumque impuros tantum cantatis amores:
 
Quaeque manu geritis plectra, 
Cupido 
dedit. 
Illius ardentes iaculantur vestra sagittas
 
Ora: nec auditur vox, nisi bella 
Venus 
, 
Bella 
Venus 
scenas omnes et comica tecta 
Personat: haec stultis fabula sola placet.
 
7. Quin etiam 
Aeaciden 
, animosaque nomina profers, 
Nullus 
Achillaeo 
maior habetur honos. 
Heu miser! ille fuit magni 
Chironis 
alumnus. 
Cuius tu fueris; forte referre pudet.
 
Inter equos, interque tubas, interque leones
 
Nutritum docuit, quae cecinisse iuvet.
 
Et tu femineam bello committere buxum!
 
Et tu, Semiviri quae docuere 
Phryges 
! 
Frange lyram Paridis molles agitantis amores.
 
Illa nihil prorsus fortis 
Achillis 
habet. 
Musicus in castris, quamvis armatus oberret,
 
Scilicet in curru deside quinta rota est.
 
Quem 
Suecum 
terrebit enim 
Philomela 
canendo? 
Cantum alio tactu fortius ille movet.
 
Parce, precor, lituis citharas confundere, 
Sarga 
. 
Non bene conveniunt, nec modulantur idem.
 
Terribilis nostra leviorem aetate repellit
 
Fistula nec valet 
hîc [Reg: hic]  
: fistula dulce canit. 
Haec quoque Martis aves, aquilas, corvosque rapaces,
 
Nedum luscinias, agmina parva fuget.
 
Suadeo, si me audis, Dilecte, domestica castra
 
Pace tua: pacem Protesilaus ames.
 
8. Quam neque securam tamen, aut sine crimine puram
 
Audio te solitum continuare diu.
 
Dicitur et vobis mirabilis Humor inesse.
 
Nescio, quo monstrum nomine tale vocent.
 
Verminat introrsum, subitosque ad Gorgonis ictus,
 
Innato lepidum sibilat angue caput.
 
 
Nunc celeres animi motus: nunc pondere mens est
 
Tardior: et stertit non madefacta chelys.
 
Nonnumquam subeunt primi fastidia coepti.
 
Mox desperatum continuatur opus.
 
Vina resumuntur, plectrumque resumitur una,
 
Sobrius hesterna non volet ire 
via [Orig: viâ]  
. 
Invito quondam canitis: cantare rogati
 
Abnuitis: quamvis Caesaris 
ANNA 
roget. 
Haeret propositum Phalaris licet ipse minetur:
 
Non solvet nisi bos aureus ora datus.
 
Nec tamen hoc oestrum censura damno 
severa [Orig: severâ]  
: 
Fertilis ingenii cum sit amoena seges.
 
Magnorum caussa est operum: sine vermibus istis
 
Vis animi marcet: nullaque vena micat.
 
At simul erepunt, tractimque a fronte moventur:
 
Titillant nervos, succutiturque caput.
 
Gaudia subsultu crispant praecordia miro.
 
Ostendunt certas os oculique notas,
 
Se sapiens prodit furor; et vivacior ardet
 
Impetus: et risum laeta Medusa ciet.
 
Libertas timidis non displicet illa puellis.
 
Austeros etenim non decet esse viros.
 
Certe ego festivo malim nupsisse marito:
 
Radicem cerebri cuius hic Humor alit;
 
Quam tetrico vultu semper qui durat eodem,
 
Seu Capricorne tuo, bubale sive tuo.
 
9. Dummodo non tandem manifesta insania rixas
 
Inchoet: et vermis, fiat echidna nocens.
 
Hoc quoque enim timeo. vidi considere septem
 
Sub platano foliis luxuriante novis.
 
Bacchus adest: (bacchantur enim) maioribus urnis
 
Poscitur; et crescit, dum bibit, ipsa sitis.
 
Iamque suo vehitur Senior Silenus asello:
 
Et quae Bassarides cum sene semper eunt.
 
 
Ergo simul caluere mero, caluere tumultu:
 
Fit fragor, et sparsim pocula iacta volant.
 
Mensa supinatur. mox instrumenta canendi,
 
Telorum subeunt nablia fracta vicem.
 
Frusta resumptorum tristes adhibentur ad usus.
 
Vulnera distillant: sanguine mappa rubet.
 
Cum Lapithis summas Pindi iaculantibus ornos,
 
Ipsos Centauros accubuisse putes.
 
Centauris ut ego coelestis Filia nubam!
 
Non sum Peliacis edita Virgo iugis.
 
10. Sis tamen exceptus, neque turba notus in ista.
 
Sarga 
meus comis: 
Sarga 
benignus homo. 
Sed mitem genium posito quo pignore sancis?
 
Quis pro te Sponsor, quis volet esse vadis?
 
Omnia nam metuunt, quibus haec sunt praelia nota.
 
Sollicitant iusta suspicione leva.
 
Dissimulant, simulantque: et multa precantur abusi
 
saepe puellarum simplicitate proci.
 
O quoties dicunt: mea lux, mea sola voluptas!
 
Nec mea, nec sola est, et mea sola minus.
 
Invidiosus amor fatuos transfumat in ignes:
 
Inque truces iras suspiciosus amor.
 
Mille sonans fidibus laetis promittitur aether:
 
Ex his servatur saepe nec una fides.
 
Succedunt valles lacrimarum montibus aureis:
 
In quibus infelix moestaque nupta iacet.
 
11. At Phrygio cultu spectandi incedimus, inquis.
 
Hoc est, quod lites invidiamque movet.
 
Musicus induitur Sutoris filius auro:
 
Cerdonem 
Tyrio 
murice lana tegit. 
Teutona 
Maiorum claris natalibus ortum, 
Nobilitas panno vestit avita rudi.
 
Unica Vox, caussa est tanti discriminis huius.
 
Atque adeo refert: vir canat, anne spado.
 
 
Dives fit, 
Tuscis 
ferro castratus in Oris: 
Integer, et nullo vulnere castus, eget.
 
Plus igitur fuerit, 
Martis 
cecinisse tropaea: 
Hostes in campo quam superasse suos?
 
Cedunt arma togae: concedit laurea linguae:
 
Arpinas 
vere vaticinatus erat. 
Cogitur ignavis Labor, et, quae classica proflat,
 
Imbelli citharae succubuisse Tuba.
 
Vertere Rhene retro: virtutem gratia vincit;
 
Eunuchusque viros: vertere Moene retro.
 
12. Quo rapior demens? quales effundo querelas?
 
Turpis an offensam me quoque livor edit?
 
Gratari potius, quam sugillare decebat.
 
Ex aequo partas Dii tueantur opes.
 
Haud equidem invideo: multo flavete metallo:
 
Gratia quos Regum, voxque canora beat.
 
Sed paucos Fortuna levat. quos tollet in altum,
 
Forsitan e multis unus et alter erit.
 
O quot ieiuni rumpunt ad pulpita fauces!
 
Insignes Codros iure vocare queas.
 
Dum cantant, saturi tosta perdice putantur:
 
Sed redolet lentem pulchraque vestis olus.
 
Ore fluunt voces; quas credas 
Attidos 
esse: 
Latrat in exeso ventre canina fames.
 
Funera nonnulli fiant, si funera desint.
 
Macra sepulcralis corpora lessus alit.
 
Ah! praeeunt funus, lugentque cadaver inane.
 
Verius ob proprium corpus inane gemunt.
 
Dira fames cruciat, roditque domesticus hostis.
 
Occidet miseros: ni Libitina iuvet.
 
Illa iuvat, nummoque dato solatur egenos.
 
Cur tu non etiam dives avare iuvas?
 
Fratres nempe tuos. quot mendicabula cantant
 
Ante fores tenebras, atque Numisma petunt!
 
 
Quos inter quidam lacero centone teguntur:
 
Multorum in pedibus calceus alter hiat.
 
Tu facie torua transis, et despicis illos.
 
Ecce hoc est; mihi quo 
SARGA 
placere nequis. 
13. Saepe etiam vestris concentibus Ecloga praestat.
 
Tam tremulo vanos editis ore modos.
 
Hic interrupto gemitu luctatur; et hiscit:
 
Ac si Stultitiae tura litare velit.
 
Ille sonum obfuscat, tractimque resorbet eundem.
 
Miscetur corvo nescio qualis olor!
 
Alterius credas veluti labentia vocem
 
Flumina, confusae radere littus aquae.
 
Praefero lucis aves: carmen meditantur ineptum
 
Omnibus in silvis. Praefero ruris aves.
 
Hae non emungunt proceres: nec carmina vendunt;
 
Aut pro gratuita voce talenta petunt.
 
Vos nimium caro sumptu suspiria vestra
 
Venditis, et rauci gutturis exsequias.
 
Quadringenta sono demus! 
sestertia [(printer); sic: sitertia]  
sumat 
Musicus! an tanti stet mihi pulmo tuus!
 
14. Forsitan exspectas illius praemia noctis,
 
Quae nuper, Maio mense, canora fuit.
 
Scilicet applausi: ter motis laeta fenestris
 
Cantanti signum visa dedisse tibi!
 
Heu! nimium simplex! decepit opinio vana.
 
Mentitur votis saepe cupido suis.
 
Increpui temere rotulas, digitoque removi,
 
Quae retinent vitreas claustra minore fores.
 
Audivi celebrem nostris de laudibus 
oden 
: 
Cuius nec minimo pectine digna fui.
 
Illa vel aversam poterat placare 
Dianam 
: 
Iunonemque trucem conciliare tibi.
 
Cynthia iam pleno vultu formosa vocabar:
 
Casu fulgebat 
Cynthia 
, et alba quidem. 
 
Floraque dicebar flores dispergere digna:
 
Qualibus exsultim fertilis 
Hybla 
fragrat. 
Sunt suspecta mihi de coelo encomia lapsa.
 
Non cupio falsae nomen habere Deae.
 
Phyllida 
cantasti. quoniam fuit illa modesta: 
Illius exemplo rustica Phyllis ero.
 
Rustica sim sane, dicarque ligonibus apta:
 
Rustica dum vitae sim sine labe meae.
 
Callosis manibus glebas fregere Sabinae.
 
Castior his Virgo nulla Latina fuit.
 
At non Matronas tales aequare vetabor;
 
Moribus et factis annumeranda meis.
 
Qui bene noverunt, nullo me crimine damnant.
 
Nostra (velim, quaeras) fama pudica manet.
 
Illam tu primus laeso libabis honore:
 
Ut citharae pretium nobile dicar ego!
 
Constarent audita nimis tua barbita magno,
 
Quae cupio semper Virgo manere, mihi.
 
15. Adde: quod exsilii locus hic epicedia poscit:
 
Non Fescenninos, cantica blanda, iocos.
 
Tempus plangendi. gaudendi sera sequentur
 
Tempora, post longas non properata moras.
 
Interea Salicum suspendimus organa ramis.
 
Non patitur cantum terra aliena tuum.
 
Flere vacat. nondum maturi cedite risus.
 
Pronior ex oculis tristibus unda cadit.
 
Undique circumstant me tot mala, totque dolores;
 
Littora quot conchas, gramina campus habet.
 
Mole sub hac laeter! frontemque ad falsa serenem
 
Gaudia, cum mentem nubila moesta premant!
 
Immo ais, hoc ipso, tibi opos cantore marito,
 
Qui pellat. fateor; pellere multa queas:
 
16. Quod nisi iam mecum statuissem vivere sola,
 
Et sic bis genito vivere certa Deo:
 
 
Uni forte tibi poteram promittere taedas,
 
Et canis, et mulces, et placuisse potes.
 
Non adeo a plectris hic noster sexus abhorret.
 
Inter 
Pierides 
nos quoque turba sumus. 
Quae procul 
Aonios 
distinguunt vocibus hortos, 
An non sunt 
Musae 
, terque Puella triplex? 
An non 
Calliope 
liquidas dat gutture voces? 
An non divinos nostra 
Thalia 
modos? 
Omnia si fias, numquam 
Polyhymnia 
fies. 
Ter centum similes vinceret illa tui.
 
Hanc quoque contemnam. video meliora, proboque:
 
Sed non, ut 
Colchis 
, deteriora sequar. 
Ergo, quas caelo pridem sacravimus aures;
 
Parce supervacua 
SARGA 
ferire 
lyra [Orig: lyrâ]  
. 
Altera quae medio scintillat in aethere, maior
 
Me Lyra delectat; cedat in Orbe minor.
 
Nonne vides volucrem, quae a laude vocatur Alauda,
 
Aeria sursum tendere in astra 
via [Orig: viâ]  
. 
Describit pennis gyros, et circinat auras.
 
Quo propior coelo est, suavius illa canit.
 
Sidereis lapsus de Sedibus Aliger oscen,
 
FRANCISCI 
steterat debilis ante torum. 
Vixque chelyn strinxit; cum plaudit et exsilit aeger:
 
Ut prae laetitia pectora paene crepent.
 
Iste, precor, fidicen nobis quoque ludere pergat.
 
Angele caste veni: Pamphile noster abi.
 
INgenio, quanto valet, sua vota peragit; multas scilicet strophas coacervans, ut Uraniam in serica retia coniectam obtineat, inter ceteras [(printer); sic: caeteros] , etiam Echo adhibetur; figmentum utique Poeticum.
1. Poetarum nobile genus, vigor, spiritus, divinitas.
2. Echo Parnassia , familiaris Poetarum Dea. hanc scilicet vaticinatam fuisse: Uraniam , Gambara e fore Sponsam.
3. Dearum aliquam contemnere, non esse tutum. quod malo suo testentur Cydippe, et Anaxarete.
4. Quantum hoc? Poetas sacros vocari. ideo et statuas illorum honori antiquitatem posuisse.
5. Lesbiam , Corinnam , Cynthiam , Neaeram , aliasque Veteres Romanorum puellas, sua nomina posteris, facultatis Poeticae beneficio, transmisisse.
6. An non Lesbia Sappho , Polla Argentaria , Elpis Boethiana , feminae, et ipsae Poetriae? accenseatur et Urania , tanto dignior illis futura.
7. Quid? ipsum Deum, rerum omnium conditorem, a Graecis nec frustra, nec indecore, summi Poetae nomine honorari! specimen artis ipsammet Uraniam esse; nobile figmentum; Carmen examussim compositum, suis constans numeris ac metris.
8. Quid ergo dubitet in manus aemuli artificis convenire? carmen ad Poetam spectat. Pulchrius facturam Uranien , si facilem se praebeat. duriusculis versibus offendi aures.
 
Si videas, tota perculsa movebere mente;
 
Et dices: Superos hic habitare puto.
 
Ne dubites, habitant, nostroque in corde morantur.
 
Delius hic sedem fixit Apollo suam.
 
Me quoque praefecit luco, Montique bicorni.
 
Officium nobis utile spero fore.
 
2. Est locus in medio Parnassi vertice, iuxta
 
Fontem, quem scalpens ungula fecit equi.
 
Vallis ibi platanis et amica consita lauro,
 
Herbida vivaces pone residit aquas.
 
Circumstant modici colles: formamque theatri
 
Exhibet incurvis silva reducta iugis.
 
Pegaseo de fonte fluens, per gramen et herbas,
 
Purior illimi rivulus exit aqua.
 
Hîc [Reg: Hic]  
ego, dum saltus, devexaque confraga lustro; 
Obviaque incertis profero verba sonis:
 
Clara repercussae me vocis imago salutat:
 
Cumque loquebar, ave: vox remeavit, ave.
 
Intremui circumspiciens. nihil usque videbam.
 
Protinus agnovi Montis adesse Deam.
 
Echo, dulce decus, nostrarumque una sororum,
 
Alloquor: infelix ecce Poeta tuus.
 
Heu miser, et cura thalami non anxius 
una [Orig: unâ]  
! 
Unam, non multas, in mea vota peto.
 
Sed quod mireris: quae dat mihi vivere, non vult,
 
Quamvis sollicitem, nubere Virgo mihi.
 
Nescio quem Sponsum nostro praeponit amori:
 
Cuius percipiat Mentis in aure sonum.
 
Qualem credideram tantummodo corporis esse,
 
Deberique meis auribus: illa negat.
 
Vaticinare soror: coniux erit illa petentis,
 
Quae festiva procos ludere quaerit? erit.
 
Quae modo stat nostro metuendae cura repulsae,
 
Semper in afflicto pectore stabit? abit.
 
 
Atque adeo Uraniae socianda iugalia vincla
 
Duratura putas, et fore grata? rata.
 
Si rata sunt, cur ergo fugit, velut avia Daphne:
 
Tam cito, quam remis concita navis? avis.
 
Opto: sit 
Halcyone 
; 
Ceyx 
ego. prospera curret 
Tunc vita. ad nomen, Vita; remisit, ita.
 
Sufficit. in noctem declinat vespera. dices.
 
Commodius reduci cetera mane. mane.
 
Cur maneam? Dic ergo: meas cupiatne fovere
 
Spes, an ludibrio ducere malit? alit.
 
O alat. interea resonent mea carmina silvis.
 
Ingeminet voces laetior 
Hymen 
. 
Hymen 
. 
Dixerat: exsilio, mecumque audita reporto.
 
Iam saltem, 
Uranie 
, durior esse nequis. 
3. Irridere Deam, (certe est Dea Pieris Echo:
 
Quamvis responsum det breviore sono.)
 
Irridere Deam, vanoque eludere fastu,
 
Consultum non est. haud ea tuta fides.
 
Scis, quantum obfuerit despectus Acontius olim
 
Cydippae: poenas Corporis aegra dedit.
 
Quod contempsisset, coram praesente Diana,
 
Verba Pharetratam testificata Deam;
 
Febribus incaluit: nec erat spes ulla salutis.
 
Paenituisse, simul convaluisse fuit.
 
Tanti etiam refert, non temni Numina: solo
 
Quando vel in pomo se quoque culta velint.
 
Si potes exemplis veterum poenisque moveri.
 
Cypris Anaxarete Virgo superba fuit.
 
Atque ideo in saxum membris concrevit obortum:
 
Diriguere manus, diriguere pedes.
 
4. Cur me despicias? non sunt de plebe Poetae.
 
Cedat Laurigero turba profana choro.
 
Prisca sacerdotes Phoebi nos Roma vocavit.
 
Esse quid hoc tanto maius honore potest!
 
 
Marmoreis quondam statuis donamur, et aris.
 
Quid superest, nisi tus, prociduumque genu?
 
Inque foro Vatem signata orichalca loquuntur.
 
Proxima purpureis Regibus ora gerit.
 
Quod vultus altis sublimes fontibus exstant:
 
Fontis 
Castalii 
numine surgit honos. 
Effigies steterat 
Stilichonia 
bella canentis 
Aenea 
, 
Traiano 
conspicienda 
Foro 
. 
Tam Verona suo, quam 
Mantua 
debet Alumno, 
Altius erectum tollere visa caput.
 
Plus dedit 
Andinus pastor 
tibi, 
Roma 
triumphans: 
Quam dederit niveis 
Scipio 
vectus equis. 
5. Dic: ubi sciretur toties celebrata 
Lycoris 
? 
Si non a 
Gallo 
sic celebrata foret. 
Lucet adhuc hodie facundi clara 
Properti 
Cynthia 
: caelestis, plus neque lucis habet. 
Oppetiit duram cum passere 
Lesbia 
mortem: 
Sed vivit versu, docte 
Catulle 
, tuo. 
Dilectam 
Lalagen 
transcripsit 
Horatius 
aevo. 
Quid plus a 
Fabiis 
Paulla 
recepit avis? 
Gracchorum 
fuerit grandis 
Cornelia 
mater: 
Non minus est 
Flacco 
Lydia 
nota suo. 
Famosam fecit 
Phoenissam 
Musa 
Maronis 
. 
Huius enim 
Dido 
regia claret ope. 
Exulis ob meritum, toto non exsulat Orbe
 
Nominis et Formae fama, 
Corinna 
, tuae. 
Frustra se gemmis coluisset pulchra 
Neaera 
: 
Ni tuus auxisset, culte 
Tibulle 
, decor. 
Illa, illa ingenuae frontis notissima 
Laura 
, 
Petrarchae 
Lauro vindice, nota viret. 
6. Est ubi vos ipsae clarum nomenque decusque
 
Quaeritis: et coeptis blanda 
Thalia 
favet. 
Hinc decus aeternum famosa Poetria 
Sappho 
Promeruit, 
Musas 
inter habenda novem. 
 
Quid memorem 
Pollam 
? 
Polla Argentaria 
Vates 
Pharsaliae Vatem 
iuvit et ipsa virum. 
Bella per 
Emathios 
plus quam civilia campos 
Fertur 
Lucano 
concinuisse suo. 
Tu quoque digna tuo (fuit ille 
Boethius 
) 
Elpis 
Coniuge, 
Romulidas 
clarior inter eras. 
Elpis 
, io, sperata tenes encomia famae: 
Subque tuo 
Clio 
nomine tecta latet. 
Tales, 
URANIE 
, felix Heroidas aequa. 
Quae tibi perpetuae copia laudis erunt.
 
7. Utque velis, tamen ipsa nequis odisse Poetas.
 
Forsitan ignoras, quis tuus auctor erat.
 
Numinis, 
URANIE 
, nihil es nisi Carmen amantis: 
Virgo divinis emodulata modis.
 
Qui te composuit, nitidumque exegit ad unguem;
 
Ille Pelasgorum voce Poeta fuit.
 
Finxit enim, figulique modo sua vasa rotantis,
 
Corporis eduxit singula membra tui.
 
Finxit: ut ex cerebro lepidas miscente figuras,
 
Sacra Poetarum Carmina mille fluunt.
 
Cum tam formosam sacro te fudit ab ore:
 
An non tunc cedro digna locutus erat?
 
Carmen Parthenium, scriptumque in Virgine charta es.
 
Carmen, quod iungi versibus opto meis.
 
O Nymphe gracili constans pulcherrima metro:
 
O ebur, o Libycae dente polita ferae.
 
8. O Carmen minioque rubens, et pumice rasum!
 
Condere quale potest ingeniosa manus.
 
Regali folio impressum Rex edidit ille,
 
Edere qui potuit non nisi solus Amor.
 
Oblectat Superos tam suave Poema: suique
 
Nobilis auctorem mulcet Imago Deum.
 
Ah! modo ne versum cogar te dicere durum:
 
Aut male tornatum, degeneremque sibi!
 
 
Ille placet, qui lene fluit. placet illa Poetae,
 
Cuius amica nihil vena rigoris habet.
 
Da mihi te facilem, sicut mea carmina se dant.
 
Illis asperior ne, precor, esse velis.
 
Ecce, velut Sponsae dilecta ad vincula currunt.
 
Ecce, fluunt liquido nil remorata pede.
 
Sponte sua numeros, sine vi, glomerantur in aptos;
 
Sponte sua veniunt; tu quoque sponte veni.
 
Et venies. pendent cognatae ut vitibus uvae:
 
Carmina sic haerent Vatibus usque suis.
 
Perlectae Epistolae Laureatae Th. Roperti (etsi amatoria, quasi a Paride ad Helenam scripta videri poterat) Urania adeo non arrisit: ut potius et ipsum fabulatorem exesse iussum, et argumenta ad persuadendum ab auctore conficta, sollerter exploserit.
 
Synopsis.
 
1. Uraniam horrere nuptias Poetarum: utpote, quorum verba sint vana, fides fluxa, vita fabula.
2. Quod enim aliud genus hominum tam heteroclitum, suisque Phantasiis indulgens?
3. An, et quomodo Poetae Sacri.
4. Gigantomachia Poetarum detestabilis, contra caelum et sidera, Superosque veros euntium, imponentium falsos. illorum quippe mendaciis totum Olympum inquinari.
5. Quid fastuose iactet statuas Poetis positas? quando ipsimet plerique, hoc aevo, verius sint statuae, quam Poetae.
6. Adde: plerosque sic pretiose aestimari, ut clarissimus quisque egeat.
7. Adeoque Uraniam non cupere suum nomen,a paupere Musa , ad frigentem focum celebrari.
8. Quid autem iuris Echo habeat in alienam voluntatem! matrimonia utique libera esse. cur sibimet ipsi Narcissum suum non fuerit vaticinata?
9. Si Urania , ut Poeta vult, ipsa quoque sit Carmen Dei, Poetae omnium primi: ergo rectius in manus Auctoris sui, unde prodierit, reventuram. proinde bene valeret Gambara cum Parnasso suo. sibi coelestem in cruce Sponsum praefixum esse.
10. Certe qualecumque Carmen dicatur Uranie : daturam tamen operam, ne inter profana recenseri possit.
11. Invitatur Gambara ad Patientis Christi Tragoediam, in Monte Calvariae peractam.
 
Ede: quis ex vobis insedit Pegason umquam [Orig: unquam] ?
 
Frena quis alipedis, quis iuga vidit equi?
 
Non est, et numquam visus fuit iste caballus.
 
Troia suum saltem capta fuisse probat.
 
Fons ubi? quem potans, secreti Numinis haustu
 
Ebrius, extemplo fata futura videt.
 
Vultus ubi? quem si videam, lapidescere cogar!
 
Tam rigidus colubris stantibus horror inest.
 
Aut ubi spirantes furtiva oracula silvae?
 
Scilicet in ramis 
Phocidos 
illa sedent. 
Scilicet ex illis, mota velut arbore poma,
 
Cumque suis nidis decutiuntur aves.
 
Gurgite limosos natat anceps gloria Vatum:
 
Quaeque etiam summa est, saepius ima petit.
 
2. Ut verbo dicam: furor est sapientia vestra.
 
Idem Thyrsigeros sonticus humor agit.
 
Quando insanitis, sanos vos esse putatis.
 
Ille magis, sibi qui credit inesse Deos.
 
Quisque suos patimur manes, clamatis et ipsi.
 
Constat vos cunctos pectore posse pati.
 
Spes, timor, ira, dolor: (sed amor magis omnibus istis)
 
Omnibus in libris pagina vestra canit.
 
Sirenum 
quod in ore sonat, quod in 
Aegide 
terret, 
Quod salit in 
Circe 
, corde Poeta fovet. 
Invenies aliquos, emota mente, putantes,
 
Omnia rimari, muneris esse sui.
 
Scire, quid occulte frater 
Iunonis 
in aurem 
Dixerit; atque viro non bene nupta soror.
 
3. At sacer est Helicon; Sacer, Aetheriusque Poeta.
 
Ignea divinae semina mentis habet.
 
Tota Sacerdotum titulo nos, scribis, honorat
 
Curia Achivorum, Dardaniumque Domus.
 
Vos sacri! qui pro Templis delubra subitis;
 
Fulgentes tenebris, impietate pii.
 
 
Vos Sancti! vestris qui Diis affingitis omnes
 
Nequitias: quaevis furta probante Iove.
 
Vos sacri! quorum doctrina et vita profana est:
 
Unguis equi, crater: Delphicus, Ara, tripus.
 
Vos Sancti! quos dedecorum scelerumque magistros
 
In vitium praeceps esse Iuventa probat.
 
Vos Sacri! per quos discincta licentia regnat:
 
Exuitur virtus: induiturque Venus.
 
Auri Sacra fames: morbus Sacer esse Dianae
 
Dicitur: et Sacer est, quem sua furca gravat.
 
Hoc fortasse modo, si divinare licebit,
 
Ex vobis aliquis ter sacer esse queat.
 
Quo Gallus Corybas 
Cybeleia 
tympana pulsans: 
Mystica 
Curetes 
dum 
Iovis 
arma rotant. 
Multa per Antiphrasin veterum sunt dicta Sophorum.
 
Visne per hanc titulis pondus inesse tuis?
 
Sic 
Parcae 
parcunt: lucus caligine lucet. 
Eumenides 
, 
Furias 
, lingua iocosa vocat. 
4. O detestandi, genus exitiale, Poetae!
 
Per quos nec Caelum sordibus omne caret.
 
Totus adulteriis vestris impletur 
Olympus 
. 
Omnibus ex stellis Unica Virgo nitet.
 
Quid facit in Superis 
Ganymedes 
Troius 
oris? 
Sparsaque caeruleas 
Cassiopeia 
comas? 
Quid faciunt Hyades, et maesta Pleiade natus?
 
Quid 
Nonacrinae Paelicis 
Arcas agit? 
Falsa avis; ausa sinum pulchrae incestare 
Lacaenae 
, 
In medio petulans Aethere Cygnus ovat.
 
Leda sciet melius, quo tempore venerit ales:
 
Tunc saltem in nido non fuit ille suo.
 
Crimina plura micant: scintillantesque choreas
 
Prô pudor! ex alto fabula turpis agit.
 
Ante chaos vestrum fulsit castissimus Aether:
 
Nunc nimis a facie dissidet ille sua.
 
 
Non tanto in caelum [Orig: coelum]  pugnavit Phlegra tumultu,
 
Horridus Aegeon, Enceladusque gigas.
 
5. Nempe etiam vestri vultus ducuntur in aere:
 
Marmoreoque levat celsa columna tholo!
 
Accipio hoc omen, vigeat modus iste loquendi,
 
Laus Statuis non est invidiosa tuis.
 
Multi prae vivis, fateor, verique Poetis,
 
Tantum sunt statuae: mutaque signa voces.
 
Tam rigido miseram constringunt frigore chartam.
 
Tot spargunt febres, totque venena vomunt.
 
Non omnis, quicumque canit, dicetur 
Apollo 
: 
Nec quivis vacuans pocula, 
Bacchus 
erit. 
Quantula res, aliquem metro contexere nodum:
 
Stridulaque in numeros cogere verba suos.
 
Saepe aliquos crines vincit 
Peneia 
Daphne 
, 
Ut ducibus credas Caesaribusque pares.
 
Proteus 
urticis caput, atque palustribus ulvis, 
Stramineoque liget dignius orbe 
Ceres 
. 
6. Quid? quod egestatis Parnassus labe notetur!
 
Non multum argenti clivus inanis habet.
 
Nec Mons 
Svvacensis 
, quem profert alta 
Tyrolis 
, 
Uncis fossorum tot fabricatus hiat;
 
Quot Mons iste biceps. vix spes tamen ulla metalli:
 
Quale decet Reges: unde corona micat.
 
Res angusta domi vexat plerumque Poetas.
 
Vilius ingenium ditior arca beat.
 
Quo mihi sit coniux ornatus imagine macra:
 
Squalida nil adipis si trahit inde penus?
 
Quo foliis aliquot succinctus tempora glaucis,
 
Qualia cum salicis flore capella metit?
 
Quid prosunt virides, marcentia serta, corymbi,
 
Si numquam ex hederis aurea gutta fluit?
 
Quo calor, et fervens Thebano Statius aestu?
 
Si tenuis friget mensa focusque domi.
 
 
Paucos viderunt Lucanos secula Romae.
 
In tota locuples unicus Urbe fuit,
 
Quid multis opus est? ipse insimulatur Homerus
 
Pauper in angusta consenuisse casa.
 
Scribenti Iliadem, 
Phrygio 
que 
Agamemnona [(printer); sic: Agamemnone]  bello 
Implicitum, et summi 
Dorica 
castra Ducis: 
Si vellet placare famem, sine nectare, cocta
 
Servulus in patina pisa fabasque tulit.
 
Nupturae in dotem numeravit carmina natae.
 
Maeonides 
nullas ipse reliquit opes. 
Vendidit 
Euripides 
lacerum 
Sophocles 
que cothurnum: 
Exhausti merces pulveris, hircus erat.
 
Vilius hoc aliquid! quo sex in fercula forte
 
Digesto, rediit tristis et atra fames.
 
Ah miseri! totam noctem impallescere chartis!
 
Pervigiles nullo mane rubere mero!
 
7. Sic saturat vos solus Honor! quo me quoque vultis
 
Pascere. sed fumum non reor esse cibum.
 
Scilicet ut dicar famosa Poetria! numquam
 
In vacuas laudes ambitiosa fui.
 
Lesbia cum Lalage, cantata Neaera, Lycoris,
 
Nomina virginibus ne memoranda quidem:
 
O quanto satius, quantoque decentius essent
 
Tradita vel ventis, vel putrefacta situ.
 
Malo pudicitiae cum laude obscura latere;
 
Quam tua cum probro, Naso, Corinna legi.
 
Nondum me taedet castam producere vitam.
 
Durat adhuc primus Virginitatis amor.
 
8. Sed promissa fui. Quis me promittere quivit?
 
Cuius mandato Sponsa vel uxor ero?
 
Nimirum cultrix nemorum resonabilis Echo,
 
Hoc tibi iam pridem vaticinata fuit.
 
Credere mira iubes, si tam quoque vera iuberes:
 
Deciperes aliquam non sine laude sua.
 
Quid mihi cum spectris habitantibus antra ferarum:
 
Aut prope convalles praetereuntis aquae?
 
 
Quam Iuno punivit, erit mihi pronuba Iuno!
 
Illa memor nostri, quae nequit esse sui?
 
Nam memor esse sui 
qui [Orig: quî]  
possit vocis Imago? 
Aut qualis tandem vocis Imago Dea est?
 
Non igitur spondens alienae foedera taedae,
 
Ad nutus potuit flectere vota tuos.
 
Ipse perorasti: quaesita novissima carptim
 
Ipse recepisti. Tu tuus augur eras.
 
Scilicet agnoscam clamantem in valle Sibyllam:
 
Quae numquam prodit, nec tibi visa fuit.
 
Prodierit, fueritque tibi per somnia visa:
 
In me quid Nymphe garrula iuris habet?
 
Improba connubiis si tam bene praesidet Echo:
 
Favisset thalamis rectius ante suis.
 
Non potuit supplex lacrimis gemituque remisso
 
Narcissi 
celerem sistere questa fugam. 
Elusit cupidas 
Iuvenis 
Cephisius 
ulnas. 
Montibus ex illo spreta pudore latet.
 
O lateat. quid enim saevo transcribit amori
 
Invitam? sortes temperet illa meas!
 
9. Aut ego Virgo pias ibo intemerata sub umbras;
 
Et spolium de me nullus habebit 
Hymen 
. 
Aut ego te potius; quando Deus ipse Poeta est,
 
Quam vilis Lenae perdita verba sequar.
 
Ecquid ais? numero, mensura, et pondere consto!
 
Virgo divinis emodulata modis!
 
Ergo ego sum Versus! sum Carmen amabile magni
 
Numinis! o faveo laudibus ipsa meis.
 
Et quid ni faveam? quantum est, ex arte placere!
 
Si cedro, qui me, digna locutus erat!
 
Gambara 
, quis possit blandos odisse Poetas? 
Ingenii partus, Carmina fusa sumus.
 
An non quodque suum genitorem pignus amare
 
Cogitur: et genitor pignus amare suum?
 
Quod si vera canis, nimirum debeor illi;
 
Qui meus ut Vates, sic meus auctor erat.
 
 
Desine velle meum Metrum convellere. qui me
 
Condidit, hic habeat Carmen ametque suum.
 
Ille manus dedit atque pedes, quibus ambulo, constant,
 
Ut nosti [Reg: novisti] , pedibus carmina quaeque suis.
 
10. Si sum Carmen ego: caveam, ne censear inter
 
Sapphica: nam 
Sappho 
lubrica 
Musa 
fuit. 
Sed neque contingat me 
Vates Teius [Orig: Teïus] , opto. 
Tu quoque nil casti mollis 
Adonis 
habes. 
Herois potius cur non Heroica tentem?
 
Quorum Principium est: Arma virumque canam.
 
At non Aeneam, Troiae qui pulsus ab oris
 
Multa tulit, multa pericla mari.
 
Arma virumque canam, caeli [Orig: coeli]  qui missus ab oris
 
Mira quidem fecit, sed graviora tulit.
 
Arma, Flagella Crucem, galeamque ex vepribus hirtam;
 
Vertice gestantem spinea serta Virum.
 
Arma: Catenarum nodos, et vincla columnae:
 
Diraque portantem 
corpore [(printer); sic: corpora]  
flagra Virum. 
Arma: truces clavos, laterique Hastile refixum:
 
Perfusumque sui Sanguinis imbre Virum.
 
11. Haec maiore sono, coelesti innixa cothurno,
 
Non 
Phryga semivirum 
Virgiliana 
canam. 
Vergiliae 
pro 
Virgilio 
plorantia fundent 
Carmina. septenis associabor ego.
 
Ite profanato versus 
Helicone 
profusi: 
Cumque 
Elegis 
lepidi mollibus ite ioci. 
Non ero lasciuum, praetextatumque Poema:
 
Quale sed in charta Virgine pinget AMOR;
 
Rubrica dorsi, ductis vibicibus alte;
 
Prodiga de scisso corpore vena fluet.
 
Pumice non poliar; sed adacto ad pectora saxo,
 
Quod 
Stridonensis 
Dalmata 
fecit, agam. 
Tegmine purpureo nolim spectanda notari.
 
Non est conveniens luctibus iste color.
 
In vili corio flagris compacta rubebo:
 
Quale diu versans cerdo parabit Amor.
 
 
Hoc habitu si me vis 
Gambara 
noster habere: 
Ad sacco indutam lugubris ipse veni.
 
Sin aliter sentis; neque nos hoc schemate curas;
 
Parnassi repetas claustra relicta tui.
 
Mons meus est Solymae, quem sacra attollit Oliva:
 
Mons meus est, nomen cui sua Calva dedit.
 
Hic tragicos meditata modos in Syrmate longo,
 
Flens super extinctum, mortua lessus ero.
 
Altius 
egressis hinc nobis [(printer); sic: egressae, nobis hinc]  
carmina Regis 
Maesta [Orig: Moesta]  Palaestini, Psalmus et Hymnus erunt.
 
Nil aliud speres: instes, ut Apollo licebit:
 
Protinus effugiens altera Laurus ero.
 
Qua potero, fugiam: qua continuare negatur;
 
In virides arbor versa manebo comas.